Dum furit hinc atque hinc Mars fervidus, armaque in hostem
Hic enses, hastas, et rapit ille sudes.
Nos HERTVICE, stylum rapimus tabulasque, tyrannus
Hîc etiam Geticus, quo laceretur, habet.
Illius insidias hic pingimus, illius arma
Persequimur nostro quomodocumque stylo,
Viderit haec aliquis, Scythicaeque hinc conscius artis
Cautius eludet, quos sciet ante, dolos.
Quicquid id est HERTVICE tibi memorande sacramus,
Et ferimus magno munera parva viro.
Explicita, sint parva licet, tu suscipe fronte,
Placatur paruo thuris honore Deus.
Ioannes Campanus.
Unde, et quando cohors Turcarum crevit, et orta est,
Et qua fraude suas multiplicavit opes:
Ordine descripsit Campanus, claudere paruo
Miror eum tantas res potuisse libro.
Facundus narrat Cicero, quod totus Homerus
In nucis unius cortice clausus erat,
Ficta prius res visa fuit, iam grandia in arctum
Discimus ex Vate hoc posse venire locum.
Sic paucis quondam consueverat, inclitus armis
Multa, Lacon, animi sensa aperire sui.
Odimus ambages, tantum placet ille, petitam
Ad metam ducit qui breviore via.
M. Ioannes Chorinnus.
ROmanos rerum dominos, gentemque togatam
Describent alii melius, vivosque canendo
(Credo equidem) facili ducent in carmine
Illa Maroneis ego decantata Camenis (vultus.
Aspiciam admirans numeros vocemque sonantem,
Nec tamen audaci comes ibo per ardua passu:
Tuta sequar, tutus nimium timidusque procellae,
Bistonidaeque mihi studiis asperrima belli
Pectora, carmen erit, duris quis dura Tyrannis
Scripta neget? mala facta malo sunt digna Poêta.
Musa mone vatem, quo gens haec sanguine creta:
Unde domo? qui quondam illi status! unde tot illa
Europae atque Asiae sese diffudit in oras?
Gens antiqua fuit (qua stirpe profecta domove
Progeniesne Chami, fama est obscurior annis)
Non ita dives opum, patrio quam more superba,
Et secura DEI, nutu qui sidera torquet.
Illam Sol oriens gelidum spectabat ad Arcton
Immunem legum, bellique impune quietam,
Pascentemque greges, qua se Turckmania Persis
Iactat ad aurorae clarum iubar, Indica contra
Deserta, Europa procul extra sidera nostra.
[Note: A. Ch. 640.] Hinc Orimasda sibi Rex Persicus obsitus armis
Rex Saracene tuis, arma auxiliaria poscit,
Exoratque viros: sed enim quia tardius ibant,
Dum matres, dum plaustra, greges, puerosque trahebant,
(Qui Nomadum mos est) Saraceno victus ab hoste
Persa, simul vitam simul arma amittit in armis.
Interea lentus tandem Turcmanide terra
Turca vocatus adest, et casu Regis acerbo
Perculsus, sedem exiguam terramque feroci
A victore petit, turbam Saracenus inermem
Accipit hospitio, Chorasenoque orbe reponit.
Felix, heû nimium felix si Turcica numquam
Plaustra quievissent Hyrcanos fessa per agros.
Tempore iam ex illo Turcae, qui lege teneri
Haud ulla soliti, vel relligione, repente
In mores abeunt Saracenos, et Mahometi
Somnia vana probant: quales, dum futile Pentheus
Contemptor diuûm dogma attulit, ilicet omnes
Prosiluêre, Patres, pueri, matresque nurusque
Insanis certi consumere tempora sacris.
Tales se Turcae sociorum ad sacra ferebant,
Dignati magno Mahometem vatis honore.
Viribus hinc aucti, Saracenos agmine facto
[Note: A. Ch. 1000.] Discordes fundunt. En quo discordia caecos
Perduxit! serui Dominis dant iura: receptus
In gremium anguis,herum patriis longe. aedibus arcet.
Tum demum Turcas gremio fovisse pigebat
Ingratos, instant illi, quae proxima verrunt
Omnia, Sadoci (iustum qui nomine signat)
Auspiciis Regis, cui plures ordine longo
Successêre alii, quos multis cladibus actos
Nunc sors huc, iterum sed lubrica depulit illuc,
Mansissetque utinam talis fortuna: Sed ecce
Res ubi iam duros minitatur Turcica casus
Tartaricis attrita armis, diro excitus Orco
[Note: Otomannus 1. Turcarum tyrannus 1300] Dux Otomannus opem rebus celer addit egenis.
Insignis spoliis, insignis fortibus ausis:
Hunc omnis Regem Turckmannia turba salutat,
Et magno Ducis in victi dignatur honore.
Namque videbat uti bellantes Thracia circum
Moenia, saepe suis inimi cos fuderit armis
Fervidus. Ille decem propere labentibus annis
Victor ad auroram spectantia Regna coegit
Insuetum portare iugum, dominosque superbos.
Tum Bithyna sensit, eo sub Rege tyrannum
Experta, Euxini gemuit vicinia, Ponti.
Nec Sinope magni Mithridatis nota sepulchro,
Nec tuti iam Cappadoces, ruit omnia late
Vulcano superante ferox, semperque recentes
Convectat praedas alacris (velut omnia quondam
Ingens verrebat Briareus, cuî brachia centum
Centenaeque manus exstabant corpore vasto)
[Note: A. Ch. 1328. Orcannes 2 tyrannus.] Non tulit hanc faciem rerum sator, ille tyrannum
Exitio dedit, et Regnis immisit a vernis.
Hinc adit Orcannes sceptrum, dux callidus, acer
Degener haud astus Patrii, nec futilis auctor
Consiliis habitus, nec linguae gratia sedit
Nulla suae, bonus officio certare, favorem
Militis hoc meruit, raptique Parentis habenas.
[Note: 1338.] Ille ubi Graiugenas inter non digna frementes
Lis oritur, saevitque animis ignobile vulgus,
Hostis adest lydosque metu Caresque fatigat,
Nec Phryges Orcannem quando vidêre furentem
Esse sibi rem cum Danais et pube Pelasga
Dicebant, decimum quos distulit Hector in annum.
Qualis erat! eum tormentis insueta minatus
Cappadocum montes, clarumque Lycaonis axem
Vastaret passim cultoribus, oppida multa
Fulminis in morem tormento ponderis acti
Concutiens, magnamque iubens dare pulsa fenestram.
Filius huîc Solymannus erat, quem fortibus acrem
Auspiciis pater admirans Nicena regenda
Tecta dedit: pontum hic super Hella dos ilicet armis
Protulit imperium, magnosque hîc stragis acervos
Edidit, hunc dones Pater atro funere mersum
[Note: 1350. Amurathes 1. Turcarum rex 3.] Consequitur, fixusque maligna cuspide teli
Tartarici propere ruit. Eius filius arma
Sumit Amurhates minor, ut virtute feroci
Sic maior simulante dolo: ne eredite Graeci
Iuranti, iurando fides huic fallere prima est.
dicta fides sequitur, nam perfidus ille Pelasgos
Auxilium simulans viduat cultoribus agros.
Ista Palaeologo Regnatori Hellados affers
Auxilia? haec illi in proceres promissa rebelles
Perfide bella geris? memores fandi atque nefandi
Esse Deos dubitas! at te pro talibus ausis
Praemia dignae manent, neque me praesagia fallunt.
Talia iactabat memorans nihil,ille movetur
Quaestibus, ex illo Graiis dece dere teris
Abnegat, et constans in sedibus haeret iisdem.
[Note: 1363.] Iamque Philippopolim, iam cuî dedit Adria nomen
Callipolimque capit: sternuntur inertia passim
Corpora, ubique pavor, et plurima mortis imago.
Causa mali tanti Ligur, hic cum classis egeret
Turca, dedit naves oranti et dona ferenti
Captus amore auri, nocituro munere captus.
