Praecepta vitae puerilis, cum parte paraenetici Isocratis ad Daemonicum in latinum conversa. Vitae, morumque honestatis atque decori praecepta exposita versibus. De gymnasiis dialogus. Auctore Ioachimo Camerario Pabebergensi.
MI frater quam graviter afflicti simus calamitosissimo casu mortis paternae, vides. Orbati enim sumus non solum parente, quod ipsum ad summum dolorem satis esse possit, sed eo parente qui excellens virtute atque sapientia nihil omitteret ad aetatem vitamque nostram educendam ad decus atque laudem. Haec tamen minus hac infirmitate animorum nostrorum perspicimus: sed illam suavitatem qua etiam alieni alliciuntur, qua nobis ille in eximio amore erga nos suo iucundissimus fuit, necesse est nos cum largissimo fletu et ingenti maerore requirere. In quo eo est maior tua miseria quam mea, quod ipse vidisti morientem, ego audivi mortuum, et tu in illius complexibus haesisti semper, a quibus ipsius cura et benignitas me dudum removerat. Nam mihi ad omnem nunc quoque non modo mentionem, sed cogitationem patris amissi lacrimae oboriuntur, qui tamen iam me assuefeceram ut abesse ab illo posse mihi viderer, cum quidem absente patre non carerem, sed quodam hoc ablegationis beneficio illius me frui intelligerem. Mihine enim hic metus in animo esset infirmo et puerili, qui neminis omnium attigit, mortis, in hac aetate, vita, valetudine illius? Sed mi frater beatissimi patris nostri mortem deflere omittamus et ad illius potius imitationem
nos comparemus, cuius singulare habemus exemplum virtutis atque etiam doctrinae, quibus quantum praestiterit reliquis ut nos iudicare non possumus, ita libenter audimus uterque praedicari ab aliis, sed huc si voluntas etiam accesserit nostra, non solum propagandi generis nostri, in quod ab illo sumus procreati, sed etiam exprimendae laudis qua ipse excelluit, tum demum responderimus spei et expectationi illius, et mortuum quoque voluptate praecipua affecerimus. Quare mi frater hoc agamus, huc contendamus atque enitamur. Si non consequi possimus ut aliquando levemus desiderium civitatis nostrae, quod illi moriens pater sui reliquit, at hoc vincamus ne illo tali patre indigni fuisse videamur. Mihi quidem eo minus veniae locus, quo melius a nostro patre mihi prospectum cum ille me in optimi viri sanctissimam disciplinam tradidit atque commisit. Quem haud scio an non afflixerit nuntium hoc vehementius quam me ipsum, quo magis et bona patris nostri ipsi nota fuere atque intellecta. Ut autem perspicere posses qualia nobis ab illo proponerentur, et huiusmodi istic quoque imbui praeceptis, visum est ad te cum hac ipsa non tam tui quam mei cohortaciuncula mittere quaedam nostri magistri dictata, quae mihi, sive quod aetati huic maxime conveniunt, seu quia sunt paulo diligentius elaborata quam ulla quae in hoc genere cognovi, permagni facio: meoque iudicio tibi misi non vile neque contemnendum munus, quod tu mi frater ita amplecteris, ut et explicare
moribus et me diligere, et operam dare velis ut nostram matrem nunc quidem, ut par est, tristissimam feminam morigeratione et officiis omnibus oblectes. Hoc nos facere maxime vult pater noster. Istud etiam scriptum cum fratre nostro Paulo communicabis, quem non modo talia nunc legere, sed etiam intelligere par est, nihil esse virtute pulcrius, nihil honestate amabilius, nihil decore speciosius neque praeclarius.
Vale. Tubingae e Suevis XV. Calend. Iunii.