[Note: Almaricus anno 515. à Totilae uxoris suae fratre Childeberto Francorum rege bello fugatus est, quod Totilam ad Arianismum cogere voluerat.] ACcepit patrias dein Almaricus habenas
Huic consors thalamo Ludovici nata, iugali
Iuncta Dotilla fuit, blandae cui munera formae,
Egregiamque animam caelestia fata dederunt.
At Regem hunc bello petit Hildebertus acerbo,
Insequiturque fremens longè, et vim surgit in omnem,
Indigna ulturus dilectae probra sororis.
Huic etenim fuerat soror et Germana Dodilla,
Quam suus ille volens ad dogmata falsa maritus
Cogere, blasphemi et iurare in verba Magistri,
Saepè modis saepè exemplis tractavit iniquis.
Arripit ille fugam subitò Rex, et vaga quaerit
Aequora, sed campis procul interceptus apertis
Heu fatum infelix gladio confossus obivit.
[Note: Theuta seu Tendius aliàs Theodatus. anno 525. literatus rex, sed histrio.] Tydius egregiam meruisset nomine famam,
(Tydda Deum aut patrem lingua Germani designat
Et Germana quidem gens sunt ab origine Goti.)
Nobile ob ingenium, et divinae Palladis artes,
Ni morum, ingenii, foedasset labe, nitorem.
Nos etiam ingrato nimium indignoque benignas,
Contulimus studiis dotes, et plurima sacris
Munera doctrinis, nostros quia saepè sub hortos
Ingressus merito veneratus honore Sorores.
Illis namque locis doctrinae, semina quondàm
Sparsimus egregios latè et plantavimus hortos,
Illic saepè olim spatiatae ad dulcia tempe,
Legimus aut flores, aut laetis blanda Choreis,
Agmina ductantes benè odora sacravimus arva,
Serta legebamus passim viridantia, iàm tum
Regna Thubal quando his antiquus haberet in oris.
Ille, sed heu, dubito, iure et dubitare videbor,
Dedecori ne magis fuerit, vel gloria nobis.
Nec plus ingenium quam sancta modestia laudis
Debet habere. probant castos pia numina mores.
Nam quos ille habitus quae corpore saepè gerebat
Tegmina, larvato incedens procul agmine, et ora
Corticibus simulans per vultum horrenda cavatis,
Luce palàm media, faciebat ut histrio ludos.
Non benè conveniunt nec in una sede morantur,
Scurrilis levitas, et Maiestatis honores.
Ille malas saevo persolvit pectore grates,
Huic, quae, regno ipsum iuvenem provexit avito,
Amalesuntha, scelus, calidis nam fluctibus illam
Obruit ut madidis artus tepefecerat undis.
Heu facinus crudele, manent expertia numquam
Poenarum mala facta, potest imponere soli
Nemo Deo, Rex hic diro quoque caesus ab hoste est,
Italicae magnas cum classe invaderet oras.
[Note: Tendesilaus anno 535. ob libidinem occisus] Quemque vides inter manuum furibunda tot inter
Occidere arma virum, et tristi succumbere leto,
Seditione perit procerum Rex ipse suorum,
Qui tetros hominis mores Veneremque perosi
Deturbant solio indignum, letoque trucidant.
Quippe necabat enim castas, sine more, puellas
Matronasque recusantes se labe pudoris
Polluere, et tetris una indulgere hymenaeis.
Ne vos ne foeda turpate libidine, Reges
Sed puros animos et corpora sancta tenete
Et colite egregio placidos moderamine mores.
Luxuries animos Heroum et pectora frangit,
Inque feras homines et bruta in agrestia vertit,
Ut socios Circe in porcos mutavit Ulyssis.
Mundities [(printer); sic: Mudicies] homines est quae caelestibus aequat,
Quae dat sidereos inter considere divos.
[Note: Agila anno 537. hic ad oppugnandam Cordubam à Romanis occupatam progressus, filio trucidato, magnaque strage accepta, ad Emeritam civitatem Baeticae properans, à Gotis metu Romanorum interficitur.] Corduba iam Ausonios urbs ferre coacta Quirites,
Invisos patitur Dominos, et non sua iura
Questaque non dignos aliena ad vota labores,
Tam iuga saeva gemit veteresque requirit honores,
Hesperidumque vocat Regem qui vindicet armis
Tot clade affectos cives, et moenia servet
Egregiam meritis urbem rebusque potentem.
Agila magnanimis tum iura ferebat Iberis,
Arduus imperii Rector, quem triste movebat
Urbis servitium, possessi et ab hoste penates:
Continuò ingenti circum se milite stipat
Innumerasque trahens animosa ad bella cohortes
Impetit, et latas obsedit milite portas.
Nec minus Ausonidum telis assueta Iuventus
Tristia ad arma coit, surgunt fera proelia, saevit
Mars gravis, et fuso crudescunt sanguine pugnae.
At Rex amisso belli in certamine nato,
Adversa fractus pugna concessit, inertem
Arripuitque fugam, et magni se ad flumina Baetis
Contulit, inde suis est caesus ab ipse ministris.
Tristia solvuntur pro fidis praemia factis,
Regibus interdum, maiora pericula nemo
Sustinet, imperii quam qui statione locantur.
[Note: Athanagild. an. 543. huius filiam Brutildem Higibertus rex Franciae uxorem duxit.] Post regni egregios capit Athanagildus honores
Iustitia pariter pariterque potentibus armis
Cognitus, et magna populum cum laude gerebat.
