MAxime Christiadum rector, sacrate Rudolphe:
Terra patens humili quem vocat ore Deum:
Excipe, sed clemens; quae dive Tragoedia Caesar
Huc nova: sed veterum Syrmate cincta venit.
Ottocarus violat periurus pacta Bohemus:
Agmen et in dominum grande rebellis agit.
Caesar tum contra bello rapit arma secundo:
Perfidus Austriacis rex cadit hostis agris:
Laurus et Habsburga manet ortum gente Rudolphum:
Numina qui sevit sanguinis illa tui.
Regia ab antiquis sed Francis semina ducens;
Extulit illustres facta per ampla notas.
Quae brevis aetatum revoco dum gesta priorum:
Priscis atque novis eruo cuncta libris.
Maiestas nec enim tragici fert sancta cothurni;
Fictis confundi vera, severa iocis.
Nostrum si veteri se prodat imagine saeclum:
Discimus, arcanis ludere fata modis.
Quaelibet Ottocaros aetas et terra Rudolphis
Obiecit [(editor); sic: Obicit] : ex regum sanguine, faece virûm.
At te sancte pater patriae, vis nulla, nec astus:
Numen iniqua tuum nec premat invidia.
Iure velut dominum te mitem vesper adorat:
Sic tibi gens humiles tendit Eoa manus.
Alas subque tuas redigi miser expetit orbis:
Et tibi semideum maxime, vota facit.
Pax cubet alma domi: Thracas foris ense fatiges:
Currus ante tuos vinctus et hostis eat.
Pleno larga Dei foveat te gratia cornu:
Nec nisi cum mundo terminet imperium.
EN tibi, lector humanissime, Rudolphottocarum: cuius scopum ex prooemio facile licuit pspicere [Abbr.: perspicere] . Libet tamem hic lucis causa paucis fontem huius aperire historiae. Austriam olim a Marchionibus Babenbergensium Suevicorum comitum, seu ducum potius sanguine ortis, annos ducentos triginta tres fuisse gubernatam, constat: donec Henricus eius generis octavus, asserta sibi Bavariae parte; quae nunc Superior est Austria; anno post mille centesimo sexagesimo primo dux a Friderico Barbarossa crearetur. Ubi vero Fridericus bellicosus, dux, Austriae quintus et ex ea gente ultimus anno M.CC.XLVI. Hungarico bello perit: Austria nullum heredem masculum neque ex Friderico: neque ex
fratre eius Henrico Medlingensi ducibus habens; armis undique petitur, ac misere discerpitur. Atque tum Ottocarus Bohemiae rex Hungaro, Carintho, et Bavaro competitoribus celerior, eiecta Gertrude Henrici filia, et Margareta ducum sorore sibi iuncta, se fraudulenter Austriae ac Styriae ad Austriam iam pertinenti, dominum intrudit. Carinthia insuper cum adiunctis ei terris empta, regiones hasce sine imperii permissu tenet. Ubi Bohemus itaque Austriam ac Styriam annos XXV immaniter premit: et Rudolpho illi Habsburgo Caesari, bona imperio adempta repetenti, contumaciter rebellat: tandem fecundo Rudolphi bello Austriaco caeditur. Qui tragicus Ottocari divinitus puniti interitus, hic proponitur. Hoc tamen sub argumento non Styriae solum, Carinthiae, et Austriae praecipue, iam tum Archiducatus, varias clades: sed afflictum etiam illo saeculo totius imperii statum aperit: ac interregni praesertim diuturni motus bellicos et miserias a Friderico imperatore II. ad Rudolphum usque
oculis subicit. Regium praeterea comitum Habsburgicorum ab Austrasiae regulis ortum: horum autem a priscis illis Franciae regibus propaginem: et Ottocari genus a Primislao descendens recenset. Bella etiam Bohemis loci natura munitis funesta: et varia tam in orien te, quam occidente gesta, perstringit. Inprimis autem egregia Rudolphi et Ottocari pariter facinora, ad annum usque Christi M. CC. LXXIIX tum currentem, exprimit. Parta igitur de Ottocaro victoria, comitum Habsburgensium domus, ex Austria occidua vel Austrasia proveniens, divinitus in Orientis Austriam transfertur: et dignitatibus ac opibus adeo potens evadit: ut augustissimas totius orbis familias longo post se intervallo relinquat. Ut vero Tragoedia res singulares ad Rudolphum usque primum gestas adducit: ita sequens Rudolphidos liber cum alia; tum praecipue decem imperatorum Austriaca domo satorum, insignia facta ad hunc usque Rudolphum secundum, principem nostrum clementissimum, brevissime legenti denotat.
Ipsa vero Freidekiana pictura, unde liber hic prodiit; illustris viri et undiquaque literatissimi Richardi Streinii Baronis Schvvartzenavii, etc. [Abbr.: et cetera] ingenio efficta, spectatori historiarum non ignaro, singula praeclare gesta summa cum oblectatione proponit. Finis mei laboris alius non est: quam ob concessos imperio, tot Austriacae gentis Heroas, divinae gratiae laus ac celebratio. Ob id, hunc etiam in modum fuit instituta huius scripti tractatio: ut adolescentes illustri loco nati, ac fidei meae commissi, scenicis etiam spectaculis ad historiarum lectio nem prae ceteris sibi necessariam, incendantur. Et cum turpe sit, patriam alicui suam esse ignotam: quemlibet ad Austriae suae; imo Germaniae totius, patriae nostrae dulcissimae res ante omnia perquirendas, adduci convenit. Perspecta denique domus Austriacae maiestate; singuli hanc devenerentur, suspiciant, ac pro viribus ei pie seruire enitantur. Unum est, quod adiciendum censeo: quemadmodum alias: ita et hic Germanica familiarum insignium nomina, mihi
ad Graeci vel Latini sermonis formam emolliendi saltem studium: plane vero permutandi, religionem fuisse. Neque enim Italis etiam acutioribus; neque Germanis nostris sublimi loco natis, probari novimus: quod Iovium illum vel Sigonium legendo, suas familias in corruptis ac perversis harum nominibus vix agnoscant. Et cum Regensburg et Regensberg: Habsburg et Abensberg: Hachberg et Hohenberg differant: qualia in Tragoedia etiam hac nonnumquam occurrunt: ratio scriptionis accurata est habenda. Cetera, lector benevole, iudicii tui dexteritati et aequitati relinquo. Vale: et mihi te observanti favere perge. Lyncii ex provinciali Procerum illustrium Gymnasio. Calendis Maii Anno 1594.
Albertus Argentinensis.
Albertus Krantzius.
Petri Albani Misnia.
Paulus AEmylius.
AElianus.
AEneae Syluii Bohemia.
Ioannes Auentinus.
Richardus Bartholinus Perusinus poeta.
Benedictinae religionis monachus.
Antonius Bonfinius.
Martinus Boregk.
Caspar Bruschius de Laureaco.
Idem de Germaniae monasteriis.
Pauli Callimachi Attila.
Dominicanorum Colmariensium fasti et chronicon.
Ioannis Cratonis prooemium in Dubravium.
Martinus Cromerus.
Ioachimi Curaei annales Silesiaci.
Ioannis Cuspiniani Caesares.
Eiusdem austria.
Matthaei Dresseri Millenarii historici.
Ioannes Dubravius.
Eginhartus.
Ioannes Baptista Egnatius.
Michaelis Eyzingeri Thesaurus principum.
Ioannis Funccii Chronologia.
Gerardus de Roo.
Nicephorus Gregoras.
Dionysius Halicarnasseus.
Hardeuvigus a Dassel.
Ioannis Haugii Ungaria.
Herodotus.
Thomae Iordani notae in Dubravium
Iustinus.
Paulus Langius.
VVolfgang. Lazius de migrationibus gentium.
Eiusdem genealogia Austriaca.
Eiusdem libri de rebus Viennensibus.
Eiusdem libellus ad mappam Hungaricam pertinens.
Ioannes Leuvenclau.
Ligurinus poeta.
Titus Livius.
Ioach. Meisterus cognomento Görlicius poeta.
Sebast. Munsteri Cosmographia.
Huldricus Mutius.
Ioannes Nauclerus.
Hermannus comes Nvenarius.
Otho Frisingensis.
Nicolai Olahi Attila.
Monachus Paduanus.
Matthaeus Palmerius.
Chronicon Carionis vel Philippi.
Beatus Rhenanus de rebus Germanicis.
Nicolai Reusneri poetae Caesares.
Eliae Reusneri opus genealogicon.
Samuel Propheta.
Siffridus Presbyter.
Cipriani Spangenbergii historia Saxonica.
Iacobus Spigellius.
Ioannes Stumpfius.
Franciscus Tertius Bergomas.
Ioannes Trithemius.
Ioach. Vadianus.
Abbas Urspergensis.
Paralipomena ad Urspergensem.
Christiani Urstisii Chronicon Basilense.
Ioannes Zonaras.
AUstriacae gentis claros ab origine prisca
Dicere natales, simpliciore fide:
Dicere progressus atque incrementa per annos
Auspiciis multos capta subinde bonis:
Tempore seu pacis seu belli illustria facta
Texere; non uni sedula cura fuit.
Sed quoque non unus tacuit dicenda: vel ipsam
Quod rem nescierit, nolueritue loqui.
Noster at hic vates, divino percitus oestro,
In medium profert plurima, tecta prius.
Vera canit, gentemque tuam, ter maxime Caesar,
Ex merito celebrans lucida ad astra vehit.
Livor abi, Austriaca, veniens Sol atque recedens
Clarius haud quicquam vidit in orbe, domo.
Hieronymus Arconatus Leorinus Sac. Caes. Maiest. a Secretis bellicis Pragae faciebat. XX. Ian. Anno. 94.
ARGUMENTUM Tragoediae.
QUintus Bohemi rector Ottocarus soli,
Datam Rudolpho rumpit Habsburgo fidem;
Lingua et protervae victus ira coniugis:
Expellit aula pacis auctores: novam
Affinitatem scindit: aedi mancipat
Natam sacratae: privet hanc ut nuptiis.
Styri, Carinthi, et repetit agros Austriae:
Irrumpit armis: hanc et evastat furens.
Acie secundo Caesar Austriadas levat.
Anceps et atrox pugna conseritur manu.
Vincit Rudolphus: bis Bohemus milia
Septena perdit: ipse et Ottocarus cadens
Supplicia leto iusta perfidiae luit.
QUEM dira tandem sors malis statuet modum:
O magne Divûm rector, atque hominum pater?
Nondum rapinis, totue sat bellis datum?
Nec pax furorem iusta componet solo?
Iam fessus annos supero centum: [Note: Annum hunc superasse iam aetate centesimum, Chronicon Austriae Germanicum manuscriptum testatur. Haselbachius lib. 3. 10. Leuvenclau in praefatione ad B. Lichtensteinios peculiari rerum Turcicarum descriptioni praefixa. Locis iisdem hic Otho nominatur: et in Cuspiniani Austria. Lazius tamen Conradum vocat in Austriaca genealogia. Dicta fuit haec familia Die Hasslauer.] tam gravi
Haslovius aevo sed quid hoc vidi miser
Ego aliud: orbis quam fatiscentis minas?
Namque Fridericum mors ut imperio eripit: [Note: Cuspinianus in Austriae suae Friderico. Chronicon Germ. ma. scr.]
Hoc qui secundus rexit orbem nomine:
Nec numero habentur proximi sex Caesarum: [Note: Cuspiniani Caesares. Chronicon Carionis lib. 5. Dresseri Millenarius VI. Ad abba. Ursbergensem paralipomena.]
Vis ac libido cuncta miscent principum [Note: Cuspinianus in Austriae suae Friderico II duce. Iordani Chronicon Salisburgense. Philippus lib. 5.]
Furiis: nec audet quis domo tuto egredi:
Et cuncta fiunt vi sub interregibus:
Quas post Rudolphus Marte clades excidit. [Note: Cuspinianus in Rudolpho. Pauli Langii Chronicon Citizense. Mutius lib. 21. Auentinus lib. 7. Albertus Argentinensis. Chronici Colmariensis pars secunda. Gerardus de Roo lib. 1.]
Ut alia mittam; quis satis fleat Austriam?
Dux prolis expers ultimus nos ut nece
Fridericus orbat: Margaris terram soror; [Note: Margaretam hanc Friderici fuisse sororem; Cuspinianus, Lazius, Cranzius lib. 7 Wandaliae, et alii certo statuunt. Martinus Boreg autem, Dubravium secutus, Henrico Friderici fratre fuisse natam refert.]
Henrico et unâ fratre Gertrudis sata
Sectam gubernant: [Note: Scriptum Chronicon Germ quod Gertrudem patris Henrici loco Medlingam tenuisse: Margaretam vero Hainburgi sedisse asserit. Aliquid hac de re apud Cuspinianum in ultimo Austriae duce, et apud Haselbachium legitur.] patria Gertrudis bona:
Friderici amoenos fratris agros Margaris.
Exposita variis cuncta sunt praedis [Note: Cuspiniani Austria in ultimo duce. Germ. liber scriptus. Haselbachius lib. 2. ex Auentino etiam Austriae miseria colligitur.] tamen:
Imperia raro ut tuta sunt muliebria.
Mox ergo proceres lite scinduntur [Note: Haselbachius lib. 2. Germ. liber scriptus. Cuspiniani Austria in ultimo duce.] duas
In factiones: quem legant patriae ducem:
In nos et ipsi concitamus principes.
Tum Bela nostros Hunnus, atrox bellua: [Note: Cuspinianus et Haselbachius ibidem: qui, hunc ob saevitiam belluam fuisse dictum, scribunt.]
Finesque Styri [Note: Cuspinianus ibidem. Philip.lib. 5. Auentinus lib. 7.] vastat: affines Otho [Note: Auentinus. Cuspiniani Caesares in Rudolpho. Idem in Austria de duce ultimo. Philippus lib. 5.]
Ludovico at oras filio Boius premit.
Hoc et tumultu Lyncium terrae caput;
Et Styra, et Anasum et plura se dedunt loca. [Note: Philippus ibidem. Auentinus. Vide primam huius actus scenam numero 14.]
Ulricus Agnae sed Carinthus coniugi
Nos poscit: [Note: Dubravius lib. 16. Lazius tamen lib. 6. migrationum, dicit, factum hoc esse vivo adhuc Friderico Austriae duce Gertrudis patruo: ex qua Henrici ante Fridericum defuncti filia Agnes, Ulrici Carinthiae ducis uxor, patre Hermanno Marchione Badensi fuit suscepta. Unde tamquam haeres Austriam affectabat Ulricus.] haeres nata quae sit Austria
Gertrude; Badae patre Marchiade sata:
Fractus sed armis captus et spe decidit.
Nam parte ab alia se Bohemus Austriae [Note: Chronicon Germ. scriptum. Cuspiniani Austria. Dubravius lib. 16. Auentinus. Philip. lib. 5. Cromerus lib. 9. Urstisius lib. 3.]
Ottocarus infert: terra avita filiam
Excludit Agnen: pulsa [Note: Germ. liber scriptus. Haselbachius lib. 2. Cuspiniani Austria in ultimo duce.] sed mater solo
Gertrudis aruis moritur exul Misnicis.
Ottocarus astu dispares hinc nuptias [Note: Omnes scriptores nota 15 nominati. Haselbachius lib. 2. Hardeuvigus a Dassel.]
Cum Margareta pangit annis iam gravi:
Coniunx ut exul Caesar Henricus perit. [Note: Cuspinianus in Henrico VI, et plurimi alii.]
Dominandi amore et sit potitus Styria,
Ac gente nostra: quinque [Note: Ottocarus enim Austriam anno 1253 regendam accepit, iuxta libros scriptos et Cuspiniani Austriam. Bellum autem Rudolphi secundum fuit anno 1578: ut circa Tragoediae finem notabimus. Munsterus lib. 3. cap. 18. ponit annos 24. Nauclerus 26. Philippus 21.] nos lustris premit.
Placide petitas, postulatas post minis
Terras protervus servat imperio sacras: [Note: Mutius lib. 21. Philip. lib. 5. Cromerus lib. 9. Otho abbas Aulae regie lib. 1. cap. 7.]
Ac ter vocatus iussa ridet contumax. [Note: Locis iisdem. Auentinus, Paralipomena ad Urspergensem.]
Ergo Rudolphus nos petens mundi arbiter
Possessa longum vi, reposcit vi bona. [Note: Locis iisdem omnibus. Nauclerus volumine secundo generatione 43. Cuspiniani Rudolphus, Paralipomena ad Ursper. Urstisius lib. 3 cap. 1.]
His regem ademptis supplicem precario
Placatus audit: iusque iurandum excipit:
Et pace bellum mutua componitur. [Note: Dubravius lib. 17. Aeneas Syluius capite 27. Bohemiae, Bonfinius lib. 8. decad. 2. Chroni. Lat.scriptum. Urstisius lib. 3. cap 1. Iordanus. Additiones ad Cosmam Pragensem. Otho abbas Aulae Regiae lib. 1. cap. 7.]
Vix luna sextum [Note: Lazius in Austria, et lib. 3. Viennae dicit: non anni spatio pacem durasse: ad Ottocari scilicet interitum. Pacificatio iuxta Gerardum incidit in anni 1577 diem Elisabethae sacrum. Anni vero sequentis primo statim vere populatus est Austriam Ottocarus. Pax igitur ultra sex menses non perstitit. Sed Dominicanorum Colmariensium fasti prius bellum in annum 1576 reiciunt: ut et in parte Chronici secunda. Idem Siffridus et Urstisius faciunt.] complet orbem: cum fidem
Rumpit Bohemus: nos furens ac sub iugum
Praedo requirit; peste vix se liberos.
Quem gentis armat dira nostrae factio:
Regni cupido, fastus, anima uxoria:
Et nupta regno, regi et ipsi pestilens.
Trepidamus ergo prae metu: ne patriam;
Dulcissimam ne patriam furor opprimat.
Invicta bello sed Rudolphi dextera
Spem revocat animis: nos et auxilio levans
Huc properat heros. Luce et hac vel crastina
Cum surget Eos: classe vectas ac solo
Ductas ad Istrum sistet hoc acies agro:
Amnis vetustum Marcha [Note: Belli secundi locus Marchfeld erat. Vide I notam, ultima tragoediae scena.] cui nomen facit:
Et gratulanti reddet animos Austriae.
Graviora longe Martis ergo fulmina
Iam metuat hostis. Non enim periuria,
Caedes, rapinas, atque contemptum sui
Patietur istum Caesar; ut longum tulit:
Clemens ut alias hic sit et placabilis.
Supplicia bella forsan Ottocarus luat
Promerita: fortes nec Bohemos post suos
Umquam revisat: et animam hoc efflet solo.
Tu rex Olympi iuste magnos suffice
Animos in hostem: Dux Rudolpho et sis manus:
Laetumque bello patriae hoc des exitum.
Monitus sit lector benevolus: cum eadem eorundem historicorum loca saepius recurrant: brevitatis
causa plerumque solum nominari scriptorem. loco non expresso: qui vel primo statim actu innotescet:
Perspicuitatis tamen causa sic ego hoc explico. Si solus ponitur Auentinus: liber eius septimus
intelligitur: ubi de Rudolpho et Ottocaro agitur. Sic AEneae Syluii Bohemia cap, 27. Bonfinii liber 8.
decad. 2. Berregki et Curaei pars prior. Cromeri lib. 9. Lazii genealogia Austriaca. Munsteri lib. 3. c. 19.
Mutii lib. 21. Naucleri volumen secundum et generatio praecipue 43. Philippi lib. 5. Urstisii lib. 2. cap.
ultimum, et lib. 3. cap. 1. Haselbachii denique liber tertius citatur: si solus auctor nominatur. De reliquis
admonitione non opus esse duco: cum loca praesertim plerumque subiciantur.
[Gap desc: notes worked in]
RO. NOndum protervos ponis animos? nil movent
Promissa regis te mei? quam Caesaris.
Diu fovebis factionem pertinax?
HAS. Cana haec senectus quam diu; gens aut mea
Vexilla [Note: Vide notam 23. ultima Tragoediae scenae.] gestet Austriae, ac spiret modo.
RO. Duo te potentes nil movent Cunringidae: [Note: Lazius in genealogia et Gerardus de Roo: Ubi alter horum Leopoldus nominatur. Sed diplomata Streinii manu scripta Leutoldum vocant.]
Henricus et vir mente Leutoldus gravi?
Conspicua refugis patriae tot lumina?
HAS. Quid? flamma [Note: Cuspinianus in Austriae Friderico II.] Cremesum vastet, ac Stainam mea?
Aliena rapiam? vocer et in dominum impius?
Cunringa meruit quae Friderico gens duce.
Quin praeses huius me soli Meyssavides: [Note: Rudolphus enim Caesar, Stephanum a Meyssau finito superiore bello, Austriae praefecerat: Lazius in genealogia et Gerardus, qui tamen Eborsdorfium vocat: qui Lazio est Emmerbergus.]
Camerae magister deinde Perchtolsdorfides:
Henrieus alta mente Lichtensteinides. [Note: Chronicon Germ. scriptum: Leuvenclau in prooemio rerum Turciarum appendici praefixo ]
Dapifer et Emmerbergus exemptis monent
Meliora: patriam hoc a iugo dum vindicant.
RO. Flecti huc et illuc haud viri in sene turpius. [(reading uncertain: mark on the page)]
HAS. Iurata constans dicta ob id colo Caesari.
Prius orbita vel Phoebus excurrat stata:
Propositum honestus quam vir immutet semel.
RO. Iurasse, [Note: Cuspinianus in ultimo Austriae duce. Lazius lib 3. Viennae, idem in genealogia. Chronicon Germ. scriptum, Mutius, Nauclerus.] nescis vos an Ottocaro prius?
HAS. Iuratus alii non fide nos solveret?
RO. Sic merita regis pensitatis perfidi?
Reputate grati sola patriae praestita:
Huic dum Rosinus [Note: Fuerat enim Bocho Rosenbergius, Austriae superioris Praeses: quem capitaneum vel Landshauptman vocant: bellorum tamen tempore a Rudolpho in Austria gestorum, Bocho non amplius hoc fungebatur munere: sed Udalricum regni Bohemici protonotarium Ottocarus Austriae praefecerat: Streiniacae bibliothecae diplomata.] praesiderem Lyncii.
HAS. Imo nefandas tu revolve iniurias.
Expende, Styros et quot Austriadas furor [Note: Lazius libro Viennae 3. et in genealogia. Liber Germ. scriptus.]
Mactarit annis innocentes pluribus.
Supplicia iusti nulla Merrenbergidae [Note: Lazius ibidem, sed longe illustrius historia Germ. scripta.]
Delebit aetas: ceu latronem raptum equis
Quem triste ferrum impegit, at pedibus, cruci:
Ob vim quaerentis iure et immanem caput
Post aliquot actos pila fregerunt dies:
Sifridus et vix est humo insons conditus.
Hinc ob nefandas Styra gens iniurias:
Et cum Carinthis nos sacro septemvirorum [Reg: septemvirûm]
Coram senatu auxilia questi poscimus. [Note: Lazius ibidem: et lib. 3. Viennae: legati quoque Ottocarum coram imperii statibus accusantes nominantur. Gerardus, Secunda pars chro. Comariensis.]
Carni Philippus dicta fert frater ducis;
Gesoduni agit qui praesulem: Styri ensifer
Fridericus ortu se ferens Pettavium:
Bernhardus agris hisce Vuolfgersdorfides:
Ulricus illis gente Vichovia et comes.
Laetum reportant nuntium Augusta domum.
Suasu Quiritum mox ad Ottocarum duces
Legat. [Note: De his Caesaris legatis Actus 3. scenam 2, numero 6. videas.] Rudolphus: repetit imperio sua:
Dictis coercet regis ac tyrannidem.
Contemptus armis Caesar hinc hostem petit:
Et contumacem subdit imperio virum. [Note: Lazius lib. 3. Viennae et in genealogia: Mutius, Gerardus, libri scripti, Dubravius lib. 17. AEneas Syluius cap. 27. Philip. lib. 5. Bonfinius lib. 8. decad 2. Cuspiniani Rudolphus.]
RO. Non obsides vos atque Styri silios [Note: Libri scripti: Mutius et Nauclerus.]
Regi dedistis sancta fidei pignora?
Cur Lyncium ergo, Welsa, Laurecaum; et loca [Note: Cuspiniani Rudolphus. Dubravius lib. 17. Gerardus inter alia quoque ibissam, Tulnam et Neoburgum recenset: quae Rudolpho se dediderint.]
Se plura primo laeta conspectu statim
Dedunt Rudolpho? cur Vienna huic plus favet? [Note: Mutius, Auentinus, Gerardus, Haselbachius lib. 2.]
HAS. Non iustiori iure se submitteret?
Friderico aperuit sic secundo moenia: [Note: Vide Cuspiniani Austriam: quomodo Fridericus II. Friderico duci rebelli Viennam ademerit: eamque imperio subiugaverit.]Domino rebelli exuta, et imperio addita:
Reparata bello sed duci mox impigro.
Ottocarus an non ipse Cambergae insula [Note: Dubravius, Gerardus.]
Positis sedenti iurat armis Caesari?
Affinitate ac iura confirmat sacra: [Note: Dubravius, Bonfinius, Auentinus, AEneas Syluius Add. ad Cosmam Pragensem. Ohto Abbas Aulae Regiae. Nauclerus volumine 2. generat 43. Crato in prooemio in Dubravium. Scripta historia latina. Philip lib 5. Secunda denique pars chronici Colmariensis: qui omnes inter Rudolphum et Ottocarum sub pacificatione mutuam fuisse constitutam affinitatem afferunt, obfutura filiorum coniugia. Cuspinianus autem, Hardevvigus et historia Germ. scripta caeso iam Ottocaro factum autumant.]
Supplex sub amplo factus huic tentorio? [Note: De hoc omnes consentiunt historici.]
RO. At blandiendo, et fraude pellectus mera.
HAS. Tu pacta sanctis [Note: Praestito Bohemi iuramento qui interfuerint, recensent Mutius, Haselbachius lib. 2. Urstisius, Cuspiniani Rudolphus, Lazii genealogia et liber Viennae tertius.] tot viris fraudem voces?
Utrique cuncti nonne parti consulunt?
Mystes Iuvavii [Note: Episcopus nempe Salisburgensis. Olim enim dicta fuit urbs illa Helffenburg: Latinis Iuvanium et Iuvania: Iuvavium et Iuvavia: vocata vero post Salisburgum a fluvio Saltz appellato. Urspergensis de Friderico Barbarossa. AEneas Syluius de Europa. Chronicon Salisburg. scriptum. lovius lib. 30 ] nempe cum Frisingio:
Praesul Viennam iam tuens Olomuntius
Bruno: sacerdos tus litans Moguntiae:
Tus Rauracorum Henricus Augustae cremans.
Gener hinc Rudolphi Boius ad Rhenum potens
Ludovicus: urbis Noricae primus comes
Fridericus, [Note: Rudolphus enim hunc Fridericum comitem de Zollern, Burggravium Norenbergensem creavit. Philip. lib. 5. Lazii migrationes lib. 8. ubi hic Fridericus appellatur. Contra vero Lazii genealogia, Mutius, Urstisius et Nauclerus Henricum vocant; quod Gerardus mea sententia recte improbat.] ortu
Zolrius: vallem tenens [Note: Meynhardus Tyrolis et Goriciae comes: cui soror ducum Bavariae erat nupta: Auentinus, Cuspiniani Rudolphus. Lazii genealogia.]
Meynhardus Oeni: Albertus ac Hoeloides. [Note: Lazius ibidem et Auentinus.]
Ottocarus omnes fraudat hos cur perfidus?
Cur fallit Hunni dexteram, [Note: Nam Ottocrus sub foedere cum Rudolpho, cum Ladislao quoque Hungariae rege in gratiam rediit: Mutius. Puerum vero Ladislaum post ex contemptu vocat: Nauclerus et Auentinus.] ac puerum vocat?
Tutorem et infert arrogans se puberi?
RO. In genua Caesar cur volutum copiis
Monstrat tuendum? vela dum praetorii [Note: Mutius, Lazius, Cuspinianus, Dubravius, Bonfinius, AEneas Syluius, Gerardus, Munsterus lib. 3. cap. 19.]
Dolosain omnes acta partes corruunt:
Furor unde nostris, risus aliis nascitur.
HAS. Cur insolentem puduit ad domini pedes
Obsequia caelo polliceri libero?
RO. Et tria reservat: bina saltem supplici
Vexilla reddit, [Note: Locis modo citatis: et additiones ad Cosmam Pragensem.] signa regionum sacra.
HAS. Notat hoc; Quiritum iure quod sint singula.
Solum Bohemos ac Moravos gratia
Confert precanti Caesar: Ausonidis genu
Et Styrus et nos cum Carinthis flectimus.
RO. Hunc spoliet illis, parta quae sunt nuptiis?
HAS. Cum gente nostra nuptiae, tum Styria
Privent Quirites: peperit astus quae viro?
RO. Fraudemne socii iura lecti nuncupas?
HAS. Vensoleus astu nonne legatos tenet, [Note: Libri manu scripti. Leuvenclau in prooemio rerum Turcicarum appendici praefixo. Lazii Vienna lib. 3. Phil. lib. 5. Gerardus, Cuspinianus in Friderico Austriae ultimo.]
Missos vocatum Misnia nobis ducem?
Ubi namque nostros excipit convivio:
Post vina precibus mixta, iussis ac minas;
Praga hos remittit postulantes filio
Committi habenas: nostra cui Cunringidae
Consilia produnt: [Note: Lazius ibidem.] Lis secat nos hinc nova: [Note: Cuspinianus loco adducto.]
Celer ac Vienna [Note: Cuspinianus ibidem. Lazius lib. 3. Viennae: Libri scripti, Gerardus: qui anno 1552 factum esse refert.] potitur Ottocarus suae
Vi factionis: ducta et annis obsita [Note: Lazius lib. 3. Viennae et in geneal. Cuspiniani Austria. Mutius, AEneas Syluius, Dubravius, Bonfinius. Otho Abbas Aulae Regiae lib. 1. cap. 4.]