Arrepta tellure semel, ferus ille, reverti
Abnuit, et terram quae nunc Romania fertur
Incautam ferro superat, tum Servia nomen
[Note: 1372.] Obtinet antiquum. Nam servit, vimque tyranni
Threicii sentit, per quem spoliata magistro est.
Non impune tamen. Nam cari funera Regis
Dum famulus parat ulcisci tu vindice ferro
Turca cadis, calido pro sanguine, sanguine fuso.
[Note: Baiazethes 1. Tyran. 4. 1374.] Hinc Baiazethes patrios invadit honores,
Alta petens audax, caput obiectare perîclis
Impiger. Ille suos fraterna caede penates
Securus poenae maculat, quo tempore contra
[Note: 1374.] Thracas, ovans animis, Marcus Cragevitius ultum
Facta patris, magna fidens se mole movebat,
Bulgariamque suam quam lata in bella trahebat,
Sponte petes pulchraem per Martia vulnera morte.
[Note: 1377.] Parte ali a Daci arma movent, his caesaris alae
Sigsmundi adglomerant, quae postquam numinis iram
Supplicibus superant votis, densa agmina fundunt
Turcarum, contra Thrax irritatus in arma
[Note: 1383.] Deposcit fortes Dacos, fortesque Croatas,
Qua data porta ruens, multisque in vincla petitis
[Note: 1389.] Contendit magno ad Byzantia moenia bello.
Hic ubi sexta illum pugnantem viderat aestas
Bella Sigismundus Gallis comitatus et Hunnis
Integrat. haud illi sese Thrax segnius offert,
[Note: 1395.] Et qua Nicopolis surgit concurritur armis
Hinc atque hinc validis, oriturque miserrima caedes
Christiadum: lis causa mali, lis improba, primas
Dum sibi nunc Gallus, nunc arduus arrogat Hunnus.
Et Baiazethi sua sors mutata tyranno.
[Note: 1397.] Namque ubi rursus adit Byzantia moenia bello
Infelix Scythicis illinc Tamerlanis armis
Retrahitur, caveaeque ferox includitur arctae,
Qui mare nunc, Hebrumque armis Istrumque premebat.
[Note: Moses, alis Cyris Turcarum Rex 5.] Hinc Moses casu patris exanimatus acerbo
[Note: 1393] Sceptra tenet mitis ponuntque ferocia Turci
Corda, timent acies lato se credere campo,
Et tantum fratres inter se proelia miscent
Duri Otomannigenae. Sic sic iuvat ire sub umbras
Crudeles Dominos, dudum caelestium inanes.
[Note: 1401.] Iam fratris dextra superis concessit ab oris
[Note: 1403.] Moses, et Regem qui ceperat ante priorem,
Cum mites illi non longo tempore Turcae
[Note: 1405.] Rursus in arma ruunt. Mahometi Thracia quando
Sceptra dat, is Dacos, et quae iuga ferre negabat
Bulgariam premit: huic Boio comitatus et Hunno,
[Note: 1411.] Marte Sigismundus Caesar coit, hic ubi victor
Turca Columbaciis laetus se moenibus infert.
Atque hic exsultans animis spoliisque superbis
[Note: 1412.] Dura tributa ferox Daco imperat, Ioniosque
Contingit scopulos, primum rate traicit Istrum
Primus Drinopoli sedem sibi figit in urbe,
Et quaecumque sui prius amisêre receptis,
[Note: 1419.] Morte cadit meritâ graveolenti debitus Orco.
Eius Amurrhates sceptrum rapit, ante necato
[Note: 1420.] Baiazetida Novomentumque obsidet annos
[Note: 1438.] Quatuor, hinc Venetis sua Thessalonica per illum
Demitur, et Bellogradum obsidione tenetur,
(Bulgarus hoc castrum, cum iam diffideret armis
Bulgariae, castris aliis pro pluribus unum
Hungarico regi dedit, Hunnis rebus asylon
Ut foret, et nuris hostem seiungeret altis)
Fulminat hic armis Thrax arduus, ardua contra
Arx manet inconcussa, velut Marpesia cautes:
Instant ardentes Hunni, nec saxa nec ullum
Telorum interea cessat genus: a volat inde
Rex Geticus belli sortem indignatus acerbam,
Atque novis acies agit, illum bella minantem
[Note: 1439.] Hungariae, Hunniades contra se strenuus offert
[Note: 1440.] Inque haemi campis superatum ad foedera cogit.
Non tulit hanc pacem praesul Romanus, et arma
Arma Getis moveamus, ait, dicto ocius omnes
[Note: 1444.] Prosiluere Patris monitis parere parati.
Hic Thrax (ut perhibent) violati foederis irâ
Multa Deos orans oneraverat aethera votis
Si Deus es Crucifixe, tuum qui fallere numen,
Per quod iurârunt, audent, ait, hos age dinis
Exerce poenis, liceat punire merentes,
Foedifragumque istis liceat domuisse sub armis.
Sic fatus: curum vaginâ protinus ensem
Eripiens volat, huîc comes omnis Thracia pubes
Et qua Varna suas despectat lubrica lymphas.
Ingentes coêunt a cies, haud numine nostro,
Rex etenim Wladislae cadis, cadit improbus osor
Foederis, a magno de missum nomen Iulo
Triste gemens (at tu dictis Romane maneres)
Foedifragique viri peraratur acinace pectus.
Hunniades, Thracum per mille sequentia tela
Surripiens sese fugit ilicet otior Euro,
Et montana petit, pedibus timor addidit alas.
Constitit haec Turcis etiam victoria magno,
Nec tamen absistunt, cladem iuvat addere cladi,
[Note: 1446.] Et glomerare manum bello, et concurrere in hostem:
Attilidae contra magna nituntur opum vi.
Quis cladem illius pugnae, quis funera fando
Explicet? hoc natum bello sibi luget a demptum
Turca, furensque quid hic omnes moriemur inulti?
Non moriemur, ait: nec multa moratus ovantem
[Note: 1448.] Hunniadem flammaque Getis feroque minantem
Accurrens fugat, et quinque atro milibus Orco
Immissis audere suos in proelia cernens
Cuncta ruit, Scopiam et Sophiam capit, oppida clarae
Bulgariae, generumque fugat, securus amorum
Coniugis: hinc pugnas atque invidiosa perosus
Sceptra subit claustrum, positisque inglorius armis
Exigit aetatem. Negat illi gaudia pacis
Filius, ante annos sceptrum, cumque hoste potenti
Bella gerens: rogat ille patrem succurrat egenis
Rebus, et effrenes compescat militis ausus.
Audivit senior, dumque aestuat ira, (lupus ceu
In densa raptor nebula, quam livida ventris
Exegit caecum rabies, catulique relicti)
Fertur in arma furens, et dudum impune rebelles
[Note: 1449.] Ultus caede viros, validis citus imminet Hunnis,
Tum quoque Scanderbege premi obsidione videbas
Emathiis Troiam campis, ubi Thrax gravis aevo
[Note: 1450.] Dira fremens, quod non obsessam vinceret urbem
Effugientem animam quassans caput, exhalavit.
Nunc mihi Pieri des si quando, favete canenti
Maius opus moveo, maioribus ire per altum
[Note: Mahometes 2. rex Turcarum 8 1 Imper: salutatus] Me decet auspiciis, Mahometem quando secundum
Dicere fert animus, Mahometes carminis huius
Materia est, vir Martis amans, Patre sevior ipso
Europae atque Asiae dira et communis Erinys,
Imperii bini raptor, clarusque ducentis
Urbibus ereptis. Hic patris funere laetus
Thursinem fratrem Genitricis ab ubere raptum
Ire suo comitem Patri iubet ad Stygis umbras.
[Note: 1451.] Protinus a Croiam late loca milite complet
[Note: 1452.] Musarum domus, Aöniae verruntur Athenae
Triste iugum passae, tum pulsa Palla de Mavors
Palladis insedit muris, avellitur inde
[Note: 1453.] Et Constantini Mahometes obsidet urbem.
