05 May 2004 Ruediger Niehl
worked in corrections supplied by Georg Burkard; TEI header, markup, lines added; typed text - structural tagging complete (except sp-tags at end) - no semantic tagging - manual spell check; note: abbreviations have been mostly resolved without indication!


page 54, image: s054

DE GYMNASIIS

HOSPES, PUER.

QUID est usitatum [(transcriber); sic: usutatum] vobis facere excercitii? PV. Excercitii, quid requiris? HO. Sic dico quia neque libenter corpora puerilia, neque utiliter quiescunt multum, ideo quo genere quasi gymnasiorum utamini scire cupio. Nam fuit hoc inter alia veterum instituta laudatissimum, ut publice etiam tenella corpora formarentur atque corroborarentur. Quod quidem intercidisse cum maximo detrimento apparet. P. Sic nostrum quoque magistrum loqui audimus. HO. Etiam hoc amplius aliquid, ut opinor. PV. Recte opinaris. Nam neque animum recte curari atque fingi neglecto corpore, neque hoc sine illo posse docet, itaque aut valere simul, aut deficere utranque disciplinam necesse esse. HO. Ita est profecto. PV. Cum igitur eruditio animorum, in qua musicam primas tenere ait, oppressa esset barbarie, una cum illa hanc etiam eductionis bonitatem fuisse deletam, ut ubi animi essent inculti atque horridi, ibi corpora quoque vasta et immania, aut infirma et muliebria remanerent. HO. Concedit tamen, nisi fallor, etiam prius quam eruditio quasi repullularit, usurpasse nostros quoque homines, illosque etiam veteres indoctos atque bellatores multo magis, ad quos ne fama quidem elegantiae et doctrinae pervenerit: eos igitur usurpasse tamen exercitia, quorum ad patrum nostrum memoriam quandam retinuerint similitudinem, quo tempore omnis laus et virtus gentis nostrae coepit collabi.


page 55, image: s055

PV. Minime falleris. Sed illa, ut reliquam vitam, dura nimis et aspera fuisse existimat. Neque tempori neque locis neque hominibus accommodari solita, plena periculi omnia, nonnulla tamem praecipue et omnino quaedam praesentis, ut credibile valde sit quod de Germanis Graeci tradiderunt, consuevisse eos primum natos parvulos filios suos in flumine mergere, aquae frigore durantes cutem, quo commodius adulti aliquando sub illo caeli tractu experti fere caloris vitam degerent. HO. Quid dicit igitur illos fecisse? PV. Quid enim nisi vehementia et intempestiva omnia, et impetu quodam paeneque furore [(transcriber); sic: furorore] animi, equitando eoque in primis, currendo, saltando, pugnando in equis et pedites, tranando rapidissimos amnes, iaciendis pro disco ponderosissimis saxis: quid multa? neque modo nec ratione ab illis quicquam esse factitatum, itaque non habuisse utilitatis multum gymnasia illa. Quid quod a cibo, inquit, ac potu differtis, quibus nostri parce uti nesciunt, decursum ad gymnasia, atque inde ad potationes et epulas reditum, ac tum demum ad somnum deventum esse scimus, quo quid peruersius fieri posset. Neque dubium est, quin si qui tali in vita valetudine bona fuerint et sano corpore, ii longe hoc nomine celeberrimos apud veteres antecesserint, quales Milones et Polydamantas fuisse memorant. H. Mirum hoc videtur. P. Ita enim bonam fuisse naturam putat, ut etiam contraria et inimica sibi assumeret, et in bonum converteret. Quod cum fiat, nihil postea illam admodum laedere, ut de Mithridate rege traditum sit, veneno illum nutriri ad ostentationem consuevisse. Sed


page 56, image: s056

de his non multum nobis narrat, diligentior in veritate et rectitudine institutionis. HO. Quid igitur rationis inivit ipse, aut quomodo priora mutat? PV. Audies. Primum omnium tempus modumque praefinit. De tempore hoc monet. Exercitia ut ante fiant quam cibus praebeatur. Modus autem pro aetate nostra constituitur. HO. De tempore videor intelligere. Nam ante cenam maxime vult excerceri vos. PV. Intelligis. Sed et aliud est genus exercitii corporibus teneris utilissimum quod ipse dicit rectius post cibum capessi, itaque prandio coenaque perfunctis proponit. HO. Aveo quid id sit cognoscere. PV. Magis memini certo quam plane intelligo. HO. Dic igitur quod meministi [(transcriber); sic: meministis] . PV. Caloris ait fieri beneficio ut cibus concoquatur, ad bene autem et commode digerendum subtilitate et tenuitate cum ipsius humiditatis tum spirituum opus esse. HO. Omnes hoc fatentur. PV. Cantare igitur nos iubet, et a cibo voce contendere, aut clarum legere, aut recitare quae memoriae mandaverimus. HO. Eaque efficere quod dixisti? quo tandem modo? PV. Eodem quidem omnia sed non similiter, propterea quod alia intenta sint magis ac vehementia aliis. Nam vocem esse dicit quandam spiritus agitationem ventilante aerem lingua quasi flabello, illum autem motum non esse levem, neque in ipso palato nascentem, sed tamquam de fonte ex imis existere visceribus, atque ut auras matutinas progressu suo invalescere, atque ita peruadentem per totum ab ipsis pulmonibus corpus, cum ipsum calorem quasi inflammare, tum vero sanguini liquidum et purum incitare flumen.