Se Margareta intrudit heres Austriae.
RO. Mora queis noceret: cursus hos regno locat.
HAS. Properare iuste est providi: sed improbi,
Arcere dominos: seque solio ponere.
RO. Quos iure monstres? fratre Medlingus duce
Henricus [Note: Cuspinianus in Austriae Leopoldo VII et Friderico ultimo Duce. Historia Germ. scripta. Haselbachius lib. 2. Gerardus. Hic Henricus Friderici frater Medlingam tenuit: unde dux Medlingensis fuit dictus.] an non ultimo occubuit prior?
HAS. Fridericum an huius tu nepotem [Note: Fridericus hic Gertrude Henrici Medlingensis filia et Hermanno Marchione Badensi natus, erat haeres Austriae futurus. Verum cum Conrado, Italis Conradino dicto, belli socius in Italiam abiit. Uterque vero Conradus Conradi Caesaris filius, Dux Sueviae ultimus et Fridericus capti a Carolo Andegavensi, vi Siciliam tenente, Clementis quarti pontificis suasu, capite Neapoli fuerunt truncati: Gerardus, Philippus, Auentinus, Cuspiniani Caesares, eiusdem Austria in Leopoldo VII. Haselbachius lib. 2. Factum anno 1268 ut Matthaeus Palmerius ait.] dimoves:
Gertrude natum, Badae et Hermanno satum?
RO. Puer hoc teneret frena Marchiades solo?
Siculus sed illum Carolus iam puberem:
Conradum et una capite truncatum ducem
Suevi supremum, stirpe Parthenopae excidit.
HAS. Quid si nefandam suasit Ottocarus necem? [Note: Ottocari quoque suasu factum esse, Auentinus refert: ne Friderico forte iure Austriam petente eiceretur.]
Sed esto, fratres patria perdiderit duces:
Sorore natos reicis an Constantia, [Note: Historia Germ. scripta. Cuspinianus in ultimo Austriae duce. Lazius lib. 3. Viennae. Haselbachius lib. 2. Leuvenclau in prooemio saepius adducto. Philip. lib. 5.]
Henrico et ortos; iura qui dat Misniae?
Theodricus an non, hoc vel Albertus solo
Regeret: Bohemi exclusus esset ni dolo?
RO. Proximior haeres sed suit matertera.
HAS. Sibi vendicaret Margaretae rex bona?
Infanda passae cui prius plura addidit?
Nam misera quondam fraude pontificis virum
Patri rebellem sequitur exul: Caesaris [Note: Cuspiniani Caesares. Historia Germ. scripta, Philippus, Munsterus lib. 3. ca. 18. Gerardus.]
Et nupta letum deflet Henrici pia.
Eadem gemellos fata post patris gemens [Note: Locis iisdem.]
Fridericum acerbe et plangit Henricum parens:
Levir [(perhaps: Leviter)] cicuta quando Manfredus nothus
AEui innocentes messe bis sexta necat:
Metuat Sicanis eici quod finibus. [Note: Liber Germ. scriptus, Cuspinianus in Henrico Caesare, Friderici II filio.]
Fridericus isto parricida sic pater [Note: Cuspinianus in Friderico II. Philippus.]
Misere ora pressus tecta pulvino occidit.
Septem Bohemo hinc seruit annos Margaris [Note: Cuspinianus in ultimo Austriae Friderico]
Mille ob senectam et probra sterilem sustinet. [Note: Cuspinianus ibidem. Dubravius lib. 17. Bonfinius, Gerardus, Haselbachius lib. 2. Chronica Austriae scripta: Otho abbas Aulae Regiae lib. 1. cap. 5.]
Nam sexu adulter prolem utroque concipit [Note: Dubravius lib. 17. Boregk. De pellice hac vide ultimam tragoediae scenam 54 nota.]
Austriade moecha: cumque Massovii ducis [Note: Cunigundem hanc Rossulai ducis filiam fuisse Massoviam, asserunt Gerardus, Haselbachius, Lazii Austria et Vienna, AEneas Syluius, Auentinus, Urstistus, Otho abbas Aulae Regiae: ubi barbari quoque rhythmi hac dere leguntur: et Cuspinianus in Friderico Austriae ultimo. Contra vero Bulgaram idem Cuspinianus in Henrico Friderici II filio: Boregk etiam, Crato, et Dubravius vocant: Albertus autem Argentinensis Polonam. Patrem huius Bulgariam et Massoviam simul tenuisse, nec legitur, nec credibile est. Neptem hanc Belae regis Hungariae fuisse, Cuspinianus in Henrico Caesare et Haselbachius affirmant.]
Cunigunde nata, nepte Belae femina
Plus, quam superba foeda init connubia.
Abiecta turpi nupta sed divortio [Note: Cuspinianus in ultimo Austriae Duce, Gerardus et Haselbachius: sed exilii annos hi duo non exprimunt.]
Agit exul: annis sex et actis impio
Cremesi veneno [Note: Cuspinianus ibidem, Libri scripti, Lazii Genealogia, Gerardus.] coniugis misere occidit:
Matrona quot vix ulla casus pertulit.
RO. Non nepte [Note: Cuspinianus in ultimo Austriae duce. Haugius lib. 4. capite 65. Haselbachius lib. 2.] sanctae Elisabes dux ultimus
Gertrude pulsa, filia Brunsuigidae;
Non vester, inquam, dux perosus nuptias
Steriles Moravi natae Othonis se iugat?
Paria et secundo creta Friderico tulit
Caesare; Turingi Margaris [Note: Rivander in historia Turingica. Siffridus presbyter. Philippus lib. 5.] consors ducis:
Elapsa maechi nuper Alberti manu.
Haec maesta natis ultimum dicens vale;
Fridericum amoris mordet affectu pii
Gena prehensum: vulnus ac fletu rigat:
Noctu fenestra emissa et Isenacho fugit:
Ad Rhenum et exul misera Francfurti occubat.
Cunigunde adulter sed torum Isenbergide
Temerans utrumque iniuria natum premit.
HAS. Purgare nulli crimen exemplis licet:
Virtute culpam corrigi potius decet.
RO. Contra virorum, est facinus audax, principum
Taxare mores: magna magnificis licent.
HAS. Quo maior est, qui peccat: hoc hominis scelus
Est gravius: omnes citius ac volat in plagas.
Speculum suorum, et norma sint populi duces.
RO. Multis profecto rex bonis animi enitet. [Note: Dubravius lib. 17.]
HAS. Sed crimina unam plura virtutem premunt.
Et sepelit omnes grande virtutes scelus.
RO. Perspecta cunctis est in Ottocaro satis
Pietas, honestas, acre iudicium, rei
Ardor gerendae, fortitudo, pectoris
Gravitas, in armis robur, ac felicitas:
Cum liberali humanitas et dextera.
HAS. Esto: sed omnes sol ut astrorum micans
Obscurat ignes: sic Bohemi gloriam
Laudes Rudolphii et facta opacant ardua. [Note: Cuspiniani Caesares, Lazii genealogia.]
Cor ad haec opertus providum Ottocari dolus:
Humanitatem fastus, et clementiam
Superat tyrannis: liberalem sed manum
Cupido habendi, ac dira dominandi fames.
RO. Ubi ardor ille est, imperandi vel sitis?
HAS. Contenta nullis, plura quae regna attrahit.
RO. Non Italorum sponte flexit pars genu? [Note: Dubravius lib. 17. Bonfinius. Alb. Krantzius lib. 7. Wandaliae. AEneas Syluius. Otho abbas Aulae Regiae lib. 1. cap. 4.]
Non cum nivoso pervenusta Feltrio
Verona? celsum non situ Taruisium?
Non totum Iuli prope Forum per nuntios
Fidei tuendum regiae se subdidit?
HAS. An et Carinthi, cum Liburnia Illyris:
Naonis ultro Portus aut se subdidit?
RO. Ulricus auro vendidit sed avunculo; [Note: Otho abbas, Krantzius et Dubravius ibidem. Bonfinius, Lazius lib. 6. migrati. AEneas Syluius, Boregk, Urstisius et Gerardus.]
Dux prole cassus, regna taedio et abdicans.
HAS. Quae iuris essent publici, [Note: Quia Ottocarus imperii regiones absque foedo tenebat. Cuspiniani Caesares, Mutius, Latii genealogia.] dux venderet;
Persuasus auro, captus Ottocari et dolo?
RO. Non emptionis iure vobis Styria [Note: Tam vile enim fuit pretium: ut Ottocarus primus ille dux Leopoldo Austriae duci socero suo donasse potius; quam vendidisse Styriam videretur. Cuspiniani Austria. Historia Germ. scripta. Lazius 6 migrati. Haselbachius lib. 2.]
Est iuncta quondam? Styri ut Ottocarus soli
Dux primus expers sobolis, obsitus et lepra
Leopoldo habenas tribuit Austriadae gener?
HAS. Romana firmat quod potestas, ius voces.
Haec nos potentes fecit olim Styriae:
Haec vestro ademit nuper Ausonidum bona:
Stipulatus omnem qui fidem iam rescidit.
[Gap desc: notes worked in]
RO. Tu gente vero ducte Lichtensteinidum,
Quid mente versas? num quid offensae memor [(reading uncertain: faded text)]
Veteris adhuc a rege dissides meo?
LICH. Num vile censes? Pfannebergus quod comes;
Wildanus insons, innocens Stubebergides:
Ego et immerens sim carcerem expertus gravem? [Note: Chronicon manu scriptum. Leuvenclau in prooemio rerum Turcicarum appendici praefixo.]
RO. Delator odia iure fert Pettavides: [Note: Fridericus scilicet a Pettau. Locis iisdem.]
In herum querelis sed grave est assurgere.
LICH. Bis peccat, aures qui calumniae arrigit,
Damnatque iustum: audire nec vult, quem premit.
RO. Inventa morsum versus est dudum fides,
Ac vestra virtus Salva: rex et gratia
Pensavit irae fraude suggestae notam.
Cur igitur arma sumitis contraria;
Hostem et fovetis? tam potentem vos virum?
Deserere tantis posse factis inclitum?
LICH. Non, quantus aut quis sit manu, aut cumulis opum:
Sit mente qualis: ratio spectet, mens probet
Bene gesta: studiis vita referat arduis.
At ponderari si virum factis libet;
Fas ut requirit: non Rudolphum ceu patrem
Veneratus; uni te cliens pius asseras?
Taceam Triumphos ut priores: edidit
Quot celeritate facinora inimitabili?
Diadema saltem quinque dum messes tulit?
Generi allevatus nam Palatini [Note: Auentinus, Paulus Langius, Nauclerus, Gerardus. Contra vero Mutius et Stumpfius aiunt: Ludovicum etiam Palatinum Rudolpho rebellasse: quod veri non est simile. Quin potius Caesar socer huius, ut generi auxilio alios hostes subegit.] manu
Badae potentem Marte Marchiaden domat. [Note: De his Caesaris gestis vide Langium, Cuspinianum, Nauclerum, Auentinum, Mutium, Gerardum, Urstisium, Dresserum VI millenario: qui omnes haec ante bella Rudolphi Austriaca esse facta statuunt. Idem asserit Ia. Spigellius supra librum Bartholini Perusini duodecimum. Sat enim Caesar Ottocaro resipiscendi spatium concessit.]
Proceres et armis quindecim, [Note: Langii Chronicon: nullum tamen nominat. Inter eos vero sunt praeter Marchionem Badensem Comites Helfensteinius, Montefortius, et Eberhardus Wirtebergicus: qui in gratiam receptus postea rebellavit. Gerardus. Videas de his notae 4. scriptores. Et ad Urspergensem paralipomena.] fortes licet;
Subigit rebelles: flectere et cogit genu:
Montfortides quos inter, Helsensteinides:
Et Wirteberg subdit agri se comes:
Eberardus animis acer, ac validus manu.
Celsas Tribocum frangit arces: [Note: Cuspinianus, Argentinam etiam Rudolphi milite fuisse cinctam, refert: quod apud alium tamen nullum me legere memini.] oppida
Perrumpit: aequat forte Mulbergum solo:
Grezinga vastat tecta: Durlachium occupat.
Ac parte Rheni, Sueva quam gens incolit:
Francos et inter cuncta restituit manu: [Note: Non in Francia solum; sed et alibi. Chronicon Salisburgempse, Iordani quoque historia, Langius, Cuspinianus, Mutius, Chronici Colmariensis pars secunda.]
Turpes rapinae quae sub interregibus
Sparsim Quirinis absciderunt per nefas:
Dum rapere licuit, cuique quod libuit, foris.
Populi tumultus, militum libidinem, [Note: Auentinus.]
Caecum et furorem: vim latronum et publicum [Note: Idem.]
Compescit: ultor ac severus eruit.
Hinc bella tollit: dulce fessis otium
Clemens reducit: corrgit iustus forum.
Abolet Latinas: patriis in literas [Note: Idem Auentinus et Dresserus millenario sexto.]
Verbis referri edicta pontificum sacra,
Ducumque sancit: dum dolet; quod nobiles
Quaevis prope aetas artis expertes ferat.
Contaminato pristinum imperio decus [Note: Langius et alii omnes.]
Instaurat: omnes audit, [Note: Paralip ad Urspergensem. Siffridus Presbyter.] ac mitis fovet:
Sanctus meretur patriae et dici pater.
RO. Ut, quae recenses, posita celso sint loco:
Egregia magni facinora Ottocari tamen [Note: De his rebus Ottocari gestis videatur Dubravius, Aeneas Syluius, Boregk, Bonfinius.]
Numerare saltem tenuis haud fuerit labor.
Primum hic parenti quando Vensoleo subit; [Note: Aeneas Syluius et Munsterus contra aliorum fidem hunc Venceslai fratrem; non autem filium fuisse opinantur.]
Regi optimus rex optimo: ardescit suam
Euehere gentem: et serere regno militem.
Non ergo somno, desidi non otio:
Venerisue lustris amplius: vel luxui
Patitur iuventam mancipari nobilem.
Positis equestres praemiis ludos fovet:
Simulacra iusti varia spectat proelii:
Cursu et ruentes vincere, elabi et fuga.
Sic pedite regnum firmat: et equite roborat
Domestico: ut sit raro opus petere hunc foris. [Note: Dubravius.]
Quin iustus etiam regium emendat forum:
Et discrepantes lege mensuras pari:
Imparia et aequat pondera; ac removet dolos.
Rotis latrones implicat, purgat vias:
Metuitur hosti: ac, ceu pater, colitur suis.
Quin et Borussos caede grassantes truci [Note: Dubravius, Ad Ursperg. Paralipomena, Cuspiniani Austria, Gerardus Dresserus. Factum anno 1255. Aeneas Syluius et Bonfinius aiunt: Tartaros etiam ab Ottocaro fuisse in Borussia caesos: cum tamen Cromero teste lib 9. Tartaros numquam eo pervenisse constet.]
Ad littus ultor clade frangit Balticum:
Iurata Christo gens ubi haec violat fidem.
Hanc littus armis usque ad extremum edomat:
Ac Marte Superis iungit. Ut duo nam duces
Movisse Christo bella metuunt: in Deum
Moniti arma ponunt: Bruno quos Olomuntius: [Note: Dubravius et Boregk. Fuit hic Bruno comes Saxoniae Schönbergicus, comitatus Holstenii dominus. Ibid.]
Ac fonte populum praesul in sacro lavat.
Hinc colle celsas ponit arces: et novam
Ad stagna ponti statuit urbem in margine:
Victrice Montem [Note: Ibidem. Gerardus de Roo, Aeneas Syluius, Nauclerus, Cromerus lib. 9.] ac Regium vocat a manu.
Sed quid remotis gesta commemorem locis?
Non cum superbis coiit Hunnis rex quater? [Note: Dubravius, Auentinus, Bonfinius de Bela et Stephano regibus. Haugius vero lib. 4. cap 71. dicit: Belam ultimo de Ottocaro triumphasse.]
A patre Bela non ter? a Stephano semel [Note: Uterque enim Stephanus et Ottocarus accepta etiam clade victoriam prae se tulerunt. Dubravius. At Bonfinius et Haugius lib. 4. cap. 72. Stephanum fuisse superiorem scribunt.]
Retulit tropaeum rege nuper silio?
Quam Bela quondam incursat Austriadas ferox; [Note: De hac horrenda Austriacorum clade, vide prae ceteris Cuspiniani Austriam de duce ultimo: Dubravium etiam et Gerardum.]
Et quaeque mactat: feminas, pueros, senes:
Votas et aris virgines laniat lupus.
Quin prostitutas, Venere fractas et nurus
Spectastis ipsi efflare vitam: ob dedecus,
Ac vi coactum induere se ferro ob nefas:
Mediove sectas flevistis [Reg: flêstis] ; aere aut venditas:
Et pecudum abactas instar. Hunnos quam feros
Cumana Scythicam humanitatem gens docet: [Note: Cuspinianus ibidem.]
Excepta regnis socia fugiens Tartaros. [Note: Bonfinius.]
Offerre pesti sed quis huic audet caput?
Non unus hostem Ottocarus arcens vos tegit? [Note: Cuspiniani Austria. Dubravius.]
Non Styro [Note: Factum hoc anno 1260. Dubravius.] eundem reicit agro: quem tenet
Uterque scissum: [Note: De Styria inter Belum et Ottocarum divisa, vide Auentinum.] post sed hic solum
occupat? [Note: Idem paulo post, ubi ait: Ottocarum Austriae ac Bohemiae fuisse praefectum.]
Non bello eundem tertio Teisae lacu: [Note: Dubravius, Boregk. Krantzius li. 8. Saxoniae. Austriae fluvius est: Germanis Teys. Alias fluvius Hungariae Tibiscus nobis etiam die Tey vel Teys dicitur. Matthaeus Palmerius dicit: ad quatuordecim milia Hungarorum aquis fuisse submersa.]
Marchae et fluentis mersat a tergo premens? [Note: Dubravius et Gerardus Marum vocant: sed hunc cum Maro vel Moro Hungariae fluvio confundunt.]
Non sparsa tamquam in ponte per cadavera
Traducit aciem? non virorum milia
Tollit bis octo? regias quae copias
Strages prope aequat: cum patre ac Stephanum fugat.
In regna Stephani [Note: Post Belae scilicet obitum. Dubravius haec diligenter describens inquit: et Bohemum et Hungarum victoriam prae se tulisse.] post ruit: Posonium
Et terra et undis urget: urbs cui deditur.
Defensa longum ruit et arx a culmine:
Et gaza spoliis inde rapitur regia.
Rabum inde tranat classe: Iaurini adlatus
Adoritur hostem: et ultimam hinc palmam refert.
HAS. Quin nostra genti mixta vestrae haud tum levem
Experta cladem est: mersa pars fluvii alveo:
Excepta ferro littus et pars iam tenens.
RO. Fraus nempe Stephani est: quando ponte intersecat [Note: Idem Dubravius.]
Utrinque: nostrae ut mole succumbat manus.
Solidae sed adimat num quid hic laudi dolus?
HAS. Qui iusta poscunt; te tropaeis evehant?
RO. Si gravius hosti des malum; leve sit tuum.
HAS. Esto, triumphis rex quod emineat suis:
Laurum hicne solus peperit? an nihili facis?
Aulae magister quae Rudolphus regiae; [Note: Fuerat enim Rudolphus aulae regiae magister, et in militia stipendiarius. Dubravius. Cromerus lib. 9. et Boregk: qui duo eum Marscalcum vocant.]
Iam rector orbis, dux in armis praestitit?
Nonne huius olim vicit Ottocarus manu?
RO. Est sua duci laus: palmae honor sed ad hunc redit:
Quem socius armis ipse dominum dux levat.
LICH. Et illud esto: sit quod Hunnus Austriae
Populatus oras: Styri et agros venditi.
Non ipse vero subdit Ottocarus faces? [Note: Cum enim Hungarus doleret: Austriae ac Styriae potiundae spem Ottocari celeritate et vi sibi praeripi: regiones hasce misere affligebat. Chronicon Lati. scriptum. Aventinus, Lazius 3. Viennae. Cuspiniani Austria. Dubravius.]
Sine iure profert quando regni limites?
RO. Nec Bela quicquam iuris in Styros habet.
HAS. Num scelera patres: peccet alius si prior?
Tanto miserior Austriam afflixit status:
Coiistis armis quanto uterque iniquius.
Qui turbo belli, et longa tempestas viros
Tot mersit altos genere: noctu ceu duos:
Conradum in umbris ac Othonem Hardeggidas [Note: Dubravius, Lazius lib. 3. Viennae. In his comitum Hardeggiorum familia tum florens exstinguebatur. Haselbachius lib. 2. ait: alterum horum Conradum comitem fuisse de Plaien.]
Gentis supremos Stephanus ad Teisam excidit.
RO. Prorege stare, et cadere, laus demum est viri.
LICH. Hanc igitur animam, hoc corpus, et quidquid meum est;
Voveo Rudolphi pro salute: et commodis
Patriae tuendis: res ut hoc bello cadant.
RO. Quin patere flecti: fata nec tibi pertinax
Accerse voto: pristinam ad mentem redi.
LICH. Potius Bohemi vos rebellem providi
Revocate regem: et, qua potestis, flectite.
Sua ponat arma: et, placet iras Caesaris.
Quam facile avito possit excludi solo:
Pro scelere poenas ipse si Deus exigat?
Exempla recolat; doctus et caveat mala.
Modo mente Boium repetat Henricum; a Salo [Note: Otho Frisingensis lib. 7. cap. 23. Lib. 2. de Friderico primo cap. 17. Cuspinianus in Conrado tertio. Liber manu scri. germ. et Urspergensis in Conrado et Friderico.]
Dani potentem vasta Sicaniae ad freta.
Caesar rebelli sceptra Conradus tamen [Note: Iidem scriptores. Cuspiniani Austria de primo duce Henrico. Nauclerus.]
Aufert: et Urso Saxonum Alberto plagam [Note: Albertus enim hic cognomento Ursus fuit dictus: Marchio fuit Brandeburgensis. Philip. lib. 4. de 111 Conrado.]
Submittit: urbs cui celsa Brenni dat genus:
Rura Luipoldo et Boia confert Austrio. [Note: Vide notae 35. scriptores. Haselbachius dicit: Henrico Austriaco datam fuisse Bavariam: cum tamen Luipoldo sit tradita: cui Henricus sine prole mascula defuncto successit. Ceterum Cuspinianus in Austriae Henrico primo duce manifestum ponit discrimen inter Luipoldum, Luitpoldum, et Leopoldum. Sicut et Leutoldum aliud est nomen: ut nota 2 superioris scenae dictum est.]
RO. Non mox ademptos recipit exul Saxonas? [Note: Urspergensis. Cuspinianus. Philip. Nauclerus.]
LICH. At destitutum Bavaris; pene omnibus
Misere et relictum tacitus exanimat dolor. [Note: Cuspinianus, Philippus de Conrado tertio.]
RO. Sed frater illum Guelfo bellis vindicat. [Note: Uterque ibidem.]
HAS. Ancipite vero Marte num patriam obtinet?
Non Caesar acie urgente Vinsbergam et fame [Note: Ibidem. Et Haselbachius lib. 2. Austriae.]
Expugnat: omnes mitis in cives tamen?
Pietate victus rari et exempli est: suis
Natos ut ulnis feminae: humeris sed viros
Ex urbe gestant: sic opes sibi et unice
Caras tuentur, ac dolo servant pio.
RO. Non utraque natum regio ad Henricum redit? [Note: Urspergensis, Cuspinianus in I Friderico: et in Austria de primo duce Henrico. Otho Frisingempsis lib. 2. de rebus Friderici I. ca. 28. Haselbachius.]
Nonne Luipoldum Henricus Austriades sequens
Privigno [Note: Privigno: Henrico sci, Henrici superbi ducis Bavariae filio: cuius matrem Henricus cognomento, Ja Sammers Gott/ primus Austriae dux, iam duxerat. Cuspiniani Austria et Caesares. Ligurinus lib. 5. circa finem. Spigellius in Ligurinum. In primis autem Otho Frisingensis lib. 7. cap 26. lib. 2. de rebus Friderici cap. 7.] ab oris iure cedit Noricis? [Note: Bavaria enim praecipue quondam Noricum dicebatur. Nauclerus generatione 39. Beatus Rhenanus lib. 1. retum germanicarum. Lazius libro 10. migrati. Spigellius supra 1 et 8 Ligurini librum: et in 8. Bartholini librum. Historia scripta. Sic Welsam Austriae seu Valentiam Noricorum oppidum Auentinus lib. 7. vocat.]
LICH. Fridericus acri at Caesar id cura impetrat:
Ubi partem ab agris usque ad Anasum Boicis
Abscindit amnem: ac propriam Austriadae inserit: [Note: Quomodo, et cur Austria superior ad Anasum usque Fluvium a Bavaria fuerit abscissa, et Austriae asserta? videatur Cuspinianus in Friderico primo: et eius Austria de Henrico primo duce. Philip. lib. 4. in Conrado 111 et Friderico I. Urspergensis. Lazius lib. 7. migrationum pag. 336. 344.]
Primumque placans hunc ducem creat Austriae. [Note: Ibidem. Nauclerus etiam generatione 39. Ligurinus in fine 5. libri. Et Spigellius eum locum explicans. Haselbachius.]
HAS. Sic ergo culpam et filius patriam luit:
Nostrosque Boii mulcta profert limites.
Ultrix superbos sic Dei reprimit manus.
LICH. Ita Fridericum Caesar extremum his ducem
Fridericus oris ille proscribit potens: [Note: Cuspiniani Austria in Friderico ultimo. Auentinus lib. 7. Vide scenam superiorem nota 16.]
Exul proterva quas tamen reparat manu.
RO. Ottocarus armis sic requiret vos novis:
Nisi revocetis, pacem et oretis manu.
LICH. Iurata coget nulla nos vis scindere:
Solo in Rudolpho nostra perpetuet salus.
Hei quam dubio fortuna statu
Hic regna locat? quam regionem
Misero versat turbine rerum:
Principe viduant quam fata suo!
Plerumque ducis comes it morti
Mars caede furens: nisi quis haeres
Subeat regno masculus: orbum
Patrio et populum tegat amore.
Et bella vomunt intestina
Furiae scissos inter proceres:
Quas emittit Styge libertas.
Nam plus opus est populo frenis:
Numquam domitus quam possit equus
Subigi duris absque lupatis.
Funesta magis nec sol vidit:
Quam bella domi sint sata genti.
Odia Ottocarum mutua, diris
Odia flammis arcesserunt [(editor); sic: accerserunt] :
Et colla iugo nostra dederunt:
Orbis domitor quo servitio
Nos exemit Marte Rudolphus.
Sed quid labor hic Caesaris ingens
Miseris prodest: ora Bohemus.
Si iam reddat nostra capistris?
Hei formidine trepidant animi,
Trepidant! fatis patria extremis;
Patria ne carissima pereat.
Sed tu propera magne Rudolphe;
Propera patrii spes una soli.
Pater o vasti, quem regis, orbis:
Belli vindex restingue faces:
Iugum et a nobis aufer iniquum.
Sed cum Bohemo nupta prodit: proh viri,
Ut torva regem contuetur: quid feret?
[Gap desc: notes worked in]
CV. EGregia vero merita, regis arduos [Note: Reginae cum marito iurgium videatur apud Cuspinianum, Dubravium, Mutium, Gerardum, Urstisium, Auentinum, et Iordanum.]
Invicti et animos: hancne belli gloriam:
Haec cinere portas spolia servo a perfido?
OT. Depone curas anime mi: nec anxium
Maerore pectus tam profundo cofice.
CV. Egone triumphem perditi in fando viri
Dedecore? famulum [Note: Cuspi. Auenti. Dubravius.] tune adorâris tuum?
Hei quo recessit calor, et altus spiritus?
OT. Non mutat animos casus; aufert ni Deus.
CV. Quis habitus uno maior usquam te fuit
Heroas inter? non Latini, Teutones,
Cumani, et Hunni ad nomen Ottocari tremunt? [Note: Hoc ex antecedentibus et consequentibus patet: ac Dubravius praecipue testatur.]
Non alter es pene Attila, orbis malleus? [Note: Hoc enim Attila se titulo iactitavit. Bonfinius lib. 6. decados 1. Nicolaus Olahus. Caspar Bruschius prima centuria monasteriorum Germaniae pag. 122. P. Callimachus. Nauclerus generati. 16.]
Dei flagellum, ac terror hominum? quo solum
Gradiente visum est expavescens concuti? [Note: Callimachus.]
Non a remoto regna te pridem Adria
Sinus ad usque protulisse Balticos [Note: Dubravius, Aeneas Syluius, Albertus Argentinensis. Cromerus lib. 9. id pernegat. Gerardus inquit: Ottocarum ob id Styriam et Carinthiam cum ei adiunctis ad se pertraxisse: ut saltem ab Adriatico mari ad Balticum usque regnare videretur.]
Es gloriatus? robur ubi nunc est tuum?
O me beatam; tam potenti quam viro
Genitor ligabat lege Rossuleus tori.
Ac rebar equidem; dignitate heroidas
Me premere: cunctis anteferri [Note: Dubravius.] et ceu Deam.
Hei vana vero somniantis gaudia!
O pectus excors? sol an afflictam magis
Aspexit umquam? vasta vel tellus tulit?
OT. Sileas: honori nil ademit sors tuo.
CV. Ecquid supersit nominis? quae tot tuo
Turpi veterno regna misere perdidi?
Ac Austriam prae ceteris dulcissimam. [Note: Ibidem.]
Ubi et Bohemi cum Moravis? Ausonum
Proceres tributis supprimant nos scilicet?
