MORVM praeceptiones et vitae qui negligunt, ii ne literis quidem unquam bene instituunt pueritiam. Nam fere inducunt in aliquam linguae Latinae vel etiam graece cum praeclare cecidit scientiolam, ulterius enim ab hac aetate procedi non potest. Hoc magnum ergo operae suae quam pueris erudiendis dederint pretium se fecisse existimant. In quo non mediocris error inest, quod eruditione non tam linguae quam animi, informata tenella aetas ad doctrinam atque virtutem capessendam idonea esse soleat. Neque hoc agendum ut solum belli locutores, sed etiam actores boni vitae existant: quin etiam illarum linguarum sermo nisi morum atque honestatis totiusque virtutis rationem atque disciplinam tradere posse crederetur, numquam tanti fieret ut in illo perdiscendo tantum temporis tantumque laboris atque sumptus impenderetur. Ut autem omnium artium sunt quaedam initia seu potius praegressiones, sine quibus ad illarum cognitionem perveniri nequeat, quae tamen ipsae artes non sint, ut in Grammatica cognitiones literarum, in Rhetorica ea quae primae exercitationes nominantur: ita artis vitae, ac morum quasi vestibula quaedam putanda ea quae civilitas et elegantia, seu moderatio dicitur, decus plane ipsum et pulchritudo virtutis, qui tamquam flosculi in puerili aetate et magis eminent, et suaviores
esse consuevere. Huius partis, quod pauci didicerint, minime est his temporibus vulgaris ac usitata doctrina: quam brevi scripto complecti visum est, ut in hac quoque consulatur studio meo civibus meis qui Rusticitatis nomine ab antiquo reprehenduntur. Erit autem hoc pro indice faciendorum fugiendorumque bonae indolis pueris. Ipsa enim res non poterit nisi quotidianis monitis ac animaduersionibus perfici, praesertim in quadam non parua diversitate rei, loci, temporis, gentis, personae, quibus non solum praecipiatur ipsis, sed quo praecepta etiam referantur et accommodentur. Duplex autem fere est puerilis institutio. Una in literis ad vitam placide inque otio ac quiete degendam, cum cultu virtutis et innocentiae, quomodo perpauci sunt qui suos liberos educi velint. Requiritur autem, ut verum fatear, in his parta iam quaesitaque res, quae vitae sic, quemadmodum dixi, degendae sufficere posse videatur. Quae si forte copiosa amplaque non sit, sufficiat tamen optimis imbuto praeceptis temperantiae, parsimoniae, patientiae. Sed quoniam his temporibus virtus et honestas neque magni fieri neque valde speciosa videri solet, propterea quod potentia et opes, superbiaque harum assectatrix invaluit, et aequabilitatem atque modestiam oppressit, ideo, ut dixi paucis, neque ut vulgus aestimat, sed vere beatis, relinquenda est haec institutio, neque tractanda in praesentia. Altera est iuventutis ad vitam communiter et pro saeculi sui natura agendam: in usurpatione bonorum atque publicorum munerum,
in prophanitate aut religione, itemque quasi artificio quodam scientiarum: quae tamquam inter illam directam ad virtutem viam, et deflexam alteram ad vitia, media est interiectu, qua ingredientes plurimum laudis et utilitatis cum sibi tum suis, sed et alienis con ciliare consuevere. Neque hominum communi iudicio quicquam praeterea quam huius viae ingressio approbatur. In qua qui processere longius, magni et praeclari, qui segnius, mediocres quidem laudabiles tamen et ipsi habentur. Sed fuit tempus cum studia literarum ad ridiculum quendam depravata modum, non solum non erudirent cultores suos, sed nacta saepe non infelicia ingenia corrumperent, unde est factum ut iam probro ab intelligentioribus verteretur studuisse literis. Neque ulla res alia studiorum illam miseriam defendit et continuit, quam stultitia hominum atque fatuitas. Quicquid enim esset id quod e scholis emanaret, inveniebat protinus ubi adhaeresceret. Neque fuit ullis saeculis melior neque expeditior quaestus, quam hic miserorum et inanium studiorum, quo crimine etiam nunc urgetur vera eruditio, quia a paucis perspicitur, cum barbariae turpitudo manifesta sit omnibus. Multi etiam inveniuntur, qui modestiam, verecundiam, pudorem, quum non possint non custodire studiosi bonarum artium, contrarias esse res putent vitae utiliter agendae, in qua ferociam, audaciam, impuden tiam plurimi fieri intelligant. Qui quidem sunt, siquidem videbuntur boni viri esse, exorandi nobis, ne praesentis temporis falsam quandam speciem utilitatis plus