Nec prius absistit, quam victis Caesare et urbe
Imperio potitur Graiûm, nec Bosna quieta est,
Hîc Mars Vulcanusque fremunt: unde horridus hostis
[Note: 1456.] Asper acerba tuens Graiae, arduus imminet Albae:
Et dum lustrat equo passim loca, dumque minantes
In caelum muros tentans huc fertur et illuc,
Huniades fulmen belli, fortissimus heros,
Illum, arci casus supremaque fata minantem
Summovet Hungaria: vidisses fata Tyrannum
Lugentem sua nequiquam, studiisque furentem,
An sese mucrone ob tantum dedecus ultro
Induat, an mediis iaci at se fluctibus excors?
In Persasne omnes irarum effundat habenas?
Haec alternanti potior sententia visa est
[Note: 1457.] Persas Marte sequi: primum hic fortuna labori
Persarum aspirat, Caeduntur milia Thracum
Dena quater, rapida Euphrates qua labitur undae.
At vero duri revocant dum proelia Turcae,
Erectisque animis instaurant agmina magni
Arsacidae, gliscit violentia: paene putares
Aethereos montes concurrere montibus altis.
Fit via vi, favet ipse suis Mars Thracius armis,
Victoresque cadunt Persae, Rex ipse perempti
Hoc bello nate crudelia funera luget.
[Note: 1458.] Inde triumphata felici Marte Corintho,
[Note: 1460.] Turca Trapezuntem Comneni regna Davidis
Eruit, et Regi subeunti, aciesque trahenti
Detruncat caput Hinc Sapphus patriam Mytilenem
[Note: 1462.] Marte truci superans collo iuga sumere cogit.
Tum caput ipsi aufert Domino, truncumque relinquit
Sanguine singultantem atro, sensimque cadentem.
[Note: 1464.] Eloquar: idem hostis feriendi foederis ergo
Bulgariae Dominum vocat ad se in tecta, vocato
Est detracta cutis summos direpta per artus.
[Note: 1465.] Ilicet Eliadum qua feta Epiros equarum
Visitur, et ducit tectis sublimibus arcem,
Esse sui cupiens firmum praedonis asylum.
[Note: 1466.] Non latuêre doli Dominum regionis: is arcem,
Surgentem telis quatit arduus, et Mahometem
Niligenas fero flammaque lacessere cogit.
[Note: 1468.] Hîc vero ingentes pugnas (ceû cetera nusquam
Proelia fecisset) Thrax conserit, omnibus unus
Urbibus incumbens, terrasque cadavere complens.
Narrantana ruit, ruit alta Seleucia, primi
Cives, patricius sanguis, spes tanta nepotum
Funere mulctantur, deiecti turribus altis.
[Note: 1469.] Nec minus interea praedones Stiria passa est:
Ex illa passim manibus post terga revinctis
Christiadae ducti miserum et lacrimabile vulgus
[Note: 1470.] Euboica his etiam gemuêrunt arma sub armis,
Vidisses Italos hastis sudibusque praeustis
Affigi, et lucem petere et gemuisse reperta.
Tum quoque bellaces invadit Thracius Hunnos
Ensis, ibi Getica tum milia dena trahuntur
Capta manu: quin Dalmaticis quoque finibus ampla
Praeda agitur, multi praestantes corpore Tauri.
[Note: 1473.] Damna bonus Perses pensat, dum milia Thracum
[Note: 1475.] Triginta fundit, neque lentius exigit hostes
Muldaviae princeps Stephanus: tot casibus actus
[Note: 1478.] Turcus paciferam Venetis praetendit Olivam.
[Note: 1479.] Hinc Hunnum terra sed te petit Appule lympha:
Mittitur imperium in Scythicum nemorosa Zacynthos,
Leucadiaeque sinus et Neritus ardua saxis,
Et vicina mari Calabris in montibus Hydrus.
Processurus erat, non sivit Rector Olympi
Ille oras bellis gravidas miseratus et urbes,
Regnatorem Asiae magnum parva obruit urna
[Note: 1482.] Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
[Note: Baiazetes 2 Turcarum Rex 9 Im. 2] Quaeritur hic alius, nec quisquam ex agmine tanto
Baiazete prior, solo minor ille Parense
Arcet longe Asia fratrem: illis forte diebus
Hydruntem Alphonsus recipit, Castrottus aviti
Regna soli, satus Huniade Bosnensia regna
[Note: 1483.] His commotus atrox hostis Nilique Rhodique
[Note: 1484.] Pacem orat, voti compos Valacho imminet, atque
[Note: 1486.] Victor sede Getas alibi deturbat avita,
[Note: 1492.] Ipsa etiam positu defensa Ceraunia dudum
Passa iugum Mahometigenum flent triste, tyrannus
Interea Cilicum condensis obrutus armis
Milibus exuitur ter denis: tum quoque Turcis
Sabbatium praestans animi Corvinus ademit,
Corvinus, quem Marte potens, dum vita manebat,
Hunniades terrorem inter Martisque labores
Erudiit Pater, et magnis adiunxerat ausis.
[Note: 1493.] Tum vero demum furiis exarsit et atro
Corde olor Turcae, rapit arma, nec impiger Hunnos
Involat, et parto repetit sua regna triumpho.
Vir fuit in venetis quo non simulantior alter,
Perfidiorque fuit, (mendaci patria dixit
Voce Thronum) malus hic auri stimulatus amore
[Note: 1497.] Naupactum vendit. Quid non mortalia cogis
Pectora sacra fames auri? tibi iura fidesque
Coniugiumque, Patresque, tibi venalia regna.
Tum Venetis tremefacta novus per pectora cunctis
Insinuat pavor, ut Scythieis sub legibus urbem
Conspexere suam: sed et altera causa timoris
[Note: 1499.] Victa Corona fuit, quam Tigride saevior hostis
Progressus magno Graiorum ad moenia bello,
[Note: 1500.] Misit in imperium. Nec portu nobile tutum
Dyrrachium fuit, Acteaeque arsêre Methones
Moenia, truncatus praesul spectante Tyranno
Truncati cives, timor undique et undique letum.
At tibi Turca gravem fert haec iniuria cladem.
[Note: 1501.] Tristia nam venetum miserati fata vicesque
Christigeni proceres, tua diripiuntque feruntque
Oppida, nonne vides, tenedum considere in ignes?
Nonne Pilum recipi? Cephalenen et Mytilenen
Apinamque omnem verri? tandem ergo superbum
Pone supercilium, fasces demitte: quid haeres?
An, quae circumstant te nulla pericula cernis?
[Note: 1511.] Nec quibus insidiis Selymus te filius ausit
Appetere advertis? viden' asper apella venenum
Ut tibi mentitus medicinae dona propinet
Instructus [Note: Selius 1. Turcarum rex 10. Imp. 3] Selimique dolis et fraude Magistra,
Sic ô sic praedo vitam praecide cruentam. (sis
[Note: 1512.] Corripit hic Selymus sceptrum Patris et nova Per-
[Note: 1514.] Bella gerens Tauro potitur, gemit hoste sub illo
[Note: 1515.] Cappadocum montana cohors ut fertilis agri,
Sic cives pecoris, nivei sic lactis abundans:
Sed non Bistoniis etiam par viribus, illo
Tempore, quo Regique suo Dominoque Tyrannus
Strymonius magna caput a cervice revellit,
Et Venetis mittit memorandi insigna triumphi.
Interea Selymo diversa in parte furenti,
[Note: 1516.] Vastantique agros perfertur nuntius, hostes
Nilicolas Alepi Domino nova bella parare,
Hunc petere auxilium veniat, succurrat egenis
Rebus. adest celer ille, sibi discordia spondens
Regna, iubetque suos iam spe praesumere Nilum.
