26 June 2001 Susanne Mussmann
line tags


page 186, image: s101

AUGUSTI BUCHNERI IV. HYMNI SACRI ANGELICI.

I. Ann. [Abbr.: Anno] 1616.

EIa agite, ac laetis Epinicia plaudite votis,
Sol quoscumque sua contingens lampade lustrat
Perdius, et picta irrorat Phoebe aurea nocte.
Iam tituli, et fasces, et tota insignia regni
Reddita, iam antiquo florent nova saecla metallo.
Namque quadruplator, qui nos noctesque diesque
Detulit, et magno coram accusavit Olympo,
Exilium, quod praebet, habet, vinctusque catenis
Exercet fatuas vanis latratibus iras.
Quisquis es, in plano tua sit fortuna, paresque
Noveris: in praeceps multos nimis - alta dedere.
Quam velit infausto non conflixisse duello,


page 187

Nec Superum crepero sedes turbasse tumultu
LUCIFER, aeternum affectans avertere Regem
Imperii, tumidus, sceptris caeloque potiri?
Sed sapere hoc multo serum; quia causa peracta est
Ipsius, et spurcos Erebi damnatus ad ignes
Solvit in occiduo longaevas tempore poenas.
Interea augusto Victor procede triumpho
Dux MICHAEL, cui mille acies, atque agmina mille,
Et coniuratis convexum militat astris;
Tota tua haec laurus, tuaque haec victoria tota,
Nec quisquam venit in partem. Sic perge tueri
Perge, o perge Tuos! nam si praecerpere nobis
Interdum ventura datur, bella, horrida bella,
Et fluvios multo spumantes sanguine cerno.
Non Orci rabies umquam aut stygialia castra
Defuerint, alter partus modo Lucifer orbi est.
Tu VIGILA Noster, VIGILA! dormisse videris
Hactenus: aestiferis aer fervoribus ardens
Canduit, et spissis elanguit arida succis,
Nec, queis [Reg: quibus] feta, potis tellus fuit edere plantas.
Vidimus exustis morientia flumina ripis
Vix paullum trepidare, atque inter gramina gramen
Quaerere oves, frustra balantes fontis ad antrum.
Quid referam variasque lues, quas pestifer annus
Attulit, et crebras corrupto sidere febres?
Quid cineres multarum inclamatasque ruinas
Urbium, et iniectos munitis arcibus ignes?
Parce, PATER, tandem, et nostros miserate labores
Respice: sat luimus poenarum; cernere fac nos
Illud mite tuum, nec nos pro crimine puni;
Sed castigatam sobolem tibi rursus adopta.


page 188, image: s102

Ista mei voti summa est, lectissima Pubes,
Iuxta etiam quoque credo tui: si iunximus illud,
Munera iungamus quoque nostra, araeque feramus,
Ut caelum hinc precibus gravet, inde altaria donis.

II. Ann. [Abbr.: Anno] 1618.

Quod bene sit! festo pia ducere gaudia plausu,
Hymnorumque novos JOVAE contexere flores
Lux hodierna iubet, superae quam militia aulae,
Ignea gens, iurata DEO, sine crimine turba,
Terrarum quacumque sonat vox enthea Verbi,
Semper - honoratam sub religione sacravit.
Felix, atque intrum felix, quem provida cura
Caelestis servat Genii! nil ille timebit
Fallidus, et crepero concussus corda tumultu.
Nil illi nocuisse potest, licet aspera saxa
Deruptosque adeat scopulos, damnataque caecis
Antra voraginibus, quaeque horrida turba leonum
Nullius contacta solo colit avia lustra.
Ille per adversas acies, licet omnia nudus,
Illaesus liberque malis, licet omnia mortem
Intentent, totisque fremant bella horrida campis,
Securum facturus iter: sic septus ab hoste
Undique Sapphatides inter gladiosque minasque
Exiit intactus: Talis Jothameias heros
Clausus, et in victum similis Babylona triumphat.
Namque ubi nox densis terras involverat umbris,
Et fera bellantum requiêrat [Reg: requisiverat] pectora somnus,
Ecce procul superis delabitur Angelus oris,
Et gladio ferit incumbens castra impia Regis
Assyrii, et vastis late opplet caedibus agros.


page 189

Iam quoque sanguineum dum trux Bellona flagellum
Intorquet, totas satagens exscindere gentes,
Et serere hei! nostrum civilia bella per orbem,
Humani Rector generis demitte, rogamus
Supplicibus miseri votis, demitte potentem
Angelum, et in mediis intercipe proelia turbis.
Pax redeat, Pacisque soror simul alma Voluptas,
Et mansura quies, Pietas secura vagetur,
Et canat augustos ex hoste recepta triumphos.
Dumque Fides stabili coniungit foedere gentes
Et non - falsus Amor, nutrix discordia belli
Orbe relegetur toto, Stygiasque subire
Iussa domos, noctemque atram male olentis Averni,
Unde pedem infaustum tulerat, furibunda fremensque
Nequicquam, aeternis iaceat constricta catenis.
At tu, alias doctis Pubes operata Camenis,
Nunc - operata DEO, squalentes exue mores,
Et vitiis exterge animum, sordentia purga
Pectora flagitiis: nam pacem exposcere nemo
Numinis, angelicae et sibi demeruisse catervae
Excubias poterit, nisi victa libidine corda
Edomet, et tetrum deponat pectore morbum.
Porro etiam sua quisque hilares donaria ad aram
Ponite, ut illa suos possit tolerare ministros.
Curae erit ille DEO, per quem curabitur ara!