apud se, quam rectitudinem et constantiam virtutis valere patiantur. Sin erunt, quales multi sunt improbi, scelerati, audaces, facinorosi, tamquam feras bestias declinemus, iustissima in desperatione, castigari oratione aut meliores reddi posse. Nostrorum autem studiorum castitatem tamquam pudicae virginis magna cum cura custodiamus, quae si habemus reducta ad veritatem ab illis superiorum temporum erroribus, anniti debemus ut omnibus modis integra et sincera conservemus, neque committamus levitate nostra ut ullius turpi cupiditati ancillentur. Cum autem diversitas maxima sit in vitae humanae generibus, videri alicui possit educationum etiam discrimina tenenda esse, sed hoc aliter se habet: puerilis enim institutio unius modi est et simplex, quamuis exeat in non unum modum vitae. Sicut athletarum cibatio et corporis cura una eademque proponeretur non ad eadem certamina, cum alii luctatores, pugiles alii, alii pancratiastae, nonnulli quinquertiones evaderent. Non igitur metuendum ne parum aptus futurus sit, puerilis animus vera ratione literis ac moribus institutus, ad quancumque professionem et artem faciendam. Etsi ubi primum adolescere et quasi confirmari ingenia aetate coeperint, ad cuius visum fuerit professionem artis, aut cuicumque generi vitae puerum applicari oportere, cum eorum sententia quorum potestati erit subiectus, tum de ipsius natura ac indole, eo etiam per haec communia studiorum et vitae praecepta sensim inducemus. De quo quidem disserere praesentis instituti locique non est. Atque
his explicatis, nunc quae discenda faciendaque ingenuo puero de praeceptis bonarum artium videantur, subiciam: ut, quemadmodum initio dixi, sit quasi pro indice hoc scriptum eorum quae omni tempore studiorum suorum, ex libellulis suis et dictatis magistrorum cognoscenda et percipienda pueri sibi sciant, ac primum de discendo, qua voce studium literarum accipi volo, dicam. Diligenter et attente audient pueri praelegentem magistrum, et assuefacient ora sua ad rectitudinem lectionis et pronuntiationis cum literarum, tum syllabarum atque dictionum ad exemplum praelegentis. In hoc praecipuam operam ponent, ut quoad eius fieri possit, vernacula linguae et oris vitia corrigantur. Quae iussi erunt, sive ex libro recitare, seu reddere memoria, ea dabunt operam, ut liquide distincte, clare pronuntient, non obruentes alias voces aliis, neque confundentes textum lacerantes ve filum orationis. In primis cavebunt ne ultimis, id est, terminalib. syllabis literisque dictionum dehiscente palato, sonus intercidat, quo peruersius fieri quicquam nequeat. Accidit autem hoc plaerunque pueris metu erroris, cum non comprehenderunt certas inflexiones vocum, quare erit hoc proxime a lectione elaborandum, ut bene et diserte omnes voces quarum terminales syllabae in alios atque alios fines declinantur, flectere pro uniuscuiusque natura discant. Cum haec fecerint [(transcriber); sic: fecerit] , simul etiam describere ipsi et effingere literas tentabunt, et easdem syllabis intexere, syllabasque ipsas dictionibus complecti. Interea si quid proponetur Latinae scripturae, si qua sententia memorabitur, si vox exponetur interpretatione
magistri, notabunt diligenter cum intellectu suo apprehendentes, tum excipientes cartulis suis. Neque ulla res assidentem puerum in ludo magis ornat, quam proposita carta et in dextra eminens pennula. Nisi autem erit iam statim in puero animus discendi cupidus, et quasi suspensus de voluntate magistri, non vagus cogitationibus, non aliud agens, haud unquam bona mihi spes fuerit profectus. Ut enim statim urit urtica, et cancri retrocedunt, et echinus asper est, ita pravitas ingeniorum etiam in teneris non esse occulta solet. At ille, ut Virgilius canit,
Continuo pecoris generosi pullus in aruis
Altius ingreditur et mollia crura reponit.
Primus et ire viam et fluvios tentare minaces
Audet, et ignoto sese committere ponti.
Nec vanos horret strepitus. Illi ardua ceruix.
Argutumque caput, brevis aluus obesaque terga.
Luxuriatque toris animosum pectus.
Similiter et egregia statim in pueris indoles elucescit, et secundum honestatem sese incitat. Non autem placent mihi quidam procaculi et animo ac ore faciles atque prompti: praecepta magistrorum non sequentes, sed antevertentes audacia sua. Intelligi enim volo nihil laudabilius neque melius ad spem bonam in puero esse verecundia, quae sit tamquam fundamentum virtutis. Absque hac siquis in literis ad frugem pervenit, inter rarissimos casus numeraverim. Est autem puerilis aetatis propria commendatio verecundiae et pudoris, sicut virilis, constantiae, senum, gravitatis. Puer quidem qui vereri nesciat numquam faciet officium suum. Sed redeo ad rem propositam.
