camer1 camer 27 Sept. 2001 Rüdiger Niehl
TEI header, markup, lines added


page Aa1b, image: s001

LIBELLUS CONTINENS ECLOGAS ET ALIA QUAEDAM POEMATIA DIVERSIS TEMPORIBUS ET Occasionibus composita, A Ioachimo Camerario Pabeperg. [Abbr.: Pabepergensi] plerisque nunc primum in lucem prodeuntibus. LIPSIAE Anno M. D. LXVIII.


page Aa2a, image: s002

GENEROSO ET NOBILI COMITI AC DOMINO, DOMINO ANTONIO IOACHIMI F. [Abbr.: Filio] Comiti Ortenburgensi, etc. [Abbr.: et cetera] Domino suo clementi. S. D. [Abbr.: Salutem dicit]

GENEROSE ET Nobilis Domine: Etsi abs tua generosa clementia, ex quo una fuimus anno superiore in Gallia, nihil litterarum accepi, cum quidem in Italiam venisse te cognoverim: tamen persuasum submisse habeo, tuam generosam nobilitatem neque oblitam esse consuetudinis nostrae, et benigniss. [Abbr.: benignissimam] voluntatem erga me suam clementer retinere. Cumque tu etiam discedens facile prospicere potueris, quam saeva tempestas Galliae universae impenderet, non dubito quin cura aliqua de salute mea sis affectus, quamvis non ignoraret Clementia tua, quod ego me quasi in angulum quendam ad Nitiobrigas contulissem. Commota autem et illa regio fuit, ita ut atrocitas civilium bellorum, qua legendo historias aliquando animo meo fuissem


page Aa2b, image: s003

perturbatus, ante oculos inque manibus versans mirabiliter terreret, (fatebor enim verum) me, neque ingenio militari praeditum, neque in re bellica exercitatum. Sed necessitatis vis in omnes partes maxima est. In quo quidem discrimine res fuerit, Tuam Clementiam iamdudum rescivisse arbitror, neque commemorando renovare tristitiam illam debeo. Vitans autem periculum in urbe ubi Martis iam, non Apollinis artibus opera dabatur, in alterum periculum me conieci iter faciendo, et anni tempore difficili, nimirum Brumae, et per loca tam militum diversarum partium copiis, quam latronum (quod genus ad suum quaestum talibus occasionibus abuti solet) coetu passim infesta. Eramus autem numero, qui nos coniunxeramus, non multi, periculisque capitis aditis, ita evasimus, ut divinitus nos protegi evidenter appareret. Et in itinere autem et postea cum in Germaniam pervenissem, de belli Gallici calamitate et florentissimi regni cladibus, ea audiendo comperi, ex quibus ingentem accepi dolorem, et metus mihi incussus est eorum eventuum, quos partim videmus exstitisse, partim quasi in foribus esse animadvertitur. Itaque non modo ego neque fortis neque prudens, sed virtute et sapientia praestantes viri valde verentur, ne in articulum inciderit aetas nostra fatalis miseriae iam pridem multorum vaticinationibus


page Aa3a, image: s004

praedictae. Intelligitur autem eis desperationis cuiusdam singularis causam dare, omnium ubique vel securitatem vel neglegentiam, aspicientium quidem illorum et sentientium quid fiat et quo tendant incepta, cum tamen neque alienis malis sibi prospicere edoceantur, neque publicae privataeque rei respectu sollicitentur, satisque habeant tamquam procellas atque grandinem infelicitatis nondum ad se pervenisse. Sed in hac mentione et moratur diutius et evagatur longius oratio, quam condicionem annosque meos decere videatur. Haec igitur Deo aeterno committamus, et de salute patriae, qua omnium nostrum salutem contineri utinam aeque statuerent universi, misericordiam ipsius imploremus precibus nostris. Cum autem ad meos rediissem, et domi multas ob causas detinerer, coepi patris mei chartas dispersas atque confusas colligere et evolvere, inque iis repperi nonnulla scripta magis informata ac effusa ab ipso, quam elaborata atque perfecta, quae quidem eiusmodi mihi visa sunt, ut editione in vulgus non essent prorsus indigna. Quod autem tuae generosae clementiae submissa memoria perpetuo haereret in animo meo, ex iis exemptum quoddam opusculum ita divulgandum modo duxi, ut tuae generosae illud nobilitati quasi dedicatum submissa compellatione mea, in lucem prodiret. Est autem hoc specie nequaquam


page Aa3b, image: s005

praeclarum, cum et argumentum exile, et explicatio vulgaris esse videatur. Qui tamen adhuc eruditae doctrinae studio tenentur, ii facile perspicient, genus istud scriptorum tale esse, ut eo mirifice exerceri ingenia soleant, et implicari multa liberali cognitione dignissima. Cuius exemplum habemus luculentum Virgilii, qui praesentibus negotiis et rebus sententias et rationes priorum a Graecis potissimum acceptas applicando, poematia eiusmodi composuit, quibus et ipse elaborandis praeparavit secuturis operibus industriam suam, et materiam reliquit bonarum litterarum studiosis considerationis variae copiosam. Non autem quid egisset, et in quo veluti spatio decurrisset attentio et labor ille dissimulavit, titulo etiam demonstrando factum, et praescribendo e)klogh=s nomen. Sed de his extant et aliorum et mei quoque patris disputationes pleniores, neque plus verborum a me faciendum est. Scripsit autem hic pleraque a me iam conquisita, ante multos annos quodam in secessu pestilentiae tempore. Cetera inter peregrinationes commentatus in chartas coniecerat. Cum autem permissu ipsius ista a me colligerentur, et ego quae occasiones huius illiusque componendi fuissent, quaererem: Neque plane ipse de quibusdam respondit, et aliqua tamen, et quae causam dedissent operi efficiundo [Reg: efficiendo] , mihi, unde excerpendo


page Aa4a, image: s006

accepisset, demonstravit. Haec enim me utiliter cogniturum esse dicebat. Quorum quae putavi indicanda, studui etiam ipsa in fine huius libelli exprimi. iis autem quae proprie Eclogae sunt, addidi et alia quaedam prius quoque edita poematia, quae viderentur recte cum illis posse coniungi. De quibus spero bonam existimationem futuram omnium considerantium ea tempora, quibus scripta sunt. Verum quae divulgantur, de iis iudicium legentibus liberum relinquitur. Quam fortunam, qui periclitari nollent, eos vel scribere omnino nihil, vel non proferre scripta oportebat. Meae voluntati his edendis auctor ideo minus est adversatus, quod discipulis Musarum, id est bonarum artium ac humanitatis, speraret profuturam lectionem istorum saltem exemplo, quod sequentes facultatem doctrinae augere, et si anniterentur, meliora et pulchriora ipsi fabricando possent effingere. Tuae quidem generosae nobilitati hanc operam edendi ista gratam acceptamque fore persuasum habebam, et submissam opinionem fovebam animo meo, probatum quoque iri dedicationis compellationisque huius studium generosae clementiae tuae, cuius mihi esset benigniss. [Abbr.: benignissima] affectio erga meum patrem cognita, et singularis clementiae summus erga me favor perspectus. Quod si nihil impedimento fuerit (et res enim incertae, et


page Aa4b, image: s007

tempora dubia sunt) brevi alia quoque ut proferantur, enitemur, quae in tanta huius aetatis novorum librorum multitudine, et ipsa conspiciantur. Tuam generosam clementiam bene valere, et, quod fieri submissa persuasione habeo pro certo, me inter suos perpetuo numerare, ex animo cupio. Vale. Lipsiae VII. Cal. Sextils. [Abbr.: Kalendas Sextiles] Anno Christi M. D. LXVIII. T. G. N. add. [Abbr.: ?] Ludovicus Ioach. F. [Abbr.: Ioachimi Filius] Camerarius.


page 1, image: s008

Thyrsis ECLOGA PRIMA. MENALCAS; THYRSIS.

Me. Thyrsi novella tuae carpunt virgulta capellae,
Hic ubi silva regit Galli cognominis arcem,
Inter dicta gregi gregis interdict a magistris.
Vidi ego praeteriens, et abegi a frondibus ista,
Bella reliquerunt quam vix mihi prox. [Abbr.: proxima] clava.
Th. Communis ne etiam prohibebimur aeris usu,
Corpora resque tenent nostras, cur vita Menalca
Heu miseris superest? essemus morte beati.
Me. Quo sis Thyrsi loco, quaque in regione memento.
Nil tacite satis effertur, mentis quoque tutos
Esse parum sensi motus. Victoris ad aures
Omnia fert miscens veris mendacia fama.
Nos quoque si volumus quod res est, Thyrsi, fateri:
Felices nimium fuimus, Piguitque manere,
Adversus dominos cum cepimus arma coloni,
Et manibus deiecta solum planxere nefandis
Tecta superba patrum. Nunc quas deiecimus arces,
Pensamus merita nostro de sanguine poena.
Th. Non omnes fuimus scelerata mente Menalca,
Crede mihi rapuit multos in proelia partis
Vis, quae desertos subigebat, seditiosae.
Quid facerent inter dominis fugientibus illi
Hostilem turbam? Multos quoque vidimus horum
Se iunxisse suis de servis hostibus ultro.


page 2, image: s009

Ergo quod iis impune fuit, victoria contra
Dum stabat, quocumque modo quaesiisse salutem,
Nec voluisse suam vitam pro laude pacisci,
Ignoscant eadem turbae peccata misellae,
Vindictaque velint saltem moderatius uti.
Me. Haec utinam possis ipsis, quoque Thyrsi probare,
Non videat patriis alienos Illus in agris,
Thestylis abducti non ploret fata mariti:
Quem iam bis senos stringunt prope vincula menses,
Nullius sontem sceleris neque crimine laesum.
Haec tibi pro meritis redduntur praemia Moeri [Orig: Maeri] .
Th. Nos servasse fidem tamen hunc audivimus inter
Deformem dominique fugam plebisque tumultus,
Atque suum innumeris caput obiectasse periclis,
Dum paci medium sese offert, agmina solus
Seditiosa obiens propter Regnesidas undas.
Illo etiam insonti victores et caput et rem
Pollicitos, dictum est, fore salva ita ut ante fuissent.
Me. Audisti verumque fuit. Sed gratia tantum
Pro meritis, postquam timor est sublatus, habetur,
Succensum quantum satiant ligna arida flammam,
Aut quantum esuriens teneris lupus abstinet agnis.
Tum vero promissa celer nunc Thyrsi, fidemque
Fert Aquilo, et saevi dispergunt aere Cori.


page 3, image: s010

Dirae seu Lupus. ECLOGA II.

Omnia lustratis certo qui lumine Divi,
Di ruris pecudumque et agrestia numina, vosque
Caelicolae, neque enim vobis indigna videri
Haec quoque cura potest, nostris advertite vestros
Propitii rebus vultus, haec praemia contra
Inveniat pietas audacia facta malorum.
Ecce greges misera formidine nunc etiam intra
Saepta tremunt, vacuis tutus manet hostis in agris,
Hostis in exitium natus pestemque bonorum,
Nullo crudeles satiatus sanguine rictus,
Cuncta cruentivoris qui per loca faucibus errans
Interitum miseri spirat gregis, omnibus ille
Infestus stabulis lupus, ah lupus ille meorum
O dolor ille meus. Sed nec vos turba fidelis
Rebus heri custosque canis potuisse tueri
Commissas paucas pecudes. Tuque omnibus ante
Esse aliis praestans qui strenuitate solebas
Argeme, quo virtus tua, quo nunc robur abivit?
Scilicet hoc fuerat? neque enim nitet ut prius, estque
Scabra cutis, lacrimis oculus completur obortis,
Dens livet, miserum me, num pede claudicat uno?
An magis est fractum tibi crus, aut fallor, utrumque?
Cuius ego hoc dicam scelus? An quoque scilicet ille
Impius incautum et nota virtute superbum
Insidiis captum sic debilitavit, et ingens
Argeme praesidium nostris te rebus ademit?


page 4, image: s011

Quae superi vobis est delectatio, tales
Vivere in exitium pestes, et damna valere
Armentorum hominumque, nec illis posse nocere
Morborumve famisve luem, cum corpora nostra
Et pecoris placidi tot sint obnoxia damnis?
Quid faciam? aut scelerate modo quo te lupe perdam?
Nunc tuum ad exitium ferrum et mihi flamma parata est,
Nunc lacerare tuas et agris dispergere carnes
Gestio, nunc avibus fixas cruce grandibus escam
Ponere: Sed nostram tutus fugit impius iram,
Et silvam latebrasque suas manet inter opacas.
Nocte abit ad praedam, neque tunc ignem aut timet ensem,
Devitatque pericla oculo penetrante tenebras.
Auxilium reliquum est solum et spes carminis: Illo
In viridi gelidum disrumpi vidimus anguem,
Et tenero intectas crescentes gramine fruges,
Torrentisque retro conversas fluminis undas,
Pinguib. [Abbr.: Pinguibus] eversam hoc segetem quoque messe propinqua
Atque arvis alios migrasse feracibus agros,
Et siccata bovis plena ubera constat opimae.
Quin etiam infernas invadere carmina sedes,
Atque audent imis animas excire sepulchris.
Quid memoro terrena? rubentem carmine phoeben
Et nescire loco scimus potuisse moveri.
Carmine quid dicam ventos imbresque citatos,
Et densa latos conspersos grandine campos?
Carminibus iunctus, subiit iuga Colchidos anguis
Flammeus, aerioque impressa est orbita clivo.
Exitio letoque tuam dabo, scilicet et me
Respicient superi, nutritam sanguine vitam.


page 5, image: s012

Haec mihi quae trivio fossa est de tramite radix,
Atque haec herba notis superinsignita cruentis,
Suspensa arboribus, tua qua vestigia, quaque
Relliquiae praedae, pelles, et dissita totis
Lana iacet fundis, et humo simul obruta: tandem,
Si Furiae et noctis, Dirae aspirare favorem
Progenies, nostro invitatae carmine, pergent,
Te Lupe te misera prosternet morte, tuumque
Obiciet calcatum avibus lacerumque cadaver.
At vos o saevae huc immansuetaeque sorores
Ferte simul Furiaeque pedem Diraeque timendae,
Et metuenda malis vindicta, furorque laborque,
Ac scelerum vestris caput hoc agitate flagellis,
Atque diu multumque prius vexate, fugaeque
Terrorumque malis, animam quam mittere Diti
Vestrum odium et feritas dignetur, ubi ille suorum
Persolvat scelerum poenas sine fine modoque.
Interea metuat semper mens conscia, cunctos
Horrescens aurae strepitus, cupiatque nocere
Nec tamen inveniat. Sed et haec simulacra nocendi
Perturbent animum miserum, et se plus quoque quam sit,
Quamvis esse magis nequeat, putet esse nocentem.
Spectet inescatam ad vestigia singula fossam,
Cuncti intenta sibi videantur spicula rami,
Omnibus et laqueati innexi in vepribus hami,
Deposita et foliis medicata sub omnibus offa.
Semper te armatum visum inclamare viator,
Semper et exagitare velit, tibi tela tibi arcus
Gestet, et audaci venabula grandia dextra.
uno sed numquam eripiat conamine vitam,


page 6, image: s013

Nuncque aurem, nunc et spumantia saucius ora
Incanasque genas, et nares turpiter atras
Nunc ignita etiam et splendentia lumina nocte,
Aufugias, foedoque diu cruciere dolore.
Saepe pedes fixus ferro spinave recedas,
In latus et partem tamquam casurus utramque:
Tunc vero te agat et per rustica turba sequatur,
Nec facile effugere et minime pugnare valentem,
Te longa atque nivosa et iniquo frigore bruma
Seminecemque fame et consumtum tabe relinquat,
Omnia sint inimica tibi caelumque solumque
Fluminaque et curvis stagnantes vallibus undae.
In te saeva ruat catulis orbata, canumque
Ursa ferox ira et multo irritata latratu.
Atque utinam et nostra edantur tellure leones,
Deprecer in te ungues aliquis distringat acutos,
Deque cutem foeda trahat a cervice revulsam,
Quo miser ex uno prolixam vulnere mortem
Oppeteres. Sed cum silvis ac montibus errent
Non ulli nostris, caveae sed frangere clatres
Harum alicui detur, quae per spectacula quondam
Ducunturque ferae et Regum servantur in aulis.
De tamen hac nostra quaecumque cupidine fiant,
Te timor infestet, premat et miserabilis horror
Aeternum, et graviora etiam gravioraque multo
Expectes speresque miser, sitque omnibus unum
Supplicium ante aliis cedens perculsa metu mens.


page 7, image: s014

Querela sive Agelaeus, ei)s pothriokle(pthn ECLOGA III.

Ergo novis tenuis mea res obnoxia damnis
Semper erit? lacrimas semper iactura recentes
Eliciet quaedam, et curas curae accumulabunt?
Vix miseras, laesis multis, in ovile reductas
Collegi medicans pecudes, magnosque dolores,
Mente gregis consternati maerente, repressi:
Devovique lupum diris, saevasque sorores,
Quae face, quae ferro exagitant lorisque nocentes,
In caput inf andum et facta ad scelerata vocavi:
Cum novus heu dolor obicitur, nova cordaque remque
Detrimenta meam lacerant: furtoque requiro
Pocula rapta mihi, pulcherrima pocula, quorum
Materiam vincebat opus, nec dicere posses
Contemplans oculis, de qua trabe sectilis esset
Termes, et in nostra lignum crevisse negares
Arbore, sed terrae silvas misisse remotae.
At bonus Euphorion caelarat imagine multa,
Frondeque acanthifera geminas obduxerat oras:
In medio vivis saliebat sontibus unda:
Septenas, mirum, unda vias diversa recurrens
Ad caput, et liquido complectens labra meatu.
Hanc propter, Pan verus oves per gramina, perque
Auricomos flores, per prata virentia servans
Pascebat, quasdam et lympha mersare salubri
Cernere erat, scabiemque gregi detergere fidum


page 8, image: s015

Pastorem. Primo hoc pecudes tenuisse magistro,
Scimus laeta, omni posita formidine, tutas,
Pascua, et in silvis errasse armenta reductis.
Non custode lupus fuit hoc metuendus ovili,
Quem siccae fauces, rabiesque instigat edendi
Verrentemque solum cauda, insidiasque parantem,
Cum fremit ad caulas perpessus plurima, et ille
Impastus, vesana fames, leo, quippe furenti
Suadebat, stabula alta ausus petere ore cruento,
Reiectus, rapidos frustra distringere rictus,
Et quassare iubas frustra et collidere caudam.
Parte alia, ut de centum ovibus deerraverat una,
Inventam gestabat: onus praedulce reportans
Ipse suis humeris, servata laetus alumna.
Parte alia fetam pecudem enisuque gravatam
Ipse levans, tenerum referebat vimine partum.
Idem etiam horrendi, gyris ingentibus, anguis
Virosum caput et iugulum contriverat, ille
Vano calcipetam vibrabat verbere caudam.
Ad fundum mulier niveo circumdata amictu,
Et velata comam, atque oculos deiecta pudicos,
Parvum sollicitis manibus complexa tenebat,
Infantemque sinu puerum lactabat aperto,
unica cura Dei atque aeterno tempore Veri
Panis amor. Cupido spectans quae lumine divum
Pendere a solo se significare volebat.
Illum haud inferior sub pectore cura fatigat:
Dissimulat vero, atque alio sua lumina flectit,
In carae vultus tamen illa subinde retorquens,
Nec texisse potest divinae incendia flammae.


page 9, image: s016

Quid memorem his quoque plura alia? ut supereuolet ales
Candidus undantes latices hic, florea surgat
Istic purpureo resplendens virga colore.
ut niveos panes puer urna deserat aurea,
Torreat ut geminos pisces carbonibus alter
Impositos, dulcesque favos in caespite ponat,
Vinea ut uviferos spargat formosa racemos.
Haec quondam egregius pastor mihi donat habere
Pocula Sosylus, qui multa pericula cernens
Impendere sibi, haud capiti vitaeque pepercit,
Ut grex tuta suae commissus pabula curae
Carperet. Ille mihi quondam in regione futurus
Infestaque feris diraque latronibus, infit,
Ista tenens sacra caelestia pocula dextra:
Accipe care puer, quae nunc tibi munera pastor
Montibus in vestris nulli bonitate secundus
Sponte fero, certae in discrimina mortis iturus.
Haec quoties festis facietis sacra diebus
Pastores, mensasque piis onerabitis escis,
Sosyli memores, positas spumantia vino
Ante dapes statuetis et his potabitis omnes:
Nominis atque aliquis nostri praefatus honorem,
Haec pastor dicet nobis dedit optimus ille
Ferre sui aeternum monumentum et pignus amoris.
Dixerat. atque illum immeriti praesagia leti
Excepere, feris vitam, saevoque reliquit
Corporis exuvias et vestimenta latroni.
Hunc liquidi flevere lacus, rupesque dederunt
Horrendos gemitus, tremuitque exterrita tellus
Morte viri, et claros texit caligine vultus


page 10, image: s017

Phoebus, ut e medio tum decedebat olympo.
Ast ego divini pastorum dona magistri,
Saepe hilaris festis veneratus coetibus, huius
Muneris auctorem solitus depromere turbae.
Heu furto vacuam tristis nunc exsecror arcam,
Talia sed miseris quis ademit pocula nobis?
Scilicet illa aliquis tulit insidiatus amico,
Fronte tegens fraudem, blandisque hostilia verbis
Proposita occultas. Neque enim haec nisi pocula notis
Dilectisque mihi promens, afferre solebam.
Suspicor heu qui sit tanti mihi vulneris auctor,
Suspicor, aut potius certum scio, sed quid id ipsum
Scire iuvat? Nempe hic gaudens audace rapina
Fur Agelaee tuus, nunc montes impiger altos,
Nunc fluvios superat custos alienus, et inter
Ostentat socios furti spolia ista superbi,
Simplicia irridens decepti pectora amici.
Ast illi facinusque probant, patrataque laudant
Furta mali, artifices scelerum, fraudisque nefandae,
Turpe sodalicium, et tegere improba facta parati.
Quae nunc o miserande sacrorum forma tuorum,
Solemnisque dapis species quae deinde futura est?
Nunc Agelaee instant pro frugibus annua vota,
Nunc lustrandus ager. profer Sosylea laetus
Munera, et instructis epulis hunc addito honorem.
Me miserum, an damnis numquam ludibria desunt?
At quid fur scelerate tuis quid ego imprecer ausis?
Quoque fugam facinusque tuum omine prosequar absens?
Pabula terra tibi, potum tibi deneget amnis,
Atque venenatum spiret contagia caelum.


page 11, image: s018

Omnia sint inimica tuae et contraria vitae.
Quodque agis, adicias sceleri scelus, atque nefandis
Flagitiis probra aucta augescant, ausibus ausus.
Te veniens primo sol spectet iniquus Eoo,
Oceanique cadens sero aversetur in undas.
Te fugiat casta luce aspexisse Diana.
Adque tuos trepident exterrita sidera vultus,
Omnis gens, aetas, natio, sexus, genus, ordo,
Mortales omnes odio tua furta sequantur.
Cumque tuis pones pretiosis pocula mensis,
Implebisque mero nobis erepta, bibatur
Bilis amara tibi et mistum immedicabile virus.
Cochleaque infusos arrepens ore liquores
Inficiat sanie foeda spurcaque saliva.
Sacrilegosque sequens conturbet Nausea potus:
Quodque bibes Cyclopaeos vertatur in haustus.
Inprimis sceleris perdat te conscia tanti
Horribili semper mens externata furore.
Te super et strictos enses vindicta coruscet:
Te super et quatiat stans ultio dira catenas:
Nil sit dulce tibi rerum, nil gaudia vera
Afferat, et sensus contaminet omnia fraudum.
Tempora quaeque ferunt aliis nocturna quietem,
Illa ferant tibi praecipuos violenta labores.
Tunc videare tibi timidus decurrere longum
Incomitatus iter, fessos tremor occupet artus.
Frausque premat iugulum, guttur praefocet inhaerens
Impietas: laqueum trepida cervice timenti
Spectantique retro tibi desperatio nectat.
Undique perculso et trepido obstent carceris umbrae


page 12, image: s019

Horrentes, cava taetra, negentque evadere sonti.
Exoriare olim e nostris pastoribus unus,
Qui fidenti animo et letum [(reading uncertain: metrically bold)] contemnenti,
Prodita voce orbi clara, impia furta reposcat:
Voce potente sceleste tuos obtundere fastus,
Astutumque nefas decepto ostendere mundo.
Nam non haec tua fraus, non haec iniuria sola est.
Quicquid erit, certe meritas dabis improbe poenas
Telluris caelique odium. cui iam Deus ipse
Imminet infensus dignasque exasperat iras.
At mihi tecum inimicitiae et discordia semper,
Iustaque semper erit constanti corde simultas,
In freta dum current linquentia flumina fontes,
Dum lasciva petet cytisum salicesque capella,
Arida dum pluvio tellus laetabitur austro,
Gaudebitque seges caelo matura sereno.