III. Ann. [Abbr.: Anno] 1621.

SI quis adhuc captus vitiis, multoque notatus
Crimine, virtutis sacrum proiecit amorem,
Iam sceleri frenum iniciat, castisque dicatam
Spiritibus lucem foedis ne polluat ausis.


page 190, image: s103

Non facile est aliquem corrupta vivere mente:
Recrudescit enim vulnus, vivitque sub alto
Pectore, nec sceleri requies datur ulla patrato.
Ergo agite, et si spem vetitis habuistis in actis,
Ponite, in auctorem facinus plerunque redundat,
Nec vestris arcete animis, animisve piorum
Spiramen turbate sacrum, penitusque fugate
Custodes hominum castos, animasque ministras.
Nam bonitas celebranda DEI, quod pura creavit
Agmina in excubias hominum, famulosque piorum
Adiunxit lateri, qui publica commoda vitae
Conservent, qui priva tegant sua munera cuique.
Quin par ipse DEO MICHAEL, vis maxima olympi,
Consilii magni interpres iam in vota vocandus
Et prece adorandus multa, sibi patria rura
Curae habeat, nostram et Siona, ut inante, tueri
Porro velit. Quae sit rebus fortuna, videtis:
Undique nos mala dira urgent: hinc horrida bella,
Horrida bella premunt; illinc morbique famesque
Exitium intentant populis, queis [Reg: quibus] luctus adhaeret,
Et dolor, et laceris paupertas sordida pannis.
At neque dispositus astrorum aut orbita Solis
Tantis causa malis; peccandi dira libido
Haec meruit, nostris vitiis irascitur Aether.
Quare agite et vitae male sanum ponite morem,
Exorate DEUM, ne nos custodibus illis
Despoliet, meritisque eat orbem plectere poenis.
Utque palam constet pro tantis gratia factis,
Nunc memores offerte pii pietatis honores
Aere dato, et largis cumulate altaria donis.


page 191

IV. Ann. [Abbr.: Anno] 1623.

STamus adhuc (o quanta benigni Numinis in nos
Gratia! quantus amor!) nec nos commune ruinae
In praeceps crimen traxit civilis Enyus.
Stat patriae pater: et tacito ceu populus aevo
Celsa abit in superos, et laetum frondis honorem,
Spargit amoena comans; sic Saxonis inclita virtus
Emicat, et magnos supereminet ardua Divos.
Ergo isthaec summi ut Patris clementia porro
Nos foveat, fas est humiles persolvere grates,
Et votis instare piis, ut propria faxit
Ista bonus nobis, passimque optata reducat
Otia, et exstincto feralis semine belli
Tot miseras recreet gentes per mitia iustae
Regna togae et firmae caelestia munera pacis.
Pace nihil melius, nihil est magis utile pace:
Haec bona cuncta tenet: quid io furialiter arma
Expetitis? pacem victori velle reduci
Expedit et laudi est; sed victum ambire, necesse.
Sit satis in caedes vesanaque proelia dextras
Sudasse et multo patriam sparsisse cruore.
Nunc gladios exosae et saevi munia Martis
Mansuescant iterum, et placidae nova foedera iungant,
Foedera non ullis male disrumpenda sub annis.
At vos aligeri iuvenes, sine corpore turba,
Ignea gens, servare pios, servire Tonanti
Aeternum iurata cohors, agite, et pia semper
Agmina nos cirum vigili disponite cura
Arcentes procul omne malum: non letifer hostis
Vexet, non tacito pestis grassata veneno,
Non annona premat: nil propugnacula centum
Turribus et vasta surgentia moenia mole,


page 192, image: s104

Nil gladii, nil gesa iuvant: nisi milite caeli
Cingimur, et superis miseri defendimur armis,
Esse licet minime salvis, actum, ilicet actum, est.
Quocirca geminate preces Christiana caterva,
Et cauti scelerum meliorem insistite vitam:
Angelici ne turba gregis per tetra fugetur
Crimina, et ultricem Deus accendatur in iram.
Tuque o, quae doctas sectaris gnaviter artes,
Pierisin devota cohors, flos puberis aevi,
Praecipue pia vota lita, vitamque memento
Emendare tuam, divinaque iura docentes,
Ut factis testere fidem, pro munere magno
Exiguo aere bea, prout dandi copia cuique est.