Memoriae quae praecipientur mandari, ediscentur cum diligentia, non temere corripientur. Ita et animi haec pars recte exercebitur et quae praecepta fuerint poterunt retineri. Praecipuam vero sentient utilitatem si non modo autorum certos locos aut textum scriptorum, sed etiam interpretationem a magistro accommodatam memoriter recitare posse didicerint, hoc memoriam mirifice exercet, et intelligentiam excitat, et illam neglectu innascentem socordiam excutit. Cum iusserit magister sententiam aliquam in latinum pueros convertere, pro se quisque annitetur ut quam bellissime absolvat pensum suum, neque operas conferent, neque doctrinulas suas inter se quasi mutuabuntur. Nam debet magistro, ut uniuscuiusque ingenium, ita profectus quoque esse notus. Ut autem dicam breviter universa: Recte se gerent pueri, si versabuntur in studiis suis cum diligentia et cura, absque calliditate et nequitia. Quid ego curare quod agendum sit eum putem, qui sedeat post libellum caput manu sustinens nixa cubito, qui ad omnem strepitum, vocem, sibilum, oculos, caputque circumagat, qui mussitet aliquid, inhiet parieti, aut tecto, oscitet, tantumque non et stertat? Summa igitur haec est, quod dixi, cum diligentia et cura versari in studiis. Et, quod addidi, sine calliditate et nequitia, propter improbos et veteratores quosdam pueros, qui quasi alea ludentes, nihil agunt simpliciter, aperte, fideliter: neque unquam nisi metu officium suum faciunt, a quibus vitiis abesse oportebit eos qui spem facturi sint magistris profectus sui. Dixi de studio, superest ut morum praescripta persequar. Nemo fuit unquam veterum
qui vitae praecepta daret qui non a veneratione et cultu numinis ordiretur. Quod eo magis custodiendum nobis est, quo certiora de divinitate omnia nos habemus. Principio igitur certa mente Deum pueri colere et adorare discant. Libenter audiant quae pietatem erga illum inseruire et augere possint. Haec qualia esse debeant, magistri iudicium et cura fuerit. In sacris concionibus libenter, sedulo, studiose aderunt. Inter ceremonias, ritus, operationes sacrorum astabunt verecunde, et composito ore, ac quieto vultu. Deum tum maxime aspicere ad se arbitrabuntur, coramque illo se astitisse. Precibus operam dabunt, non in coetu solummodo et conventu hominum, sed etiam ubi soli erunt. Harum formulas praescribent magistri. Secundum Deum observabunt venerabunturque parentes suos, etsi quibus par debetur reverentia, ut sunt cognati et consanguinei, et illi in quorum tutelam forte venerunt aut dati sunt, et quibus ad virtutem educandi commissi fuere. Hos vel verbulo offendisse pro piaculo ducent. His parebunt monentibus, non irascentur, si quando ita re poscente castigaverint. Ut autem quemadmodum, Horatius ait:
Nemo adeo ferus est qui non mitescere possit.
Si modo culturae patientem praebeat aurem.
Ita opera omnis quae in refragantibus istis castigationi, et indignantibus, monitioni, et contumacibus sumitur, perit. Optandum quidem instituendum bonis artibus ac moribus eum contingere puerum, quem verba moveant. Nam vere dicitur, vix unquam plagis meliorem
fieri qui verbis non corrigatur. Si tamen ut nostrorum hominum magna est feritas, verberibus usus indigere videbitur, non patientur ea magistri requiri, quae inflicta sic debebit aequo animo ferre puer, ut tantum caveat ne quando iterum merito sustinenda sibi sint. Proximus ab his, quos diximus, venerationis debetur senibus locus: qui et aetate sint parentibus proximi, et adolescentiam exemplis et doctrina instruere possint. Erga alios autem cunctos gerent sese placide, mansuete, verecunde, non procaciter, ferociter, impudenter: in primis cum aequalibus suis amabiliter conversabuntur. Thracica haec disciplina, cohortari pueritiam ad detrectanda imperia, referendam vim atque iniurias, reclamationes, repugnandum, ulciscendum, quae cultu Musarum, sicut est, alienissima habenda. Quid ego moneam de mendacio, perfidia, maledicentia, odio, calumniis vitandis, quae etiam in adultis abominamur. Quod si quis ita malus fuerit natura, ut his vitiis immedicabiliter laboret, eum e coetu studiosorum tempori submovendum censuerim ne tamquam una morbida ovis totum gregem inficiat. Si quem puer aequalium suorum intelligit se doctrina aut exemplo instruere posse, illum prae ceteris diliget, colet, complectetur, studebitque eius intelligentia doctior, et ductu melior reddi. Turpissima res est impudentia, sed in pueris praecipue, quos convenit et ore, et lingua, et animo pudentes esse. Non igitur intuebuntur toruum aut immane, sed oculos saepe demittent. Aspicient libere non audacter. Non petulantes, garruli,
rixosi, non contumelioso sono orationis, non peruicaces neque temerarii. In stando habitum corporis conservabunt decentem et rectum. Ante se manus pariter pedes, os rectum tenebunt. Omnino loquentur pauca, sed praesentibus natu maioribus, aut dignitate et genere praestantibus, paucissima. Rectissime enim dicitur, non saepe nocere tacuisse: nocere saepe locutum est. Et teutonica lingua, laudabile esse silentium, sed laudabilius loqui si quis bene et recte sciat. Quod in pueris vix evenit unquam, propter imperitiam et infirmitatem mentis. Loquaculi igitur fere et vani sunt, etiam cum illa promptitudo sermonis aliquid habet quasi elegantiae, suntque similes linguaces isti solstitialibus flosculis qui repente exoriuntur, repentine occidunt: haud enim fere perveniunt ad bonam frugem. Si quis aliquem rogaverit puerum, respondebit ille tum demum cum finem ducendi interrogator fecerit, non interrumpet sermonem. Respondebit autem non temere neque subito, sed cum ea, quam aetas haec fert, cogitatione atque modestia. In universum quidem cogitatio exquisita huius aetatis nulla. Quaedam tamen attentio est earum rerum quarum praecepta et doctrinam perceperit. Nimium quidem et quasi senile quiddam sapere pueros, ita est ingratum, ut etiam aversari soleamus, et odisse senili pueros sapientia. Sed non tamen ferendi sunt omnia temere dicentes atque facientes. Cogitabit igitur hoc saltem puer prius quam quicquam dicere facereve incipiat: num laudabile id sit,