Lycidas. ECLOGA IV. LYCIDAS PALAEMON .

Lyc. Cur non has salices atque haec arbusta Palaemon,
Nostra, ut saepe, sacra respondent carmina luce?
Pal. Et fatere et fecisse iuvat. Sed ut ante solebat
Excitet agrestem Lycida tua fistula Musam
Hic ubi perspicuis rivus praeterfluit undis
Crebra rigans viridis nasturcia margine ripae
Lyc. Sive ubi nos stratis gelidante sedilibus umbra


page 13, image: s020

Populus invitat, spatioso ubi mollia amaris
Appia graminibus Serpyllo intexta virescunt.
Pal. Si tibi quis Lycida par est, est unus Iolla.
Lyc. Quid si idem est cunctis par his in vallibus unus.
Pal. Incipe quando inter molles consedimus herbas,
Inter et arguto stridentes ore cicadas,
Incipe si quid habes: seu vinctum ob Moerida questus,
Sive sui lamenta ob fratrem fratris Iollae,
Lyc. Immo in crudelem quae nuper scripta Gigantem
Composui, et tenuis peraravi cortice fagi,
Experiar, contra devotum scripta Tyrannum.
Pal. Sunt et in illius longae mihi facta querelae
Impia, et in terris caput exsecrabile. Quin et
Fabor enim Lycida, sunt nostro in carmine manes,
Et pestes Erebi, et Dirarum nomina, et illae
Horribiles cinctu serpentum et crine sorores.
Sed, nec enim festis fas sit memorare diebus
Talia, in haec aliud servemus carmina tempus,
Moeridis et casus miseri lamentaque fratris
Nunc deflere iuvet, grata haec quoque credere Divis
Esse futura libet pietatis munera nostrae.
Lyc. Et nos recta mones et dicis vera Palaemon
At vos, nam res est ope vestra digna, Camenae
Dicite Sicelides fatum miserabile nostri
Moeridis, et gravis exemplum memorabile casus.
Te virtus te Moeri tua et mens conscia recti
Perdidit, et saevis fortunae casibus egit.
Namque quid insontem terreret? Nemo timere
Consuevit sceleris nisi conscius. ille superbus
Securusque omni posita formidine silvis


page 14, image: s021

Dumque vagus miser in desertis saltibus errat,
Et resonare suam montana cacumina Nympham,
Et resonare docet viridantes gramine valles,
Nympham Naiades qua non formosior inter
Moenidas, et totis Francorum montibus, Aeglen:
Dicite Sicelides quae Moerida fata tulere.
Illa quoque haud segnes animo perceperat ignes,
Atque hominum atque Deum prae illo spernebat amores.
Ah quoties frustra iuvenes tua flectere corda
Temptavere, tibi non possunt illa moveri
Nec prece nec pretio. Solus tibi Moeridos ignis
Mentem urit, Soloque tuo illius uritur igne.
Dicite Sicelides quae Moerida fata tulere.
Quin etiam agrestes frustra tibi munera Fauni
Et frustra admovere preces. Tu Moeride summum
Non velles mutare Iovem. Te nollet et ille
Germanam uxoremque Iovis. par flamma medullas
Urit, et accensos animos utriusque pererrat.
Dicite Sicelides quae Moerida fata tulere.
Unus at offensus contempto ex agmine Faunus,
Quod sibi quodque aliis praeferret Moerida cunctis
Nais, acerbatis conceptit mentibus iras,
Inque odium ingentem maius convertit amorem
Dicite Sicelides quae Moerida fata tulere.
Sed teneram nollet, si posset, laedere nympham,
Inque odio occultatur amor. Tunc omnis in unum
Ira odiumque cadit, Tunc vindicta omnis in unum
Moerida te, te Moerida enim traducitur, et te
Nil tale ille sua fretum virtute timentem
Excipit incautum Regnesi ad fluminis undam,


page 15, image: s022

Cum iam nox densa tegeret caligine terras.
Et misero nectit duris ex vincula loris.
Dicite Sicelides quae Moerida fata tulere.
Tunc et harundinibus fractis quas ille gerebat,
Et quibus in propriam celebrarat Naiada cladem,
Et nudum, ad veteris constrinxit fragmina trunci,
Iucunda invidiae sociis spectacula Faunis
Dicite Sicelides quae Moerida fata tulere.
Illi etiam ingenuos lacerarunt sentibus artus,
Et generosa notis pinxerunt membra cruentis.
Illi etiam in validis fustes fregere lacertis,
Verberibusque toros pressere immitibus altos.
Atque ita mulcato misero et mala verba locuti
Discedunt, animo et spe vitae liquitur ille.
Dicite Sicelides quae Moerida fata tulere.
Iam roseis provecta in equis aurora ferebat
Caelicolis lucem et miseris mortalibus almam,
Cum quas saepe suos petiisset Nais amores
Splendorem amplexura nivis superantibus ulnis,
Piscosi liquidas Regnessi venit ad undas.
Dicite Sicelides quae Moerida fata tulere.
Atque ibi crudeles perpessum in Moerida poenas
Incidit, inque [(editor); sic: neque] loco vestigia territa fixit.
Sed, quis enim ignorat sit tam miserabile passus
Supplicium, flexo Nympha discedere gressu
Coeperat, At calamos vidit laenamque iacentem
Moeridos, ipsa intertexto quam neverat auro:
Tum vero obstupuit, complevitque aethera questu,
Purpureas lacrimisque genas madefecit obortis.
Inque suum exanimem Moerin ruit, inque iacentem


page 16, image: s023

Bracchia constringens circum lacera ilia iactat,
Osculaque exsangui numero sine figit in ore.
Dicite quae Moerin servarint fata Camenae.
Ille anima excitus nymphae, aegre lumina caelo
Attollens tamquam ex letali emersa sopore.
Occidimus miseri inquit, et haec vix pauca locutus
Demisit vultus, oculosque recondidit intra
Palpebras, iterum attollens iterumque remittens.
Illa sed irrorans lacrimas et savia labris
Invergens roseis: Non occidimus tamen, inquit,
Funditus: In te aliquid si vitae Moeri relictum est.
Perfer et obdura, multi multa ante tulere
Immerito saevae fortes opprobria sortis.
Tempus erit quo respiciet Deus haec quoque vindex.
Omnia non fallente Deus qui lumine cernit.
Vive mihi si non tibi vis, Me perdere Moeri
Si te non servare cupis, me perdere noli.
Hic etiam poterit vivo tibi casus honori,
Hic etiam poterit casus vivo esse saluti.
Omnis si occideris tecum spes occidet una.
Viue o Moeri, mihi vita dilectior ipsa.
Dicite quae Moerin servarint fata Camenae.
Huic oculos alte attollens flenti: O mihi quam nunc
Nympha viam ad mortem conturbas inquit apertam
Quotque tua invisam cupienti abrumpere servas
Ad mala et aerumnas lucem prece? Iam mihi silvae,
Iam valles collesque valete in montibus altis,
Fluminaque et vitrei fontes, et florida prata.
Non ego vos posthac complebo carmine, nec me
Audiet hic viridi stratum sub fronde capella,


page 17, image: s024

Non ovis herbifero quaerens sua pabula campo.
Hic iaceant fracti calami, mea maxima quondam
Cura, nec ulterius resonent mea carmina silvae.
Ipse miser nostras deinceps intra abditus aedes,
Quicquid erit vitae tenebrosis exsequar umbris.
Tuque vale, o quae nunc odiosae ad munera vitae,
Et me nympha vocas ingratae lucis ad usum.
Quam vitabo tamen tectus caligine lucem,
Atque tibi me non mihi conservabo petenti.
Dicite quae Moerin servarint fata Camenae.
Sed quis, Nympha refert, scit quam mox afferat illam
In roseis aurora diem praefulgida bigis,
Quo ferat istius casus tibi fama salutem,
Famaque quo casus te istius honoribus ornet.
Tunc et ages servatrici grates mihi. Tunc et
Moeri voles vixisse, et tunc meminisse iuvabit
Adversorum, et sumere ab his praecepta iubebis
Degendae natos vitae carosque nepotes:
Ne velit esse sua quisquam virtute superbus,
Cuncta timens, paucis credens, nihil esse fidele,
Nil firmum certumque putans, alta omnia vitans.
Quam, si non fallunt miserae praesagia nymphae,
Affore laetificam parvo post tempore lucem
Auguror, hoc de ipso vivamus tempore uterque.
O mea quam laeta fagus tunc fronde virescet,
Et multam hiberno disperget pulvere glandem.
Pal. Dignum lacte tuum, et dignum mel lingere guttur,
Et gluttire offae bovis oblita fragmina pingui:
Quod tam dulce melos, quod tam bona carmina fudit.
Si tamen et nostris fas est stridoribus inter


page 18, image: s025

Divini esse locum cantus numerosque poetae:
Dicite Thespiades fraterni carmina luctus,
Quo miserum frater fratrem deflevit Iolla.
Illum et sol veniens maerentem audivit, et undas
Oceani serus repetens, audistis et ipsa
Plurima quae tacita fulgetis sidera nocte,
Aedibus abstrusum mediis, neque enim ante venire
Sustinet ora hominum, nec sese ostendere luci.
Parietibus tantum ac densa caligine tectus,
Et tristi prostratus humi miserandus in umbra,
Aut inter pecoris corpus str amenta volutans,
Immundo aut iactans exsanguia pulvere membra:
Haec lacrimabilibus queritur concentibus, Ipsae
Contristantur oves, stabula et sentire videntur.
Quid me nunc, nam de te actum est, cariss. [Abbr.: carissime] frater,
Quid fiet? vita frater mihi carior ipsa.
Tecum omnis mea spes cecidit. Tu perditus et me
In letum exiliumque rapis. O si mihi plagas
Excipere, et durae pro te ludibria sortis,
Te florente ac incolumi Germane, liceret,
Posteritati ego quae pietatis signa dedissem,
Ipse mihi et quantam peperissem hoc nomine famam?
Dicite Thespiades fraterni carmina luctus.
Nec tamen accusare alios miserabilis ausim
Exitii Germane tui. Quamquam tua virtus
Atque expers animus sceleris, mens conscia recti
Te iuvere parum. Simplex, bonus, integer, insons,
Quippe iaces, cum tot vivant valeantque scelesti.
Dicite Thespiades fraterni carmina luctus.
Heu mihi quid tantum frustra laudatur honestum,


page 19, image: s026

Omnia callida vis aufert bona. Quis bonus unquam
Non praedae fuit astutis. Quem non violenta
Dextra bonum oppressit. Sic te quoque quod male cautus
Frater eras, vis atque dolus circumvenit, inque
Perniciem, nos in luctus detrudit acerbos.
Dicite Thespiades fraterni carmina luctus.
Nunc mihi nec silvae nec prata virentia, Nunc nec
Arva placent, non pinguis ager, Non vallibus imis
Molliter in viridi decurrens gramine rivus.
Omnia sunt invisa loca, in quibus ante solebam
Et curis laxare animum et renovare quiete,
Namque tui luctu nos et formidine casus
Afficiunt terrentque. Et quae Germane tulisti
Ante solent oculos haec tamquam ponere nostros.
Dicite Thespiades fraterni carmina luctus.
Quis nunc Regnessi ripas et amoena fluenta,
Arbore quis colles et pulchra fronde refertas
Carmine complebit? Quis vocem emittere post te
Audebit? cuius fundet iam fistula cantus?
Sed post divinos vates etiam ante fuere,
Auderent miseram cantu qui frangere pacem,
Nec nemus atque agri taciti Corydone fuistis
Exstincto, et cecinit post fata aliquis Meliboei,
Daphnide nec pastor defuncto obmutuit omnis.
Nunc et erunt, qui te stridant Germane silente.
Dicite Thespiades fraterni carmina luctus.
Scilicet invidia premimur. namque optima nullo
Certa aut sunt diuturna statu. Sed pessima semper
Inconcussa vigent. At virtus cassa frequente
Cultu, et quod spretum vulgo ridetur honestum,


page 20, image: s027

Quanto rara magis res, tanto impensius aequum
Consulere huic omnes fuerat. Nunc praemia nullae
Fert bonitas. Virtus iacet, exagitatur honestas.
Dicite Thespiades fraterni carmina luctus.
Ac te non modo non faciles Germane tuumque
Protexere caput divi, aut tenuere cadentem,
Sed quaedam iniecere suas etiam tibi dextras
Quae dici in terris et haberi numina vellent.
Dicite Thespiades fraterni carmina luctus.
Sic et Achilleam caedem confecit Apollo,
Adiuvitque manum Iliadae pastoris, ut aiunt.
Ipsa per infestum pelagus fluctusque sonantes
Dispersit Graium et demersit in aequore classem,
Inque duces ignem est Pallas iaculata paternum.
Invidia ergo illos animos excercet et ira
Divinasque dolor mentes odiumque fatigat.
Dicite Thespiades fraterni carmina luctus.
Sed quid ago? aut quorsum vanas contexo querelas?
Nec caeli aspiciunt nec terrae hunc numina casum.
Aut si forte videmt, Quid nos iuvat: Immo etiam ipsum
Et iuvat ah demens, et deinde iuvabit Iolla.
Virtutem est pulchrum immeritam fecisse ruinam,
Teque aerumnosum non inventum esse nocentem.
Semper erit, fuit et semper Deus, unde bonorum
Penderet spes, auxilium, protectio, cura.
Ille diu interdum scelus et mala passus inulta,
Oppressosque bonos, tandem respexit utrosque:
Et dedit ambobus mercedem ac praemia digna.
Hoc quoque, cuncta Deus qui vindice lumine cernit,
Ille Deus, nec vana fides, oculis animoque


page 21, image: s028

Infandum facinus nonnumquam advertet Iolla.
Talibus ille modis luctum solatus acerbum
Lenivit cura hac impersanabile vulnus,
Intolerabilibusque malis medicamina fecit.
Dum tempusque et longa dies consueta doceret
Aegre ferre minus sortis mala. Sed quoque vos iam
Claudite Thespiades fraterni carmina luctus.
Lyc. Et nos montivagis tantum crescentibus umbris,
Ac fumante omnis vicinae culmine villae,
Ad tuguri nostri redeamus tecta Palaemon.
Pal. Aspice rorifera ut Lycida nebula incubat arvis,
Et tegitur gelida iamdudum rivulus aura,
Vesper adest noctem claram, et fortasse serenam
Qui lucem vehat: Hoc spondet tacitum nemus, et quae
Aeriam supra en tollit sese ardea nubem.
Quod tempus tria signa probant dubium esse negatur.

Marile. ECLOGA V.

Forte per illustrem dum scindit vomere noctem
Pingues Illus agros, septenae Pleiados astrum
Obscurante sua plena prope luce Diana:
Propter equos Marile ingrediens deducit habena
Ut rectos teneant sulcos deliria vitent.
Ipse opus urgentem vocem inter talia fundit
Carmina, respondent vicinae carmina silvae,
Et iuga fraxineis hastilibus obsita montis.


page 22, image: s029

Vos [(editor); sic: Nos] quoque Sicelides, non solum Crathidos undae,
Non tenuit Sybaris, non Himera, sed freta quondam
Proxima tranastis, Latiique per arva vagatae
Minciades nostras inter celebrare choreas,
Et placuit socias adhibere in carmina nymphas.
Pergite Io si statis equi non pergit aratrum.
O quam felici fuit ortus sidere Pastor
Ille Syracusiis ad quem venistis ab agris.
Fortunate senex ergo tua fama manebit,
Flumina dum fontes linquent, dum frondib. [Abbr.: frondibus] arbor
Vere novo teneris gaudebit, floribus horti,
Laneolae gravido turgentes palmite gemmae.
Et tua nunc impressa humili vestigia terrae
Posteritas studio magno sectatur, et illis
Insistens Sicula pangit duce carmina Musa.
Te vero aetherea veneratur sede locatum,
Et festas agitat luces, Idusque frequentat,
Idus quae magnum octobres genuere Maronem.
Pergite Io si statis equi non pergit aratrum.
Inde etiam aerias trans Alpes praepete vectae
Penna, Germanas sero venistis in oras.
Hic primum et lutei ripas coluistis Hiere,
Pegnessique leves tenuistis fluminis undas.
Et nunc Regnessum circa et vicina fluenta
Ludere digressas vestro paulisper ab Hesso,
Non piget, et cari pastoris visere amicos,
Lyncidem, Micam, Thaumantem, Moerin [(editor); sic: Moerim] , Iollam,
Et rasum, neque enim Musae contemnitis, Illum.
Hic insueta oculis vidistis plura Latinis,
Atque oculis illic visa essent ante Pelasgis.


page 23, image: s030

Nec vos offendit cultu tam paupere tellus,
Nec fructus herbaeque aliae. Non laurea Phoebo
Nulla quod in nostra fieret regione corona,
Non quod Cecropiae nusquam esset ramus olivae.
Non quod equus glaebas inter sudaret, aratra
Pectore nexa iugis ducens, non et tamen armis
Numquam equitem gestans, Quem iam dux flectit habenis
Docta meis Marile iussis parere vocata.
Pergite Io si statis equi non pergit aratrum.
Quae tamen o nostris quae te res abstulit arvis,
Quaeve tibi suasit nobis adversa voluptas,
Hesse, olim deserta redire in rura colonum,
Qua fluitans alvei caeno foedatur Hieras?
Pergite Io si statis equi non pergit aratrum.
Nunc et harundinibus spretis Pegnesides, alta
Per valles maestae silvasque silentia servant,
Aut fluuio latitant mersae. Non Panes, ut ante,
Noride valle tui quaerunt solacia cantus.
Fons quoque dilectus tantum tibi squalet, et undis
Tristitiam prae se turbatis ferre videtur.
At campis miserae pecudes arentibus errant,
Pascua nec sicco carpunt immunda palato,
Abstinet esuriens pallente a fronde capella,
Nam neque prata virent, neque frondes arbore gaudent.
Iam neque caelesti tinguntur gramina rore,
Sed desiderio luctuque tui omnia marcent.
Pergite Io si statis equi non pergit aratrum.
Nunc illae arrectis tacitae longe auribus astant,
Si qua ferat sonitum divini carminis aura,
Si quos fundat, ut ante, novos tua fistula cantus.


page 24, image: s031

Atque ita dum totis inhiat productus inani
Spe cantus, divine tui vocisque Poeta,
Solibus, ingratis pasci grex immemor herbis,
Seu foliis vento strepitum audivere citatis,
Sive aliquis temere, per sibilus aera venit,
Nocte domum vacuos ventres uberque reportant.
Tunc frustra et pressu digitorum Thestylis illis
Molitur niveos lactis deducere rivos,
Nec quicquam et quaerunt sitientes sugere fetus.
Pergite Io si statis equi non pergit aratrum.
Fertile nunc nostrum ante solum, sterilescere primum
Incipit, et messis respondet nulla labori.
Non armenta nitent pinguedine, non magis edunt
Fetum auctum numero pecudes, quaeque ante tulere
Bina omnes, vix nunc eniti singula possunt.
Pergite Io si statis equi non pergit aratrum.
Me quoque, me quoque amor Marile tenet, omnib. [Abbr.: omnibus] illa
In quaecumque loca Hessus habet migrare relictis.
Atque una pecudes viridi compellere campo,
Atque una liquidas impellere fontis in undas.
Illius interea dulces mihi fistula cantus,
Dulce melos diviniloquo vox fundet ab ore.
At nos nunc omni perarato rure sub ipsam
Auroram et Solis radiis ac luce propinqua,
Hoc in aratrum ab equis sistamus fine solutum.
Tu Marile e stabulis immitte in pascua vaccas,
Nos ubi equos prato pastum religarimus illo,
Demessa hesterno frumenta legemus ab agro.
Ite hac ponite equi fessi iuga, sistite aratrum.


page 25, image: s032

Carpolimaeus. ECLOGA VI. PALICUS ET CARPOLIMAEUS.

Haec quoque Sicelides peregrinas visere sedes
Dignatae, et mecum Francos conscendere montes,
Et paucas viridi pecudes compellere prato,
Moenus ubi nomen Regnessi involvit et undas,
Atque auctus tanto vehemens iam flumine, subter
Vitiferos collesque per arvaque pinguia fertur:
Haec etiam alterna pastorum carmina voce
Dicite, decantata Palico et Carpolimaeo.
Tu quoque, qui mihi cum tempus puerilibus annis
Suaviter ingressum iucundos praebuit usus
Posterioris amicitiae aetatisque sequentis,
Huc ades et nostra, Stibare, inter harundine cantus
Expressos molli corpus prostratus in umbra
In tenero requiesce gelu. Sed et ipse labellum,
Nec tibi sit pudor, agresti quondam imbue Musa,
Nec pigeat cannas mecum trivisse palustres,
Postque habeas parvis tua magna negotia rebus.
Quid parvas sed ego voco res? haec regibus ante
Cura fuit magnis. Pecora inter et ipsa Dearum
Conubia invenere. Quid an non pastor Apollo
Pheraeas pavit pecudes, et gramine laetis
Haemonia in campis custos armenta coegit?


page 26, image: s033

Perge mihi auditos iam pridem, Siceli, cantus
Subicere, et numeros pastorum ac dicere verba,
Non prius auditos numeros in vallibus istis,
Auribus atque aevi verba inconsueta prioris.
Tempus erat vitreis cum ros in gramine guttis,
Et pecora aura levi cum flamine grata iacebat,
Expediente novam Tithoni coniuge lucem,
Carpolimaeus oves cum matutinus agebat
In prope subiecti de montibus aequora campi,
In camposque armenta Palicus agebat eosdem
Iamque ubi congressi nota in regione locorum
Blanda salutanti iunxerunt verba loquela,
Tunc stirpi innisus sic Carpolimaeus acernae,
Cur non solis, ait, venientia lumina nostra
Voce salutamus Musamque Palice ciemus
Ignotam hac in valle prius silvisque Latinam?
Incipe quicquid habes. neque enim tibi carmina deesse
Nec possunt undae Moeno, non calculus undis.
Nos te, tuque iterum nos deinde sequere Palice,
Sic melius pascentur oves armentaque latis
Grata magis carpent errando pabula campis.
Dixerat. At baculo incumbens sic ille colurno
Incipit, aeriis pendens in rupibus Echo
Carminis ingeminat fines silvisque remandat.