page 57, image: s057

Itaque et venas limpada omnia tum vehere, neque in arteriis quicquam velut obicem colligere quo vitales flatus retusi in corpore, ut solet, tumultuentur. Ex his omnibus hoc commodi consequi docet, ut illis in partibus corporis, quae conceptacula et a Graecis vasa dicuntur, alimoniae ipslus et nutritionis instrumenta, nihil spissitudinis et superfluae quasi faecis insideat atque adhaerescat. HO. Laudo memoriam tuam quae etiam ipsa intelligentiam tuam mihi probat. PV. Alias rationes absoluti exercitii magis memini deplorare eum solere quam nobis exponere atque ostendere: frustra enim se facturum autumat. HO. Omnia mihi quae narras vehementer placent. Sed ad modum redi. Quis igitur modus servatur? PV. Vides quantulus ego sim meique aequales tenera et parvula corpuscula, ad quae respicit cum iubet quibus nos quasi fatigationibus excerceamus. Etiam hoc considerat quibus recte liceat in hac aedium angustia, ubi neque palaestra apparari, neque arena spargi possit, sed ubique suppactum subsit et durum solum. Etsi educimur saepe quidem numero caelo sereno extra portam in campum, ubi luctationes quoque aggredimur, et digladiationes, et pilam iacimus, et spatia decurrimus. HO. Sed nunc umbratica percense. PV. Quae neque palaestram neque puluerem desiderent? HO. Ita, inquam. PV. Horum est quod suspensos apprehendimus funes, aut tignis impactam perticam, tenemusque quam diu possumus. Aut in demissum funem insertis pedibus progredi quam longissime manibus conamur. Quam solet ipse rem perantiquam utilemque visam dicere, ac


page 58, image: s058

nomen nuper paedagogo nostro graecum illius memorabat. Praeterea consistit aliquis in medio, et brachia aut distendit ulnamque aperit, aut iungit ad pectus atque implectit, alterumque qui velit iubet vi illa inflectere aut explicare. Inter haec linea praefiniuntur spatia, quatenus retro cedere aut in obliquum abire concessum sit. Item unus alterum medium complectitur, iubetque vinculum illum dissoluere. Nec non manum aliquis comprimit ut pugnus sit, iubetque alterum explanare ut fiat palma. Iam et hoc solennius, designata post utrunque linea conserto pectore alter conari ad suam alterum adigere retro lineam. Solemus et mediocre pondus, uno in loco stantes, vel remotius attollere, vel aliquo usque deponere. Huc pertinent et ludicra quae hanc aetatem dicit sedentaria decere nulla. Qualia quidem totius aleae fuerint, etsi ex his quoque aliquid nobis permittitur. HO. Metuit credo ne iuvenes aliquando ignoretis, nisi pueri didiceritis. PV. Vis rationes illius cognoscere. HO. Peruolo. PV. Inter iocationes et ludos hoc quoque genus ponit. H. Sed pars haec dedecus habet. PV. Ipse saepe dicit, sed haec tempora consuetudinis vi vincere, et obtinere ut pro flagitiosis aleatores non habeantur, itaque aleae usum necesse esse valde increbrescere. H. Indulget igitur vobis in vitio? P. Minime. Verum fieri non posse existimat ut quod omnes concessum sibi putent, id nobis totum eripiat, et tentare cum magno discrimine non vult. H. Quid discriminis mihi narras? PV. Scis quid fieri soleat illo tempore quod autumnum antecedit proxime, cum fructus omnis generis