atque hoc de praeceptiunculis magistrorum suorum exquiret. Si laudabile esse invenerit aggredietur, et quidem confidenter. Sin contra refrenabit incitatam cupiditatem suam. Si vero dubitabit, tantisper continebit se, dum quid recte fiat, constitutum certumque habuerit. Qui enim ad omnia feruntur, ut quicque subiit animum et cupiditatem, numquam non peccant. Etiam cum forte non vitiosissime cecidit quod egere. Nam in hoc ipso culpa est, quod fecere temere. Etsi vix unquam quae hoc modo suscipiuntur recte fieri solent. Decet et honorem praefari, et gestu significare reverentiam, cum persona eius qui colloquetur merebitur. Haec sunt apud alios atque alios aliusmodi. Apud nos et nudari capita, et modice flecti genua et appellari Domini, vel etiam cum additione venerabiles, clementes, magnifici Domini, consuevere. Turpe est astantem divaricare crura, turpius crebro mutitare aut contorquere. Sed et manus otiosae esse debent. Sive quid illis tenetur, seu vacuae compositae sunt. Has pectinatim inter se complicare ominosum vulgo creditur, certe tristitiae animi est indicium. Non laudo mentum affigere pectori, et nimium deiectis humi oculis consistere. Multo melius verecunde intuebitur in colloquentem puer, nisi qua illius oratio pudorem et erubescentiam efficere debeat. Incuruare collum dedecorosum est. Ansatum, ut Plautus dixit, astare, et ingredi militari gestu culpabile. In sedendo similiter et pedes et manus otiosae erunt, nisi cum in accubitu ad mensam cibus capietur. Non contrahentur humeri, neque gibbosum
tergum fiet pronitate. Quid ego autem pudores, ructus, sputa prohibeam, quae nulla anus rustica fert in suo filio? Sed agendum si quid erit pueris, sive suarum seu aliarum rerum, ut quibus forte ministeria incumbunt: annitentur ut fiant omnia strenue, accurate, paulatim, gnaviter, non oscitabunde, negligenter, praepostere. Inservient omnibus libenter et studiose, promptitudine animi et facilitate maxima, habet enim hoc eximiam in pueris laudem. In his potissimum et segnicies et festinatio est vitiosa. Videas enim quosdam somniculose omnia, quosdam concitate et turbulente dicere atque facere. Inter haec medium, ut semper, laudatur. Quo non decus solum praestatur sed utilitas quoque, nam et negligentia et festinatio nimia fere detrimentosa esse consuevit. Quocumque manus proferentur, eodem et oculi intenti sint, quod a stolidis istis et furibundis fere non modo cum dedecore, sed etiam damno negligi cernimus. In ministerio nequeunt universa quae facienda sint enumerari: ex his autem generalibus praeceptionibus facile perspicientur a non prorsus deplorati ingenii puero. Sed cum cibum capiunt pueri multum dedecoris admittitur a non bene institutis. Docent autem hoc matres etiam, non ingerendas in patinas manus a pueris praevertentibus in esca sumenda alios potiores. Moris etiam est teutonici pueris et feminis, cibum praesertim paulo lautiorem ex patina acceptum aliis super orbiculis apponere. In quo genere innumerabilibus quosdam festivitatibus studere videas, sed sunt pleraque muliebria. Hoc
igitur facient pueri ut retineant quod ante ipsos appositum fuerit, nisi plus sit quam ut sine crimine voracitatis absumpturi esse videantur. Quod si accidet, desecabunt aliquantulum, apprehendentes manu particulam quam ipsi edant, reliquum confixum cultello reponent, aut ante illum a quo totum acceperant, aut si orbem illius occupatum videant, alteri proximo, aut in patinam referent. Nisi pisces forte appositi sint: horum enim particulas scindere aut configere vitiosum putatur. Reliqua non videntur digna in quibus observandis pueri desudent, propria muliercularum et ineptiarum aulae. Inter edendum cavebunt ne quid ore excidat: ne turpiter et inflatis buccis mandant cibos, neve plus iusto in os semel infarciant. Non properabunt comedendo, cibos bene conficient dentibus. Interea cavebunt ne labris neve dentibus sonitus aliquid emittant. Foedum est exstimulare cultellis si quid forte intra dentes adhaeserit. Calidiusculas offulas et iuscula non afflabunt vehementer, et tamquam e follibus plenis buccis. Sunt qui ad omnem etiam levissimum nisum sinc causa anhelant: sunt qui etiam assidentes obstreperum quiddam de naribus spirant quae vitiosissime fieri putandum. Labra continebunt cum cibus mandetur, neque sinent hiare. Lingua quasi repurgare interius dentes ac palatum, et buccas lambere foedum est, foedius exterius labra. Comedant sane si esuriunt, neque dubitent modeste et decenter capere cibum quicumque affuerit: recusare enim oblatum et simulare satietatem stolidae est civilitatis, sed et iniurgitare sese rusticum. potu sedetur sitis non inundentur guttura ac ventres.