Pal. Floret ager, rident herbae nemus omne virescit,
Caelifluo prati gramina rore madent.
Pabula laeta boves neu parcite carpere Tauri,
Omnia fert iterum quae tulit ante dies.
Car. Quin tondetis oves, fatuum pecus, aequora campi,
Nocte domum ut redeant ubera plena meam.


page 27, image: s034

Ne cessate. nihil super his in vallibus herbae
Postquam erit, est alio copia parta loco.
Pal. Sit medio umbra die, et mecum mea Phyllis, et herbas
Vacca sub argutis ruminet ilicibus.
Florida vox resonet vicina a fronde cicadae,
Et studeat miserae dives avaritiae.
Car. Ipse caput iaceam subnixus caespite, et una
Molle pecus plexo crure quiescat humi.
Fistula frustratos mea spem soletur amores,
Urbani studio sollicitentur opum.
Pal. Admiratur amatque meam mea Phyllis avenam,
Nostra tua potior fistula Phoebe lyra est.
Hic nostri in tenero libro sculpentur amores,
Quos legat in grandi cortice posteritas.
Car. Me Marile neque amat, neque gaudet carmine nostro,
Uror nunc etiam cuius ab igne miser.
Hoc leget in veteri gradiens hac stirpe viator,
Notaque erit Mariles omnibus improbitas.
Pal. Non me armenta sequi, neque me servire puellae,
Otia me ignavum nec coluisse pudet.
Mors quoque prudentem rapit et mors impia fortem,
Femina Dis etiam grata pecusque fuit.
Car. Ipse infelici tabesco functus amore,
Atque inhio ereptae nunc etiam Marilae.
Ergo delectat me solum nunc pecus, abs quo
Sit gravis et regum vita futura mihi.
Pal. Argeme te somnus domat Argeme somnus inertem,
Nec tibi cura mei nec tibi cura bovm.
Sed nullae insidiae hic, nunc tuto armenta vagantur,
Ne tibi concessa parce quiete frui.


page 28, image: s035

Car. Ne tibi, ne sopor ignavo surrepat Hylactor,
Quid dederit turbae scis Lupus ante, puto.
Cum damni procul atque mali timor omnis abesset,
Si libet omnino credere, crede parum.
Pal. Aspera sunt patriae nostrae loca. quam brevis aestas
Quam tarde abscedit, quam cito venit hiems?
At Latiis contra narrant pastoribus esse
Aestates longas, esse breves hiemes.
Car. Aspera sunt patriae mihi grata meae loca, quamvis
Omnia in Ausonio sint meliora solo.
Audio enim quendam vitam sprevisse [(transcriber); sic: spevisse] Deorum,
Prae patriae experti fertilitatis agro.
Pal. Haec Corulus furcae fabricandae erit apta bicorni,
Haec sed erit Corulo fraxinus apta magis.
Dentibus armabo nunc ad fenilia rastros,
Arida tracturae gramina Phylli tibi.
Car. Ad frumenta dabit palam haec mihi fagus, et illa
Fumo dura mihi tilia buris erit.
Tum nostro Hampelio fustes cedentur ab orno,
Area pulsa quibus messe referta gemat.

Haec illi imparibus numeris alterna canebant,
Aureus aestifero cum sol sublimis in axe
Rorem avido lambens herbas siccaverat ore,
Claudere cum sic te coepisse Palice Camenam
Agrestem memini, numerosque et verba notavi.
Hirce gregis ductor quid respicis improbe, quidve
Cervice obliqua et transversis cornibus astas?
Ecce caput procera etiam fricat arduus alno,
Erigit inque pedes se nunc umbraeque minatur
Ipse suae insultans, miscereque proelia gestit.


page 29, image: s036

Quin et inerme vides nuda concurrere fronte
Inter se pecus, et venientem à vertice plagam
Excipere obiectu. Quae vos tamen ira fatigat,
Quive domat placidos animos furor? Hoc mihi certe
Non temere, quicquid tamen hoc est, esse videtur.
Sive dies alios tempestas fingere caelo,
Atque serenificum parat infuscare retusa
Luce diem, et gelidos demittere nubibus imbres:
Seu magis armorum sunt haec portenta, malique
Mentibus in mollis pecoris praesagia belli.
Tum miseros o ter nos, Carpolimaee, quaterque,
In quos vel solos vel maxima damna redundant.
Tunc neque feturam nobis, nec flumina praebet
Lactea grex, sed praeda agitur, qui plus valet, hosti
At nos infelices servi abducimur una,
Aut caesi nostrisque bonis vitaque caremus.
Conflagrant stabula igne, illataque horrea messe.
Sed non Saturno quondam regnante, timebant
Pastores gladios aut ferrea tela, satisque
Stipite contra dextra feras armata valebat,
Aut nodoso etiam rapto ex animalibus osse
Armorum inventus deinde omnia sustulit usus
Commoda securae pacis placidaeque quietis.
Dixerat, at tu sic es Carpolimaee Secutus.
Car. Quid curis frustra laceramus corda, Palice.
Quicquid id est, quod fata ferunt, nos ferre necesse est
Nec tamen ante suum veniunt mala, nec bona, tempus,
Quae non maturat spes, non formido moratur.
Hoc melius: Quae laeta Deus dat munera vitae,
Grata mente frui, non tristia ferre moleste,


page 30, image: s037

Non eadem ante metu capere. Hoc, vide, ut illa iuvencos
Cura meos nihil attingit, quem ducat opimum
Et mactet lanii disperso dextra cerebro.
Nunc virides carpunt herbas, nunc caespite subter
Arboreas molli frondes strati, ante comesa
Pabula, quae faciant robur carnesque, remandunt.
At vitulus flores lascivus turbat amoenos
Calcibus insultans levibus, nec crastina curat.
Sed deerrans meus ille procul depascit iniquo
Arbustum Rufus laurentis dente tenellum.
Arma manu mihi sunt capienda pedumque scrobesque,
Dulcia quam magis et magis apta, Palice, gerenti
Quam quae luctifici memorabas ferrea belli.
Haec memini. et scrobe percussum mugisse iuvencum,
Hacque modos tenus alternos ivisse Camenae
Sicelidos, lateque iuga insonuisse per orae
Francidos, et viridis nemoroso in margine ripae.
Teutonicae silvis mirantur Oreades altis,
Miranturque leves muscosa valle Napaeae.
Caeruleis pater ipse alte caput extulit undis
Moenus, et insolitam cupidis vocem auribus hausit.
Pastorum gaudens studio famaque suorum.


page 31, image: s038

Meliboeus. ECLOGA VII. MELIBOEUS, CLAUSUS ET PERILAS.

Nuper in abiegna dum forte sub arbore silva,
Fessus humi lignis paulum requiesco secandis,
Iam placido levior veniebat anhelitus ore,
Et sudorifluos vultus siccaverat aura:
Cum procul e silvae subiectis vallibus imae,
Propter aquae vitreum qua se viridantia rivum
Ostendunt prata, et longo tractu inter apertos
Procedunt colles, vacuas vox perculit aures
Incerti sonitus, Ipse erigor, et caput alte
Attollo contra mihi qua visa illa venire,
Agnoscoque hominis clamorem et iurgia noti
Pastoris Perilae. Sed enim quid diceret ille,
Nec potui quicum litem cognoscere, haberet.
Quid facerem? Neque quo factos mea Barbila panes
Torreret lignatus erat, meque illa iuvabat
Iurgia, si possem, et motas componere lites,
Dum quid agam quaero, grandescit clamor, et inter
Incipit arboreas resonans crebrescere frondes.
Posthabui panes et ligna, eque arbore rapta
Protinus ex alto decurro monte, bipenni.
Ventum erat ad silvae dumeta extrema, ibi ego illum
Pastorem, et Francum vidi contendere Clausum,
Et varia iratis intendere iurgia verbis.


page 32, image: s039

Substiti, ut illorum propius certamina possem
Perspicere et belli causas intelligere omnes.
Tum sic Clausus: An hoc ne potes scelerate negare?
Moeridis hanc clavam gestare. hanc ille requirens,
Nuper enim dixit, Perilas hanc abstulit ipse.
Cui Perilas torvo, quid ais vultu, nebulo, inquit,
Aut haec in quo laena foro tibi, Clause parata est?
Quam si forte meus te indutum cernat Amyntas,
Te vetet ulterius furacem extendere dextram.
Quis tuus hanc, Clausus, quis enim tuus inquit, Amyntas
Gestarat, quam me furatum ais improbe laenam?
Nempe mihi cuius periit mea fistula fraude,
Quam mea fluminea compegit harundine nuper,
Deque opere illo etiam manus hoc habet, aspice, vulnus.
An tibi ait calamus Perilas, aut fistula cera
Iuncta fuit? Meque aspiciens propiora ferentem
Ex carecto imae denso vestigia silvae,
Opportune inquit, Nostin Meliboee magistrum
Carminis hunc, miseras qui nuper coepit avenas
Mordere, huic calamos meus est furatus Amyntas.
Nosse potes me Clausus ait, Meliboee. Quid autem
Est verbis opus. haec ego pressi pignora lactis
Depono, quantum Gerile mea condidit uno
Mense, quater binae mulgens plena ubera vaccae,
Iste honor, hoc a me pretium est non vile futurum
Carminis, hic, neque enim detrecto, iudicet hospes.
Tu dic quae tribuas victori praemia victus.
Pallada quondam etiam in certamen porca vocasse
Dicitur, ille inquit. Quin tu modo, quin modo iudex
Esse velis Meliboee. sed esse voles Meliboee.


page 33, image: s040

Hoc ego quantum uno ter denis lactis et ipsa
Confecit de ovibus mense Ursula pingue renidens
Infra aeque ac supra, non vilia pignora pono.
Quin igitur viridis recubantes gramine clivi
Hos subter corulos alternis dicitis, inquam.
Namque meo iuvat ante operi res ponere vestras.
Tuque prior qui ausus certamina poscere, Clause,
Incipe, te Perilas alterna voce sequetur.
Cl. Pan Tegeae nostras venit de montibus oras,
Pan nostras et servat oves et carmina curat.
Per. At mea Teutonidas delectat fistula nymphas,
His armenta mihi tuto custodibus errant.
Cl. Dicite fonticolae silvestria numina Nymphae,
Praebuit hac quando se Pan regione videndum.
Per. Teutonides mea cura deae: o qualia vestra
Consuetudo tulit mihi gaudia, qualia spondet?
Cl. Quid volucres querulum quercu garritis ab alta,
Mecum an ob Eunicae fastidia saeva doletis?
Per. At vos nec querulum nec triste sonatis ab Orno
Lusciniae. An Mariles mecum gaudetis amore?
Cl. Naiada noster amat Lyncides. Nais at illum
Contemnit. fatum Lyncidem Daphnidis urget
Per. Nympha placet Dorylo, nec Nymphae displicet ille
Cypria natum oculis hunc vidit Diva benignis.
Cl. Dulce ovibus Pan dulce melos pascentibus ede,
Caesus et ante tuam procumbet vir gregis aram.
Pe. Prata rigant nostris Nymphae sitientia bobus,
His vitula in pingui grata hostia pascitur Ervo.
Cl. Remus, harundo, rudens, Pelagon, monumenta laborum
A nobis structo tibi sunt affixa sepulchro.


page 34, image: s041

Per. Viscum et habent laqueos et pinnas busta Calindri.
A me, nam studio sibi victum hoc ille parabat.
Cl. Infortunatum me, cui neque dat, neque quicquam
Accipit Alcippe, et me quaerit amare videri.
Per. Dissimulat nostrum et celat bene Phyllis amorem,
Omnia quae facilis dat, pauca sueta rogare.
Cl. Quid lacrimis luctuque miser consumere Clause?
Non est tristitiae soli tibi causa cupido.
Per. Turba parum miseros iuvat. In paucis potius sim
Felix materia in multa magis eminet ignis.
Cl. Ut formosa mea est Gerile, sic esse videtur
Omnibus, hoc aetas sapiens nostra est nimis uno.
Per. Cum video Marilem video omnia. Si videam autem
Omnia nec videam hanc, videar nihil usque videre.
Cl. Cuncale direptae saepis fragmenta repone,
Ne vastent segetem iumenta immissa tenellam.
Per. Depopulantur aves nostri pomaria Leni,
Lene sono specieque nova terrere memento.
Cl. Cur fugio demens me tela petentis Amoris?
Nequiquam pedibus terram qui calco volucrem?
Per. Te neque ego fugio puer optime, te neque vito,
Nec sine te in terris placeat mihi Regia vita.
Cl. Triste gelu tenerae viti, cultis aper arvis,
Contemptus nobis durae et ludibria Balbae.
Per. Dulce aestate nivis potus, placidum mare nautis,
Bautidos accubitus nobis blandique susurri.
Cl. Haec rosa quae foliis haeret de vepre caducis,
Exemplum dubii est miseris mortalibus aevi.
Per. Hi flores Zephyroque levi vernantia prata,
Nos brevis hortantur decerpere commoda vitae.


page 35, image: s042

Cl. Dic mihi montium ubi iuga sint altissima, meque
A te iudicio proprio victum esse fatebor.
P. Dic quid non visum tollis, visumque relinquis,
Arbitrioque tibi cedet victoria nostro.
M. Hic ego, nam rixas tandem finire placebat,
Et panes dudum ac me ligna relicta vocabant:
Hac certasse tenus liceat. nunc pergite in urbem
Pergite placatis concordes mentibus, inquam:
Quisque sua et gravis aere domum de merce redito.
Neuter enim fama, aut mihi re spoliatus abibit.
Quod superest Siculas pueri celebrate Camenas,
Et studio in nostros parili deducite campos.
Illae hedera intexent vobis florentia serta,
Pro lauru patulam et nectent Phoebeide quercum
Ite hac. me mea ligna vocant, panesque parati.

Rusticus. ECLOGA VIII.

Surgite Io pueri, prope lux est alma diei,
Ipse polo sparsos nam cogit Lucifer ignes,
Deque canit nigra Solis trabe nuntius ales,
Et tenebras plausis cedentes dissipat alis.
Surgite Io pueri, medio Tithonis ab ortu
Exit, et aurato de montibus ore renidet,
Dudum et equi vacuis quaerunt praesepibus escam,
Et siccas furcis scrutantur inanibus herbas.
Surgite Io pueri, toto iam lucet in orbe.
Iam seges in multis debebat stare maniplis,


page 36, image: s043

Quam vetuere legi tam nimbi huc usque frequentes,
Debebatque solum montanum scindere vomer,
Ac potius factis aliquot splendescere sulcis.
Noctem operam somno totam dare turpe colono.
At tu nondum etiam, prima omnibus Acca choreis,
Tuque etiam nondum desiisti stertere Balba?
Surgite, et ignava calidas nate linquite plumas,
Crocitu vos cortis [(reading uncertain: meaning unclear)] avis plausuque frequente
Iam vocat, et fetae mugitu pabula vaccae,
Pabula deposcunt iam matutina iuvenci.
Vix etiam nunc corpus iners et membra grabatis
Pigra levaveritis [(transcriber); sic: levaritis] , cornu procedere pastum
In campos quando custos armenta ciebit,
Nec dum lac pleno gravis excipit ubere mulctra?
Nunc ad opus famulis missis, ad te mea paulum
Phylli reclinabor, quod dat mihi cura licere
Imperiumque domus, tibi dant communia mecum
Omnia, nos ex quo hic accepit lectulus, et me
Corporis esse tui fecit, mea Phylli, potentem,
Teque mei fecit cum corporis esse potentem.
Cum teneram plenamque metu iuvenilibus annis
Et vidi, et prae aliis mihi delegi omnibus unam,
Aque tuis nostras duxi tutoribus aedes.
Nam pater ante suo fato defunctus Aletes,
Mater eratque suo defuncta Rutillia [(editor); sic: Rutilia] fato.
Meque parens etiam Pacetus morte propinqua
Et genetrix dudum iam mortua liquerat orbum,
Ipsa sui splendor genetrix Martillia sexus.
Tunc mihi virginitas tua delibata, tibique
Contactus tepor et primum bona nota virilis


page 37, image: s044

Coniunxere sibi nostras cum corpore mentes.
Quae nunc post annos etiam tot copula durat.
Namque haec, post octo ter septima ducitur aestas,
Ad nostram cum taeda casam praelata iugalis
Hoc stetit, et faustis effulsit limine flammis.
Phyllis et in thalamum deducta est coniugis Illi.
Interea quam multa, putas, potuere mihi te
Invisam, et tibi me facere actae taedia vitae?
Ni mens aequa suae fortunae temperet usum.
Alterius facilis vitiisque ignoscat uterque
Nil aliud memorabo, Quid illa domestica turba
Tot nati et nata rixaeque malique cierent
Dulcis amor casus si non condiret acerbos?
Nunc tibi cara domi cura est nutricula nostrae
Pusillam regere imperio et moder amine turbam,
Ne facto conari ausint neu turpia dicto,
ut sint in nostris recta et casta omnia tectis.
Nec minor est victus tibi sollicitudo diurni,
Suppeditant pleno quem nobis ubere vaccae,
Oviparaeque cohortis aves. Tum lanea fusis
Fila manus vesti texendae sedula ducit,
Distribuitque suis pensa absolvenda ministris.
Ipse foris quodcumque suo fert tempore vertens
Annus opus facio: Seu tellus poscit aratrum,
Sive peroccatos iaciendum semen in agros,
Sive iubet Cererem in vacuata reponere sidus
Horrea spiciferis collectam messe maniplis.
Interea et pratis arent lugentibus herbae
Graminis amissumque decus florumque nitorem,
Tunc matura etiam carpuntur ab arbore poma,


page 38, image: s045

Et nuculae dantur puerili ludicra turbae.
At cum tristifico riget obsita frigore tellus,
Si quid agris tenerum est glacies quod adurere possit,
Stramentis Boreae tegitur contra horrida flabra.
Instruitur lignis focus, Aut casa, Parte videtur
Si qua forte sui lacera, instauratur, Et olim
Ruptus acu pero succensae ad lumina pinus
Sarcitur, vel lora iugis detrita reponit
Dura manus, sparto vel torquet vincula plaustris:
Vere novo lenem cum terra patescit ad auram.
Ergo operis redeunt curae cultusque labores,
Stringuntur frondes, aperitur fossula, saepes
Interrupta aliis densetur in aggere palis.
Pinguescuntque fimo arva, ligonibus eruta gratis
Aborea zephyris tellus sub stirpe fovetur,
Tunc et apum mellique venit, tunc pauperis horti
Vinetique labor modici, Mox sarculus intrat
Lascivi sata laeta soli, et concluditur anni
Culturae totius opus, cui Phylli tibique
Solis dextra animusque vacat. Neque splendidior me
Sollicitum fortuna tenet, satis estque carere
Ad mala traducente fame mihi. Nec tuus ulla
Pulsus amor flamma est, ex quo me tempore primum
Trans humilem tractare manus es passa fenestram
Phylli tuas, firmata fides quo pignore nostri
Coniugii fuit, et tot perduravit ad annos.


page 39, image: s046

Daphnis. ECLOGA IX.

Haec quoque Sicelides, concedite carmina nobis,
Si prius ad numeros venistis saepe vocatae,
Et faciles cantum non invidistis agrestem,
Sicelides mihi dilectae super omnia Musae.
Vos mea vox primum est dulces sectata magistras
Per Misos errantis agros, et Lipside silva,
Tempore, quo, sero per devia longa reversus
Nunc repeto veteris primordia grata Camenae,
Antiquosque retracto modos, Musamque lacesso,
Arbore sub patula viridi prostratus in herba,
Multa movens animo, imprimis tua tristia, Daphni
Fata querens, casusque gemens immitis amoris.
Heu mihi quid non ille potest furor? omnia vertit,
Et moderata prius vesano pectora motu
Concutit, et saevo placidas agit impete mentes,
Inspiratque malae castis incendia flammae
Cordibus, et teneros arrodens pascitur artus.
Quae tamen hanc quorum pestem mortalibus ira
Productam immisit, quave illa ab origine venit?
An chaos et mundi informes genuere tenebrae?
An saevi est Martis vesanus semine cretus?
Edidit an gravida immiti discordia Cauro?
Quod si haec Idaliae est, ut fertur, vera propago,
Matre salo genita quem fas est dicere natum?
O scelerate Cupido, animis malus additus error,
Omnibus invisum exitium. Tu proelia gliscens


page 40, image: s047

Bellorumque cies clades tristesque dolores.
Tu fletus, tu maestitiae, tu funeris auctor.
Tu matri in natos, in fratrem tela sorori
Suppeditas, capiti, te persuasore, parentis
Filia non parcit, patriae non parcit adulter
Iliacamque suis evertit amoribus urbem.
Et nunc dire puer, tua palma est proxima Daphnis.
Qui miser indigno perit Oceanitidos igne,
Infelix formae captus splendore venustae.
Infelix puer, ah puer infelix, quia mittit
Lutea caeruleis intexens lilia cinnis [(reading uncertain: meaning unclear)]
Aureoloque orbis nectens curvamina filo
Serta, tibi firmos ideo policeris amores.
Falleris, haec ponit tibi callida retia Nais,
Implicet incautum ut nodis teneatque ligatum,
Servitioque premat turpi calcetque iacentem:
Nunc ostentata qui libertate superbis,
Contemnisque alios, neque sana mente feroci
Indulges animo, falsoque in amore triumphas.
Tene amet illa sibi aut proprium velit esse maritum?
Ac non hoc agat, ut fallaci captus amore
Sera mali plangas spoliatus dammna furoris?
Aspice quot frustrata procos infida fefellit,
Quorum nunc fama et rebus laetatur ademptis,
Illi flagitiis et paupertate gravantur,
Accusantque suae frustra peccata ruinae,
Infaustos blandae exsecrantes Naidos ignes.
O utinam videas tibi quanta pericula surgant,
Quaeque cupidineo clades nascantur ab igne.
O utinam caveas, dum suppetit hora cavendi,


page 41, image: s048

Nec quondam amissi frustra momenta requiras
Temporis, infelixque mali tua damna furoris
Deplores, cum iam lacrimae volventur inanes,
Nec profecturis turgescent pectora curis,
Atque animus rabido iactabitur anxius aestu.
Sed praecepta nihil prosunt monitusque fideles
Cum celeres properant casus immitia fata.
Nil hominum studia, et tunc nil praesagia prosunt,
Nil portenta iuvant, nihil est avertere damnum
Quod valeat, serumque cient vesana dolorem
Gaudia, et expertos punit dementia sensus,
Cordaque perniciem non vitant nescia finis.
Quod si Daphni tuum haec caput implacabilis urget
Damnorum series: Haec ducunt stamina Parcae.
Scilicet et tali vita est tua debita morti?
Quod potero exitiumque tuum deflebo vicesque
Crudelis miseras decreto hoc funere, sortis:
Illus amore tibi iunctus puerilibus annis.
Nam quo carior es mihi, me hoc dolor acrius urget.
At tu Daphni, aliqua est quoniam voluisse potestas,
Fataque nulla vetant sibi consuluisse volentem:
Fac caruisse velis te seducente suavi
Cura animi aegroti, et qui te malus incitat error,
Quaeque tuam vana ludunt spe gaudia mentem.
Haec propter metus et bellum et discordia demens,
Cum pallore fames posuitque cubilia letum.


page 42, image: s049

Pan. ECLOGA X.

