DE GYMNASIIS
HOSPES, PUER.
QUID est usitatum vobis facere excercitii? PV. Excercitii, quid requiris? HO. Sic dico quia neque libenter
corpora puerilia, neque utiliter quiescunt multum, ideo quo genere quasi gymnasiorum utamini scire cupio.
Nam fuit hoc inter alia veterum instituta laudatissimum, ut publice etiam tenella corpora formarentur atque
corroborarentur. Quod quidem intercidisse cum maximo detrimento apparet. P. Sic nostrum quoque
magistrum loqui audimus. HO. Etiam hoc amplius aliquid, ut opinor. PV. Recte opinaris. Nam neque
animum recte curari atque fingi neglecto corpore, neque hoc sine illo posse docet, itaque aut valere simul,
aut deficere utranque disciplinam necesse esse. HO. Ita est profecto. PV. Cum igitur eruditio animorum, in
qua musicam primas tenere ait, oppressa esset barbarie, una cum illa hanc etiam eductionis bonitatem
fuisse deletam, ut ubi animi essent inculti atque horridi, ibi corpora quoque vasta et immania, aut infirma et
muliebria remanerent. HO. Concedit tamen, nisi fallor, etiam prius quam eruditio quasi repullularit,
usurpasse nostros quoque homines, illosque etiam veteres indoctos atque bellatores multo magis, ad quos
ne fama quidem elegantiae et doctrinae pervenerit: eos igitur usurpasse tamen exercitia, quorum ad patrum
nostrum memoriam quandam retinuerint similitudinem, quo tempore omnis laus et virtus gentis nostrae
coepit collabi.
PV. Minime falleris. Sed illa, ut reliquam vitam, dura nimis et aspera fuisse existimat. Neque tempori neque
locis neque hominibus accommodari solita, plena periculi omnia, nonnulla tamem praecipue et omnino
quaedam praesentis, ut credibile valde sit quod de Germanis Graeci tradiderunt, consuevisse eos primum
natos parvulos filios suos in flumine mergere, aquae frigore durantes cutem, quo commodius adulti
aliquando sub illo caeli tractu experti fere caloris vitam degerent. HO. Quid dicit igitur illos fecisse? PV.
Quid enim nisi vehementia et intempestiva omnia, et impetu quodam paeneque furore animi, equitando
eoque in primis, currendo, saltando, pugnando in equis et pedites, tranando rapidissimos amnes, iaciendis
pro disco ponderosissimis saxis: quid multa? neque modo nec ratione ab illis quicquam esse factitatum,
itaque non habuisse utilitatis multum gymnasia illa. Quid quod a cibo, inquit, ac potu differtis, quibus nostri
parce uti nesciunt, decursum ad gymnasia, atque inde ad potationes et epulas reditum, ac tum demum ad
somnum deventum esse scimus, quo quid peruersius fieri posset. Neque dubium est, quin si qui tali in vita
valetudine bona fuerint et sano corpore, ii longe hoc nomine celeberrimos apud veteres antecesserint, quales
Milones et Polydamantas fuisse memorant. H. Mirum hoc videtur. P. Ita enim bonam fuisse naturam putat,
ut etiam contraria et inimica sibi assumeret, et in bonum converteret. Quod cum fiat, nihil postea illam
admodum laedere, ut de Mithridate rege traditum sit, veneno illum nutriri ad ostentationem consuevisse.
Sed
de his non multum nobis narrat, diligentior in veritate et rectitudine institutionis. HO. Quid igitur rationis
inivit ipse, aut quomodo priora mutat? PV. Audies. Primum omnium tempus modumque praefinit. De
tempore hoc monet. Exercitia ut ante fiant quam cibus praebeatur. Modus autem pro aetate nostra
constituitur. HO. De tempore videor intelligere. Nam ante cenam maxime vult excerceri vos. PV.
Intelligis. Sed et aliud est genus exercitii corporibus teneris utilissimum quod ipse dicit rectius post cibum
capessi, itaque prandio coenaque perfunctis proponit. HO. Aveo quid id sit cognoscere. PV. Magis memini
certo quam plane intelligo. HO. Dic igitur quod meministi. PV. Caloris ait fieri beneficio ut cibus
concoquatur, ad bene autem et commode digerendum subtilitate et tenuitate cum ipsius humiditatis tum
spirituum opus esse. HO. Omnes hoc fatentur. PV. Cantare igitur nos iubet, et a cibo voce contendere, aut
clarum legere, aut recitare quae memoriae mandaverimus. HO. Eaque efficere quod dixisti? quo tandem
modo? PV. Eodem quidem omnia sed non similiter, propterea quod alia intenta sint magis ac vehementia
aliis. Nam vocem esse dicit quandam spiritus agitationem ventilante aerem lingua quasi flabello, illum
autem motum non esse levem, neque in ipso palato nascentem, sed tamquam de fonte ex imis existere
visceribus, atque ut auras matutinas progressu suo invalescere, atque ita peruadentem per totum ab ipsis
pulmonibus corpus, cum ipsum calorem quasi inflammare, tum vero sanguini liquidum et purum incitare
flumen.