Videas quosdam sic bibere ut spiritus excludatur, quibusdam lachrimas extillari, quo quid possit magis contrarium accidere bonis moribus. Similiter properando committere ut aliquid potus effluat ex ore, dedecorosum. Cultelli iuxta orbiculos repositi cum usus poscet scite manu capientur reponenturque in locum suum, non iactabuntur digitis. Videas quosdam sic capere ut quia non quadrent sectionibus impingant manubriolum in mensam et aptent sectionibus prehensionem cultelli, quod fit magna cum turpitudine. In patinas vero praemorsum inserere, et in iis cibum ante se coaceruare longe turpius. De totis panibus tantum decident quantum vo lent esu absumere: nam fragmenta relinquere indecorum, ossa spinasque et quicquid edi non potest aut solet in summo orbiculo bellule component. Omnino autem refragari natu maiorum iussionibus quod vulgo laudatur, non debent, sed illis parere cum pudore. Nam quae haec fuerit civilitas recusatione sua puerum improbare grandioris voluntatem, aut illo se prudentiorem intelligi velle? Sed inquiunt dare hoc moderati animi significationem, quod falsum est: simulationes enim sunt et figmenta. Quare et locum quem grandior natu assignarit capient verecunde pueri, non volent se renitentes attrahi, et cibum sument et quicquid dabitur, gratiamque agent paucis. Volo enim simulationes a puerili ingenio abesse. Fieri fortasse quidem possit ut in hac usitata vulgarique inscitia alicubi in vita et convictu hominum recte adhibeantur, sed hoc erit provectorum aetate et non imperitorum iudicium. Valde autem prodest cum hac in parte tum omni vita instruenda proponere
sibi aliquem cuius vitam moresque probari sciamus, quem imitari et sequi cuiusque similes esse nos velimus. Pariter et in rusticos ac aberrantes a decore vitae et morum intuebimur, et studebimus deformitate quam in illis animaduertimus carere. Hoc praecepto nullum in genere melius neque utilius dari potest. In reliqua vita vanitas et levitas aberit. Neque oculis neque auribus aliena captabuntur. Ex quo genere furaces non verbis modo sed etiam suppliciis coercendi. Istis vero curiosis, et auscultatoribus et inhiantibus iis quae dicuntur et fiunt, nemo est qui non merito iratissimus esse soleat. Levitatem enim animi sui produnt, et sua negligunt, et cognitionis curam futiliter impendunt. Non volent umquam pueri deprehendi in aliquo opere aut facto, quo poenam mereantur. Itaque non fugitabunt, aut latebras quaerent, aut oculis conspectuique venientium se subducent. Haec enim formido ex animo peccati sibi conscio nascitur. In vestitu et cultu mediocritas et mundities hanc aetatem in primis decet. Vestimenta igitur comparabuntur pro consuetudine et more praesentis temporis et usus. Nisi in his ita inerunt vitiosa quaepiam ut non ferenda esse videantur. In quo genere sunt hae lacerationes, dissectiones, alligationes, varietates vestium. In calceis vincula semper, aut ipsi ita facti erunt, ne de pedibus delabantur. Vestimentorum autem quicquid erit sordibus et luto careat. Capilli mane pectantur, laventur manus et os. Immundo puero nihil esse odiosius potest. Foetores et muccos intolerabiles fere omnibus propter nauseam esse solere scimus. Similiter et sputorum
foeditas et pustularum ab oculis hominum removebuntur, cuius offensio ingens esse consuevit. Reliqua omnia erunt, ut semel dicam, decora, status, sessio, incessus, compositus vultus, mites oculi, pressa labra, nihil contortum, nihil saevum, nihil inflatum, status rectus itemque sessio, incessus planus et aequalis, nec exsultatione, nec lentitudine, neque festinatione culpabilis: oscitationes, contentiones artuum, et quicquid supinitatem animi prodit, comprimetur. In vocationibus et ludis dissolutio aberit, remissio animi usurpabitur. Et quia ludorum mentio est a me facta, sciendum neque prorsus his interdici, neque temere omnes concedi oportere. Ita enim nunc est in moribus, ut vulgo neque turpe neque flagitiosum ducatur alea ludere, in quo et moribus et legibus veterum infamiam fuisse constat. Ut igitur consuetudinis potentiae etiam hac in re succumbemus, ita non patiemur pueritiam deformari hoc vitio. Quod si nostris hominibus aliquando meliores et pulchriores delectationes, quales maxime sunt studiorum et doctrinae innotescent, facile haec deformitas et apparebit et odio habebitur. pueri in verborum vocationibus ab obscoenis odiosisque dictis abstineant. Ludis cupiditas victoriae assit, absit lucri, absint contentiones, rixae, iurgia. Suppeditant autem pueris materiam ludorum foris pila, cursus, saltatio, pugna, lucta, quae ipsa utiliter fiunt propter corporum exercitationem, Domi autem et intra conclavia, cum alia tum scrupi et latrunculi, quibus in ludis gloria adultis quoque ingeniis magis quam quaestus spectari solet. Sed quia, sicut initio