Sternuntur, simul Aegypti, simul invidus ille
Dux Alepi, victis Selymus dominatur in oris
Non illum Memphis multos dominata per annos,
Non arces Solymae, Divum Domus, arma ferentem
Sustinuere, nec ipsa suis antiqua Damascus
Obnixa est portis, ultro hostem in moenia duxit
Permetuens Geticasque manus, iramque Tyranni.
Nodum etiam leti informis trabe nectit ab alta
Tomombeius, eum septemplicis incola Nili
Suldanum (late regem sic nomine dicunt
Niligenae) legit, sed non et fraudibus hostis
Eripuit: captum Thrax ligno infixit acuto
Ante aulam, ante illas, Dominus quas rexerat, arces.
Niliadae Regem fuso dum corpore cernunt
Pendentem, taciti secum dum cuncta revolvunt,
Et quo sit fortuna loco, et quo casus agat res:
Pars fugit in silvas, atque invia lustra ferarum:
Pars, qua lene sonans immani corpore Nilus
Pandebat gremium, fluvio se immittit aperto.
Iam victor triplici Bisantia regna triumpho
[Note: 1520.] Invehitur Selymus, cum mors indigna minantem
Christicolis, Stygia mergit properata palude.
[Note: Solymannus Turcarum rex 11. Imperat.] Quis procul ille virum, facies cui fusca, comaeque
Tantum in fronte aliquae, macies in corpore toto,
Ardentes oculi suffecti sanguine et igni,
Ipse minax, gradiensque alios supereminet omnes
Agnosco. Solymannus hic est catus, arduus, audax:
Nec tamen indocilis pacis, prope limine in ipso
Imperii legatum audaces mittit ad Hunnos:
Quid malint referat pacemne, vel arma? det arma,
Conclamant illi. quae vobis tanta cupido
Istricolae, quae tanta venit fiducia? vestris
Cladibus irruitis, nocituraque poscitis arma.
Iamque (videtis enim) tot magnis clara triumphis
Inconcussa diu, Solymanni viribus ingens
[Note: 1521.] Succumbit Graia Alba, ruit victricibus armis
Sabbatium, nec quae Mahometem infracta secundum
[Note: 1522.] Reppulit, hunc etiam potuit superare furentem
Phoebo grata Rhodus, nec eum satis infula texit,
[Note: 1525.] Sirmia [(reading uncertain: page soiled)] claustra sua qui tum ditione tenebat.
[Note: 1526.] Occidit Hungaricis etiam Ludovicus in armis
Ora puer prima signans intonsa iuventa:
Illum, quae bello dederat, lux invida secum
Abstulit, evulsus simul armiger omnis, et omnis
Hos iuvenum virtusque virûm. Scytha deinde Viennam
Austriacam saeva ferus obsidione premebat:
Et iam parte aliqua tormentis moenia rumpens
Urbi incumbebat, cum se germanicus illi
[Note: 1529.] Obtulit, inque fugam facto agmine vertit Achilles.
[Note: 1535.] Nec bene laetatus spoliis orientis opimis
Turca fuit, nec se Terva iactavit adempta
Arsacidis dudum. nam cum discederet illinc
Persa, fugam simulans vacua Thrax stultus in urbe
Insomnem vino noctem quam longa peregit
Indulgens ludo et vertens crateras ahenos.
Ecce furens redit interea Rex Persicus, atque
Invadit Turcas vino spumante sepultos,
Et quadraginta dat milia victor averno.
[Note: 1537.] Nec Corcyraeas Solymannus praeterit arces:
Hic ubi tela manu dum iactant irrita Turci,
Bis quinos sine fine dies, fracti impete Martis
Aeginam tentant, expugnataque fruuntur.
Non Naxos Bacchata iugis, non alta Cytherae
Non Parus, aut fluctu apparens nemorosa Zacynthos
In medio, Geticos potis est depellere fures.
[Note: 1541.] Hinc Paestum capiunt, deque altis turribus alti
Strigonii stultae Salamancae fraude triumphant.
[Note: 1543.] Exin' foedus init Latio cum Caesare Turca
[Note: 1549.] Pacis et ingratus Persas petit agmine longo,
Diis haud auspicibus, reor, haud Mavorte secundo.
Ensis Achaemenius nam quos non abstulit, illos
Dira fames et dira lues, et tristis egestas
Sustulit exsortes patriae, regnique Polorum.
[Note: 1551.] Sors melior tua, Bassa Sinan, tu fortibus ausis
Insurgens, arcem Tripolin Melitensibus aufers,
Et captam viduas, sublatis civibus, urbem.
[Note: 1552.] At Temeschvarum validis circumsonat armis,
Qui Budae praefectus erat: Losontius illum
Nec quicquam sese contra fert, arcis et urbis
Et Ducis unus erat casus, tres una videbat
Atra dies nigra mergi caligine victos.
Et iam Zolnocco capto, super Agria bello
Prima fugit, Budensis eam quoque Marte fatigat
Bassa, sed incassum, nec sors est laeta tuorum,
Quos ad Segetum tuleras, Halibassa, laborum:
Ergo fugis repetisque tuas inglorius oras.
[Note: 1560.] De hinc redeunt in amicitias et foedera iungunt
Bistinius Rex et Latius, multosque per annos
Christiadae placida laetati pace fuissent.
[Note: 1564.] Ni furiae Eumenides in Martis Iazygas arma
[Note: 1565.] Traxissent: illis se Schvendius impiger offert,
Et dum saevit hiems, glacie dum stringitur undae
Toccaio potitur, seque arci maximus infert.
Atque ea diversa caeli cum parte geruntur,
Turca petiti Meliten, nec segnius illa tyrannum
Submovet. ignescunt irae, dolor ossibus haeret
[Note: 1566.] Bistonidûm, Chion ergo citi verruntque feruntque
Insulam in Aegeo magno, dat iura Senatus
Turcicus indigenis: quo tempore rursus ad Hunnos
Mars redit, incumbens Palotae, quam extrema timentem,
Nutantemque suis comes Helfenssteinius armis
Liberat: inde Tatae, et vobis Vesprinia castra
Subvenit. interea magna se mole movebat
Maximus Aemilius sociosque in bella vocabat:
Conveniunt quibus aut odium crudele tyranni
Aut metus acer erat: sed enim versutior hostis
Sigethum petit, hic telis, hic milite multo
Fulminat incursans, nunc hac, nunc fervidus illac.
Undique pugnatur, telorumque ingruit imber.
Quam multa in tectis crepitans salit horrida grando.
Nicoleos ubi iam Zerinius haud magis illos
Insultus sufferre potest, media insilit arma
Procumbens, pulchramque petit per vulnera mortem,
Arx antiqua, potens armis, remora hostibus ingens
Thracas habet Dominos. Iulae quoque fata requiris?
Illa Leresthenio frustra defensa, repente
Insueto dat colla iugo, cum Martius horror
[Note: Selimus Turcarum rex 12 Imp: 5.] In dignantem animam reddit Solymannus averno.
Huic Selymus regni legitur successor, alumnus
[Note: 1570.] Cyprigenae. Venetis hic Cypria bella feroci
Marte movet, primum victor, iamque arva tenebat
Cypria, cum magnis Ioannes Austrius ausis
[Note: 1571.] Ad Strophadas Turcis insigni clade parentat.
[Note: 1573.] Nec Tuneto abstinuit: sed ibi propere omnia complens
[Note: 1574.] Milite, Bassa Sinan, victori victor ademit
Dissimiles priscis Tyriae Carthaginis arces.
Inde pedem referens Guletam disicit, atque
Corcyrae secreta petit, non dona furentem,
Non possunt cohibere preces, rapit omnia late.
Impastus ceu quando Leo per ovilia turbans
(Suadet enim ventris rabies) manditque, trahitque
Molle pecus, neque balatu quicquam ille movetur.