Vocalis magno Panem dea cepit amore,
Incenditque animum flammis urentibus Echo.
Quid faciat? silvis quaerens et montibus errat
Ille medullivori infelix solacia morbi.
At non haec modo corde levi fastuque protervo
Spernit amatorem precibus neque dura movetur,
Sed miserum illudens redeunteque voce lacessens
Insuper irridet. furit ille haud segnius, Oestri
Bucula quam mediis solis fervoribus ictu
Exagitata fuga silvas mugitibus implet.
Maenaliam subter tandem proiectus in umbra,
Silvestri querulam meditatus harundine Musam
Haec memorat pinum. Respondet garrula finem
Valle propinqua, ipsum deridens carminis Echo.
O me nympha mihi dilectior, o mihi dulci
Luce prior. Quae res tibi me saevissima reddit
Invisum, nostros qui casus turbat amores?
Non ego sum, neque tu potes hoc nescire, Deorum.
Ultimus in numero. Ne me contemne quod ultro
Terras humanumque genus colo, quodque parentis
Praeposui caeli regno gratae otia vitae.
Vester amor divae, vestra et mihi causa cupido
Desertique poli et cultae telluris, in herbis
Et quarum in variis perdurat floribus aevum
Quaeque lacus, saltus, valles montesque tenetis,


page 43, image: s050

Eximiae in terris genus immortale catervae.
Sed cum vos numero cunctas comprehendere non sit
Te tamen o fugiens, mea et ingustata voluptas,
Innumerabilibus solam de milibus opto.
Heu mihi quae tanta est iniuria sortis iniquae
Optatum mihi coniugium quae denegat uni.
Cum neque sit volucris cui non par accubet ales,
Cum neque sit pecus in viridi sine coniuge prato.
Piscis et inveniat cum qua sua gaudia iungat.
Me tamen aut simili aut potiori, nympha superba,
Velles postposuisse viro. Quando hic tibi sordet
Pan veteris Deus Arcadiae. Nunc lumine fractus
Patranti tremuloque sono, barbaque fluente
Te Satyrus capit, est Satyrus tua sola voluptas.
Hunc sequeris petulans, vultuque fateris amorem.
Quodque ego mirabar, Satyrisci pectora verbis
Placantem audivi prope cum vos nuper adessem
Post dumos latitans. Hic vero ludere, teque
Deridere malus, saepe et contemnere, quorum
Nil sentire videbaris, neque labra notare
Distorta, et rictu de subsannante cachinnos.
An nescis? aliam non te hic amat. omnia nescis
Scilicet, atque odio tibi amator et osor amori est.
Ille tamen gracilem costas, tibiasque nitentem
Cereolas, amplam pectus, flavamque capillos
Deperit insano Lyden correptus amore.
Hanc solam petit hanc non cum Iovis aethere summi
Permutare velit. Satyro haec vita una salusque.
Sic Pan carminibus curas lenire diurnas
Consuerat vernosque canens traducere soles


page 44, image: s051

Donec inexpectata ruens nox aequore, contra
Phoebeos umbras terris emergeret axes.
Tum si forte Polis splenderet Cynthia, multis
Ille preces venerans fundebat numina divae:
Ut sibi dilectae praeferret ad abdita nymphae
Antra facem, stellisque suum coniungere lumen
Pergeret, atque sibi non dura faveret amanti,
Endymioneae recolens incendia flammae.
Quod si esset forte obscurum caligine caelum
Noctis et augeret nubes collecta tenebras,
Et fratri propiora hebetarent cornua Lunae:
At claras praeferre sibi Pan Lampadas ipse,
Sectae inflammatis piceae de stipite taedis.
Atque novum numeris aliis tunc pangere carmen,
Si qua alienum animum fugientis pectora posset
Conciliare sibi ratione, ferocia nymphae.
Atque ita solivagum pascendo fovebat amorem
Et desiderii motus lenibat inanis.
Ac tandem tenera mutavit Oreade longi
Inveterascentes iam more cupidinis ignes,
Sic ultus contemptricis fastidia nymphae.

Oenone. ECLOGA XI.

Iam freta scindebant Phrygiae Hellespontia naves
Troade pube graves, Priami lacrimabile bellum
Quaerentes urbi, et laticosam liquerat Idam


page 45, image: s052

Caelestis pastor formae arbiter, arduaque alto
Vela Pherecleae Paridis vectura carinae
Aegaeo instructa pelago iam classe tenebant.
Nec magis arboreum tegmen, nec vile placebat
Caespitibus stratum viridantibus antraque molli
Sordebant aura: Neque Panum aut Naiadum illi
Fistula delicium curae, nec erat magis inter
Soles molle pecus cantando claudere gratum.
Sed gemmis auroque nitens fulgebat ab alta
Purpureas inter vestes ostrumque recumbens
Puppe: Dea aligero comitata Cupidine lenes
A tergo ratibus fluitantibus excitat Euros,
Divinumque Duci formae Cytherea favorem
Aspirat, memoremque animum gratesque rependit:
At misera in silvis perque alta cacumina montis
Idaei, et rupes animi Berecynthidas impos
Errabat nymphae, Paridi iuvenilibus annis
Iuncta greges tenero pascentes inter amore,
Cebrenis Phrygiis specie celeberrima silvis
Oenone, et lacrimabilib. [Abbr.: lacrimabilibus] caelum, mare, terras
Questibus implebat, fetu sic bucula quondam
Erepto, viridi mugit pasci immemor herba.
Nunc et in immundo foedat sua pulvere membra,
Nunc et in effusos saevo ruit ungue capillos,
Splendentes laceratque genas, spoliatque decore.
Constitit ut primum sibi, pulso mente furore,
Tum vero gemitus dedit imo e pectore Nympha,
Et super antiqui procumbens gramina lecti
Nata sub arboribus, gratam de tegmine saepe
Complexis dederant quae frondis amantib. [Abbr.: amantibus] umbram:


page 46, image: s053

Talibus insequitur Paridem miseranda querelis.
O mihi, dum licuit, viridi gratissima tellus
Caespite, quae laeto fovisti corpora quondam
Nostra sinu, errantes hederas superantia nexu.
O quoties gremio resupinus flexit ad ora
Vultus ille suos dilectae et ad oscula Nymphae.
Haec loca respondere tuum, Pari, carmen amabant.
Hoc etiam legitur miserae nunc cortice Nymphae
Nomen, et adiunctum est nostro super omnia nomen
Dulce tuum, aeterni et celebrator versus amoris.
Commissas tueare tibi fac popule leges,
Oenonae ac Paridis quae dicunt tempore corda
Atque retro Xanthi lapsurum flumen eodem.
Sed mihi multa metum incutiunt timidamque fatigant:
Nobilitas inventa et tanti copia Regni,
Et divinus honor formae, et iuvenilibus annis
Pectora firma parum. Quin et discrimina mentem
Multa viae terrere meam, terraque marique
Non cessant. Neque tam ne sit mihi forte carendum
Te vivo metus est, quam ne quid. Sed mihi triste
Omen sollicito nullum prodibit ab ore.
O Pari, quamquam etiam fructu caret ista monere,
Dulce monere tamem, verbisque absumere gratum est,
Taedia tristifici mihi temporis. O Pari quale
Deseruisse bonum properas damnosa secutus
Munera fortunae? Tibi nunc agrestia sordent
Arbusta, et humiles pratis ridentibus herbae.
Idaeumque iugum et laticosi flumina montis,
Flumina quae capit alma sinu gentilia. Thetys,
Rhesusque, Heptaporusque, Caresusque, Rhodiusque,


page 47, image: s054

Granicusque celer, Xanthique binominis unda,
Et levis Aesepus, Simoentisque alta fluenta.
Nec tibi Dardania magis est in valle voluptas
Custodisse greges, stabulisque armenta sub altis
Clausisse, et Phrygio cepisse in stramine somnum,
Obstreperetque tibi absurdo nunc fistula cantu.
Cuncta animo alta placent. Priami te regna genusque
Urbanusque facit splendor, Pari, mente superbum.
O quanto ignorasse fuit melius tibi, quo nunc
Duceris ad speranda genus bona, quam melius te
Nunc etiam pastor natum, velut ante, vocaret,
Qui non amplius esse ursae te passus alumnum
Sustulit, inque casa te eductum paupere fecit
Custodem pecoris custodumque esse magistrum.
Alta petis. Casus gravior manet alta petentes,
Inque loco est humili semper tutissima sedes,
Deprimit ipse elata Deus sternitque superba.
Nonne vides tangi proceras fulmine quercus,
Dum laedit parvos caeli vis nulla Myricas.
Atque recens nostras modo fabula venit ad aures,
Ausos nescio quos alienis aera pennis,
Et nubes homini insueto sulcare volatu.
E quibus alterius nimis ardua templa petentis
Aetheris illustris, pelagus modo nomina signent.
Nec tibi dum Meropis genus est ignobile patris,
Quem tua sit, Phaethon, sortita audacia finem
Ignotum est. Quisquis sapit, hic inglorius annos
Exigit, atque sibi vivens praelustria vitat,
Invidiaque carens, nullorum et honoribus obstans.
Sed leviter tangit iuvenum haec oratio mentes,


page 48, image: s055

Infatuatque animos oblata occasio caecos,
Et dantur praecepta levi frustra omnia cordi.
Heu mihi quid mirae famae modo nuntiat auctor?
Nescio divinae de quo certamine formae
Iudicioque tuo, quod victrix Cypria iactet.
Haec modo ne Paridis succendant pectore flammas,
Atque illae, gravida quas sensit mater in alvo
Arsisse, et nostri sint isti funeris ignes.
Nil mens aegra boni praesagit. Quo tua tendunt
Vela, habet haec facie praestantes terra puellas,
Argivaeque Helenae. iam forma celebris ubique est,
Pellit amorque novus subiens plerumque priorem,
Quoque oculi, vertit se pectoris ardor eodem.
Cur tamen infelix tantos mihi fingo timores,
Sollicitudinibus me cur excerceo vanis?
Omnia quin potius nos fausta precamur eunti,
Et reditum cupida expectamus memte propinquum.
Quem ferat instigans roseos aurora iugales
Lucida ab Idaei procedens vertice montis.
Talibus indulgens maerebat Nympha querelis,
Et miscens vanam spem solabatur amorem.
At Paris oblitus carae Cebrenidos olim,
Et pecorum et silvae, fatum patriaeque sibique
Urgens funestum causam praebendo malorum:
Nil nisi res agitat magno secum impete magnas,
Et ruit in vitiis, cupidoque sibi omnia demens
Permittit, moremque animo gerit. Interitumque
Morte sua patriae factum praevertitur ipse.


page 49, image: s056

Battus. ECLOGA XII. BATTUS, MENALCAS.

Quae votis praesto mihi saepe vocata Thalia
Antra per et silvas comes et culta arva fuisti,
Tristia cum canerem lacerantes pectora curas,
Solamenque esset mihi fistula sola malorum:
Sive aliquid referens, cuius meminisse iuvaret
Conficerem longum silvestri tempus avena,
Sive dolor curis deleniretur abactis:
Huic etiam faveas suscepto diva labori,
Auditae et per agas mecum dictata Camenae,
Seria pastorum longe in regione duorum
Primorum nostra, Batti placidique Menalcae.
Dum furor et gravis ira ducum toto ardet in orbe,
Et cupidas rapit in partes discordia mentes.
Victa iacet pietas miscentur sacra profanis,
Summa agitur veluti vertigine concita rerum.
Ipse Deus Deus ipse suo spoliatur honore,
Error ubique animos tenet et mendacia fulcit
Vana superstitio, verique repellitur auctor,
Aut regnat vitae levitas furiosa profanae,
Ultima et ingratum nunc urgent tempora mundum.
Spes abit ipsa etiam fugiens. Age perge Thalia.
Battus agens pecudes, pascens armenta Menalcas
Forte sub umbrosam ferventi sidere silvam


page 50, image: s057

Compulerant ovibusque boves iunctasque capellas.
Tum prior incumbens trunco sic infit acerno
Battus, et ex alto ducit suspiria corde,
Et moesto iustas effundit ab ore querelas.
O mihi, si fuerat his fatis additus ordo,
Stamina rupissent celeri mea pollice Parcae.
Nam quid ego primum querar, aut quo fine quiescet
Extremus dolor? Aret humus, nec pascua paruum
Lata gregem recreant, neque spem modo concipit arvum
Seminis, atque novae spondet mala tempora messis.
Quin etiam irriguos liquida scaturigine campos,
Semper et in solis caelique ardore virentes
Immanis mihi vastat aper. Non gramine vivo
Insaturatum abiit dudum pecus, haud tulit unquam
Uber inane domum, spumabat flumine mulctra,
Et numquam pressi deerat mihi copia lactis.
At nunc vix tenues lanas macramque reportat
Pelliculam totis ovis obversata diebus.
Ipsa famem queritur miseranda voce capella,
Occlusisque iacent cellis squalentia vasa.
Tum iam nulla domi in stabulis mihi pabula restant,
Quae diuturna absumpsit hiems, haec et loca miles,
Ante dies nullo qui transiit ordine, paucos
Impius, heu miseris tempestas saeva Colonis
nec minus hostili metuendum civibus agmen.
Pabula quid narro? erepta est infantibus esca
E manibus pueris, excussusque angulus omnis
Pauperis in tugurii conserta cratibus aede.
Quid memorem uxorem et natas latitando pudorem
Vix servasse suum. rapiendo et tota ferendo


page 51, image: s058

Nostra in pacato vastata domus iacet agro.
Quid captis aliud patrarent urbibus hostes?
Hos Battum questus conantem augere Menalcas
Interpellat, habere animumque bonum iubet: et quod
Fors ferat aequa mente pati. Quid proficis, inquit,
Ipse tuum cor edens, animumque doloribus angens?
Mens tranquilla mali quantumvis pondera magni
Dimidio leviora facit. Quod si tulit istos
Tempus id eventus in quod nostra incidit aetas,
Cur tu fortunam communem ferre recusas?
Forti animo esse decet, neque desperare dolendo,
Batte, hominem dum vita manet. Quam multa videmus
Mutare alternando diem. Phoebeia Lunam
Quam lux obscuravit heri, mox Batte renasci
Et proferre iterum fulgentia cornua cernes,
ut crescendo suum paulatim compleat orbem.
Destitui spe turpe viro est. Graviora tulerunt
Olim alii, melior tandem fortuna revisens
Quos rursum stabili afflictos in sede locavit.
Invenies et tu, tibi sit modo quaerere curae,
Qui tua damna levet. Qui totos redderet agros
Et pecus ereptum, et tutae silvestria vitae,
Ipse suo, reperit, studio quondam otia, Pastor,
Pastor in adversis constanti pectore rebus,
Profuit et cui cum vellet fortuna nocere
Culta Veronensis turbans confinia terrae,
Ac vicina tui carpens loca Mantua ruris.
Et tua dulcisonos edit quoque fistula cantus,
Et tua vox resonat doctis arguta Camenis.
Interea mea, Batte, velim, quaecumque supersunt,


page 52, image: s059

Esse putes tua. Sunt mihi pabula, copia frugum est.
Forsitan et vani terroris opinio fallet,
Evenietque metu nostro felicior annus,
Succurretque Dei accisis clementia rebus:
Illius, quem nos vera pietate colentes
Novimus esse Deum caelo terraque potentem.
Cuius nos precibus venerantes numina castis
Firma, quicquid erit, freti ipso mente feremus.

Daphnis II. ECLOGA XIII. DAPHNIS ET PALAEMON.

Tempus erat matura metunt quo farra coloni,
Et tonsis restant stipularum fragmina campis,
Atque novis petitur largus sementibus imber.
At Gaza hortorum specie variatur amoena
Arboreique nitent fetus ramosque recurvant:
Congressi et quondam duo in hac noti omnib. [Abbr.: omnibus] ora
Pastores, medium cum sol peragraret Olympum,
Daphnis fistulam amans, et praestans voce Palaemon,
Silvestrem repetunt post longa silentia Musam.
Sicque infit Daphnin prior appellare Palaemon:
Bucolicas, aut quid tu censes Daphni, Camenas
Instauramus? an hoc studium cur amque relinquis,
Nec tibi iam cantus, nec iam tibi fistula cordi,
Aonidumque extinctus amor? Postquam omnia quaedam


page 53, image: s060

Barbara confudit rabies hominumque Deumque
Iura, furor toto grassatur Martius orbe.
D. Quid faciam? neque iam silvas neque prata Palaemon,
Carmina nostra iuvant odere et carmina Nymphae,
Pan quoque carminib. [Abbr.: carminibus] non praebet iam magis aures.
P. Qua tamen hoc melius tempus ratione teremus?
An potius somno super indulgebimus herbis
Strati ad aquas leni fluitantis murmure rivi?
D. Ergo age si quid habes, meditatum prome Palaemon.
Suscita et in nostro latitantes pectore Musas,
Desuetam et revoca vetera ad certamina mentem.
P. Oeagrides [(editor); sic: Doeagrides] iterum spoliatus coniuge vates
Maestus Threicias lugubri carmine silvas
Dum celebrat, citharaeque sonis maerentia verba
Et vocem pressi queribundam attemperat oris,
Teque suam Eurydicem, Eurydicen vocat, et miser absque
Integros dapibus soles, somnique tenebras
Ingente expertes aeger traducit amore:
Sithonis heu subito crudelia corda furore
Horribili correpta manus sese instruit armis.
Haec saxa, illa ensem fert, haec longam quatit hastam,
Inque ruunt vatem, et cantus clamore retundunt,
Exanimique caput resecant, citharaeque refixum
Annectunt quernis, visu miserabile, clavis:
In pelagusque ambo abiciunt, ludibria saevis
Fluctibus, et pugnas quondam miscentibus austris.
Non tamen haec sacrum divini exangue poetae
Muta caput comitabatur, sed carmina vasto
Edebat non ante mari exaudita, suique
Deplorans Domini crudelia fata, necemque


page 54, image: s061

Infandam vitrei sic nabat gutgite ponti,
Leves arrecto auscultarunt vertice rupes,
Auscultaverunt sinuosi littora ponti,
Insulae et Aegaei circumfluae in aequoris undis,
Demulsitque mare et scopulos Orpheia surdos
Testudo, et ventos resonans nubesque repressit,
Quae Ciconum paulo rabiosa nequiverat ante
Flectere corda nurus. Sed iam Macareia Lesbos
Officio capitis sancto gaudebat humati,
Praemiaque eximiae tulerat praeclara Camenae:
Cum Thraces factum uxorum didicere suarum:
Audacis factum detestandique furoris:
Iratique animis ferro candente perurunt
Femineos vultus, scelerisque nocentia signis
Ora notant; et adhuc morem haec gens obtinet istum,
In poenam exstincti insontem quoque, vatis, adurunt
Posteritatem, atque haec persolvunt iusta poetae,
Immerita quem caede sui Rhodopeides olim,
Heu mihi quo generis probro, iugulare fuissent
Ausae, animis Stygio infectis de fonte veneno.
D. Deditus aucupio quondam puer arbore densum
Ingrediturque nemus, fert et sua lumina circum,
Si qua conspiciat residentes fronde volucres,
Praedam animoque oculisque petens. Tandem omnia lustrans
Ferret avis speciem qui prae se, grandibus alis
Aureolis misto plumis candore renidens,
Pennigerum Veneris natum videt, ille comantis
Sub buxi quasi se foliis abscondere vellet,
Implicitos ramos viridesque subire latebras
At puer hoc laetus successu protulit artis


page 55, image: s062

Instrumenta suae, calamos viscumque tenacem,
Atque imitabundo sonitus dedit ore volucres,
Observans huc atque illuc salientis Amoris
Impetum, et egregiam cupido spem corde capessit.
Ales enim ille ingens praeclaraque praeda vidert.
Verum ubi cautus Amor conatum eludit inanem
Vitat et insidias pueri, nec voce movetur:
Ille humi harundinibus positis, ibi propter, arantem
Declivi sub colle senem cursu petit, ille
Aucupii puero dederat praecepta Magister:
Quidque sibi acciderit narrat, monstratque volucrem
Eximium, et dolet ad nihilum recidisse laborem.
Huic senior caput inclinans haec deinde querenti
Reddidit, et risus admiscens talia fatur:
Ne, mihi care puer, damnosam ne pete praedam,
Aque isto celerem cursum deflecte volucri,
Bestia saeva haec est, fuge per iuga, flumina, silvas
Immanem volucrem, felix si prehendere numquam
Contigerit tibi. Quin post paucos ilicet annos
Sponte sua hic in te sese inferet, et petet ultro
Ipse tuum caput, et super excutiente residet.
Captus hic exstingui, servari idem nequit ales,
Nullae istum caveae exsultantem claudere possunt,
Quin, dictu mirum, et moriens aliquando revixit.
Callidus humanis capitur non artibus unquam,
Sed venit, et sese capiendum ultro improbus offert,
Admiscens vim blanditiis, subigensque coactos.
Nec prodest fuga saepe, nocetque sequendo fugacem
Hunc captare, in quo duo sunt contraria, nullo
Cura modo exercens animos, et summa voluptas.


page 56, image: s063

Haec avis et liquido sublimis in aere fertur,
Et sola terrarum ingreditur, maris et subit undas.
Scit anti nomen puero memorare volebat,
Conversum in faciem humanam cum vidit Amorem
Propter stare senex, subitoque exterritus haesit,
Nominis ille et hians prima os in voce repressit.
Ille, quid ad nostrum conspectum, stulte pavescis
A me, inquit, nihil est tibi nunc longaeve timendum,
Nam neque militiae neque Amori est apta senectus,
Nec puer in discrimen adhuc tuus hic venit ullum.
Qui si forte meas volet ipse evadere vires,
Nec blandimentis animo constante moveri,
Tunc videat caveatque, ea cum iam venerit aetas,
Quae mihi iam paulo post opportuna propinquat.
Dixit, et ex oculis amborum evanuit, inque
Sollicitudinibus variis relliquit utrumque.


page 57, image: s064

Illus. ECLOGA XIII.