Non subditorum praeter acies Saxones:
Misniaca legio, cum Silesis Sarmatae,
Et Franca penetrat [Note: Eadem enim pene auxilia primo bello habuit, quae et secundo: ut iidem de utroque scriptores confirmant.] Austriam tecum manus?
Metuendus armis et manipulum [Note: Respectu enim Ottocari Caesar exigua habuit auxilia: Chronici Colmariensis pars altera.] Caesaris
Miserum extimescas? totque regiones (nefas)
Nondum hoste viso [Note: Dubravius.] flexus in genua abdices?
OT. Quid agerem; ad hostem tota ubi ruit Austria? [Note: Dubravius, Gerardus, Mutius.]
CV. Quid faceret; ubi conspexit exanimem metu?
OT. Haud trepida pulsans pectora haec hausit pavor.
Res ipsa nostras sic rotârunt numina.
CV. Quod scelere patras, impie incuses Deum?
OT. Fratres Viennae culpa sacrificos premat: [Note: Viennenses enim Praedicatorum, fratrum Minorum ac totius cleri auctoritate a iuramento soluti, Rudolphum acceperant dominum: Nauclerus, Mutius.]
Divina nostrum causa ne [Reg: nî] regnum urgeat.
Iurata populi verba pontificum cohors
Malesuada solvit: hosti et Austriadas dedit.
CV. Sacrificus arae praesul insistat foro?
Miscens profanis sacra quiduis audeat
Impune? votum vertat in diras sacrum
Pro rege? dominum calce proterat impius?
Ac tradat hosti? in regna servum collocet?
Cur non Viennam vindicas vi persidam?
Ruptis et hostes moenibus ferro metis?
OT. Congressus impar, impia et bello est via:
Si stringat animos, ac manus Deus alliget.
CV. Quae fata stultus, fingis aut tibi numina?
Te iam relinquant Caelites, sors ac tua?
Qui visus ipsa totus es felicitas?
Hei misera socios cur toros umquam attigi?
Aut patre soboles ulla de ignavo fuit
Suscepta! partu non vel ipso concidit!
OT. Haud domina regi invideat heredem suo.
CV. Quid? scelere prolem tumeam obscures tuo?
Tu cum ministro rex, cliente ac infimo
Affinitatem stolidus ineas imparem? [Note: Vide notam 18. actus 1. scenae 1.]
Meus ergo Iuthae [Note: Venceslao enim Gutha vel Iutha Caesaris filia fuit desponsata: Auentinus, Philip. lib. 5. Dubravius.] lege Vensoleus tua
Inopi iugetur? nubat Agnes pauperi [Note: Dubravius.]
Locuples Rudolpho? ac, si placet Diis, Caesaris
Consocera generum, venerer et supplex nurum?
Prius ima hiatus reseret; ac tellus voret
Cum matre natos: casus aut quis eximat:
Quam generi inuri patiar hanc maculam meo.
OT. At cum meorum, tum Quiritum suasui
Parere: [Note: Auentinus, Lazii genealogia, Cuspinianus.] tam res me coegit, quam locus.
CV. Non ferre quiduis praestet, aut occumbere:
Inhonesta pacis quam ferire foedera?
Quousque pestes aula sustineat? vafros:
Sceleris magistros, ac tui interitus fabros?
Nondum rependas merito consultoribus?
Vir tu feraris? non vir; es potius Phrygum
De genere mulier [Note: Munsterus lib. 3. cap. 19. Urstisius lib. 3. ca. 1.] mollicella, venustula:
Effeminato penitus animo et deside.
Num tibi resectum [Note: Cuspinianus.] est, quo ferebas te virum?
Virum esse potius me decebat: ni parens
Natura sexu errasset: exemplum viris
Ego docta regno, gnava et armis uterer.
Sentiret hostis; militem medio e grege
Domino rebellem quid sit arma lacessere.
OT. Agnosco culpam; meque fraudatum queror.
CV. Crimen fatendo vix malorum paenitet:
Delicta factis, qui dolet, nisi corrigat.
OT. Male pacta vindex Marte rescindam novo.
CV. Mora trepidum cur ergo pectus arguit?
Si contueri tu micantes prae metu
Horrestis enses: arma tradas feminae.
Ego praesto regem ceu foro: ac diplomata [Note: Auentinus.]
Hac saepe signo, et sola subscribo manu:
Pro rege in armis sic tremendam territus
Me cernat hostis: terga det mihi: vel cadat.
Cum veste sexum tu mea mutes: domi
Tu dives auro fulgeas ac syrmate:
Nymphas [Note: Mutius, Urstisius.] et inter regias pingas acu:
Carpasue lanam: aut fila fingas serica.
Servo aut ministres ipse domino, si lubet:
Libata supplex porrigas et pocula. [Note: Auentinus.]
Interim ego faxo: ut hostis hac discat manu:
Moderamen orbis num penes sit Teutonas: [Note: Dubravius.]
Sceptrum Bohemi vel graves potius gerant.
OT. Quiesce vitae lux meae, ac regni decus.
Vel una cunctas hora maculas eluet.
CV. Reputes avorum facta: Germanos velut
Quondam: Bohemi clade turbarint tui.
Lusatici adempta nonne Misniadas soli [Note: Factum hoc Henrici quarti tempore. Philippus lib. 4.]
Parte expulerunt? non tui posthac avi
Tyrigetûm amoenam Marte vastârunt plagam? [Note: Factum hoc anno 1203. Siffridus presbyter.]
Imitatus ipsum aut potius ausis te tuis
Referas priorem: haud est viri animis cedere.
Tibi laude belli, dignitate, potentia,
Animis, et opibus terra nusquam fert parem. [Note: Dubravius.]
Sunt plurimarum auxilia praesto gentium: [Note: Ibidem. Et tertii actus scena tertia comprobabit.]
Auguria palmam cuncta denique et omina
Spondent Bohemis: fata nisi tu respuas.
OT. Tua fausta laetus omina eventus probet.
RI. Quam rex volutat varia curis saucius;
Ac dubius astu coniugis: ratio fidem
Servare mandat Caesari: sed femina
Aliud; cupido et dira vindictae iubent.
Amore caeci pectus aegrotat viri
Muliebre: letum potius ac miser oppetat:
Offendat ulla quam tori sociam via.
Horrescit animus: fata praesagus mali
Et dura secum concipit. Nec enim virum
Regina victum fraude furiis desinet
Armare: casu donec indigno auferar:
Et bene merentes misera maneat gratia.
OT. Sed auspicari iure vindictam a meis [Note: Dubravius.]
Mens agitat: altis ecce consiliis virum,
Animisque celsum: regis hem decus ac manum:
Auctore famam tam potens quo perdidi.
RI. Nil me, saluti pro futurum quam tuae,
Suasisse: caelum testor, et ius ac fidem.
OT. An id, immerenti quod bona exuit, est salus?
RI. Non ego: senatus sed Quiritum bellicus
Hoc inita pacto consulebat foedera.
OT. Inhibere solus non fuisses tu potis;
Et stare contra? tu sed hortando magis [Note: Idem.]
Animum impulisti: caeca ut assensu meo
Consulta sequerer. Proh Deum atque hominum fidem;
Potuisse ad istam mene redigi insaniam?
Semper Rudolpho restiti, indignum ratus:
Leges Quirinis qui ferat: mihi et imperet?
Solus ferentes ego repulsam fascibus [Note: Lazii genealogia.]
Mundi negatis tam Britannis: quam plagis
Dominantem Iberis bile et odiis impuli:
Furiis quod ambo iam petant Habsburgiden.
Ego arva veteris cum Iuvanii, tum solum
Aquileiae amoenum Marte vindex irrui: [Note: Auentinus. Historia Germ. scripta. Chronicon Salisburgense in Friderico episcopo 39. Iordanus itidem.]
Et praeda onustus ac manubiis exii:
Quod uterque stulto praesut [(perhaps: either praesul or praesuto)] obsequio fidem
Ficto dedisset non coactus Caesari.
Quin ultor omnes exsecratus sum minis
Odiisque versans: quos Rudolpho vix parum.
Vel clam favere suspicarer vel palam.
Et iungi amicum passus ego me sim meo
Tam leviter hosti? trita vulgo fabula
Sim facta: populi quem stupebant tot prius?
Tum cum Guilemo et Vartebergo; tu mihi [Note: Hos enim habuit consilii auctores: sed Ricianum in primis. Dubravius.]
Riciane blandis animum ademisti dolis.
RI. Quin te periclis mens erat subducere:
Placare laesa tibi Quiritum et numina.
OT. Sic vestra regem cura defensum dedit?
Emisse regnis hei foris me gratiam!
Reginae amorem perdidisse domi interim!
Nutus ad omnes applicarer cui prius!
Ubi blandientis verba nunc et basia?
Non amor amaror; mella et oris iam mera
Sunt bella, tonitru, terror, exanimatio?
RI. Atqui iubebat ratio nos avertere:
Parendo nuptae ne perires: perditis
Aut tu Bohemis ipse te pessum dares.
OT. Nativa miles quis Bohemi moenia
Transcendat audax? cincta piniferis iugis
Ac rura penetret? num quis Albim, Vultavam:
Cum Misa et Egra barbarus Molsam bibat? [Note: De Bohemiae situ ac fluminibus legatur Aeneas Sylvius. Dubravius et Boregk. Gemmifer autem et aurifer fluvius est Vottava.]
Vitreumue potet Giseram cum Sasana:
Ramenta et auri cum lapillis qui vehit?
RI. Sublime nil est, tamue solidum stat solo:
Humana quod non vis, vel impellat dies.
Non Sarmatarum legio montes sexies
Superat Bohemos? dux enim Miecisleus [Note: Cromerus lib 3. factum circa annum 995 Aeneas Sylvius et Dubravius haec paulo aliter narrant.]
Semel; ille Christo qui dedit primus fidem:
Semel inde primus regium Bolesleus [Note: Cromerus ibidem.]
Diadema gestans: tertius post nominis
Rex huius acer Marte perrumpit quater [Note: Cromerus lib. 5. haec diligenter persequitur.]
Minata caelo montium cacumina:
Populatur agros: vique Vissegradum caput
Regni, atque Pragam seu Casurgin occupat.
Non octo subdunt Marte nos sibi Caesares?
Ego gesta quantum prisca revoco temporis.
Subacta [Note: Circa annum Christi 798. Benedictinae religionis monachus in Caroli vita, Eginhartus, Beatus Rhenanus lib. 2. Germaniae. Petrus Albinus in Misnia ex Aimonio lib. 4. cap. 81. N. Reusneri Caesares.]
magno namque primum Carolo
Est nostra nati gens manu cognominis.
Arnolphus urbis victor Ausoniae hanc domat: [Note: Petrus Albinus. Cuspinianus, qui tamen inquit: Bohemos ab Arnolpho in Bavariae finibus; sive in Marahensium regno fuisse victos.]
Frenant superbos tres et Henrici duces.
Nam primus acie Saxo Vensoleum capit. [Note: Henricus auceps scil. Cuspin. Philip. Reusneri Caesares. Munsterus lib. 3. cap. 18. Rivandri Turingia.]
At Boius alter subiugat Bolesleum: [Note: Cuspianus, Nauclerus, Philippus lib. 4. AEneas Syluius cap. 19. Ioan. Baptista Egnatius, qui Bohemum tamen Odelricum vocat. N. Reusnerus.]
Henricus altum tertius Bratis leum [Note: Nauclerus generatione 35. Cromerus lib. 4. Reusnerus. Aeneas Sylvius et Dubravius.]
Tandem secundo Franco bello deicit.
Quid magni [Note: Boleslaum compescentis scil. Philippus lib. 4. Cuspinianus, N. Reusnerus.] Othonis;
quid secundi hoc nomine? [Note: Boleslaum frenantis scilicet. Philip. Reusnerus.]
Salicitrophaeum quidue Conradi eloquar? [Note: Bohemos tumultuantes cohibentis. Philip. Cuspinianus, Reusnerus.]
Henricus hostem quintus auxiliis tamen [Note: Cuspinianus.]
Nostrum retundit: Pragam et obsidio levat.
Hi pene cuncti transvolârunt invia
Prope visa cunctis. Fidat ergo quis loco?
Quis scit; Rudolphus mente quid verset vafer?
Perspecta regni cuncta penitus qui tenet:
Clarum et triumphis quem tot orbis praedicat.
Nec spernere hostem fas, ut eneruem putes.
OT. Armis petiti sunt duces: manus attigit
Prope nulla reges: vis et Ottocarum premat?
Quod ego Quiritum sceptra si ferrem potens:
Gemino tuerer regna robore foritus.
Non Brandeburgi struxi Othonis calculo; [Note: Philippus lib. 5. Munsterus lib. 3. cap. 18. Cuspiniani Rudolphus. Ottocarum enim imperii dignitatem affectasse, omnes pene consentiunt: eam vero sibi oblatam respuisse, Dubravius et AEneas Syluius asserunt. Quod considerator rege dominandi cupido, et regina maxime tumida, verisimile minime videtur. Boregk utramque scriptorum opinionem saltem recenset.]
Ut anteferrer, clam Rudolphum evertere?
Orbi tremendum meve solio ponere?
Cur invidebas tale tu domino decus?
RI. Publica tuendo sed domi tua corruant. [Note: Dubravius: ubi haec fere argumenta ponuntur; Ottocarum ab imperialium fascium molestiis dehortantia.]
Cedente fortis torpet ut miles duce:
Sic aegra languet pars, et imperii cadit:
Si rector absit. Esto coram; si velis
Cavisse motus, arma vel compescere.
Ita honos onus, vel munus est funus prope.
OT. At honore longe Caesarem mihi cedere
Vos iactita astis: spiritus hoc impulit:
Hoc facere nihili suasit imperii status.
Ad bella rapidas subdidistis vos faces.
RI. Haud bella regi; sed quietem suasimus.
Etenim beatum parte ab omni praedices:
Cui parta regni iure libertas; quies
Et placida vitae ducitur felicitas.
OT. Ego liber habear; regna cum mea serviant?
At inulta vos haec ferre patiar tam diu?
RI. Ah reprime iras cum minis: te respice
OT. Tene impudenti fremere tecum murmure?
Camerae magistrum vendites te regiae? [Note: Erat enim Ricianus hic regni Bohemici Camerarius. Legatur de his Dubranius circa finem libri 17.]
Exutus esto munere: et cum posteris
Me rege vitam transigas inglorius.
Prodite vero et vos mei duo lumina,
Et fulcra regni scilicet: quo vos fuga
Proripitis? ora mox pudenda reflectite.
Exite vestris propere agris et arcibus:
Exite: pulchro tu Guilelme e Podiebrad.
Tu cede celso VVarteberge Glazio.
RI. O parce: vulgi nos nec inrisum abice.
OT. Et restitatis? tanta sed quid tam levis
Flagitia mulcto? in frustra cur non vos seco?
Radiis rotarum membra necto infamia?
Lanianda vel do canibus? aut si gratiam
Tamen hanc meritis; capita mucrone aufero?
RI. Per regiam te dexteram amplexus pedes
Obtestor. OT. aufer. RI. da tamen precibus locum.
OT. Mussare et ausis? rapite carnifices manus:
Has vos barathro inicite caeco bestias.
Maerore corda; membra tabescant situ.
Pars una serae iusta vindictae meum
Saturavit animum: mens stat alias aggredi.
ARG. Rescissa mutuae affinitatis foedera. Vita monialis grave virgini iugum. Filia in monasterium
detrusa. Similium exemplorum expositio.
CV. SIc complaceres: iam probasti te virum.
OT. At faxo, votis plura me dare sentias.
CV. Affinitatis, quid, neget si fascinum?
OT. Rescissa in animo pacta iam sunt omnia.
Age virginali nata adesto cum grege:
Dicata sacris templa virginibus petat. [Note: De filia in monasterium decem cum puellis detrusa videatur Dubravius: Crato in prooemio: Chronici Colmariensis pars altera. Additiones ad Cosmam Pragensem dicunt: virgines hasce monasterio S. Francisci esse inclusas.]
NV. Generumne, mi rex, tu Rudolphum respuas?
OT. Devota superis virgo vitam transigat.
NV. Affinitatis iura diversas ligant,
Decorantque gentes: genus et ipsum fulciunt.
Et tu nepotes solus exosus fugis?
OT. Columna regno sufficit natur meo.
NV. Num vita iuri, fata vel parent tuo?
Aut rapere puerum Parca septennem pavet? [Note: Erat enim Venceslaus septem annorum puer.]
Quid si, sed absit, flore Vensoleus suo
Iam cadat: Et Agnen [Note: Prima huius actus scena nota 16.] prole fraudes caelibem:
Regnisque cedas morte: non sterilis toro:
Imo videri natus indigne queas?
CV. Nullus sit haeres potius, hostis quam serat.
NV. Expers iugalis vita lecti libera
Sit cuique; nulli servitus: periculi
Res namque plena est: tu sed adigas filiam?
OT. Exire mundo desides: ac caelibum
Vitam auspicari; tus Deo suavissimum.
NV. Libera coactis vota sed praestant sacris.
Non puriori nata longe pectore:
Et sanctiori serviat superis fide:
Extra sororum claustra; quam vi condita?
OT. Melius Deo mens vacua terrenis vacat.
NV. Reconde corpus mille vel penetralibus:
Alterius ulli cor nec astringes loco.
Animus puellae et flamma haberi clam nequit.
Ut nil patretur re scelesti: mens tamen
Lasciva et aures, lingua et oculi adulterant.
OT. Colloquia reseces foeda, socios, purpuram,
Ludosque: et ignes pectoris tolles vagos.
NV. Submitte Genio membra, molli et otio:
Non delicatum mox cor incendes face?
OT. AEtas calorem facile restinguet satum.
NV. Animus senecta continens non continens:
Imbellis aegri sed libido est corporis.
OT. Generosa natae pectora ingenio tuo
Metire? mentem an lac tuum in sevit parem?
Gannire cesses: nil anus regem movet.
NV. Quid muta tu stas? cur modo aufers lumina:
Modo huc retorques? non reserues filiam?
CV. Rata sunto, quae rex cumque consilio gerit.
NV. Proh dura mater: voce tam sancta modo
Mereare dici: duriorem o cautibus:
O te leaena saeviorem et tigride.
Patrisne caecum te furorem incendere?
Tu misera tentes virgo, quid valeant preces.
AG. Ah patere flecti, mi pater. OT. Non audio.
AG. Hei parce miserae. OT. Nil agis. AG. pater obsecro.
OT. Ne mihi repugnes, nata: maiores pia
Sequare nostros. Non avo cretam meo [Note: Dubravius lib. 15. Boregk.]
Imiteris Agenen? non Deum pro Caesare
Sibi Friderico sancta sponsum deligens
Vitam peregit precibus ad Clarae innubam?
NV. Non eximatur nympha vel vi carcere:
Sponsi vel astu? fana non Bratis leus [Note: Dubravius lib. 7. secutus AEneam Syluium, dicit: Othonis cognomento Ruffi hanc fuisse filiam Iuthan: Thomas Iordanus in marginalibus expresse Othonem III ponit. Idem facit Boregk.]
Reginoburgi [Note: Sic Ratisbonam Auentinus vocat. Hoc ei a vulgo nomen indi, Cuspinianus in Arnolpho scribit: cum a peritioribus Reginoburgum vocetur. Quod nomen ei Reginus vel Regenus fluvius haud dubio fecit.] penetrat: ac Iutham dolo
Vota simulando Caesaris natam rapit?
Gladii catenam a foribus ictu, et dissecans
Praedam apparato clam petitam aufert equo?
Romana quondam ceu Sabinas gens rapit [Note: Livius lib. 1. Halicarnass. lib. 2. 8. Imo Venceslaus hic Iutham Caesaris filiam postea duxit. Defuncta vero matre viricum Zebiscum nobilem Bohemum securi percussit: ac patrios thesauros a matre abalienatos recepit. Albertus Argentinensis, Cuspiniani Rudolphus, Dubravius.]
Circo sedentes; generis in semen sui.
Primus Moraus nonne Marchiades tenet
Hac sibi iugata: dein Boemos post patrem?
Quae gesta memini te referre inter dapes.
OT. Si ratio caveat; nil valet vis nec dolus.
AG. Hei quod tulisti, mater, alvum! vel parti
Intusa duro nata luci prodii!
CV. Cur patria spernis iussa? nil curas Deum?
AG. Operabor uni cuncta, dum spirem, Deo.
CV. At virginali iuncta si psallas choro:
Tus vigil ad aras suavius Divis litas.
AG. Ut sacra fugiam; sanctus avertat Deus.
Sed triste natae, luctuosum, ac flebile
Est mihi futurum: metuo sic, mi pater,
Conspectu: et oculis, mater o mea, me tuis
Orbari: et aegram mente vobis millies
Desideratis, proh dolor, tabescere.
OT. At patre vives cum Deo: et socias viae
Tibi atque vitae perpetes iungam decem:
Quae gente celebres: carae et a teneris dies
Noctesque fallant: si tamen quid erit grave.
AG. Da quaeso spatium. OT. Dicta non flecto retro.
AG. Mensem vel unum. OT. Non sat indulsi diu?
AG. Per dexteram oro: genua per supplex rogo:
Propitia caeli te precor per numina.
OT. Exuite natae regium: istis nobilem
Adimite amictum: congruas sanctae stolas
Inicite vitae. Serta capitum florea
Abicite: gemmas atque fusos forfice
Auferte crines. Sponsus assertas sibi
Christus coronet. Nil profani vos tegat;
Nec tangat umquam: mente aditis iam polum.
AG. Mutata quantum hei misera sum: spectaculum
Hem triste nutrix. NV. Corda proh adamantina.
Ergo supremos genitor amplexus cape:
Numquam tueri quem licebit: tu meis
Te da lacertis: oscula et pia suscipe,
Dilecta mater: dura me licet abdices.
Quid corda pulsas, cara nutrix? ne gemas.
Hanc tibi perennis testem amoris dexteram
Habeto: curam cum mei officiis piis
Pensare nequeam: salve, et aeternum vale.
OT. Iehova longum, nata, te incolumem tegat.
CV. Hostilis, addo, ne manus tibi vim ferat.
OT. Ad templa Divûm vos ministras ducite.
AG. Ergo sorores ite consortes precum:
Vitae innocentes ipse respiciet Deus.
CV. Odii ultra partem sum mei: rex cetera
Peragito: sed tu nate quondam nuptias
Fugito exsecratas: matris ultrices tuae
Aut persequentur te Deae infandis modis.
PEstes proh varias; una dedit gravis
Partu quas tetrico femina iam brevi.
Ex hac Margaridos prodiit Austriae
Caedes: regis amor fundere sanguinem.
Discerpto immeriti corpore tot viri:
Caudis quos biiugi proriperent equi. [Note: Chronicon Latinum scriptum. Quae hic horrenda facinora brevi recensentur catalogo: tota passim tragoedia latius explicantur.]
Enses, unda, rogi; cum crucibus rotae
Carcer perpetuus: quicquid et insolens;
Aut immane animus concipit impius.
Cumanae rabies gentis, et Hunnicae
Strages Austriadûm: Marcomanum frequens
Clades: Styriadûm: totque cadavera.
Acres consiliis, ac meriti bene
Cum turpi officiis depositi nota.
Magni risus honos Caesaris ac boni:
Ac bellum imperii tam grave vindicis.
Rupto deinde fides foedere perfida:
Martis letiferae sanguinei faces:
Et fatum patrii terrificum soli.
Hanc fecunda mali progeniem viro
Regina Ottocaro per Furias dedit.
At quid mira forent haec? siquidem o parens
Natam saeva tuum bellua sanguinem
Abiecisti odio Caesaris impio?
Quam vere ingenii femina tam feri
Priscis dicta fuit tigris, aper lea,
Vulpes, ursa, asinus, pardalis ac lupa.
Ut sint innumerae: trux superat tamen
Immani multer quamque animo seram.
Imo mucro, rogus, crux, scopulus, mare:
Grando, nimbus, hiems, cum tonitru Notus
Ipsum vel potius naufragium est viri
Dirum dura genus femina coniugi.
At nil terra tulit; sol nec iniquius
Vidit: quam subigat femina si virum:
Molli vel vir agat pectore feminam.
Turpe est regna virum, tot regere et viros:
Ac imbelle sequi servitio genus.
Victrix Marte foris; victa domi tamen
Pro palam referat ludibrium manus:
Et probrum generis vir pereat sui.
Felix quae Salios; seu veteres sequens [Note: Veteres enim Franci Salii ab amne Sala dicti, salicae quoque legi nomen fecerunt: cuius verba sunt: IN TERRA SALICA MULIERES NE SUCCEDANT. Hermannus Nvenarius in prooemio in res Caroli magni gestas. Philippus et Cuspinianus in Conrado Salico. Beatus Rhenanus lib. 2. de Francis regibus. lib. 3. de Salingostadio. Liber Feudorum. Fit mentio Salicae legis XII. q. 2. cap. in legibus, in prima glossa.]
Francos; imperio publica res genus
Arcet femineum. Nulla regat nurus:
Haeres sceptra Deo ni duce gesserit.
Sed ecce regem: praesulit iuxta comes
Seccanius: [Note: De hoc praesule vide primam sequentis actus scenam nota 5.] hostem frenet o si perfidum.
OT. CLangant per auras aera: raucum tympana
Dent murmur: aciem tempus hinc educere.
BER. Dimitte potius copias, rex, obsecro.
OT. Non vindicarem iure despectum mei?
BER. Expende, quoties tu Rudolphum illuseris.
Non spernis urbis prima saltem Noricae [Note: Auentinus, Mutius, Nauclerus, Cuspinianus, Philippus, Chronicon Germ. scriptum, Stumpfius, Dassel.]
Concilia. et agris quae secundo confluunt:
Ubi stant odoris dicta ab herbis moenia: [Note: Fasti Dominicanorum Colmariensium parte priore. Auentinus, Duo chronica Austriae scripta, Cuspi nianus, Lazii genealogia, Gerardus.]
Sed fraude adactum Boium et Henricum sacris [Note: Auentinus, Cuspinianus.]
Arces Quiritum. OT. Non vocatus tertio
Dux legat Utini [Note: Auentinus ait:praesulem hunc Utinenem id est, Otingensem fuisse. Gerardus, Lazius lib. 7 migrati. dicit: urbem eam literatis Utinum dici: quam vulgus Odinzgam nominet. Duo chronica scripta.] praesulem? et te nuntium [Note: Bernhardus hic Seccovii vel Seccanii monasterii Styriaci praepositus vel episcopus fuit: cuius ut viri doctissimi et eloquentissimi opera Ottocarus in Comitiis imperialibus fuit usus: Mutius, Auentinus, Nauclerus, Gerardus, Historia lat. scripta, Germanicus scriptus liber ait: Bernhardum hunc Episcopum fuisse Olomuntium. Cuspinianus inquit: Brunonem Olomucensem Ottocari legatum fuisse.]
Vindelicam in urbem mittimus nos regium? [Note: Primae notae scriptores.]
BER. Dispare sed agimur fine: veniam Bavarus [Note: Mutius. Gerardus autem et Auentinus aiunt: Bavarum et Bohemum imperii hostes in Comi tiis fuisse declaratos.]
Supplex meretur: tu Quirites [Note: . Mutius. Paralip. ad Urspergensem. Nauclerus.] impii
Astringis ausi; et vota damnas irrita:
Ipsum exsecraris, ceu sacrilegum, [Note: Ibidem. Gerardus, Hardeuvigus.] et Caesarem.
Repente totus frendet ad vocem minax [Note: Auentinus Chronicon Germ. scriptum, Gerardus.]
Dictis senatus: mandat, os frenem impudens:
Conspectu et abeam, ne quid experiar grave.
Ut Caesar autem indulgeat clemens viae:
Vix urbe cedo, et tectus elabor manu. [Note: Ibidem. Chronicon latinum.]
OT. Arege missum visne legatum necet?
BER. Non tu? OT. Quirini me Rudolpho subiugent?
BER. Calcare pedibus res magistratum gravis.
Reputato, quaeso, quae prius: quae post redux
Laeso senatu tam pie tibi suaserim. [Note: Mutius.]
Ast ubi Rudolphum persequi tu pertinax
Pergis. coactus Marte foedus mox feris. [Note: Priore scil. bello. Vide notam 23. prooemii. Ite Cuspinianum, Auentinum, Mutium.]
Iam pacta bello rumpis; [Note: Bello secundo scilicet. Ibid.] at tibi noxio.
Nam peieratum vindicant ius Caelites.
OT. Quod fit coacte; ius nec est, nec sit ratum.
Rursusne adorem more lectum barbaro?
BER. Non iure legitur? quem Palatinus creat [Note: Auentinus, Chronicon scriptum Germ. Gerardus, Stumpfius lib. 12. cap 26. A ceteris autem electoribus in consessu iussus est: aliquem idoneum nominare et decernere imperatorem.]
Ludovicus unum; iussus aliquem libere
Proferre dignum? Francofurti [Note: Mutius, Chronicon Germ. scriptum, Philippus, Cuspinianus, Alb. Argentinensis.] cui sacer
Procerum senatus ore plaudit congruo? [Note: Auentinus. Chro. Germ. scriptum, Urstisius lib. 2. cap. 21. Gerardus, Hardeuvigus.]
Hos testor oculos, has et aures ac fidem.
OT. Mogani sacerdos at duces ita fascinat [Note: Cuspinianus, Alb. Argentinensis, Lazii genealogia, Paralipomena ad Ursperg. Gerardus, Urstisius lib. 2. cap. 21.]
Wernerus; ortus gente Falcensteinidium [Reg: Falcensteinidûm] [Note: Urstisius ibid.]
Cui Romam eunti, ac inde reduci quod fuit
Doctor: [Note: Rudolphus enim hunc investiturae causa, ut loquuntur, Romam euntem in Italiam deduxit, et reduxit: Urstisius, Cuspinia nus, Alb. Argentinensis.] Rudolphus recipit hanc iam gratiam.
