05 May 2004 Ruediger Niehl
worked in corrections supplied by Georg Burkard; TEI header, markup, lines added; typed text - structural tagging complete (except sp-tags at end) - no semantic tagging - manual spell check; note: abbreviations have been mostly resolved without indication!


page 33, image: s033

THOMAE VENATORIO, S. P. D.

DVM tu somnia luculenta Thoma,
Scribis de cruce versibus severis,
Inter discipulos ego otiosus
Artem purpurei levem Decori,
Mando pondere carmini carenti,
Tales teque decent tuasque Musas
Thoma relligiose scriptiones.
Talis me decet et meas Camenas
Susceptae labor institutionis.
Quod si conferimus iocationes,
Lusus, peruigiles moras Lyaei,
Et crebras simul ambulationes,
Cur non haec potius probatiora
Nobis ludicra carminis Latini
Sint communia: sic ut esse debent.
Quare hac lege meum tibi libellum
Mitto ut tu mihi plurimos remittas.
Sed iam tristia, si placet, sinamus,
Iam sint omnia plena gaudiorum.
Martinalia festa sunt propinqua
Martinalia vina cum bibemus
Martinalia carmina accinamus,
Martinalia io valete curae.

Calendis Novembribus Anni XXVIII.


page 34, image: s034

PRAECEPTA HONESTATIS ATQUE DEcoris puerilis.

ALEA lucrosae si qua ludatur ab arte,
Materiam talos si quoque scriptor habet.
Praelia carminibus veteres si ficta latronum,
Sique duos scrupos et docuere decem.
Si legimus praecepta tuae damnosa camenae,
Traditus exilii cui fuit autor Amor.
Tu quoque Calliope, rerum decus, omnia reddens
Diva venustifico nomine pulchra tuo,
Tu quoque ades felix, nostroque faveto labori
Qui melius si non, at meliora canam.
Est aliquid mores pueros servare probatos
Atque his aetati conciliare decus.
Quodque decet, si sint videantur ut esse modesti,
Omnia et aspectu sint speciosa suo.
Quid iuvat ingenuas didicisse fideliter artes,
Quam levis est linguas gloria scire duas,
Si non accedat vitae cultura decorae,
Nescio quo tantum res placet ista modo.
Vidi ego multarum claros quos gloria rerum,
Virtutisque bona fecerat arte labor,
Ipsos dedecorique sibi probroque fuisse,
In caussa vitium moris inertis erat,
Heu mihi quam vulgus generosi fallitur ortus,
Duritiem laudi qui tenuisse putant.
At tibi Peliden iuvenem iustissime Chiron,


page 35, image: s035

Non fuit his studiis erudiisse pudor.
Ah quoties Pindi referentem vertice praedam
Seu leo seu ferrum tinxerat ursa suum,
Sive erat in dama telis iuveniliter usus,
Cum tibi quicquid erat poneret ante pedes,
Non sivisti epulis agrestem immittere dextram,
Quantumuis stimulos subiciente fame.
Sed prior et servare modum et servare decorum
Res erat, et certa sumere lege cibum.
Quaeque iocis licitisque dabas sua tempora ludis,
Nanque nec his rebus tempora nulla dabas.
Efficere arbitrio moderando cuncta solebas,
Haec ut et ipsa forent non vitiosa tuo.
Quid quod naturam ut posses frenare ferocem,
Quaeque sui nullum sciret habere modum,
Flumine Castalidos conspersa virescere fontis
Iussisti, et pulchrum gignere corda decus.
Sic neque rusticitas te laesit regia virgo
Nescia feminea veste latere virum.
Hunc etiam arte boni captam Lyrnesida moris,
Credibile est alia demeruisse sibi.
Illa et praecones inter duo iussa venire
Ad Regem lento dicitur isse gradu.
Credite compositi res est pulcherrima moris,
Turpius inculta rusticitate nihil.
Sed nisi dum tenerum est aevum discuntur et anni,
Postmodo nulla potest cura docere senes.
Quare ades et si cui placet, huius percipe laudis
Quae praecepta artis nos tibi prima damus.