Hunc socerum sibi Rex Franconidos inclitus orae,
Mittens munera multa, scyphos, atque aspera signis
Pocula, Sidonio et saturatas murice vestes
Et quas legit Arabs Eöo in littore Conchas,
Orabat, natamque sui pro compare lecti
Accipiens, multo thalami laetatus honore est.
Multi illam lecto sociam optavêre puellam
Europa in magna, egregiique transque aequora, celsis
E regnis proceres tot abundans nobilis ibat
Virgo bonis, sive ingenii praeclara modesti
Munera respicias nivei, seu casta pudoris
Ornamenta petas Virtutum femina in illa
Plena seges vernans et apricis floribus aetas.
Est et femineae sua debita gloria genti,
Non illam species nitidive rubente colores,
Commendat vultu, Attalicaeve in corpore vestes,
Ac ostrum, et Tyrio Conchylia splendida luxu,
Sed Virtus animi sollersque industria, laudem
Conciliat, vincitque mares quoque femina multos
Dotibus ingenii, ante aliosque insignior exit.
[Note: Limba seu Lieba anno 558. fratrem suum regni successorem instituit.] Lyba suo regni commendat pondera fratri
Succedat, fascesque gerat, quem semper amore
Complexus, non ficto habuisset pectore carum
Conveniente sui cum nominis omine fato.
Ergò micat sellis heros Libegoldus in aureis,
[Note: Leonegildus uxorem duxit Theodosiam Severiam Ducis novae Carthaginis filiam. Cantabriam provinciam Nageriam et Sabariam civitates ob rebellionem devastavit. Leonem à se nominatam restauravit.] Auro nomen habens quod erat pretiosior auro.
Martius horrisonis assuetus Cantaber armis,
Gens legum impatiens, animosque elata rebelles,
Alta recusabat regis perferre potentis
Imperia, et moto quaerebat libera bello
Colla ruens ferro et pugnas molitur apertas.
Nagariae ante alios cives claraeque Sabarae.
Rex igitur iustam subitò commotus ad iram,
Obruit infidos populos, gentemque rebellem,
Ipse suis iterum parere coëgit habenis,
Tectaque collatis contrà obluctantia signis
Ad terram dedit excisa, et fundo obruit imo.
Ne qua suo auderent porrò se opponere regi.
[Note: Reliquias Suevorum ex Gallecia eiecit, rege Andeca superato. Suevi regnum in Hispania per, 177, annos tenuerant.] Turba sed Hesperiis, cum Suevis, Vandala terris,
Haesit adhuc, multis quà se usque tenebat ab annis,
Nec cessisse loco facilis, nec vincier armis,
Hos princeps populos ipso cum principe gentis
Andeca, properè belli vi aggressus aperta,
Non caede abstinuit, saevos neque condidit enses,
Concita donec erant pulsi dare terga Suevi.
Et longè Hesperiis discedere rursus ab oris,
Hîc iam bis centum quîs penè, ruentibus annis,
Regnatum fuit, haud illis regionibus ortis.
[Note: Filium Hermalgundum. qui Patri in regno successurus erat, primùm regno privavit, qui ab Ariana perfidia qua pater languebat ad veram conversus esset fidem: Deinde in conventu Hispali, in acie captum in carcerem retrusit. eumque manibus propriis securi percussit, anno 572.] Libholdo ante alios natus, qui grandior aevo
Hermeligundus erat magna indole, pectore magno
Et pietate animi praestans et munere mentis.
Nec patris ille fuit commenta, profana secutus,
Detestatus enim scelerati dogmata Arii
Noluit illius foedae subscribere sectae
Aut praecepta suas infanda admittere in aures,
Quod genitor, quod Vandala gens, heu numine laevo,
Quodque omnes, recti immemores fecêre Suevi.
Hunc sceptro iuvenem haud causis pater abdicat aequis,
Dumque miser gravibus se porrò immiscuit armis,
Ipse suum contrà patrem qua flumine Baetis
Hispaliae lambit muros et viribus impar
Quamquam animo intrepidus victas per proelia dextras
Porrigit et placidis victori vocibus infit:
Hic ego me tibi iam pater ô mitissime sisto
Nec pugnas animi tumor aut periuria suasit
Sed pia relligio, tua ne non vera iuberer
Dogmata suscipere, aut Christum abiurare supremum,
Nec tu in consortem generis saevire memento
Dixit opem implorans: pater ipse, videbitur, inquit,
Te modò siste mihi, et postquàm fera proelia finem
Accipiunt, vinclis natum constringit ahenis.
Lucis et intrudit, Phoebique expertibus antris
Nec longum in medio tempus, cum protinus ipsum
Ipse sua obtruncat dextra, et cervice revulsum
Succidit caput innocuo, et se sanguine foedat,
Saevior et Phalaris tauro, et Busiridis aris.
Care Deo iuvenis Christi invictissime martyr
Non ablata tibi iugulo, sed reddita vita est,
Cum superis agis, et pleno caelestibus arvis
Aspectu frueris Divum, tua tristia fata,
Innocuamque necem, sanctumque in morte cruorem,
[Note: Miracula circa corpus martyris.] Caelica laetifico testata est omine turba,
Angelicos recinens cantus, et dulcia laetis
Carmina concinnans plectris et lampade crebra
Ad corpus funusque tuum atque exsangue Cadaver
Omnia collustrans circum et face luminis aurei.
Egregii iuvenis mors haec, ea gesta parentis.
[Note: Liebegoldus paenitentiam agit.] Nec magna hoc meruit Lybigoldus nomina facto.