Reginoburgi nonne mystes [Note: Lazii genealogia: Hunc anno 1254 vixisse, Nauclerus generatione 43. anno vero 1280 obiisse, Auentinus lib. 7. scribunt.] nomine
Albertus ac re MAGNUS Ubiorum [Note: Coloniensi Electori: Lazius. Cum Alb. Argentinensi Moguntinus etiam Coloniensi et Treverensi Rudolphum commendavit.] viro
Incantat isto, ac Trevirorum [Reg: Trevirûm] [Note: Lazius ibid.] Septemviros?
Mechtildin [Note: Auentinus, Philippus, Suntheimius, et Cuspinianus in Ludovico Bavaro hanc expreise [(perhaps: expresse)] nominant.] autem clam Palatinus petens:
Albertus [Note: Philippus, Suntheimius, et Hardeuvigus: qui ordine recenset Philippum secutus. quibus omnes quinque filiae fuerint elocatae. Vixit hic Albertus diutissime: et suos minores in quintam usque generationem vidit: Kranzius lib. 8. Saxoniae.] Agnen Saxo: Brenniades Otho
Heduigin; [Note: Gerardus etiam hanc nominat, quod nomen ab avia paterna comite Kyburgica fuit sortita.]
omnes sorte vidui tres pari: [Note: Tres electores tum viduos fuisse: docet Albertus Argentinensis, et Urstisius lib. 2. cap. ultimo.]
Proci [Note: Ibidem. Cuspinianus ait: Rudolphum duas filias duobus statim electoribus elocasse: et Munsterus libro 3. cap. 19.] impudentes dant patri suffragium.
BER. Quin Rauracorum totus Augustam quatit
Bello Rudolphus: legitur ut regno inscius: [Note: Albertus Argentinensis, Cuspinianus, Suntheimius, Urstisius, Stumpfius libro 124. cap. 26.]
Fridericus autem Zolrius procerum nova [Note: Albertus Argentinensis, Cuspinianus, Gerardus. Sed addit hic: priorem nuntium fuisse Henricum Pappenheimensem Mariscalcum: altera vero nocte cum principum diplomatis hunc venisse Fridericum.]
Huic dicta portat: media et aggreditur ducem
Iam nocte castris. Consobrini [Note: Alb. Argentinensis, Paralipomena ad Ursper. Philippus: Lazius autem lib. 3. migrati. ait: hunc Elisabetham Rudolphi Caesaris sororem habuisse coniugem.] at nuntia,
Ceu vana ridet: vera reputans post tamen
Renuit Rudolphus: sceptra et invitus capit.
OT. Invitus autem? non Aquisgrani [Note: Alb. Argentinensis, Auentinus, Cuspinianus, et plures.] virum
Diadema cingit: nuptam et Annam Hohebergida? [Note: Chronicon scriptum Germ. Eyzingerus, Philippus, Cuspinianus, Urstisius, Munsterus lib. 3. cap. 58. et cap. 18. in margine ponitur: Hohebergam Rotuvile urbi esse propinquam. Auentinus autem Stumpfius et Nauclerus aiunt; Annam hanc Burghardi Haigerlochii fuisse filiam.]
BER. Decreta Divum pertinax num respuat?
Quod emere iam sex ere rivales gravi [Note: Philippus lib. 5. Lazii genealogia. Cuspiniani Caesares interregni tempore lecti.]
Valuere numquam: sponte regnum huic obvenit [Note: Lazius, Auentinus, Gerardus, Historia Ger. Scripta, Chronici Colmariemsis pars secunda, Urstisius.]
Nutu Iehovae: signa sanctae qui crucis, [Note: Nauclerus, Gerardus, Cuspinianus praecipue.]
Christumque sceptri fert loco: hostes quo cadunt.
Fridericus ipso creditur primus polo
Demitti: ubi uno legitur olim calculo: [Note: De concordi Friderici electione legatur Otho Frisingensis de rebus Friderici lib. 2. cap. 1. Nauclerus generati. 39.]
Ac dulce pacis praebet omen nomine. [Note: Cuspinianus, Urspergen. sis.]
Consilia dubiis sic Rudolphus ac opem
Rebus ministrat: nomen innuit ut sacrum.
Hoc signa lecto et missa testantur polo.
Non Rheni ad urbem, quam vocant Boppardiam; [Note: Kranzius lib. 8. Saxoniae: Nauclerus generatione. 39. Dicta haec olim Bodobriga Be. Rhenanus lib. 3. de Mediomatricis.]
Offertur illi cum corona lancea, [Note: ibidem. apud Kranzium.]
Sacrata regni signa? magno a Carolo
Auctore ritus quod datum nulli ferunt: [Note: Kranzius ibidem.]
Non instar astri crux micans auro sacra [Note: Ibidem. Et Hardeuvigus.]
Super alta Mariae templa perstat? ferreum
Diadema Divis dum vocatis rex capit?
Infusa pridem Clingio quid somnia [Note: Chronici Colmariensis pars altera.]
Referam Baroni? non videt Septemviros
Circo sedentes? non coronam singuli
Medio iacentem mole frustra per gravem
Levare tentant. Caesaris signum novi?
Diadema solus sed potis humo tollere;
Iussus levato se Rudolphus induit.
OT. Portenta somni quid refers? ego paream;
Sua cingat ipse cum sacrilegus tempora?
BER. Graviora discas. Huic Rudolphum muneri
Primis ab annis destinarunt Caelites.
Ita nam Fridrico vir secundo siderum
Cecinit [Note: Cuspinianus, Gerardus. Alb. Argentinensis.] peritus: fonte quem testis sacro
Lotum levasti, [Note: Cuspinianus et Gerardus.] Caesar: aula et iam foves [Note: Cuspinianus.]
Iuvenem, inquit: orbis spes et afflicti salus:
Quondam Rudolphus te subibit sceptrifer:
Nunc humilis, olim praepotens: te cum sati
Terras relinquent. Fata et eventus probat.
Quin aula iuveni sese honorato levat: [Note: Eiusdem scilicet Friderici aula: Alb. Argentinensis, Cuspinianus, Gerardus.]
Quoties aditur Caesar; et viso hoc stupet.
Quae dignitatis certa erant praesagia.
OT. Quasi non Rudolpho digniores laus vehat:
Ac ditiores. BER. Bellicum, rex, bellicum [Note: De hoc omnes consentiunt scriptores.]
Funestus orbis iam virum exposcit status:
Qui rapta reparet: fracta et instauret manu.
OT. Parere servo, sed gravi indignum viro.
BER. Si vel colonum; e faece populi vel virum
Iehova regem ponat: huic flectas genu.
At quis Rudolphi nomen, artes, vim gravis [Note: Haec toto ex hoc scripto satis elucent: et consulantur Auentinus, Cuspinianus, Urstisius, Lazius, Gerardus, Phi lippus, Munsterus et alii.]
Ac flumen oris, totque virtutum decus:
Consilia, pectus mite, fortitudinem,
Felicitatem: facta denique regia:
Quis nescit, inquam, haec in Rudolpho illustria?
Tu constitutus si fores mundi caput:
Num contumaci tu Rudolpho parceres?
OT. Vel capita celsae flecterent mihi populi.
BER. Populis sed illum cum velit dominarier
Divum potestas: mite cur spernas iugum?
Hoc Boium ut Auceps movit Arnoldum modo [Note: Cuspinianus in Henrico Aucupe.]
Henricus: arma ut poneret, quamvis Malus: [Note: Hoc enim Henrico Bavaro cognomem erat.]
Sic cede monitis, quaeso; tela et proice.
OT. Utrique sors est, par et ortus; quos refers.
Quantum Rudolpho sed meum distat genus?
Fortuna quantum: dignitas ac nominis?
Quis non Lybussam noverit Croco satam; [Note: Dubravius lib. 2. Martinus Boregk, Aeneas Syluius, Nauclerus genera. 39.]
Zechum secuto gentis auctorem meae?
Generis parentem quis mei Primisleum [Note: Ibidem.]
Ignoret? ortus qui tot est priscus ducum:
Octavus a quo sum gradu et trigesimus! [Note: Tot enim viri, a Primislao usque ad Ottocarum, Bohemiae sunt dominati, iuxta Dubrarium.]
Diadema quintus gesto sed iam regium. [Note: Dubravius, Boregk, Aen. Syluius.]
BER. Non semper altos stirpe et atavis nobiles:
Humiles sed ortu, sorte egenos; at probos
In regna ponit rex OLympi gratia.
Gregis magistrum sic pusilli; et fratribus
Ducit minorem singulis in regiam:
Pastorem et ungit Davidem gentis suae. [Note: Lib. 1. Sam. cap. 16.]
Progenitor olim quis fuit Primisleus;
Quo gloriaris? non arator? non equi
Sine freno euntis libere indicio virum
Lybussa thalamo deligit vates suo?
Non ille mensa prandet ut iam ferrea:
Versove Cereri caseum addit vomere:
Eductus agris dux Bohemos post regit?
Basilius olim Macedo sic venum datur [Note: Cuspinianus, Phi lippus, Zonaras annalium tomo 3.]
Genitus colono: frena et imperii capit.
Humana Divi nam suo arbitrio rotant:
Humilia celsis: summa miscent infimis.
Nec sanguis ulli tam fuit mortalium
Sublimis: auctor cuius olim non foret
Vel pastor: aliquis sordidi vel muneris.
Numerare avorum et gesta quid iuvet ardua?
Aliena, non laus nostra, maiorum est decus.
Virtute niti; non decet natalibus.
Si genere vero mens tibi est contendere:
Quis sit Rudolpho maior, aut antiquior?
OT. Habsburgidarum tune Comitum sanguinem
Ad astra tollas? cuius arcem hoc nomine:
Quo gens tumescit tota; tritavus, nescio
Quisnam Rapoto, [Note: Eyzinger, Stumpfius lib. 7. cap. 13 Philippus lib. 5. Munsterus lib. 3. ca. 65. Bruschius de Albae Augiae monasterio: Gerardus Rapatonem vocat. Spigellius vero in 12 Bartholini librum Habsburgi conditorem constituit Othobertum.] struxit ad Vogesi iuga: [Note: De situ arcis ibidem agitur. Lazii genealogia, Bea. Rhenanus lib. 3. de Vindonissa.]
Tigurino in agro Plimimeri fontem prope:
Iaculatur undas qui calentes gurgite.
BER. At gentis auctor Francus est huius tamen: [Note: Habsburgicorum comitum originem, non a fabulosis illis Perleonibus seu Romanis: nec simpliciter ex arca Nohae deduci: (cum et mei et tui maiores eadem vecti fuerint:) sed ab antiquissimis Franciae regibus, et a Franco Sicambrorum rege descendere, constat. Consulatur Lazius lib. 3. migrat. et pluribus aliis locis. Idem in Genealogia Austriaca. Io. Trithemius, Auentinus lib. 2. de Gallieno. idem lib. 4. Eliae Reusneri genethliacon opus catholicum. Munsterus lib. 3. cap. 65. Eyzingerus in thesauro principum: Hermanni comitis Nvenarii prooemium in regum Francorum annales: eiusdem de origine ac sedibus priscorum Francorum narratio. Bartholinus lib. 12. Austriados. Spigellius ibidem: et ide Spigellius in primum Ligurini librum inquit: meras esse nugas. quae multi de Asiatica Francorum origine sint commenti: cum antiquiss. sint Germaniae populi.]
Francus vetusti rex Sicambri: Octavio [Note: Lazius ibidem, Funccii chronologia, Naenarius.]
Gallos secundo subiugat qui Caesare:
Francum subactae nomen ac genti facit.
Reliquos amice at demerens sibi Teutonas
In praepotentes arma Romanos rapit. [Note: Opus Reusneri genealogicon: Lazius lib. 3 migrat. Funccii chronologia.]
Hoc utraque ab uno parta bellis Francia:
Burgunda tellus: uber Austrasiae solum:
Alemanni et olim Franco ab uno denique
Ceu stirpe reges traduce accipiunt suos. [Note: Lazii genealogia: de migrationibus gentium variis locis. Eyzingerus, Munsterus lib. 3. Comes Nvenarius.]
Et ab hoc Rudolphus serie avorum perpete
Per ter novenos ac decem fluxit gradus. [Note: Iuxta Eyzingeri genalogiam in thesauro positam.]
Ergo ante, natus quam foret Primsleus:
Genere Rudolphus septies centum suo; [Note: Floruit enim Octavii Augusti tempore: Francus rex Sicambrorum: Primislaus vero iuxta Boregk anno Christi 722 primum ab aratro in regnum fuit deductus: cum Francus Gallos ante annos iam septingentos ac plures subiecisset.]
Plures et annos iam nituerat regius.
OT. Quo teste vero ducta tot per saecula
Tu comprobaris, mersa iam caligine?
BER. Monumenta veterum scripta cum diplomatis: [Note: Quae scilicet in archivis reservantur. Et Lazius in genealogia inquit: non leonem saltem: sed etiam diplomata et annales coenobiorum fide dignos testari: Habsburgenses ab antiquis Francis descendere.]
Prisca et Rudolphi ducta Francis lilia [Note: Videatur Urstisius in fine lib. 2. ubi Rudolphi diploma anno 1573 festo B. Mauricii datum et insigne ponitur: in quo supra virum cataphractum equo insidentem tria: infra vero duo conspiciuntur lilia.]
Insigne gentis perdocent habspurgicae:
Quae posita campo quina fulgent caerulo.
Clodoveus autem prosatus Franco sui [Note: Distat vero a Franco Clodoveus gradu 28.]
Rex ille Galli, fonte Remigii ut sacro [Note: Paulus Aemylius lib. 1. historiae Gallicae. Comes Nvenarius in narratione etc. Trithemius.]
Christum induebat; terna primus lilia [Note: Aemylius ibidem. Munsterus lib. 2. cap. 30.]
Signis gerebat arma mutans patria.
Ludovicus illa et luce cepit dicier.
Clypeo Rudolphi et qui leo rubet aureo: [Note: Vide diploma et insigne iam citatum: ubi et in clypeo et supra galeam Rudolphus equo cataphractus insidens coronatum gerit leonem. In circumferentia vero haec leguntur sic scripta verba: S. COMIT. RUDOLFI. DE. HABSPURG. LANTGRAVII. ALSATIE. .]
Referente cinctus purpuram diademate;
Mea firmat itidem dicta: Burgundi ferunt [Note: Lazii genealogia, ubi inquit: insignia Habsburgensium sunt: qualia Burgundiae regum. Leo vero fuit eorum decorum, rubens in aureo clypeo, redimitus corona caelestina.]
Quae signa reges, gente Franciadum sati.
OT. Quae dura vero fata deicivut [(perhaps: deiciunt)] virum:
Genus aut Rudolphi, ut tu refers, tam nobile?
BER. Propago generis lata regnum partiens: [Note: Lazii genealogia: et migrationes gentium. Eyzingerus, Trithemius.]
Quondam duellum ac triste fratrum, proh dolor.
Theodricus agri namque Burgundi potens;
Theobertum ut armis coedit Austrasium impiis; [Note: Iidem. Et Francisci Tertii Bergomatis opus de Austriacae gentis imaginibus.]
Regno et potitur: vix Agrippina miser
Caeso superstes patre Sigebertus fugit: [Note: Iidem. Reusneri opus genealogicum.]
Per celsa missus, patruo clam, moenia.
Godofridum et inter ille Genebaldum duces
Genere propinquos urbe clam Franca latet; [Note: Ibidem.]
Artauni: ab herbis nunc odoris quam ferunt.
Horum inde ductu fata patrui post trucis:
Dono et tenentis Galliam Lotharii [Note: Io. Trithemius, Lazius Trithemium adducens.]
Adit Alemannos dux in agris Helvetum. [Note: Lazii genealogia. et migrationes locis pluribus. Reusneri genealogicon, Trithemius, Eyzingerus, Fran. Tertius.]
Diadema numquam regium tamen hic gerit: [Note: Ibid. Munsterus lib 3. cap 65.]
Titulosue avitos; lege Gallo subditus.
Et ab hoc per annos sexies centum exule [Note: Anno enim 625 Sigeberto Alemannia fuit concessa: Eyzingerus.]
Numerosa sobole et laude progenies fluit
Habsburgidarum. Gente ab hac et principe
Gentes tot aliae iam celebres sunt datae: [Note: Quod ex Habsburgorum sanguine, illustriores totius Alemanniae et Sueviae familiae sint ortae, certum est. De his Lazius Solis in genealogiae libro: in migrationibus vero passim: et Reusnerus in genealogico agunt accurate.]
Quibus Helvetarum, Suevum et offert se solum.
OT. Genus ut vetustum longus orando evehas:
Tamen haud Rudolphum sceptri honor sacri decet:
Vix Comitem ab aula iam remotum regia.
BER Quin dignitatem principum titulis refert [Note: Vom Sigeberto sindt abkommen die Gefürsten Graffen von Habsspurg; Munsterus inquit lib. 3 cap. 65. Beatus Rhenanus lib. 3. ubi agit de comitum Habsburgensium antiquitate.]
Gens tota priscis, Marte partam et stemmate.
Non ortus hac est stirpe Reinfeldi Comes, [Note: Philip. lib. 4. Paralipomena ad Ursper. Sic Lazius et Reusnerus Reinfeldenses ab Habsburgicis derivant.]
Dux [Note: Cuspinianus in Henrico quarto Philip. lib. 4. Auentinus lib. 5. Beatus Rhenanus lib. 2. Germanice.] inde Suevi? non ducentos proximum
Ver [Note: Iuxta Nauclerum enim Rudolphus hic anno 1078 mense Martio Forchhemii fuit creatus. Cuspinianus in Henrico IIII.] egit annos: Caesar idem cum fuit
Lectus Rudolphus nominis primus sui?
Quarti sed odio lectus Henrici, [Note: Locis iisdem.] et dolo
Persuasus: acie caesus ac post vindice. [Note: Philippus lib 4. Nauclerus, Auentinus lib. 5.]
OT. Eadem Rudolphum iam secundum sors ferat:
Ego ultor hostem iustus exscindam solo.
BER. Quid Marte vero si cruento tu cadas?
Et se Rudolpho regna tradant, quae premis?
Aliquid profecto fata divini ferunt
Hoc in Rudolpho: signa quod iam tot probant.
Austrasiam [Note: Austrasiae descriptionem vide in Lazii genealogia: et lib. 3. Viennae.] et olim, Gallicam
vel Austriam [Note: Philippus lib. 4. Otho Frisingensis lib. 5. cap. 20. Lazii genealogia: ubi Austriae occidentalis fit mentio De Austria vero orientali: et huius vocis initiis. vide Lazium lib. 3. migrat. et 3. Viennae.]
Series avorum ceu tenebat regia:
A monte Vogesi quos agros ad Treverim,
Ubiorum et urbem, structa Metii et moenia [Note: Beatus Rhenanus non a Metio derivari nomen urbis: sed eam Metis, pro Medis autumat dici: quod media sit inter Treviros et Leucos. lib. 3. Germaniae.]
Mosa cum Mosella et Sara cum Rheno rigant:
Sic iam Rudolpho, sic et huius posteris
Ad solis ortum fata spondent Austriam.
OT. Quae nova Deorum fata tu tibi somnias?
Meumne stirpi cedat invisae genus?
Quin eruatur tota progenies solo.
BER. Non eruetur: Dii quod imperio genus
Ipsi futuris consecrâunt saeculis.
Omnes in orbis quod plagas propagine
Rerum potentes mittet olim principes.
Quid si Rudolphi gente plures hac sati:
Alberti et olim: cum Fridricis Caroli:
Fernandi et animis: provocatis Maximi
Aemylii et armis: hoc et alii sanguine:
Quid orbis, inquam, sceptra si quondam gerant?
OT. Principia gentis tollere exosae iuvat:
Memori vel ipsum nomen aevo exscindere.
Hunc ego per ensem iuro: fulmineum potens
Quem quatio dextra. cuncta testor sidera:
Vos, divi, et omnes. quid moror? me sentiat:
Magnum vel hostis praestet armis Herculem.
CV. NIl maius orbi, feminis nec fortius
Natura sevit. Namque motu tigridas
Veloce: vastas nos leaenas robore:
Nos perspicaces mente lynces provida:
Vulpes sed astu callidas evincimus.
E lepore saevum quin leonem iam dedi:
E pavida et acrem femina finxi virum
Ego usa verbis absque cantu et pharmacis.
BER. At praestet, agnum mente formes: qui ducem
Mitis sequatur. non petat cornu et pede.
CV. Cur Rex leonem gestet armis? candidum
Fridericus [Note: Fridericus primus sc. Dubravius lib. 12. Aen. Syluius cap. 24. Boregk in Uladislao regen. Nauclerus generatione 39. qui tamen duos armorum Bohetnicorum colores ex errore pervertit.] olim quem
rubenti maximus
Clypeo inserebat: nisi leonem pro sua
Ut gente referens laniet hostes barbaros?
BER. Quid aquila vero si leonem evisceret [Note: Sic enim Rudolphi Caesaris somnium portendit. Vide actus 5. scenam 3. nota 1.]
Ungue atque rostro? fata nam velut hactenus
Cecinere vates: ales imperio sacer,
Lustrum leonis occupans, nidum hoc struet. [Note: Chronicon manuscrip. Germ.]
CV. Truce miser ausit congredi cum bellua
Praepes? Friedrici post secundi funera
Qui lustra oberrans quinque nusquam substitit. [Note: Ibidem. Cuspiniani Caesares de Henrico Friderici II. filio. Dresseri millenarius VI. Paralipomena ad Ursper. et alii.]
BER. Non sex quietum iam per autumnos fovet
Rubeo Rudolphus sub leone sceptrifer?
Sic et Bohemum mox leonem: dispari
Prensum tenebit sed statu Iovis armiger. [Note: Chro. Germ. scriptum.]
CV. Comes ergo regnum pauper ac regni caput
Premat insolenter? quis virum exagitat furor?
BER. Infanda multis sat modis iniuria
Hunc provocavit, contumax et Spiritus.
Non Rauracorum praesul Augustam tenens:
Fridericus urbis Comes et ille Noricae
Sannas reportant a Bohemo ad Caesarem? [Note: Lazii genealogia lib. 3. Viennae, pariter Caesaris legati ad Ottocarum recensentur. Urstisius lib 3. cap. I. Gerardus, Hardeuvigus, Nauclerus et Mutius solum Burggravium Norembergensem ponunt.]
Surrepta repetunt quando legati bona?
Non saevit aliquos in Rudolphi nuntios,
Ac post remittit? principem Austriadum sequens [Note: Cuspiniani austria in Friderico ultimo. Haselbachius lib. 2.]
Scelere hoc supremum? nonne quosdam, proh nefas,
Ius omne praeter gentium collo implicans
Portas ad urbis fune sublimes ligat? [Note: Nauclerus generatione 43. Mutius.]
Non cuncta vero diritas parit haec tua?
CV. Non regna tuear, cum petantur vi, mea?
BER. Fungi virorum sorte: se vel feminas
Transcendere ipsas; digna res probro, et nocens.
CV. Dextro quod agitur cumque decursu, meum est.
Vel sola regnum, ni vir accuret, geram.
BER. Haud gravius humeris ullus hominum fert onus:
Populos et urbes quam potens qui sustinet.
Versare terram: tecta struere, vel rates:
Ac regere classes, se rudes quam plurimi
Profitentur ipsi: summa rerum at culmina
Sibi denegari nemo natur a autumat.
Et rerum habenas saepe viles expetunt:
Malint potentes sceptra cum deponere.
Diadema fessus sic Rudolphus munere
Posuisse: tali et fertur aggressus modo: [Note: Hanc de Rudolpho historiam referri, certum est: quis tamen inter scriptores a me citatos sit: iam mihi non occurrit. Oro tamen lectorem benevolum: mea de fide ne dubitet.]
Fulgore mentes quam tuo ignaras capis.
Si quisque vero deputet; quam sis grave
Onus ac molestum: nemo te sane expetat,
Corona: regni nemo te decus induat.
Sudare hiantem malleo praestat fabrum:
Ruricolam aratro: remigando navitam:
Dum lassa pectus membra securum fovet:
Quam regna curis ardua exaniment ducem.
Et tu labores vix viro tolerabiles
Deposcis audax, et gravas te femina?
CV. Quasi non Bohemos alta quondam temperet
Virtus Lybussae: [Note: Dubravius lib. 2. Aen. Syluius in Bohemia cap. 6. 7. 8. Boregk. Nauclerus generatione 39.] nec Valassa Amazonum
De more turmas virgo femineas agat.
BER. Viros Valassae num trucides aemula? [Note: Ibidem. de Valassae immanitate, et Lybussae matrimonio.]
Imperia subito corruunt muliebria.
Sic dira septem famula post tyrannidis
Mactatur annos: domina sed Primis leo
Lybussa pridem coniugarat se duci.
CV. Qua mente vero? stulta poscentis virum
Quin vota populi nuptiis ulciscitur. [Note: Dubravius ibid. Aen. Syluius cap. 6.]
Et nudo agrestis praesidet vir nomine:
Dux rerum habenas administrat femina.
Quid ego Lacaenas, [Note: Aelianus de varia historia lib. 12.] Tomyrim, [Note: Herodotus lib. 1.] aut
Semiramin? [Note: Iustinus lib 1.]
Memoremue mundi potius frenen [Note: Zonaras 3 tom annalium. Philippus lib. 3. Cuspinianus, N. Reusneri Caesares.] caput?
Non nupta melius, quam tori consors Leo:
Vel natus orbem turpis immensum regit?
BER. Muliebre toti sed novum parit hoc statum [Note: Ibidem.]
Moderamen orbi: scindit ac solis domos:
Romani et ales hinc fit imperii biceps.
Reprobante fasces namque femineos solum
A Graeca Eoum gente Nicephorus capit.
At solis oram primus occiduam gerit [Note: Ibidem. Dresserus contra Bellarminum, Sigebertus, Auentinus lib. 4.]
Re Magnus ipsa domitor orbis Carolus.
CV. Quid ad Bohemos ales Ausonum bifrons?
Et rupta partes regna Romulidum in duas?
BER. Res pene par est sceptro ut Irene suo
Cunctis Pelasgos reddit invisos viris: [Note: Philip. lib 3.]
Culpa Bohemi sic tua languet decus.
Crudelis oculos illa filio eruit:
Tu prava mentis luce privas coniugem.
Excussa regnis illa Lesbon pellitur: [Note: Zonaras tertio tomo.]
Orbe et remoto fracta luctu concidit.
Tu rege, caveas, ne perempto corruas:
Vel agaris exul. Fata certe quid ferent
Divina secum: si sapis, te corrigas.
Cor tibi mariti est in manu: tu si tuos
Reprimas furores: bella coniunx protinus
Funesta ponet: Caelitum avertet minas:
Et iam propinquis se reservabit malis.
CV. Quid tu tremiscis corde mulier turbide?
Quid ominaris? Divi in hostem vindices
Portenta vertant. Ecce regis copias.
RO. UBi nunc Rudolphus cum manipulo perdite?
Armis Bohemos nudus horrentes petat?
OT. Num lecta in hostem sufficit nostrum cohors?
RO. Belli catervas legio superat proximi. [Note: Ottocari exercitum praecipue recensent duo Austriae scripta chronica, Haselbachius, Gerardus, Cuspinianus et Meisterus. Quia veto ab aliquibus historicis aliqua Bohemi auxilia plane omittuntur: speciatim singulis suas adiciam auctoritates.]
OT. Percenseatur tota per gentes manus.
RO. Numero refertae, quas vocas, sunt singulae.
OT. Num Sarmatarum densa confluxit seges?
RO. Tunicis Phalangas en rigentes ferreis. [Note: Scriptum lat. Gerardus, Haselbachius, Auentinus, Lazii genealogia, Cuspin. Iordanus. Germanicum sculptum in specie Casimirum Poloniae ducem ponit.]
OT. Et stagna notos dant Borussos Baltica. [Note: Meisterus cognomento Gorlicius lib. 3. de Rudolpho Habsburgo.]
RO. Et par Borussis ala Pomerani volat. [Note: Chronicon scriptum Ger. Haselbachius, Auentinus, Cuspinianus, Lazii genealogia.]
OT. Et rigida ferro Saxonum gens insonat. [Note: Gerardus, Haselb. scripta duo Chro. Auent. Cuspi. Lazii genealogia Brandeburgenses etiam nominat.]
RO. Theodricus [Note: 6. Germ. scriptum, Haselbachius, Lat. scriptum, Gerardus, Cuspi. et Iordanus Misnenses saltem generatim ponunt.] acie pone Misniades furit.
OT. Et arma iungit socia Marsburgi potens. [Note: Chronici. Germanicum, Haselbachius.]
RO. Et celsa servans tecta Magdeburgidum. [Note: Ibidem.]
OT. Torquens Cateias ordo Tyrigetum ruit. [editor: missing note entitled with the number 9 in the book] [Note: Ibidem. Chro. Lat. scriptum, Gerardus, Cuspinianus.]
RO. Et Vandalorum nigra frendent agmina. [Note: Auentinus.]
OT. Turmis fideles et Silesi per fremunt. [Note: Cuspinianus, Iordanus. Sub Polonis etiam Silesiae duces intelliguntur iam sequentes.]
RO. Clypeis corusci quatuor fulgent duces.
OT. Quinam sed illi; terra cum plures ferat? [Note: Curaei annales parte priore. Cromerus lib. 8. de Tartarorum clade lib. 9.]
RO. Lygia Bolesleus urbe Calvus agit viros. [Note: Dux Lygius, Lignicensis, vel Legnicius. Curaei annales. Meisterus lib. 3.]
OT. Sorore princeps scilicet natus mea. [Note: Cromerus lib. 9. Curaeus.]
RO. Et qui Bodurgim iuvenis augustam regit.
OT. Henricus animo nempe quartus fervido. [Note: Haselbachius, Cromerus, Curaeus. Fuit hic Henrici tertii fratris Calui filius, Curaeus.]
RO. Et ductor hastas concutit Glogavius. [Note: Haslovius. scriptum Ger.]