V. Anno 1624.

SCilicet haec arx est adamantina et aenea turris,
Quo non Vulcani rabies, non Martius ardor
Irrumpat, saevis nec fluctibus Amphitrite,
Iratis tumefacta Notis, custodia si quem
Agminis angelici caelestibus ambiat armis,
Et vigili tueatur ope: nil ille timebit
Cor tactus pallente metu: satis omnia tuta
Rebitur esse sibi. Sic quondam impune per hostes
Sapphatides emensus iter, frustraque minaces
Exiit illaesus gladios et fulgida tela.
Ardentis Iudaea olim sic fata camini
Elusit pubes, intactaque ab ignibus ora
Hymnisonis solvens numeris, mirante tyranno,
Ter festum alleluia dedit. Praesage futuri
Interpres quid te referam Daniele, sub antro
Cui neque saeva fames, nec vis praedira Leonum


page 193

Tristifico quicquam nocuit? Christiana caterva,
Tu quoque nunc sta tuta Deo: licet omnia turbent,
Omnia sint infesta licet, mortemque minentur;
At tamen aligeris plenum caelum undique turmis
Fervet adhuc: quod si dignam custodibus istis
Te dederis, quid io metuas? as sordida si cui
Peccandi et foeda mens usque libidine prurit,
Angelicas frustra excubias et militis almi
Invictam sibi speret opem: quare illud agamus
Sollicite, et totis nitamur viribus, atrum
Omni e corde nefas procul et de mente fugetur,
Et sancti subeant ac puri a crimine mores.
Praecipue huc incumbe cohors Phoebeia, et istam
Sic primam consume diem, quae sacra quotannis
Angelicae colitur, sed nostro more, catervae.
Atque animi spectanda novi ut prosultet imago,
Ite, agite, et festis mactate altaria donis,
Unde pii vivant mystae. Suus angelus illi
Curae est, qui mystis curat bene, qui angeli et ipsi.

VI. Ann. [Abbr.: Anno] 1626.

SI qua dies umquam radiis candentibus exit
Prorupitque polo, summo qua vota Tonanti
Atque humiles legare preces, qua reddere grates
Par fuit, et totam in laudes expendere linguam,
Ista dies certe est: qua post aestiva Leonis
Erigonesque piae post astra racemifer annus
Angelicae festos turbae sancivit honores.
Nam per tot belli furias, in seque ruentis
Tot patriae clades, et caeca pericula ferri:
Pestiferae per dira luis contagia caeco
Hei circum circa late grassata veneno,


page 194, image: s105

Quod sumus, et salvi tranquillum degimus aevum,
Divinae tantum bonitati ascribere par est.
Rex hominum, atque aeterne parens, quem novimus omnes,
Nescimusque tamen, qui ceu natalis es expers,
Sic etiam quoque morte cares: tibi sidera quando
Aurea eunt, vehiturque tuo sub Numine caelum:
Quando tibi immensis Geniorum exercitus alis
(Queis [Reg: Quibus] hodierna dies stat festo obnoxia cultu)
Remigat, et pro te nitidis stat semper in armis;
Huc ades,et fessum tandem tot cladibus orbem
Eripe, age, aut saltem releva. Turbare feroces
Quotquot amant, turba: saevum qui stringere ferrum
Sustinuit, bellis operans tristique rapinae,
Ipse cadat foedoque exstinctus funere ad umbras
Trans Styga mittatur. Caecorum furta dolorum
Ipsi, ipsi artifices et operatae retia fraudis
Incumbant. At queis [Reg: quibus] curae est immobile verum,
Qui pacem, qui iura colunt, pater optime, curae
Fac sint usque tibi: sic te Dominumque Deumque
Tandem aliquando orbis discet nostrum esse, vicissim
Et populum nos esse tuum. Dispone fideles
Angelicae excubias turmae, ne debita Musis
Otia vel saevum quatiens Bellona flagellum,
Vel mala pestilitas turbet. Pax aurea terris
Undique eat, laetae iungant pia foedera gentes.
Non porro imperiosa fames, non morbidus aer
Urgeat incumbens: pleno stet vinea Baccho,
Depositum fecundus ager cum fenore reddat.
Sic aßa mistaque tibi pia carmina voce
Psallemus memores, nomenque feremus ad astra,
Nomen ad astra tuum tollemus: nulla vacabit
Laudibus hora tuis: seu se nox humida caelo


page 195

Praecipitet, dulcem irrorans in membra quietem;
Seu surgente die redeat labor actus in orbem
Terrigenis miseris: puerorum parvula turba
Dimidiata tibi tentabit verba: iuventus
Te canet, atque suis queis [Reg: quibus] cor maturuit annis:
Te secus omne, aetas omnis, bone Jova, sonabit.
Nunc agite, et festo dignos assumite mores,
Exturbate nefas, et munera ponite ad arma,
Pierii iuvenes: Quisquis ditaverit aram
Munifice, semper munem experietur Iovam.