page 36, image: s036

Principio quem vera parum delectat honestas,
Spurcaque cui potius verbaque resque placent,
Iste procul nostris monitis procul esto profanus,
Virtutis cupidis scribimus illa sacrae.
Flagitiis alibi multus patet undique ludus,
Balnea, cauponae, lustra, culina, tori.
Haec est virtutis schola, primum dura, sed altae
Grata habet ex imis culmina summa viae.
Hinc etiam es factus qui post Alcida fuisti,
Quando tibi Libyci cessit Atlantis onus.
Nam satus Amphitryone puer dum forte per aestum,
Iuxta Asopeas dispatiatur aquas.
Qua se discerpti tollunt iuga conscia Penthei,
Oppida ubi rubro stant Hysiaea solo.
Virginei geminas facies se protinus oris,
Contra directo cernit adire gradu.
Quarum purpureis splendebat vestibus una
Aurea tota pedes, aurea tota caput.
Vultus perfusum referebat lacte cruorem,
Albave sanguineis lilia mista rosis.
Pendebant digiti gemmarum pondere lassi,
Colli erat in gravido torque smaragdus opus.
Neve sui cultus alios pars ulla lateret,
Ibat adornato lentius illa gradu.
Ardua ad a tergo reflectens colla sequentes,
Inque umbram figens lumina saepe suam.
Alterius crinisque habitusque in corpore simplex
Inque color vultu non alienus erat.
Ipsa verecundo decorabant lumina motu


page 37, image: s037

Compositum mundo corpore rite statum.
Quaeque erat ingenuae mentis candoribus apta,
Induerat nivea libera membra stola.
Illa ut erat verbis audax, vultuque proteruo,
Prima dedit tales ore procace sonos.
Alcmenae formose puer mea iussa capesse,
Et bene fac vitae dum licet usque tuae
Neve tuos saevis praecerpe laboribus annos,
Utque diu possis vivere vive bene.
Dux ego diva viam quam iussi incedere pandam,
Haec est purpureis consita tota rosis.
Utque scias quae sim, Nomen mihi blanda voluptas
Omnes me sancte Dique hominesque colunt.
Haec est delitium, famulas monstrabat, et haec est
Edita spumanti Cypria diva mari.
Quid memorem reliquas? An cui Cytherea ministra est?
Scilicet, hanc dubitas Hercule parue sequi.
Vive tibi speciose puer, vitamque suavem
Redde quibus poteris reddere cumque modis.
Sic ait, Alcidaeque amplexu colla petivit,
Quid facis o meritis efficiende Deus.
Quid facis exclamas quae viderat altera. Laudis
Ah quantas segetes proteret ista tuae?
Haec est si nescis patrantes cuius ocelli
Nullius esse diu fortia corda sinunt.
Perdidit ista prius Reges urbesque beatas,
Vivere si non vis huc periture veni.
Nam simul ut vacuas animum exhalarit in auras
Hanc quisquis sequitur nil super huius erit.


page 38, image: s038

Nec te decipiat, quae prima est semita mollis,
Me miseram quorsum semita mollis abit.
Ad me igitur mihi care puer concede, Deusque
Incipe pollicitis caelifer esse meis.
Scire cupis quae sim? Quae sim tibi nomina dicent
En assum Virtus Amphitryoniade.
Quae prius innumeris ornavi sidera divis,
Per quoque me regnum Iuppiter ipse tenet.
Sed neque pelliculam curant mea signa sequentes
Delitias metam nec posuere sibi.
Ipse pater statuit me duros ante labores,
Quoque petor plenum est asperitatis iter.
Cum tamen evictis ventum est ad summa salebris,
Iam facilis, quamuis ante molesta, via est.
Praemia nunc audi, tangunt quoque praemia Divos,
Te sibi erit generum cum Iovis uxor emet.
Dixit et adductum modico conamine dextrae
Alcidem aeterno iunxit amore sibi.
Is quoque non tenues accepit pectore flammas,
Nec nisi Virtutis suscipiebat opus.
Ergo etiam multi, si vera est fama, magistri
Iussu animos teneros erudiere patris.
Castorque, Harpalycusque, Linusque, Philammonidesque,
Usque adeo totum fecerat illa suum.
Prae cunctis igitur laudem Virtutis amabis,
Quae veluti dici sic facit esse bonos.
Huius opus primum est caeli terraeque parentem
Voce animoque simul concelebrare Deum.
Quod sumus hoc autore sumus, qui cuncta creavit,