OT. Conradus arces urbe nimirum locans. [Note: Conradum huc fuisse, ex Curaeo colligi potest, in Henrici quarti ducis Uratislaviensis descriptione.]
RO. Et dux inundat cum suis Oppavius. [Note: Chronicon Ger. scriptum.]
OT. Rex lucet armis trux Ruthenorum Leo. [Note: Chronica duo scripta, Haselbachius.]
RO. Cumana peditum gens agros nimbo replet. [Note: Chronici Colmariensis pars altera.]
OT. Quos inferorum ceu domo emissos pavent. [Note: De Cumanae gentis immanitate videatur Cuspinianus in ultimo Austriae duce. Bonfinius lib. 8. decados 2.]
RO. Quis equos Moravi flectet aeripedes tui?
OT. Milotus equitum rector, ac praeses soli. [Note: De Miloto vide notam 43. circa Tragoediae finem.]
RO. Sed quis Bohemos ducat insignes equis?
OT. Tu gnarus equitum longa raptes agmina. [Note: Meisterus lib. 3.]
RO. Et Bovis equites rursus Henricus ciet. [Note: Auentinus lib. 7. Chron. Ger. scriptum. Nauclerus, Gerardus et Lazius Bavaros ponunt generatim.]
OT. Affluere praestat, quam requiri militem.
RO. Leonis instar frendet, ac hostem petit.
OT. Amplector armis regna tutantes mea.
RO. Tractare honeste milites, adeo est lucro.
Meminere meriti, cuius oblitos putes:
Seque ob salutem mancipant leto tuam.
OT. Fraudari, iniquum quis neget, stipendio:
Palmave dignos supprimi? te qui tegant:
Ac aere vitam pro tua vendant suam?
CV. Ecce legiones: sola suasu quas meo
Spatio coegi tam brevi: numquid mei
Iam pudeat: ausi teve paeniteat tui?
En capita ut acres rutila ductores levent.
Praestat, leoni timida cervorum cohors
Subdatur uni: quam fugax magnos agat
Cervus leones: agmine ut denso fremant.
CV. Non tu leonem, et corde referas tigridem?
Plumis nec aquilam fortis imbellem exuas?
RO. Aciem sed apte partiamur, res monet: [Note: De distributione exercitus vide actus 5. scenam 2.]
Dimidia iustus ordo pars victoriae.
In fronte fortes, parte et extrema loces:
Frons viliores ducit, urgent ultimi.
Utrumque stipent ardui cornu viri.
CV. Vires sed hostis nosse, primum sit caput:
Prospicere et astu, quo capi pacto queat.
OT. Armis modo ausit se meis opponere.
CV. Perstes modo animo: nec retro cedas metu.
Contende, ut istam nominis labem: scelus
Et tam nefandum diluas vi vel dolo.
Abiecta leviter Marte referas: ac pede
Tundas iacentem: te supra animis qui volat.
Sed heus caveto: rursus in tantum ruas
Crimen protervus. Bella ne ponas levis.
Neu fascinatus pace succumbas vafra.
Extrema celso praestat animo perpeti:
Cum decore volui vel tuo te sanguine:
Dedecore vitam quam tueri perpete.
OT. Saltem secundent fata coeptum, nil moror.
CV. Auspicibus equidem diis reor: te mox duce
Me nomen astris terminaturam meum. [Note: De infanda tumidissimae Cunigundis iactantia vide primae notae scriptores actu 2. scena 1.]
Cunigundi et ausint quae sua se gloria
Conferre et opibus: non fore usquam heroidas.
OT. Continge dextram, sidus o Coniunx meum,
Et vita: subeam promptus ut belli aleam:
Divellor aegre a te tamen quid ominans.
CV. Quae vana pectus cura mordet? non foris
Ottocarus ille es terror: at numen domi?
OT. Ergo supremum suscipe amplexum, et vale.
CV. I mea voluptas sospes, et felix redi.
OT. Utinam: sed omen pectus in partes secat. [Note: De ominibus ac somniis Ottocaro necem portendentibus, vide actus 5. scenam 4.]
CV. Simulacra mentem levia quid turbent gravem?
Nil metuit heros: spe fovet victoriam.
Sin stultus autem rursus in facinus ruas:
Reditu a probroso contueri me cave.
OT. Tu nate mollem care da mihi dexteram:
Oculis euntem me pererras qui patrem.
Absterge ftetus anime mi: laetos tubae
Cantus; et audi tympanorum verber a.
Mox, nate, reduci blanda figes gaudia.
[Gap desc: notes worked in]
O situ tellus, et amoena fundis
Austria: o magni decus orbis olim:
Quae sinu gestas bona tot beato.
Vitis en laetos Cererisque colles:
AEquor a et flavis spatiosa campis:
Flumen argento locuples natante:
Aureos montes, nemora et vireta:
Pinguium saltus pecudum: ferarum
Lustra saltantum: riguos et hortos.
En lacus septem quibus ora gestit
Austriae gaudens Anaso vocari.
En lacus infra fluvium hunc quaternos
Inferae laetis regionis agris.
En plaga longe bifida sed amnes
Piscium plures gener osiorum.
En croci flores et odora sila:
Et salis fontes: veterisque ferrum
Norici certans Chalybum metallo. [Note: Noricum enim (de qua actu 1. scena 2. nota 45. dictum) olim in Pannoniam usque extendebatur: apud poetas Romanos ferro celebratissimum: ubi et huius nominis urbs fuisse proditur. Eam vero Viennam esse hunc usque in diem, nobile ferri emporium; verisimile videtur. Lazius lib. 7. migrationum. Ibidem lib. 10.]
Marte ceu Rhenum veteres tegebant [Note: Lazius lib. 1. Viennae.]
Ausones: nostris ita miles oris [Note: Ibidem. Cuspinianus in Friderico secundo Caesare.]
Ense Romanus vigil excubabat:
Vandalos, Quados, Herulosque ab Istro
Quando alaudarum [Note: Plurima enim DECIMAE LEGIONIS ALAUDARUM monumenta in Austria passim visuntur: Lazius lib. 1. Viennae: et in libello ad Hungariae mappam pertinente.] legio fugaret. [Note: Lazius et Cuspinianus ibidem. Lazius tamen pro Quadis, Rugos nominat.]
Hinc avis regni proceres Quirini
Signa dant nostris sacra ferre alaudas: [Note: Marchionibus enim Austriacis olim insigne fuerunt aurei coloris alaudae quinque caelestino in clypeo. Ibidem.]
Et soli quondam ditione donant.
Caesares donec dominos Fridrici [Note: Cuspiniani Caesares in Friderico I. et II. Idem in Austria de Henrico primo Duce. Haselbachius lib. 2.]
Euehunt nostros meritis probatos:
Et duces supra titulis priores: [Note: Ea enim erat Austriacae domus eminentia: ob varia et insignia merita imperio saepe: ac in Syriacis praesertim bellis praestita: qua velut Archiduces hi omnes alios anteibant orbis Christiani principes. Cuspinianus locis iam adductis. Idem in Austria de Leopoldo duce. 4. et in ultimo Duce Friderico. Spigellius in prooemio ad Ferdinandum Caesarem super Ligurinum. Ligurinus lib. 5. et Spigellius ibidem.]
Ac levant armis generi gerendis:
Quae sacrum vestit diadema regum.
Nonne Fridricus, regio, secundus [Note: Cuspinianus. Eiusdem Austria in Henrico primo Duce. Nauclerus generatione 41. ex Petro de Vineis verba citans inquit: Fridericus secundus Austriae Ducatum evexit in regnum. Videatur etiam Haselbachius liber. 2.]
Te cor, et sancti clypeum vocando
Imperi: et summos tribuendo honores
Regibus aequat?
Ut situ vero, superesque cornu
Copiae: et plures tibi laude cedant,
O solum: nullos variis sub armis
Sors tamen fines toties adussit.
Nonne Fridrico duce Bellicoso,
Sive rixoso dominante ternis [Note: Cuspiniani Austria in Friderico ultimo: et patre huius Lepoldo.]
Bella sensisti duodena [Note: Idem Cuspinianus: ubi bella haec, eorumque causae recensentur. Duo tamen praecipua fuisse, Bohemium et Hungaricum: illud Friderico fatale: Lazius refert libro 3. Viennae.] lustris
Ac semel? vindex tua seu moveres
Arma: seu diro petereris hoste.
E suis primo domuit rebelles [Note: Ex subditis duo praecipue fratres, Henriucs et Hadmarus de Cunring, Austriae Marchionibus olim cognati Friderico domino rebellarunt. Cuspinianus ibidem de Friderici cognomento Bellicosi gestis.]
Stirpe dux claros: acie Mor avos:
Bis lacessivit: semel et Bohemum.
In truces agmen quater egit Hunnos
Patriae vindex: meritus Quiritum
Fulmen exutos sibi Marte sines
Ter reluctatis repetivit armis [Note: Etiam Viennam tibi exutam armis recepit. Suprae actus 1. scena 2. nota 16.]
Imo Cumanis semel a cruentis [Note: Cuspinianus ibidem. Bonfinius lib. 8. decad. 2. qui Cumanos reconditum Sarmatiae populum esse refert.]
Ultor afflictos relevavit Hunnos:
Et celer nostra semel hac ab ora
Tartaros longe truculentiores [Note: Cuspinianus ibidem, qui Tartaros ab Austriae finibus profligavit, Haugius lib. 4. cap. 68. et sequente. Bonfinius simpliciter; Tartaros ab Australibus abstinuisse, inquit.]
Marte repressit.
Hei quot hos vero miseranda tellus
Ultimo casus duce fers perempto! [Note: In Hungarico scil. bello. Bonfinius et Cuspinianus ibidem. Dubravius lib. 16. Chro. Germ. scriptum. Haselbachius. Factum anno 1246. Quidam hunc ex vulnere sanatum ab Austriae Barone de Pottendorf equi freno fuisse strangulatum, aiunt. Idem Haselbachius et Cuspinianus.]
Te quot exsortes variis tyranni
Lancinant orbam domino rapinis! [Note: De his supra in prooemio dictum.]
Quot vafer pressi tibi rex Bohemi
Sub iugo clades peperit tremendo!
Nos et exemptos sibi vi requirens
Colla periurus pede nostra calcet?
Tu sacra Divum legione cinctus.
O potens caeli dominator hostem
Contere immanem: patrio furentes
A solo pestes miseratus arce:
Et refer pacis redimita festis
Otia sertis.
Sed en Rudolphus prodit: Hastovius manu
Humilis senili columen et patriae excipit.
Ut Caesar ipsis, o viri, ex votis adest.
RV. ERgo resumptis cogor armis Austriam [Note: Duo enim Austriaca bella Rudolphus gessit: ut ex prooemio supra et ex hactenus dictis iam liquet.]
Ultor tueri? proh quirinalis iugum
Regni molestum, somni et expers: quam dapes
Tu facis amaras, felle misces pocula.
HAS. Iugo levatis nectar hoc at subditis.
RV. O triste mundi saeculum; imperii sacros
Quo gesto fasces: sani et est orbi nihil:
Fractis mederi coner ut rebus manu.
CHO. Suspicite sanctum patriae patrem viri.
RV. Hei status Eoas quam miser terras premens
Enervat aquilam vix levantem se solo!
Syriis quot agris populus et mareoticis [Note: Nicephorus Gregoras lib. 1. Philip. lib 5. Funccii Chronologia.]
Christum professus nuper urbes perdidit?
Urbs quid Deo olim sacra: [Note: Hierosolyma a Turcis capta anno 1009. Funccius. Soldanus Babylonius eam subiugavit anno 1266. Siffridus lib. 2. Cuspinianus in Friderico primo et alibi.] quid cunae Dei, [Note: Bethleem, Nasareth et Galilaeam totam idem Soldanus sibi subiecit eodem anno. Siffridus Presbyter lib. 2.]
Numero et tot aliae? quid tuli Pelusium? [Note: Versus Soldanum enim urbs defensa, rursus fuit amissa anno 1221. Ibidem. Monachus Paduanus lib. 1. Bonfinius lib. 7. decados 2. Nauclerus generatione 41. et 42.]
CHO. Damiata [Note: Ioachimi Vadiani geographica, ubi inquit: Pelusium vetus iam dici Damiatam.] Nili nempe fervens ostio.
RV. Diversa passum bella quid Bizantium [Note: Monachus Paduanus, Cuspiniani Caesares multis locis, Nicephorus Gregoras lib. 4. Siffridus Presbyter lib. 2. Nauclerus generatione 25. 37. et 42.]
Memorem? bis octo quam Palaeologus premit [Note: Gregoras ibidem, Cuspiniani Caesares, Nauclerus generatione 43. Philip. lib. 5. Dresserus millenario 6. Monach. Paduanus, Cromerus lib. 9.]
Nunc raptor annos: Franca denis sexies [Note: Philip. Dresserus, Gregoras, Cuspi. Cromerus ibidem, Funccii genealogia.]
Gens imperasset iusta cum iam messibus.
Utramque solis quin demum sibi Turcica
Subigere rabies marte contendit truce.
O sancta veterum corda Marchiadum et ducum [Note: Cuspiniani Austria, et passim Caesares, Nauclerus multis locis: apud quos et Galliae et Angliae reges, et imperatores referuntur.]
Simul Austriorum: totque magnos Franciae
Reges et Anglos: tot graves Germanici
Heroas ortus, inclitos ac Caesares:
Texere bello qui Palaestinam sacro:
Fudere Christi et spiritum pro gloria.
CHO. Fridericus [Note: Cuspiniani Caesares, Nauclerus generat. 40. Philip. lib. 4.] olim hei Caesar undis:
concidit [Note: Cuspinianus in Friderico primo, eiusdem Austria in duce secundo.]
Sed peste natus: Ludovicus nec pater [Note: Nauclerus generatione 43. Monachus Paduanus, AEmylius rerum Gallicarum lib 7. Matthaeus Palmerius: qui Ludovici filium Ioannem vocat. Factum anno 1269.]
Gallos revisit: natus aut nuper Comes. [Note: AEmylius ibidem. Paduanus, qui patrem et filium dysenteria periisse scribit.]
RV. Furor et scelestus gliscat armorum domi.
Laniemus ipsi nos, et occiduas plagas?
Orientis oras interim evertant Scythae?
Gibelina et orbi Guelpha quantas factio [Note: Nauclerus generatio. 42. Cuspinianus in Friderico secundo. Kranzius lib. 8. Saxoniae. Philip. lib. 5.]
Tartarea clades octo iam lustris dedit?
Ambitio, fastus, dira et argenti sitis
Profana sacris, ac polum miscent solo.
Comites ut armis dimicant gemini sacra [Note: De hoc episcopali bello videatur Siffridus Presbyter lib. 2.]
De Vuyrzeburgi sede: dissidio duos
Nuper senatus deligit cum praesules.
Hoeloius acie et Hennebergum supprimit:
Stipatus alis urbis auxiliaribus.
HAS. Haud ipse Christus: praeda Christi pallium
Plerisque petitur. non profanet Mars sacra:
Turpis nec usus: vita dispenset pia.
RV. Quis odia, publicas totue bellorum faces;
Et clam furentes: mille et expendat mala?
Inferre bellum quae Scythus cohibent sacrum.
HAS. Si, magne Caesar, Teutonum terris pedem
Extuleris: actum penitus est de patria.
RV. Periniqua bello huic implicant me tempora,
Curis onustum, et mente distractum nimis.
Dudum peperci: cum foret primis statim [Note: Mutius.]
Annis domandus: semper Ottocarum manu,
Colui potentem; fretus animo et sum bono.
Iniuriosis tot sed impulsus modis
In bella trudor: diva testor numina.
Et vi coactus, tam repente contrahi [Note: Iurat enim, nolle se cum Ottocaro, si modo pacem colat, congredi. licet sibi de gloriosa victoria certo constaret. Mutius.]
Quod licuit agmen; in rebellem nunc ago.
CHO. Privato honore publica potior est salus.
HAS. Ne plura numerem: fraude submovit manum, [Note: Milites enim a Rudolpho abalienavit. Lazii genea. chronici Colmariensis pars utraque.]
Tibi quae merebat nuper: Hunnos proelio [Note: ibid.]
Mox huc futuros arcet auro plurimos.
Imo talentum [Note: Ibid.] spondet: aut vivum manus
Quae dira raptet Caesarum: aut caesum ferat.
RV. Inopina patriae sceptra qui mihi contulit:
Casus per omnes me potens tutabitur. [Note: Omnes enim insidias et pericula contemnens a Deo victoriam speravit. Cuspinianus, chronic. Colmariensis pars secunda.]
Haud mea: salutem quaero communem pius.
HAS. Et Boium iniquis rursus Henricum modis: [Note: Auentinus, Nauclerus generatione 43. chro. Germ. scriptum, Gerardus.]
Ac fascinatum Marte socium iam tenet.
RV. Boiumne? bello quem subegi proximo [Note: Iordanus, Stumpfius lib. 2. cap. 30. Gerardus dicit: Ottocaro caeso, Rudolphum in Henricum bella moventem a filia fuisse mollitum: ne scilicet Caesar secundo eum armis invaderet.]
Huc transiturus? quem recepi supplicem
Generi rogatu Ludovici et filiae?
Catharinam Othoni filiam et iunxi toro? [Note: Gerardus, Auentinus, Germ. scriptum habet: post caesum Ottocarum, hoc contractum fuisse matrimonium.]
CHO. In quoque levitas turpis; in duce turpior.
HAS. Henricum et odiis, tot tamen et iniuriis [Note: De his Ottocari iniuriis Bavaro illatis [(reading uncertain: letter faded)] , et de accepta clade, vide Auentinum lib. 7. chronicum Salisbur. in Ulrico 37. Episcopo: ibidem in sequente praesule Uladislao duce Uratislaviensi. Et Chri. Iordanus, qui quadringentos saltem fuisse submersos inquit.]
Pressit Bohemus: fraude quem prohibet Ducem
Quondam vocatum Styria: et contra fidem,
Ius praeter omne ac sanguinis quater opprimit:
Periurus acie et cuncta late diripit.
Rupto sed Oeniponte Myldorfi semel
Armis gravato perfidus poenas luit:
Ter mille mersis praeter occisos viris
RV. Ignoscere hosti lata caelo lex iubet:
Fovere iniquum sed nefas: iustum colas.
HAS. Hei quanta vero his damna turbis sensimus: [Note: Auentinus ibidem.]
Ut saepe prodest, ac nocet vicinia.
RV. Socerum ego natae, proh fidem, vindex premam?
CHO. Affinitatis iure sanctior est fides.
Parcendo stimulas crimen, et iustis noces.
RV. Sed pertinacem praestat Ottocarum prius
Cohibere: Divos de futuris consulam.
CHO. Aspicite fratres arma patris fulgida:
Fridericum et, urbi praesidet qui Noricae.
FRI. Tandem viarum varia per dispendia [Note: Solus Gerardus.]
Nos huc profecti, magne Caesar, sistimus.
RV. Ut gratulanti vos, viri, excipio manu:
Grates Iehovae et reddo supplex maximas:
Iusto benignus qui fovet me tempore.
FRI. Divina numquam deserit iustos manus:
In sola certam sed locent spem numina.
RV. Auxilia nostro quanta confers militi?
FRI. Basileae in armis rector est urbis sacer. [Note: Gerard. Hasel. Urstisius, Lazius, chro. Germ. scriptum, Munsterus.]
Henricus aciem et ille Marchiades suam [Note: Gerardus, Lazius, Urstisius.]
Hachbergus addit: nostra [Note: Fridericus enim Burggravius Norembergensis bello etiam interfuit. Gerardus et Lazius soli.] centenos manus
Coniuncta equestres octies numerat viros. [Note: Ibidem. Lazius non seorsim: sed inter hos tres etiam ponit Albertum Hohembergensem.]
RV. Primum sacerdos et Iuvanii ad nuntium [Note: Fridericus scilicet Praesul Salisburgensis. Lazius, Germ. Haselbach. chron. Germ. scriptum, Urstisius. Hic Fridericus et Petrus Episcopus Patavinus toto vitae tempore imperio fideliter adhaeserunt: ut ait Iordanus.]
Huc iam trecentos [Note: Gerardus et Lazius soli.] egit instructos equis.
Patavinus agmen iunxit et praesul meis. [Note: Urstisius. chro. Colmariense dicit: diversos episcopos Rudolpho tulisse auxilia. Praesul hic fuit Petrus artium magister, praeceptor Uladislai ducis Vratisl. episcopi Salisburgensis. Bruschius de Laureaco, chro. Salisburgense in episcopo 38. Vladislao.]
FRI. Suevis ab agris iure comites sanguinis [Note: Haselbachius, Lazius, Must. Sed Nauclerus, Urst. Bonf. Cuspi. et Funccius Suevos absolute ponunt.]
Adsunt propinqui: et Helvetarum finibus.
Hohebergus animus ardet Albertus minax: [Note: Lazius, Haselb. chro Germ. scriptum.]
Ulricus armis Hennebergus personat. [Note: Gerardus, Haselb. scriptum Germ. Lazius.]
Cum Furstebergis Lauffeburgi: Fervidis
Et cum Kyburgis infremunt [Note: Quattuor has familias nominat Lazius. haselbachius et scriptum Ger. comites Kyburgenses omittunt. Gerardus Furstebergos solum in specie nominat.] Montfortidae.
Sociata quorum turma sexcentos [Note: Gerard. Lazius.] tuo
Obiectat hosti: pone rapiunt arduo
Gemini trecentos [Note: Ibidem.] in globo Ortenburgidae:
Fridericus ausis, par et Albertus manu.
Iuxta coronam torquet acrem Hoheneggides. [Note: Haselbachius, chro. Germ. scriptum.]
RV. Fridericus ala mille [Note: Gerard. Lazius.] equos Pettavius
Subsidia Styri ductat aere fulgida.
Et Pfannebergus centum [Note: Ibidem.] equos solus rapit
Henricus; inter Styriae proceres potens.
HAS. Peditum est Coloni legio Seldenhovo data: [Note: Gerardus, Haselb. Germ. scriptum, Lazius.]
Et Styra Orthoni gente Lichtensteinidae: [Note: Haselb. Germ. scriptum. Gerard. Lazius. De hac familia vide Lazium lib. 6. migrationum.]
Antiqua parent tecta cui Muravii. [Note: Streiniacae bibliothecae diplomata. Familia fuit ab Austriacis Lichtensteiniis plane diversa.]
RV. Praesidia Carni cum Carinthis suggerunt. [Note: Omnes prope auctores.]
HAS. Carnus ducentos [Note: Gerard. Lazius.] domitat alipedes agris
Ulricus; hostis terror Hainburgi sedens.
FRI. VVernerus agri praeses Alsatici suos [Note: Urstisius, chronicon Colmariense inquit: equos Hatstadium habuisse centum.]
Hatstadius addit iam tuis, segetem virum.
Et Helvetarum valida confluxit cohors: [Note: Urstisius, Stumpfius.]
Tigurina lectos subdit urbs reliquis viros. [Note: Stumpfius.]
RV. Invicta dudum corda bellis cognita. [Note: Ibidem.]
HAS. Comes, et Gorizi quinquies denis equos [Note: Gerardus, Lazius.]
Albertus aliis subicit centum alites.
RV. Comes et Tyrolis valle Meynhardus sedens
Pulchro trecentos ordine quadrupedes rotat. [Note: Ibidem.]
HAS. Stephanus [Note: Germ. chronicon scriptum. Haselb. Gerardus.] phalange comes obit Schitbergides.
RV. Generosa et acer pube Matthias fremit: [Note: Ibidem.]
Dux qui sacrato Teutonum praeit ordini.
Hugo Tyrolis luce lectos hac Comes [Note: Gerardus, Haselb. chro. Germ.]
Producet Hunnos, gente vir Taufersia.
HAS. Nostras ciebit fortis Austriadas manu
Prisca probatus gente Dux Capellides. [Note: Chronicum Lat. scriptum vocat strenuum virum Capellarium. Ulricus de Capella ab ipso Rudolpho dicitur. Streiniacae bibliothecae diplomata.]
Sed reget eosdem vetere Lichtensteinides
Henricus ortu; [Note: Chro. Ger. scriptum, Leuvenclau in prooemio particularis rerum Turcicarum descriptionis ad B. Lichtensteinios.] sede Nicolsburgides. [Note: Streiniacae bibliothecae diplomata.]
RV. Virtute senior tu viros stimules tua.
FRI. Divi sat amplum contulere exercitum.
RV. Albertus autem noster, Hartmannus minor;
Aut ubi Rudolphus: cara nati pectora?
FRI. Haec ipsa reddet forte lux natos patri. [Note: Vocavit enim Rudolphus ad se tres filios: Auentinus. Gerardus Harmanno omisso duos solum ponit.]
Septemuir acie sed Palatinus sua [Note: Ludovicum generum soceri auxiliarem nutasse: Gerardus, Lazius et scriptum chro. Germanicum referunt.]
Subsistit Anasi moenia inter proximi.
HAS. Ludovicus armis num moretur te gener?
FRI. Comes at Guilhelmus caede Iuliacus truce
Cecidit ducentis cum viris, ac filiis: [Note: Stumpfius, Mutius, fastorum Colmariensium pars prior. Trithemius. Sed numero filiorum ac caesorum militum discrepant. Nauclerus ait: cum duobus filiis ac mille et ducentis aliis: Iordanus autem cum filiis esse caesum, scribunt.]
Quod aera peteret iussu Aquis grani tuo: [Note: Mutius prae ceteris, et Stumpfius. chri. Iordanus.]
Ad bella nervos, latum et huc secum viros.
HAS. Iusta exigenti sic rebellent subditi?
RV. Et non atrocem vindicarem iniuriam?
At nunc, quod instat, praestat armis persequi.
FRI. Auxilia saltem lecta non cedant loco:
Sat spero nostris roboris fore copiis.
RV. Vellantur ora classium retinacula: [Note: Chro. Lat. scriptum.]
Amnem sequantur; nulla perstet littore:
Meditetur undis prae metu ne quis fugam.
HAS. Hostis furorem tempus ulcisci monet:
Et ferro et igni cuncta vastantis loca.
Laam quid armis limitem fuit Austriae
Populatus agros hoc et Istri margine? [Note: Lazius, Gerardus.]
Latere quid illo saeviit atrox? proh scelus,
Stimulasse nostros vim Bohemi perfidos? [Note: Ibidem.]
RV. Sed pro virili sancta vos mea pectora
Tamen obstitistis. [Note: Ibidem. ubi hi regionum ac patriae suae defensores nominantur.] Hardalus ceu Styriae
Vildovius agros: Carni et Aufensteinides
Conradus oras: Stephanus haec Meyssavides
Sic regna vestro lacer a texit munere.
HAS. Quemuis tueri patriam possit fides.
RV. Cunctas sed acies ire lustratum iuvat.
Totus huius scenae, seu imperatoris exercitus ex octodecim scriptoribus est petitus: Eum tamen prae
reliquis copiosius referunt hi quatuor: Lazius lib. 1. genea. chro. Germ. scriptum, Haselbachius lib 3.
Gerardus lib. 1. Brevius autem hi quattuordecim historici: Auentinus lib. 7. Cuspiniani Rudolphus,
Nauclerus generatione 43. Urstisius lib. 3. cap. 1. chronici Colmariensis pars altera Bonfinius lib. 8.
decad. 2. Dubravius lib. 17. Stumpfius lib. 6. cap. 17. Munsterus lib. 3. cap. 18. Latinum chro. scriptum,
Funccii chronologia, Iordani chro. Salisburgense, Additiones ad Cosmam Pragensem, Otho abbas Aulae
Regiae lib. 1. cap. 8. Brevitatis vero causa, notis insequentibus eos solum nominabimus, qui suppetias
vel soli ponunt vel soli omittunt.
[Gap desc: notes worked in]
FRI. QUem conserendi tu ratum statuis modum?
HAS. Audire potius, ac doceri mens avet.
FRI. Aures minores arrigant senioribus.
Penitus Bohemi et res tibi sunt cognitae:
Vires ut hostis, nosse et animos est lucro.
HAS. Sat providebit Caesar incursus vias:
Nostris phalanges sint modo in structae satis.
FRI. Non tot a summis constat ex ducibus manus?
HAS. Unum duobus vel tribus vix nos virum [Note: Vix unum Rudolphus ad quatuor Ottocari viros habuit. Germ. scriptum. Impares copias, Latinum dicit Chronicon. Et chronici Colm. pars altera.]
Obicimus: hosti robur est tantum in manu.
FRI. Haud lanius unus pavit at innumeras oves:
Totum vel unus mactat et lupus gregem.
Timidis et unus praestat acer plurimis.
HAS. Animos sed altos, et sat Ottocarus truces
Dudum probavit: quos habendi pestilens
Incendit ardor: addit ambitio facem.
Neque fiat hili robur hostis velleve.
FRI. At iniqua belli causa mentes deicit
Etiam potentes, arduos ac spiritus.
Rectore in ipso et plurimum pugnae est situm.
A capite corpus fetet ipsum putido.
HAS. Honesta moti causa temere proelii:
Manus et Rudolphi fracta numquam post Deum.
Nos iuncta rebus sola dubiis excitant.
FRI. Armis profecto magnus ad miraculum
Micat usque Caesar. Non equestrem nobilis
Titulo induebat gloriam parto foris? [Note: Factum anno 1243. fasti Colm. parte priore.]
Quintum [Note: Natus enim fuit Rudolphus anno 1218. die 27 April. Eyzingerus, Chron. Colm. pars prior, Calendas Maias natalem faciunt.] virentis lustrum ut aevi clauderet?
Quis gesta ab illo septies quinis die [Note: ab anno scilicet 1243. ad currentem 1278.]
Commemoret annis? quae Fridrico nomina [Note: Militavit enim iuvenis in Lombardia sub Friderico II. imperatore. Alb. Argentinensis.]
