Cum his diebus reversus a vobis, apud quos iucundissime libentissimeque fuissem, domi incidissem in nonnullas curas et solicitudines, atque etiam conflictari coepissem cum adversis rebus vehementius, ut urgeri mihi viderer negotiis sane difficilibus, inter haec nescio quo pacto ad Musas delapsus fuit animus noster quasi ociosus et liber in molestiis et occupationibus, ut ego existimo, maximis. Recordarbar autem tum Hieronymi patris tui Erasme, quem ego virum iudico fuisse optimum et sapientissimum, qui soleret saepe referre per iocum, sermones nescio cuius: qui cum quodam tempore
ita multis negotiis implicitus fuisset, ut quid omnium aggrederetur primum constituere non posset, dixerit se lavatum ante omnia iturum in balneas esse. Et recte. Nam non potest interdum esse alia res utilior, et ad ea quae explicanda cogitationibus, et agendo exsequenda sunt, quam laxatio et remissio animi, ut in quibus te frustra torquere sentias, quaeque maiora universa quam ut sustinere possis esse videas, ea relinquas prorsus, et animum ad quandam hilaritatem abducas. Quaeque se obtulerint in iis sic verseris, ut neque sedulitas agendineque attentio cogitandi, neque his si nihil proficiatur, patientia perferendi quod res tulerit, tibi desit. Requisivi igitur de cartis nostris versus quosdam olim a me compositos, et his alios paucos adieci recentes, in quo studio quasi recreari vites meas, et concalescere stomachum
ad quaedam sic satis molesta fortiter concoquenda sensi. Haec mittere visum peculiariter tibi et cognoscenda et legenda, quem animadvertissem constanter voluntatem eam conservare quam a puero erga me habuisses, atque anniti quoque ut intelligeretur etiam quo iudicium aetate tuum firmius fieret, eo ut illam auctiorem redderes, te laborare. Sunt autem haec meo etiam iudicio non magno aestimanda, sed quae tamen te lecturum libenter, atque etiam aliis non ingrata futura esse confida, ut editiones huius nos poenitere posse non putarim. Vale et nos ut facis ama. Idibus Ianuariis, Anno M.D.XLI.
Assuesco dum te paulatim posse carere,
Unus ni fallor, iam prope mensis abest.
Ille fuit multis si non mihi longior annis,
Eure feras reditus irrita vota mei.
Vix etiam memini, qua vos ego luce reliqui,
Quo qualis fuerit et quota mense dies.
Quam legis ex Annae tibi venit epistola monte,
O supra me ipsum care Philippe mihi.
Quo cum animo sic nuper iter suadente pararem,
Non tibi nulla fuit causa doloris amor.
Nunc etiam quoniam est erga nos ista voluntas,
Sollicitus de me non potes esse parum.
Non tamen immenso, nam sic puto, vincis amore,
Teque modo hac nequeam vincere parte pati.
Atque tui desiderium si fallere possem,
Carmina de nostra scripsimus ista via.
Quae fuit unius dum iam confecta diei,
Vos ego quo potui deservisse die.
Dumque sodalitii quaedam me turba secuta,
Ad vos Duringa vertit ab urbe pedes,
Accingor solusque viae ignarusque locorum,
Adversus fluctus limifer Albi tuos.
Quas quoties oculis sprectantem humentibus undas
Tristia Neseni plangere fata subit ?
Quem miserum ereptum nobis lacrimisque relictis
Ille suo immitis flumine mersit aquae.
Qualibus heu lacrimis quanto maerore relicto
Omnibus, imprimis sed tibi, deinde mihi,
Iam vespertinas sol declinabat ad undas,
Cum petimus nostrae proxima tecta viae.
Coetus ubi veteri de relligione sacratus
Non sterili magnas rure tenebat opes.
Unius tamen hospitio me noctis egentem
Limine gens repulit relligiosa suo.
Tunc ego devovi diris qui primus adisset,
Nec notas urbes nec loca visa prius.
Et quorum hoc furor ac studium insatiabile rerum
Humanae auxissent improbitatis opus.
Est locus Albiacis ubi Misna rigatur ab undis
Pertilis, et viridi totus amoenus humo.
Misna novo celebris nuper de numine facta,
Sed plus conspicuae nobilis arce domus.
Non arva ac vites desunt, non florida prata,
Fructiferaque nitens arbore praegnat ager.
Vimine perpetuo salicis praetixitur amnis,
Respondet volucres et vaga ripa sonos.
Hac tot ego rebus tempus fallentibus ibam,
Sentirem ut longae taedia nulla viae.
Vicina attigeram Troezenia rura Boemis,
Et regni sedem Meisae dynasta tui.
Quamquam novi qua sint tibi spumifer Albi recessus
Congesto claudens aggere munit opus.
Vidimus hic ipsosque duces, natosque patremque,
Cumque sua visa est filia matre mihi.
Visus et es Meisae iuvenis decus inclite terrae,
Qui ductum a Caroli nomine nomen habes.
Digne Mosellano quondam, nunc digne Philippo,
O male prohibitas sorte negante vices.
Te sane ingenii video esse hac indole natum,
De te ut sit magnum spes fore quicquid erit.
Iam bis quam dederat lucem undis ortus Eois
Adverso abstuler at mersus Apollo mari.
Ac post terga ego rellictis pallentibus undis
Albidos, hic vestra pro duce ab urbe fuit.
Accipior laute Friburgi, et luce sequente
Occidui montem venimus Anna tuum.
Repperimusque vagi solatia certa laboris
Sturciaden, mira pectora iuncta fide.
Sturciaden primis qui me complexus ab annis
Irruptam tenuit semper amicitiam.
Cuius ego merita ut faciam omnia, vix tamen umquam
Ex minima potero maxima parte sequi.
Is nos complexus solitus quo semper amore est,
Hospitii antiqui iura benigna dedit.
Ille mihi ostendit quae abstrusae in viscere terrae
Insanis studiis effodiuntur opes.
Mirari subiit curas, hominumque furores,
Quam non pauperies cogit inire viam ?
Haec piscem refugis laqueo devincit in undis,
Haec et avem coeli quae volat axe capit.
Hac duce non umbris Acherontis proxima tellus
Fugit mortales dilaniata manus.
Et sua ditavit rimantes viscera ferro,
Non apto ponens haec bene facta loco.
Haec primus qui oculis penetrantibus omnia vidit,
Si fuit hic quisquam, Lynceus ille fuit.
Lynceus qui nubes aciem trans aetheris aegit,
Caerula et aequoreae misit in ima plagae.