VII. Ann. [Abbr.: Anno] 1629.

ET non assidui in precibus, maestoque reatu
Squalentes, lacrimisque ingentibus ora rigantes,
In melius mutati animos, placare Tonantem,
Tot scelerum infensum culpis, penitusque tumentem,
Et tristes mulcere iras contendimus? ergo
Et populos miscere, et turbare omnia ferro
Praecipiti cessat, bellorum mater, Enyo
Heu! patriae crudele minans? nondum efferus hostis
Condidit ardentes gladios, et spargere caedes
Dedidicit: quin ille odiis, et felle maligno
Plenus adhuc, acuitque animos, et pectora flammat,
Si possit, qua fraude latens, qua Martis aperti
Grassatus furiis, sub tristia mittere vincla
Teutoniae antiquae populos, victorque per urbes
Impune insultare aris, et ludere iura.
Rerum aeterne Pater, cui nec genitalis origo est,
Nec finis morte ulla instat, quando aurea currunt
Astra, tuo totumque volat sub numine caelum:
Quando tibi immensis Geniorum exercitus alis


page 196, image: s106

(Quis hodierna dies sollemni debita cultu)
Remigat, et pro te nitidis stat semper in armis;
Huc ades, et tandem tot fessum cladibus orbem
Siste bonus felixque leva! namque omnia passis
Quid restare potest? et sic tamen, Alme, fatemur
Non indigna pati: quot io! te nequiter actis
Laesimus, et iusta ardentem stimulavimus ira?
Sed tu mitis eris, pronusque ignoscere culpae
Respicies entem afflictam, et nimis undique pressam,
Lustratam tamen, Alme, olim penitusque piatam
Sanguine dilecti Nati, quin flumine lotam
Salvifico, dum sanctae adspirat anhelitus aurae.
Quas tibi nunc, cum cernere erit victa undique bella,
Armorumque nefas, Duce te, Martemque fugatum
Ire procul, Rhodopesque altis se includere saxis:
At pacem contra afflictas invisere terras
Tranquillaque incinctam olea dare iura per orbem:
Quam pia Religio, nullis ora oblite fucis,
Et Probitas, et cana Fides comitentur euntem,
Dicemus grates? Seu se nox humida caelo
Praecipitet, dulci perfundens corpora somno;
Seu redeunte die redeat labor actus in orbem,
Tu mihi carmen eris. Puerorum imbellius agmen
Dimidiata tibi tentabit verba: iuventus
Te canet, et longis quis cor maturuit annis:
Te genus omne, aetas omnis, bone Jova, sonabit.
Nunc ite, egregii Iuvenes, flos lectior utbis
Leucoreae, et precibus purgata mente peractis,
Antiquo pro more adolete altaria festis
Muneribus non parcum agmen: quam grata Tonanti
Largiri facilis manus, et mens nescia culpae est?


page 197

IIX. Ann. [Abbr.: Anno] 1631.

EStis io Superi, nec porro impune licebit,
Ut solitum, exsultare nefas! tandem audiit Aether,
Quas Pietas vexata preces, quas prodita fudit
Libertas, insueta iugi, et tot ferre tyrannos
Impatiens: nostris subscribunt sidera votis.
Venerat ad summum: sed iam successibus amens
Misniacos petit hostis agros: furit undique ferri
Stricta acies: dirae sonuere per oppida flammae:
Antiquae volvuntur opes: male territus horret
Salae amnis, retroque fugit: stat flavus Elyster
Turbidus, et raptos Amaryllin deflet amores.
Vidit id Omnipotens (nam quid non ille videret?)
Vidit, et iniustas excanduit ilicet iras.
Tum secum: quo saeve ruis? sed plaude furori
Plaude tuo: quantas caelo dabis, improbe, poenas!
Sic ait, et fulmen quatiens pia concitat arma
Invictosque Duces: concurritur: acris utrimque
Pugna calet: versum sed tandem vidimus hostem
Terga dare, et totis fugientem excedere campis.
Non illum innumerae fato eripuere cohortes,
Non bellis durata manus, non omne furoris
Ingenium, et veteres, quas nequicquam attulit, artes.
Ad partes veniant elementa, et pulveris atram
Agglomerans molem bella altera misceat Auster;
Perrumpet tamen, et victrix adversa domabit
Omnia, iam primum Pietas meritura triumphum.
O laetas pulchrasque vices! hoc crederet hostis
Turgidus, et totum qui iam spe devorat Albim?
Quo tot successus annorum, et clara trophaea
De miseris, quando una dies evertit, et omnes
Fronti adimit laurus, et palmae ingentis honores?


page 198, image: s107

Non haec humanae patrarunt proelia dextrae,
Non robur mortale fuit, quod contudit hostem.
Affuit, et quantas acies complectitur, Aether:
Affuit, et socias iunxerunt astra cohortes.
Ipse animos Deus>, insolitas ipse addidit iras,
Et procul invicta direxit spicula dextra.
Non eat haec sine honore dies, quae festa refulsit
Flammisonis Geniorum alis: ista ista peregit
Hanc palmam peperitque manus: sonet omnis honores
Ara pios, nullique vacent a carmine postes.
Praecipue, Aonii Iuvenes, mactate Tonantem
Laudibus, et festis adolete altaria donis,
Et castas libate preces, ne fraude maligna
Callidus, et ficta verborum in imagine fallat,
Qui nequiit vicisse manu. Non desinet hostis
Quas norit tentare artes, nunc Marte nocere
Promptus, nunc blandis nos circumscribere verbis.
Quare agite, assiduo caeli impetrare precatu
Pergite io excubias, votisque ambire Tonantem,
Ut modo quos victrix Pietas exorsa triumphos
Perpetuet, tuta et respirent saecula Pace.