Gloria non illum neque posthuma fama maneret,
Nî demum sub finem aevi atque in limine vitae
Tristia commissae deflesset crimina caedis,
Omnem adeòque suum doluisset turpibus actum
Auspiciis aevi cursum, nam ritè perennem
Oravit superos pacem, veniamque petivit,
Auxilium poscens Christi, sic funera obivit.
Nec scelerum veniam non impetrasse putandum est,
Qui veniam superos oraverit. Omnia namque
Sunt bona, cum bonus est quo clauditur, exitus aevum.
Omnis ab extremo pensanda est cardine vita.
Nam medius dubio fertur qui tramite, cursus,
Imperio regitur fortunae et dispare motu,
Antennis modò tranquillis, modò tristibus austris
Turbidus invehitur, voto iam paret inani,
Iamque metu premitur, numquàm et licet esse beato
Speranti, benè qui metam attigit omnia solus
Victor habet, caelo et curae expers iungitur alto.
[Note: Querela contra Arianam blasphemiam] Heu mihi quae toto movet impius hostis in orbe,
Ille Deo et rebus gravis adversator honestis,
Tristia quam tetras exsuscitat undique strages?
Corporibus cum non hominum mala plurima solum.
Et vitae rebusque modis intentat iniquis,
Sed magis, heu, miseris luctus animabus acerbos
Crudelesque neces, Stygiasque impunè paludes
Dum malè conciliat, Christoque aversa potenti
Corda trahit, pro luce nova pro lampade verbi,
Heu noctes miseras, infernalesque tenebras,
Obiciens, huc pectora et huc vaga mentibus aegris
Dum movet, auspiciis qui non sub tramite verbi,
Unius et sacro ducuntur flamine Christi.
Namque Erebi, longè sua concitat organa, rector.
Quis mentem eripiat sanam, dirosque cruentis
Litibus immittit stimulos, saevumque furorem,
Ut sancta invertant divini oracula verbi,
Perverso imbuti sensu, blasphemaque divis
Verba sonent, fuit hic mos illi ab origine prima
Sollennis; tetras princeps auctore Caino
Errores genuit, mundumque avulsit Olympo
In partesque secans geminas heu dedita caelo
Pectora Tartarei fluvio depressit Averni,
Evertens, grex hinc benè maximus exstitit orbis,
Quem veri non ulla Dei cura attigit, ex se
Et cultus peperêre novos, divosque procaci
Quoslibet arbitrio demandavêre colendos.
Qualis ubi fidus bona semina sparsit arator,
Horrentes tribuli spinaeque oriuntur acutae.
Nulla sed heu totum concussit atrocius orbem
Tempestas fidei, quam trux ubi cepit Arius
Supremi Maiestatem convellere Christi,
Eius et aeterno oppugnans obsistere honori.
Non, quae lerna malis non quod mare tristibus in se
Naufragiis fetum fluitansque cruore severis
Funeribus gaudet, tot inundans cladibus orbem
Christiadum, tantisque malis involverat ante,
Non animis tantum nocuit miserabile sanctis,
Tunc cum sanguineus tot Martyras hauserat ensis,
Unius ob Christi nomen cum sancta piorum
Sunt hominum diris obiecta Leonibus ossa,
Sceptra ubi Romulidae gessêre potentia Reges,
Flebilis heu decimum cum tristi examine strages
Explevit numerum vix facto et fine quievit:
Quantum, pace data post turbida saecula, cladis,
Intulit heu saevi contagio tristis Arii.
Ille novas sitiens furibundo pectore laudes
Ambiit augusta potiorem in sede tiaram,
Maioresque palam titulos celebresque supremi,
[Note: Leander Hispalensis Episcopus filius Severiani Ducis novae Carthaginis Gotos per Recaredum eorum regem ab Ariana haeresi ad veram fidem convertit. Braulius eius frater flamma supra ipsius caput apparente in Episcopum Caesaraugustae electus est.] Affectavit opes templi, passusque repulsam
Bile tumens subitò, ferventi incanduit ira,
Atque animi impatiens, vindictae saevus acerbae
Materiam expediit, simul et mysteria sanctae
Corrupit fidei, ac humanae somnia mentis
Impia confingens Christo detraxit honorem
Divinum ac certis metatus finibus illum
Temporis, ex nihilo caelesti à patre creatum
Turpiter asseruit, nil pensi oracula sancta
Scripturae omnipotentis habens, testesque refellit
Christum ipsum et caeli testatum ex arce parentem.
Arreptus furor hic, hominum quia blandior auri,
Heu latum subitò sparsus manavit in orbem,
Radicesque hominum longè sub mentibus imis,
Auspicio ducis inferni, fatoque sinistro.
Fixit agens, dirisque infecit sacra venenis
Dogmata, mortales celso et subduxit Olympo,
Hinc adeò labor hic et tanta negotia maesti,
Sectarumque genus tot acerba et vulnera saecli.
[Note: Invocatio.] At tu Christe pari qui Maiestate parentem
Aeternum aeternus paribusque in honoribus aequas
Christe Deus tantos procul, ô procul, usque furores,
Finibus è nostris, nostris elimina ab oris,
Ut merito semper te Dive colamus honore,
Auxiliumque tuo de numine ritè petamus,
Et dextra per te adverso servemur ab omni.
Tu quoque temporibus tantis, tu stragibus istis,
Obvius ivisti propriorum assertor honorum
Nec saevire modis impunè incendia diris
Sivisti in terris, metamque modumque dedisti
Pone adstans placidus, qui te venerantur alumnis.