Lumine et obscuros orci perspexit acuto
Postes, et clausas aere nigrante domos.
Ipse meis oculis aspexi mille ruinas,
Magno etiam fissas saepe timore petras.
Subque fui passus iam plus tellure trecentos,
Et vivo Ditis regia visa mihi est.
Hucque regente pedes modico devenimus igne,
Per, tantum posset stare ubi planta, gradus.
Et specus is per quem nos insinuavimus, ultra
Unum vix passum, non duo, latus erat.
Sic angustae etiam nos accepere cavernae,
Ut tereret dives undique membra lapis.
Perque ita tum tenuem vadebant corpora rimam,
Transversum ut posset vix capere illa latus.
Sic se furtivos adducit amator in usus,
Cum pavida occlusas pandit amica fores.
Talia dat tardo cava ripa foramina cancro,
Sic vacua timidus mus tenet antra domo.
Haec tamen improbitas hominum fastidia vincit,
Qui sibi vesana sedulitate placent.
Quid? cum subsidunt ingenti saxa ruina,
Quae multas operas supprimit una semel,
Perdidit admissae non paucos impetus undae,
Illas non semper posse cavere datur.
Lingna fatiscentis nimio sub pondere scalae
Innumeros quoties fracta dedere neci?
Sic hominum tamen est quaerens natura laboris,
Caedere quae ferrum non valet, igne cremant.
Estque inventa cavi quae montis fornice pendens,
Mira erumpentes machina ducit aquas.
Tanto emitur modo quae cupias sperare periclo,
Quot levis interitus spes ea causa fuit?
Ecce tophi luxata alios testudine, cum a se
Forte iuga abscedunt non bene fulta necant.
Et vapor extincti nonullos strangulat ignis,
Cum mala fumantes inficit aura petras.
Sensi, et mox retro celeres ad flumina gressus
Traxi, laetiferi est haec fuga sola mali.
En loca sunt faciunt quae tristes invia manes,
Non tamen illa ideo deservisse volunt.
Quin etiam, in stultis hic haeret mentibus error,
Haec loca divitiis esse referta putant.
Non etiam est crebro quod frangit malleus ictu
Et lapidem incluso decutit aere, satis.
Quod fuit effossum tunduntque uruntque lavantque,
Quorundam ad rivi flumina frustra molunt.
Iam si quo liquefacta modo fornace metalla,
De scoria pergam dicere pura fluant,
Utque aliquis iuxta flammam stet cuspide longa,
Saepe metalla iubens currere, saepe vetans,
Sit nimium longum, nec verbis posse referre
Sperem, non linguae est copia tanta mihi.
Utque sit, haec demum, coram qui cuncta tuentur,
Percipiunt, caeco lectio monstrat iter.
Namque veru ac prunas, cineres, mortaria, folles,
Instrumenta rudis quae cocus aeris habet,
Fusuramque atri plumbi, quis dicere possit,
Ut capiat qui non viderit ipse prius?
Plane est terribilis facies hominumque figura,
Horum uti poteras Orce ministerio.
Tales infernae pinguntur carnificinae,
Tortores, flammae, verbera, taela, rotae.
Sic ubi succenso prorumpit ab igne favilla,
Inque ipsis tenebris sulpura [Orig: suphura] tetra micant,
Undique sub lustris densa caligine fumus
Spargitur, et putens aera complet odor.
Insonat horribili tellusque aetherque fragore,
Is variae causae sunt fragor unde venit.
Ceu quondam aetaeis vasti Cyclopes in antris
Insudant operi Lemnie dive tuo,
Sive usus Marti currus, clipeumve Minervae
Poscit Troiano seu Venus arma duci.
Haec absens animis specto mirantibus, inque
Naturae positu versor et ingenio.
Atque etiam humani per partes membra notavi
Corporis, ascripto nomine cuique suo.
Difficilis res est et non quam plana putatur,
Me facere huic fateor non potuisse satis.
Ipse feram mecum, quoniam festino redire,
Iam videor nimium te caruisse diu.
Quod superest, ad vos cito sunt mea vota reverti,
Tuque haec ut rata sint vota precare, Vale.
Clara tenebrosae pelluntur sidera noctis,
Lucifer Eoo quem vehit axe, die.
Nunc ad opus molli de somno rustice surgis,
dasque operis socio pabula grata bovi.
Nunc repetunt lanas et tradita pensa ministrae,
Nunc corpus stratum navita tollit humi.
Me quoque lucis avis praenuntia suscitat, intra
Tecta soporatum gens aliena tua.
Cur fugio ah demens aut cur me crastina luna
Longius a patrio cernet abesse solo?
Namque ego piscosi traiecto flumine Moeni
Hic ubi Renesas non procul haurit aquas,
Herciniae nivibus superavi saxa solutis,
Et Sala iam pontes pallide quaero tuos.
Quid memorem erroresque vagos et mille pericla,
Non exploratum dum proficiscor iter?
Sed tamen et pergo, et Sala te post terga relicto,
Iamque tuo gravior terra Dyringa luto.
Mox tendam Meisos festinabundus in agros,
Qua Lopi sub Martis confluis arce Salae,
Inde citi iam Boifluum veniemus ad Albin,
Forsan et hic noster non requiescet equus.
Iudice me vera est tua docte querela Properti,
Naso vera tua est, vera Tibulle tua.
Ah utinam primus peregrinam qui bibit undam,
Externo vitam liquerit amne suam.
Non sint exemplo tanti mortalibus ausus,
Et nulli probrum vita quieta ferat.
Tempora praetereunt, fugit irrevocabilis aetas,
Ut volucris Partha missa sagitta fide.
Tigris ut Armenios cursu perlabitur agros,
Ut tepida imbriferi solvitur aura Noti.
Nos tamen et ludis consumimus illa protervis,
Et spatium vitae non breve somnus habet.
Perdimus et varia distracta cupidine rerum,
Corda solent partae quae lacerare magis.
Non ego cui minui patrios levis alea nummos,
Vivium, cum tempus sic terat, esse puto.
Aut qui cum crebro riget arida guttura Bacho,
Cristatas numquam sobrius audit aves.
Vivere pecuniae tumulos quis credat avaros,
Nec potius cum re se sepelisse sua?
Mercator freta longa secat periurus, et audet
Ultrici vitam credere stultus aquae.
Quid vos? quis famam bello censumque secutis,
Est Lachesis magnus rumpere fila labor?
Felix quem sua rura tenent, cui praebet inemptas
Patris opus vel avi fagina mensa dapes.