IX. Ann. [Abbr.: Anno] 1634.

FErrea nunc nobis ex vero ducitur aetas,
Decrepitique orbis tempora sera meant.
Erumpunt tandem patrata prioribus annis
Crimina: et hinc poenae nos genus omnen quatit.
Conculcata gemit pietas: reverentia recti est
Nulla super; fasces visque dolusque tenent.
In gladio positum ius et lex omnis in armis:
Et quod cuique libet, hoc licuisse putant.


page 199

Expulsos maerent desolata arva colonos:
Et quaerunt cives oppida versa suos.
Qui magnas possedit opes, qui multa tenebat
Iugera, pascebant cui modo mille boves;
Exul, inops, contemptus agit, vitamque perosus
Usque optat duros claudere posse dies.
Contra alius rapto indulget sibi laetus in auro,
Et pretium sceleris nobile, crimen habet.
Securus quid fata parent, quod fulmen ab astris
Immineat: praesens quod tulit hora, rapit.
Nec mala causetur mihi nunc Babylonius astra,
Quicquid et in caelo cura prophana notat:
Non numeri fatale iugum, non cuncta ligantem
Turbatam harmoniam docta Lycea crepent.
Peccandi effrenis rabies ac dira libido,
Nos male contempti Numinis ira premit.
Ac, nisi paeniteat mature, et fingere vitam
Ibimus in melius Christiadum omne genus,
Nos graviora manent: lustra mihi tempora, semper
Neglexisse Deum maxima damna dedit.
Sic Sodome quondam cum flammeus ingruit imber,
Sulphureo Gomori sic periere [Orig: periere] malo.
Romanasque aquilas victae Solymeidos arces
Videre, et Latios, impia sacra, Deos.
Quare agite, et veteres maerendo ponite culpas,
Atque insuetum animis exuite omne nefas.
Assidueque Deum precibusque et flectite votis,
Induat ut lenem rursus, ut ante, patrem.
Qua ScythicisTanais nivibus Phasisque tumescunt,
Hic sedem ponat Mars habeatque suam;
At nobis blandique dies et mitia currant
Otia, qui Christo dedita turba sumus.


page 200, image: s108

Et quoniam angelicis lux haec est festa catervis,
Queis [Reg: Quibus] sine nemo umquam sat bene tutus erit;
Custodes hos quisque sibi curare precando
Tendito, si salvas res velit esse suas.
Non numeri, non arma iuvant: nisi militat aether
Pro nobis, miseri praeda repente sumus.
Interea dociles studiis qui impenditis annos,
Ite, inque ara hilari ponite dona manu.
Poscitur exiguum pro re cuiusque, sed Aether,
Credite, pro parvo maxima multa dabit.

X. Ann. [Abbr.: Anno] 1635.

STROPHE
Qui temperas nutu remota
Sidera, et ingens
Templum, fretaque ponti,
Ac terras, claudisque manu
Artifici cuncta, et versas pilae exiguae instar,
Ludos tuos et regna, magni
O arbiter orbis,
Et ordinator, atque fons et aeternus
Rector, Tibi decurrimus
Insuetum aequor,
Expers rudentis Itali et remi,
Quo vectus olim
Remigio volucri Dircaeus
Auriga, nunc Hyperboreis
Inhaesit faucibus;
Nunc septem gemini extremis
Fontibus Nili, Meroesque regnis;
Nunc Fortunatas propter


page 201

Insulas, beata floribus loca,
Nobilem moratus est trabem;
Tibi in novam induti chelyn
Poscimus plectrum, Sator terrarum,
Stirpisque nostrae.

ANTISTROPHE.
Quem turba circumfusa cingit
Aligerum, atque
Stipata comitatur
Auras equitantem aerias,
Et moderantem orbem immensum sceptro, Tua, Sancte,
Acies, et humanae ministra
Gentis, clypeique
Nostri. Quibus memento, nec parum fida
Transmissa mente, o Leucoris
Mea depone
Umquam. Manent acerba securos
Tormenta, et ipsum
Supplicium insequitur: vestiti
Restamus, agmen exiguum,
Et his insontibus
Indulgemus adhuc tuti
Otiis; dum tu retines fidelis
Rerum nostrarum praeses,
Lucis o sator, nec ipse vindicans
Obicis flagrantis aestibus
Maris, quod ardet circum, et in-
undat Oriona totum, et omnes Septentriones.