Dominante meruit? quod sub Ottocaro [Note: Vide notam 32. actus 1. scenae secundae.] decus?
HAS. Quamvis Rudolphus iam triumphis ultimas
Penetrarit oras orbis: hos animus tamen
Gestit senilis saepe dictis evehi.
Res ore ferri fas et illustres virum.
FRI. Quanta a Bohemis post redux facta edidit?
Patronus agri iustus Alsatici et comes: [Note: Fuit enim Rudolphus Alsatiae Lantgravius, ut loquuntur: et Argentoratum armis protexit. Eyzingerus, Paralipomena ad Ursper. Ursisius in Rudolphi diplomate actus 3. scenae 1. nota 71. citato.]
Ac praeses urbis: iure Tigurum ceu pari [Note: Spangenbergii historia Saxonica, Stumpfius lib. 4. cap. 51.]
Texit vocatus: dux utrinque bellicus.
HAS. Officio et animis totus Albertum et manu [Note: Eyzingerus, Lazius lib. 8. migrati. eiusdem genealogia, Stumpfius.]
Sequitur parentem: saepe degenerent licet:
Nati aemulentur rari et heroas suos,
Ne paria vero fata Caesar cum patre;
Ne videat umquam: gente caesum pro Dei
Quamvis in agris Accaron Syriis tegat. [Note: Eyzingerus, Fran. Tertius Bergomas in Austriacae gentis imaginibus et emblematis.]
FRI. Quin plura, magnum quam vel Alciden ferunt.
Stravisse quondam; monstra patriae noxia
Nostri Rudolphus saeculi excidit Hercules. [Note: Bergomas ibidem.]
Ne reliqua referam: non domi sex proelia [Note: De bellis his sex, videatur Lazius in genealo. et lib 8. migrationum, et Stumpfius variis locis.]
Cum celeritate expediit admirabili?
Primo Guilelmus tura Sangalli cremans
Frenatur armis: frater ac Montfortides
Rapitur sacerdos Curii: sed caeditur
Eber ardus odii fomes Aspermontides.
HAS. O quale terris numen Hartmanno sata
Kyburgis alvo mater Heduvigis dedit: [Note: Mater enim Rudolphi fuit Heduvigis Hartmanni comitis Kyburgici filia: Cuspinianus et Eyzingerus, Stumpfius lib. 7. cap. 13 et Gerardus hanc Hartmanni senioris sorore constituunt. Contra vero Lazius 8. migrationum refert: Rudolphum secunda Alberti comitis Habsburgici coniuge Itha, comitis Pfullendorfii filia fuisse natum.]
Auram Rudolphus hausit ut primam puer.
FRI. Firmatus alis inde Tigurinis eques
Comitem coercet clade Doggenburgiden: [Note: Stumpfius lib. 5. cap. 20. lib 6. cap. 7.]
Ad latus at arcem Acronii vertit lacus.
HAS. Nempe Uznabergam colle positam destruit.
FRI. Hinc celer iisdem frangit auxiliis domos
Muris minaces ac situ: dominos domat:
Tigurinae eadem et gente Regensbergiden [Note: Stumpfius lib. 6. cap. 4.]
Subiungit urbi post alenti subditum.
HAS. Duce non Rudolpho cuncta Tigurinis cadunt [Note: Gerardus Alberto Mulneri Chronicon citans. Idem ex Stumpfio etiam colligitur.]
Meliora votis: urbsque profert limitem?
FRI. Ditio Kyburgi bella cognatos serit
Mox inter ipsos: quam novercae nomine
Sibi iniquus haeres Lauffeburgus asserit:
Habsburgidarum gente quamvis prosatus.
Hinc iure fratris, Parma quem tumulo tegit;
Armis Rudolphus repetit Alberti bona.
HAS. Fumat favillis bellum adhuc latentibus.
FRI. Longe relatis tristius sed proelium
Vualtherus illa gente Geroltseggides [Note: Stumpfius lib. 2. cap. 29. Paralipomena ad Urspergensem: ubi clades haec describitur. Munsterus lib. 3. cap. 58.]
Urbi Tribocum praesul infert principi.
HAS. Tot sospes Argentina lustris floruit
Sub pacis alis, innocens, nulli gravis:
Mystes et odiis verset hanc capitalibus?
Exurat agros? ense pagos diruat?
FRI. Custos sed urbi fidus auxilio volans
Vastat Rudolphus rura Gerolfseggidum:
Husbergae et acri fundit hostem praelio.
Qua clade procerum Sexies deni cadunt:
Captos at ipsa strage plures sedecim
Loris ligatos, struxerant qua civibus;
Urbi citato victor immittit globo.
Vix ipse leto praesul eripitur fugax.
HAS. Quanta ergo vulgi conciderunt agmina?
Tam misera equestres fata cum tulerint viros?
FRI. Civis nec ullus, praeter unum, caeditur. [Note: Paralip. ad Ursp.]
Ubi se sacer dos ergo confusum videt:
Ut spe tumuerit: cura pectus conficit
Carnifica: et aegrum solus exanimat dolor. [Note: Stumpfius et Paralip.]
HAS. Quis non Iehovae vindicem agnoscat manum?
Haud dira patres bella sacrifici serant:
Haud arma sumant: iure vim nisi reprimant.
Pia lingua gladius, hasta sanctae sint preces:
Et pro salute vota fiant publica.
FRI. Gestum supremo reliqua longe proelium [Note: Stumpfius lib. 8. cap. 15. lib. 12. cap. 26. Urstisius lib. 2. cap. 20. et sequente.]
Ardore super at: infulatus cum pater
Henricus inter Rauracos; ac fervido
Annis Rudolphus Marte confligunt novem.
Namque Neoburgum et forte Brisacum situ
Sibi Rheni amoenas praesul urbes vendicat:
Et loca Rudolphi plura circum proelio
Haud nuntiato fratre vastat complice.
HAS. Perrumpit ardens lata Mars ut moenia:
Sic firmat idem nuda muris oppida.
Basilea partem sic sui, vicum prius,
His mota bellis alligat sibi moenibus. [Note: Urstisius lib 2. cap 20.]
FRI. At pestis atrox, dira et urbis factio [Note: De hac factione vide Urstisium lib. 2 cap. 19. 20. et sequente.]Tristes cruento suggerit bello faces:
Stellifera sociat cum Rudolpho se manus: [Note: Gerardus, Cuspinianus, Stumpfius lib 8.]
At signa gestans psittaci Henricum fovet.
HAS. Mors ipsa rebus factiones publicis.
FRI. Urbs sed Tribocum celsa iam turrim struens [Note: Anno enim 1015. augustum illud Argentoratense templum fundari: anno vero 1277. die 25. Maii turris illa exstrui coepta est. Stumpfius lib. 12. cap 27. Paralipomena ad Ursperg.]
In hisce bellis copias meriti memor
Iungit Rudolpho iniuriarum vindici. [Note: Lazii genealogia.]
Et haec Rudolphi gesta, saltem sed domi:
Hi sunt triumphi decoris illi perpetis.
Quis plura numeret iam sub imperii iugo [Note: De his actu primo scena secunda: et hoc quoque loco iam dictum.]
Confecta bellis? quid gerat porro manu?
HAS. Laetis superstes vivat o terris diu:
Quartum triumphis aequet Henricum suis: [Note: Bis enim et sexagies signis collatis victor evasit: Urspergensis, N. Reusneri Caesares.]
Hunc et minores aemulentur: unicum
Et sint futuris columen orbis saeculis.
FRI. Quin hostis animos ipse bellis inclitos
Herois effert; testis et dictis probat.
Nam cum Rudolpho iam Quiritum calculo
Imperia tradi, praesul audit, publica:
Ad verba stupefit: ac manu frontem ferit:
Tu summe caeli rector, inquit, te polo [Note: Urstisius lib. 2. cap. ult. Gerardus, Alb. Argentinensis.]
Immotus alto contineto: vel tuam
Etiam Rudolphus occupabit regiam.
HAS. Haud sacrilega animus est manu rapere impius:
Divina potius cuncta, Christi et gloriam [Note: Stumpfius lib. 12. cap. 27. Siftridus Presbyter, Cuspinianus et alii.]
Provehere terris: et salutem patriae:
Haec cura, hic unus vigilis est animi scopus.
FRI. Et hic coacti finis est iam militis:
Avulsa Caesar referat imperio ut bona:
Ac vos quieti reddat exemptos iugo.
HAS. Bene cuncta Christo nostra succedant duce.
FRI. Comes at labori cura sit quoque providae.
HAS. Sed Hunnus huc cum gente Lassoleus volat. [Note: Hunc ipsum bello primo et huic secundo interfuisse; testantur Bonfinius lib. 8. dec. 2. Cromerus in fine lib. 9. Chron. Ger. scriptum, Auentinus, Nauclerus, Chronici Colm. pars altera.]
[Gap desc: notes worked in]
RV. TAm me benigno, gentis o rex maximae,
Prosequeris animo: ceu malorum particeps?
Et tam citato copias cursu admoves?
LA. Iurata poscit nostra sic nuper fides. [Note: Bello scilicet anni superioris Austriaco. Nauclerus genera. 43. Lazii genealogia, Cromerus lib. 9. Cuspinianus, Bonfinius.]
Officia segnes grata non tardent morae.
RV. Merito Iehovae numina agnosco mihi
Propensa: nudum [Note: Rudolphus enim respectu Ottocari inops, in uno Deo victoriae spem posuit Chro. Col. pars altera.] pene spatio qui brevi
Hinc inde missis solus armis induit.
LA. Tumidos retundent numina hostis spiritus.
RV. Et pube caros cum frequenti filios
Hac modo recepi luce: spes sed tumeas;
Et robur Hunnis ante cunctos excitas.
LA. Etiam tremendis stipo Cumanis meos. [Note: Cuspinianus, Lazii genealogia.]
RV. Sed quot phalangis milites numeras tuae?
LA. Bis dena cernes mox virorum milia: [Note: Colmariense Chronicon quattuordecim: Munsterus, Iordanus et Boregk quindecim: Gerardus et Lazii genealogia viginti milia: Cuspinianus vero quadringentos solum equites ponit: Haugius lib. 4. cap. 73. generaliter tantum Hunnorum auxilia nominat.]Explorat hostis pars memorum iam manum.
RV. Quo tanta signo, digno et officio satis
Merita rependam, fervida o iuvenis manu?
LA. Quae cui potestas cumque ab imperio venit:
Hanc pius eidem, Caesari et debet sacro.
Imo supreme patris ego natus ferar
Ingratus: hostem patriae nisi persequar.
Iniuriosis nam quot Ottocarus modis
In fanda Belae damna avo quondam intulit? [Note: De his actu primo, scena secunda dictum est. De Hungarorum thesauris et clenodiis ab Ottocaro iniuste detentis, vide Nauclerum gener. 43.]
In rura quoties nostra praedator ruit?
Et pacta violans; auream nec amphoram
Gemmis rigentem: gemina nec diademata
Nec sceptra reddit prisca regni insignia,
Quae rapuit amita; patribus et sacra Attilae.
Ingens profundi nam vorago pectoris
Haud explet ullis homine vivo se bonis.
Quod totam avarus si vel Europam voret:
Esuriet Asiae regna, sitiet Africam.
RV. Ut contum acis sit grave Ottocari nefas:
Non tamen, ut hostis, vindicarem iniurias.
Imperii at ultrix laesa maiestas sacri
Rectore poenam me suo iustam exigit.
LA. Caesareum haberi nomen, ut sanctum, decet.
RV. Et lancinatae quaeritur pax Austriae.
LA. Et huic, et ipsi do fidem imperio meam.
RV. Togata sospes regna teneas: si tamen
Mars salva turbet: offeram hoc pro te caput.
LA. Saepe levis atrox causa conflat proelium.
RV. Vel nulla penitus: quo solum gens pinguius
Opulenta scindit: plus iniqui sustinet.
LA. Graves referre parco vicinos patri:
Quas ante septem lustra clades sensimus?
Scythicis ab oris dira gens non Tartari [Note: Philippus lib. 5. Bonfinius lib. 8. decad. 2. Paralipomena ad Ursperg. Kranzii Saxonia.]
Cum nube caeca, ceu locustarum agmina, [Note: Philippus ibidem.]
Infusa terris cuncta complêrunt loca?
RV. At belluarum nimbus alter Sarmatas
Tunc pervagatus, ac Silesos opprimit: [Note: Ibidem. Cromerus lib. 8. Curaeus parte priore annalium, Cuspiniani Austria, Paralip. ad Ursp. et Kranzius.]
Profana raptans cum sacris, pueris senes.
Tutamen hosti ne sit; urbem concremant [Note: Curaeus, Cromerus.]
Auxilia Breslam: flamma caelo depluens [Note: Ibidem.]
Sed ab arce adortos reicit intacta Scythas.
In patriae amorem pius at Henricus cadit [Note: Ibidem. et Philippus.]
Legniciae in agro: fusus hei: praestigiis [Note: Cromerus, Curaeus.]
Ut magica fumos expuit gens foetidos
Aethiopis ore: signa quod pictum ferunt.
LA. Heduvigi, quantum o sancta perdis filium. [Note: Heduvigis enim Sancta, fuit Henrici Pii ducis Legnicensis mater. Philippus, Curaeus, Cromerus.]
RV. Strage hinc tumescens auribus cadaverum
Explet resectis rabida gens saccos novem. [Note: Ibidem. et Boregk.]
Praeda Moravi et mense fines diripit. [Note: Ibidem.]
LA. Sed tota nostros legio fines irruit: [Note: De infanda Hungarorum caede legatur Bonfinius lib. 8. decad. 2. Ioan. Haugius lib. 4. cap 66. et sequentibus quatuor: ubi quinquies centena Tartarorum milia ponuntur in Hungariam miserrime grassatorum.]
Tres hic et annos caede saevit barbara: [Note: Praeter Bonfinium etiam Cromerus, Cuspiniani Austria, et Ioannes Haugius lib. 4. cap 70.]
Quingenta coeunt cum virorum milia.
Sacrata divo fana Martino tamen:
Strigonii arces: Alba et armis Regia
Invicta perstant: cuncta dum vi corruunt.
Infixa palis igne torret corpora: [Note: Bonfinius.]
Humana equorum capita suspendit iuba: [Note: Boregk.]
Ac terret atrox intuentes: virgines
Post stupra mactat: et tyrannis Attilae
Etiam furores superat, infandos licet.
Vastata fetent rura corporibus: fames
Hinc rabida surgit: tristis insequitur lues:
Utrumque tollit clade relliquias virum.
RV. Miseranda vestrae fata gentis: ne tamen
Videas quid umquam tale; te superi tegant.
LA. Te iuvenis unum rebus in dubiis senem
Sacrate Caesar, fixi asylum et anchoram.
RV. Rata sunto bello pacta nuper foedera.
Quin lege adopto te sacra mihi filium: [Note: Gerardus, Nauclerus, Mutius, lib. 21.]
Si patere saltem; utque patiaris, obsecro.
LA. Non venerer ego; cui magnus uni se patri
Submisit orbis? Totus imi gestio
Animi recessu iam duplo felicior:
Dignare tanto quando honore vel imparem.
RV. Nato quod ipse genitor est: hoc sum tibi.
LA. Patri quod ipsi natus: hoc tibi sum, pater.
RV. Officia defert cuncta ius tibi patrium.
LA. Servitia pietas mea tibi omnia consecrat.
RV. Manus Dei ultrix esto, si faxo secus.
LA. Si sponsa violem; scelera Dirae vindicent.
RV. Amoris arrham patrii hoc aurum cape.
LA. Pietatis arrha haec gemma te moneat meae.
RV. Hanc tange dextram dulce fidei symbolum.
LA. Sollenne fidei pignus hanc tibi habe manum:
Te quantum in uno gratulor mihi, mi pater.
RV. Nil corda dirimet nostra, quam let hi manus.
HEi portenta poli, prodigia hei soli;
Multis crebra locis: Sarmaticis tamen
Campis ante alios obvia plurimum!
Namque acies [Note: Cromerus lib. 9. Factum anno 1269.] inter nubes coit: actaque caelo
Arma crepant: raro terret concussa fragore [Note: Ibidem et Curaeus. Factum anno 1260. cum terrae motus alioqui rarus fit in Polonia.]
Terra viros: pluvio tempestas diripit anno [Note: Ibidem. Factum anno 1270.]
Oppida cum pagis: armentaque mergit aquae vis.
Qualiter erumpens in morem fluminis alveo
Me puero Oceanus FRisiis infunditur agris:
Et centena virum conduntur milia ponto. [Note: Dubravius lib. 15. Boregk Factum anno 1230.]
Triduo et inter fluvium Nyssae;
Vitrei ac amnem Viadri sanguis [Note: Cromerus. Factum anno 1270.]
Pluvio manans imbre coloni
Rura Silesi lata cruentat.
Septipedis monstrum vituli biceps [Note: Idem factum anno 1270.]
Prodit: utroque canis capite; altero
Ad caudam posito: rictu minax
Dentato: volucrum genus et canes
Cuius inane animae corpus pavent.
Et quater partu novenos fudit uno liberos
Nupta [Note: Cromerus, Curaeus anno 1270.] equestri gente claro Margaris Virbosleo,
Urbis agro regiae. Sed regia inter moenia
Ante messes editus tres, vix puer [Note: 8. Ibidem. Factum anno 1275.] sex mensium
Fata caelo missa pandit Sarmatis lugubria.
Hei Polonis, inquit! atrox Tartarorum quos manus
Ense mactans imminente capita truncis auferet:
Et resectum pulvere hoc voluet meum obsceno caput.
Proh fata soli misera Arctoi;
Scythicam toties rabiem passi! [Note: Ter enim ad minimum paucorum annorum intervallo, Poloniam tum a Tartaris fuisse vastatam; apud Cromerum et Curaeum legitur.]
Non post illam fera gens cladem,
Funestam Hunnis atque Sileis
Novies binos ante autumnos [Note: Anno enim 1260 rursus Tartari Poloniam populantur. Apud eosdem.]
Iterum irrupit caede Polonos?
Non tamen Austriadum fines furor attigit umquam
Tartareus: [Note: Vide tertii actus chorum nota 15.] nostrove manus in sanguine lavit.
Virtus magnanimi nec tam ducis alta pavorem
Hostibus incussit: manus hos quam diva repressit.
Barbari et expertes hostis nos Marte tot annos
Ottocarus laniet: fas sit quos pace tueri?
Quid vero portenta feren? non certa malorum
Sint documenta: ruunt in peius ubi omnia fatis?
Tu sed a nobis mala mitis arce,
O potens rerum Deus: o quietem
Austriae genti refer: ac Bohemis
Redde vicinis tot iniqua passis.
Quicquid impendet grave, seu sinistrum:
Omne tu vindex mala tot struentem
Transfer in hostem.
Quae fixa pilis capita, et exuvias ferunt
Hunni cruentas? o tropaei sint nota.
LA. PRoperate celeres, ac verutis brachia
Levate: cunctis spolia pateant livida.
CHO. Avulsa fratres ora truncis cernite.
RV. Quid, magne iuvenis, hoc novi est spectaculi?
LA. Laetum futuri faustum et omen proelii. [Note: De caesis his Ottocari militibus legatur Cuspinianus in Rudolpho, Lazii genealogia, Chron. Ger. scriptum, Haselbachius, Gerardus.]
CHO. Hoc tu Iehovae summa des nostris manus.
RV. Quicquid sit actum, mens avet perdiscere.
LA. Accepta ducis ex ore percurram brevis.
CHO. O subitus hostis casus aures mulceat.
LA. Redux ut ora iungor hac primum tibi:
Mox nuntiari mando, Caesar, copiis.
Haymburgi ut Istrum classe iam tranaveris:
Et milliare castra ab Istro ad tertium
Vuydebachi in agro [Note: Vide castrorum Caesareanorum locum in Lazii genealogia, Chron. Germ. scripto, Haselbachio, Auentino.] propius hosti fixeris:
Marchae propinquum propter amnis limitem
Marchekium; in Hunnos conditum [Note: Ut scilicet Hunnis resistere possit. Dubravius.] Ottocari dolo.
Huc iubeo, propere turma se sistat mea.
Secat ergo Marcham [Note: Hoc Hungarorum vadum, videatur apud Lazium, Gerardum, Haselbachium, Chro. Ger. scriptum. Stylfridi vero solus meminit Lazius.] cauta Sylfridum prope:
Transvecta et undas densum arundinibus nemus,
Prospectat; hostes inter ac te quod iacet.
CHO. Quid casu in hostis castra si gressum ferat?
LA. Similis palustri silva cum sit et inviae:
Equis petentes latera rimantur solum:
Solidumque terra siccum et inveniunt locum.
Latitare tacitos igitur hic hostes rata:
Equitum repente bis ducentorum seges [Note: Cuspinianus.]
Tendit per umbras tecta arundinea via:
Nec visa cuiquam iam fere hostibus imminet.
Colli propinquat: super at ascensu locum, [Note: Haselbachius.]
Speculam Bohemi. Vi premit custodiam,
Mactat, fugatque gnava substituit suos. [Note: Ibid. et Chronico Ger. scriptum.]
Speculata in hostem tumulo ab alto proruit:
Cohortem et urgens fundit incautam manu.
Pars Sarmatarum maior est et Saxonum. [Note: Iidem.]
Induta galeis capita centum patrio
De more gentis decutit ferro manus: [Note: Gerardus.]
Vivos coercet ac ducentos vinculis:
Meta viarum et proxima praedam refert.
RV. Quam tu benigno respicis me numine;
O summa caeli templa qui torques manu.
Fovere sanctum te magistratum probas:
Maior a votis dum propitius das meis.
LA. Haec secta ab humeris ora tabo lurida:
Religata nodis haec phalanx: spolia haec virum
Primitiae ab hoste sunt superbo nobiles.
Haec spem futurae roborent victoriae:
Testentur animos ac meorum bellicos.
RV. Obscura nulli res, ut armis se gerat:
Perspecta et olim gens sub Ottocaro est mihi.
Congressus Hunnos magis et hostilis iuvat:
Epuli paratus regii quam splendidus.
CHO. Germanus ocreis ante suras quam tegat:
Calcem vel armet ferro: equum freno induat:
Sella aut locetur: rumpere ut studeat moram:
Superavit Hunnus stadia iam ter dena equo.
LA. Non subito in hostes ruere dispersos iuvat?
RV. Deliber andum hoc statuo de rebus die:
Audire et aveo dicta Lichtensteinidae.
LICH. OMnis facessat hoste iam structo mora.
RV. Quidnam reportant ergo speculatores novi?
LICH. Fremere ut leonem iam Bohemum, nuntiant. [Note: Chro. Lat. scriptum.]
FRI. Et mox Rudolphum ad proelia exposci, ferunt. [Note: Chro. Colmar. pars altera.]
LA. Levis est triumphus ante victrices manus.
LICH. Iam ferre palmam sed manu se iactitat. [Note: Ibidem.]
FRI. Res igitur acies ipsa partiri iubet.
RV. Ni praesit ordo, militem turbat metus.
CHO. Ut ovile pastor, dux tegat sed copias.
RV. De more ego hodie cuncta disponam meo. [Note: Rudolphus enim, modo sibi liberum esset, semper in Christi passi memoriam ac boni ominis causa, die Veneris proelium inire: ac priore Iovis scilicet di, suam aciem disponere fuit solitus. Cuspinianus, Haselbachius. Germ. chron. scriptum, Gerardus.]
FRI. At non, vetustas quod Iovi hanc tribuit diem.
RV. Quin haec Iehovae, non profani sit Iovis.
CHO. O luce verbi pectus aetherei calens.
RV. Quot in catervas secuit Ottocarus suos?
LICH. In sex, frequenti sed refertas milite. [Note: Gerardus, scriptum Germ. et Lat. chronicon, Haselbachius. Pars altera chronici Colmariensis ait: Ottocarum in plures: sed in tres praecipue cohortes suum distribuisse militem: quibus vero gentibus singulae constiterint: iidem consulantur scriptores.]
FRI. Sociis Bohemos prima Saxonibus tenet.
LICH. Acie Moravi collocant se proxima.
FRI. Firmat Turingos acta Misniadum manus.
LICH. At Sarmatarum nimbus horret maximus.
FRI. Hinc rex cohortes scindit in geminas viros.
LICH. Sed ipse turma Bavaros sexta movet.
FRI. Stipant equestres hoc et agmen Saxones.
CHO. Quaeruntur astu, et auro emuntur milites.
RV. Quot in Phalangas legio se fundat mea?
FRI. Numerosa vires singulis adimit cohors.
RV. Sed valida lassam sublevat frequentius.
FRI. At quaeque multis plus valet constans viris.
RV. In cornua ergo dividamur quatuor. [Note: Ibidem. Sed chronici Colm. pars altera dicit: Rudolphum suos in tres saltem phalangas distinxisse: quos singuli ordines habuerint milites, ac duces: ibidem refertur.]
FRI. Consilia cauti sic probant Taufersii. [Note: Gerardus, Haselb. Germ. scriptum.]
RV. In bina fortes scindo Sueucs [(perhaps: Suevos)] agmina.
CHO. Suevos at inter gente consines locat.
LA. Quam sortietur legio stationem mea?
RV. Utrumque rapidis roboro Hunnis ordinem. [Note: Fecit hoc propter iaculandi peritiam. Chron. Lat. scriptum.]
CHO. Cursu citatis, iacere et aptis spicula.
FRI. Prudenter acres fortibus densas viros.
RV. Turmam ille primam fronte Matthias gerat;
Teutonidum equester militum Dux Treuschius.
Moveat magister proximam Schiltbergius.
Ordo mihi esto tertius: societ meis
Equites Iuvavii praesul: at Styriglobum
Miles Carinthi, Carni et accedat seges.
His sida iungo missa Tiguro pectora. [Note: Tigurinos in prima fuisse collocatos acie, Stumpfius refert lib. 4. cap. 51.]
Haec me sequatur lecta ductorem manus.
Quartus fideles nimbus Austriadas globo [Note: Hos enim sibi in futurum collocavit praesidium: ut ultimae scenae nota. 39. et 40. elucebit.]
Me pone teneat. Vestrae enim caput hoc meum,
Committo fidei: si labantes vos meos
Spectetis: armis et peti nos acrius:
Fessos citatis sublevetis nos equis:
Vel morte mecum, vel tropaeo nobiles.
LICH. Mens una pro te stare, vel cadere omnibus.
RV. Tu cum corona positus ad laevam tua;
Magnanime iuvenis te seorsim sustine. [Note: Non enim proelio interfuit: ut infra in conflictu dicetur. 9. nota.]
Grave te quid aevi flore nolim hoc perpeti
Aliquo beatae cum periclo patriae.
LA. Pro te vel ipsam fundere animam nil morer.
Publicam ob salutem, sacri honorem et Caesaris.
Metuenda nulli; quanta sint discrimina.
RV. Quae signa vero gestat hostis Martia?
LICH. Complura numero: fronte sed prima volans
Utrinque viridi picta campo crux nitet. [Note: Germanicum chronicon, Haselbachius, Chronici Colmariensis pars altera crucem viridem ponit.]
RV. Vexilla nostri sex eant exercitus. [Note: Lazii genealogia.]
FRI. Advecta turmis bina iam Styri ferunt. [Note: Ibidem.]
RV. Suum sit Hunnis: [Note: Huius tamen scriptores non meminerunt.] Austriae Haslovius levet. [Note: 16. De hoc ultima scena, nota 23.]
Henricus aquilae signa Romanae sacra [Note: Lazius, Gerardus, Urstisius lib. 3. cap. 1. absolute signiferum vocat.]
Hachbergus ortu Marchio gestet manu.
Christum cruentae tu sed affixum cruci [Note: Albertus enim filius, crucifixi vexillum patri Rudolpho praeferebat. Lazius, Gerardus.]
Alberte patri praefer hoc signo mihi.
Hoc vita signo et parta letifero est salus:
Hoc signa fisus signo [Note: In crucis enim signo, et Christi nixus praesidio, Rudolphus cum hostibus congredi solebat. Et hac cruce sceptri loco fuit usus. Cuspinianus.] ego hosti conferam:
Labore scutum hoc comite hic ensis sit meis,
CHO. O militantum, sancti et exemplum ducis.
Res rara miles duc et hoc aevo pius.
RV. Sextum reducet cum diem cras hebdomas;
Christi monebit corda mactati pia:
Cras ruere in hostes more constitui meo.
LICH. Omnes et animis et manu prompti advolant.
LA. Vel prima in acie stare, si liceat, velim:
Cum magno et hostem premere iniquum Caesare.
CHO. Non vota, dextram nec penes palmae est decus.
RV. Te magne precibus Christe supplex advocans
Adsancta caeli templa protendo manus.
Prome potenti tu manu sta: tu meam
Defende causam. O per tuum te sanguinem
Oro profusum; sis meis dux copiis.
Hostis superbos et retundas spiritus.
Si tu, quod opto, numen et posco tuum;
Victrice laurum porriges mihi dextera:
Hoc ego beato iustus Austriadum solo
Tibi celsa picto templa statuam marmore: [Note: Templum nempe sanctae crucis: quod voti reus biennio post bellum, anno scilicet 1280. Tulnae posuit. Cuspinianus.]
Tuae sacratae nuncupabo quae cruci.
Aras ego, ignes, tura, sacrificos viros,
Sumptus et addam: numen illic et tuum
Venerando cultus excitabo perpetes.
LICH. Audi precantem mitis: et patriae patrem;
O nate partu Christe virgineo tege.
CHO. Ut curva reboant aera: libui dant sonum:
Et quadrupla ahenis verbera crepant tympanis:
Ac tota rutulis legio se campis movet.
Congressus instat: signa signis ingruunt.
Iusti laborem placidus o belli fove
Caelo micantum Christe legionum potens:
Et vota nutu nostra succedant tuo.
CV. HEi quot recursant curae: et animo fluctuant,
Custos sacrorum! hei monita cur tua respui
Tam sancta? quo nunc misera vertar proh dolor?