page 39, image: s039

Quique creata manu cuncta potente regit,
Ille potest nostris successus addere rebus,
Iratusque potest maxima damna dare.
Ergo hunc quicquid ages, casto venerare timore,
Unde salutifera fons fluit ortus aqua.
Nec prius ad tibi propositos accede labores,
Quam laudante Dei voce precatus opem.
Formam cuique suam poterit dictare magister,
Propositi non est ista docere mei.
Sic tamen exurgens discusso mane sopore,
Commendare Deo te studiumque potes.
Nunc iterum nos iucundam dans cernere lucem,
Eque pater tenebris sancte videre diem.
Nox abiit, splendor circum se tollit olympum,
Stellaque vicini praevia lucis adest.
Et nunc rava nitent, Phoebea lampade pulsa
Quaeque nitent modicum sidera lumen habent,
Iam nos e stratis excivit mollibus ales
Quae tacitum nullum tempus abire sinit.
Ergo ad consuetas operas studiumque redimus,
Nostraque iam recipit pensa diurna manus.
O pater usque tua praesens ope sancte guberna,
Quod sumus, et quod mox aggrediemur opus.
Et fac ingressum nos sic decurrere solem,
Laudis uti sumus pars quotacumque tuae.
Sic lucem incipiens sanctum praefare timorem,
Atque ita, vel simili vespere claude modo.
Iam Phaethonteos ignes pepulere tenebrae,
Fumantesque egit sub mare Phoebus equos.


page 40, image: s040

Umbrae iam faciunt aequalia cuncta videri,
Omnibus in rebus cum color unus inest.
Lucibus exiguis tantum vox atra nitescit,
Plurima qua tremulo lumine stella micat.
Aurea gemmati temones plaustra reducunt,
Iamque moves segnes tarde Boota pedes.
Ipseque fulgentes humeros ostendit Orion,
Atque uno pressam sub pede calcat humum.
Ibimus hinc solito capturi tempore somnum,
Ut renovet dulcis languida membra quies.
O pueri vera condemur imagine mortis
Quisque Dei casta voce precemur opem.
O pater hanc noctem ne quo perdamur ab hoste,
Auxilio firma praesidioque tuo.
Cumque sopor fessos studiis recreaverit artus,
Lumina da laetum cernere nostra diem.
Atque ita seu capient nocturnam membra quietem
Sive die iussum perficiemus opus,
Esse tuos semper facias semperque manere,
Haec pater est nostrae summa caputque precis.
Prima Deum res est coluisse, secunda parentes,
Et si qui horum alii pondus et instar habent.
His observatis merito veneramine, cunctos
Cana quibus barba est esse putato patres.
Illis cede loco et consuetum defer honorem,
Vertice seu nudo sive cadente genu.
Nanque imbecillis quae per se non sapit aetas
Instruitur cura praecipiente senum.
Illis emersi iam longi temporis usus,


page 41, image: s041

Et sapere et reliquos posse docere dedit.
Deinde tuis studiis aequales dilige, et illo
Quo tibi quos iungit sanguis habeto loco.
Hos neque mendaci nec vero laedito dicto.
Irruptamque tene semper amicitiam.
Nec tibi sint cordi lites, certamina, rixae,
Sed veneranda quies ingenuusque pudor.
Sepibus inclusit linguam natura duabus,
Ne sit inexpensi prompta loquela soni.
Vix unquam tacuisse nocet, nocet esse locutum,
Est sibi qui accersit garrulitate necem.
Scire loqui laus est, laus est quoque scire tacere,
Illa magis pulchra est, haec quoque pulchra magis.
Hinc ne verborum plus fac quam postulet usus,
Atque odiosa cave sint ea si qua facis.
Aera putant nosci tinnitu, pectora verbis,
Sic est, nanque id sunt utraque quale sonant.
Quod Thersita feris lacerabas dentibus omnes
Planxerunt tergum regia sceptra tuum.
Quique luis poenas fugitivus mersus in undis,
Incastigatae crimina vocis habes.
In studiis virtus pacis quos educat almae
Iurgia sit valida tollere voce nefas.
Qui vis esse bonus tales vitato furores.
Fax parui ingentis saepe fuere mali.
Haec est carnivorum tristis natura ferarum.
Tene studes saevis assimulare feris?
Praecipue quaedam cum dantur tempora ludis,
Absint permissis dicta cruenta iocis.