Iam Selymum Cytherea Venus, laticesque Lyaei
[Note: 1574.] Demisêre neci: cum tertius arma Parentis
[Note: Amurr: 3 Turc. rex 13. Imp. 6.]Gestat Amurrates: sceptro ille superbus avito
[Note: 1576.] Arsacia bellum incidit cum gente gerendum.
Hic ubi bis senos lustris labentibus annos
Pugnatum, his iterum atque iterum caedentibus istis.
Mustapha Bassa prior post funera multa suorum
[Note: 1578.] Tiphlisio potitur, Siruanosque occupat agros.
Non retinet tamen: exoritur tum maxima clades
Turcarum decies septem uno milia in anno
Terribili leto Persae dedit impiger ensis.
[Note: 1579.] Illi etiam, quibus horrendum dant Tartara nomen
Instaurati animis Getico succurrere Regi,
Caesi pene omnes: Osman vix Bassa salutem
Invenit pedibus. Tali Thrax clade suorum
Turbatus, rabido commendat castra Sinani:
Par huius fortuna, feros dum semovet hostes
[Note: 1580.] Tiphlisio, cunctis viduatur protinus armis.
Causa mali tanti pestis, sed et altera causa
Mars erat, et longe feriens tua Persa pharetra.
[Note: 1581.] Hinc aliquot pepigere dies pro foedere certo
Firmando, sed ibi impensis nihil omnibus actum est,
Vixit Amurratae iuvenis bellator in aula
Principe matre satus, quae duris aequa Georgis
Iura dabat, placidaque diu sub pace regebat.
Hunc iuvenem quondam transmisit Mustapha alendum
Threicio Regi, quo sub iuga mittere posset
Omnem cum Domino gentem. Rex Thracius ergo
Consilii memor, in iuvenem nova pectore versat
[Note: 1582.] Consilia: ille dolis monstratis protinus aula
Devolat, et Getico sua subtrahit arva Tyranno.
Non eadem fortuna fuit tibi PODKOVA, Lechi
Inclita progenies, semper dignissime fama.
Barbarica tu fraude cadis. quis patria servet
Moenia? Si pietate ingens, ingentior armis,
Invisam Turcis animam cum sanguine fundit
Heû pietas! heu prisca fides! vir maximus ausis
Hosti non tergo, sed forti pectore notus,
Ferratas soleas disrumpere doctus equorum
In chartae morem, Scythico poscente Tyranno
Fata subit, Turcisque pio dat sanguine poenas.
Inde Sinan Persis revocatur ab hostibus, atque
Iam dudum vana spe lusus, honore bonisque
[Note: 1584.] Exuitur, par est Hunni fortuna Siausis.
Huic Osman laude ante alios praestantior omnes
Sufficitur, promptus seu quis contendere bello,
Seu versare dolos velit: is tamen impete saevi
Martis Achaemenias nequiquam territat urbes.
Vix ibi Tebrisium cepit vigilantior, et iam
Saeva Pharetrati restaurant proelia Persae:
[Note: 1585.] Nec mora, Tebrisio spoliisque per arma receptis
Milia Bistonidum decies octena trucidant.
[Note: 1586.] Nec minus Hungarica belli furit aestus in ora.
Ille Croatinis invadit Thracas in agris,
Diversosque agit [(editor); sic: ait] . hic Bosnae qui sceptra tenebat
(Bistonidae Bassam patrio cognomine dicunt)
Germanum gemit: unde ferus calida aestuat ira.
Hunni nil, nec eum volventem dira morantur.
[Note: 1587.] Sed Copanum cingunt arcem, ruit illa, fenestram
Dans magnam, Turcae manibus post terga revinctis,
Raptantur, neque praefectum volucris fuga servat.
Hinc magis atque magis dolor et pudor armat in Hunnum
Bistonis. Ergo citi ferro populantur et igne
Obvia, Limpaci qua limpida lympha susurrat.
Non impune tamen: nec enim Zerinius heros
Oblitus virtutis erat, laudisque paternae:
Ille ubi sera dies, statioque accommoda fraudi
Promittunt proedas, Scythicam, quae cuncta putabas
Tuta, volans aciem turbat, versaeque phalanges
Reiciunt gladios, et nostris arma ministrant.
Hoc ubi magnanimus Zerinius agmine vidit
Accelerare fugam in silvas et fidere nocti,
Persequitur multosque necat sub luce maligna.
Interea, fortes qua sulcant arva Liburni.
Ecce novum [(editor); sic: vovum] dictuque oritur mirabile monstrum.
Namque (fide maius) sub nubibus agmine denso
Anseribus fera pugna fuit, quibus ordine longo
In stagnum lapsis, bellorum immane furentes
Auditi strepitus et Martius ingruit horror.
Nec prius absistunt paribus concurrere in armis
Quam vitam amittunt: nova res ostensa Croatas
Turbat, et agricolae caesas in tecta reportant
Laetati volucres, dapibusque epulantur opimis.
Continuo vates, bella, horrida bella, videmus
Conclamant: stupuere animi, veramque locutos
Divinos homines, docuit post exitus ingens.
[Note: 1590.] Nec minus Austriadas et Boios omina terrent,
Sub pedibus mugire solum, qui triste videbant,
Insolitumque diu tremere omnia, tecta domorum
Corruere, et magnos belli proedicere motus.
Extemplo Thracum gens dira Vihitzia castra,
Assiduo tonitru, et reboantis verbere molis
Incursans capit, arx etiam Petrinia nostras
Inspectura domos tenues se tollit in auras
Barbarico sumptu, Colapis Savique strepentem
Propter aquam, Geticum indignantur flumina pontem.
[Note: 1593.] Tum quoque Styriacas qua semita ducit ad urbes
Siseccum petitur: sed ibi Miccatius hostem
Fortior elidit dux impiger, huc tamen illis
Non remeare metus. quae tanta amentia vobis
Lunicolae? belli quae tanta cupido fatigat?
Victane dat fastus Thressina? quid? hoc quoque demens
Sperasti te Turea dolo subvertere castrum?
Non facies: haud ille sinit Regnator Olympi.
Quin morere, et gelidis Siseccum quaere sub undis
Impastique aderunt qui lambant vulnera pisces,
Haec te digna manent pro tantis praemia factis:
Plura ferent socii: nam quos in gurgite vasto
Non volvent undae, palo Hunnus figet acuto,
Crudeles aliis arcebunt vincula palmas.
Audit Amurrates fatum ducis, ilicet ergo,
Ut primum furiis stimulantibus arsit anhelus
Corde dolor, quassans caput, et iam pacis amicae
Impatiens, bellum bellum te poscimus, inquit.
Atque illum tales agitantem pectore curas
Bassa Sinan acuit, quo non crudelior alter
Christiadûm flamma ferroque exscindere fines.
Accedunt lacrimae matris (soror illa Tyranni
Thracis erat) rapti lugentis funera gnati.
Illius hic casu evictus vinclâ omnia rumpit,
Ad bellumque vocat Latio cum rege gerendum,
Iamque (quid invitis fac quemquam fidere divis?)
Sisecco potitur: studiis asperrima belli
Pectora Teutonidum captam despensa [(perhaps: depensa)] per arcem
Thrax in frusta [(editor); sic: frustra] secat, Colapique trementia mergit.
Tum vobis etiam Vesprinia castra superba
Virtute exsultans, illabitur: hic ubi creber
Arietat in muros et duros obice postes.
Limen erat, caecaeque fores: et pervius arcis
Usus, ea nostri furtim, quando ultima cernunt,
Tuta petunt, subolens id Thracis odora canis vis
Arce sub imperium missa, fugientibus instat,
Iamque hos, iamque illos crudeli funere mactat:
Et te foedifragis nequiquam credula Mauris,
Palata, Poena fides malefidi perdidit hostis
Poena tamen Poenum manet. illum respice, contra
Qui se parte movet nostra fortissimus heros
Tiefembachius, ut contra ruat impiger, illi
Ut se submittant Fileccia moenia, quaeve
Praeterea numeris non est comprêndere nostris.