[Note: Comparatio.] Defensor ceu gramina agens in aprica fidelis
Pastor oves, si quando lupi de rupibus altis
Invasêre gregem, magno et molimine circum
Tentavêre aditus, rictu stragemque dedêre
Non ille ardentem rabidoque furore micantem
Ulterius saevire feram permittit, et ultrò
Tela manu arripiens, capit arma citique repentè
Cum clamore ruunt animosa ad bella Molossi,
Et timidis saevum avertêre cohortibus hostem.
Praecipuè his curis debent incumbere Reges,
Christigenae, caecaeque errorum occurrere nocti.
[Note: Richard. anno 576. Arianam haeresin eliminavit, totam Gotorum gentem ad Catholicam fidem perduxit, habito concilio Toletano tertio contra Arianos.] Qualis erat, modò qui patrem in regna alta secutus,
Gotorum frenos gentis Richardus habebat.
Impia is extemplo blasphemi dogmata Arii,
Omnibus Hispanae de finibus expulit orae,
Et Christo celebranda Deo pia ritè dicavit
Templa, fidem ac imo veram de pectore amavit.
Salve magne Dei assertor, fideique patrone
Christiadum, non te serpens oblivio nostris
Auferet ex animis, venturove eximet aevo.
[Note: Lieba 2. anno 591. Per insidias occiditur [(transcriber); sic: occididitur] à Victerico.] Iamque suum regnis excepit Lyba parentem,
Vix dum primaeva teneras lanugine malas,
Signabat, studiis et honestis integer aevi,
Moribus ingenio ante alios et honoribus omnes
Insignis longèque animos et corda suorum
Conciliat sibi, et ingenti spe protinus implet.
Usque adeò à pueris magna se laude ferebat.
Sed numquàm Invidiae praeclara expertia facta
Quo magè se Virtus superas extollit in auras,
Altius ingrediens ab humo, et vulgaria vincit,
Hoc magis Invidiae est saevis obnoxia telis.
Nam tacitus sequitur livor comes, et struit ultrò,
Advigilans circum insidias, iamque occupat antè,
Iam retrò, iam ponè locum, quoque infima summis
Misceat, et dubiis mendacia sacra profanis
[Note: Floruerunt tunc Fulgentius Episcopus Carthag. Laureanus Episcop. Gaditan. Florentina virgo.] Confundat, nocitura bonis, nil linquit inausum,
Fortunam alterius tristi petit improba morsu,
Occultum inspirans virus, quam noxia partu,
Edidit ambitio, et fervens ad regna Cupido
Non sibi, non aliis docilis benè parcere, et omnes
Servili scelerum iuxtà trahit agmine formas.
[Note: Wütericus anno 592. vicissim per insidias occiditur, cum quidem durius suos tractasset.] Invidit iuveni tales Wyterichus habenas.
Non animo, non ingenio non stirpis honore
Par regni auspiciis, quamquam genere ortus avito.
Nobilium, et sceptri vano pellectus amore
Cum scelere imperium rapere atque emergere sursum
Maluit, in laeta quàm vivere sorte beatus.
Ille aegro tacitis admorsus pectore curis,
Ringitur, et faciem rerum se vertit in omnem
Dum modo compos eat regni, stat quicquid iniquum,
Quicquid inhumanum tentare, dolosque nefandè
Moliri, insidias versare, nec abstitit ausis
Invidiae donec fomes prima ignis origo
Flammarum cumulis totas erupit in auras,
Et Rex infanda iacuit cum morte peremptus.
Tunc novus hic regni victor se in sede locavit.
Parta sed audaci nequit ambitione potestas
Sese ferre diu incolumis, ruit impete parvo
Iniusta cepit quodcumque ab origine primum.
Ille quidem regni crudeliter usus habenis,
Heu duro imperio miseraque Tyrannide cives
Exercens verum Wyterichi nomen habebat
Consona Germana si in gente vocabula spectes.
Ergo etiam fato Rex est sublatus eodem
Quo Regem egregium fato pridem obruit ipse.
[Note: Gudemar anno 593. Duobus proeliis clarus habetur quorum primo Vascanes [Reg: Vascones] , altero Romanos devicit. Plurimas leges in favorem Ecclesiarum tulit.] Quàm vero ingreditur spoliis Gudemarus in amplis
Nulli posterior magnorum laude Getarum
Tàm bello invictus quàm pacis amabilis auctor.
Hunc procul attoniti superatis Vascones armis,
Horruerunt, victasque manus, victa arma dederunt.
Huic et Romulidae cumulata strage suorum
Cesserunt campo eiecti, tàm cladibus illos
Tristibus affecit populos, et Marte repressit.
Relligio inprimis illi sanctissima curae
Et pietas veneranda fuit, nam plurima structis
Munera contribuit templis tutosque receptus
Ad fana esse reis voluit, de more, nec inde
Abripier fuso permisit sanguine quenquàm,
Aut violari aras caede, aut foedarier ense.
O si illum terris voluissent numina, Regem
Ulterius superesse, et vitae extendere fata,
Quàm multis patriam cumulasset laudibus oram?
[Note: Sisebutus anno 595. Cultor verae religionis. Plures gentes in Africa in ditionem redegit. Vascaniam [Reg: Vasconiam] adiecit. Omnes civitates in Hispania, quae ad Romanos defecerant, acquisivit ita Romani in Hispania imperare prorsus desierunt.] Quo verò, quo te memorabo carmine tandem
Innumeris assuete pater Sigebunde triumphis,
Qua te cumque veham caeli sub sidera laude,
Digne vir imperii meritoque colende decore?