BER. Iam facta nullo corrigi pacto queunt.
CV. Luctus Rudolphi et somnium stimulat meos.
BER. Quis rumor aures, fama cor quae vulnerat?
CV. Aquilam leoni Caesar imbellem truci
Inferre somno vidit anceps proelium. [Note: De hoc Rudolphi somnio, et eius interpretatione chronicon Lat. scriptum et Haselbachius agunt.]
BER. Fortuna belli dubia, spem miscet metu.
CV. Tandem sed ales pedibus hei stratum premens
Discerpit uncis, rostro et armato necat.
BER. Tibi visa statuis num quid haec portendere?
CV. Me virgo somni terret interpres sacra:
Aquilam leoni Caesarem Ottocaro canens
Fato minacem iure poenas poscere.
BER. Bellum sequatur melior instans exitus.
CV. Haec praepes, (inquit illa) sublimis volat:
Regina volucrum tuta ab ictu est fulminis:
Acuta Phoebi lustrat obiecti iubar:
Senio et iuventam reparat exacto novam.
BER. Rex belluarum tumidus at rugit leo:
Indomitus ira frendet, immanis fremit:
Magnanimus ignes calido et efflat pectore.
CV. Flammas leoni sedego in aquilam subdidi:
Et aquila fortem iam leonem proterit.
BER. Meliora speres dubia, quem sors iam iuvet.
CV. Iam revoco vatum monita; sed sero nimis:
Nidum in leonis aquila iam lustro struet. [Note: Supra actu tertio, scena secunda, nota secunda et tertia.]
BER. Salvis studebam rebus Ottocarum quidem
Arcere bello: iam sed eventum Deo
Committe: vota proque reditu concipe.
CV. Divos per omnes oro; ne tu, mi pater,
Miseram relinquas: tu sacra es mi anchora.
BER. Arbitrium hominis non regit belli aleam.
CV. Tu, quaeso, quantis fracta curis ardeam;
Expone regi nuntio; et salvum sius
Subduc periclis: et mihi incolumem refer.
BER. Moles at humeris gravior. CV. insta. BER. qua via?
CV. Consilio. BER. ubi illud? CV. te penes. BER. si des prior.
CV. Contende precibus. BER. Caesar at si respuat?
CV. Atqui movendus rex tibi est verbis meus.
BER. O pectus excors, odium et in saturabile.
CV. Propera, periclum est in mora: propera, obsecro:
Vitam reducto rege reddes mortuae.
BER. Quemcumque dederint fata cursum, pareo.
CV. Et linguam et animum dii tuum, ut semper, regant.
CV. UBi, cara nutrix, alta nunc mens est mea?
NV. Quid tam cito animos deicit? quo spes abit?
CV. Me cura pridem coxit: at ne ridear;
Tacitus profundo pressus est animo dolor:
Erumpit onere iam suo, et verba excutit.
Proh dira saltem missa nobis somnia.
NV. Movere somni quas molesti imagines?
CV. Sibi ipse nasci plura vertice cornua: [Note: Tria haec priora somnia: de cornibus scilicet Ottocaro natis: de lunarum proeliis: et de flumine versus Bohemiam ruente, ac voce insuper lamentabili exaudita; videatur Siffridus Presbyter lib. 2. epitomes historiae: Boregk etiam ex Siffrido haec adducens.]
Rex, praeter unum, vidit et cuncta erui.
NV. In monstrum abiret rexne cornutus merum?
CV. Somnum probavit res sed hei verum nimis!
Non rex ademptis robur amisit suum
Terris tot amplis: ni requirat per dita?
NV. Contenta reliquum si colas, satis es potens.
CV. Teutonicus alto quindecim et miles polo
Pleno orbe lunas Marte cernit congredi;
Reinbothus ortu. Mole reliquas exeunt
Geminae: altera harum sed foraminibus scatet:
Impactae in unam ceterae quam supprimunt.
NV. Simulacra pugnae, quidue te lunae movent?
CV. Miratus ipse haec spectra miles quid velint:
Stantem propinquo cernit Ottocarum loce
Euomere mixtis foeda frustis flumina.
NV. Non rara veniunt: et recentes somnia
Oculis figuras, ac remotas offerunt.
CV. Alemannus amnem flamen itidem turbidum
Ruere ad Bohemos spectat occiduo a solo:
Hiberni et undis fragmina vehi marmoris.
NV. Anl ympha cursu montium penetret iuga?
Fluvii et Bohemis tot scatentes saltibus [Note: De his secundo actu, scena secunda, nota sexta fuit dictum.]
Circa iacentes Teutonum fines rigant?
CV. Idem per auras illud ad spectaculum
Sopitus audit voce ferri haec flebili:
Lux heu malorum, tristis heu luctus dies!
NV. Diluvia divi, et arceant incendia.
CV. Modo flamma belli, sitque tempestas procul.
Et me remordent regis olim somnia
Immissa matri: gravida ut hunc alvo tulit.
Utero teneri visus est et enim lupus; [Note: Chronici Colmariensis pars altera.]
Subigens Bohemos: ore vicinas petens
Hiante terras; et recondens pectore.
Leo sed aduncis hunc adortus unguibus
In frusta laniat: victor et regna occupat.
NV. Sollicita terrent, somnia et temeraria:
His levia niti corda nec fas, nec pium.
CV. At certa iudex plurima eventus docet.
Congrua quot e hei signa concurrunt modo:
Misera et mariti infata conspirant quasi.
NV. Sinistra melior exitus probet omina.
CV. Hoc opto votis: Mixtus at cura metus
Ancipite partes pectus in varias rapit.
NV. Pro rege curas pone: mox cernes virum.
Sed quae per auras mixta gemitu vox sonat?
Quis ille, propero qui gradu celer huc volat?
Squalor quis oris? Quid gerit? quid fert mali?
Rudolphus opem a Deo precatur. Equus sub Rudolpho caesus: Caesar in terra iacens alium in equum sublevatus. Caesareanorum stratagema. Turbatus Ottocari exercitus. Milotus regem deserens. Ottocarus cum quatuor sociis fugiens. Caesi Bohemici: capti: in fugam acti: fuga erepti: Ottocarus a duobus insequentibus ex vindicta caesus: inflictis octodecim volneribus nudus repertus: Laam delatus. Rudolphus Ottocari necem deplorans caesores suo conspectu arcens. Dies proelii. Bohemorum strages quanta. Iusta denique Dei vindicta.
NUN. O Dura, saeva, dira fata et atrocia:
Tam miser an ullo casus aevo nos tulit?
CV. Clamare cessa: quid feras, citus expedi.
NUN. Quae prima vero, aut media, vel sint ultima?
CV. Ordine recense cuncta: nec quid supprime.
NUN. Hodierno ut ortu sol recurrit: proelium
Signis lacessunt hostis et rex mutuis
Patente campo: Marcha cui nomen facit;
Amne regiones Austrios intersecans:
Et signa coeunt rure Nidersbruggii. [Note: Proelii locus fuit Nidersburg, dicit Iordanus: et quidem recte. Nidersprung Mutius lib. 21. et Stumpfius lib. 2. cap. 30. dicunt. Auff dem feld Derspurgk/ ait Borgek. Ad oppidum Lavam, Dubravius: ad Laam Gerardus: in campo Marchiae haud longe a Cistersdorf, Cuspinianus inquiunt. Commissum fuit proelium in ipso castrorum campo: qui Germanis a flumine suo, Marchfeld nuncupatur. Vide primam huius actus scenam, nota secunda.]
Tigurina centum corda; et alios nomine [Note: De equestri dignitate ante proelium distributa, agit Chro. Germ. scriptum. Haselb.lib. 3. Centum autem Tigurinos a Rudolpho tum creatos fuisse equites auratos, Stumpfius refert lib. 6. cap. 17. et Gerardus lib. 1.]
Decorat equestri: fronte et hos Caesar locans [Note: Stumpfius ibidem. Suevos etiam prima in acie stetisse, testatur Urstisius lib. 3. cap. 1.]
Toto intuendum statuit exemplum globo.
Nostras cohortes instruit rex Symbolis. [Note: Haec symbola refert Chro, Germ, scriptum et Haselb. Licet autem uterque Bohemis quatuor fuisse Symbola referat: tria tamen saltem in omnibus exemplaribus; quotquot mihi videre licuit, leguntur.]
Teutonibus indit: Regna quovis hic die [Note: Chronicum vetus Germanicum habet: Hie Römisch Reich alle tage.]
Romana. Boemis tale. Bude VVicz Praha. [Note: Scriptorum vitio quaedam exempla habent: Budeuvetz Bracha: quaedam Budeuvetz Brocha: quaedam Vvuduvas Brocha. Sed hoc vitium Austriacis innatum quasi est: ut pro Blitera Vv legant et pronuntient; et Barbarae cui nomen est; Warwaram vocent. Puto ego, Symboli huius tria distincta esse vocabula Bohemica: Bude Vuicz Praha, hoc est, erit amplius Praga. Reperiuntur et alias apud scriptores Bohemica: vel origine sua verius Sclavonica quaedam vocabula: qualis apud Herodotum et Strabonem est, Massagetarum appellatio: qui a Masa gedi: hoc est a carnibus vorandis id mihi nomen accepisse videntur.]
Vox ceteris est Praga. CHO. Tumide sed nimis.
NUN. At Christus hosti sola fidei est tessera: [Note: Hoc enim gloriosum Christi nomen solum, Rudolphus tum Cumanos: tum exercitum totum invocare iussit. Chro. Germ. scriptum. Haselbachius lib. 3.]
CHO. Cumana risum gens prius quem nunc vocat. [Note: Dicit enim scriptum Chro. Latinum: Christi nomen ante hoc tempus a blasphemis Cumanis et semiChristianis Hungaris fuisse derisum: Haselbachius vero Hungarorum non meminit.]
NUN. Iuvenem Rudolphus monte Lassoleum locat: [Note: Chron Colmariense, Gerardus, Haselbachius etiam et Liber Ger. scriptus: ubi uterque refert: praelio interesse Hungarorum regi non permitti: cum tamen exempla manifeste repugnent. Ceterum Ladislaus rex, octodecim annorum erat adolescens. Chronicon Colmar. parte secunda.]
Ex quo propinquus spectet armorum vices.
NUN. Animant cohortes: semet exemplum et duces [Note: dubravius de Ottocaro. Gerardus de Rudolpho et Ottocaro.]
Animi exprimendum fortis, ac ponunt metus,
Incendit atrox rauca bellum buccina.
Prospectat hostis nos, et ad numerum pavent
Vel bellicosi. Currite equites, currite; [Note: Urstisius, Chro. Germ. scriptum.]
Clamat Rudolphus. Prae metu hi sellas equi: [Note: Idem scriptum Chronicon.]
Retinacula illi contrahunt pedum arctius.
Tremor at duobus scuta manibus excutit: [Note: Ibidem! ubi scuta describuntur.]
Campo hoc rubenti tres gerit similagines.
CV. Vah Pfannebergi fracta comitis pectora. [Note: Comites enim Pfannebergenses hoc utebantur insigni: ut antiqua monumenta et diplomata referunt: quemadmodum de Wumbergiis eadem testantur.]
NUN. Croceo sed atrum gestat id colubrum sinu.
CV. Trepidare produnt arma et haec Wurmbergium:
NUN. Praesul sed urbis revocat animos Rauracae. [Note: Haselbachius, Germ, scriptum, Lazius.]
Mox signa coeunt. Caesar et rex cum suis
At primi aceruis Marte dubio convolant. [Note: Chro.Ger.scriptum, Gerardus, Dubravius, Urstisius.]
Mystae satelles Rauraci ante alios equum [Note: Alb. Argentinensis. Urstisius hunc Henricum Schörlinum Basiliensis: Gerardus autem, Salisburgensis praesulis ministrum fuisse scribunt.]
Ubi calcitrantem calce Schörlinus fodit:
Monet evolantem Caesar omnes subsequi.
Basileus ergo vota eques sua Rheinius [Note: iidem auctores. Gerardus hunc Helveticae linguae Dialectum secutus, Rhinium: Urstisius Herrn Rudolph ze Rhein: Haselbachius de Rheno vocat: idem facit Alb. Argentinensis.]
Cantu hoc Rudolphus pro Rudolpho concipit:
Tu diva praesto virgo sis, genitrix Dei: [Note: Mutter Gottes steh uns bey/und las uns nitt verderben. etc. Urstisius.]
Ope tu secundes; nec sinas nos supprimi.
Utrumque penetrat carmen hoc exercitum.
Commixta telis spicula, hastis lanceas:
Collisa clypeis scuta, gladios ensibus
Utrinque cernas. Clamor it caelo virum:
Hinnitu equorum reboat aether: pulveris
Per rura nubes surgit, ac caelum tegit.
Hac parte stragem Mars, et illa dat gravem: [Note: Anceps enim erat pugna: Gerardus, Haselb Germ. scriptum, Mutius, Bonfinius.]
Mactato aceruo manat et campo cruor.
Hic data feruntur plurima inter funera
Tigurini ad unum a fronte volui sanguine. [Note: Stumpfius lib. 6. cap. 17. Gerardus scribit: horum gentilicia insignia Tiguri in Minorum templo ad rei memoriam depicta conservari.]
Caedes ut horae tristis haec spatio furit: [Note: Haselbachius. Scriptum Germ. ait: unius milliaris iter illo temporis spatio perfici potuisse.]
Haslovius aevo fractus Austriacum manu [Note: Haslovius enim hic annum aetate centesimum iam superans (ut in prooemio dictum est) Austriae fuit vexillifer. Lazii genealogia, Historia Germ. scripta. Quomodo vero huic vexillum deciderit: videatur Haselbachius: Leuvenclau in prooemio ad B. Lichtensteinios peculiari rerum Turcicarum descriptioni praemisso: et historia Germ. scripta. Lazius simpliciter Haslovium Austriae vexillum gestasse refert.]Signum remittit mole: Lichtensteinius [Note: Locis iam notatis.]
Henricus oneri mox labanti subvenit:
Vexillo et aciem repar at evecto integrum.
Animosa Styri corda et Austriadae probant. [Note: Gerardus, Haselbachius.]
Aciem sed extra saucium famuli ferunt [Note: Lazius, Gerardus.]
Ubi Pfannebergum: Styra cedit gens retro. [Note: Ibidem.]
Urgent Rudolphum fata: desilit ex equo:
In genua stratus tollit oculos et manus: [Note: ibidem.]
Tu Christe, clamat, solus auxilio veni:
Ades, oro supplex sacra per tua vulnera.
Sua praesul addit vota precibus Rauracus: [Note: Lazius.]
Reliqui sed armis rem gerunt: animus redit
Iam pene fractis: Styri et urgent proelium. [Note: Lazius et Gerardus.]
Clamant Bohemi: Praga, [Note: scriptum Latinum Chronicon.] Praga: Caesaris
Legio sed auras, Christe, [Note: Ibidem.] Christe, personat.
CHO. Arctis unus rebus est salutifer.
NUN. Mars aliquot horis funera aequat mutua. [Note: Rursus anceps proelium per aliquot horas. Lazius, Gerardus, Auentinus, Bonfinius, Aen. Syluius cap. 27.]
Modo nos, modo illi vincimus, vel vincimur.
Fors ausa nostris mox iuvans palmam annuit.
Hervvartus instar montis omnes eminens
Inhiat Moravus Caesari Fulnsteinius: [Note: Gerardus Polonum, Chro. Lat. scriptum et Haselbachius Turingum vocant. Chron. Ger. scriptum patriae gentis non meminit. At Moravum fuisse, antiqua probant monumenta. Haselb. et scriptum Latinum non Fulnsteinium, sed Vvolnsteinium vocant.]
CHO. Robustus, audax, trux, vafer, levis, impudens.
NUN. Cladem emptus auro cui minatis maximam
Insultat hasta, cursu equi, et caeco impetu.
Ceu leo ruentem Caesar ursum lancea
Angusta galeae per for amina excipit:
Punctu et cadentem victor extendit solo: [Note: Ibidem.]
Gigas et animam sanguine et gemitu evomn [(reading uncertain: spot of ink)]
In equo Rudolphi miles interea impiger
Ferrum recondit: cum viro sonipes iacet. [Note: Gerardus, Chro. Germ. scriptum et Haselbachius. Auctor Latinus scriptus Fullensteinio hoc attribuit: Chron. Colmariense viro cuidam forti adscribit: Sed Auentinus, Urstisius et Munsterus lib. 3. cap. 19. simpliciter, equum fuisse caesum inquiunt.]
Calces equorum stratus, ictus ac virum
Scuto sonantes arcet: ac se vi levat [Note: Colmar. Chronicon. Iordanus, Munsterus lib. 3. cap. 19.]
Terra Rudolphus, hostium cinctus globo:
Multorum et unus iam pedes vim sustinet. [Note: Gerar. Auent. Iordanus.]
Ulricus alis advolans Capellides [Note: Chro. scrip. Latinum. Gerardus et Auentinus. Quorum hi duo hunc Berchtoldum: Diplomata vero Streiniacae bibliothecae Ulricum vocant. Scriptum Ger. Chronicon et Haselbachius haec paulo aliter referunt.]
Ceu saeva raptis ursa pro catulis nova
Irrumpit acie: ferro iter per nos secat:
Alio et reservat Caesarem statuens equo.
CV. Iam medio regi: iam tremor pectus quatit.
NUN. Hic bella demum dirus accendit furor:
Omnes et uno conserunt manum impetu.
At nostra gemino deficit casu cohors.
Nam latere ab uno turma nostras Austriae
Sulco phalangas findit: ac sese ingerit. [Note: Gerardus, scriptum Ger. Haselbachius, Chro. Colmariense, Iordanus.]
Hachbergus alia parte Marchiades globum
Clamore nostrum fraudulento territat. [Note: Alb. Argentinensis, Gerardus et Urstisius. Colmariense Chronicon hoc Stratagema Bohemis tribuit: quo Caesareani tamen animati potius sint, quam territi.]
Fugiunt, tonabat voce, fugiunt: Austria
Mox turma vocem iussa repetit millies.
Dare terga nostros, nos rati, diffundimur.
Rex turris instar perstat immotus: [Note: Hoc iisdem ex locis, et ex Dubravio perspicitur.] latens
Miloti et agmen latere subsidium advocat.
At renuere illum; mox eques renuntiat.
CV. Quid si suorum rex dolo et scelere occidat? [Note: Milotus hic seu Milota, iuxta Dubravium, Moraviae fuit Praefectus vel Capitaneus, qui Ottocarum ex vindictae cupiditate deseruit. Dubravius, Gerardus, Germ, et Lat. Chro. scriptu: Haselbachius, Bonfinius. Aen. Syluius regem a suis fuisse destitutum generaliter loquitur. Qua de re apud Othonem abbatem rhythmi leguntur Latini.]
CHO. Quid fratris ultor turpiter si filiam
Moecho stupratam [Note: Gerardus. dubravius autem offensi Miloti causam non exprimit.] rege: et ipsum vindicet
Fratrem; innocenter turre combustum dato [Note: Gerardus, Germ. scriptum, Haselbachius. Lazius Latinum scriptum simpliciter necatum fuisse asserunt.]
Huic igne: nata iure questum de probro?
CV. Quid victus auro si dedit Dominum neci? [Note: Dubravius. Gerardus hanc a Bohemiae historicis causam adferri scribit.]
NUN. Milotus ala vix sua erumpit: cohors
Cum sparsa regem, et profuga bello deserit.
Pudenda tergis accipit pars vulnera: [Note: Lazius, Gerardus, Chron. Colmar. Cuspin. Urstisius.]
Cruor et sequentes largus enses imbuit.
Pars nando Marcham tentat: undas ac vadi
Ignara potat: corpora et rapitus vorat [Note: De Ottocari militibus in Marcha fluvio submersis, fuga elapsis et captis: videatur Lazius, Lat, et Germ. Chronicon scriptum, Haselbachius et Auentinus.]
Immissa vortex: scuta et aufert cum viris.
Propulsa in amnem pars fuga submergitur.
Pars enatando haec: illa se cursu eripit.
Pars capta manibus sed ligatis, ceu pecus,
Rapitur caterva: et acta stimulis pellitur.
CV. Quid rege vero de meo fit, obsecro?
NUN. Rex sustinendo se videns hoste imparem:
Comitum recedit quatuor tectus manu. [Note: Scriptum Germ. Haselbachius. Lazius et Chronicon Lat. scriptum non certum definit numerum.]
Alii petitum tota in acie mox duo [Note: Dubravius, Bonfinius et Aen. Syluius caesores duos fuisse Styros aiunt: Gerardus genere Merrenbergios addit. Germanicum Chro. scriptum et Haselbachius aliquot Styros dicunt. Lazius vero duos: et alterum Styrum Merrenbergium: alterum Hadamarum Cunringum Austrium fuisse inquit: quod veri simile videtur. Scriptum etiam Chron. Latinum, Ottocarum Styrorum et Austriorum vindicta caesum affirmat. Fallitur Nauclerus: qui Bohemum a Berchtoldo ab Emmerberg dapifero transfixum statuit: cum Caesar hunc Ottocari conservandi et adducendi causa miserit: ut iam nota 56. dicetur.]
Regem sequuntur: genere Cunringo Austrius:
Styrus sed alter gente Merrenbergides.
Binos trucidant: terga sed vertentibus
Regem duobus solum adorti vi premunt:
Ut cycnum aduncis aquila pedibus implicat.
Quovis reluctans rex, sed incassum, modo:
Et vocem et oculos humilis, et tendens manus;
O parcite, inquit, oro, victo parcite.
Auri talenta pro salute spondeo [Note: Scriptum Germ. et Latinum, Lazius, Haselbachius.]
Quaecumque: vobis me sacra astringo fide.
Non vincit aurum corda; non flectunt preces
Incensa furiis: supplicem raptant equo:
Laniando certant: bis novenis sauciant [Note: Siffridus presbyter lib. 2. Bruschius lib. 2. de Laureaco. P. Langii Chronicon Citizense. Gerardus, Lazius. Matthaeus Palmerius contra aliorum fidem ait: Ottocarum non occisum: sed captum tamquam contemptum mancipium fuisse servilibus adhibitu officiis: postea vero regno restitutum. Quod considerata Rudolphi in Ottocarum observantia et animo lenissimo longissime a vero abest.]
Vulneribus artus: fixo et insultant humo.
CV. O dira caeli templa, terras o truces:
Quo misera vertar? Quid geram? cui conquerar?
NUN. Per pectus ensem Styrus adigens; nunc iaces:
Fratrem [Note: Aen. Syluius, Haselbachius, Gerardus, Lazius. Vide notam 6. actus 1. scenae 1.] eximebas qui cruce insontem, refert.
Hadamarus ictu colla rumpens Austrius;
Iam natam adulter fratris, inquit, polluas: [Note: Ex hac enim Rex viva adhuc Margareta coniuge, utriusque sexus natos: et nothum illum Nicolaum Oppaviensi ducatu donatum, suscepit. Dubravius lib. 17.]
Nostram tuis et inquines gentem nothis.
CHO. Sic innocentum sanguis immergit reos:
Cruor et tyrannos saepe suffocat suus.
CV. Hei me scelestam, regem in ipsum, et impiam!
Ignara vestis fraude Nesseae Herculem
Obiecit uxor coniugem Oeneis pyrae. [Note: De Deianira, vide Sophocli Trachinias.]
Meum hei veneno sed sciens ego Herculem
Trucido linguae! quid manu letum morer?
NUN. Audit referri ut nomen Ottocari frequens:
Salvum periclis Caesar educi iubet.
Otho mox recurrens ille Berchtolsdorfius:
Maesta et reportat [Note: Gerardus, Lazius.] nuntia Emmerbergides:
Vixisse regem. Caesar bis dictis stupens
Avertit aures: casum et Ottocari gemit
Sibi culti, et ira fervet; haud captum dari:
Conspectu et arcet caedis auctores suo. [Note: Dubravius. Et Caesarem Ottocari casu graviter doluisse; Gerardus, Lazius et Siffridus lib. 2. referunt.]
NV. Conversionis sortis hei subitam, et gravem!
CHO. Sic o furentes, sic Scythas tot saecula
Impune Christum persecutos vindica;
Rudolphe quassi columen orbis unicum:
Spoliis onusto Thraces ac tibi serviant.
NUN. A strage Caesar temperare omnes monet: [Note: Gerardus.]
Inhiberi at Hunni non potest rabies trucis.
Nudo repertum corpore, exutum et bonis [Note: Scriptum Germ. Mutius. Nauclerus a Ruffianis regalibus exutum, inquit. Haselbachius a Claonibus denudatum ait. Gerardus.]
Laam Rudolphus mandat Ottocarum vehi. [Note: Haselbachius. Chro. Germ. scriptum. Cuspinianus solus inquit; regem Laae primum exspirasse. De sepultura apud hos; Mutium, Bonfinium, Dubravium et alios varia est opinio. Ossa vero eius Pragam esse relata, constat.]
CV. O semper atram: sexta post vicesimam [Note: De anno ac die caedis historici non congruunt; Cuspinianus et Munsterus annum 1279 ponunt: Nauclerus autem, Haselbachius, Chro Germ. Scriptum, Thomas Iordanus in marginalibus ad Dubravium, Boregk, Aen. Syluius et plerique alii annum statuunt 1278. Praeterea Gerardus, Haselbachius et nonnulli alii VII. Calendas octobris: non pauci vero 26. Augusti: quamquam etiam plures 27. B. Ruffo acram, Ottocaro fatalem faciunt: inter quos sunt Dubravius: in hunc Thomae Iordani marginalia. Boregk, Aen. Syluius et Haselbachius. Chronici Colmariesis pars altera, et Christophorus Iordanus vigiliam B. Bartholomaei: scriptum Chro. Germanicum diem Barbarae consecratam, Ottocaro necem attulisse volunt.]
Quoties Bohemis redeat Augusto dies!
CHO. Iudicia Divum proh tremenda opibus gravem,
Ostro et superbum tela vix humilis tegat?
NUN. Spolia hinc Rudolphi miles ac praedam rapit:
Et campo et undis: stragis ac nostrae viros
Numerans; bis ultra septies mille invenit. [Note: Gerardus, fastorum Colm. pars prior, Cuspinianus, Munsterus lib. 3. cap 19. Ch. Iordanus.]
NV. Ehei putanda est quanta vinctorum manus!
NUN. Longe at minorem Caesaris cladem ferunt. [Note: Bonfinius, Aen. Syluius cap. 27.]
CV. Sic cerno regem, sic ego excipio meum?
Hei monita Divum spreta, risa et somnia!
CHO. O dignitatem in feminam, gravior viris,
Tuitus fuisses; mulier o rex, viveres.
CV. Medea patri filios; natis patrem [Note: Euripides in Medea. Deianira partim Sophocleam ad Trachinias: Medea vero partim Euripideam in hac Tragoedia imitationem prodit.]
Ego saeva macto: hei nate regno iam tuo
Eicimur: hostis te nisi insontem ferat.
NV. Hei tantus uno virne momento ruat?
CV. Exosa cuncti: quo ferar? cui supplicem?
Cui tuta fidam? fata vos, fat a horrida;
Regno o nocentem rapite me quoque perdito.
CHO. Sic stabile nil est: summa ad imum sic ruunt.
Sic convivaces [(reading uncertain: spot of ink)] ac rebelles regibus:
Animis tumentes, regna violenta, improbum
Regnandi amorem, perfidos, tyrannidem:
Scelera et severi cuncta plectunt Caelites.
Si regna et urbes videris: quaevis suos
Et regio et aetas (heu malum!) Ottocaros habet.
Semper Rudolphum sed suum patriae tamen
Votis petitum largientur numina.
Vos rege moniti sapere reges discite:
Vestro et cavete quisque abuti numine.
Potentiorem semet alium quisque habet.
Vos sed mariti coniugum potentiam
Inhibet e frenis. Semper imperium viris
Muliebre nocuit: saepe pessundat viros:
Et tota luctu regnaturbat flebili:
Tragicus theatrum sicut hoc planctus quatit.
[Gap desc: notes worked in]
FINIS.
EX tragico paulum sed iam, rex magne, theatro
Huc dignere, precor, facilis convertere vultum.
Freidekium nec enim solo de marmore cernes
Streiniadae: ingenii lusu sed picta videbis
Numina; Caesareis, regumque illustria sceptris:
Austria tercentum quae messibus alta Rudolpho;
Rudolphum a primo te sevit ad usque secundum:
Partaque semideum lustrabis Marte tropaea.
At florere tuis Pater hic quam dive triumphis
Laurum prospicies; non ullo concidet aevo:
Imperio aeternos et gens dabit Austria reges.
Serenissimae Tuae maiestatis Caesareae humilimus cliens M. Georg. Calaminus Silesius.
PEctore dum revoco memori, tacitusque requiro;
Freidekio ter visa tuo dignissima versu:
Mens iterum formas stupet admirata priores:
Hasque videt magno vix posse volumine dici.
Quae paucis tamen his rerum fastigia tangens
Persequor: o patriae columen bonus excipe Steini.
Quisquis Freidekium longe prospexerit: arcem
Num video? augustam vel cerno, dixerit, urbem?
Tam spatio patet haec lato, tam moenibus ampla:
Ardua tam tectis, nitidis ac turribus exit.
Ac mirum; ex imo tantam fundamine molem
Unum posse virum ad celsas educere nubes:
Centum bis denis alii cum ponere lustris
Pagum vix humilem valeant; signare vel urbem.
Huius non operis sed adhuc finisse laborem
Streiniadae satis est. nec enim tumente quiescis:
Donec coepta gravi sacra Divum limina sumptu:
Vicus et oppiduli surgat Versnizius instar
Arces pone tuas: decus olim cuncta nepotum.
Publica sic floret bene res: sic perpete vivit
Igne focus: si ture precum calet ara perenni.