Cui tranquilla quies contentaque vivere parco,
Exiguae servat libera tecta casae,
Et nunc ille bovis grave collo nectit aratrum,
Iactaque nunc domitae semina mandat humo.
Aut palo fixo religatam palmite vitem
Non sinit effosso procubuisse solo.
Mox ubi pallentes Autumni vergere soles
Vidit, et hibernos non procul ire dies,
Instruit adversus glacialis frigora brumae
Parte focum mediae lignaque secta domus.
Quem circum natique sedent, et sedula coniunx
Torquet ab informi licia tracta colo.
Ille refert veterum mores et dicta parentum,
Et suppressa suo tempore iura gemit.
Damnaque deplorat belli, probat ocia pacis,
Et findit claro ligna struenda foco.
Nec quas saevus amor curas habet illius angunt
Corda, soluta malis sollicitudinibus.
Tale mihi detur spatium decurrere vitae
In pulchro Moeni littore Franconici
Inter Hamadryadas faciles patria arva colentem,
O desiderii sint rata vota mei.
Quam legitis, vobis Ioachimus mitto salutem
O pueri studiis dedita corda bonis,
Norice Erasme tuum de more secute magistrum,
Tot contra audentem fortiter ire mala,
Tuque virum immensae laudis comitate Georgi,
Cuius res docta publica tuta fide est.
Dum vos antiquam Nemetum residetis ad urbem,
Stant ubi Francigenum busta quaterna ducum,
Dumque tenet dubios animi sententia reges,
Esseque pax metus est ne diuturna velit,
Trans ego Germani vectus cita flumina Reni
Quaque Palatinis Nicrus [(reading uncertain: ?)] inundat aquis,
Et loca desertae peragrans deformia silvae,
Unde etiam prisco dicitur Odasono.
Quam procedit equus tam retro mente revolvor,
Quamque libenter eo non iuvat ire viam.
Pergere sic animus cupit et cupitusque reverti,
Dividiturque illuc unde eo quoque feror.
Sola meas curas et taedia Musa cohercet,
Et desiderium mitius esse facit.
Dum scribenda domo concinno carmina vobis,
Haec etiam brevius res mihi fecit iter.
Atque ita ab humano loca deficientia cultu,
Obiecere animo tristia nulla meo.
Quid faceret? haud solus eram, comitabat euntem
Phoebe tuum numen Pieridumque chorus.
Tuberis attigere ripas et amoena fluenta
Laevaque erant oculis Francica regna meis.
Et me Vinisimam properantem nigra ruens nox
Aegit in obscurae rustica tecta casae.
Protulerat terris roseis invecta quadrigis
Purpureum genitrix Memnonis orta caput,
At nos montanae silvas penetramus in Hartae,
Di quales salebras, fragmina, lustra, petras ?
His postquam evictis, campis illatus apertis
Ad vinum gelidae progrediebar aquae,
Externae occurrunt nobis duo corpora formae,
Hispanae vestes oraque gentis erant,
Hi mihi confracta narrabant nave procellis,
Vix sibi in exili consuluisse scalpha.
Multa alia hi querula memorabant voce, misertum est
Et iam sol medii stabat in axe poli.
Tunc adversa mihi spiravit mollior aura,
Hinc [Gap: crossed out] excitat Eurus equos.
Ipse meus properabat equus, sed, pergere porro
Nam iuvat, ipse satis non properabat equus.
Dum duito mirorque simul causamque requiro,
Norica luminibus moenia cerno meis.
Tempus erat quando hac invitus in urbe manebam,
Tempora quid possunt? iam prope sola placet.
O mihi dilecti pueri dubiaque brevique
Hac nimium vita quam sapuisse nocet?
Sorte cadunt rerumque vices hominumque voluntas,
Ille sapit, casus quem sapuisse probant.
Usque adeo prisci vera est Demosthenis haec vox:
Res hominum pendent sortis ab arbitrio.
\^
Altricem egressi te deductore Tubingam
Illo Mensigium usque die pervenimus aegre,
Errabunda peragrantes loca non sine damno.
Hinc ego dulce sodalicium matremque relictam,
Quae desiderio nostri nunc aegra tabescit,
Mecum animo repetens curis distringor acerbis
Colloquio tamen affinis recreatus amoeni,
Forte sequebatur nostri qui principis aulam,
Hanc laetam sumpsi haud Bacchi sine munere noctem.
Sole recens orto bellis comitatus amicis,
Iucunda vice sermonum tria milia ferme
Repsimus ignoranter ad Ulmae moenia fortis.
Quo simul ac ventum veteres complector amicos
Praecipue Frecthum quo non humanior alter
Post homines natos mihi visus et aptior alter
Seu populo in medio summi mandata parentis
Exponat, faciat seu verba frequente Senatu.
Ulmae substitimus triduo adversantibus Austris,
Inde nihil ventos tempestatemque morati,
Gintzburgam fessi sub lumina prima venimus.
Interea sed damna loci quae fecimus audi.
Vix e conspectu provectos protinus ater
Corripuit turbo ripaeque allisit iniquae.
Ecce autem infidae credentes corpora lymphae,
Conscensis iterum ratibus, miserabile visu,
Obstantes per prona ruens vis fluminis aufert
In truncos, ibi nil clavus valuereque remi.
Ipseque iam dubius vitaeque viaeque magister
Testatus pallore animum diis cetera mandat.
Sed nos ancipiti ex casu servavit Iesus,
Illius auxilium solius et implorantes.
Hoc iter emensi tanto discrimine Lanno
Postridie pransi discedimus inde Tulingae,
Estettaeque alacres allabimur amne secundo
Adnixi remis, donec nox incubat atra
Danubio expositi tandem per amoena vireta
Vicinam pedibus villam properamus, ibi omnes
Hospitio accepti mediocri mane sub ipsum
Navibus impositi Verdam contendimus, inde
Ieiuni et stomacho miserum latrante profecti
Neuburgum assequimur pransique recedimus illinc,
Post tergum vento navim impellente secundo.
Lux Ingolstadio sistit nos quarta, ubi floret
Nobile gymnasium Musis atque artibus auctum.
Praecipue vero hoc studiis operata iuventus
Legum, Zuichemo sub praeceptore frequentat
In gurgustiolo vectores ipse relinquo,
Zuichemi primum percontaturus ad aedes.
Quo nacto cenam condicere iussus ad horam,
Praesto sum sociis bellisque sodalibus adsum.
