Ioachimus CamerariusPabenbergensisErasmo EbneroSen. Nor. amico venerando
S.S.D.
Cum his diebus reversus a vobis, apud quos iucundissime libentissimeque fuissem, domi incidissem in nonnullas curas et solicitudines, atque etiam conflictari coepissem cum adversis rebus vehementius, ut urgeri mihi viderer negotiis sane difficilibus, inter haec nescio quo pacto ad Musas delapsus fuit animus noster quasi ociosus et liber in molestiis et occupationibus, ut ego existimo, maximis. Recordarbar autem tum Hieronymi patris tui Erasme, quem ego virum iudico fuisse optimum et sapientissimum, qui soleret saepe referre per iocum, sermones nescio cuius: qui cum quodam tempore
ita multis negotiis implicitus fuisset, ut quid omnium aggrederetur primum constituere non posset, dixerit se lavatum ante omnia iturum in balneas esse. Et recte. Nam non potest interdum esse alia res utilior, et ad ea quae explicanda cogitationibus, et agendo exsequenda sunt, quam laxatio et remissio animi, ut in quibus te frustra torquere sentias, quaeque maiora universa quam ut sustinere possis esse videas, ea relinquas prorsus, et animum ad quandam hilaritatem abducas. Quaeque se obtulerint in iis sic verseris, ut neque sedulitas agendineque attentio cogitandi, neque his si nihil proficiatur, patientia perferendi quod res tulerit, tibi desit. Requisivi igitur de cartis nostris versus quosdam olim a me compositos, et his alios paucos adieci recentes, in quo studio quasi recreari vites meas, et concalescere stomachum
ad quaedam sic satis molesta fortiter concoquenda sensi. Haec mittere visum peculiariter tibi et cognoscenda et legenda, quem animadvertissem constanter voluntatem eam conservare quam a puero erga me habuisses, atque anniti quoque ut intelligeretur etiam quo iudicium aetate tuum firmius fieret, eo ut illam auctiorem redderes, te laborare. Sunt autem haec meo etiam iudicio non magno aestimanda, sed quae tamen te lecturum libenter, atque etiam aliis non ingrata futura esse confida, ut editiones huius nos poenitere posse non putarim. Vale et nos ut facis ama. Idibus Ianuariis, Anno M.D.XLI.