Primo vix aditu patulis subit advena tectis:
Ac cito, quod miretur, habet. Ferat omnia circum
Intentos oculos: nihil hic occurret inane:
Nil deerit: nulla quis parte superflua cernet.
Hic, quae praetereunt ignavi, multa docebunt:
Artificisque mannum ducent, normaque praeibunt.
Nec tua tam lautis convivas atria mensis;
Et miti exhilarant Baccho: quam corda figurae
Pascunt flexanimae supra caput ordine pictae:
Hic, ubi celsa patent longo cenacula passu.
Trita nec, a lippis hic aut tonsoribus hausta
Cernere erit: novitas animos miranda movebit.
Ingeniosa tenent quaevis emblemata formae;
Uno vel geminis late spectantia verbis:
Ingenii documenta tui felicia Streini
Omnia: quae vitae speculum sint atque theatrum.
Iam brevis angusti mortales excipit aevi
Terminus: ergo modo tener est quocumque regendus
Flos iuvenum: praestans seu lumina flectat imago:
Percellant animos vel acute dicta profundos:
Et sic vera statim est annis sapientia primis
Instillanda homini: venit albae rara senectae:
Ipsos docta viros etiam spectacula longum
Contuitu retinent doctrinae plena senilis.
Dulce quid alloquium, quicquid moveatur, et oris
Mella tui: et summis referam de rebus acumen?
Proxima cenatos laqueatis limina tectis
Accipiunt: iusto simulacra et in ordine viva
Induperatorum monstrant, regumque, ducumque.
Hic quoque suspicies peregrinis edita terris:
Et quae mira parit monstrosus plurima pontus.
Inde salutantem faciles ubi limine Musae
Excipiunt: veras et opes, et pectoris imas
Docti delicias per mille volumina monstrant.
Nam deus atque Dei vates ac iura professi
Enthea: iustitiae praeses Themis edita caelo:
Pulcher et hic habitat medicae pater artis Apollo.
Res operosa alio foret orbe Helicona: vel altum
Scandere Parnassum: bibere aut Aganippidas undas.
Hic sacer est Helicon, hic Pieria, hic Aganippe:
Ausonis hic tellus, hic Graecia, Nilus et Hebrus:
Tam spatio coniuncta brevi quae singula carmen
Ore vetus solito repetunt, et pectora mulcent.
Abdita cum primis superant hic temporis acta
Prisci: Mnemosynes ope tot serutata per annos.
Seu Romana iuvent, seu Graia; Tuiscone creti
Vel veteres: culto quivis hic ore loquuntur.
Nil Pelusiacos inter, vel Thracas et Indos:
Sarmaticos inter populos, Hunnosque, vel omnes;
Quos fovet hic orbis, fuit ullo tempore gestum:
Quod non hic liceat chartis, vel nosse relatu
Streiniadae: hos oculos memor, has ego testor et aures.
Et lustrare viros datur hic in imagine plures
Artibus illustres: probrisve aut laude perennes.
Ceras quid veteres: sacra vel diplomata regum?
Scriptave con memorem veterum monumenta librorum?
Quae mihi ni, Streini, tua perlustrare dedisset
Gratia: non tragico gereret meus arma cothurno
Ottocarus: magni aut caderet virtute Rudolphi:
Primus ut Austriadas hoc servat nomine Caesar:
Iuvit et Ulricus claro me sanguine cretus
Starhembergiades: praestans et Achacius ortu
Ille Losenstenides abavorum iura suorum:
Ottocari et signata manu mihi credidit ora.
Austriam Haselbachii commisit at ille petenti
Beccius: extremas prope qui penetravit in oras
Artes complexus comites: quas Caesaris aulae
Usibus asseruit variis toto impiger aevo.
Iordani sed opus veteris monumenta Iuvavi
Blotius exhibuit: me per libraria ducens
Aonidum tempe divo sacrata Rudolpho.
Blotius his custos iam tot qui praesidet annos;
Antiquae penitus fidei, iurisque sacerdos.
Te sed Melpomene cantat duce: tu mihi venam,
Praesidium Richarde sacrum; magnosque canenti
Suppeditas animos: meditaris et otia Musis.
Solus ad augustum mihi tu, res magna, Rudolphum
Es via, Maecenas: timide tu ducis euntem:
Te mihi sacra patent praeeunte palatia vati.
Pulvere me saltem possim, curisque levare
Continuis: mea cuncta Deo, Musisque vovebo:
Semideumque canam genus, Austriadasque potentes.
Hanc ego per dextram iuro, Phoebumque faventem.
Magnus id o quoties olim Crato; summus et ille
Sturmius optabant: vis dum mihi maior inesset.
Nunc vigor ingenii languet: nunc saepius artus
Uror: et ante diem nivibus caput albet iniquis.
O Maecenatem mihi pridem fata dedissent.
At non in sterilem modo sors me dura senectam
Ingratos inter pueros operasque Lycei
Maceret: haud parcam studio, cedamue labori;
Iudicio recolens iam dexteriore Camenas.
Gressus tu dubios flectes, cursumque fovebis
Librorum auxilio: placido et me numine duces.
Obvia nam paucis penitus tibi cognita novi:
Usus inque tuos vidi collecta, Richarde.
Hic amor, hoc etenim studium tibi; facta potentum
Provehere Austriadum: librisque et imagine ferre.
Tu precor, huc oculos saltem, mitissime Caesar,
Flecte parum: atque animo cultum spatiatus in hortum
Streiniadae ingenio natas percurre figuras.
Non licet hic tantum flores et carpere fructus:
Alcinoo quales et hiems et protulit aestas.
Tempora temporibus collata: illustria factis
Cernere facta licet: gemina hic quae porticus offert.
Quicquid ter centum septenis iamque ter annis
Semidei gessere tui; simulacra, Rudolphe,
Ingeniosa docent: vultusque et symbola regum:
Signaque cum scutis spatio inferiore foventur.
Austria nam medio Pallas sedet ardua vultu
Montibus Europae fictis: stat vertice crista
Pavonis speculum sacra terrae signa potentis.
Austriadum quinas veterum fert pectus alaudas.
Dextra globum gestans bifidum moderamine nixum
Signat: se geminis dominari partibus orbis.
Namque Europa suo prope dextram libera tauro
Insidet insigni: capite at turrita coronam
Sponte quirinalem lectae dat ferre Minervae.
Virgineo ad laevam se subdit America vultu:
Saepe, sed incassum tentata; subacta nec armis:
Parte tegit pennis nudos cui psittacus artus.
Pazan hanc rubeo fera sed vehit Indicat ergo:
Ventriculo generans lapidem de nomine bezar:
Quodlibet arcana arcentem virtute venenum:
Virus et hinc quae certa fugant, bezardica dicunt.
Sed geminae ad Divam quae stant utrinque columnae:
Mystica divinis et signa loquentia formis:
Ales et Ausonidum bellator praeside Christo:
Imperium Austriadis spondent sine fine futurum.
Frustra vos etenim picti post terga columnas
Funibus arreptas: sub et his evertere magnos
Tenditis heroas: viget, aeternumque vigebit:
Nec vim, nec tacitas metuet domus Austria fraudes.
Impia gens Furiis ardet: bene conscia numquam
Mens pavet: auctorem dolus et plerumque requirit.
Cernimus Austriadem iuxta ceu quinque Minervam
Induperatores; bis rex immixtus et unus
Imperium intrepidi foveant utrinque locati.
Ad dextram Habsburga primus de gente Rudolphus
Franciadum sanguis regum tenet orbis habenas.
Ottocari premit hic strati pede colla: Bohemum
Et tumidum regnis, periurum, bisque rebellem
Ultor transadigit; telluri affigit et hasta.
Parta nitent iuxta bis septem Marte tropaea:
Et bene terna monent reges haec verba superbos:
Discite iustitiam moniti: scelus omne severi
Exercent poenis Superi: at pia facta rependunt.
Proximus huic natus iam lapsum Albertus Adolphum,
Infelix bellum regni de iure moventem;
Ensem oculo intorquens rex fundit rure Nemetum.
Et bis sena videns sua pingi et facta referri;
Hoc factum, alterius contemptum et regibus ore
Exprobat [(editor); sic: Exprobrt] ; I, verbis virtutem illude superbis.
Sed iam Fridricus dextram cognomine Pulcher
Boio coniungit Ludovico: et foedera regni
Consortes inter sacra firmat epistola cera.
Invidet Austriadae sed mors hos tristis honores:
Mutua post regum multo cum sanguine bella.
Et sceptra Albertus tenuit qui terna secundus
Armis hic signo populos victrice notatos
Ostendat geminos. Nam finibus ille Bohemi
Acer Sarmaticas excussit Marte phalangas:
Reppulit et celeri Thaboritas impete versos.
En sed Lassoleum post dantem iura Bohemis;
Alberto hoc cretum: quanto truncum ille tropaeum
Erigere hei nisu contendit: fata sed obstant
Perfida: vel patrios aequare ubi posset honores.
Corvus at hic pedibus quinto sese implicat uncis
Romulidum capiti: Friderico avellere nitens
Pileolum Austriadum: rostroque auferre minaci
Ante omnes insigne ducum regale gerentum.
Civica sed, vestit quae pone corona tropaeum;
Hostibus aversis monstrat, natoque recepto:
Composuisse armis Fridericum et legibus orbem.
Palladis ad laevum sed iam latus inclita regum
Facta referre iuvat formis, paulumque morari.
En, ut femineo supplex procumbit amictu
Austria pileolo saltem sublimis; at armis
Pressa diu: dextra levat hanc solatus: et aegram
Maximus Aemylius regnis et honoribus auget.
Supplicis ecce pedes iuxta iam cernere corvum
Hic licet exanimem: signum post terga fugatos
Hunniadas: Albam evictam, Austriadasque receptos
Exprimit. A leva septem vexilla sed hostes,
Designant alios intacto a Caesare fusos:
Signifera hinc lauri vestitur fronde columna.
Marcus eam iuxta Leo victus Marte superbos
Regi submittit Venetos, et paret ovanti.
At sub ea abscisso Boius vomit ore cruorem
Penzenaverides: truncum iam Caesare corpus
Eluso: inque auras figit caput hasta pudendum.
Virgarum vero fasces et scripta rebelles
Verba monent revocare pedem: nec temenre Divos.
Sed iam tergemino Hesperiae rex ore Philippus
Geryones sceptrum levat hic; atque insuper addit:
Ecce sub Austriacam rapitur quoque Iberia terram.
Pontem ita Traianus Graecam infra Dacicus Albam
Inscripsit quondam: quae, Streini, es verba secutus:
Ecce sub imperium rapitur quoque maximus Ister.
Sed tua quis numeret iam bella, hoc crete Philippo
Carole? stans medius quae involvis utrinque figuris:
Verbis res positis aperis sed pone latentes.
Adlatus est dextrum septenas mole columnas
Cernere marmorea: dominum haec orbem exprimit illa.
Nempe quod hic Victor sit Carolus orbis et urbis.
Caesar ad hanc urbi, qua se Campania iactat,
Parthenopae ignoscit: Gandavis parcit ad illam
Supplicibus: domino se Sfortia subiugat illic
Dux Mediolani: ac populum submittit habenis.
Imperio sacras sub ea sed prospicis urbes;
Germanosque duces volui, et protendere dextras.
Prosequitur venia orantes, culpasque remittit
Carolus: et patriam componi pace laborat.
Pyramis Hesperios notat haec suprema rebelles,
Hoc erecta loco: tua quo domus eruta fundo est:
Coniurate iaces tu quando Padiglia truncus.
Hanc pendet iuxta sed fune levatus in auras:
Diis quondam Superis adolet qui tura Samorrae.
Altior bis vero quae surgit ad aether a turris:
Placatum Hispanis regem designat asylum.
Iuliacis Duram campis, Geldrosque subactos;
Cimbros seu veteres monet illa parte tropaeum:
Nervii at hoc populi Tornacum Marte receptum.
En tres exacti Libyae ceu finibus illic
Procumbunt reges: ut divi numen adorant
Caesaris: atque humili sua dedunt pectore regna.
Ad latus a dextra sed laevum lumina transfer:
Et mecum lustrare novem iam perge tropaea.
Haec tria de Libya victis sunt parta tyrannis.
Efferus Hispanis cadit hic Horuccius armis:
Ad cubitum manus est cui ferrea: sceptra relatus
In sua rex vero Tremiseni pace quiescit.
Frater at hic caesi trux Hariadenus opum vim
Praeda convectans vi raptis pellitur Afris.
Arcem sed Caesar perrumpit Marte Goletam:
Teneto [(editor); sic: Tuneto] potitur regno Carthaginis olim:
Eiectumque solo Muleassem in regna reponit.
Quin bis sena virum, septenaque milia vinclis
Eximit: abducta ac vitae cum classe reservat.
En post ter quinas ibi messes edomat urbem:
Nomine quae Leptis quondam; nunc Africa fertur.
Illud Casono signum duce Bistonas agris
Sparsos Austriadum toto agmine fudit ad unum:
Vertere cum turmis Solymannum et terga coegit.
Caesaris hic acies Romam caput orbis, et ipsum
Angit pontificem: praedamque avertit opimam.
Orbis at hoc signum novus, et comes India divo
Porrigit Austriadae: victoris et audit habenas.
Pizarrum hoc Indi nova tradit palma tyrannum.
Hoc iterum est Libycum Scythica de stragetrophaeum:
Delet ubi classes: Aphrodisii concutit arces:
Rex cum reliquiis versum et premit ense Traguthum.
Signa sed in nono bis cerne quaterna tropaeo;
De Gallis toties victis: rex numine regem
Respicit hic placido Ticini ad moenia captum.
Bicagiam hic iuxta Gallis manus Helveta caesis
Concidit: hic iterum consors arcetur ab oris
Ausoniae: hic Italam funduntur pone Rebeccam
Franciadae: hic Venetis sua stratis funera densant
Ad Mediolanum: stragem hic cum rege Navarrae:
Hic ad Parthenopen: hic cum ductore cruentam
Stroziadae accipiunt cladem, victique recedunt.
Denique pyramidas prope maeste Gallia vultu
Cum sex quinque suis amissas urbibus urbes
Prospicit ac plangit: succumbit ibi Itala regi
Tellus Ausonio: pyra sed succensa tyrannum
Tartariae exurit: cinis et dispergitur aura.
Haec tua sub mutis o dive latentia formis
Carole facta satis iam sit tetigisse: celebret
Quis satis: Iliadem nisi quis canere ausit Homerus?
Caesaris ad levam Caesar iam publica frater
Frena capit; pacis Fernandus divitis auctor.
Lacteolo ad dextram posita hinc stat femina vultu:
Laeta manus explet cui pleno copia cornu.
Ad latus hoc autem distractos lite Bohemos
Sanguinea in priscum rex pace reducit honorem.
Hunniadum eiectus regno illic iure Ioannes
Visitur: et parent Fernando Pannonis arva.
Ast ibi crudeli pulsam legione Viennam
Deserit: ac duplici Solymannus clade fugatur.
Ginsiacis iterum prohibetur moenibus hostis
Rege sub hoc Scythicus: Furiisque erepta minisque
Austria et Hunniadae spoliis ac pace fruuntur.
At genua amplexae pater hic veniamque roganti
Placatur Genuae facilis: patriamque tuetur
Communem auxiliis, Divumque propagat honorem.
Maximus hoc alter sed nomine, maximus ipsis
Rebus et Aemylius regit hac in imagine terras:
Providus et clemens, nulli et virtute secundus.
Hanc servatori monumenta aeterna columnam
Grata suo statuit res laeto publica vultu.
Praepes Romulidum Iovis armiger explicat alas
Hoc apici insistens pede: civicam at ille prehendens
Porrigit Aemylio partam virtute coronam.
Palma sed evictos ea Dacos parte rebelli
Eripit hac domino: sed reddit Iazyga regno
Sigmundum: ut veniam pressis reus accipit Hunnis.
Caesar at hic Saevis Solymanni opponitur armis:
Belluae et horrendas acies, rabiemque retundit.
Paucorum culpa sed plures illa nocentes
Palma notat tacite: imperio quae vindice parta
Unius hei casum dolet in consortia tracti.
Sic foris arma; domi prohibet sic bella: facesque
Excutit Aemylius: sua paci et regna reservat.
Sed iam divino prope, sacratissime, vultu
Patrem tu radias iuxta, Rudolphe, micantem:
Proque tui ingenio generis divinitus aequo,
Clementi ac facili bellorum incendia sedas:
Qua datur, et prudens pacatum protegis orbem.
Asserere et Musis amor est sub pace magistris
Hospitia: et dignos lauro vestire ministros.
Thracas at in diros ultricia corripis arma
Gente lacessitus periura: limite fines
Profers imperii: et Christi pro numine pugnas.
Namque tibi a dextra sex hoc religata tropaeum:
Quos Begos dicunt, ductorum corpora tradit.
Fixa aliorum hastis capita illic sena levantur
Caesorum; erectis ora inter singula signis.
Ad latus id laevum gemina est a strage relatum:
Proxima quam terris aestas atque edidit undis.
Bosniae enim praeses Siseggi pulsus in amnem;
Dux equitum ac toto mersus bibit agmine Culpam.
Funditur hinc peditum legio cum principe Budae:
Regalis longe et campis rubet Alba cruentis.
Maesta sui exclusam sed partem moenibus omnem
Diripi: et hostiles queritur considere in ignes.
His alii accedunt Scythica de gente triumphi.
Victum est Sabakium: ducibus nec quattuor actis
Sufficiunt vires nostras prohibere catervas
Fillekio: arx versa praeceps ubi deditur urbe.
Cogitur hinc nostris portas reserare Dybynum:
Collaque servitio Setschinum funera passum
Asserit: et Dregelum vim supplex ferre recusat.
Denique septem humiles aliae se legibus arces
Rudolpho adiciunt: postquam se viribus hostis
Undique contractis pugnae subducit et agris.
Castra Getae nec enim saltem formidine tradunt
Plumbi quassa globis: numquam sed tacta relinquunt:
Hunnus et obliqui prope littus ad usque Tibisci
Extendit fines: et quondam erepta requirit.
Mars et mense suo, sol nona ubi luce refulget;
Auspicio hunc aperit felici belliger annum.
Dux hic Austriadum Matthias fervet in armis:
Altum sulfureis Novigradumque ignibus urget.
Omnia momento viden' ut iaculentur eodem
Fulmineos tormenta globos? ut Bistones intus
Horrent semineces: ac pectore consternati
Per montem arrepunt: redimuntque suam arce salutem:
Diffisus Vaciae flammas ibi suscitat hostis:
Et latere obiecto tria forti infesta Canisae
Castra cremat: cuncta et Vulcano eversa relinquit.
Plura sed his animo signis quoque cerno tropaea:
Ultor ab infida referat quae gente Rudolphus:
Plectet foedifragae Deus ut periuria dextrae.
Vos modo vos Christi gaudentes nomine, vitam
Ponite securam, et fastum: sopite furentes
Bella domi reges: odiorum incendia tandem
Excutite: unanimes atque arma indicite Turcis.
Nil temere sed adite, nec hostem spernite: damnis
Saevior acceptis furet: ut venabula cum iam
Sensit aper: dentes acuens magis ardet in hostem.
At vos cuncta rati superasse pericula: cauti
Aggere vestra domi, et validis includite muris.
Streinius autumni bis denis nonne diebus
Fossa Freidekium et vallis munivit acutis
Prompto hominum studio? furiosa ubi mente Sinamus
Finibus Austriadum Bassa est extrema minatus.
Summo sed pietas sit pro munimine: puro
Tollite corde manus: et Christum exposcite votis:
Robur hic, et clypeus, nostrum est et solus asylum.
Porticus exedra sed in hac spatiosa Philippum
Extremae dominum Hesperiae septena gerentem
Signa fovet: domito quae victor ab hoste recepit;
Caesaris ingenio patris ad sublimia natus.
Induperatores vero hac et fornice reges
Pectus ad usque licet lustrare in imagine vivos:
Quos aquilae, pedibus gestant et gryphes aduncis.
Symbola dein iuxta legere: extra cernere scuta
Sed suspensa datur: queis sintque insignibus usi.
Parte sed ex visa licet inferiore figuris
Nunc inferre oculos: quas contignatio praebet
Altera: et Austriadas depingit acuta potentes.
Romana hic medio tabulati pectore praepes
Austriadum arma fovet: ditiones pone locantur:
Subdita queis supra Germania gaudet et infra.
Parte sed opposita signis dominantur Iberi
Pluribus: Austriacis et iungunt omnia sceptris.
Arma ducum paries, Comitumque erectus ad hortum:
Inclita quos bello peperit Germania, monstrat.
At quos Sardiniae, et Siculi, vel sevit Iberi;
Regnum et Parthenopes: ad campos ductus adumbrat.
Qui restat geminus; sanctos libamine patres
Sub Diis Austriadum, redimitos tempora vittis:
Infula et insignes positis locat ordine signis.
Hinc urbs, quae princeps regioni est cuique fenestras
Inter et has supra tabulis impressa superbit.
Ne grave sit iam paulum oculis conscendere turrim:
Et cuiusque habitus spectare et gentis amictus.
Iure hanc ridebis: cultus sectaberis illam
Femina virque pari: et morum discrimina disces.
Nobiliora caput supra sed flumina cernes
Europae simul atque Indi manare per oras:
Stantis et Oceani vastos mirabere tractus.
Omnia semideos quae iam numerata potentes
Austriadum agnoscunt: et honorant numina votis.
Hunc labor hic etiam finem contendit ad unum;
Streiniadae ingenio varia sub imagine vivens:
Ut suus Austriadis sit honos, et laude vehantur.
Hic quoque deducti per formas carminis orsus;
Terminus estque mei: quantum est in paupere vena:
Ut tua, dive Pater, celebrentur sancta, Rudolphe
Numina: et aeternis tua vivat gloria fastis.
A pictis animum sed iam revocare figuris:
Et iuvat ingenii reliquos pensare labores.
Non etenim patitur te Musa quiescere, Streini.
Nec satis est, culto te prisca volumine quondam
Stemmata Romulidum luci sacrasse perenni.
Gentes iam patriae meditari crederis ortu
Insignes: veterumque notas et nomina ferre.
Ipse strues vidi chartarum indagine lectas
Longa, difficili sumptu, infandoque labore.
Mersos sic tenebris mulos revocabis in auras:
Et prius obscuros: lucemque illustribus addes.
Et sic ingenio tu morte potentior ipsa es.
Forsan et Ausonidum reges; quos Austria saeclum
Edidit in quartum, capita orbis summa reduces.
Sed pendent curis opera interrupta molestis:
Quas geis Austriadum divo pro sanguine praeses
Consiliis: varias et fers legatus in oras.
Et sic pro patria; magno et pro Caesare vires
Corporis, ac vitam, sumptus impendis et ipsos.
O meliora tuis faveant tamen otia coeptis.
Liberiora sacrae nam Musae corda requirunt:
Secessumque petunt, et amica silentia poscunt.
Hei sed iniqua meas remorantur multa Camenas.
Namque ubi Musa suam posuit mea numine sedem
Praeside: parva operas hic in testudine subtus
Principis iste tui faber annos perficit octo.
Incolit et partem, mihi quae sit habenda, penatum;
Nescio quo poscens id iure: nec inde lucelli
Quid redit ad socrum: hos grandi quae condidit aere.
Follibus ille actis spirantes suscitat auras:
Horrisonum vasta ferrum fornace liquatum
Forcipe comprendit: massamque incude reponit.
Aes cum tinnitu nunc hic, nunc concutit ille:
Fortius hinc feriunt, triplicataque verbera miscent.
Massa bibit stridens, et aquis immersa susurrat.
Obstruit offenso mox aures Musa cerebro:
Mallei et e digitis calamum (nil fingo) labantem
Excutiunt: mensa tremit et trepidante papyrus:
Ac rimis passim domus ictu quassa fatiscit.
Omnes proh Superos: quae sint commertia Musis
Cum truce Vulcano? ferrum dum cudit hic infra:
Supra ego vim passus, numerisque in carmine vulsis
Tristis et indignans mediter sine labe poema?
Verum tu Sterope, niger et tu fronte Pyracmon
Vos agite hinc: Musis et digno cedite Phoebo.
Haec domus, hic locus est, argenti aurique talenta
Sunt ubi cusa manu: res cum stetit Austria quondam:
Et procul hinc saevi trux esset bellua Thracis.
At nunc cornipedum soleas quod formet equorum
Mulciber hic ferro, mutata sorte; dolendum est.
Aurea fulserunt quondam: nunc ferrea strident
Saecula: prisca docent monumenta, et nostraque aetas.
A musis oculos namque huc flectamus ad auri;
Aeris, et argenti positos longo ordine numos.
Induperatorum vultus, regumque ducumque
Noscere qui satagunt; veram et lustrare monetam:
Hic monstrent varias antiqua numismata formas:
Et tanto numero: lux quae vix una pererret.
Hic rex Isacidum; quo non sapientior auras
Iuit in aetherias; Salomon rutilo ardet in auro.
Priscus et hic Gothico rubet arcu numus, Erasmi
Donum Cycnoridae miseri ad lamenta coloni
Qui terra exiluit: quassit quam forte securis:
Quando fames ussit inopes malefida Bohemos.
Sed longum numerare foret rarissima visu.
Indica quid referam, et miris Nilotica formis:
Orbis et occiduus, vel quae plaga sevit Eoa?
Horrendum hic visu basiliscum in imagine cerno:
Corpore quem vero poscenti dona Rudolpho
Misisti rerum domino mitique, catoque.
Cristato haud similis; lucem qui nuntiat ales:
Vulgi qualem oculis pictorum subicit error:
Sit licet ille bipes; viridi neque corpore maior.
Nam caput et collum salamandrae et cauda nigrantis:
Corpus sed medium squamis horrere videtur.
Monstrum quid referam fulgens Erymanthidos ursae:
Aequantis taurum: nisi tauro vastior esset?
Et variis quae plura locis ego mira notavi.
Inde tuis fessus studiis petis abdita nuptae
Limina dulciculae; cara cum prole sedentis:
Huius et e roseo sitiens bibis ore levamen.
Arridet soboles lepido generosa parenti;
Fingentique iocos: digitis et mollibus ora
Demulcet: barbam pectit: tenerisque prehensum
Brachiolis blande premit: ac tibi basia figit.
NOn vitae tibi deliciae pia pignora laetas
Eliciant lacrimas? molles ceu matris ocelli
Rore madent pluvio? generant et gaudia fletum.
Hinc te lacteolis uxor complexa lacertis
Paeonias ad opes nova per penetralia ducit:
Ad quarum stupeat numerum Panacea vel ipsa.
Hic magni sucos pretii, suavesque sapores
Miscet odoriferis: tristesque caventia morbos
Porrigit: ac fida vitam tibi mente propinat:
Omnia depromens et operta medetur egenis.
Scilicet aetheriae sunt haec praeludia vitae:
Alter in alterius cum totus amore quiescit:
Te regina pio turtur ceu compare gestit.
At quem dira domi truce mordet dente Megaera:
Expiat hei longo culpas vel vivus Averno.
Sed tamen et concors nonnumquam tristia lectus
Sustinet: ac dulces quis miscet amaror amores.
Aspice singultu pia ceu praecordia pulset
Mater: et abreptum gemat atra morte Richardum;
Patris delicias: tetigit qui limina primus
Aonia: et patriae virtutis imagine fulsit.
At sic blanda rapit: ramos sic flore comantes:
Heroum pingues ac letum vellit olivas:
Degener ast laetas oleaster surgit in auras.
Sic tibi Vuolsgangum pridem Libitina virentem
Sustulit Henricum; sollerti inimica iuventae.
Nominis ast huius puerum: et divina Ioannem
Dextera Wolfartum, duo vobis sidera seruet.
Cumque Polyxena vos Barbara maior Elisa
Recreet: ut natae thalami te quinque prioris
Dilecta exhilarant mellitis pignora dictis.
En socer ut laeto iuxta Tschernemblius ore
Conspiciat decies ternos sua fulcra nepotes:
Tres modo quos natae, sed filius edidit unus.
Obsecro, quem reliqui septem, tres denique natae
Producent numerum socii post foedera lecti?
Cernis et, ut socerum circa discrimine morbi
Ac leto ereptum natio glomerentur ovantes.
Ecce Georgus amans pietatis Erasmus, et artes
Mente gerens varias patri summissus ut adstet:
Alloquio hunc pascat, nutusque obseruet ad omnes.
Huius at o saltem fortunae aliquanta, Richarde,
Pars tibi contingat: siquidem rarissima nostro
Res hoc est aevo, totidem numerare nepotes.
O ceu Schönekium lympha sons perpete castrum
Irrigat: atque vomunt stagnum positae arte canales:
Membra soporifero irrorant et fessa susurro.
Mellea flexanimae coniunx ita nectare linguae
Pectora conspergat tua curis mille fugatis.
Ut quoque Freidekii posit? viret hortus ad Austrum;
Bis quater in campos dissectus: dives et herbis:
Floribus et pictus divinos spirat odores.
Natis haud aliter genialis floreat hortus
Coniugii: at sobolis flos haud sit morte caducus.
Optat id Eiringus: viduo cui nuper Elisam
Iunxisti sociam: Wincklerus et expetit: urbes
Quorum hic: ille foro procerum secreta tuetur.
Exposcit votis quoque Millenarius: imo
Cordis et assensu Bonstinglius ille precatur.
Quorum hic Austriadae regum de sanguine creti
Matthiae: procerum thesauros ille ministrat.
Omnes Freidekium qui mecum nobile lustrant:
Adsciti alloquio, et mensae, vinoque rigati:
Solere nascentis fervent ubi brachia cancri.
Prote cum primis sed mecum, dive Rudolphe;
Proque tuo imperio, augusta et pro gente Iehovae
Streinius ore preces litat: ac pia quisque bonorum
Vota facit mediis lux vocibus orta refulget:
Annuit unanimis et Divum gratia votis.
FINIS. ARGENTORATI. per IOSIAM RIHELIUM.