Qui tum sermones, quae gaudia, quique cachinni
Archados ingenium dum deridemus aselli?
Vix aurora suos dum pulchra ostenderat ortus,
Inde loci portu digressi, carmina laeti
Ingeminant nautae diis immortalibus omnes
Rite secundarent cursus aedesque referrent
Quemque suas, flabris horrescere lenibus Hister
Primum, mox adeo vis ventorum ingruere atra,
Consilium ut fuerit fessas subducere naves.
Deinde ubi prima fides fluvio, ponentibus Austris
Vitigeros inter colles ubi crescit acetum,
Nec magis excutiens lacrimas nec acerbius usquam
Provehimur raptim victu facilem usque Celhaymam.
Pinguibus hic pastus turdis pinguique ferina
Demittor cubitum, per noctem largiter omnes
Invitant miseri sese per mutua nautae.
Mollibus e plumis vix corpora pigra levantes,
Nauta iubet demptis mox solvere funibus oram,
Sicque Ratisponam perventum sospite cursu.
Publicus hospitio me accepit scriba benigno,
Usus amicitiae cum quo mihi plurimus, illa
Donec abit navis biduum subsistimus urbe.
Contigerat summum sol flagrantissimus axem,
Cum primum portu discedimus, hic ego saevi
Impatiens aestus parvo tibicine fultam,
Ut mos est, stoream subeo solusque recumbo,
Nescio quid meditans, meditantem fasce superbo
Vinosus nebulo petit et stoream occupat aeque,
Esse sibi ac mihi confectam discrimine nullo
Affirmans, ne quid turbae sequeretur iniquo
Imperitans stomacho, temulenti cedo furori,
Ne tamen audacem patientia nostra vocaret,
In rabiem ulterius verbisque infectus amaris
Ut maledicendi finem faceretque bibendi,
Mox ubi Straubingam perventum, defero nomen
Insani ganeonis, ut audiit praeses ineptum
Multa indignantem deferri in vincula mandat.
Mane iterum cute curata contendere vires
Incipiunt nautae, celeri volat incita tractu
Navis ad oppiduli donec nox multa vetusti
Auget Danubium parvo qua flumine Vilsa
Difficiles aditu ripas appellere suadet.
Mane exspectantes donec sol aureus atras
Discuteret nebulas nonam ientamur ad horam.
Tandem ubi prima fuit solvendi oblata facultas,
Saxosum per iter pavidis loca cognita nautis
Proripimur, medioque die vel circiter urbem
Qua duo miscentur patientia flumina naves
Danubio attigimus, dudum mihi cognitus hospes
Turgentes mox pastillos intercute farto
Apponit, comites lactucis pascit et offa.
Vix bene cenatum, cum protinus avocor aegre
Nobilis accitu cuiusdam qui mihi causam
Nescio quam longis verborum ambagibus usus
Obtrusit, sociis vix redditus hospitioque
Concursus tota fit in urbe. Incendia clamant
Pro se quisque ruit certatim effusa virum vis
Siphonasque alii expediunt, hastilibus hamas
Praefixas alii, vel iniquo pondere scalas.
Hinc utres, hinc ligna volant sursumque deorsumque
Inclamant fer aquas fer aquas, vicinia tota
Improvisa sui medio bacchatur in igne.
Conflagrata domus tandem finem atque quietem
Imposuit fessis, ego consternatus acerbo
Casu hanc insomnem duxi noctem prope totam.
Tandem inter multo vestitos abiete montes
Ocius incedit vento ratis usa ferenti.
Hic ego praeterita neglectum nocte soporem
Compensare volens, penitus securus aquarum
Gurgite corripior vix experrectus ab alto.
Nil adeo est homini cautum satis, ocius omnes
Exsiluere manus inter risumque metumque
Tendentes misero, perventum ad moenia Linzii est
Nocte sub illustri, confectis milibus octo
Et super hospitio acceptum nidoque priore
Avocat ad cenam me doctus praesul opimam,
Claudius hic Regis comitatu forte relicto
Improvisus adest, studio alta silentia quaerens,
Propositoque operi finem, communicat omnes
Sincere mecum curas, animique dolores.
Luxerat Augusti fugientis ultima sole
Laeta coruscanti, qua pergimus inde Viennam
Mutatis ratibus, comitum affluxere catervae
Diverso genere ex hominum, plerique solebant
Fortunam experti talorum interprete iactu
Ludere, nonnulli crebris certare culullis.
Lendigenaeque pedes, praetextaque furfure cervix
Exercent alios, multaeque in corpore sordes,
Nonnullos obscena Venus turpesque loquelae
Oblectare, meum misere iecur urere inepti
Sermones hominum, quos inter Rabula quidam
Augusta herois facie, sermone nefando,
Moribus obscenis, vitioque notatus adulter
Fabellas facili vulgo persuadet aniles.
Hos inter comites invisos atque molestos
Danubii rapimur per praecipites cataractas.
Hic Maeandreo convolvitur unda recursu
Ingentesque iterat sinuoso vortice flexus.
Parte alia scopulos inter vis fluminis altos
Circumfusa ruit sonituque ingentia miscet
Murmura et obiecta canescit fracta potenti.
Haud mora dextrorsum iam praeterlabimur arces
Rupibus impositas late splendentibus, Ipsii
Moenia prospectu signantes parva, telones
Nos ubi publicus hospitio suscepit amico,
Praecipitante die vix solvimus inde fragranti
Proluti vino, facili delabimur Istro.
Noctis ad obscurum donec pervenimus illuc,
Hispani qua tota fuit penus atque supellex
Militis interclusa metu, nil praeter acerbum
Affertur vinum et priduani faecula iuris.
Indico bellum stomacho noctemque per illam
Straminea effultus capio vix stibade somnum,
Deque via fessus vento et vexatus et imbri.
Hinc decedentes caelo albescente Stainum
Ante exspectatum pervenimus, oppidulo isto
Austriaco lenique mero recreatus, amara
Curarum fomenta adimo, reducique Viennam
Gaudia amicorum spe iam praesumo futura.
Quod superest gravidis per consita vitibus arva
Perpetuatur iter, iam vertice Caecius alto
Incipit apparere procul, turritaque templa
Coenobii, divi monumentum insigne Lupoldi.
Inde Viennensis prolabimur urbis aventes,
Alta salutantes sacrae pinnacula turris.
Quo simul ac ventum, studiis me reddo et amicis.
Ut via longa suum sic cepit Epistola finem.