page 42, image: s042

Si puer in ludo mentem Patrocle domasses,
Non foret aequalis caussa pudenda fugae.
Quare age forma movet sensus si cuius honesti
Consona sint placidis facta pudica sonis.
Foedius at multo est absentum rodere famam,
Et viridi tinctos spargere felle sales.
Alba quibus gelidae circundant corpora stellae
Debuerat similis mentibus esse color.
Sed quibus illa nitent iam plus quoque quam sit honestum,
Ah animis candor quod prope nullus inest.
At quondam dum vita fuit cultusque severi,
Ut memini effetum dicere saepe patrem.
Si quis in absertis faceret convicia nomen,
Omnibus invisus coetibus exul erat.
Cur tua non prius insipiens peccata revisis,
Cernere praeque illis cur aliena iuvat?
Nec trutinae potius pensas examine iustae,
Quid tibi sit factum quid tibi praeteritum.
Quidque domi restet propriae vitiique bonive,
Ut docuit Samii regula Prisca senis.
Quicquid ages nolis latuisse et quaerere noctem
Obtendi factis turpibus illa solet.
Quodque ferunt quendam iussisse olim sapientem,
Vivere sic ut te vivere nemo putet.
Hoc alio inveniatque loco atque in tempore laudem,
Tu quod ages alios fallere velle cave.
Nunquam animus sceleris nullius conscius odit
Ulla sua in clara facta patere die.
Nunquam flagitii sceleratique ullius ausus


page 43, image: s043

Corda queunt lucem conscia ferre sibi.
Quod tua non refert ne sit cognoscere cura,
Neu percontator scire aliena velis.
Praecipue turpe est captanti sublegere aure
Non rei dicta tuae, facta notare oculis.
Sunt obscoena loqui quibus haud turpe esse videtur,
Inque iocis aliquid laudis habere putant.
Crede mihi solito mores sermone notantur,
Et facere illa iuvat dicere si qua iuvat.
Quam bene senserunt gens veracissima Persae,
Turpia patratu cum vetuere loqui.
Quam mala sunt castae mentis documenta Catulli,
Turpia versiculis condere facta suis.
Nil ausis igitur fari quod non sit honestum,
Quodque animus facinus iudicet esse malum,
Quin fieri quae rectum est sed sine teste, caveto
Indicio linguae prodere facta tuae.
Quid si cui fallax suggurgitet alea nummos,
Aut stolidum reddant plurima vina caput?
Talia non nostris ego castigabo libellis,
Talia nec decoris crimina ludus habet.
Sed nil tam turpe est quod non mendacia vincant,
Mendaces aiunt furibus esse pares,
Cuius falsiloquis lingua est excercita verbis,
Innumeras messes improbitatis habet.
Nil erit huic nimium dictu, factuve scelestum.
Qui sapis hunc morum doctor abire iube.
Atque ita mens primis rudis informetur ab annis,
Qua spes neglecta quae superesse potest?


page 44, image: s044

Corporis accedet tamen huic quoque gratia cultu,
Ergo sit in vultu luminibusque decor.
Sive manum profers gestu proferto modesto,
Sive astas noli saepe movere pedes.
Intuitum rectum teneas, oculos nisi si qua
Caussa verecundos figere coget humi.
Incessus neque sit properatis gressibus asper,
Sit neque femineo mollis inersque gradu.
Sic sedeas curuum ne reddat sessio corpus,
Et tua ne gibbos terga supina trahant.
Parua quidem res est vestis sed veste notari
Qui dicunt animos dicere vera solent.
Quare et communi et consueto more paretur,
Indusium, tunicae, pilea, laena, toga.
Oderis et sordes, placeat servata venustas
Sordidus est nunquam laudis amator homo.
Non ego te mollem iubeo muliebriter esse,
Quae iubeo forti sunt quoque digna viro.
In verbis igitur pudor inque modestia gestu
Si sit munditiem convenienter ama.
Pexus ut extrema labatur ab aure capillus.
Oraque suffusa mane rigentur aqua.
Ut niteant palmae, careant squaloribus ungues.
Unda datur gratis saepe lavato manus.
Ne pituitoso destillent phlegmate nares,
Ergo tuo semper lintea ferto sinu.
Ne madido rigeat ceno oblita calcis aluta,
Sint sine quisquiliis pilea, labe toga.
Nunc ubi praecipue quod pulchrum est cernitur, edam,