Itaque et venas limpada omnia tum vehere, neque in arteriis quicquam velut obicem colligere quo vitales
flatus retusi in corpore, ut solet, tumultuentur. Ex his omnibus hoc commodi consequi docet, ut illis in
partibus corporis, quae conceptacula et a Graecis vasa dicuntur, alimoniae ipslus et nutritionis instrumenta,
nihil spissitudinis et superfluae quasi faecis insideat atque adhaerescat. HO. Laudo memoriam tuam quae
etiam ipsa intelligentiam tuam mihi probat. PV. Alias rationes absoluti exercitii magis memini deplorare
eum solere quam nobis exponere atque ostendere: frustra enim se facturum autumat. HO. Omnia mihi quae
narras vehementer placent. Sed ad modum redi. Quis igitur modus servatur? PV. Vides quantulus ego
sim meique aequales tenera et parvula corpuscula, ad quae respicit cum iubet quibus nos quasi
fatigationibus excerceamus. Etiam hoc considerat quibus recte liceat in hac aedium angustia, ubi neque
palaestra apparari, neque arena spargi possit, sed ubique suppactum subsit et durum solum. Etsi educimur
saepe quidem numero caelo sereno extra portam in campum, ubi luctationes quoque aggredimur, et
digladiationes, et pilam iacimus, et spatia decurrimus. HO. Sed nunc umbratica percense. PV. Quae neque
palaestram neque puluerem desiderent? HO. Ita, inquam. PV. Horum est quod suspensos apprehendimus
funes, aut tignis impactam perticam, tenemusque quam diu possumus. Aut in demissum funem insertis
pedibus progredi quam longissime manibus conamur. Quam solet ipse rem perantiquam utilemque visam
dicere, ac
nomen nuper paedagogo nostro graecum illius memorabat. Praeterea consistit aliquis in medio, et brachia
aut distendit ulnamque aperit, aut iungit ad pectus atque implectit, alterumque qui velit iubet vi illa
inflectere aut explicare. Inter haec linea praefiniuntur spatia, quatenus retro cedere aut in obliquum abire
concessum sit. Item unus alterum medium complectitur, iubetque vinculum illum dissoluere. Nec non
manum aliquis comprimit ut pugnus sit, iubetque alterum explanare ut fiat palma. Iam et hoc solennius,
designata post utrunque linea conserto pectore alter conari ad suam alterum adigere retro lineam. Solemus
et mediocre pondus, uno in loco stantes, vel remotius attollere, vel aliquo usque deponere. Huc pertinent et
ludicra quae hanc aetatem dicit sedentaria decere nulla. Qualia quidem totius aleae fuerint, etsi ex his
quoque aliquid nobis permittitur. HO. Metuit credo ne iuvenes aliquando ignoretis, nisi pueri didiceritis.
PV. Vis rationes illius cognoscere. HO. Peruolo. PV. Inter iocationes et ludos hoc quoque genus ponit. H.
Sed pars haec dedecus habet. PV. Ipse saepe dicit, sed haec tempora consuetudinis vi vincere, et obtinere ut
pro flagitiosis aleatores non habeantur, itaque aleae usum necesse esse valde increbrescere. H. Indulget
igitur vobis in vitio? P. Minime. Verum fieri non posse existimat ut quod omnes concessum sibi putent, id
nobis totum eripiat, et tentare cum magno discrimine non vult. H. Quid discriminis mihi narras? PV. Scis
quid fieri soleat illo tempore quod autumnum antecedit proxime, cum fructus omnis generis
maturuere? H. Quidni sciam? Tum enim illi carpuntur edunturque avide. P. Fitne hoc utiliter? H.
Profluvia ventris et febres et regium malum docent. PV. Quid igitur tum matres faciunt? cum metuunt
pueris suis. H. Quid? certo tempore diei aliquid praebent illorum, quo palam modice potius vescantur,
quam clanculum cum magno detrimento valetudinis, si prorsus negentur, sese illis iniurgitent. PV. Ad
eundem modum permittendum pueris cum alias vocationes atque ludos tum aleam ipsam censet, ut
concessis libere utentes, negatis facilius abstineant. Ita fruituros studiorum relaxatione, et copia facta
hilaritatis, eaque contentos, non tam repletos quam recreatos, omnes alias usurpationes ludorum atque
iocorum vitaturos esse existimat. HO. De hac parte, et generibus concessorum ludorum, alias te audiam.