Ut mihi vobiscum est immensa fuisse voluptas,
Albidos incolitis qui loca iuncta mari,
Sic dolor est ingens cito discessisse, meaque
Tempore spe capto non potuisse frui.
Suevidos exieram fines comitatus amicis,
Atque ea longa mihi non via longa fuit.
Et festinabam populares linquere Francos,
Est mihi Dyrigetum nec mora facta solo.
Atque etiam tenuit me non nocte amplius una,
Lipsia doctrinae prima magistra meae.
Dum propero Albiacae subiectos Saxonas orae
Visere, deque Albis moenia dicta iugis,
Et cupide magnum coram appellare Luterum,
Partem animi grandem teque Philippe mei.
Deinde alios quos aut longi mihi temporis usus,
Aut novus ingenii conciliavit amor.
Heu mihi quam fallax hominum expectatio mentes
Frustrari eventu decipiente solet.
Quam nihil humanis certum est in rebus, et harum
Instabili volucris vertitur axerota.
Quot non aspexi veteresque novosque sodales,
Quot modo quorum essent nomina nota mihi?
Teque velut Iona et studiorum prime meorum
Caspar Achivorum culta per arva comes,
Teque aetate etiam mihi iuncte Sebalde priore,
Cum puero primum est Lipsia visa mihi,
Milichiumque [(reading uncertain: ?)] fide et mentis candore suavis
Conspicuam prisci temporis effigiem,
Cuius et est patriae princeps in nomine nomen
Barbara linigerae quae ciet aera, Deae.
Hos omnes ut magna fuit vidisse voluptas,
Colloquiumque mihi gaudia magna tulit,
Visus et ut cupide est regii mihi montis alumnus
Marcellus patriae fama secunda suae,
Umisimae et cuiusVitus, tuque optime Paule
Mens clara in parvo corpore cuius inest.
Stigeliusque sacrae notus regionibus undae
Pulsa caballino quam pede fudit humus,
Et nuper patriis Basilius [(reading uncertain: ?)] redditus oris,
Et tu Saxonici laus Chiliane fori.
Sic dolor est neque te nos convenisse Mathaee,
Aurea cuiGalli nomen origo facit.
Non te iuridico melior celeberrime campo,
Non Lage te studio nobilitate pari,
Noridos [(reading uncertain: ?)] antiquum Figulum non urbis amicum,
Nec te cui Bachus nomen amorque dedit
Vite, mihi studiorum usu coniuncte bonorum,
Non malus inceptae cultor amicitiae.
Cur te Fache pater princeps virtutis et artis
Eximia decoras quam probitate, bonae,
Visere non licuit? cur non te cultor Aconti [(reading uncertain: ?)]
Illius in Clarii [(reading uncertain: ?)] quae scatet unda iugis?
Cur non Aemylium [(reading uncertain: ?)] facili cui carmina vena
Verbaque cum rebus versibus apta fluunt?
Nos quoque visuros te spes erat Helte magister,
Digne mihi patrio semper amore coli.
Cuius quod sanctae vita est mea tradita curae,
Quodque fuit tibi nos erudiisse labor,
Sentio nil potuisse mihi contingere maius
Propitii summa de bonitate Dei,
Ergo aliquid si forte sumus, si fama laboris
Parta mihi ingenui est, quae sumus omne tuum est.
Utque est sic memori et cupida nos mente fatemur,
A me quaque licet gratia parte redit.
At quia spem frustrata fuit fors invida nostram,
Hoc iter hoc etiam nomine triste fuit.
Triste igitur fuit hoc tota quod mente petivi,
Vota prius fuerant maxima cuius iter?
Triste valetudo primum mihi reddit, et quod
Saepe abit ut possit saepe redire malum.
Deinde tuae aerumnae tua tristia fata Philippe,
Quae tolerare animo dissimulante potes,
Intellecta mihi ingentes peperere dolores,
Sollicitosque tua nos habuere vice.
Inter et haec, ne quid tibi parceret, illa periclo
Si careat, risu fabula digna fuit.
Fabula vesani furiis excita Poetae,
Qui Vulcane tuae nomen habet patriae.
Cuius ad ante duplex rabies scelus impia priscum,
Addidit haec ausu tertia facta suo,
Ne quisquam dubitaret atrocia Lemnia semper
Et detestandi criminis esse mala.
More tamen fieri nec lege vetante putatur,
Hoc etiam ratio vera probare solet.
Ulcisci externum et iustam prorumpere in iram,
Professo cum quis laesus ab hoste dolet.
At tu coniuntos tecum insanissime Lemni
Coniunctu, studiis, conditione, loco,
Quodque nefas dictu, inter quos fruerere sodales
Artibus ingenuis Pieridumque sacris,
Atque alios pietas quos observare iubebat,
Teque patres meritis esse putare suis,
Priscindis cunctos impuro turpiter ore,
Et lacerat summos impia lingua viros,
Vipereo Stygiae lingua oblita felle colubrae,
Denteque Persephones extimulata canis.
Quaeque resolvisti scurriliter ora fuere
Perculta Eumenidum dira magisterio.
Ego miser cum nunc Lemni cumque exul oberres,
Sustinet adversis nemo dolere tuis.
Aut qui forte dolet, communis scilicet ille
Hunc generis sensum et conditiones habet.
Ac pressere bonos saepe infortunia multos,
Insontis valuit iustaque caussa parum.
Quosque domi incolumnes rectum florere fuisset,
Convulsit diravis scelerata manu.
Atque alios vita, quosdam spoliavit honore,
Semper enim improbitas non fuit aequa bonis.
Hos tamen est miseros miseratio digna secuta,
Sorsque fuit quadam parte levata gravis.
Quin peccata etiam (nam quem non decipit error,
Quisque omni admisit tempore triste nihil?
Aut cuius vitiis et dedecore undique vita,
Atque omni penitus candida labe caret?)
Sed peccata tamen veniam reperire videmus,
Autorisque sui saepe latere bonis,
Dum sanae quicquam reliquum est in corpore mentis,
Et non perfricto restat in ore pudor.
His igitur lapsis numquam solatia desunt,
Nec favor hos prorsus destituisse potest.
Verum te similesque tui dementia sola
Et furor et numquam spes comitare solet,
Et trepido praesto est audacia mista timori,
Cumque odio abiecti pectoris invidia.
Discite Musarum studiosum et Appollinis agmen,
Ingenii petitur gloria laude quibus.
Discite non modo barbariem detergere verbis,
Sed pulchrum tota quaerere mente decus.
Nec velle alterius sibi fame ut scena patescat,
Tollereque ut detur per maledicta caput.