page 45, image: s045

Inter quid deceat, quid [(transcriber); sic: doceat qund] male sacra dapum.
Ac iam dehinc Rhenus fluvioque auraque secunda,
Incita per liquidas cimba natabit aquas.
Principio, praesens si fert occasio rerum,
Dic aliquis claro taliter ore preces.
Haec tua sancte pater divinae munera dextrae,
Quae das paruo iterum des iterumque gregi.
Per te sublimes spectamus sidera vultu,
Per te agit aetherius corpora nostra vigor.
Per te praeteritos feliciter egimus annos,
Quod superest per te fac bene tempus eat,
Sic ut praecipue te casta mente colamus,
Aeternumque Deum propitiumque patrem.
Utque tuum nullus peruertat casus amorem,
Ducet amor mistus duret amore timor.
O pater igne tuo pueriles ure medullas,
Te praeter sapiat mens nihil, ora sonent.
Excipiat nostrae cursus tua gloria vitae.
In laudes studium desinat omne tuas.
Haec est summa pater voti sanctissime nostri,
Cetera solicitos nunquam habuere nimis.
Tu tamen et vestes nobis victumque ministras,
Et quibus haec aliis tempora rebus egent.
Quae nondum gnaris quaerendi suggeris ultro,
Nullus erat nobis ista parare labor.
Neve quis addubitet promissa fideliter addis,
Promissa exemplis nobilitata suis.
Nostros ergo animos levis horum cura fatigat
Stulte sollicitos de quibus esse vetas.


page 46, image: s046

Haec dabis, illa preces ut des pater accipe nostras [(transcriber); sic: vestras] ,
Utiliter tantum nos ale sancte tibi.
At iam sedataque fame mensisque remotis,
Fac laudes memori pectore gratus agas.
Has cupiam Isaide sumi de carmine Regis,
Nostrum etiam exemplum, cui placet, istud habes.
Quisquis es in quocumque manes regione locoque,
Et quaecumque tuae nomina gentis habes.
Seu tibi primus adest redivivo lumine Phoebus,
Lotus ab aequoreis conspiciendus aquis.
Sive vides labi postremum in Thetyos undas,
Seque agere ante diem post tenebrasque sequi.
Aut latere in laevo mundi dextrove locatus,
Inde calore frequens ureris inde gelu.
Mente Deo laudes cessas quid dicere voce?
Ore animo cunctos hunc celebrare decet.
Nam pater est et nos auditque videtque benignus,
Et fovet imposita vulnera nostra manu.
Sublevat iste graves qua mansuetudine casus?
Quicquid agit nihil hoc mitius esse potest.
Ecce cibum quem nos nunquam quaesivimus offert,
Et vitae ignaros veste domoque tegit.
Atque haec non mutanda Dei sententia constat,
Quae se huic credentem posse perire negat.
Ergo simul lenis pater est veraxque bonusque,
Protegit hic, quis nos quem metuamus erit?
Nec sibi pro tantis meritis quicquam ille rependi
Quam benefactorum commeminisse iubet.
Nanque aliud nihil hic unus qui cuncta creavit,


page 47, image: s047

Quam grati laudes cordis et oris amat.
Talia si qua negant manifesta dicere voce,
At tacita secum voluere mente licet.
Nam si quis nugas pueriles haec modo censet,
Fallitur, et verae nil pietatis habet.
Nunc spatio egressos retrahunt vaga lora iugales,
Ut teneat currus orbita recta meos.
Primum sunt quae summa putant fugienda locorum,
Non omnes eadem summa putare solent.
Sed quaecumque tene paucis praefatus honorem,
Seria primorum quae tibi iussa dabunt.
Iamque premes levibus mollita sedilia plumis,
Ergo fac ut belle compositeque premas.
Quae te sortita est, maneas in sede quietus,
Neu stolide, dictu membra pudenda move.
Neve caput iacta, non fauces differ edendo,
Neve tibi lingua tunsa palata sonent.
Ante manus te pone tuas. Ne calcibus infra
Aut strepitum, aut foedum corporis ede statum.
Inprimis quocumque manus protensa feretur,
Illo conveniet lumina rite sequi.
Non bene directa plane est insania dextra
Versa per effusum pocula nare merum.
Qui satis est panis frangatur, ne tibi detur
Relliquiis vitio particulata Ceres.
Mergetur nitido quoties tibi dextra catillo,
Opposita vertat frustula parte cave.
Dedecus est censere dapes mutareque sumptas,
Palpantique diu detinuisse manu.