Nunc perge motoria ludicra exequi. PV. Veteris ea sunt moris Graeci, consentanea fere cum nostro,
qualibus ille se dicit potissimum delectari. Ludimus caecum igitur musculum, sic enim vocant, cum unus
in medio occlusis oculis, circumcursitantes et vellicantes alios captat. Veteribus fuisse aeneam muscam
dicit. Solet et aliquis in tergo manus constringere, et insidentem genibus aliquousque gestare. Habemus et
pilulas fictiles quibus certamus, configentes quique suis aliorum, et in fossulas certis spatiis inter se
distantes, impellentes, in quo est certitudinis laus. Etiam aeneis numismatis proiectis ad lineam et in sese,
simile est certamen. Ludimus et quod nostra lingua Vaccae latebras nominamus, veteres dicit vocasse
diffugium. HO. Non agnosco. PV. Uni qui primum sortito constituitur, stanti praefinito in loco
comprimuntur oculi. Quo facto discursitamus omnes et latebras quaerimus. At ille ter se venturum minari
debet quam oculos aperiat. Ubi ter dixit: Venio. Circumit et vestigat omnia loca, si quem conspexit, recurrit
in suum locum clamans. Inveni, et ubi et quem explicat. Omnibus igitur studium hoc est illum latentes
antevertere, et in ipsius locum subire, quod si quis effecit, et occupavit prius locum quam ille, indicat
adhuc delitescentibus provocatione sua, iubetque adesse, ita illi iterum oculi ut ante concluduntur. Sin ipse
invento aliquo recurrit primus in locum suum, is qui inventus est pro ipso connivet. Est et huiusmodi
quaedam nobis in usu discursio. In duas partes distribuimur. Tum sorte ducitur qui in medio stans
circumagat orbiculum, cuius una nigella sit, altera candida facies. Sortito autem proprius fit alteruter color
alterius utrius partis. Tum ille qui orbiculum intorquet acclamat, vel dies vel nox. Utrius igitur partis color
apparuerit post vertiginem orbiculi, ea fugit, alteri sectantur, dum comprehendant aliquem. Atque is postea
orbiculum versat, et Asinus nuncupatur. HO. Sed inter haec, non enim adesse aliquis semper quasi
gubernator potest, videre mihi videor frequentes incursiones, lapsus, allisiones: tum autem in dictis et factis
peccata animaduertenda. Quid igitur fit? PV. Fateor offensiones non absunt, neque ipse tamen quicquam
omittit quo interuerti posse videantur. In ipso vero et exercitiorum
motu et ludorum quiete, ignosci nobis solet, si quid admissum sit et delictum, modo absque protervitate,
furore, flagitio. His enim veniam negat dari oportere, cuius quidem in aliis locum sibi esse apud magistrum
notum exploratumque pueros habere valde prodesse arbitratur. HO. Ut contemptores et negligentes
reddantur. PV. Minime vero. Ac multo curare atque metuere magis quam si plagis tamquam asini
obtunderentur. Durari enim assiduitate cum animos tum corpora, ad verbera et increpationes quotidianas
magistrorum, neque in magno tum poni discrimine, fiatne quod illi placeat, an quo offendatur, destinato
animo ad malum perpetiendum. Itaque in hoc proposito non solum non vitari delicta, sed ne celari quidem
tandem studiose solere. Aut si qui sint molliores, eorum frangi atque debilitari mentes. Et quodam seruili
timore imbui, unde vel illud quod modo dixi incommodum etiam existat, aut contrarium perpetuae
trepidationis et formidinis in qua nihil laudabiliter geri posse affirmat, cum ulla in re, tum maxime
literarum atque artium studio, quod voluntate et promptitudine et alacritate contineatur universum. HO.
Deducis tu quidem me ad aliam scholam magistri tui, quam recordari habitam ab illo videre. PV. Ita est ut
dicis. HO. Vin igitur mihi gratificari. PV. Si queam. Quod enim non rectum sit, te non esse imperaturum
scio. HO. Nunc quidem quia satis verborum factum videtur, hunc finem statuamus colloquio nostro,
proxime autem cum otium utrique erit, explicabis mihi hanc partem, vel animaduersionis ob
delicta, vel veniae, et quid de verberibus atque plagis tuo magistro probetur, aut improbetur: nam de his
quae exposuisti iudicium illius et sententiam magni facere incipio. PV. Faciam ut vis. HO. Vale. PV. Et tu
vale. Sed quo nunc abis? HO. Ad cives meos qui mecum advenere quibus hanc horam me operam daturum
esse constitui. PV. Bene ambula.
FINIS.
BASILEAE APVD IOAN. HERVAG. AN. M. D. XXXVI.