Accipe nunc Thracum insidias, et crimine ab uno
Disce omnes. ubi victa rapi Fileccia vidit
Castra Sinan, haesit primum, mox fraude subintrans
[Note: 1595.] Hungariam, pretio Iaurinas occupat arces.
Quid facis? arma manu potius, celeresque sagittas
Corripe, parce auro: tenuis nam gloria, si quis
Arces non adimat sed emat: num talibus olim
Fraudibus Albani Patres, quibus esse satum te
Mentiris, populos magna ditione premebant?
Non venit in mentem foliis mandata per aevum
Vivere facta Ducum: de te quoque fraude vel armis
Viceris, in quirent alii, reprobusque ferêris. (frustra,
Quid loquor? aut ubi sum: quae fundo minantia
Non mea dicta Sinan placidam demittit in aurem.
Fallere prima Getis laus est, et vivere rapto:
At fraudes nescire nefas vel morte piandum.
Interea magnum Sol circumvoluitur annum,
Cum Patre defuncto Mahometes tertius arma
Imperii rapit: hic germanos unus in omnes
Desevit, laqueoque ornat sub tartara missos.
Nec minimo triste exilium, durumque petenti
Servitium parcit, sed, qualis saxea rupes,
Despicit orantem, coeptoque immobilis haeret.
At tibi contortos coram qui cernere fratres
Ausus es, ille DEUS summi Regnator Olympi
Praemia digna dabit, neque fallax dicar aruspex.
Ille (vides?) dubium, maior pietate, vel armis
Caesareus sanguis, sed Caesar et ipse, Rodolphus
[Note: 1596.] Ut tibi Teutonicis alis Latiisque minetur
Auxiliis superum? viden' hoc mandante moveri
Divitis Europae late loca? quid? nihil urgent
Bella Sigismundi te principis? et nihil, ipsum
Quae sequitur, Metanastarum manus inclyta bello
Ille adeo qui Strigoniae te dividit arce
Dux praestans animi, sanguis Mansfeldicus, hosti
Quae tibi damna daret, nisi tam laudata professum
Osten dant Hunnis tantum fera fata, nec ultra
Esse sinant? memoremne alios, quibus ordine longo
Et rapere et raptas Latio iuvat addere regno
Strigonias turres veterum munimen avorum?
Aspice Vissegradum, praedatricesque superbi
Hattuani victas acies, victosque penates:
Nec quae causa necis multis fuit, Agria reddat
Te tua securum: sunt nobis fortia bello
Corpora adhuc, sunt et vires, sunt et sua nostris
Castra, nec illa tuis perierunt cuncta rapinis,
Credo equidem (coeptis faveat modo Numen amicum)
Consilia in melius referent et Pannones, et qui
Iam dudum Hungaricis avertunt finibus hostem
Belidae duri, genus insuperabile bello.
O mihi tam longae maneat pars ultima vitae
Cum nostri proceres ultra et Garamantas et Indos
Te pulso, spoliis redeant orientis onusti.
Tum mea, deductos, tibi [Note: manual correction: quos] sine pondere versus
Musa strepens vomit, atque incondita carmina frustra
Vociferans studio iam dudum iactat inani,
In melius numeros referet, magnosque sonabit
Austriadas meliore sono. O illam optime rerum
Iova diem laetis mihi da fulgere quadrigis.
FINIS.
Ille ego Tartaricus sanguis, nigra Tartara liquens,
Huc mea cantatum facta OTOMANNUS eo.
Ite procul quicumque homines moresque notatis,
Hic nimium censor, quod reprehendat habet.
Praedo fui,praedasque meas mea terra probavit,
Et dedit ipsa meo colla premenda iugo.
Indecor haud vixi Regno: Res Turcica crevit
Auspiciis, fuerat quae prope lapsa, meis.
Mygdoniam domui (quae nunc Bithynia fertur)
Succubuit sceptro Prusa superba meo,
Tutius ut regerem, cognatos fraude peremi,
Hi mihi morte sua causa salutis erant.
Hunc morem, mea progenies in saecula serva,
Per laquei, sociis vincula guttur eat.
Nulla fides regni consortibus, aetheris ipsa,
(Nonne vides) soles resputi aula duos.
Fratribus Orcannes geminis în vincla petitis
In patrios rapui patria sceptra lares.
Seu mea facta, mei seu Patris proelia spectas,
Ad laudes faciunt illa vel illa meas.
Tormenta iuveni, licet, hac sim parte superbus,
Cede Pater laus haec, quamlibet ampla mea est.
Laus etiam mea sunt victi Phryges agmine denso,
Et quae Niceae moenia nomen habent,
Horruerant Cilices duri mea proelia, quosque
Ustus ab assiduo frigore Pontus habet.
Finge tamen propriae me laudis egere: quid obstat
Ne possim nati laudibus esse satur?
Euxinus quâ se, qua porrigit Hellespontus
Imperio suberant oppida multa suo.
Terruerant latium Solymanni proelia nostri,
Bulgare nota tibi nota Pelasge tibi.
Sic fuimus, dum vita fuit: nunc funere mersi
In styge de tantis nil retinemus agris.
Hostis Amurrates quid possim fraude, notate,
Consutosque Cati discite nosse dolos.
Arma Palaeologo (Graiis hic praefuit aruis)
Nobilitas stulta movit iniqua manu.
Ille, fer, inquit, opem Thrax armis in clyte, morem
Oranti motus commoditate gero.
Me Ligurum Aeoliam classis deducit in hellen,
Et longum lato limite pandit iter.
Ut ventum est: salve, satis mihi debita, dixi,
Terra: rebellantes comprimo deinde viros.
Nec me Graiugena Pontus iam summovet ora,
Panditur ad pugnas Cecropis ora meas.
Hic ubi dum teneor pulchrae telluris amore
Victa Philippopolis Callipolisque mihi est.
Tum Rex (sensit enim) sic me Thrax asseris, inquit.
Sic quem servandum suscipis, ipse premis?
Sic, quid debuerat subitam restinguere flammam,
Proedo rapax praedam primus ab igne petit.
Talia perstabat memorans, gemitusque ciebat:
At mihi mens hominis credula risus erat.
Viderat id Nemesis, mihique indignata, quid, inquit,
Rides? materies tu quoque risus eris.
Omen in eventu est: dum te premo Servia, servi
Ulta necem Domini me pia dextra necat.
Sic generum Cereris pauci sine caede tyranni
Visimus: heu pretium quale Tyrannis habes!
Thrax Baiazetem, Graii me lai/lapa dicunt.
Nominis est omen saeva procella fui.
Quocumque intrabam, mortis simul ibat imago,
Atque procelloso turbine vecta lues.
Servia me sensit, nostrum ausa necare Parentem,
Cum mihi pro facta caede sub acta fuit.
Certus eram, valido Byzantia moenia bello
Eruere, hinc aciem lis rapit Hunna meam.
O bene! sie etiam Pater est meus orbe receptus
Cecropio, Regi quando vocatus a dest.
Sic ô sic placeat vobis discordia, stulti.
Christicolae, noster protinus orbis erit.
Per vos Hungaricas felix eo victor ad urbes,
Per vos est regnis addita Bosna meis.
Per vos Nicopolis prisci cognominis omen
Obtinet, hîc vestra lite tropaea tuli.
Pergite: si facitis, non hîc ego tempore longe
Parrhasiae gelido virginis axe premar.
Esse quid hoc dicam? et me bella domestica perdunt,
Quodque aliis opto vulnus id ipse fero.
Nam cum Tartaricis mea gens Tamerlanis ausis
Me premit, in cavea corpus inerme locor.
Interea mea Bulgarico, sata sanguine Coniux
Nuda sinus Scythico pocula miscet hero.
Ut vidi, perii, tum vertice ferrea quassans
Claustra mei rumpo fata suprema mali.
Naso meae quendam terrae incola, si qua notabis
In non credendos corpore versa modos:
Adde meae faciem sortis, saevique Procustae
Fatis, fortunam iunge Poeta meam,
Namque ea dissimilis subito est effecta priori,
Et quae laeta prius, maesta deinde fuit.