page 48, image: s048

Quare cultrigera ne subrue fercula dextra,
Sicut aper laetos depopulatur agros.
Nec pro te grandes epularum construe moles.
Sed tibi sorte datas arte decenter ede,
Deque his relliquias sectis imponito quadris,
Seu sint ossa tibi seu tibi spina super.
Vidi aliquem stratae cultellum infligere mensae,
Et dixi mores non habet iste bonos.
Vidi etiam madidum cultro qui raderet orbem,
Et dixi quam non quod decet iste facit.
Est vitium in patina longum si dextra moretur,
Dentibus est vitium dilaniare cibos.
Turpe quoque est ultro meliores carpere partes,
Nec caret hoc foedae suspicione gulae.
At crebro digitos quem lambere non pudet udos,
Debuit in fellis tingere iure manus.
In quadra multum si sit tibi relliquiarum,
Civilis credas moris habere parum.
Interdum mansus dentes cibus inter adhaeret,
Si ferro extimules, dedecus esse puta.
Iam primam in patinas vitiosum immittere dextram,
Matre scit, et vitat quisque docente sua.
At madidum sputare cibum foedareque vestes,
Ecce Scythis probrum Massagetisque puto.
Est cibus in mappam tremulo cui decidit albam,
Est cui semihaustus defluit ore liquor.
Est madidum cereris tergat qui segmine cultrum,
Haec nimium explosae rusticitatis habent.
Ius aliqui et pultem calidam, sed turpiter afflant,


page 49, image: s049

Phyllis ut hesternum rustica mane focum.
Quis ferat appositas avidum tamquam velit omnes
Deglutire dapes, accumulasse dapes?
Quid? gula quod non est sic exaturanda quibusdam,
Ut rapiant alios qui iacet ante cibum.
His egone in nostris ponam praecepta libellis?
Ponam, si catulos instituisse velim.
Retro aliquis curuam ceruicem flectit edendo
Fauceque sublatos captat hiante cibos.
Multi epulas veluti fugitivas ore sequuntur,
Haec aduersa scias moribus esse probis.
Ergo decet tenuisse modum, tenuisse decorum,
Nec lentum esse nimis nec properare nimis.
Qui potet tanto videas molimine, fuso
Ut praeclusam animam paene liquore necet.
Sic igitur postquam latices exhausit anhelat,
Ut solet aestivo puluere fessus equus.
Quid? quod ego quosdam vidi lacrimare bibentes,
Cum nihil hoc uno foedius esse queat?
Non ut edas tacitus iubeo, nec multa loquentem,
Nemine materiam suppeditante feram.
Nam sermone forum rabulam complere licebit,
Esse silens nocti creditur apta quies.
Inter utrunque modum laudis studiose tenebis,
Pulchro res non est pulchrior ulla modo.
Ad tabulas hilares, sed non decet esse procaces.
Laus etiam ad pulchrum pertinet ista modum.
Atque utinam nostra doctos videamus ab arte,
Non nimiumque leves non nimiumque graves.


page 50, image: s050

Heu mihi rugosa sedeas si fronte severus,
Nec fugias ductis cogere labra plicis.
Aut immaturo dente rictumque cachinno,
Diducas rabidi more furente canis.
Spartano legum narrant latore carere
Supplicio, incestis qui iacuere toris.
Quod qui tale scelus facerent non esse putarit,
Nec sit in ignotum poena statuta malum.
Nec crepitus ego nec ructus vesanaque gesta,
Nemine quis faciat quae prohibente? veto.
Ah nares intus male reddunt saepe retentum
Spiritum, ut imbriferis nubila pulsa Notis.
Dicas inflatis exciri follibus ignem,
Sedulus ut cudat nigra metalla faber.
Ut semel ergo scias, nutus, suspiria, risus,
Editaque obstrepera murmura voce tene.
Urbani est etiam ne cum bibit unus ut alter
Admoveat labris pocula moris. Et hoc
Non super obtusum digitos imponere cultrum,
Ne fiat fac sit culter acutus. Et hoc
Ne scindens cereris, secet ut si robora quercus,
Sistat in obluctans fragmina pectus. Et hoc
Ne dextram in liquido tenuem dum perluis offam,
Quae bene res sane est rustica, iure laves.
Ergo prius frustum panis mucrone refixum
Humecta, ac ori postmodo subde manu.
Nam non consuetum est nostrae telluris in orbe,
Confossum ferro carpere dente cibum.
At qui praemorsum patinae indit, debuit inter