Instruite et sensu penetralia cordis honesti,
Ut bona sint rebus consona verba bonis.
Quem vacuum sanctis pectus virtutibus edet,
Aut sonitus levis aut perniciosus erit.
Hic etiam Aonidum liquidas ut rana paludes,
Indocti spumis inquinat oris aquas,
Utque animus malus est, sic et vitiosa loquela
Verbaque cum numeris proprietate carent,
Syllaba nec spatium gentem neque sermo tuetur,
Et tamen hic vatis nomen habere cupit.
Scilicet et rabies et habet vesania vates,
Hic istos primas inter habere potest.
Esto amens scelerum Lemni vatesque furoris,
Et dea sit cantus sola Megaera tui.
Vos alii concessa bona otia carpite mente
Foedare et sobolis sacra timete Iovis.
Et liquidos fontes et florea prata lacusque
Perspicuos, purum pectus et ora colant.
Nunc ad iter curasque meas vestrique revertor
Respectum, ut carmen finiat orsa meum.
Ergo istic fuimus totidem per milia vecti
Uno olim Fabii quot cecidere die.
Nec mea vos pro spe praesentia iuvit amici,
Non etiam hospes ego tristia nulla tuli.
Sed dolor imprimis acer (si quaeritis istud)
Quem desiderium fecerat ille fuit.
Quique viae assiduos cruciat uspergeret [(reading uncertain: ligatur)] inter,
Nos quasi ferrata dilaniare manu.
Ut dum saepe istuc errantia corda reflecto,
Sentirem infestum corpore pene nihil.
Heu quam sors multos invitos aspera iungit,
Una saepe simul cogit et esse domo.
Ast alios cupidosque sui seque inter amantes
Separat obiectis montibus atque mari.
Et iam Dyrigetum superatis rupibus urbem
Attigeram, niveae quae gerit arma rotae.
In cuius quamcumque tenent exordio caussam,
Nominis auditur fine sonare vadum.
Dyrigetum gentis caput in qua Pieris olim
Doctrinae cultu laeta frequente fuit.
Nunc steriles colles et squalida flumina maerent [Orig: moerent] ,
Et triplicis fortis contrahit unda sitim.
Et campus flores, et frondes silva requirit,
Haec mihi tristitiae est addita causa novae.
Tunc ego Pieridum quae praeter templa feruntur,
Aspiciens modicas nobilis amnis aquas,
Vos inquam quas saepe mea exhilarescere voce
Et studiis sensi non male velle meis,
Dicite Hiericolae quae tantas belua nymphae,
Propitii dotes sit populata Dei?
Sic ego, sic limo [(reading uncertain: ?)] crurum tenus una resistens,
Quin de Sturciada cuncta requiris, ait.
Dixerat, ast ego Sturciadae mox tecta petivi,
Hospitio veteri cognita tecta mihi.
Forte etiam et fraterno olim mihi iunctus amore,
Et gentili illic nomine Francus erat.
Omnia cognovi, sed quid iuvat omnia nosse,
Vasta loca Aonidum non minus illa iacent.
Deinde ego Francorum madidus coelestibus undis
Invia et in fossa cum cecidisset equus,
Moenia de mustis intravi dicta, nec uno
Me potuere tamen plus retinere die.
Namque ad nota mihi medicamina mente ferebar,
Nec quae tardabant sunt mala passa moram.
Hic ego te in patria comitem urbe Mathaee reliqui,
Cui pax cognomen fecit opesque suum,
Cui studium est castis doctrinam ut moribus addas,
Esseque virtutem ne patiare rudem.
Hinc ego ad usurpata prius dum balnea tendo,
Praedita quae medicis viribus esse putant.
Balnea vicinae stagnantia valle Tubingae,
Quae patria est annis nunc mihi terra tribus,
Hos animo spectans latices ita saepe precabar:
Fite salutares sicut et ante mihi,
Traiecta interea media cum Toberi Iaxi
Suevidos hospitio suscipiebar Halae.
Teque salutavi, et tecum doctissime Brenti
Indolui me non posse manere diu.
Vobiscum fuerat quae me versante Diana
Plena, sed obscuro lumine parte sui.
Cornua iam cum fratre sui sociaverat orbis,
Septena et mihi bis luce per acta via est.
Et reperi afflictos pueros aegramque parentem,
Ambobus melius coeperat esse tamen.
Ergo reclinatum accepit me protinus ille,
Haec qui scribentem nunc quoque lectus habet.
Disco et praevisos patienter ferre dolores,
Atque animo veterem spem retinere meo.
Quae me ne fallat vestrum o quoque quisque rogato
Sollicita mecum numina magna prece.
Salvus et, hoc namque est reliquum, incolumisque valeto
Et laetus tempus vivat in omne suum.
O iterum socii dilecti iterumque valete,
Rara nota et vestros indicet atra dies.
Consulite et vobis aegra cum corpore mente
Carmina quae misi non bona, quaeso boni.
Ite Deae Graiae comitantibus ite Latinis,
Mitia sic vobis tempora pacis eant.
Nomine pauca meo celebri date carmina vati,
Qui grave de domini robore nomen habet.
Qui dulci a matris vos Hellados ubere pulsas,
Hospita Teutonidos ducit in arva plagae.
Vestraque victuris committens nomina cartis,
Facundo Graium vindicat ore decus.
Dicite, Stigelius cupida tibi mente precatur,
Hospes ut huc fausto sidere salvus eas.
Sic mihi sic Musas pro te Ioachime vocanti,
Attica nulla venit, nulla Latina venit.
Quae sit causa rogas? causa est quod ego auguror omnes
Numen in amplexu dulce fovere tuo.
Hoc tamen effusum sincero e pectore carmen
Pro candore tuo non renuisse velis.
Gratulor allatum gelidi stridore Novembris,
Te duras hiemis non habuisse vias.
Quod si etiam hoc animo mihi te lucrabor amicum,
Grandia non malim divitis aera Midae,
Scilicet argentum teritur, consumitur aurum,
Perpetuum talis nomen amicus habet.
Quam legitis vobis Ioachimus mitto salutem,
Hinc ubi de plumbo balnea nomen habent,
Fama novenarum Sturmi et Bederote [(reading uncertain: ?)] sororum,
Crato Apollinei semper amice gregis.
Postquam frondifera nuper vos valler reliqui,
In quam defessos nos via sera tulit,
Deceptos comitis narrantibus plurima verbis,
Illud qui credi tam breve fecit iter.