Forte sub umbrosa quercu consederat Illus,
Astiteratque puer, genitoris maxima cura,
Stirpe puer nitens Polybus, baculumque sinistra
ungue gerens tenero spoliatum fronde colurnum.
Tum senior tardante sono sic incipit, ipse
A tergo excepi tectus bona carice verba.
Non ego te dilecte puer, Spes sola senectae
Et dulcedo meae, quos cernis adesse iuvencos,
Quasque boves numerare potes, pecudesque et agellum
Paupere cum casula tantum servando tueri
Praecipiens hortor, ne res te cogat egentem
Sollicitare alios precibus timidumque petendo
Demisso vultu trepidisque accedere verbis,
Cumque pudore refutatum discedere maestum:
Sed simul his iubeo, quae parta tenemus honeste,
Teque frui, pariterque tuis ea tradere natis:
Et, mihi quod multo est pluris, sic vivere ut illis
Ac potioribus his etiam dignus videaris.
Id fieri quanam possit ratione, quod olim
Demonstravit avus nobis tuus, accipe paucis,
Tempore quo medium sol circumvolvitur axem;
Concedit pecorique et nobis hora quietem.
Atque a me paucis quae narrabuntur, eorum
Excipiet totam longa experientia vitam.
Principio venerare Deum pietate fideque


page 58, image: s065

Sincera, et sanctae observamine relligionis,
Omnis et in huius tua spes bonitate locetur.
Tum reverere tuos grates referendo parentes,
Cumque his te cunctos qui sunt aetate priores:
Atque offensuris factis dictisque caveto
Aequalem laesisse tuum, officiosus in omnes.
Inprimis velis et remis esca malorum
Turpifici et vitii fugiatur causa, voluptas,
Quaeque hanc conciliant depravatae otia vitae
Otia regna, domos, urbes perdentia totas.
Otia perpetuo fortunae inimica secundae,
Otia virtutis semper contraria laudi.
Enervatur ab his animus, fit debile corpus.
At te operis numquam pudeat, pigeatve laboris.
Dulcia sint potius tibi desidiosa pudori,
Ac pigeat fecisse forent quae turpia dictu.
Ecce inarata iacet pars arvi, et vinea quaerit
Respectum, ut lacrimae primum de palmite manant.
Hic tuus est labor ille [(editor); sic: ] hoc est [(editor); sic: ] opus. Haud decet ullum
Aetate in iuvenili pueri praetendere causam,
Fistula deficitur cera, aiebas, mea, nuper,
Scissaque detriti peronis aluta fatiscit.
At tuum opus proprium sit fistula, nate, resecta
Et facile est opus hoc. Etiam sint integra dextra
Calceamenta tua. Non est hoc turpe colono.
Semper ad artifices est turpe venire tabernas,
Alteriusque manus operasque requirere semper.
Flagitio obstantem serva scelerique pudorem,
Rem pudor impediat nullam perversus honestam.
Ad decus et laudem directo tramite tendit,


page 59, image: s066

Quem peccare pudet. Pudor est pulcherrima virtus.
Is periitque in quo periit pudor. Optimus ille est,
Qui color ingenuas tingendo rubedine malas
In iuvenum ore nitet. Neque sunt sermone pudentes,
Obstrepero nimii, neque agendis rebus inepti.
Obtrectatores minime, minime insidiosi,
Semper et in se, non alios, inquirere prompti,
futilis imprimis fugiunt mendacia linguae.
Pax his est altrixque hominum concordia curae,
Instar et est odio bellum ac discordia, mortis.
Non violant leges, non solvunt vincula iuris,
Non turbant socii civilia foedera coetus.
His placide et caste et moderate degitur omnis
Grata Deo aeterno et cunctis mortalibus aetas.
Denique ubi hic pudor est, illic vitium exulat omne.
Hunc tibi commendant vestri praecepta parentis,
Hunc colere ille iubet te, hunc tota mente tueri,
Inque hoc felicis bona quaerere tempora vitae.
O puer, o cave ne amittas, mihi care, pudorem.
Talia dum memorat monstratque fideliter Illus,
Velle videreturque his dicere plura, mihique
Audere imprimis iucundum plura fuisset:
Cogere erat pecudumque greges armentaque tempus,
Ipse et in hoc faciens finem sermone quievit.


page 60, image: s067

Moeris. ECLOGA XV. MOERIS, CORYDON.

Ille hircus vites scelerato dente Menalcae
Arrodens teneras, nostris glaebaque petitus
Arbustis, qui pulsus heri frondentibus, in me
Cum malus obversis infesta cornibus ictum
Fronte minaretur, conspecto hoc fuste recessit:
Ille hircus vagus, atque aliena per arva petulcus
Huc illuc cunctis odium pastoribus errans,
Raucus voce, oculo venis rutilante cruentis,
Cui macie et scabie pellis deformis, et udae
Mucosum stillant nares faucesque venenum,
Ille igitur Corydon, quaeso, quando improbus hircus
Iam domino tandem vicini ruris Amyntae
His tolerabilius cohibente, nocebit agellis?
C. Moeri meam memoras curam mihi. Sensit et huius
Damna nemus pestis nostrum stirpesque novellae.
Quin vim nostra omnes istam regione queruntur,
Cura gregum quibus est armentorumque fidelis.
Nec laeto quicquam ramo, herba, flore virescens
Non labefactantis laniatus pertulit oris.
Atque inter magnos propter mala multa dolores,
Nuper paene tamen fuerat mihi risus obortus
Mirificam ad speciem, qua ille hircus se redeunti
Forte domum mihi sarmentorum fasce granato,


page 61, image: s068

Amnis per medium nostri dum transeo pontem,
Obtulit implicitum gestans in cornua cribrum,
Et laceri hinc illinc pendentia guttura Galli,
Nescio ubi petulans nactus. Sed ab hoc nihil aiunt
Tutum usquam pecore incontrectatumque relinqui.
Moe. Vidi et ego non distracta cum merce revertens
Ad nostram urbe casam, haec, nisi fallor, septima lux est,
Festucis varioque illum hircum fragmine torvam
Frontem intricatum, fabri insultasse tabernae
More suoque ibi delicias fecisse putares,
Aspersum et micis auremque caputque minutis.
Tanta sed admittunt nullos incommoda risus.
Cor. Ille quidem, ut verum fatear, noster fuit herbis
Sardois, et felle magis quoque risus amarus.
Tristitiae et tamen esse modum decet optime Moeri.
M. Anne mali nullum finem sperabimus huius?
Illi hirco praesertim aliis sociare paratis
Immanem rictus rabiem rostrique furores.
Non etiam nostri nullis gaudentibus agri,
Haec aliqui narrent si detrimenta, colonis
Plane huic addictis. An tu si forte Lycortas
Aut Chromis [(printer); sic: Chroniis] , aut Mopsus populantem cerneret ista,
Quae quanto studio posuit plantaria Daphnis,
C. Hanc conaturos censes depellere noxam?
Ut libet isti et eis similes donec licet, irae
Occultae fraudes sint exercere parati.
Nos tamen interea petimur dum clamque palamque
Quid sperare vetat? melius fore. Vita superstes
Donec in his animi retinet spiramina membris
Cum quoque ea acciderint nostrum quae nemo timere


page 62, image: s069

Non etiam potuit somni occursura quiete.
Quis iam dehinc dubitet fieri quin omnia possint,
Ut vel Arionii viridi Delphines in herba
Pascantur maria egressi, vel prata relinquant
ut pecudes, silvasque ferae, vicibusque novatis
Naturae hae saliant in salsas aequoris undas,
Illi altis errent in montibus. Et tamen hanc spem
Cum certam spondent nobis tum multa propinquam.
M. Cuncta Dei regit in terris aeterna potestas,
Cui facile est quod vult factu, neque viribus obstat
Ipsius in rerum hoc immensis ordine quicquam.
Quid tamen hanc age promittat spem dicito nobis.
C. Cura boni tandem conversa ad ruris Amyntae
Respectum miseri, reparandaeque otia pacis.
Custodes quem caprigenae, turba impia, prolis
Iam fallunt minus atque minus, melioraque dudum
Admittunt aures sibique utiliora suisque,
Communemque iuvante Deo, allatura salutem.
Iamque etiam aspectus ceu mortiferi Basilisci
Illum hircum quondam quos collaudare suetos
Audierat, vitare ferunt. Sed numquid et istud
Moeri tibi dictum est, sparsit quod garrula fama
Quidam aries quod in hanc pecudem sua cornua nuper
Impiger incurrentem impegerit. haud scio quonam
Eventu, et sunt diversi diversa locuti.
M. Assecla pastoris Damoetae nudius Aegon
Tertius hic me adiit, deque hoc certamine quiddam
Narravit, seque incursus vidisse paventem.
Impete sic, inquit, vehemente ruebat uterque.
Quod nisi fortuito casu tunc illa dirempta


page 63, image: s070

Proelia tanta forent, aries discedere victor
Illo hirco posset cornu vestigia laeso
Uno, iam referente, fugam trepideque parante.
Sed non passa fuit procedere longius iras
Interiecta morae quaedam tunc sors inopina.
De qua re cum plura Aegon mihi dicere vellet,
E pinus veteris rima erumpendo volantes
Crabrones Meliboeus adest, qui nuntiet agnos
Exagitare, vocatque Aegona abscedere. At ille
Obscurae tamen haec referebat murmure vocis
Exaudita sibi: petulans, immane, protervum,
Illum hircum, pecus, agricolarum clade ferocem,
Castratum fore deinde minus fortasse nocentem.
C. Aut hoc fiat, in exsecto male virus olebit
Sic etiam minus. Aut aries contorta, striata
Grandia in hunc rursum renovato cornua bello,
Quem modo dicebas, mox inferat acrius urgens,
Dum cornu latebras confracto quaerat utroque
Saeuum animal, terrasque quies optata revisat.
M. At Corydon nos, quod mandatum est, munus agamus.
Vimine tu mollique tuam detexito iunco
Fiscellam: Exsequar hoc iter ipse quod instat ad urbem.
Ne rursum officii nostri admoneat, velut ante,
Obtrectante petens Mopsi nos fistula cantu.


page 64, image: s071

EPIQALAMION melu/drion. EKLOGH is.


[Gap desc: Greek poem]


page 65, image: s072


page 66, image: s073


page 67, image: s074


page 68, image: s075


page 69, image: s076


page 70, image: s077


page 71, image: s078


page 72, image: s079


page 73, image: s080

MELOS EPIKHDEION KORYDWN H QRHNOI EKLOGH iz.



page 74, image: s081


page 75, image: s082


page 76, image: s083


page 77, image: s084


page 78, image: s085


page 79, image: s086


page 80, image: s087


page 81, image: s088


page 82, image: s089


page 83, image: s090

Carmen Epithalamium. ECLOGA XVIII.

Est locus, in terra qua se Germanide latus
Campus ad Hercyniae iuga tendens ardua silva
Misiniaci a vicina aperit regione coloni,
Cattorumque suis attingit finibus oras
Dilectus Cereri et Baccho, nec non tibi custos
Quondam Admetei pecoris, cum pastor Apollo
Fixisti caulas Amphrysia flumina circum:
Hic urbs est sita quam patria incola voce Salissam
Appellat, iuncto distinguens nomine Longae,
Praefectura tua Eriche Volcmare nobile cuius
Stemma nitet gentis Berlipsidos, inter et huius
Gentis stemma vetus Duringos, inter et Hessos
Maiorum virtute fideque et fortibus actis:
Inde solum tu Misniacum iam sponsus adisti,
Vallis amoena ubi Bornissos complectitur agros,
Promissamque tibi mater natam ante marito
Uxorem dare decrerat propriamque dicare,
Maiorum gentisque suae more. Atque erat anni
Hibernos tempus pergens concludere menses,
Iamque dies claris procedere solibus auctus
Quam paulo ante magis, breviorem et reddere noctem
Coeperat, et modo crescentem producere lucem,
Cum nec hiems abiit penitus, nec prorsus adest ver:
Quando ibi vicinis e sedibus undique coetus


page 84, image: s091

Virgineus, spectata cohors, et divite cultu
Et forma insigni laetam duxere choream
Ante fores thalami quem picta holoserica cingunt,
Quaeque torum instructum variata tapetia rarae
Artis acu externa decorant, cum clauderet intus
Praefectus sponsam sibi toto pectore caram.
Atque bis ex illis senae lectae omnibus uno
Argutis tenerisque modis tunc carmen ab ore
Complevere sono fundentes atria claro.
Aurea cunctarum plexis aptata capillis
Reticula exornant caput, emicat undique lucens
Laminae opus tenuis, super et serti levis orbes
Ex amar anti et roris habent compage marini,
Colla tegunt late bacata monilia gemmis,
Totaque velantur pretiosa corpora veste:
Hoc habitu et vultu illae haec concinuere pudico,
Auxeruntque pedum concinno carmina motu.
Circumstat iuvenum spectatrix densa caterva,
Inque alius figens oculos alia haeret. At illae
Sic peragunt hilari gestu cantuque hymenaeum.
O iuvenum flos, sponse, tuae decus inclute gentis,
Usque adeone tibi vix primo tempore noctis,
Paulo ante occiduas digresso sole sub umbras,
Tot placuit cubitum convivis ire relictis?
An defessus abes? te iamque labantia membra
Destituunt? suadent an vina capessere somnum
Largius in cena modo festi epota diei?
Ac tu sponse, tibi siquidem dormire libebat,
Arbitrio ipse tuo poteras petiisse cubile,
Virgo tibi at cum virginibus vigilare liceret,


page 85, image: s092

Hancque etiam ludo noctem consumere honesto,
Dum caneret lucis signum praenuntius ales.
Nam nostro e numero iam pars haec demitur una,
At tua semper erit proprii possessio iuris
Ista, domus gener egregiae, noctesque diesque
Totisque integros menses vertentibus annis.
Inclute Misniacos agros te sponse petente,
Vir bonus atque pius tunc sternuit omine fausto
Quispiam, iterque tuum felice ita sorte peractum est.
uno namque cubat tecum pulcherrima lecto
Nostrarum nulli ingenio ac virtute secunda,
Et praestans aliis forma omnibus, hoc celebrare
Nos iuvat et nobis nostram praeferre sodalem,
Et propriam illius famae postponere famam,
Inter Misniadas cum prima sit ista puellas.
Quippe diebus ubi, pro consuetudine, festis
Aut aliquo natali, aut pompa conubiali,
Congressae fuimus numero nos undique magno,
Misniaca primae de nobilitate puellae,
Vix ibi tunc ullam nostrum sine labe videres,
Huic si conferres, quamvis per se speciosam,
Cui pulchrum pulchrae fecit Lucretia nomen,
Gente Selenicia terraque Serhuside natae,
Gente Selenicia communi utriusque parentis,
Gente nec extremae ignota regionibus orae.
Utque olim aequali vernans de nocte relucet
Exoriens aurora hiemis post frigora durae:
Sic quondam in nostris fulgebat coetibus illa,
Flammeolis oculis, roseo ore genisque renidens
Purpureis, imitantur ebur cervixque manusque.


page 86, image: s093

Utque extat pingui tumulus sulcatus in arvo,
Multiferis spectatur ut alta cupressus in hortis,
Pegasus et sinuans aut Cyllarus ardua crura:
Sic conversa in se cunctarum haec ora tenebat:
Non etiam illa ignara colum torquere sequacem,
Non fusos agitare habiles, non texere telam
Pectine densatam, variae non pingere miros
Vestis acu ornatus, scires habuisse magistram
Hanc, cui Palladia occultum nihil esset in arte.
Cantantem audires, Musas audire putares.
O dilecta gregi nostro pulcherrima virgo,
Nunc habitura domum propriam, nobisque relictis
Casta viri lectum custoditura iugalem.
At nos nulla tui capient oblivia, et ista
Quae gerimus distincta tuo nunc serta colore,
Et quae praetexunt nitidas crinalia frontes,
Nos, dilecta, tui immemores, Lucretia numquam
Esse sinent oculis crebro occurrentia nostris
Suspensa in propriis thalamis. Te deinde requiret
Noster amor, lactens quondam agnus ut ubera matris.
Atque tuae illaesae fuit hic Lucretia nuper
Virginitatis honor, laus formae caelibis ista:
At tu quam faciem ostendes, carissima, nobis
Prima luce tuis, ex his emersa tenebris?
Nam veluti intacti est species pulcherrima floris,
Complures cultis quos semper habemus in hortis.
Liliaque et violas genera et diversa rosarum,
Et te praecipue nectendis apta coronis
Formoso ex puero qui suave rubes hyacinthe:
Sic est virginei nitor admirabilis oris,


page 87, image: s094

Sic facies quodam eximio splendore relucet,
Donec sincerum tenet inviolata pudorem.
Et nisi deciderint flores tamen ante, nec arbor
Nec possunt herbae fructus producere, non fert
Laeta seges fruges non Bacchi vinea sucos.
Quid steriles ulmi? quid vitis? si caret uvis.
Et fetura hominum si non suppleverit ortus,
Quid tandem illorum est de societate futurum?
Nos etiam optamus mutatae haec munia formae,
Quodque pudor carpit, liceat modo vera fateri,
Mens tacita atque animi secreta cupido requirit.
Felix quae talem reperisti nupta maritum,
Tuque vir hac felix tali qui coniuge gaudes,
Felices stirpis vinclis utriusque propinqui.
Sponsa modo et iam nupta vale, nunc sponse vale et vir,
Sponse iterum, et tu sponsa vale, et par nobile salue:
Vos Deus humani generis servator et auctor
Aeternus pater aeterni nati, unde piorum
Spiritus egrediens sua dona in pectora fundit,
Incolumes longo diuturnae tempore vitae
Propitius servans et cuncta adversa repellens
Vestra sit ut concors faciat sine fine voluntas,
Vos simili et vobis subole augeat. Haud erit ille
Partus iners prolem tulerit matrique patrique
Qui bonitate parem. Sic a maioribus ortum
Antiquum genus et clara virtute celebre,
Laudatum sera est in posteritate futurum,
Illustrisque domus erit huius fama perennis.
Ista puellarum finivit clausula cantum
Commendans sponsae subtili voce decorem.


page 88, image: s095

Cum pridem Oceani se demisisset in undas
Vesper, et ad medium cursu nox vergeret axem.
At iuvenum accessit iubare orto mane caterva
Et te sponse canens, et dulces carmine nexus
Coniugii celebrans. Generis te gloria vestri
Sitticchi patris et genetricis Collerinae,
In sublime ornat tollens et honoribus auget.
Sed tua te virtus super altius evehit illos,
Atque novis gentem Berlipsida laudibus esse
Ordine cum primis spectatam reddit equestri.
In te mens rectique tenax studiosaque honesti,
Ingeniumque bonis insigniter artibus aptum,
Et numquam inflexa ad vitiorum probra voluntas.
In te relligionis Amor, pietasque fidesque,
Excellens magis hoc praeclarae nomine famae,
Quo fieri ferme ista videmus ubique minoris,
Vsque adeo, ut furor et vulgi haec amentia ridens
Esse bonosque probosque ignavum ducat inersque
Huc adde ingenii lumen, studiique labores
Doctrinae et cultus: Te Gallia et Itala tellus
Nunc etiam audito miratur nomine, et esse
Germanos populum humanum fortemque fatetur.
Praeque aliis bene te morata Bononia gaudet
Hospite, virtutum testis non vana tuarum.
Te natus Tusco nutritusque audiat agro,
Et priscis Sequanae cum Celtis accola Francus,
Esse suum civem iuratus dicet uterque.
Quanta sed est Latii sermonis copia puri?
Qua cura patriae perculta oratio linguae.
Splendida quo studio dicendi parta facultas?


page 89, image: s096

Quae legum et sancti quaesita scientia iuris?
Nunc te concilium augustum desiderat, unum
Ex numero imperii quo impletur curia divi,
Conflaturque sacri terris tutela senatus,
causa et iudicio quaevis deciditur aequo,
Fulsit ubi tua constantis prudentia mentis.
At fruitur tellus te praeside laeta, paterna,
In tua qua virtus rara et sapientia lucet
Aetherios inter reliquos ut Phosphorus ignes.
Ac tua nunc et iam hoc cumulantur plurima facto
Egregie prius acta et gesta: quod integer aevi
Atque incorruptae splendescens flore iuventae,
Ante tuam quam flagitiis obscena voluptas
Et turpi infamem macularet crimine vitam,
Scandis legitimi concessa cubilia lecti,
Et dulces certi fructus decerpis amoris,
Pectora pectoribus casto iungens hymenaeo.
Quo sine nunquam ignominia caret, aut comitantem
Gratiam habet Cytherea, vagante libidinis aestu.
Tollite coniugium, natura ruet, quia nectit
Mutua totius compagem copula mundi,
Inque hoc quicquid inest conubia laeta proagant.
Quadrupedum volucrumque genus turbamque natantum.
Quin etiam palmis perhibetur inesse cupido
Complexus, vitis circum seque implicat ulmum.
Quod si concrescunt lapides, ut creditur, et iam
Coniugii in cassis anima se ostendit imago.
Sed cur exemplis alienis quaerimus uti?
Nostrum aliquis genus aspiciat. non hoc modo servat
Concubitus, sed concubitus lex certa pudorque,


page 90, image: s097

Qui duo secernens ex omnibus efficit unum,
Atque unum duplicat rursum. Hinc sapientia nata,
Hinc virtus hominum sese exserit, et parit artes.
Non fora, non urbes, non esset cultus agrorum,
Fundamenta nisi iaceret domus omnibus una.
Ad maiora animus fertur, cui virgo parens est
Aeterni nato patris, huius quae sit origo
In terris monstrat series inde usque ab Adamo
Continuata, satus perque enumerata iugales,
Donec Christe creat te sanctae virginis alvus,
Nomine non etiam expertis neque lege mariti.
Ad nos coniugii sed mentio nostra recurrat.
Coniugium, Cecropis geminatos instruit artus,
Utque sit alterius facit alter pes, manus, auris,
Et stabilit quicquid firmum est fulcitque ruinas.
Pondera curarum minuunt divisa dolores,
Commoda laetitiae augescunt partita duobus.
Suppeditantur opes: gratas concordia reddit.
Res parva est: rem multiplicat concordia parvam,
Solamenque domo est concordia paupere praesens.
Temperat hoc flammas laxatque cupidinis arcus,
Et desiderium iusto moderamine miscet,
Custoditque domum, affectusque in corde refrenat,
Et pacti blandas leges consignat amoris,
Debitaque officii persolvit mutua iusti.
Utque trahunt facili biiuges simul esseda nisu,
Coniugum ita aequali cursu deducitur aetas:
His fontis scatet una domi, intractabilis unda
Externis manibus non haec vaga flumine manans
Luxuriante foras, non rivum aliunde requirens


page 91, image: s098

Deducti laticis, proprii sed plena liquoris,
Pura perennis aquae semper quem copia fundit.
Unum hi corpore sunt, animi his sententia concors.
Hos pius urget amor, nec saucia pectora turpi
Vulnere, ab infami missa Cythereius arcu
Quale puer dira facit exitiale sagitta,
Implorare Deum fugiunt, precibusque salutem
Et refragantis votis exposcere cordis.
Quod si cui soli concessum est caelibe vita
Claustra impolluti servare integra pudoris,
Et penitus vetitae exstinxisse libidinis ignes,
Gaudeat, et grata divini mente fruatur
Munere communem sortem superante favoris.
Talia dum iuvenum celebrantur carmina voce
Coepit purpureos aurora ostendere vultus,
Tympana iamque sonant, simul et dat tibia cantus,
Atque nova alterius reparantur festa diei.
Hactenus at versu nos haec retulisse Latino
Sit satis, et laetis memorasse audita Camenis.
Procedat vertens completis mensibus annus,
Propitio adiutore Deo, cuius veneratur
Relligio nostra et solius numen adorat,
Aeterni patris et nati cum flamine sancto:
Nosque Genethliaca cumulabimus ista Thalia.


page 92, image: s099

Phyllis. ECLOGA XIX. THESTYLIS ET PHYLLIS.