EPODUS.
Hoc tibi, fatemur,
Debemus, Alme; qui tuas addis


page 202, image: s109

Inermibus custodias,
Et munis totos vigili flamma.
Qualem nec Priami soboles novit,
Fortissimum nomen,
Dum magnae moenia Troiae
Servaret integra, ipse inexpugnabilis
Murus, Hector:
Nec Theba
Stirps Electryonis, clara
Bis sex trophaeis. Cum vel eximeret
Scythiae catenis
Faucibusque Caucasi
Iapeti infelix semen:
Vel liberaret Hesiones
Molle decus, neque expositum
Concederet praedam fieri
Immanibus Nerei
Exercitibus.
Nos turba vincta rapinis
Exposita, ac diris tormentorum
Crucibus, et aevi belluis,
Quas ista fecundo aequore
Effundit belli nubes:
At (cesset Graecia flore
Heroum ad hunc Dominum)
Patris favoribus benignis
Aetherii tantas orci defendimus iras.
Cuius nunc, mea pubes,
Accede grata altaria
Manu. Negat tale interire munus.


page 203

XI. Ann. [Abbr.: Anno] 1640.

QUae turba vigilum miles obstitit fratrum
Coram cruentis hostium minis iras
Iterum asperantum? quae manus metus expers
Removit aestum ferreum, trucem sterni,
Qui sponte belli saevientis ad nostram
Crudescit urbem, et longius furit iusto?
Non barbarum agmen, atra non virum nubes,
Pugnas ruentum, fortium manu, Victor
Quos vel domandis expediverat terris
Aemathius olim, fulminansque vis Iuli,
Cum tota famam terminaret ignaris
Occumbere astris, iuraque Oceano vasta.
Auras ministras, praepetemque Sanctorum
Aciem stupesco, quae ferox et erecta,
Prodigaque dextrae, strage militiam fundit,
Saturam cruoris exsilique victorum!
Huc ades o alma concio, leves ignes,
Caeleste saeclum, mentiumque plebs pura,
Seu non magistram deseris boni legem,
Tibi ipsa lex, et municeps Creatoris:
Seu iusti honore magna sufficis caelo,
Iugumque famulans cum subis et appares,
Ciere doctos ungue sollicito nervos
Ignescis ultro; seu Dei pii plena
Terrestre vulgus, luridum genus mundi,
Tot haud ferundis casuum, patent quanti,
Fractum procellis, ducibus excubiis servas;
Ut ne furores laeva misceant hostes
Odia, et nefandis apta caedibus turbent
Proelia, proculque Monte summoveant Albo
Aegre tuentes hospitas domos Musas;


page 204, image: s110

Ac neque voraces tecta sorbeant ignes,
Viduentque templis caelitum et focis cives:
Nec mors venena tetra flagitiis aurae
Seris sub umbris in necem legat tuto.
Ades huc Olympo debitus fide custos,
Caetus volucrum, pelle noxium, pelle
Quicquid lacessit, et premens metu robur
Adoritur impar, quicquid arietat nostras
Spes, liberatis ictibus parum laeti
Concíde fati, vel manu, vel adversum
Ut terga vertat, et neget gradu stare;
Dum casta vota fundimus Patri rerum,
Livore nudi mancipamus et fletus
Pios, amoris indicesque non fictos;
Et gratulanti solvimus Tibi plectro,
Tibi dividenti quondam originem nobis,
Festos honores, gaudioque connexi
Desiderato te sequi triumphamus.
O qui oppetentem temperas DEUS mundum,
Certoque reditu grandior parens tempus
Non segne volvis, da diem tibi sacram,
Sacramque Geniis, aemulis tui, rectis,
Nulli secundis, et Notum alipedem indutis,
Agitare cultu masculo, facili, sano,
Ut pede citato, gressibusque inoffensis,
Dicto audientes exsecremur infidae,
Sontis, sinistrae suscipi, fatigatae,
Simulacra fidei, quae palam fugiunt credi:
Te, summe Rector, condidisse, mente aequa,
Sinuosa quicquid explicat gremio tellus,
Ambabus ulnis quicquid ambit et caelum,
Haud diffiteri; quicquid uspiam est huius,


page 205

Per te repertum. Nec minus vigiles vitae
Hominumque servae, lucis umbra germanae
Plusquam propinqua, et commodum boni exemplum,
A te secundas lege non tenent una
Ades creator, supplicantibus lenis,
Laetusque adiri, quas Pater tibi grates,
Quas o litare, quaesumus, pares, fas est,
Bonitate tantum munus haud sequi lentas?
Hic eruditus institor Venustatum,
Pellace fastu cuncta quae tonant circum,
Os, et superba mens reconditi census,
Quntum laborant? obruit modus linguam,
Et verba plausis ebria occidunt nugis!
Fac, o benigne, fac favens tuis simplex
Sufficiat animus gratiis, humi strata
Quem nostra teste copia expediat voto.
Gens prona labi, non sagax reluctando,
Homines cecidimus, quos mali pater versat,
In utramque mendax turpe ganniens aurem,
Quatiensque voce, sed rudi coerceri:
Qualis volantem terret impetu cervum
Latratus acer, qualis artifex clamor
Vestigia premit, bruma cum nives spargit.
Sed tu fatigas arbiter stimulos Orci,
Quamquam tremendos, et chaos superas totum,
Multaque stipas nos inerme genus cura.
Sic illa pietas ilico excubet nobis,
Animosque flectat ad sui bonum fessos
Labor satelles, ut ducem auspicio tanto
Datum sequantur, accolae comitum caeli.
Sic male staturum fulciant, iuventque orbem,
Quique ossibus vix haeret, indigena coepto,