Finis ubi fuit ille tamen qui pauca tulisse
Taedia nos faceret poenituisse nihil.
Hinc ergo a vobis me noster mane profectum
Multa errabundum milia vexit equus.
Cum duce conducto, per montes venimus altos
Atque salebrosae per iuga longa viae,
Ad pagum cui dat vicinum nomina stagnum,
Quemque vocas lignua Cherama Galle [(reading uncertain: ?)] tua.
Tempus erat Phoebus quo pulchra reconderat ora
Vectaque nox atris accelerabat equis,
Et nos cauponae non ardua tecta subimus,
Talibus ut par est aedificata locis.
At mulier vix ingressos nos inde repellit,
Iuratam ausimus nidare forte fidem,
Nos peste infami nulla e regione venire,
Hanc damus et totae mox patuere casae.
Hos ne etiam est inter montes desertaque curae
Vita homini? miserum est usque adeo ne morit?
Scilicet omnibus in terris et vivere dulce,
Omnibus et mors est pallida triste locis,
Egregii pisces nec pessima vina dabantur,
Sed coctura minus grata aliena fuit.
Hic desiderio vestri somnoque gravatus,
Assignatum unum cerno cubile tribus.
Nec capere hoc poterat cunctos, excludimus ergo
Qui premeret puerum scamna abiegna meum.
Nemo illa vestes posuit sub nocte, sed inter
Non tamen haec caruit commoditate quies.
Mox alias petimus silvas, aliasque salebras,
Pridie et ut fuerat glarea crebra fuit.
Iamque serenato lucebat in aere clarus
Et prope sol medii stabat in axe poli,
Et tandem attigimus veteri tua laude Mosella
Sed tunc cive magis flumina clara Petro.
Quo duce Pierides venere in Meisida [(reading uncertain: ?)] Graecae,
Germanum melior turba secuta ducem.
Namque etiam harum unum Crocus Anglicus [(reading uncertain: ?)] agmen agebat
Indice quo Graia est cognita Musa mihi.
Salvete o sancti, soboles divina, magistri,
Vestra ferant violas et pia busta rosas.
Vos ego donec erit celebraro vita superstes,
Vos memori gratus semper honore colam.
Praevecti tum quos memorat Clarae accola lucos,
In tereti ad dextram fana sacrata iugo.
Vicina intramus quae non magna oppida cives,
Appellant montem voce sonante merum.
Sed vult Romanum signare hanc incola montem,
Qui nil Romanae posteritatis habet.
Clausa puellarum votis ibi capta caterva,
Legitimi nescit ius sociale tori.
Inde aestu magno, spatio breviore venimus.
Ad longo optati tempore fontis aquas.
Fontis aquas calidi quas frigida temperat unda,
Sub patulo ut fiant balnea clara die.
Balnea spe multis quae nos spectavimus annis,
O bona nostra etiam sint praecor illa malo.
Servet et his veteres divina potentia vires,
In nobis similes et velit esse sui.
Aut reddat, nam cuncta potest Deus, ut magis auctae
Eximia atque nova nos ratione iuvent.
Hoc orate Dei mecum quoque numen amici,
Solus hic oratam ferre valebit opem.
Propitiusque opis ille volet miseratus egentes,
Illius in medicas nomine mergor aquas.
Inque locum immitto nudatum tegmine corpus,
Talia quaedam animo post memorata meo:
Christe salutaris divini fontis origo,
Christe perennifluae conciliator aquae,
Cuius primae vas invectus spiritus undas
Sacravit populo pura lavacra tuo.
Cuius et impulsu medicatos reddit olim
Porticibus latices Angelus in Solymis,
Qui dextro e templo manas liquidissmus amnis,
In mare septena progrederisque via,
In mare quod mentis mala diluit omnia, quodque
Tam modo foeda nives vincere corda facit.
Autor perpetuum limphae salientis in aevum,
Quae sitim numquam pota rediere sinit,
Affer et o nostro medicinam Christe labori,
Atque tuo aegrificum numine pelle malum.
Oostensamque tuo digito continge paludem,
Sanatrix vitii fiat ut illa mei mei.
Ostensamque in Vogesi longe mihi vallibus, inque
Germana a Gallis arva secante iugo.
Quod nunc confeci longum a patriaque domoque,
Natisque ac cara coniuge solus iter.
Per saltus silvae scruposque Hercinidos altae,
Trans Reni et posita flumina iuncta trabe.
Qua iacet urbs veteri et praestant laude celebris,
Deque suum argenti nomine nomen habet.
Inde aperit lato tellus se Alsatica tractu,
In Vogesi donec cogitur arcta iugo.
Non ta ego laudatis in aquis spem colloco nostram,
In mihi spe nota quam bonitate tua.
Cumque tuum nomen sit salvatoris, in illo
Salvificas et aquas has fore credo mihi.
Hoc fretus certam sperare audebo salutem,
Hoc metuam tectus noine triste nihil.
Tu potes o Deus omnipotens nos omine dextro
Incolumnes patriae restituisse meae.
Tuque voles neque enim ad te qui venit abiicis ullum,
Exaudisque pias aure libente preces.
Tunc ego laetifico meritas tibi carmine grates
Et cupido laudes pectore Christe canam.
Quod superest et vos nostri bene vivite amici,
Optima amicorum vivite turba bene.
Gerbeliumque [(reading uncertain: ?)] meis verbis salvere iubete,
Quem Charite eduxit Calliopea satum.
Bucerumque item Sapidumque et cum Capitone Heduonem, [(reading uncertain: ?)]
Quosque alios mora sit longa referre nimis.
Quosque volente Deo coram mox alloquar ipse,
Sit modo sors votis non aliena meis.
Quam mihi misisti Ioachime diserte salutem,
Infixa est animo fortiter illa meo.
Nam quoties placido committo membra sopori,
Occurrunt cartae dulcia verba tuae.
Et quoties rapidi pertracto negotia circi,
Vel quoties rixas audio Balde tuas,
Iucundi subito subeunt mea pectora versus,
Atque tui miscent seria nostra sales.
Utque solent blandi flatus auraeque tepentes
Dum tellus rapido dum mare sole calet,
Exsucos recreare senes passimque per arva
Ruricolas sparsis exhilarare comis,
Sive per arguto damnosas gutture curas,
Eximit ut Prognes ingeniosa soror,
Sic tua divino permulcent pectore sensus
Carmina laurigeri digna favore Dei.
Dii tibi quicquid ego nequeo praestare rependant,
Dii tibi condonent quaeso salutis opem.