facturum me testatus sum, brevibus quibusdam praeceptis formam magis puerilis vitae perstrinxi, qualem illam censerem esse oportere, quam descripsi et quasi omnibus numeris suis absolui, neque sum huius aetatis terminos transgressus, et tamen non solum nihil nocuerit, sed etiam profuerit admodum, sequentis vitae quoque rationem propositam his esse, ut quo sibi perveniendum sit, iam ante quale sit perspectum notumque habeant, visum est hoc loco Isocratis diligentissimi et doctissimi viri de adolescentum laudabili vita praeceptiones Daemonico explicatas subiicere. Quem autorem pueri audient tamquam numinis vocem, cum hoc certe rectae institutionis et verarum subiectionum opus caeleste sit et divinum. Pollicitus autem est Isocrates eo in sermone Demonico subiectionem earum rerum quas res adolescentem appetere quasque fugere rectum esset:etiam quibus cum vivere et quem ipsi in vita degenda modum viamque tenere deberent. quas post longiusculum sane prooemium ita exponere est orsus. Primum omnium pietatem colito erga Deum, non modo sacris operando, verum etiam praestando fidem et faciendis promissis. Atque hunc ille quidem locum explicavit, pro veteri gentis suae religione et ritu, qui nunc abolitus est, et merito improbatur. Reliqua sunt fere ut sequitur. ERGA parentes eum te praestes quem optares sentire erga te filium tuum. CORPVS sic exerce ut non tam roboris quam valetudinis rationem habuisse videare, quod ita maxime consequere, si exercendi finem satietatem, non defectionem feceris. CACHINNORUM protervitatem
respue. Sed neque audacia in verbis tibi probetur: quarum illa stultitiae, haec vesaniae significationem dare solet. QVAE factu turpia esse cognoris, ea ne dici quidem honeste posse speres. Sic compone vultum, ne tristitia in illo sed severitas appareat: nam illa contumaces, haec prudentes videri facit. NIHIL rerum omnium pulchrius neque decentius esse arbitrere, mundicia, pudore, probitate, temperantia, quibus universis contineri mores adolescentum putantur. NVNQVAM admittes in te flagitium aut turpitudinem quia clam fore speraveris. Nam ut maxime alios celare possis, tu tamen tibi certe eris illius conscius. DEVM time. VENERARE parentes. REVERERE amicos. PARETO legibus. SECTARE voluptates laudabiles. Delectatio enim cum honestate coniuncta res optima, sine hac deterrima est. PERTIMESCE fictas etiam calumnias. Nam vulgus non veritate sed opinione regitur. IN omnium rerum actionibus fac ita ut ante omnium hominum oculos versere. Ut enim in praesentia factum occultes, postea tamen aliquando conspicuum futurum est. PRAECLARVM tibi fuerit non fecisse ea quae in aliis reprehenderis. Si studiose disces, multa disces. QVAE iam tenes studio et usu custodi, quae ignoras doctrina acquirito. Nam perinde turpe est utilem orationem atque amicorum pretiosa dona respuere. QVICQVID otii in vita suppetit fac impendas discendi audiendique studio. Ita
enim facile disces quae alii magno labore invenerunt. DOCTRINAE copias divitiarum copiis pluris facito. Hae enim cito dilabuntur, ab aliis quae didiceris nemo auferre tibi poterit. Sola est enim omnium [(transcriber); sic: omni] facultatum sapientia immortalis. NE pigeat te longo etiam itinere professores utilis doctrinae sectari. Nam turpe fuerit, cum Mercatores tantum pelagi navibus emetiri non dubitent, quo rem suam augeant, nolle adolescentes terrena via contendere ad intelligentiae suae incrementum. SIC esto moratus ut et libenter salutes et colloquare cum omnibus, et aliis commode respondeas. COMIS esto erga cunctos, Usus autem intercedat tibi cum optimis. Ita enim non habeberis odio, et amicos parabis. NE saepius eosdem interpella, neque multum iisdem de rebus. Omnium enim rerum satietas est. EXERCETO te laboribus voluntariis, quo possis et contrarios sustinere. QVIBVS servire animum turpe est, his annitere ut superior sis: quaestu, ira, voluptate, maerore: quod consequere si pro lucro non opulentiam sed gloriam et laudem duces. Sic autem irascere delictis aliorum, ut alios tuis velles, Turpe vero putabis seruis te imperare et ipsum seruire libidini, postremo contemplans aliorum calamitates, si recordabere te hominem esse. HAUD fidelius pecuniae quam verborum deposita conservabis. Boni enim viri magis moribus quam iuriiurando credi oportet. TAM indignos fide improbos quam dignos probos habeto. DE iis rebus quae res efferendae non sunt, noli communicare cum ullis, nisi quorum forte non minus quam
tua intererit silentium. IUSIURANDUM si exigetur dabis: vel ut te nefario crimine, vel ut amicos periculis liberes. Pecuniae quidem gratia cave Deum iuratus unquam sis, etiam in veritate, alii enim peierasse, alii avarum te esse existimabunt. NE iungas amicitiam cum quoquam, nisi exploraveris prius qualem se erga priores amicos suos gesserit: quem enim inveneris illis fuisse, eum tibi quoque promittas licet. AMICITIAM cum nemine cito iunxeris: sed initam da operam ut tuearis. Pariter enim turpe est, amicum habere nullum, et crebro mutare familiaritates. IN amicitia periculum damnosum ne facito, neque tamen non factum periculum velis. Quod tum fiet si in copia egestatem aliquando simulaveris. DE iis quae proferri nihil nocuerit communica cum aliis tamquam de secretis. Si enim illorum te fides fuerit frustrata, sine tuo hoc accidet detrimento: sin non fuerit, magis probatos mores eorum habebis. DE amicis iudicare poteris et cum res aduersae erunt, et cum socius periculi quaeretur. Nam aurum igne, amicitia vero aduersitatibus probatur. USUS amicitiae verissimus anteverti amicorum petitiones, et succurri illis ultro temporibus ipsorum. AEQVE turpe puta vinci inimicorum malefactis, et superari beneficiis amicorum. FAMIliaritates tibi eorum placeant non solum qui malis offendantur, sed etiam qui bonis non invideant. Invenire enim multos est, qui graviter ferant amicorum aduersitates, sed qui iidem et successibus invideant. ABSENtium amicorum mentionem apud praesentes facias,