Tu clara ante alios fecisti proelia Reges
Pro laude egregia, pro relligionis honore
Bella gerens, primus patriis egressus ab oris
Ausus es immanes armis petere acribus Afros
Trans mare, trans ponto geminas, arctante, columnas,
Amphytriomadae [Reg: Amphitryoniadae] celebratas nomine Regis
Africa victorem tremuit te servaque misit
Colla sub imperium, Tu victos dedere summo
Se Christo et tractas divina ad dogmata mentes
Ritè coëgisti veteres dediscere mores
[Note: Iudaeos asperitate suppliciorum ad fidem Christi adegit.] Mentitosque Deûm, cultus confictaque sacra
Vertere, et in melius fortunae flectere cursus.
Hi demum celebres exoptatique triumphi.
Ergo hunc antè alios fas laude extollere Regem.
Ille feros populos etiam sua iura coëgit
Accipere, Hesperiis et se submittere regnis,
Quos Pyrenaei iuga ad ardua Gallicus ambit,
Oceanus, flavos contrà, circùm alta, Britannos
Littora, quà medios pandit Cantabria tractus,
Inque fidem cunctos sua sub iuga spontè redegit
Avulsos regno cives, et moenia cepit
Quae ditione diu miles Romanus habebat.
[Note: Comparatio.] Ut fera floriferis longè quae regnat in arvis
Cornibus armatum validis caput exserit harmis
Inque gregem et reliquum fervens tenet ardua vulgus
Imperia, et teneras cogit sub iura iuvencas
Cuncta armenta trahit secum, non secius ille
Magnos et populos, magnas et subdidit urbes,
Marte potens, et virtutum praestantibus ausis,
[Note: Templum S. Leocodiae Toleti fundavit. Isidorus Episcop. Hispal. florent: Gregorii M. Pontificis Romani discipulus. Ioan. Episcopus Gerundensis. Eutropius Episc. Valent. florent.] Altaque sacratis posuit fundamina templis,
Struxit et aeternis operosa palatia Divis,
Addictus superum laudi, Divumque decori.
Bisque decem cum iam solio regnasset in annos
Invalidi tandem consumptus viribus aevi
Aethereas animam fato exhalavit in auras.
[Note: Recharedus anno 622.] Regna sui cessit Richardus in orba parentis
Quem pietate fuit quem tota mente secutus
Nec genitore minus celebratus laude fuisset,
Si senium et canos illi fortuna dedisset,
Non lustrum sed enim imperii laetatus honore est.
Ecce autem ut properent trepidi dare terga Quirites,
Utque cruentati pleno stent sanguine rivi,
[Note: Suintilla anno 626. totius Hispaniae Monarcha.] Acer enim furit attonitum Suintilla per hostem,
Obvia quaeque metens ferro, cecidêre sub armis
Devicti Ausonidae, adversum gens Romula Martem
Sentit, honoratos duxit Rex ille triumphos.
[Note: Severus Episc. Barcino. Martyr. Unus fuit ex 70. Episcopis qui leges Goticas condiderunt.] Solus et Hesperidum longè moderamina gentis
Inter opes titulosque novos magnum inter honorem,
Obtinet et post se reliquos virtute relinquit
Egregia proceres, tàm se generosus in armis,
Ingenii tam se bonitate illustris agebat.
Felix si tales habuisset Iberia multos,
Clara duces, haud ille graves post tempore longo
Tot Libyae à populis clades perpessa fuisset.
[Note: Sisunandus anno 639.] Iura Sigismundus terris post reddit Iberis.
Hunc inter proceres templis, sacrumque ministros
Cernis habere locum, et solo considere Eburneo,
Non modo civiles causas nam lege regebat,
Imprimis sed iura Dei, sacrataque templis
[Note: Concilium Tolet. 4.] Munera, constitui cum Relligione iubebat.
Hoc demum officium Regum est, non corpora tantum
Subiectorum hominum tutari fortibus armis,
Sed cultus superûm castos, divinaque iura
Protegere, et vera populum in pietate tenere.
[Note: Suintilla 2, an. 640. Tulga anno 644. laudatus rex.] Tulga Suintillae successit in ordine Regum,
Sanguine procretus claro, cui regia verè
Mens fuit, et pulchrae divino in pectore dotes.
Quo non Iustitiae regnabat amantior alter,
[Note: Concilium Tolet. 5.] Advigilabat enim ne fortè imponere cuiquàm
Quisquàm auderet, iniqua aut pondera lance gravaret.
Quin sua cum largo fundebat munera cornu,
Non famulus sed opum voluit dominator haberi,
Nec tamen effudit res indulgentius ullas,
Nec dum largus opes donaret prodigus esset.
Felix ille modum rebus qui ponere novit
Quid memorem submissum animum, summissaque tanti
Corda viri, ac humiles generoso in pectore flatus.
Ac ut ritè parens teneris ex ordine natis
Blando animo dictat leges, non setius ille
Iura dabat regno populis, et gratus amicis,
Nec nos ille suo bonus aversatus honore est.
Indignamur ei fatales luminis huius
Invidisse Deas lucem, et super aetheris almum
Tàm rapuisse cito imperium tàm nobile lumen.
Nos tamen has illi referemus carmine grates,
Laudibus ut vivat nostris, si vivere fas est
Et talem Heröem terris, nostrumque laborem.
[Note: Sindasundus anno 646.] Natus Heraclii Romani à sanguine Regis,
Sigiswindus habens sceptrum iura aequa ministrat,
Et pietate suis et relligionis amore,
[Note: Concilium Tolet. 7.] Praecellens magna se animi virtute ferebat.