Est ne domi Phyllis? Ph. Quis me vult? Thestyli tune
Hic aderas? Quin ingrederis. Thest. Non otia tempus
Suppeditant. Vult vir frumenta extundere, fustem
Iussa fero, quem potus heri a caupone referre
Neglexit. Quod si mora fiat, forsitan in me
Impingat fustem prius, iracundus et audax.
Nam quid ego hoc taceam? quod notum est omnib. [Abbr.: omnibus] At tu
Quaeso iuva me consilio. P. Quid consulis ergo,
Quave in re? mea tu dic Thestyli. non tibi deerit
Illa meae qualiscumque est sapientia mentis,
Non operam patiar nostrum studiumque requiri.
Th. Sed ne quis quicquam resciscat. Ph. Dic age, nemo
Audiet ex me aliquid. Th. saevum et sine fine furentem
Perversum, vanum, verbis rebusque ferocem
Pagi odium pestemque domus, iam cogito tandem
Deseruisse virum. Ph. Quid narras quaeso? Th. Quod Audis.
Ph. At mea tu, quod ais, ne feceris. T. Obsecro quare?
Non durare queo cum tali nupta marito.
Ph. Quod iuvet ergo illum facies. Th. cur? Ph. liber ab omni
Ipse metu gerere ut possit, quaecumque libido
Forte tulit, carpatque tuos mox altera fructus,
Ipsa bonis propriis postquam te eieceris ultro.


page 93, image: s100

Th. Quid mea Phylli igitur suades? Ph. mea Thestyli nil est
Rebus in adversis animo melius patiente
Fortiter ut quidque acciderit. Nam triste malumque
Dimidio esse minus bona mens facit, An tibi soli
Non recte esse putas? Etiam me multa dolore
Afficiunt. Hominum sic fert natura, ut ubique
Et mala sint permista bonis, et tristia laetis,
Et nihil inveniatur ab omni parte beatum,
Istius in toto mortalis tempore vitae.
T. Sic, mea Phylli quidem humanorum ut copia maior
Inque loco inque omni sit condicione, malorum.
Sed meus estne? tuo quaeso qui gallus in horto
Concutiens alas cantus ciet improbus ore
Obstrepero absurdos, gallinarumque cohortem
Seducit vagus, et vicinos inter oberrans
Intempestiva multis est voce molestus.
Certe est ille meus. Quem tu nunc obsecro mecum
Depellas abigens, quoties et deinde videbis
Tuque omnesque tui inclament, agitentque fugentque
Nec cures, ictu laedas si forte ferocem.
Namque mihi est animus tandem hunc removere, neque intra
Quippe casam solet utilis esse, forisque nocere.
Sed nimis hic iam Phylli, diu, mea, cesso. Valeto.
Ph. Thestyli tuque vale. et poteris si quando, redito,
Cum neque opus neque formido remanere vetabit.


page 94, image: s101

Corydon. ECLOGA XX. LYCIDAS CORYDON.

Lyc. Dic mihi quaeso tui vicinus rusticus agri
Numquid adhuc, Corydon. Scin quid memorare volebam?
Cor. Idem est qualis erat. cui nuper falce novellum
Circum furtiva cedenti quaque salictum
Deprehenso, Damon, manifesto, quid facis? inquit,
Improbe. At hic fugiens evadere, fasce relicto
Coeperat abscissis quem concinnare flagellis.
Lyc. Haud esse improbitas petulansque audacia semper
Fortunata solet. Deus et tandem ausa nefanda
Cernit, et advertens animum ulciscendo coercet.
Sed nos hac, Corydon, potius bona verba loquamur
Luce bona, celebrentque Deum modo carmina nostra,
Et prece magna vocent venerando numina, casta,
Ingratae et sileant voces tristesque querelae.
Tuque age, semper enim in promptu semperque Paratum
Carmen habes aliquod, silvestrem ordire Camenam,
Hanc tenui mea Musa deinde sequetur avena.
Cor. Haec tua larga aeterne Deus bona, dextera praebet
Tempore paciferae terras hilarante quietis:
Vomere pressa gravi ut proscindens rusticus arva
Cantu tractatus curvi soletur aratri,
Aequatoque solo committat semina rastris.
Quae simul ut mandavit humo discedit, et anni
Vertentis frumentifero sua praemia mense


page 95, image: s102

Expectat navatae operae exhaustique laboris,
Deducitque greges suus intra tegmina pastor,
Laeta domique boves linquentes pascua servat.
Altera sed sunt haec tua clementissime dona
Et benefacta Deus, segetem quod conspicit ille
Qui consevit agrum demessaque grana recondit
Ipse, neque haec fiunt alienae praeda rapinae,
Saepe dedit quae damna mali vesania belli,
Igne nocens ferroque et vastatrice ruina.
Hanc averte Deus, Deus opt. Max. [Abbr.: optime maxime] pestem,
Hunc Deus a nostris oris depelle furorem,
Sementem, ut fruges, qui fecit, colligat idem
Inque suam proprius custos pecuaria caulam,
Inque armenta sui stabuli praesepe reducat.
Lyc. Pace virent agri, pecudes armentaque gaudent.
Multa ovium viridi tunc errant milia campo,
Noctu armenta redire boum properantia claudit
In stabulis custos, mulctrae tunc lacte redundant.
Iura vigent, legesque valent, dant laeta quietem
Otia, Musarum sacris operata iuventus
Doctrinae studet, et virtutis crescit honore.
Relligio illustri excercetur splendida cultu,
Totae urbes florent, pax est res optima rerum.
Huius coniugium est, huius cognatio, et huius
Liberi et affines, et opes, et corpora sana,
Horrea frumentis, et vino haec dolia replet.
Iungit amicitiam, et commercia mutua servat.
Haec eadem agricolam saxis dura atque salebris
Nutrit humo. Nihil arva absque hac cum pinguia prosint
Ipsa per arma suas tunc ducit aranea telas.


page 96, image: s103

Tunc etiam inclusum exeditur rubigine ferrum.
Tunc sepelire solent nati plerumque parentes
Effetos ipsi iam aetate et viribus aucti.
Non tunc caede viri pereunt, non tecta cremantur
Hostili iniecto manibus crudelibus igne.
Non tunc externis bona sunt civilia praedae
Non vastatur ager. Tunc est imbellis et aetas
In tuto, et sexus. Non obstat tunc tuba somno.
Haec Deus o nostris, Deus, o largire diebus
Commoda, perniciem dirique avertito belli.
Ne laceret vecors nostras discordia terras,
Sanguineo aut mentes agitet Bellona flagello.
Cuncta Deo pacis te sint auctore quieta,
Cunctaque propitio et te sint tranquilla benigno.


page 97, image: s104

Votum seu preces.

Conceptas animo nuper pia carmine laudes
Vota reus solvam, damnavit me tua, fili
Christe aeterne Dei aeterni, clementia voto.
undique me circum streperet cum turba malorum,
Morborumque lues, improvisique tumultus
Vicina in patriae Martis regione furentis
Enectaeque fame prius exhaustaeque tributis,
Heu mihi quam saevae et tristes pestes et acerbae,
Cunctaque divinae complexae nomina poenae,
Qua tandem merito laxans ulciscitur iram
Iustitia, Deus, assuetum superante favorem:
Tunc ope defectus, tunc spe desertus ab omni
Te prece solliciti cordis trepidante vocavi,
Multiplice et gravium curarum pondere fessi,
Christe hominum generis custos auctorque salutis,
Totius et cuius propria est possessio mundi,
Et data cui caeli est omnis terraeque potestas.
Tu faciles nobis praebens orantibus aures
Protexisti inopem auxilii dextramque dedisti
Impulso, et vita incolumis resque integra mansit
Nunc quoque propitio te nostra tuente paterna.
At tuus, o sedes Franconidos, incola, gentis
Prisca recens veteris, quae Wurti nobile purgi
E re nomen habes, urbs Bacchi munere dives,
Deque fluente uvis compressis incluta musto:
Fata sua et patriae luget deflendo ruinam.
Haec mihi, qui nuper te, Noricoberga, relicta


page 98, image: s105

Venissem ad generis tunc incunabula nostri,
Regnessi fit ubi scisso insula flumine, pontes
Et duo congressus praestant. Ubi Caesaris extant
Heinrici monumenta pii, pavonis in urbe,
Teutonicum unde tuum nomen, Pabeperga vocatum est,
Ortus terra mei maiorumque ordine retro
Longaevo, et multos annos numer ante meorum:
Viribus atque viris opibusque aliquando potens urbs,
Floruit et laudabilium in qua copia rerum
De caelo donec flagravit curia tacta,
Seditio et reliquos incidit concita nervos.
Haec igitur tunc sunt comperta haud illa timenti,
Nuntius indignae cladisque exterruit omnes
Et fama admista veris formidine falsa
Non ignavorum fregit quoque pectora. Qui tunc
Urbe pavor tota? quae consternatio? quanta
Sollicitudo suas fortunas eripere hostis
Immitis manibus vastatricique rapinae?
Nec iam tabifici morbi, nec laetifer annus
Amplius urgebant ullos, quamquam sua passim
Funera per totam tunc urbem vicus habebat
Omnium et iste animos dudum pervaserat angor.
Nam senibus mistos iuvenes puerisque puellas
Efferri, et patribus matres, condique sepulchro
Cernere erat. Quin et quos haec formido fugarat
Expuleratque domo mortis timor, altera rursum
Ad desolatos revocabat cura penates,
Rerum aliquid possent tamen ut servare suarum.
Nemo oculis somnum nocte illa vidit. Ubique
Lumina, discursus, fremitus, labor, horror ubique.


page 99, image: s106

Nec spatii sat erat, quae vellet quisque, parare,
Incertique animum commotum impellere sensus,
Arripi et id sors obtulerat quod cuique, vel ante
Sepositum eximiumque et prima quis inter habebat.
Nocte suum luna illa etiam compleverat orbem,
Umbraque conatus sublustris et acta iuvabat,
Cum rutilante suum miscens face luna nitorem,
Quam se Phoebe tibi opponens Mars anteferebat
Horribilis fulvo stellae splendore minacem.
Atque subobscura me cuncta in luce videntem,
Et strepitu excitum crebro et clamore paventem,
Vecturaeque sonis exportantumque fragore
Suspensum, si non fatear trepidasse, periclo
Perculsum tanto, tunc et mea corda timore
Icta gravi tremuisse, mihi et metuisse meisque:
Mentiar, et fictae quaeram virtutis honorem.
Nam meum et ingenti stupuit formidine pectus
Quod genito mihi molle datum est, et cura dolorque
Concessit nobis nullam exagitando quietem.
Quid facerem? neque me naturae finxit ad arma
Expedienda habitus, neque me studium atque voluntas
Ad pugnas placidum instituit rixasque cruentas.
Tempus erat Phoebus caeli quo templa peragrans
Ante Nepae partes descripti limitis octo
Nomine per librae iuga, sed re virginis astrum
Invehi, et autumni primum concludere mensem,
Consequitur quae lux octobres postera Nonas:
Tunc ergo nostris rebus patriaque relictis,
Nondum luciferi iubare apparente, recedo
Me nato comitante, domo egrediorque paterna,


page 100, image: s107

Nondum animi quoque certus iter quo tendere vellem.
Et iamiam plerique hostem adventare ferebant.
Ac porta exieram firma custode secunda,
Qua via Saxonicos directa abducit in agros,
Hic venit in mentem ad dextram deflectere cursum,
Et petere antiqui montanae sedis amici
Tecta, ubi destracti immerito vestigia Paesti
Propter habet positas alias iam Phorcius aedes,
Phorcius ille suae decus et iam clausula gentis,
Gentis qua vel prisca magis vel nobilis exstat
Vix alia in totis montanae Francidos oris.
Huic me olim studii ingenui puerilibus annis
Conciliavit amor, totoque hunc tempore firmus
Mansit adusque diem lustris bis quinque per actis.
Qui me dum quamvis aeger complectitur omni
Prompti animi studio, cupientem et abire moratur,
Ecce meam patriam captam quoque nuntius affert,
Atque ea mox tota fama hac regione vagatur,
Ulteriora loca et velox rumoribus implet
Tristibus ante alios nobis, captae Pabepergae.
Sed Deus huc stragem non est procedere passus,
Et Moeni solam consistere iussit ad urbem.
Et tua meque meosque tegens miseratio tutos
Praestitit, implorate Dei Christe unice fili.
Ast aerumnarum moles miseram obruit urbem
Moenida, direptasque domos et funera plorant
Non quoque nulla inopes rerum, pars maxima, cives,
Interfectorum crudeli caede suorum.
Te nunc, te infelix tetigere atrocia fata,
Tu nunc tu prostrata iaces, et nuda requiris


page 101, image: s108

Antiquum decus et prisci splendoris honorem,
Vitiferi et collis te Baccho petra celebris
Nunc etiam frustans dulcis sua munera fructus
Nulla, aut nullius momenti evanida reddit.
Quicquid erat magno longoque labore virorum
Partum, ac feminea servatum industria et arte,
Quae subolis spes educendae: una abstulit hora,
Abstulit externas quoque opes, ut forte diebus
Illis solemnis fuerat mercatus in urbe.
Quid querar aut dicam? o saecli inclememtia nostri,
O mores, o praesentis vesania vitae,
Urbs aliquis calcat quoque te miseranda iacentem,
Insultatque tuis spoliis et vulnere gaudet,
Nec videt ultorem, post se caput extollentem,
Stare Deum atque aliis damna accumulare aliorum.
Quae tamen insanae haec tempestas saeva procellae
Quis fuit et subitus ceu fulminis impetus iste?
Tam lacrimabilium fuit et quae causa malorum?
Quinam hostes, quis dux, quis miles? copia qualis?
An nullus metus, urbs infelicissima, nulla
Custodum vigilumque cohors in te fuit? an nec
Ingressas amnem turmas conspexit equestres
Moenia radentem quisquam? praesto affuit illic
Iampridem dubio ac infido tempore nemo?
Dum portam reserant pedites ferroque refringunt.
An secura quies fuit, an neglectio tanta,
Contemptusne ille hostis, an haec fiducia causae?
Credibile est lapidum iactu hos potuisse repelli
Temptantes aditus, atque in praedas inhiantes.
Quis tamen insidias struxit, vimque attulit istam


page 102, image: s109

Occulte, fossis et cinctae moenibus urbi,
Sique ferat fortuna, haud defensoris egenti?
Mens hebet et tenebris animus caecatur obortis,
Atque loqui conantis adhaeret lingua palato.
Quid memorem? video nil, nil decernere possum,
Ni quod ego has irae meritas intelligo poenas
Esse Dei. quas nostra suorum oblita bonorum
Et quae dona tributa sibi sint immemor, aetas
Iam luere incipiat. Neque enim hoc mala fine quiescent,
Impendentque istis graviora et deteriora,
Et magis exitiosa. Volans dum emersa cavernis
Tisiphone Stygiis toto agmine cincta sororum
Incenditque odiis mentes, animisque venenum
Instillans vertit sanos in pectora sensus,
Et rabie fera corda ciens impellit ad iras
Mortiferas. Non iam generis, non sanguinis ullus
Respectus, confusa iacent sacra atque profana,
Vi ius oppressum, vitiis est obruta virtus,
Turpia nilque loci reliquum inter restat honesto.
Nullus peccatis obstat pudor. Omnia fas sunt
Quae modo cuique libent. Verum, pietasque, fidesque
Interiere, vigent mendacia, perfida mentis
Atque oris levitas, veneratio vana, priores
Nec retinens cultus sanctos ritusque sacrorum,
Seriaque admistis depravans dogmata nugis.
Quin etiam videas, tanta est audacia, verbum
Prolatum ore Dei aeterni corrumpere quosdam,
Proque illo proprii commenta inducere sensus,
Atque suis hoc conciliare affectibus ipsum.
Quis labes iam, quaeso, suas considerat, et non,


page 103, image: s110

Ignoscens sibi, in alterius se crimine iactat,
Exacuitque mala obtrectantis spicula linguae?
Ergo Dei cultu sublato hominumque timore
Quis modus esse potest sceleri? Quae cura resistet
Flagitiis? Ratio quae dissuadebit iniquum?
Officium praestare docens, vitaeque tenorem
Ad normam recti conformans, regula mores
Ut fingat nullo pravi mendosa reflexu,
Dura libidinibusque innectens vincla protervis,
Atque superba domans, spurca et petulantia frenans,
Luxuriamque, vias claudendo cupidinis, arcens.
Parcere sed poterant sibi cognati atque propinqui,
Arma nec in proprium distringere mutua corpus,
Nec violare Laremque suum et convellere nidos,
Atque aperire viam, veniens qua barbarus hostis
Intret, et inducat sua planis agmina campis,
Qua vel Sol oriens tenebras noctemque repellit,
Vel riget ad septem tellus conversa triones.
Horum etenim tempus iampridem quaerit uterque
Quo distractum odiis intestinoque, furore
Quassatam, et proprii belli civilibus armis,
Viribus inque suis sese, Germanida, versis
Occupet, et captam penitus sua sub iuga mittat.
Sic regno saevam crescente tyrannida firmans.
Non secus ac clauso lupus insidiatur ovili
Circum saepta obiens aditusque per omnia lustrans,
Si qua forte labet paries rimisve fatiscat,
Sive canum dispersorum custodia cesset.
Quod si aliquam plagam vel vis furiosa vel error
Impegit stolidus vobis, quin saucia quae pars


page 104, image: s111

Est, illam sanare iuvat? non dilacerando
Amplius afflictum prorsus corrumpere membrum,
Aut etiam rabie insana miseram simul ipsam
Vulnere confectam crudeli perdere vitam.
Infertis, videt hoc an nemo? manus violentas
Vos ipsi vobis. vestrum strictus caput ensis
Iste petit, tingit cervix hanc vestra securim
Sanguine pollutam gentili. sensus abesse
An calida manante potest de vulnere tabo?
Quos ego nunc de te usurpem Germania questus?
O decus Imperii quondam Germania sacri,
Quo nunc res etiam fulcitur publica solo.
O patria, o veterum domus illustrissima regum,
Clade tua lacrimas potero quas fundere dignas,
Quae lamenta tuos aequabunt nostra labores?
O miseram, vel nunc vatum praedicta priorum
Te, si vis audire, monent, vel si tibi clausae
Sunt aures quibus accipias praecepta salutis,
Non tamen ignarae exitium monstrasse ferentur.
Nam te sola Ducum levitas, occultaque perdet
Invidiae pestis, simul et mens utilis expers
Consilii atque boni, subiectorumque recusans
Imperii iussum improbitas, oblitaque iuris
Iurandi, et fidei ruptis iam libera vinclis,
Et nimia inst abili concessa licentia vulgo.
Haec cecinere tibi veteres, Germania, vates
Invicta externo quantumvis Marte potente
Et tantum metuenda tibi. Tu sola tuarum
Aerumnarum atque interitus tibi causa futura es.
Tu, quo contruncata cadas, fabricabere ferrum,


page 105, image: s112

Tu, quae structa tuos evertat machina muros
Ipsa parans statues, discrimina sola tibi abs te
Impendent foedi exitii turpisque ruinae.
Et nunc complentur numeris fatalibus anni,
Multiplice in sese terno, mox deinde redacto
In quadrum, et deinceps hinc exstructo aggere cubi,
unde etiam trini augmento de principe trino
Planities quoque quadratur, reciditque vicissim
Ad fundum illius spatii, quod claudere semper
Aequales acies tres consuevere duabus.
Quae celebraverunt doctorum scripta virorum
Tempora, fatiferis eventibus apta notandis.
Heu mihi, num bona te laedunt tua, iamque gravaris
Pondere felicis sortis, non provida casus?
Nec te propitii donis male pluribus uti
Iampridem male grata, Dei, pudet. actaque dira
Te rabie petis ipsa tuis immaniter armis,
Inque malum bona convertis? Nihil est nihil usquam
Difficile insolitumque magis, quam ferre secundas
Aequo res animo, neque delirare fruendo
In vera ratione bonis. Non iam tibi desunt
Ingenia artificum, non altae moenibus urbes,
Publica visuntur simul et privata opera, aedes
Praeclare exstructae atque ornatae intusque forisque.
Nulla etiam luxus nunc instrumenta requiris,
Importatque tibi vestes exotica tellus
Materia egregias, pretiisque ingentibus emptas:
At mediae mare piscatum mittit. Tua sordet
Iam tibi multiplicis dudum vindemia montis,
Externa et structis apponis pocula mensis


page 106, image: s113

Argenti praeclara atque auri pocula signis,
Rhaeticae et Ausoniae Cressaeque et Iberidos uvae.
Faginus est nusquam modo, qui scyphus ante solebat
Cum populari epulas priscas astare Lyaeo.
Deliciis aliisque redundas, et tua rimans
Viscera divitias reperis cogisque repertas.
Haec tibi virtutis nimirum copia curam
Excutit amplificam lucri non laudis avarae,
Et sese tantum affligendi robore forti.
Quid quod et in te sunt sapientia et ingenua arte
Doctrinaque viri praestantes? cuncta sed unum
Haec superat: Vera instauratio relligionis,
Et monstrata quibus tua sancta Ecclesia, Christe,
Deformata tuo se indignam nomine praebet,
Tam variis longo polluta erroribus aevo:
Et vitia abiecto tandem repraehensa timore,
Ille vel hic quicquid parti assentando loquatur
Alteri iniquus utri, aut, sicut fieri solet, aequus.
Quid refert? monitus paucorum corda salubres
Si tangunt perversa atque irascentia Vero,
Et rapidi si verba ferunt frustra edita venti.
Heu mihi quae species, quae nunc apparet imago
Illius eximiae praecellentisque decore
Sponsae, Christe, tuae ruga maculaque carentis?
Quam lux ista obscura nitet? ceu nubibus olim
Solis ubi tegitur nigrantibus aureus orbis.
Aut quam rara micant argenti granula puri
Implicat aspersa quae scoria plurima sorde.
At te, proh dolor o quam ferramenta, columna,
Quae sacri fulcis caelestia dogmata verbi,


page 107, image: s114

Saeua petunt? avida aeternum percellere Verum,
In terris quod tu sustentans sola tueris.
Sed quoniam propriae est manifesta offensio culpae
Et peccata gravant aetatem ingentia nostram,
Et iustam accelerat scelerata audacia poenam:
Sola datur nobis, a qua sperare salutem
Fas sit, propitii nullo clementia fine
Progrediens, immensa Dei, caelum, mare, terras
Perpetuo complens, collata pace, favore:
Nobis, qui colimus te, sancte Deus, venerantes
Qua nos relligione tuo sermone iubemur:
Sancte, potens, aeterne Deus, Deus optime et idem
Maxime, iuste, sed et mitis, miserisque benigne,
Invicte, omnipotens. Qui cum nato pater, et cum
Egrediente simul sancti unus numine flatus
Regnum, Magne, tenes cunctis durabile saeclis,
Saecla, Deus, numero quae deinde carentia volvent,
Innumerabilibus saeclis eadem prius aucta.
Supplice nunc igitur prece te vox nostra fatigat,
Ante pedesque tuos humilis prostrata iacet mens
Delicti veniam implorans et numen adorans
Solius, auxiliumque et opem discrimine poscens
In tanto fortunarum simul atque salutis.
Nos alienatum perversi cordis habemus
Et merito infensum studiis te, sancte, malignis.
Gloria, laus et honor tibi, probrum, infamia, crimen
Debetur nobis. patimur quae, ea cuncta profecto
Iure pati, et meritos quoque deteriora fatemur
Nos esse, atque etiam nunc non cessare mereri.
Inque nocens aliquis, quamvis videatur, et insons