Vivite, sed cauti, quibus est fortuna secunda:
Errat, et in certo non manet illa loco.
Quinque negata tibi, IOSUA Germane, monebam
Sceptra, fit admonitu durior ille meo.
Vique rapit fasces: sed per vim sceptra tenenti
Vix quater exactis mensibus annus iit.
Musulmanne tuis dum concidit obrutus armis,
Tuque meis, fratrum sie laniena fuit.
Neve mihi deesset tanti quoque funeris auctor
In mea, qui latuit, funera frater adest.
Ille, meo magnam dum sperat sanguine [(editor); sic: sanguinae] praedam
Saevus amat titulum mortis habere meae.
Sed caede aliquo de fendi facta colore.
Ipse licet iudex sis Rhadamante potest:
Fratris caede [(editor); sic: cedae] madens, dextra cado fratris et ante
Quod dederam fratri, reddidit iste mihi.
O crudele genus! sic per tua funera crescis,
Et pateris telis vulnera facta tuis.
Dum fera Tempestas Tamerlanis excita vento
Saevit, et amissas Thracia plorat opes:
Prusa mihi Latebras, chordarum ignobilis auctor
Hospitium, et mensae iura benigna dedit.
Hinc ego, tempestas ubi cessat, prodeo, MOSEN
Quave premam, gratam fert Caramannus opem.
Pugnatur varie, tandem cadit ille, cadentis
Protinus in collum stuppea vincla fero.
Pace domi parta repeto, quae sustulit hostis,
Et patrii tabulas colligo naufragii.
Longius egrediens, nunc hos nunc insequor illos,
Adque aulam figo plura tropaea meam.
Vos mihi bellaces Daci procedite testes,
Mysia tuque armis utraque victa meis:
Quive, mei Patris prius, hinc mea robora sensit
Regna Sigismundus Romula Caesar habens:
Ille Columbacii (qua Servia tendit ad Istrum)
Moenia praecipiti deserit alta fuga.
Nec mihi Romulidas accuses, non sua segnis
Dextera damna Istro tot dedit, ipse dedi.
Vis mea perfecit, ne qua nudarer ab illis,
Naufragii tabulas qui petiere mei.
Regna cadunt fato: cur ergo cadentia fato
Ignava quaerimur regna perire manu?
Omnia si paucis, quae gessi, dicere coner
Icariae numerum dicere coner aquae:
Summa sequar. magna mihi Graecia parte subacta est,
Imperiisque mei meta Corinthus erat.
Quave fui feritate, tibi, socer, arma movebam,
His tua, te caeso, Servia facta mea est.
Paciferam Venetus mihi cur praetendit Olivam?
In promptu causa est: cuique stupendus eram.
Testis Varna mihi, fuerim quam saevus in armis,
VLADISLAE tuam viderat illa necem.
Sed nihil haec sunto: quid? an id nihil esse putabis:
Quod venit in versus quomodocumque duos:
Hunniadem, Scanderbegum duo fulmina belli,
Sustinui, natos Martis ad arma duces.
Hunc ego septena sensi vice fusus: at ille
Me quater Hungaricis cedere iussit agris.
Utrum utri anteferam? magis hic, magis ille furebat
Hic animis magnus, magnus et ille fuit:
Copia at Hunniadem iuvit, sed milibus alter
Me denis patria saepius egit humo.
Qualis erat, pugnae, si quando signa dabantur?
In labro expressi sanguinis imber erat.
Ah pudet! â Croia cum me ferus ille fugaret,
Sustinui ipse meam dente secare manum.
Fallor? an ille furor morbi quoque causa necisque?
Sic puto: livor iners vina fuisse putat.
Ira malum, quo non aliud mordacius ullum,
Siccine, plus, hostes quam potuere, potes?
Vicit Amurrates toties hostem: occidit ira.
Irane plus noxae, quam ferus ensis, habet.
Ille ego nomen avi Mahometes nobile nactus
Aspice, quae nostro Marte peracta canam.
Visa invicta diu Bisantia moenia caepi,
Mania semper avis invidiosa meis.
Nec mora, dum regni caput a cervice revulsum est,
Imperium subeunt Dalmata Phryxque meum.
Progredior, magna iuvenum stipante caterva,
Graecaque militibus cingitur ALBA meis.
Efficit Hunniades mihi patrius hostis, ut inde
Paene quater denis milibus orbus eam.
Hinc Aegaea seco late loca: Persia tantis
Opponit coeptis insidiosa pedem.
Illam poena manet: nec ego hanc tum Marte feroci
Terreo, tormenti sed novitate mei.
Nec Scanderbegus me sustinet amplius, illum
Exilii miseras cogo subire vices:
Omnibus ille fuit maior, quicumque rebelles
Pugnando tulerant in caput arma meum.
Et iam Paphlagones, iam bellis clara Trapezus,
Iam Peloponesus, iam mea Lesbus erat:
Cum Venetis graviter caesis qua Soncius amnis
Labitur, Italiae fata suprema minor.
Tum Papa (nam memini) caeca formidine captus
Deserit arrepta Romula templa fuga.
Plurane vis? geminum Imperium duodenaque regna
Urbes bis centum, vi cecidere mea.
Sic ego Martis eram cultor: nunc accipe in artes
Qui fuerim nec ibi laudis egenus ero.
Relligio mihi nulla fuit, quare unus utrosque
Risi Lunicolas, et Crucifixicolas:
In pretio doctos habui, coluique Patronus,
Sique aderant illi, rebar adesse Deos.
Qui mea descripsit cum Persis bella, solebam
Illum delicias saepe vocare meas.
Nunc fingi mihi, nunc curavi proelia pingi
Magnanimis olim proelia facta viris.
Hosque mihi est datus a Venetis Gentilis in usus,
Doctus Apelleum ducere pictor opus:
Interea spectans in parva magna tabella
Proelia, ab his raptus Martis in arma fui.
Talibus auspiciis Martisque artisque fugavi
Victor multa solo milia, multa salo.
Quae Baiazeti primo malefida, secundum
Me Baiazetem sors comitata fuit.
Ille suum fratrem, dum captat regna, necavit:
Et mihi fraterna sunt mea parta nece.
Valachiam pressit: sed non ego segnius illam
Urbis Achilleae cogo carere solo.
Illum Pannonias Muldavus traxit in oras:
Sfortia at in Venetos me Ludovicus agros.
Illi dextra fuit speciosis clara triumphis:
Nec mea dedidicit ferre tropaea manus.
Naupactum vidi titulis accedere nostris,
Teque Methoneis iuncta Corona iugis.
Hoc Baiazetes prior est felicior uno,
Quod cuius dextra concidit, hostis erat:
Me mea progenies sceptri irritat furore
Ante diem Stygiis impia mersit aquis.
Quilibet ô Patri si sic volet esse severus
Filius, ecquis erit qui Pater esse velit?
Fraudibus ut peperi regnum, sic fraudibus auxi,
Metaque principio non aliena fuit.
Nam quid praetendam sceleri purgamina nostro?
Causa patrocinio non bona peior erit.
Nec pudet admissi: probet alter ametque pudorem:
Frons perfricta mihi est, depuduitque semel.
Dum regnare iuvat, Patri do toxica, fratres
Inde necare mihi proxima cura subit.
Tum Persis illabor ovans, nec Prisca moratus
Hospitia indigenam persequor ense Sophum.
Urbs est prisca, Choim dicunt haec saecula, quondam
Artaxata, puto, nomine dicta fuit.
Hîc ita concidi Persas, ut frigidus horror
Armenios passim pervolitaret agros.
Protinus avellor, quive ardua tesqua colebant
Cappadocum, caeso Principe regna premo.
Hinc Nilum peto, Niligenis qui praefuit, in gens
Campso cadit manibus praeda petita meis.
