THOMAE VENATORIO, S. P. D.
DVM tu somnia luculenta Thoma,
Scribis de cruce versibus severis,
Inter discipulos ego otiosus
Artem purpurei levem Decori,
Mando pondere carmini carenti,
Tales teque decent tuasque Musas
Thoma relligiose scriptiones.
Talis me decet et meas Camenas
Susceptae labor institutionis.
Quod si conferimus iocationes,
Lusus, peruigiles moras Lyaei,
Et crebras simul ambulationes,
Cur non haec potius probatiora
Nobis ludicra carminis Latini
Sint communia: sic ut esse debent.
Quare hac lege meum tibi libellum
Mitto ut tu mihi plurimos remittas.
Sed iam tristia, si placet, sinamus,
Iam sint omnia plena gaudiorum.
Martinalia festa sunt propinqua
Martinalia vina cum bibemus
Martinalia carmina accinamus,
Martinalia io valete curae.
Calendis Novembribus Anni XXVIII.