ut illi de se absentibus idem te facturum sperent. VESTITU utere eleganti, non exquisito, ut venustati non comptibus studere videare, quorum alterum magnificentiae, alterum levitatis est. NE quaeras infinita bona possidere, sed mediocribus frui. DESPIcito studio divitiarum flagrantes, cum ignorent quomodo partis uti conveniat. Perinde enim faciunt hi ac si quis equum paret sibi equitationis imperitus. DIVItias fac pro facultatibus tibi sint et pro Re. Facultates autem fructum, rem usum intellige. COPIAS tuas conserva duabus de caussis, ut et damnum ingens sufferre, et dignum amicum in adversitatibus sublevare possis. In reliqua vita non nimium sed modice Rem cole. QVAEcumque erunt feres, meliora tamen persequere. CAVE cuiquam calamitatem exprobres. Fortuna enim incerta, et quae futura sint nemo scit. BONIS benefacito: eximius enim thesaurus gratia quae a bono viro debetur. SI in improbos beneficium contuleris, accidet tibi quod iis qui alienis canibus cibum praebent, a quibus ut pariter illi ac quivis alii allatrantur. Ita improbi non magis iniuriam facere bene de se quam male meritis verentur. ASSENTAtorem et fallacem ex aequo abominare. Ambo enim malum dant iis qui ipsis fidem habuere. SI amicorum futilibus in rebus grata tibi obsequia fuerint, utilibus fraudabere offensis. IN convictu quotidiano assit affabilitas, absit severitas. Nam ille superborum tumor vix seruis tolerabilis, hic autem affabilis mos gratus est universis. AFFABIlitatis est non rixari,
non odiosum esse, fugere contentiones. Non invehi acerbe etiam in iratos sine caussa, sed feruente adhuc ira illis cedere, obiurgare autem placata. Non studere ridiculis, neque in re seria iocis delectari. Intempestiva enim omnia ingrata sunt. GRATIFICAtionibus ne absit promptitudo: multos enim videas amicis obsequi, sed facere omnia contanter et gravatim. NEQUE insimulationibus studeas, neque obiurgationibus, quarum altera offendi, altera irritari [(transcriber); sic: iritari] consuevere. FUGE quantum licet compotationes, sed si quando in has per tempus incideris, fac discedas ante ebrietatem. Ubi enim vinum corruperit mentem, evenit quod curribus spoliatis magistro. Nam et hi feruntur quovis temere carentes rectore, et intelligentia corrupta admodum animus hallucinatur. DIVINO animo sis, ut excellas, sed humano usum rerum moderator. ERUDITIONEM tanto meliorem barbaria esse puta, quanto saepius indocti pro verborum iniuriis re ipsa poenas luunt, cum aliae pravitates lucrosae esse soleant. QUIBUS cum amicitiam iungere vis, de iis tum commode loquere cum aderunt per quos benedicta tua nuntiatum iri illis speras. Nam laus amicitiam, vituperatio odium parit. IN consiliis compara futura cum praeteritis, incerta enim ad certorum exemplum rectissime constituuntur. NON cito decerne, sed cito perfice decreta. NIHIL arbitrare praestantius a Deo tribui felicitate, in nobis inveniri cogitantia, id est, recto consilio posse. SI quam rem libere eloqui
vereris de qua tamen communicare cum amicis cupis, facies ut de re alterius verba. Ita enim et illorum sententiam elicueris et te ipse non prodideris. DE re tua cum alterius consilium exquirere voles, vide quam ille in suis administrandis rationem tenuerit. Nam qui ipse sibi male consuluerit nunquam recte alteri consulet. DE TERrere te ne quid inconsulte agas inprimis poterit consideratio calamitatum quarum incogitantia caussa fuerit, nam et sanitas maiori tum nobis curae esse incipit, cum molestias morborum cogitatione repraesentamus. REGVM mores imitare et sequere studia, unde et probare et aemulari illos videbere, atque ita et voluntatem erga te ipsorum firmiorem, et admirationem tui maiorem apud vulgus efficies. LEGIBUS quas reges fixerint pareto. Sic quidem ut intelligas validissimam esse legem morem illorum. Ut enim ubi rerum populus potitur, ibi vitam agentes captare populi benevolentiam decet, ita in oculis regem ferre debent, qui in regno vivunt. MAGIstratum adeptus nullis in ulla functione improbis ministris utare, nam delicta illorum tibi ascribentur. IN Republica gerenda ne quaerito opes, sed gloriam: praeclarior enim existimatio populi est ingentibus divitiis. SCELEribus neque auxilium nec defensionem pares. Fieri enim solere a te credent quod ab aliis factum defenderis. PLUS quidem aliis possis, sed aequalitatem tamen colas, ut iustus esse non necessitate sed voluntate videaris. GRATIOR tibi sit inops probitas, quam improba opulentia. Nam hoc est melior iustitia opibus quo minus
illa etiam mortuos cessat ornare, cum hae vivos modo augeant. Quin etiam his mali potiuntur, sed cum hac nullum sceleratis consortium. NOLI suspicere eos qui per nefas locupletantur, ac damna potius iustitiae placeant tibi. Ut enim nulla alia re iustus iniusto praestet, spe certe meliore sustentatur. NIHIL neglige omnium in vita rerum sed intelligentiam potissimum excole. Nam in minimo maximum est, mens bona in corpore humano. CORPUS assuefacito ad laborem, animum ad studium sapientiae, ut illud sufficere conatibus, hic quae fieri debeant providere possit. CAVE quicquam efferas verbis non prius animo perspectum: multis enim accidit ut lingua cogitationem antevertat. NIHIL firmum esse statue in rebus humanis, ita neque secundis extolleris, neque deiciere aduersis. DICENDI duo sint tempora. Unum de iis rebus quae tibi notae sunt, alterum cum necessitas dicendi tibi imponetur. Tum enim solum praestat loqui quam tacere. In reliquis omnibus silentium oratione melius. SI quid prospere ceciderit, sive quid infeliciter, modicum et gaudium sit et tristitia. Nec non utranque fortunam tegas. Nam absurdum videtur, domi rem habere conditam et animum foris expositum patere. ACCUratius probrum declines quam periculum. Metuendus enim esse debet malis finis, bonis infamia vitae. IN degenda vita tuta sequere. Sed discrimen si subeundum sit, gloriosa in bello salus non ignominiosa quaeratur. Nam mors fati necessitate oppetenda omnibus, sed laudabilis mors naturae dispensatione fortium virorum propria est. Neque