Cuncta suo veluti Poenorum animalia campis
Robore magnanimus vincit Leo et altior exit,
Ingentesque iubas, ingentes iactat et armos
Non aliter dux ipse viros animo anteit omnes,
Fortis in adversis rebus, moderatus in aequis.
Hic et conventus Synodosque coëgit habendas,
Inque pio tenuit documenta salubria cultu
[Note: Risisundus anno 666] Sceptra quater quinos postquàm tenuisset in annos.
Quem iuxta regni excepit Risiwindus habenis
Filius, haud genitore minor pietate nec ausis
Hic ter concilium ad magnum Synodumque colendam,
Sacrorum proceres Toleti in tecta vocabat.
[Note: Bamba anno 634. Mauros Hispaniae littora ingressos ingenti proelio fudit, igni classem succendit, Gallos vicit.] Bamba dein sceptris subiit praefectus Iberis,
Non ullo veterum inferior regnator avorum
Seu laudem ingenii seu fortia proelia spectes
Seu verum verae ante alios pietatis amorem.
Gens iacet Herculeos quondam comitata labores,
Eöis longè à terris vaga littora circùm
Arctatas marium ad fauces, angustaque Porthmi
[Note: Ab aratro ad principatum vocatus venenum bibit: Monasterium ingressus est.]Murmura, cis rapidi curvata fluenta Maluchi,
Atlantis subter praerupta cacumina montis,
Mauris nomen inest, gens non imbellis in armis.
Haec subitum innumeris vestibat classibus aequor,
Emicuitque sali super alta, ferentibus Austris
Littus in Hesperium, finesque Malacidos urbis,
Hispanas latè irrumpens vasto agmine terras.
Mota velut rapidi verrunt ad littora venti,
[Note: Similitudo.] Hinc Boreas, gravis hinc incumbens flatibus Eurus
Undarum ingentes cumulos atque aequora miscent
Vi valida, hac illac et agentes cuncta pererrant
Et passim insanis fervet rapida aestibus unda:
Haud aliter subitis terroribus omnia complent
Improvisi armis Mauri, et tumidum ensibus aequor
Ipse perhorrebat tergo tot classica Nereus
Ferre, simul longè et trepidos miseratur Iberos
Iamque adeò campos [(printer); sic: compos] passim obsedêre patentes:
Cum Bamba infando totis se viribus hosti
Fervidus opponens, felici Marte potitur,
Atque omnem lato succendit in aequore classem,
Et dulci è patria infestos eliminat hostes.
[Note: Eringus anno 686.] Quem pater Inachiis procul inde profectus ab Argis,
Materno ediderat Gotorum è sanguine gentis
Hesperiae eductum terris florentibus annis
Integer, imperio successit Eringus Ibero.
Non modo consiliis praestans sed et utilis armis
Nec regni socium Thudefridum est passus honorum,
Saepè et concilium sacris de rebus habebat,
Et verum studuit Christi defendere nomen.
Fecit idem qui post frenos capiebat Egyta.
[Note: Egyta anno 693. Vitissa anno 698. Libidinosus, quot vellent Sacerdotibus uxores permisit. Oculis et regno privatus miserè obiit.] Cui longè, ah [(printer); sic: abs] Vitissa patri virtutibus impar
Induit Hesperidum non dignos Principe mores
Innumeris scelerum formis et crimine multo
Degener, innocuoque sua impius ora cruore
Perluit humanoque sitim de sanguinis haustu [(printer); sic: haustum]
Restrinxit turpique furens sua corpora stupro
Polluit addictis arae per templa ministris
Laxabat thalamo frenos longèque sinebat
Quas vellent et quot iunctas sine more tenerent
Sponte lupas, turpi amplexu hoc impunius ipse
Se peccare putans, sceleri Rex impia primus
Signa tulit, veniamque dedit qui crimina fecit.
Sed natura prius nervis sua iura solutis
Foedere destituet rupto, prius Ister ad ortum
Se rapiet celer ipse suum, nec sidera suetos
Ostendent caelo vultus Phoebusque calentes
Aethere sistet equos, et leges deseret orbis:
Quam sua non rapiat sceleratos poena Tyrannos.
Sic Vitissa suos passus pro crimine manes,
Nam Rodericus eum Thudefridi filius ultrò
Fortibus invadens armis regno exuit atque
Lumine privatum (namque huic ferus ante parentem
Lumine privabat) vinclis circumdedit arctis
Donec et extremo miserabile funere fatum
Solvit et infernas moriens concessit ad umbras.
[Note: Costa anno 707.] Costa sequebatur solio Regnator Ibero,
Vix sua ter roseus lustrans vestigia Phoebus
Axe recensebat niveos candente iugales
Hic etiam cum Rex fatales cessit ad umbras
Haud ulli ingenio regum et virtute secundus.
Sed nihil hoc praestans firmum perdurat in aevo,
Invidet humanis fatum miserabile rebus,
Quicquid in augustum tendens sublimius exit
Ingenio supra reliquos, et laudis honore.
Credibile est voluisse tamen caelestia regem
Subtrahere hunc regno venturis numina fatis,
Fatis quae prono instabant iam proxima casu.