page 108, image: s115

Cum sit nemo tamen te iudice: Nos quid agemus?
Conscia flagitii et sceleris quos pectora damnant
Multiplicis variique. ubi consistemus in irae
Iustitiaeque tuae sensu, mala et impia turba?
Perfugium quod quaeremus? bonitasque fidesque
Perfugium nobis certum patet. hae moderantur
Iustitiae, esse iubent et mansuetudine summa
Nos, Deus alme, tua, Deus o mitissime, fretos,
In te nostra igitur solo spes fixa resistit,
Confisosque tibi numquam nos esse pudebit.
Tu nos eripiesque malis praesentibus, aque
Nobis, quae impendent etiam peiora repelles.
Iamque aures precibus nostris, Deus alme, patebunt,
O Deus alme, tuae, postquam inclinaveris illas
Ad nos orantes veniam et peccasse fatentes.
Tunc tua dextra teget nos tunc hostilia tela
Obicies contra clipeum, tunc moenia circum
Firma dabis, ne vis nobis inimica nocere,
Neve qua fraus neu nos iniuria laedere possit.
Praesidium, postquam sunt infesta omnia, solum,
Te solum turrim, quae nos tutetur, habemus.
O nos magne potensque Deus, nos protege, dextram
Clementem opponens proque arma hostilia pulsans,
Atque illos, qui nec metuunt te nec venerantur
Inque ruunt scelerum grassante furore, refuta,
Et conservatis nobis concede quietem
Pacificam: Nobis prima in te ab origine vitae
Qui sumus et gravidae proiecti matris ab alvo,
Nostraque quo solo fiducia nititur omnis,
En tua per mundum hunc Ecclesia sancta senescit,


page 109, image: s116

Ne tu destituas opis hanc modo maxime egentem,
Undique dum insultant hostes timidaeque minantur
Exitium, effetoque infirmam corpore vexant,
Consilio exiguum capto prosternere coetum,
Et parvum vastare gregem: Quem iam, velut aiunt,
Custos palantem pastorque suus videatur
Deseruisse Deus. Ruite irruite insectantes,
Qui defendat adest nemo. Iam sola vagatur
Auxilio ista caterva carens, certissima praeda
In nostras ventura manus. pedes hinc, eques illinc
Adde gradum. quid adhuc, nostra est victoria, cessas?
Talis Iessaides nobis est carminis autor.
Tales ille preces turbato pectore fudit,
Tales subiciunt afflictis tempora nobis,
Quique pericla videmus adhuc quam grandia restent.
Namque utinam hac ierit fluctus tenus iste. utinam sit
Perpetiendorum nobis haec summa malorum,
Nec modo venturae sint ista exordia cladis.
Addere sed reliqua his quoque convenit. At Deus o tu
A nobis ne iam absistas longeque recedas.
Atque angustarum tanto in discrimine rerum
Succurras sese tibi qui committere totos
Non dubitant. cadat hosti animus pudeatque fugacem
Incepti, et quaerat te profligante latebras,
Qui modo terrebat pavidorum corda superbus.
Nunc adiutorem sibi te spes nostra reservat,
In te nunc etiam fiducia permanet haerens
De tenui quamvis pendens haec languida filo.
Ac salvi incolumesque tuae iam carmina laudis
Pangere, victricis iam facta ingentia dextrae


page 110, image: s117

Decantare iuvat te glorificantibus hymnis,
Perpetuo grati celebrans ut praedicet oris
Lingua memor data quae bona sunt ingentia nobis
Munifico tribuente tuo, Deus alme, favore,
Mensura numeroque carentia, quis neque chartae
Quantum est, sufficiat perscribere cuncta volenti,
Nec calami toto quotquot nascuntur in orbe.
Iudicium, Deus, est rectum tuum et undique verum
Solius, hoc primis novit perdoctus ab annis
Unicus ille tuus populus, dediscere numquam
Qui solet atque potest obliviscendo recondens,
Nuntiat atque aevo, te subiciente, futuro
Quod decus et quae iustitia et sit quanta potestas
Magnifici aeternique Dei, cui nil simile extat,
Qui temptare animos saepe affligendo suorum
Et paene assuevit morti demittere, ut inde
Ad vitam ex imis revocet telluris abyssis,
Maestaque depulso soletur corda dolore.
Copia tunc superat tolerata adversa bonorum,
Tunc sensus mali abest, vincuntur tristia laetis.
Carmina tunc hymenque sonant, citharaeque lyraeque
Tunc promissa canunt veracis et omnipotentis
Propitiique Dei, cuius clementia salvos
Esse suos praestans ignominiam addidit hosti
Defendens se omni servando tempore fretos.
Haec in curarum luctantis pectoris aestu,
Praeteritis maerens, deflens praesentia, et illis
Deteriora timens deinde eventura, canebam
De prima patria: Quae sancta Ecclesia nobis
Christe tua est, in qua cives baptismatos undae


page 111, image: s118

Nos fecere tuos, et sanctus spiritus unis
Salvifici iuris devinxit legibus omnes:
Sollicitusque pavensque imprimis: Et simul eius
Deplorans, quae me genuit maioribus ortum
Annorum retro non paucorum ordine notis,
Tandem et communis patriae Germanidos, heu quam
Tristia, quam lacrimis, votis, precibusque piorum
Digna, in felice hoc instantia tempore fata.
Quod si regnorum compages dissolvantur,
Direptaeque cadant destructis moenibus urbes,
Et regio iniecto circum tota ardeat igne:
Conservare suos Deus et sic vultque potestque.
Seu placet in medio tutos fervore malorum
Praestare, ut quondam pueros flammante camino
Hebraeos. Sive eductos alibique locatos
Commotis prohibens demergi fluctibus, illos
Non laedi sinit ereptos e faucibus orci,
Eque dolorificis cunctis eventibus: ut quem
Caelitus incensi delapso sulpuris imbre
Seductum legimus terra e Sodomitide Lothum.
Haec igitur mihi, itemque aliis haec omnibus: omnes
Quippe pericla petunt, ut nondum forte propinquent
Damna, nec oppressos sortis vis dira fatiget:
Distracta curis faciebam carmina mente,
Parva his absumens viles dispendia chartas.
Tunc Camerariades studiorum Lipsidos urbis
Otia non operis non cassa labore colebam,
Inter ego Musis alios quota pars operatos
Sustentans artisque bonae et virtutis honorem,
Pro tenui nostra sed eadem parte fideli.


page 112, image: s119

Quem tu conventum proprium tibi, Christe, dicatum
Fili Christe Dei vivi unice, quaeso tuere,
Et servire tuae fac cuncta in saecula laudi.

Carolus sive Vienna Austriaca. Anno Christi M. D. XXXII.

O deplorati numquam satis aspera fati
Fortuna in nostrum grassas caput, ecquid in ullo
Tandem fine tua insistet vis: ecquid erit cum
Respicies Gentem placato Christida vultu?
Te voco fortunam Magni quam patris aperta
Irrevocabilibus pandunt dictamina chartis,
Quamque volutatam infinito numina produnt
Consilio. O tandem Deus, o Deus ad tua tandem
Aspicias bona: Quae nunc dissipat hosticus ensis.
Praecipue namque haec tua sunt, ubi tradita primum
Scripta tui doctrina recepta est sanguine nati.
Cur patitur tua vastari clementia sedes
Ulterius placitas hostilis Marte cohortis:
Infestaeque tibi pater infestae et tibi fili
Sancte tibi et numeri flatus perfectio trini.
Quid primum memorem? quid postremum? omnia supra
Invaluere modum mala, nilque accedere posse
Cum speres, tum vix coepisse exorta videntur.
Nuper erat, neque enim longum est nimis, intolerandum
Occubuisse crucem Graium quam beta notatam


page 113, image: s120

Quadrifido gilvis distinguit margine punctis,
Pontica quam tulerat Byzantii insigne Trapezus.
Sed non dira Asiae modo in urbes Turcica pubes
Invasit, domuitque opulenti maxima mundi
Regna, ubi prorepsit petulans Bithynide Prusa,
Sed Cilices etiam et Tauri iuga vasta colentes
Cepit, et Armenias levis est invecta sub oras,
Cappadocumque insedit agros Pamphyliaque arva,
Et iuga Paphlagonum, et Pisidum campestria rura.
Et Croesi antiquum imperium, qua Lydia praeter
Iugera scruposa fluit Hermus fertilis unda,
Et Phrygiae campos ubi priscae moenia Troiae
Tyndaridum pressit bello manus incluta regum,
Ioniae et veteris, terrae et loca opima Cairae,
Aeolidosque sinus. Et quas Aegaeia cingunt
Aequora tellures. Cyprum haec invasit ab ira
Numinis orta lues. Euboeaeque arva beatae,
Et claram evertit Rhodon, et Lesbo dominata est.
Tunc, neque enim cupidae mentis vesana quievit
Ullo fine libido, et in Europam intulit arma
Per brevia ingrediens freta Bospori et Hellespontum.
Sed tamen unde et quam misera haec ab origine pestis
Repserit, et tanto processu invaserit orbis
In loca totius cultu optima, vertere nostram
Ante querelam aequum duxi. Neque non tamen auget
Sortem hoc indignam, servilia corpora tantum
Imperium obtinuisse. Et nunc late omnia duro
Servitio premere, adductisque inflectere frenis
Emersa e Scythicis lacubus, Muliebribus ante
Accersita ad concubitum parentia iussis.


page 114, image: s121

Feeminea ad talos tunica levibusque veredis
Et tenui volucris ferro contempta sagittae,
Tum contempta ubi virtutis decorisque manebant
Relliquiae quamvis modicae. Nunc turpia pulsis
Quippe tenent illis, regnum. Discordia tantum
Corda ciere malum et potuere inducere pestem.
Sed tamen hunc quondam a nobis obiecta furorem
Arcuit, atque Asiae loca iussit obire Propontis,
Cum Catecuzana infelicis factio belli
In sese rabidos iratam obvertere rictus,
Sanguineosque feram fecit distringere dentes.
Atque ita telluris capta haec dulcedine Graiae
Paulatim insedit pergens, dum protinus omnem
Sub iuga barbarici traxit turba impia regni,
Quo sub nunc antiqua gemit Tritonidos ora,
Unde humana putant iura et commercia nata,
Inventrix vitae opportunae cultibus artis.
Thebanumque solum, et sacratae Phocidos arva
Et campi Aoniae lugent. Silet Arcadicae vox
Fistulae, et in silvis Echo se muta requirit.
Hoc agros monstrum et vastavit Achaeidas urbes,
Armaque Doriacis fregit celebrata tropaeis,
Insula ubi Pelopis cognomine cingitur undis
Aequoreis, bimarique patens excurrit ab Isthmo,
Quondam invicta viris tellus, dum sancta Lycurgi
Spartanos morum et legum dictata regebant.
Nobilem et Epirum palma olim cepit equarum.
Hic et in Aetolos obvertit castra superbos,
Victricique manu domuit progressus equestrem
Haemoniam et priscorum laude celebria quondam


page 115, image: s122

Thessala Peneo viridantia flumine Tempe,
Huic victi Thraces etiam Mavortia proles
Et Macedum paret natio, dumque omnia nuper
Christide dissidiis et bello in gente laborant:
Constantine tuam posuit sibi Barbarus urbem
Ille sui sedem regni, vicinaque late
Percurrit loca, Bulgariamque Avaresque Dacasque
Illyricosque sinus. Huius vim Dalmata sensit,
Cladibus attriti crebris sensere Liburni.
Quin et Noricia praedas ferus egit ab ora.
Interea loca sunt Asiae huic integra relicta
Nulla, et in ante suos dominos sese intulit, eque
Soltanum imperium vertit, veteremque subegit
Cum Sidone Tyrum, et Syriae claram Antiochiam,
Inque Palaestinos Arabasque potentia torsit
Tela et Niloos oppressit Marte colonos.
Quid memorem te, parva quidem et cincta undique saevis
Hostibus o mater tantorum magna virorum
Gente Cananitis Iudaea sorte subacta:
O dilecta Deo prae terris omnibus una,
Cui debere illi natalia tempora visum
Unigenae nati, quo sunt auctore salutis
Parta bona humani generis. Qui vivit et absque
Cum patre et sancto regnat spiramine, fine.
Sed nos ad propius nobis vulnus veniamus
Quod tractare manus tremit, et mens horret, ita ingens
Atque ita se visu foedum spectantibus offert
Quod crudelis abit rabies violenta tyranni
Pannoniae infligens miserae nunc, o miserae nunc,
Sic miserae ut quondam felix fuit. Illa et ad ipsam


page 116, image: s123

Austriacam usque lues pervenit dira Viennam.
Quis cladem illius fando quis funera belli
Enumeret? flamma et ferro quacumque mearet
Fecit iter, genitrix confossos cernere natos
Vimque coacta pati vique ipsa occumbere letum.
Praecisa alterius saliit de pectore mamma.
Alterius patuit perfosso abdomine venter.
Quae sed in innocuo vis aut iniuria sexu
Non temptata fuit? saltem has luet impia gentis
Colluvies. Deus haec Deus ipse haec puniet ausa,
Tunc capita et totos, visu miserabile, truncos
Saepibus affixi aut hastis fudere cruorem,
Nil praetermissum est sceleris. Tremefacta Vienna
Impete fulminei subiecto pulveris, inter
Spemque metumque suam vix est tutata salutem.
Dextera quod toti nisi formidabilis orbis
Protegeret Caroli cives ope Caesaris orbos,
Quis scit an ille etiam huc grassatus Mars Alemannos
Non vicina magis sortitos flabra Aquilonis
Pergeret et Francos sibi subque iugare Suebos,
Sed tua succurrit Carole o tua dextra labori
Caelestis dextra auxilii suffulta favore.
Si tamen est, quamvis sero, fas vera fateri,
Non dedit ille mala haec nobis et damna tyrannus,
Sed nunc, ut quondam te gens Hebraea parentem
Deseruit Deus, et meritorum oblita tuorum
A te discedens sceleri servivit, Ita omne
In facinus reges et subdita turba ruentes
Neglexere viam virtutis, et undique sese
Flagitiis etiam pulchrum implicuisse putarunt,


page 117, image: s124

Haec inflixerunt nobis cruciabile vulnus,
Nostra quod ulterius serpens ignavia fovit.
Permutata imis sunt summa, neque ulla magis iam
Rebus in humanis manet insubversa priore
Condicio, non ordo loco. Quid fraude malaque
Relligio, quod nunc est victa superstitione:
Unde est improbitas vitam deducta per omnem
Et squalet mundus vitio obrutus, edere cuius
Nomina cumque mali libeat iam nulla requiras.
Quae memorare piget. Sed quid si forte favor nos
Respiciat posita felicis numinis ira,
Quamvis multa vetent sperare, et forte tamen si
Unanimem ducibus tribuat coniungere sensum
Et scelus et contra ultricem facta impia mentem,
Atque animum ante suis ponat qui publica rebus,
Qui ius et rectum colat et procuret honestum,
Vim tollat scelerisque nefaria puniat ausa,
Quis magis optatus votis obtingere posset
Dux Carolo: ut quondam Gedeon, Samson, Iosuhas
Gentis et Isaides Iudaeae gloria regum
Quique alii, neque enim cunctorum nomina parvo
Exposuisse queam libro, dextraque animoque
Ingenti ac forti hostiles fregere cohortes,
Quae petiere tuum populum Deus, ut petit illa
Nos populum tuum, habetque patentes belua fauces
Degluttire parans insignem nomine Christi.
O utinam illa dies tantorum causa bonorum
Orta sua in roseis ostendat lumina bigis,
Mortali voto turbae exoptata frequente.
Tunc ego, quicquid ego possim, neque enim Deus esse


page 118, image: s125

Pauperis ingratum patitur sibi munus honoris,
Ad citharam laeta resonabo voce Latinam
Grates maxime agens tibi Rex Deus optime regum,
Effundam et prompto celebrans invicte triumphos
Caesar mente tuos, interque ingentia facta
Non inopes defecta requirent verba Camenae.
O mihi sint rebus super his vitalia lucis
Tempora laetificae, ferat hanc miseris cito terris
Numen opem vertatque oculos ad nostra benignos
Vulnera, et admota sanet putentia dextra.
Hoc oro, mecum hoc omnes orate bonarum
Ex animo rerum, et sanctae virtutis amantes.


page 119, image: s126

TunETE. Carolus sive Tunete. Anno Christi M. D. XXXIIII.

Quid qui indefessis decurris in aethere bigis
Desuper et terrae lustras loca Phoebe patentis
Unde oreris, mediique nites ubi culmine caeli:
Oceanique subis vasti lacum, et inde revertens,
Cymbio in exortus veheris radiante priores,
Quid melius cernis Carolo, aut quid Caesare maius?
Aspice, nam nil te fugit, aspice Phoebe. Quid ergo
Tale vides? a quo metuit perterritus orbis,
Imperiumque tremunt scelerati, quique fuere
Exitium pestisque bonis, nunc forte suarum
Mutata satagunt rerum, quaeruntque latere
Vi captae loco in angusto regionis iniqua.
Quam tulit ille diu, quam non est ultus, et omnes
Sustinuit quasi sopitus patientibus ausus
Hostiles animis, quos tandem excitus apertis
Aspiciens oculis sese ipse recolligit, inque
Maiorum revocat mentem praeclara suorum
Et totum quae facta vehuntur laude per orbem.
Materiamque dare aggreditur, si quem tamen ista
Saecula ferre queant, aut si ventura poetam,
Qui digna aeternae faciat praeconia famae,
O Carole o magni suboles generosa Philippi,
Tertius a divo qui ducere Maximiano,
Tu ne ille es Carolus Carolo de principe V. [Abbr.: Quintus]
Romani Imperii, de quo tot carmina vatum


page 120, image: s127

Arma per edicunt totum victricia mundum.
Cuius et ante suum memorantur nomina partum.
Formaque descripta est, et castae nobile mentis
Ingenium, ut iam quisque tuos quod viderit annos
Et genitum saeclo sese laetetur in isto.
Ergo tibi non sola subest Europa, Nec illa
Terrarum plaga qua declivis ab aethere Phoebus
Solvit equis spatio fumantia lora peracto,
Sed tua se longe infinita potentia tendit
Ulterius, trans Herculeis inclusa columnis
Inque Atlantiacum freta prospicientia pontum,
Unde obeunt vastum ferratae Nerea classes,
Exquiruntque novas hominum super aequora sedes,
Atque alium inveniunt disclusum fluctibus orbem,
Indiam ab occiduo venientes litore. Nec gens
Nec locus incursus illarum pertulit ullus,
Ipsae divitias auri argentique reportant,
Et pretiosarum gemmarum lucida dona,
Bellorum nervos, pacis decus, atque tuis haec
Expediunt Carole auspiciis, sed tu magis alta
Divino spectas animo, pudet illa tyrannis
Priscorum servire patrum florentia regna,
Sub Scythicoque premi sanctam pede religionem.
Haec Caroli pia corda tenet dignissima cura,
Nec quicquam sibi maiori quod possit honori
Esse videt, quicquam esse Deo nec gratius ipsi,
Barbara quam stricto si ferro fregerit arma,
Proque salute hominum stricto et pro nomine Christi.
Vindicis ipse igitur dux agminis Africa victor
Litora cum lecto pervadit milite iusto


page 121, image: s128

Marte ferox pulsi fraterno crimine regis
Defensor, Tunetisque caput nunc obsidet urbem
Maurorum imperii. Quo cum se inferre pararet
Expectans Siculo venientes aequore naves,
Tunc insigne crucis posteaquam Christidos una
Extulit ille manu sacrae venerabile signum
Militiae, positis genibus sic esse locutus
Armorum sese fertur cingente corona.
O socii, neque enim parva aut contempta manus est
Copia in his vestrae Carolo duce et auspice castris,
Haec nos suscepti praecedent signa duelli,
Haec ego capta mea dextra, si quaeritis, ipse,
Complectar vosque ante geram comprehensa fideli.
Quare si qua ducis reverentia, si qua potentis
Numinis, et si qua est communis cura salutis,
Pro se quisque viri tota huc incumbite mente,
Per vos ut summi caelorum gloria regis,
Perque ut vos vestrae grandescat gloria gentis.
Sive Itala de stirpe sati seu Baetidos orae
Cultores nostri regni, seu bellica misit
Ad grave discrimen sancti Germania Martis.
Cernitis hoc toto nil usquam ex agmine desit,
Sunt naves quibus inductis celabitur aequor.
Quas neque Persarum quondam servilia regis
Agmina, non etiam mare provectae hoc quoque in ipsum
Atthides, aut opere aut superent felicibus armis.
Nec tamen unquam aliae memorantur classibus istis
Instructae melius salsas fluxisse per undas.
Solis est animis opus et formidine casso
Pectore, in imbellem tales proficiscimur hostem.


page 122, image: s129

Sed pelagi insuetos audita pericula terrent,
At scitote Deum dominum terraeque marisque,
Versantem aethereo sceptra immortalia templo,
Desuper in sibi devotas nil triste cohortes
Passurum inferri. dextraque superne potente
Propulsaturum mala tellurisque salique.
Illo nos modo praesenti me pectore freti
Quisque ducem cupide sequitor. Sic fatus in altum
Producique rates iubet, et simul excipit ipsum
Doriaca insignis cura edita fabrica puppis.
Vela aquilonaris sinuant flabra annua venti,
Ordine procedunt sulcantes uda Carinae
Marmora, Sicelidos fit aquae res mira puellis
Insulae, et in pelago convulsae innare videntur,
Et trepidae emergunt redimitum fluctibus ulva
Ore tenus caput, et se rursus in ima recondunt,
Armorum insolitis radiis ceu fulguris ictae,
Perculsaeque sono horribili quos aerea mittit,
Flammivomo ore globos elidens machina ferri,
Has senior ponti in Nereia tecta reversas
Demulcet blando appellans sermone futura
Praedicente suo, memoratque oracula Proteus.
Haec est illa dies, haec lux est festa, sorores,
Quam votis longo iam tempore saepe petivi,
Quae pacis fert in cunctas exordia terras.
Ergo quies et laeta vigebunt otia rebus
Humanis. Non ulla magis piratica toto
Insidiosa bonis grassabitur aequore puppis.
Nunc tibi finis adest Getici vis impia regni,
Quam nimis est perpessa diu clementia magni


page 123, image: s130

Numinis in terras saevam nostrasque furentem
Aequoris in sedes. Caroli debere triumphis
Materna Caroli Sequana de stirpe, diu iam
Debita Francigenae dextrae. Sed dum sibi fatis
Conciliat genus eximii stirps illa Rudolphi,
Interea orbis clade ferox, et inulta fuisti.
Nunc fortuna retro cedit tua. Cede potenti
Cede Deo. Et Caroli invictas vitare cohortes
Deditione velis, et palmas tendere inermes,
Ante pedes abiecta solo victoris, et unam
Supplex de illius summa sperare salutem
Qua servare solet quoque mansuetudine captos.
Aut refuge in montes, Scythicasque require latebras.
Per Tanaim cum mox glacie pons iunctus eunti
Iam praebebit iter, vel fluctus curre per arctos
Quam quondam Inachiam fama est tranasse puellam.
Nec rabies te pervertat confligere bello
Utque velis acie decernere. Nil tibi restat
Successus sortisve bonae. Tulit omnia carus
Ipse Deo Carolus, cuius si numen adoras
Sique humilis veniam petis, est fortasse salutis
Spes non abicienda tibi, spem ponito regni.
Ista senex illae attonitae sermonibus aures
Praebebant etiam facto iam fine loquendi.
Tandem animis hilares, vix spemque suam capientes
Vota canunt Carolo, resonant Lilybaeia late
Litora et illustri scintillans Aetna favilla.
I Care, I mundi felix melioris origo,
Ad decus I Carole aeternum. Nunc terminus instat
Tristitiaeque malis. Hic et tecum incipit una


page 124, image: s131

Prosperitas et pax procedere, gaudia tecum,
Tecum sancta quies et fessis otia terris.
Ecce nitet solito lux clarius, et silet aether
Aptaque sola tuis insurgunt flamina velis
Caerulei fluctus rident. Te te omnia rebus
Humanis Carole expectant spem, teque salutem.
Nunc fugit exitium, pestis fugit ante malorum
Morborumque lues, inopisque carentia victus.
Nunc etiam cessant odiorum dira venena
Unanimique omnes coniungunt foedera corde.
Pergite felices Carolo duce, pergite turmae.
Vos manet ah frustra multis fortuna cupita
Militiae, et sancti summo sub numine Martis,
Imperio Carolo infinita provincia cuius
Est data totius mundi. Te moenia nulla
Nulla acies Carole excludet. Pelagusque solumque
Ille Deus Deus ille tibi qui excivit, aperta
Reddet. Quin etiam si res ferat, aera et ipsos
Caelorum pandet tractus, ne quid tibi toto
Possit inaccessum fieri aut obsistere mundo.
Hoc celebrant vitreum cantu Nereides aequor
Illud divina Carolo duce classe superbum
Exsultat sternitque vias, portusque recludit,
Africa terra tuos. Veteris Carthaginis arces
Praetereunt, Tunetisque petunt hostilibus urbem
Mentibus atque armis. Getici tremit impia turba
Praesidii, atque animo visis modo frangitur illis,
Et pugnare iubet pudor et formido retentat.
Numen adest iacite arma procul. Pudor omnis abesto
Concessisse Deo, gaudet cui cedere rerum


page 125, image: s132

Natura, illi etiam dubiis nunc mentibus astant
Materiamque volunt Caroli praebere triumphis.
Iamque freti ingentes neque propugnacula turres
Non muros obstare sinit sibi, non sibi fossas
Leve quibus terris immisit barbarus aequor.
Invehitur portu Caroli iam classis aperto,
Caesa iacent passim summersaque corpora ponto
Crebraque depressae passim exstant fragmina puppis.
Iam ductor pelago cedit parvaque manu se
Per Numidum tostas fugiens subducit harenas,
Cognomenta cui sunt Russae congrua barbae.
Exsultat captiva hominum gaudetque caterva,
Libertate sua, Carolus nam liberat omnes
Conservans profugo placato milite regi
Incompilatam quam Marte receperat urbem.
Macte animo et virtute, Dei dux inclute. Nunc te
Gloria perpetuae famae redimire corona
Gloria caelesti properat fulgore renidens.
Te canimus, te dehinc rebus feliciter actis
In terra penitus stabilita pace canemus
Nec pariant tibi inornati fastidia versus.
Grataque sit cupida concepta in mente voluntas.
Indigno celebrandi ingentia carmine facta.
Hoc pater ipse Deus rerum suprema potestas
Et fieri patitur nec forti offenditur ausu,
Praebet et incultis divinas cantibus aures.


page 126, image: s133

OCCASIONES QUAEDAM INDICATAE, ET DEMONSTRATA NONNULLA unde Latina supra exposita pleraque poematia concinnata sunt.

