26 June 2001 Susanne Mussmann
line tags


page 349

AUGUSTI BUCHNERI IIX. ONOMASTICA.

I. Ann. [Abbr.: Anno] 1618. Jan. [Abbr.: Januario] 12. In Nominalia M. [Abbr.: Marci] REINHOLDI FRANCKENBERGERI, Histor. [Abbr.: ?] P. [Abbr.: ?] P. [Abbr.: ?] Wittenb. [Abbr.: ?]

QUod bene sit! REINHOLDE tuam
Pater ille Deorum,
Patulcius idem et Clusius
Qui cluit, accelerat lucem, et sua munera amica
Amiculos dare adiubet.
Quid reddam tibi ego? mihi vinea nulla beatas
Auctumnitates suppetit:
Pangere nec didici vites, sed pangere carmen
Rudem esse Musa noluit.
Verba igitur, non vina, suis verba ebria votis,
Sed pauca, nuncupo tibi:
Quaenam? ista ut sine nube dies decurrat, et olim
Tibi redeat, VIRO, PATRI!


page 350, image: s183

II. Ann. [Abbr.: Anno] 1622. OnomasteriisPAULI PRIMSLEBEN, Moravi.

PAULE, novenarum cultor studiose sororum,
Paulum, age,Pegasei sacra relinque chori.
Seu tibi Natalem, seu nominis annuit omen
Ista dies, festis tota terenda modis.
Felix, qui laetum potuit miscere severo,
Qui Veneri pariter Pierisinque vacat.
Socratico qui more potest adducere frontem,
Et mox ingenua solvere laetitia.
Ipse hominum Custos non semper sidera torquet
Iuppiter, et magnis dat rata iura Diis:
Saepe etiam Aethiopum mensas et grata celebrat
Otia, nectareo orda liquore rigans.
Te quoque fas hodie doctas seponere curas,
Et Genium ludis concelebrare suis.
Ut blanda ingenii virtus, mox, fota quiete,
Ad solitos actus acrior ire queat.
At tu festa dies, multos celebranda per annos,
Candidior PAULO candidiorque redi.

Aliud.
Libatur dum flore meri, dum nostra Camena
Carmina non-paribus dat tibi, PAULE, modis,
Tota tibi Liber sua mittere dona videtur,
Qui vino pariter carminibusque praeest.


page 351

III. Ann. [Abbr.: Anno] 1634. Ad Nobilissimum et maximae spei Adolescentem RUDOLPHUM a BRANDT de LINDAU, in WIESENBURG, etc. [Abbr.: et cetera] Nominali eius reverso, ODE PINDARICA.

STROPHE.
RUDOLPHE, Brandium genus
Clarum, vetustum, nobile, inclitumque,
Quem strenuo atque opulento olim
BENNONI felici partu
BUTLICIA illustris dedit,
Invidenda gemma
Matronarum:
Tuo dicata nomini
Hodie (viden`?) refulsit
Lux amoena, lux verenda,
Meque iubet sollemne tibi
Properare munus, o dulcis
Cura Musarum piarum,
Et decus olim!

ANTISTROPHE.
At nec tibi Indici fero
Praedam profundi, divites smaragdos,
Aurumve, quod rabie dira
Concitat mentes fatigans,


page 352, image: s184

Bellisque causas suggerit,
Crastinum in diem vix
Duraturum
Habe, o, tibi, venuste, habe
Sophiae et sacrae Camenae
Daedala manu asciatum
Munus ad unguem: quod ditet
Animum manente gaza, aequans
Numini immortali ei unde
Manat origo.

EPODUS.
Pulchrum est sanguine splendido
Censeri, generis cum beat altior
Ortus: sola tamen nequit
Dignitas gentis tueri
Illustre nomen, quod supra feratur
Vulgi tenebras, proximum astris.
Virtutis ista laus est:
Qua nullum aeque praestans
Excellensque dedit magis
Bonitas Olympi
Mortalium donum catervis;
Vix divinius ipsemet
Aut maius vidit Aether.
Huc RUDOLPHE meus propera, o,
Magno PASCHALIO duce:
Huc intende animum omnem
Strenue dies noctesque,
Mentem sacro instinctus amore.
Viden`, ut immortalem


page 353

Capiti coronam pollicetur aurato
Praeeminens throno Deus?
Carmine applaudens memorabo seris
Posteris tuum decus, perenni ut
Laudis flore superstet.

IV. Ann. [Abbr.: Anno] 1635. EIDEM, Nominalia sua recolenti, ODE PINDARICA.

STROPHE.
RUDOLPHE, non TE desinam
Iterumque iterumque monere,
Virtute nil maius putes
Diviniusque vera.
Non quae larva inani
Imponit male mendax, atque fallit
Imprudentiores.
Quae nostrorum hominum modo
Nebulosa techna est. Tu fuge,
O quantum potes, hoc genus
Vanum, futile, fumeum:
Et persuade animo tuo,
Hoc laudes adamantinas,
Hoc afferre decus nulla
Fine domandum,
Esse, quod velis videri,
Atque plus excellere,
Quam frons prima loquatur.


page 354, image: s185

ANTISTROPHE.
Numen verere ante omnia
Pius, integer, innocuusque
Vitae atque mentis. Spiritus
Totusque pura mens est,
Hinc et mente tali
Cumprimis Deus est sancte colendus,
Non verbis canoris,
Non pompa, qua oculos ferit.
Generosa mater post DEUM
Sit, RUDOLPHE meus, Tibi,
Si me audis, studium alterum,
Tum qui Doctor adest tuis
Annisque Arbiter optimus,
Ne impingas scopulis cymbam
Ah! fragilem, aspris,
Plurimos modum in profundi
Vita nostra quos habet
Grandi aetate timendos.

EPODUS.
Caelum colenti caste et innocenter
Nulla claudit copia umquam: ei
Mella sudabunt silices, et ipse
Fundet rubus asper amomum.
Sed nec tangere sidera
Celso propius vertice adoret,
Faustis sub penetralibus,
Si cui nato libereque educto
Cados propinavit undantes


page 355

Honesti et sapientiae
Docta, eruditaque, artifexque dextra,
Quae, RUDOLPHE, tua est sors.
Fruere, o tantis, fruere o, dum fas.
(Viden`, ut volucris aetas
Properet nulla revocanda mora?)
Fruere o thesauris. Sed procul
Protervia absiet procax,
Fastusque, qui solet tentare
Saepe maximas mentes,
Mores egregios commaculans male.
Vera virtus sobria et modesta est.

V. OnomasteriisAnn. [Abbr.: Anno] 1640. JOH. [Abbr.: Johannis] ERICI OSTERMANNI, Graec. [Abbr.: Graecarum] Litt. [Abbr.: Litterarum] P. [Abbr.: ?] P. [Abbr.: ?] Witt. [Abbr.: ?]

NEc vina mitto, nec placentas nobiles,
Amice, sed dono librum,
Qui litterarum nectar et doctas dapes
Propinet indies tibi;
Saturetque mentem copia dulci fovens
Ad Hymettii mellis favos.
Semel hausta vina nil rigabunt amplius;
Pereuntque depastae dapes:
Haec mensa durat: quique praebetur cibus,
Dum carpitur, totus manet.
Mittam placentas, cum bonas ipse haud habes,
Nosterque non friget focus,
Ut nunc: Falernum, pulchra quando copia est:
Iam vappa venditur mera.
Non ero molestus: vina mittere haud bona,
Hoc mittere est crucem malam.