Hic Sidon, multisque Damascus clara triumphis
Ponunt in nostra bina Tropaea domo.
Ille etiam Rex Aegypti Campsone perempto
Me fugiens, trepidae Dux erat ipse viae.
Ne fugias per em sublimis in aethere, dixi
Rex eris: haud mendax tum mea lingua fuit.
Nam captum sua qua stetit inclita regia iussi
Sub limi longum de trabe nectere onus.
Singula quid referam? plus quam licet edere gessi,
Et mea sunt meritis, ora minora meis.
Proelia Virgilium mea si sortita fuissent,
Aeneae fieret fama secunda meae.
Ultima me perdunt. Nam dum successibus audax
Ipsi iam meditor demere sceptra Iovi.
Impedior morbo (cancrum dixere Latini)
Hic me Spe citius sub Styga victor ait.
Heu spes fallaces! his dum praesumimus orbem,
Contingit nostro vix brevis urna rogo
Nec mihi praefer avum Solymanno, nec mihi Patrem
Nec proavos: proavis maior avisque fui.
Hine tot avis atavisque meis invicta, repente
Graeca meo sese subdidit ALBA iugo.
Postque tot eventus, et iniquis concita Divis
Proelia, Carpathio marmore tuta Rhodus.
Tu quoque bella puer mihi nequiquam irrita misces
Heu confise Hunnis Rex LUDOVICE tuis.
Victus ubi es? tu deinde meis ingentibus armis
Disce puella tuas abstinuisse manus.
Vix abii, cum Sepusius sibi regna Ioannes
Hunna petens, illuc meque meosque vocat.
Impetrat, et regnat: mihi ianua laxa volanti est,
Ergo Getis muros cingo Vienna tuos.
Tunc assueta meis dudum victoria castris
Cultoremque suum, notaque signa fugit.
Quid facerem? feror ad Persas, huc arma moventem
Cycladas Aegeas obstupuisse ferunt.
Rex, neque me Arsacidûm, laetatus es hospite, Thoma
Nam dederas regnis oppida multa meis.
Quae premit Euphrates cum Tigride regna, tuosque
Assyrios nostrum mittis in Imperium
Forte obit, Hungariae dedimus cui sceptra, meamque
Et puer et Coniux regia poscit opem.
His ego, dudum inhians Budae, ne poscite, dixi
Hungariam: puerum non feret illa Ducem:
Vos Transsylvanis melius regnabitis oris,
Hic est praesidio Buda tuenda meo.
Quid faciant? cedunt, seque in meliora reservant:
Budaque sub nostro milite pressa gemit.
Huic comes it Granum, nec iam vim sustinet Alba
Regalis, nostrum fertque subacta iugum.
Tu quoque de septem quae totum respicis orbem
Collibus, es Regno Roma petita meo.
Te mihi deberi furiata mente tonabam,
Qui Constantini Regia sceptra feram.
Tum quoque cum cecidi, quam milia multa cecidi
Experta est vires ars Segetina meas.
Sed pugnas si quis nostras desiderat omnes,
Plus prope quâm fieri res sinit, ille petit,
Hercule neglecto, mea scribite bella Poêtae:
Hercule nam magno plura trophaea tuli.
Adde quod illius pars maxima ficta laborum est:
Venit in annales fabula nulla meos.
Sed qui perdomui Persas, Hunnosque Rhodumque,
Unam non potui perdomuisse necem.
Ite procul vittae tenues insigne pudoris,
Non facit ad mores instita vestra meos.
Me Venus alma sibi nocturnaque proelia poscunt,
Adque sua armipotens furta Cupido rapit.
Huc etiam vates adigunt, dum voce minantur
Portendi vitae stamina parva meae.
Dum brevis illa mihi celeri pede labitur aetas,
Quo, breve iure mihi tempus abiret iners?
Scilicet est aliquid, ruere in certamina Martis,
Et Veneri numeros eripuisse suos.
Si nihil in vita genitor Solymannus amasset,
Sceptrigero Geticus rege careret ager.
Mars, etiam positis arcu, crudelis, et hasta.
Saepe suae Veneri iunctus amator erat.
Quid quod et ista manus non gessit inutile ferrum:
Porrexit victas huic Cyprus ipsa manus.
Hoc doluit tibi diva Cypri, hinc tua spicula nostro
Pectore fixa, mihi causa furoris erant.
Sic ego Cyprigenas, tu me Venus aurea vincis:
Victorem victae succubuisse libet.
Patris, Amurrates, Selymi dum regna capesso
Maximus Aemilius Romula sceptra tulit.
Is quia pacis erat docilis, mihi patria suadet
Foedera, quaeve probat iura quietis, habet.
Dum coit hîc foedus, quos cingam milite muros,
Accessit curis haec nova cura meis.
Qualis edax vultur circumspicit ecqua videre
Arduus in nuda corpora possit humo.
Horrida Tartarici [(editor); sic: Tattarici] superabant regna Tyranni,
Huc feror, et me cum Turcica tela gero.
Nec me cognatae moverunt nomina gentis:
Errat qui Turcas ista movere putat.
Illud amicitiae quondam venerabile nomen
Nobis pro vili sub pedibusque iacet.
Vix hostes aggressus eram, iam Tartarus armis
Et vita exutus, Tartara nigra subit.
Ast ego successor tantorum impune bonorum
Arsacios adeo Marte minace viros.
Persa meas subolens fraudes sua ad arma Georgos
Cogit, et Armenia se citus armat ope.
Dispudet: hic quoties collatis consero signis
Bella, pedem toties victus ab hoste fero.
Et iam, Bistonidum post funera plurima, bellis
Quartus ab undecimo talibus annus iit:
Cum mea in Hungaricis errare licentius oris
Ausa cohors, Hunnis proelia stulta movet.
Illam Rodolphi palantem reicit agmen,
Et vel aquis hostes, vel necat ense suos.
Cum caderent, simul hic, mea quem soror edidit auris
Ore necaturas accipiebat aquas.
Auolat hinc aliquis, casusque ingratus iniquos
Nuntiat, hinc mea me tollit in arma furor,
Quaeve quiescebat, commota resaeviit ira.
Pannonias saevus persequor hostis opes.
Inque Croatino peto castra Vihitschia regno,
Illa sub Imperium mitto deinde meum,
Scit bene Siseccum quam sim violentus in armis:
Qualis ei facies cum caperetur erat!
Scit bene Iaurinum, quid possim fraudibus hostis,
Fraude mea victum cum caperetur erat.
Haec ego si gessi nostrae molimine dextrae
Cur peragor populi publicus ore reus?
Sed merui probrum, vel sola voce Tyranni,
Quae volet, efficiat, laude, Tyrannus, eget.
Tertius arma Patris Mahometes involo, saevam
Hungare, qua telum libro, caveto manum.
Sustulit haec fratres, veteri tibi parceret hosti?
Non ita me docuit fervidus arma Pater.
Huius ego exemplo iactes licet Hectoras Hunne,
Ibo animis, sedes inspiciamque tuas.
Nec captum vires Granum mihi deroget: hostis
Fortior hîc nobis damna dolenda dedit.
Da mihi Peliden, Troiam non asseret Hector,
Pelides talis tum mihi TRCZKA fuit.
Quantus erat telis! quantus surgebat in enses
Assiduo tonitru damna quot ille dabat.
Non negat Hattuanum, miseris urbs debita fatis
Quot dederit leto, quosque quibusque modis.
Ipse ego demirans Boemi pectoris ausus,
Degeneres dixi non alis ALBI viros.
Ille tamen tantus iam vos non asserit Hunni:
Quas habuit vires, non habet illa manus.
Quem mihi iam dabitis, si magnum Thesea praesto
Hectora quem dabitis, si Solymannus ero.
Accedatque malis tantum discordia vestris,
Spondeo, Danubius iam meus omnis erit.
Coepimus insidiis et lite, his crevimus iisdem:
Haec duo ni fuerint, laurea nulla mea est.