page 59, image: s059

maturuere? H. Quidni sciam? Tum enim illi carpuntur edunturque avide. P. Fitne hoc utiliter? H. Profluvia ventris et febres et regium malum docent. PV. Quid igitur tum matres faciunt? cum metuunt pueris suis. H. Quid? certo tempore diei aliquid praebent illorum, quo palam modice potius vescantur, quam clanculum cum magno detrimento valetudinis, si prorsus negentur, sese illis iniurgitent. PV. Ad eundem modum permittendum pueris cum alias vocationes atque ludos tum aleam ipsam censet, ut concessis libere utentes, negatis facilius abstineant. Ita fruituros studiorum relaxatione, et copia facta hilaritatis, eaque contentos, non tam repletos quam recreatos, omnes alias usurpationes ludorum atque iocorum vitaturos esse existimat. HO. De hac parte, et generibus concessorum ludorum, alias te audiam. Nunc perge motoria ludicra exequi. PV. Veteris ea sunt moris Graeci, consentanea fere cum nostro, qualibus ille se dicit potissimum delectari. Ludimus caecum igitur musculum, sic enim vocant, cum unus in medio occlusis oculis, circumcursitantes et vellicantes alios captat. Veteribus fuisse aeneam muscam dicit. Solet et aliquis in tergo manus constringere, et insidentem genibus aliquousque gestare. Habemus et pilulas fictiles quibus certamus, configentes quique suis aliorum, et in fossulas certis spatiis inter se distantes, impellentes, in quo est certitudinis laus. Etiam aeneis numismatis proiectis ad lineam et in sese, simile est certamen. Ludimus et quod nostra lingua Vaccae latebras nominamus, veteres dicit vocasse


page 60, image: s060

diffugium. HO. Non agnosco. PV. Uni qui primum sortito constituitur, stanti praefinito in loco comprimuntur oculi. Quo facto discursitamus omnes et latebras quaerimus. At ille ter se venturum minari debet quam oculos aperiat. Ubi ter dixit: Venio. Circumit et vestigat omnia loca, si quem conspexit, recurrit in suum locum clamans. Inveni, et ubi et quem explicat. Omnibus igitur studium hoc est illum latentes antevertere, et in ipsius locum subire, quod si quis effecit, et occupavit prius locum quam ille, indicat adhuc delitescentibus provocatione sua, iubetque adesse, ita illi iterum oculi ut ante concluduntur. Sin ipse invento aliquo recurrit primus in locum suum, is qui inventus est pro ipso connivet. Est et huiusmodi quaedam nobis in usu discursio. In duas partes distribuimur. Tum sorte ducitur qui in medio stans circumagat orbiculum, cuius una nigella sit, altera candida facies. Sortito autem proprius fit alteruter color alterius utrius partis. Tum ille qui orbiculum intorquet acclamat, vel dies vel nox. Utrius igitur partis color apparuerit post vertiginem orbiculi, ea fugit, alteri sectantur, dum comprehendant aliquem. Atque is postea orbiculum versat, et Asinus nuncupatur. HO. Sed inter haec, non enim adesse aliquis semper quasi gubernator potest, videre mihi videor frequentes incursiones, lapsus, allisiones: tum autem in dictis et factis peccata animaduertenda. Quid igitur fit? PV. Fateor offensiones non absunt, neque ipse tamen quicquam omittit quo interuerti posse videantur. In ipso vero et exercitiorum


page 61, image: s061

motu et ludorum quiete, ignosci nobis solet, si quid admissum sit et delictum, modo absque protervitate, furore, flagitio. His enim veniam negat dari oportere, cuius quidem in aliis locum sibi esse apud magistrum notum exploratumque pueros habere valde prodesse arbitratur. HO. Ut contemptores et negligentes reddantur. PV. Minime vero. Ac multo curare atque metuere magis quam si plagis tamquam asini obtunderentur. Durari enim assiduitate cum animos tum corpora, ad verbera et increpationes quotidianas magistrorum, neque in magno tum poni discrimine, fiatne quod illi placeat, an quo offendatur, destinato animo ad malum perpetiendum. Itaque in hoc proposito non solum non vitari delicta, sed ne celari quidem tandem studiose solere. Aut si qui sint molliores, eorum frangi atque debilitari mentes. Et quodam seruili timore imbui, unde vel illud quod modo dixi incommodum etiam existat, aut contrarium perpetuae trepidationis et formidinis in qua nihil laudabiliter geri posse affirmat, cum ulla in re, tum maxime literarum atque artium studio, quod voluntate et promptitudine et alacritate contineatur universum. HO. Deducis tu quidem me ad aliam scholam magistri tui, quam recordari habitam ab illo videre. PV. Ita est ut dicis. HO. Vin igitur mihi gratificari. PV. Si queam. Quod enim non rectum sit, te non esse imperaturum scio. HO. Nunc quidem quia satis verborum factum videtur, hunc finem statuamus colloquio nostro, proxime autem cum otium utrique erit, explicabis mihi hanc partem, vel animaduersionis ob


page 62, image: s062

delicta, vel veniae, et quid de verberibus atque plagis tuo magistro probetur, aut improbetur: nam de his quae exposuisti iudicium illius et sententiam magni facere incipio. PV. Faciam ut vis. HO. Vale. PV. Et tu vale. Sed quo nunc abis? HO. Ad cives meos qui mecum advenere quibus hanc horam me operam daturum esse constitui. PV. Bene ambula.

FINIS. BASILEAE APVD IOAN. HERVAG. AN. M. D. XXXVI.