Dii faxint thermae quas nuper laetus adisti
Ostendant vires te medicando suas.
Scilicet ut redeas reparato corpore sanus,
Atque adeas alacer limina nostra. Vale.
Quam legis hanc scribi Vormiacia prisca salutem
Vidit, ubi gentis Vangio nomen habet.
Dulcis amicitiae longo usu iuncte Micylle,
Atque mihi studio conciliate pari.
Huc Ioachimus ego Nicri de flumine veni,
Claudere iam quartum sole parante diem,
Svevidos et Nemetum vicina per arva profectus,
Urbs stat ubi imperii nobile Spira forum.
Scilicet huc quaeris quid nos attraxerit illinc,
Quae meae hoc fuerit tempore causa viae,
An mihi non magna haec congressus causa Philippi,
Innumeros alios ut taceamus, erat?
Etsi incoepta quidem non parva negotia et ipsa
Suaserunt facere hoc ut cuperemus iter.
Ergo illic fuimus bis quina lice libenter,
Estque domum reditus tristior orta dies.
Sed tamen hos fructus felicis temporis inter
Inter et haec suavis gaudia amicitiae,
Qui nostra affixit dolor et qui pectora luctus?
Quanta audita tibi Rhene querela fuit?
Cum rapuisse soror vitam tibi dicta fuisset,
Quae vis horribilis tertia mortis habet.
Heli Phoebigenum in terris clarissime vates,
Hessus qui patriae nomine gentis eras.
Non fuerat tamen illa recens querimonia Reno
Et lacrimas undis hauserat ante suis
Atlatas Martispyrgi [(reading uncertain: ?)] de flumine Lari,
Huius aquas auctas fletibus esse ferunt.
Sed quamquam occubuit cunctis hic flebilis, unis
Ante alios nobis flebilis occubuit.
Illius longo qui consuetudinis usu
Sors dederat quondam posse benigna frui.
Inter quos et idem studium similisque voluntas,
Perpetuoque fuit tempore certa fides.
Sed me, quo praesente magis complexus amore est,
Sensit et officium saepius ille meum,
Dum colimus Musarum operis communibus arva
Atque tuum iuncto Phoebe labore solum,
Qua praeter Francas fluitans defertur in undas
Noride Pegnesus [(reading uncertain: ?)] divitis urbis humo,
Iure magis tanti nunc mors affligit amici,
Inque dolore vetat fletibus esse modum.
Ac nos deinceps Noriciae telluris in urbe,
Tuncque etiam nostro mansimus usque loco.
Illum praeteritae vitae, veterisque cupido
Moris et ingenitate simplicitatis amor,
Rursum Erphordiacae ad flumen deduxit Hierae,
A quo est mox patrios deinde reversus agros,
Principis accitu, quo non studiosior alter,
Artibus omne decus conciliasse bonis.
Hic et Iesseae studio flagrante Latinos
Ad numeros cecinit carmina sacra lyrae.
Hic et Moeonidae [(reading uncertain: ?)] carmen caeleste Poetae
Traductum in Latios contulit ille modos.
Heu mihi divini quod opus finivit Homeri,
Hectoris impositum corpus inane rogo.
Finivitque tuam vates praeclare poesin,
Exitus et pariter tristis uterque fuit.
Regia nunc vis in terris vatum aatque facultas
Regia Pieridum mens animusque iacet.
Nunc tua quid possit cunctis doctrina Micylle
Quamque sit ostendes certa in amore fides.
Ostendentque alii, sed tu quo carior illi,
Iudicium et de te clarius huis erat,
Officio, ut par est, omnes superare studebis,
Officio heu tristi, sed tamen officio.
In me etiam ingenii si quid, quod credidit ille,
Fecit et Aonia teste celebre fide,
Seu doctrina mihi est nonnullo parta labore,
Huius honor totum nominis illlus erit.
Sed tu, quippe potes melius faciesque libenter,
Funebre necesses concinuisse melos.
Quod facile heu tibi erit, nam Musica carminis unam
Hessi materiam numina mortis habent.
Horum tu excipies cantus lugubris ab ore,
Interpresque voles exlicuisse modos.
Hoc studioque tuo debes, precibusque meis, sed
Hessiacae imprimis gratus amicitiae.
Tariadae sanctae pars optima gentis Iudae
Iustifica Abrami progenerata fide,
Moenia quique colis supero subiecta Sioni,
Divinaque piis aedificata manu,
Tanta quod infestis procedit copia signis,
Gestit et invocuum perdere saeva caput,
Tu tamen, etsi parva manus, nolito timere,
Parva manus magni sed manus ipsa Dei.
Crastina vestram aciem castrisque educta videbit
Agmina, et in campo stare parata, dies.
Quid trapidas? vanum confidens pelle timorem,
Ecce tuus tecum dux erit ipse Deus.
Vos modo caelestis legio fortissima Regis,
Aetheria o miles qui sacer arma geris,
State viri et fremitus contemnite vocis inanes
Hostis, et ignavo quos dabit ore sonos.
Sate viri, conferte pedem, densate maniplos,
Quisque dei toto pectore fretus ope.
Ecce super te dextra Dei est expansa, quid? an te
Posse sub hac tutum non satis esse times?
Crede mihi, tectos haec dextra tuebitur omnes,
Frangendo hostiles cognita fida minas.
Tunc hos ut pavidas dispulsas saepe bidentes
Aspiciens turpi vertere terga fuga.
Et cursu patulis dispergi protinus agris
Undique quo tulerint impete quemque pedes.
Ceu quondam trepidant plaudentes aera pennis
Quae fugiunt hyemis tempore frigus aves,
Et longo strepit acta timore ciconia rosto,
Transque amnes, montes, aequora lata volat,
Avolat ad socias nec respicit ulla relictas,
Cuique et cura moso est consuluisse sibi.
Sancta Dei natio, tanti ducis inclite miles,
Ne iam victrices tendere parce manus.
Longe etiam ille tuus tremit adversarius absens,
Quid dubitas iam sunt parta trophaea tibi?
Quae spoliis victorifero domino aucta sacrabis,
Gratus et unanimi carmina voce canes.
O mihi si numero reperiri detur in isto,
Linguaque digna meum sit celebrare Deum,
Tunc ego quam studii ac operae, tunc si quid inesset
Quam cupiam ingenii prodigus esse mei?
Sic tamen atque ubicumque loci fuero, o tibi grates
Collaudante Deus pectore et ore feram.
ARGENTORATI EX OFFICINA CRATONIS MYLII; ANNO M.D. XLI.