[Note: Roderic. frater Costae, anno 710.]Nam simul imperium Rodericus habebat Iberum,
Continuo horrendi procul instrepuêre tumultus,
[Note: Hic cùm filiae vel uxori Iuliani Comitis Cantabriae stuprum intulisset, indignatus comes, exercitus Sarracenicos ex Africa, Duce Muza evocavit, qui occiso Roderico totam Hispaniam, Cantabris et Asturibus exceptis, in suam ditionem redegerunt, anno 717. In eo bello ad 700. Milia hominum utrinque biennii spatio periisse dicuntur. In Saracenis depellendis, reges Gotici seu Hispanici, deinceps magnoperè occupati fuerunt. Carolus Martellus tunc Saracenos in Gallia repressit. Posteà Carolus M. Alphonsum [(printer); sic: Alphorisum] secundum contra Saracenos adiuvit, donec ad extremum Ferdinandus 5. anno 1492. penitus eos ex Hispania eiecit.] Et gravis armorum sonitus, subitique fragores,
Bellorum et multo heu passim vada sanguine spumant.
Aspice quae nam tanta ruant procul agmina, nam quo
Arma micent longè assultu, quae tanta virûm vis
Heu subito immineat superata per aequora lapsu.
[Note: Comparatio seu similitudo.] Ac velut atratus nubem cum colligit Auster,
Et Sol horrificis per caelum absconditur umbris.
Extollunt rapidi magno se turbine venti
Crebra micat tremulis ferventior ignibus aether,
Antra boant latè saevisque fragoribus aura
Intonat, et tactas feriunt vaga fulmina turres.
Tecta solo recidunt et inundant imbribus arva
Haud aliter furiosa ruens in bella Iuventus
Maurorum procul à terris qua discolor Afer
Sole calet rapido effervens, hac concita magno
Sarracena manus fremitu sese extulit et iam
Hesperiam petit, et fulgentibus irruit armis,
Crudelem exercens stragem terrasque per omnes
Tramitem agit gladiis passim quaque agmine lato
Fundit Doris aquas quaque aequora tingit Iberus
Ad Pyrenaeo praeruptos culmine montes
Ille peragravit latè furor, heu mihi quae nex
Quae tela [(printer); sic: telae] infandae quot milia tradita morti,
Goticus effusus qui tum cruor omnia circum
Hostis habet longè, et miserandis insidet oris
Vix excessurus multo post tempore, cum fors
Mutata in melius magnis sub regibus olim,
Gotus ovans patriisque tuens se fortiter armis
Illustres pulsa referet de gente triumphos,
(Penè octo immensi demum post saecula mundi)
Cum populos rector Fernandus habebit Iberos.
Ipse gravi Rex est Rodericus clade peremptus,
Illis accumulans immensa cadavera campis.
Pars hominumque sinus properè confugit in illos,
Quos latè Oceanus undis Aquitanicus ambit
Fortis equis ubi sese agitabat ovantibus Astur
Quaque stat invictis animosus Cantaber armis
Scruposis tutus saxis atque obice montis
Contigit hoc septem nati post saecula Christi
Nec non bis septem dilapsos insuper annos,
Sed quae causa fuit tantorum prima laborum,
Quis fomes? non hae eveniunt sine Numine caedes
Vindex ira Dei cladem peccantibus affert.
Dicam equidem tanto Rodericus hic ipse furori
Causa fuit cladisque novissimus istius auctor,
Ille etenim vetitos Iuliani saevus in usus
Abripuit natam Herois Cantabribus oris
Hanc ignominiam pater indignosque hymenaeos
Ulturus saevo externos à littore Mauros
Excivit, tanta et poenas cum strage poposcit.
[Note: Libido causa mutationis et calamitatum regni.] Proh scelus infandum proh detestabile facti
Flagitium turpi fervens tetra igne libido
Quam superum immanes mortalibus attrahit iras,
Qualibus involvit poenis quae tristia totis
Fata movet populis, quae toti proelia genti?
Hoc scelere antiquos mutavit et ardua quondam
Roma duces magnoque exacti crimine Reges
Obruta quis Phrygiis ignorat moenia campis
Tristia qua victi rapidas Simoëntis ad undas,
Rudera adhuc laesi testantur numinis iras,
Non aries validi nec ahenea machina belli,
Non quadrupes non vis regnis infestior ulla est,
Illicitus quàm mentis amor, quàm caeca libido.
Casta Deus mens est castis commercia iungit,
Praesidiis firmans meritis [(perhaps: mentis?)] laetaque laborum
Fortuna cumulans miti beat undique fato,
Unus homo quas res momento subruit uno
Heu multo partas sudore parentibus olim,
Vix illas longo magni post tempore tandem,
Indultu superum, caelique favore benigni,
Rursus in antiquum statuent virtute nepotes
Ritè locum. facilè est turbare et vertere ab imo
Regna solo, et magnis involvere cladibus urbem
Atqui iterum in solido, in tutoque reponere easdem,
Ac tristes penitus damnorum abstergere labes,
Haec cura hic superum labor est et gratia Divum,
Non opis humanae genitor qui regna per orbem
Servas tenuia adhuc eadem quoque postmodò serves
Integra Christiadûm bonus et res aspice fluxas,
Te Germana colat vero gens dedita cultu
Divinique colant Reges, ne sancta profanus
Regna trahat Mahomet, sceptra et sibi vendicet armis,
Qui ferro Hungariis nunc saevior ingruit oris.
Verte hostes retrò, gentemque tuêre fidelem.