te moveat quod non omnia haec quae diximus ad aetatem tuam convenire videantur, quod et ipsum me non fugit:una enim opera visum est et praesenti vitae tuae institutionem, et secuturae praecepta sufficere. Horum enim usum facile cognosces, sed qui fideliter instituat non cito inveneris. Quae sequuntur non magis praeceptorum sententias, sed hortationes ad virtutem et honestatem, ne ipsas quidem omittere placuit. Quibus enim non subdiderint calcar neque incitarint ad decurrendum hoc spatium laudabilis et fortunatae educationis? Si qui se aspici forte intelligant, operam dant ut solito honestiores videantur: et in hac expectatione eorum quos naturali quisque sententia plurimi facit, negligens aliquis esse poterit? Hunc certe non ego magnopere sperem ne in multis quidem nomen aliquod habiturum. Iacebunt tales semper in turba ignobiles, aut si quando caput exeruerint atque emicuerint, cum ingenti id aliquo malo, aut clade rerumpublicarum fieri consuevit. Sed Isocratem audiamus: Ne tibi, inquit, aliunde essent quae requireres petenda, sed ut hinc quasi de penu posses promere, nihil omnium praeterire volui quae subicienda tibi putassem. Deo quidem ingentes gratias agam si me spes de te concepta non fuerit frustrata. Nam plerique ut ciborum suavitate potius quam salubritate capiuntur, ita consuetudine amicorum magis delectantur, quos socios habeant peccatorum, quam quorum monitis corripiantur. De te vero mihi persuasum est diversissimam a te rationem iniri, cuius rei
argumentum est, quod in totius eruditionis studio tantum operae laborisque sumere soleas. Qui enim ipse sibi facienda optima imperat, eum non est verisimile aliorum ad virtutem cohortationes aversari. Sed maximum incitamentum ad honestatem tibi esse debet, nullas reperiri voluptates alias, quam honestatis, sinceriores. Nam in otio et crapulationibus statim adhaerescit voluptas ad molestiam. At virtutis defatigatio et in vita disciplinae sanctitas, delectationis puritatem et constantiam complectitur. Ibi post praeterita gaudia tristitia subit. Hic vero molestiam voluptas excipit. Omnium autem rerum multo magis finem quam principia meminimus, cum pleraque non tam suo quam exitus respectu agenda a nobis suscipiantur. Sed et hoc cogita: Nihili quidem hominibus non solere quenquam succensere si temere videat in vita versari, quod talem ipsi mox ab initio formulam proposuerint. Laudis vero cupidis non esse integrum deserere cultum virtutis, vel in reprehensionem plurimorum incidunt necesse est. Omnes enim non perinde delinquentes odere quam professos honestatem, si a temeritate vulgi non recedant. In quo ipso summa inest aequitas, quod, cum verbis tantum mendaces respuamus, fieri nequeat quin nihili homines ducamus esse eos quorum tota vita humilis sit et abiecta. Neque immerito huiusmodi non erga se modo delinquere, sed fortunam quoque suam perdere credi possit. Quae cum eis opes, existimationem, amicos concilarit: horum ipsi omnium se indignos esse demonstrant. Quod si mortales caelestia scrutari fas sit, deprehendi videtur posse in rebus quoque divinis
discrimen cupidorum hominum laudis et negligentium. Nam Iuppiter, ut fabularum historiae creditur, cum procreasset Herculem atque Tantalum, alteri immortalitatem praemium virtutis est largitus, alterum exquisitis suppliciis, quod improbus fuisset, affecit. Haec exempla intuens ad honestatem vitae ac morum contendere debebis, neque solum nostra praecepta custodire, sed ex poetis deligere optima et reliquorum doctorum libros percensere et cognoscere benedicta. Quemadmodum enim cernimus apiculas super quibuslibet germinibus passim considere, sed non assumere nisi fructuosa, ita par fuerit avidos eruditionis nihil relinquere quidem intactum, sed undecumque fructuosa tantum sibi colligere. Nam tali quoque ac tanta diligentia curae vix poterint naturae vitia exterminari. Hactenus Isocrates. Nunc hoc reliquum est consecutos omnia pueros modo eo sint animo ut discere velint atque institui, neque contemnant primum divinum oculum lustrantem omnia et in se quoque in primis intentum, dein de expectationem suorum parentum, cognatorum, propinquorum, postremo spem et illorum et magistri. In ipsa quidem re et experiundo haec pauca perfacile dilabuntur, et ea invenientur quae hoc commentariolo parum fuere exquisita. Praescribi enim omnia definirique nullis voluminibus possint. Cum his tamen capitibus singulatim omnia congruent. Quo autem pleraque commodius etiam memoria retineri possent in versiculos coniecta ea fere quae exposuimus subiungere visum, quos quondam cum fabricati essemus, non quod elegantes esse, sed quia huc valde quadrare putaremus quasi agglutinare placuit.