page 206, image: s111

Tueantur usque et usque consiliis clari
Proceres Tonantis; ac procul profecturis
Pace sociatum Principum manus, adsint.
Sic foedera feriant, dissonosque rumores,
Iurgiaque belli, fulminantia immane,
Periculosi divitem segetem luctus,
Atroxque crimen, semper imperiis triste,
Furorem edendi, totque carnifices morbos,
Eliminent iusti ocyus, propinantes
Risus, dolorum vindices, et exhausti
Oblivia mali, gaudiumque sollemne.
Nunc ite alumni antistites Honestatis,
Studio obsequentes entheo, satis digna
Hoc debitore munera in sacras aras
Conferte; grata non tacebitur fama,
Qui donat inopes dextera locuplete usus.

XII. Ann. [Abbr.: Anno] 1641.

CAeli cohortes flammeae,
Immensa castra, quae procul
Stantes tribunal ad Dei
Varias capessitis vices.
Vestris dicata honoribus
Hodierna suffulget dies:
Ut prospera et laeta exeat,
Operam bonam gnavi date.
Vobis supremus arbiter
Auctorque rerum orbis sui
Custodiam, ne quid male
Periret invito, addidit.


page 207

Hinc vita nostra, quam in diem
Mortale ducimus genus,
Et quicquid in vita iuvat,
Salvum est, et in tuto manet.
Quin in malas libidines
Incauta ne mens aestuet,
Culpasque committat graves,
Monitu cavetis sub pio.
Si quando nequam Spiritus
Impellit in tetrum nefas,
Tristesve adingerit metus,
Minatus aeternas cruces:
Vos arma contra stringitis,
Ars ut maligna concidat,
Suamque mox victus furor
Repetat gehennam et Tartarum.
Agnosce, de terra sate,
Qua dignitate te Deus
Dignatus, a caelo comes
Custosque cuique dum datur.
Qui massa sanguinis simul
In corpus humanum coit,
Tutela pro nobis statim
Et fortis et fida excubat.
Nec cedit usquam, ni fuges
Noxisque et atro crimine:
Animamque, vita cum fuit,
In Abrahae portat sinum.
I docta pubes, i, Dei
Benefacta tolle laudibus:
Dignamque tanto munere
Te redde castis moribus.


page 208, image: s112

Nostine, quid sit Angelus?
Mens pura, casta, sobria est:
Ast puritati ac sordibus
Commercium en umquam fuit?
Imitare mores Angeli,
Mortalibus quantum licet,
Si quis satellitem Angelum
Habere per vitam cupis.
Est et sacerdos angelus:
Ministrat idem et nunciat.
Hunc, ne vices obeat gemens,
Solare munifica manu.
Speciem colentis exhibet,
Nudare qui properat caput:
Rem praestat ipsam, qui simul
Honorat, et facit bene.

XIII. Ann. [Abbr.: Anno] 1642.

AUtumnus annus dum viget,
Et sera condit fructuum,
Festis agenda honoribus
Volvente lux venit die.
Ades sacrata lux, ades,
Celebranda castis ritibus:
Tuque ipse, qui sacras diem,
Dux caelitum, an natus Dei?
Nempe astra cuncta militant.
Atque alites turmae tibi,
Caelumque quas armat manus,
Ad signa convolant tua.


page 209

Ac fulmen invictum tuum
Quid posset emissum manu,
Insanientis Phosphori
Male pertinax sensit tumor.
Nam principem armis dum locum
Rebellis auctori appetit,
Deiectus aetherea domo
Iam Tartarum et tenebras habet.
O semper eversor sui,
Frequens tamen, fastus, malum!
O laeta non umquam diu
Libido dominandi impotens!
Tu fas nefasque iuxta habens
Ius omne rumpis, moribus,
Seu lege coeptum , aut omnium
Natura quod sanxit parens.
Tu bella movisti patrum,
Et liberum contra in patres:
Tuis venenis ebrii
Strinxere fratres proelia.
Nil tu quietum in gentibus
Placidumque turbatrix sinis:
Et saepe maximas quoque
Aut frangis, aut deles opes.
Verum ut tibi mortalium
Sit pronum atque apertum genus
In quodlibet pellere nefas,
Ut imbecilli pectoris:
Unde unde tantum animi tamen
Et roboris crevit tibi,
Ipsos fatigare aetheris
Cives beatos ut queas?