page 51, image: s051

Coenivagas bolos furfuris esse sues.
Qui bibis inque cano retines semesa palato
Frustula, scis omni rusticus esse modo.
Sunt alia, et sunt parua magis quam ut relligiose,
Cetera si teneas praecipienda putem.
Sic tamen observant, ne partas flumine praedas,
Neu leporis pulpam dissecuisse velint.
Qui male divisit captarum terga ferarum,
A' tumida risum nobilitate ferat.
Verum haec ut faciant operam dent singula fas est,
Quaeritur hac una gloria parte quibus.
Quive est virgineae laudis vulgariter auceps,
Occupet indigna se levitate viro.
Haec vero mensae, et vitae praecepta beatae,
Qui bonus esse studes inviolata tene.
Nec tamen in paruo sunt omnia dicta libello,
Dicta ea sunt quae sit praeteriisse nefas.
Estque aliquid reliquum tamquam de divite messe,
Spicaque frugifero plurima rure manet.
Plura alii tradent res ipsaque plura docebit,
Discere fac si quis vult docuisse velis.
Praecipueque tuis fac morigerere magistris,
Quos tibi cumque patrum provida cura dedit.
Per se nemo sapit feruens puerilibus annis,
Sed se iudicio quisque regentis aget.
At male mercedes hodie gratesque reportant
Doctrinam mentis turba professa bonae.
Quid quod sunt quidam sic corde et pectore cassi,
Ingenii ut cultum sit didicisse pudor?


page 52, image: s052

Aiebant quondam frustra nunc discere quaerunt,
Cum pretium nemo persoluisse velit,
At bene nobiscum qui iam profitemur agatur,
Artibus ingenuis si modo constet honos.
Et sint qui cupiant virtutem discere gratis,
Heu mihi virtutem dedecus esse putant.
Ergo est in pretio dives mercator, et audax
Miles, honestatis famaque lausque iacet.
Utraque res integra quidem laudanda videtur,
Sed qualis nunc est utraque laude caret.
Disciplinam utinam veterum teneamus avorum
Iis solita tantum sit feritate minus.
Aut datus his fato doctrinae accederet usus
Ut foret hac virtus horrida parte minus.
Quanquam erat immenso satius, sit ut horrida virtus
Pristina, quod virtus quod modo nulla manet.
Vos igitur Deus, o pueri, quos lumine dextro
Respicit, ac omni prosperitate beat,
Concessa utimini felici tempore sorte.
Quis scit an eripiat, quod dedit ille bonum.
Cumque sit ingeniis iuvenilibus insitus error,
Dum licet hunc omnis sit pepulisse labor,
Post neque tempus erit, nec erunt fortasse magistri,
Quisque sua properet commoditate frui.
Quanto divitiis virtutis gloria praestat?
Divitias alios, vos bona fama beat.
Auditum non est unquam ad saccum esse redactum,
Cordatae fuerit qui probitatis amans.
Sed nec equus freno indomitus parere recusans,


page 53, image: s053

Tollet Olympiaca praemia victor humo,
Nec praeceptoris puerum impatientia corda
Virtutis praeceps ingredientur iter.
Quapropter nostris Solomonis clausula scriptis
Apposita exiguum terminet ista librum.
Qui vitae praecepta puer non discere curat,
Stultus is est poenas stultitiaeque dabit.
Nanque suum poterit nunquam oblectare parentem,
Et faciet matri saepe madere genas.
Ipse sibi tamen imprimis damnumque malumque
Concilians mortis, scilicet, auctor erit.
His equidem et quandam doctrinae adiungere, quamquam
Utile discendo sit tenuisse viam
Coeperam, et in tenui quaedam perscripta papyro,
Post monita haec morum, convenienter erant.
Sed melius, siquidem faciendum hoc esse putabo,
Versiculis alias exsequar illa meis.
Interea his operae quicumque iuvabere lectis,
Ingenuo grates ore fatere, meae.

FINIS.