Ecloge prima fundatur Sententia Homerica:

ou)k e)sti\ xa/ris met/opisq' e)n e)rge/wn.

o)dus. d. Itemque Sophoclea in Oedipo Coloneo: qn/hskei de\ pi/sis blastai/ei d' a)pisti/a.

Ad Eclogam secundam. Quod Lupus kata\ metwnumi/an Usurpetur de eo, qui vehementer laedere et graviter nocere possit atque soleat, Proverbio quoque ostenditur, quod ait: Esse homini, hominem Lupum. Itaque nunc Lupi nomine notatur violentia et crudelitas et scelerata saevitia in imbecilliores, perniciosa rebus communibus et immanis adversus eos, quibus illa plus potest, et saturans acerbitatem suam aliorum afflictione. Sicut Vulpes metonumikw=s de malitiose et fraudulente et per insidias nocente atque malo. Non est autem reprehensio et exsecratio impietatis et nefariae improbitatis culpanda, neque res ab ipsius religionis sanctitate prorsus aliena. Cum quidem illa infelicitate implicati ac capti, ut explicentur atque liberentur, optandum precandumque sit. Quod autem varia mentio Deorum fit: Ne ipsum quidem in tali genere scriptorum perperam fieri, existimandum. Constat autem ab


page 127, image: s134

antiquitate Dei appellatione, et Deorum nominib. [Abbr.: nominibus] aliquam rerum hominumve excellentem bonitatem, laudem, utilitatem significatam esse. ut in Pindarico carmine o)lump. e. mh\ mate/ush| qeo\s gene/sqai. Et Apollinis atque Musarum nominibus opt. [Abbr.: optima] artium et humanitatis studia indicantur: Minervae egregia opera sapientiae prudentiaeque et sollertiae et fortitudinis. Et alterum Herculem vocarunt, vel eximium amicum, vel hominem ceterorum laudes superantem. Et servus unus apud Plautum vocat herum suum, Iovem, et alter heram Iunonem. Et Plinii est: Deum esse: Mortali iuvare mortalem. ut Dii ruris et Dii caelicolae, hoc et similibus in locis, summam atque maximam, et mediocrem ac communem potentiae principatusque in terra condicionem indicare statuendum sit.

Carminum quoque incantatio, quo pertineat, vera consideratione facile decerni poterit, et ab aequo lectore debebit.

Excerpta quidem ex Theocrito neque hic neque alibi placuit commemorare. Quod omnib. [Abbr.: omnibus] bonarum litterarum et artium studiosis haud ignota illa esse oporteret, et uniuscuiusque veluti Marte illa animadverti esset fructuosius. In hoc poematio pagina 5. In versu a fine quarto legi debet: armatus vis.

Eclogae tertiae titulo occasionem dedit titulus poematis Euphorionis a)rai\ h)\ pothriokle/pths. Cuius meminit Stephani epitome in nomine a)lu/bh,


page 128, image: s135

et versum inde retulit hunc:

o(/stis me\n kele/bhn a)lubh/ida mou=nos a)ph/ura.

Est autem celebre poculi genus, quam Alybeida Euphorion vocando, fuisse indicavit argenteam. Nam Homerus ibi fuisse ait a)rgu/rou gene/qlhn. il. h. Neque quicquam habui, quod praeterea h)\ peri\ tw=n a)llhgoroume/nwn h)\ e(te/rwn hoc loco admonerem.

Eclogae IV. Numerus Perverse est expressus. De huius autem scribendae occasione nihil nunc est dicendum. Sed generales sententiae facile possunt animadverti. I. praestantiam virtutis invidiosam esse, et aemulos habere multos, facileque inimicos invenire. Secundum hoc Pindaricum o)lump. s.

timw=ntes d' a)reta\n e)s Fanera\n o(do\n e)/rxontai.
tekmai/rei xrh=ma e(/kaston. mw=mos d' e)c a)/llwn kre/matai fqone/ontwn.

Quorum sententia talis quaedam est: Qui virtutem colant, eos versari in vitae illustris itinere. Singulosque nobilitari suis operibus, Invidere autem auctis honore alios, quibus hi non contigerint. Sed in talibus congerendis modo oportere occupari studium meum non puto. II. Rebus secundis et prospera fortuna neminem debere nimis confidere, neque animo efferri. Nam:

e)n moi/ra mia= xro/nou a)/llote a)lloi=ai diaiqu/sousi au)=rai.

secundum eundem Pindarum. Et: Ardua per praeceps gloria vadit iter. III. Semper decere nh/fein kai\


page 129, image: s136

a)pistei=n. Nam sw/fronos a)pisti/as ou)k e)sti\n ou)de\n xrhsimw/teron brotoi=s. IIII. Non esse abiciendam Spem bonam in miseria, et ferendum id aequo animo, quod evenerit: qarsei=n xrh\, inquit pastor Theocriteus. Et Amphitruo Euripidis:

ou(=tos d' a)nh\r a)/ristos, o(/stis e)lpi/si
pe/poiqen a)ei\. to/ d' a)porei=n a)ndro\s kakou=.

Eum esse virum fortem et egregium ait, qui bonam spem foveat semper animo suo, et ea fretus sit. Omni autem spe destitui solere futiles atque ignavos. hanc et in cruce sustinendam Maecenatis fuisse sententiam: Seneca alicubi reprehendendo ostendit. V. Amicitiae esse officium, saltem dolorem impertire amico afflicto, si aliud praestari nequeat. VI. Quod Consolatio rebus adversis praecipua sit: Nil conscire sibi, et innocentiae cogitatio. VII. prognostikw=n confirmatio ex Arato. Sic enim ille:

kalo\n d' e)pi\ sh=mati sh=ma
ske/pteisqai. ma=llon de\ duoi=n ei)s tauto\n i)o/ntoin
e)lpwrh\ tele/qei. trita/tw de/ ke qarsh/seias.

Signo decet addere signum
Observando. Magisque duobus fidere possis.
Accidentia sed faciunt spem tertia firmam.

In hac Ecloga pagina 15. scribatur versus a fine 8 hoc modo: Incidit, inque loco vest.

Eclogae V. Occasio ipsa expositione demonstratur. In qua pagina 22. v. 1. scribatur; Vos quoque sic, Et v. a f. [Abbr.: versu a fine] 4. Moerin.


page 130, image: s137

Ecloge VI. inserti versus Elegiaci generis exemplum habent Theocriti boukoliasta/s. Exceptae autem res atque sententiae generales sunt. Quorum praecipua est: Necessitatis eventuum fatalium. Quae etsi est gravis et valde molesta, aequitate tamen animi, et ferendo molliter, fit quodammodo levior. Durum enim, secundum Horatium,

levius fit patientia:
Quicquid corrigere est nefas.

Et feruntur versus nomine Basilii, nescio cuius:

w(s e)qe/lei to\ Fe/ron se\ Fe/rein, Fe/rou, h)\n d' a)piqh/seis
kai\ sauto\n blayeis, kai\ to\ Fe/ron se\ Fe/rei,

Alias similes sententias, et:

o(/ti th\n peprwme/nhn xrh\
ai)=san Fe/rein w(s r(a=sta ginw/skonq' o(/ti
to\ th=s a)na/gkhs e)st' a)dh/riton qe/nos,

Secundum Aeschylum, colligere quam plurimas poterit, qui volet. Passim enim in scriptis veterum occurrunt.

Ecloga VII. Cuiusmodi imitatione efficta sit, nemine etiam indicante, facile apparet. Excerpta autem quaedam ex epigrammatis Graecis a me indicabuntur. Ex Theocrito enim translata, animadvertenda unicuique ipsi relinqui, supra dictum est, Epigrammatum Graecorum libro III.

tw=| grupi= pela/gwni path\r a)ne/qhke meni/skos
ku/rton kai\ kw/pan mna=ma kakozoi/hs.

Libro VII.

ou) du/namai/ s' e)qe/lwn qei/sqai fi/lon, ou)/te ga\r ai)tei=s,


page 131, image: s138

ou)t' ai)tou=nti di/dws, ou)/q a(\ di/dwmi dexh/.

Ibidem.

kalo\s o( pai=s a)xelw=e. li/hn kalo\s. ei)de/ tis ou)xi/
Fhsi\n, e)pistai/mhn mou=nos e)go\ ta\ kala\.

Ibidem.

h)\n e)si/dw qh/rwna, ta\ pai/q' o(rw=. h)\n de\ ta\ pai/ta,
ble/yw, to/nde gemh\, tou=mpalin ou)de\n o(rw=.

Ibidem.

Feu/gein dh\ to\n e)/rwta keno\s po/nos. ou) ga\r a)lu/cw
pezo\s u(po\ pthnou= pukna\ diwko(menos.

Ibidem.

h(du\ qe/rous diyw=nti xiw\n po/ton

etc. Est inserta etiam refutatiuncula proverbii, quod et Cicero nonnihil prodesse ad aegritudinem leniendam putat in Tusculana tertia: Non tibi hoc soli. Qua consolatione utitur anus in Euripidis Helena:

polloi\ kakw=s pra/ssousin ou) su\ de\ mo/nos.

Et Chorus in Sophoclis Electra:

ou)/toi soi\ mou/na|, te/knon, a)/xos e)fa/nh brotw=n.

Et a Stobaeo refertur ex Euripide:

gi/nwske ta)nqrw/peia, mh\ d' u(perme/trws
a)/lgh, kakoi=s ga\r ou) su\ pro/skeisai mo/nh.

Cui opponitur vera humani animi cogitatio: Augeri potius dolores infelicitate multiplice communis generis, quam diminui in bonis. Gaudere enim alterius malo improbitatis atque levitatis est.


page 132, image: s139

Ecloga VIII, Est e)cergasi/a quaedam Virgilianae sententiae, quam de cultu ille vinearum posuit in secundo libro Georgicorum:

redit agricolis labor actus in orbem,
Atque in se sua per vestigia volvitur annus.

In hac ut minus dubium syllabae tempus sit, scribatur Rutillia.

Ecloga IX. collegit sententias bonas pertinentes ad sedandas cupiditates pravas, quarum sunt acerrimae et perniciosissimae Venereae: Et convertendum animos ad temperantiam atque continentiam. Licetque assumat aliquis ad haec choricum carmen in Medea:

e)/rwtes u(pe\r me\n a)/gan
e)lqo/ntes, ou)k eu)doci/an ou)d' a)reta\n pare/dwkan,

etc. Et ex Medea: [Gap desc: Greek verses] , etc.

Ad Eclogam X. de Panis amore: Materiam suppeditarunt versus Bucolici poetae antiqui Moschi, qui conservati sunt studio Stobaei cuispiam, qui in diversos locos collecta ex libris veterum sententias digessit. Ille igitur capite LXI. hos versus rettulit: [Gap desc: Greek verses]


page 133, image: s140

De ceteris nihil est mihi praeterea indicatum. Poterunt autem cogitare ea legentes.

Eclogae XI. argumentum est, fabula nota amorum Paridis (qui idem Alexander) a parentib. [Abbr.: parentibus] iussi interfici, propter matris somnium, enutritique ab ursa, et Oenones, quam agnitus receptusque a parentibus, rapta Helena, ille deseruit. Facile autem intelligitur notari vulgare fastidium atque adeo odium condicionis et sortis humilis, et cupiditatem vehementem affectantium honorum et potentiae excellentiam. Translata autem ex Herodoti Polymnia, sententia est, ita commemorata ibi verbis Artabani patrui Xerxis Regis Persarum: [Gap desc: Greek prose passage]


page 134, image: s141

Ecloga XII. Retractat locum de fatalibus eventus aequo animo, in communi hominum condicione, ferendis, quae complectitur to\ xai/rein kai\ lupei=sqai, secundum Euripideum senem, in Iphigenia ad Aulidem.

In Ecloga XIII. Orphei, qui perhibetur fuisse filius Oeagri et Calliopes, interfecti a Thressis mulieribus, fabula notissima tractatur, et proverbii causa, Notae Thraciae, seu Threiciae indicatur. Quo Cicero utitur libro secundo officiorum: Cic. off. 2

Quid Alexandrum Pheraeum, quo animo vixisse arbitramur? qui, ut scriptum legimus, cum uxorem Theben admodum diligeret, tamen ad eam ex epulis in cubiculum veniens, barbarum, et eum quidem, ut scriptum est, compunctum notis Threiciis, districto gladio iubebat anteire.
In eandem Eclogam tralati sunt versus Bionis Smyrnaei veteris poetae bucolici. (De quo e)pikh/deion carmen inter Theocritea exstat) relati a Stobaeo capite 62 . Quos et ipsos ascribendos putavimus. [Gap desc: Greek poem]


page 135, image: s142

In hac Ecloga legatur pag. 53. Oeagrides iterum spol.

Ad Eclogam XIIII. pertinent praecepta operae et laboris Hesiodea: [Gap desc: Greek verses] etc. Inserta est et sententia Bionis Bucolici poetae exposita capite 27. Stobaei, quos versus subiecimus: [Gap desc: Greek verses] In hac Ecloga pag. 58. versus a fine duodecimus perscribatur integer hoc modo: Hic tuus est labor ille, hoc est opus. Haud decet ullum Et est haec Euripidis sententia, Iphigenia Taurica:

tolmhte/on
mo/xqos ga\r ou)dei\s toi=s ne/ois skh=yin fe/rei.

Alia neque commonefactione neque indicio magnopere videntur indigere.


page 136, image: s143

Eclogae XV. occasionem dederunt versus Plautini in Mercatore:

Profecto ego illum hircum castrarier volo,
Ruri qui nobis exhibet negotium.

Sunt autem in hanc Eclogam translata Epicharmea quaedam, quae leguntur in capite CVIII. collectorum undique a Stobaeo: [Gap desc: Greek verses] Ibidem exponuntur et hi versus Lini:

e)/lpesqai xrh\ pa/nt' e)pei\ ou)k e)/st' ou)de\n a)/elpton.
r(a/dia pa/nta qew= tele/sai, kai\ a)nh/nuton ou)de\n.

Quorum interpretationem versibus Iambicis senariis subiecimus:

Non est nefas sperare semper. Nam nihil
Rerum omnium spem non habet. Cum sit Deo
Et expeditum et facile, facere quae velit.

De ceteris nihil est narrandum. Scribatur autem pagina 61. Aut chromis.


page 137, image: s144

Ecloge XVI. Argumentum titulo indicatur, pleraque autem ex Theocrito sunt excerpta. In hac Ecloga pag. 64. scribatur e)mei= a)/pono/.. Et pag. 70. kata\ q' u(/pn.

Ecloge XVII. Prius etiam est edita. Qua unicuivis facile apparere potest, deplorari ex animo obitum opt. [Abbr.: optimi] et doctissimi viri, et singularibus virtutis multiplicis laudibus ornatissimi Iohannis Stigelii: quem de optimarum disciplinarum et artium studiis et liberali doctrina imprimis bene meritum, et pietatis, religionis, veritatis maximum amatorem, non destitit clam palamque insectari improbitas turbulenta hominum inimicorum quieti et otio, et praetendentium suae acerbitati ardorem rerum divinarum, donec maerore ob remp. [Abbr.: rem publicam] et propter privatas etiam difficultates curis confecto causam dedere mortis, permittente hoc Deo aeterno, immaturae, et nostrae aetati lugubriter deplorandae. Quae pernicies utinam non etiam latius vagando maiorum detrimentorum eventus commoveat. De quo Dei aeterni et clementissimi misericordia imploranda est. Versus autem paenultimi in hac ecloga initium sic scribi debet: eu)nh/ d' h(/per dh\ pre.

Ecloga XVIII. Et ipsa iam antea edita fuit. Sunt autem tralata in hanc Theocritea et Catulliana ex huius carmine nuptiali, et illius Epithalamio Helenes.


page 138, image: s145

Ecloga XIX. mimikw=s facta est ad imitationem a)dwniazousw=n Theocriti. Sunt autem et iam in hac sententiae consolantes incommoda adversae fortunae, et celebrantes patientiam, et suadentes fugam repulsamque malorum et improborum atque turbulentorum. Sunt autem notae sententiae: Bonus animus in re mala, dimidium est mali. Et: In re mala animo si bono utare adiuvat. Et rursum Plautina:

Dic mihi, an boni quid usquam est, quod quisquam uti possiet
Sine malo omni?

Et ex Euripide a Plutarcho hi versus referuntur:

ou)k a)\n ge/noito xwri\s e)sqla\ kai\ kaka\
a)ll' e)sti/ tis su/gkrasis.

Itemque ex Menandro Stobaeus:

eu)/rois d' a)\n ou)de\n tw=n a(pa/ntwn simu/le
a)gaqo\n, o(/pouti mh\ pro/sesti kai\ kako/n.

In Ecloga XX. est a)nti/qesis pacis et belli temporum, et illius commodorum, huius miseriae indicium. Et est Callimachi votum in hymno Cereris explicatum et religiose expositum, cuius et Graecos versus ascripsimus: [Gap desc: Greek verses] Et de pace, ut Philemonis apud Stobaeum leguntur hi versus: [Gap desc: Greek verses]


page 139, image: s146

Et Euripidis sunt hi in Supplicibus: [Gap desc: Greek verses] Legitur autem non poinai=si sed go/oisi, apud Stobaeum, capite LIII. ubi et hi referuntur Menandri versus:

ei)rh/nh me\n gewrgo\n ka)n pe/trais tre/fei
kalw=s, polemo\s de\ ka)n pedi/w e)/fu kako/s.

Et Herodoti est haec sententia libro primo cuius titulus est Clio: [Gap desc: Greek prose] Et Plutarchus Bacchylidae versus rettulit in Numa, qui et ipsi apud Stobaeum exstant. Inque iis etiam haec insunt: [Gap desc: Greek verses]


page 140, image: s147

Quid moverit auctorem, ut versus istos, quibus titulum praescripsit, Votum, componeret, de eo satis est declaratus ipsa expositione, sensus et affectus ipsius. Faciles autem declamationes adversus animorum pertubationes rebus secundis, et speciosae sunt praedicationes de eodem vultu Socratis, dum Fortuna prospera est. Sed quemadmodum, secundum Pindarum: Alias alii venti spirant, neque est idem flatus Aquilonis et austri: ita profecto diversa tempora diversos efficiunt motus cogitationum humanarum. ut Socratem quidem et Catonem sicut Herculem, suspicere et admirari, tamquam singularia opera naturae liceat, nihilo minus tamen communis condicio hominum agnoscenda, neque animalis ex humana natura tollenda sit. Cum animo suo ab ineunte aetate aliquem depugnare, ut est apud Plautum, laudatur et prodest: Sed similiter affici laetis ac tristibus, neque praecipi debet, neque fieri potest. Humana est oratio: Tu si hic sis, aliter sentias. Et sapientiae inventa sunt, tam consolationes ad abiectos et iacentes in miseria, quam admonitiones ad elatos et exsultantes felicitate. Quorum nullus esset omnino usus, si caderet in hominum natura illa Stoicorum a)pa/qeia quae est perpetua animi tranquillitas, neque in aegritudine dolentis, neque in laetitia capientis voluptatem, et quem neque spes exhilaret, neque metus contristet. Christianorum autem caelestis doctrina, ut superbiam, quae, ut ait Comicus, decet fortunas secundas, et insolentiam retundit ac coercet, si afflictis et maestis, omnium malorum


page 141, image: s148

praesentissimam medicinam ostendit, piarum precationum efficacitatem. Quam sapientia terrena Penitus ignorat. Neque de hac re nunc plura dicenda sunt. et de praesentibus satis esse poterit, mentionem factam esse proverbii: o(/pou tis a)lgei=, kei=qi kai\ th\n xei=r' e)/xei..

Duo poematia ultima, quando scripta sint, indicio anni addito ostenditur. Quae autem tunc tempora fuerint, et qui Reip. [Abbr.: Rei publicae] status, et quae hominum spes et formido, ii noverunt quibus ea aetate vivere contigit, et qui res negotiaque illa animadvertere ac considerare potuerunt atque voluerunt. Ceteri, si videbitur, de narrationibus historiarum omnia cognoscere et perpendere animis suis poterunt. FINIS. LIPSIÆ EXCUDEBAT IOHANNES RHAMBA impensis M. [Abbr.: Magistri] Ernesti Vöegelini. Anno Christi M. D. LXVIII.