ARabiam tenuerunt posteri Ismaëlis qui ex Agar natus erat, à qua urbs Agra et Agraei qui lib. 1. paral. c. 5. Agareni dicuntur, quorum etiam Psalmo 82. mentio fit: denominati sunt. In ea regione in qua fuisse Agarenos certum est, cuius limites vicini Golaad etiam 1. Par. 5. monstrantur, collocat Ptolomeus Saracenos. Consentaneum est Agarenam gentem nominari maluisse Saracenam à Sara, quia gloriosius erat
dici ortos à Sara quam ab ancilla Agar. Militaverant Saraceni sub Heraclio Imper. Ro. sed cum stipendia negarentur, et ipsi contumelia afficerentur (quaestores enim Heraclii dixerant se non tantum pecuniae habere ut huic canum turbae satisfacerent) defecerunt ac Ducem 1. Mahometum sibi elegerunt circa annum Christi 623. qui in vicinia Damasci regnum confirmavit annos novem. 2. Eius gener Amiras Damascum Gazam et Hierosolymam cepit. 3. Ahumar magna Syriae parte domita Aegyptum occupat. 4. Muhavias Caesaream Palaestinae septenni obsidione capit, et Persiam regno Saracenico addidit. Ita intra annos 30. Saraceni potiti Arabia Palaestina, Phoenicia, Syria, Aegypto et Persia et magnam potentiam adepti sunt. Postea Africam totam occuparunt. Alibi vero progressi in minorem Asiam obsederunt regnante Constantino Barbato Byzantium circiter annum 674. Unde repulsi redeunt cum maiore classe post annos circiter quadraginta circa annum Christi 718. sub Leonis Isaurici initium. Tunc rursus biennium Constantinopolim obsident Duce Masgada, sed rursus singulari ope divina, cum naves ignibus arte sub aqua factis incenderentur, repulsus est. Ita rursus aliquantisper Saraceni repressi sunt ne Asia minore et Byzantio potirentur.
Ex Africa in Hispaniam traiecerunt Saraceni circa annum Christi 717. rege Gotorum Roderico interfecto, quam cum decennium tenuissent, postea Rex Saracenorum Abidiramus 300000. hominum in Galliam duxit, ab Endone Westgotto Aquitaniae [(editor); sic: Aquitauiae] Domino contra Francos attractus, ac Burdegala direpta et magna multitudine Christianorum trucidata in summum periculum Galliam et Italiam coniecit. Huic Carolus Martellus Dux Brabantiae opponit robur Francici regni. Clam etiam ab
Endone petit ne Christianum nomen in Europa deleri sinat eumque monet ut relicta societate Saracenorum coniungeret sese cum Francico exercitu. Proelio igitur facto, Deo iuvante, vincit Caroli Martelli exercitus et tota illa multitudo Saracenorum trucidatur. Periit in acie rex Abidiramus. Nec tamen sic quieverunt. Nam aliquanto post rursus ex Hispania duo ingentes exercitus Saracenici in Galliam effusi sunt freti societate Westgottorum in Aquitania [(transcriber); sic: Aquitauia] et Narbonensi Gallia. Rex Saracenorum Athinius Anninionem capit. Hanc Car. Martellus cum magna difficultate expugnatam recipit, ac Athinium Narbone qua confugerat obsidet. Venit alter Rex Sarac. Amorraeus ex Hispania ut obsessis opem ferat. Huic obviam properat Carolus eumque in valle Carboria ad fluvium Birram vincit et trucidat. Interim Athinius relicta Narbona in Hispaniam aufugit. In his proeliis Car. Martellus auxilia habuit Regis Longobardorum Suebrandi Land. Fride. ducis Alemanorum et Odillonis Bavariae. Ex tot gentium fortissimarum auxiliis aestimari potest magnum Europae periculum à Saracenis fuisse. Repressi his cladibus Saraceni, qui se Gallia et Italia potituros esse sperabant, deinde semper inter Pyrenaeos montes sese continuerunt: Sic non solùm Galliae vastatio: sed etiam propagatio Mahometicae impietatis in reliquam Europam prohibita est.
Profuit etiam haec victoria in Hispania quia reliquiae Christianae ex gente Gotica retinuerant loca horridiora vicina Pyrenaeis montibus Cantabriam et Asturiam. Inde progressae paulatim domitis Saracenis recuperarunt Hispaniam. Ex illis Goticis reliquiis orta est stirps proximorum Regum Hispanicorum, ex quibus materna origo est Rudolpho secundo Imperatori.
Verùm ut redeam ad gentem Saracenicam. Etsi inter ipsam quoque seditiones et regnorum divisiones secutae sunt ut in aliis regnis: tamen Saracenorum principes sultani praecipuam potentiam in Syria, Aegypto, Africa et magna parte Asiae retinuerunt, donec rex Saracenicus qui Persiam tenuit contra Babylonicum Turcos attraxit qui paulatim accepta lege Mahometica excusserunt ex regno Persico regem Saracenicum circa annum Christi 1025. paulò ante Gotfridi expeditionem susceptam in Palaestinam [(printer); sic: Palestrinam] . Ex eo tempore Turci latè in Europam progressi sunt et nunc Christianas gentes vehementer affligunt. Ac operae pretium est considerare quomodo Saracena gens ex tenui initio tam subitò crescere potuerit, cum quidem et genus doctrinae circumferret quod et impium et in filium Dei blasphemum exsistit. Nervus regni Saracenici videtur constitisse in genere Religionis et ratione disciplinae militaris. Mahometus enim ut milites et alios homines sibi conciliaret, astutè doctrinam et leges suas ad cupiditatem hominum concinnavit, quae cum sint plausibiles in regno Mahometico, facilè in ea populi, libertatis et gloriae cupidi consenserunt et ordinationem illam cupidè arripuerunt. Hinc tam subitus est et felix ille progressus sicut dicitur: *taxei/a peiqw twm koiriw=m odiporei.