page 210, image: s113

Sed quod tibi licuit semel,
Sperare noli in posterum:
Quod error unius luit,
Hoc sapere ceteros docet.
I, tolle cristas Lucifer,
Fasces et in Superos rape!
Detrusus in Stygios lacus,
Quam spe tua procul iaces?
I, macte, macte praemio,
Quod caecus emeruit furor,
Et post dein omnes manet,
Pugnare si qui ausint Deo.
At tu triumphator potens,
Inusitata laurea
Recinge divinum caput,
Honoribus fave et tuis.
Fave o, benignus atque ades,
Nec sperne quas grates tibi,
Et incruentas victimas
Laudum piarum solvimus.
Huc casside aurata nitens
Ferroque fulminans ades,
Et quicquid exterret tuos,
Terre ipse, disice ac fuga.
En asper Aemulus licet
Tibi cesserit laurum inclitam,
Totoque turbatus polo
In sidera haud quicquam valet:
Mortale nos tamen genus,
Et debiles terrae incolas
Oppugnat usque, ac funditus
Delere, si possit, parat.


page 211

Elide, Ductor inclute,
Hostis ruentis machinas;
Procacem et hasta arcens manum,
Tibi debitam turbam assere.
Te vita nostra praeside
Sit tuta, sit grata, o, Deo:
Te, fata cum vocant, Duce
Volemus Abrahae in sinum.
Nunc ito pubes Musica,
Et Angeli magni Angelos
Hilarate quisque munere
Pro copiis vestris pii.
Non hic ministros negliget,
Bona fide qui herum colat:
Bene famulo quod feceris,
Id imputat Dominus sibi.

XIV. Ann. [Abbr.: Anno] 1643.

STamus adhuc trepidoque agitatas pectore curas
Volvimus, incerti de rerum fine. Secundis
Spes studet, infringitque metus, fruiturque futuris
Laeta bonis: saevos contra male gliscere casus
Undique persuadetque timor, solitoque dolori
Invigilat, maestumque fugit dediscere luctum.
Heu mihi! quae discors animos contentio versat,
Devius et rectis declinat finibus error?
Quam dubios in se praestet convertere vultus
Eluctatae animae, et proprio consistere protu?
Quem depurgatis circumstant sensibus alma
Gaudia, nec nitidam frontem mentita voluptas.
Quo neque cognatae leti vis prodiga vitae,


page 212, image: s114

Nec leti mentem eiciens admittitur horror,
Exclusaeque omnes decedunt limine pestes.
Quid dubii eventus treminus? victoria puris
Dudum pectoribus cessit. Contraria turpi,
Et veri pulchrique tenax fiducia caelo
Se levat, et placida terris subducta quiete
Perfruitur, crepero nihil externanda tumultu.
Adde, quod ipse auctor rerum ac suprema potestas,
Ut trepidas misera exueret formidine mentes,
Addidit aligeras agmen famulare catervas.
Haec manus haec est illa, pii, quae tristia Martis
Proelia, quae duro mergentes funere morbos,
Atque alias centum properat defendere clades,
Ne noceant, dirisque infestent stragibus orbem.
O mihi, cui nostri vigili est custodia curae
Corporis ac rerum, salve, gens edita caelo,
Gens vultu laeta usque DEI, gens integra labis,
En, tibi lux en sacra nitet, mundique parenti,
Debita cui meritas solvit reverentia grates,
Devotae mentis pretium, quod sinxerit auctor
Ipse ministerium praesenti numine fultum.
Quo freti cunctosque dolos, totamque nocendi
Calcemus rabiem intrepidi: tibi maxime rerum
Cantamus laudes hilares, tibi gaudia festa
Solvimus, et castas prostrati vota per aras.
Quid petimus? pace, indulge. Pax laeta bonorum
Respiciat, miserosque levet, diductaque iungat
Pectora, et irrupto tranquillet foedere gentes.
Hanc virtutis amor votis ardentibus optat,
Hanc poscit pia religio, pressaeque Camenae,
Et leges senio informes, eversaque iura.
Tuque etiam doctis studiis addicta iuventus,


page 213

Hanc lacrimis posce assiduis precibusque Tonantem
Implorans, seu clara dies iam nocte peracta
Fulgebit terris, sero seu Vesperus ortu
Componet lucem somnosque effundet inertes.
Huc ades o, precibusque piis votisque peractis,
Ne dubita augustis decernere munera templis.

XV. Ann. [Abbr.: Anno] 1648.

ERgo tandem, fortis Ultor, MICHAEL, dux Caelitum,
Candidis cui plausit alis concolor victoria,
Patrium florente lauro laeta templa Olympum adis!
Namque Te, sceptro Parentis nuper imminens Draco
Plenus impotentis irae, dexterae quam armaverant,
Fugit, excessitque campis, nec polo haeret amplius.
Neve sustinebat aestus igneae manus tuae;
Neve Te passus prementem; debuit ludibrium
Plurimum astris, atque poenas pacis excussae dedit.
O beata pugna! victis viribus qua nil licet
Regna per tentata turpi fraude, seu dolo improbo;
Qua nec aegras uspiam hosti spes datum est extendere!
Te movente, signa retro, mente quamvis horrida,
Fert Stygis phalanx, iuventa cruda letum ignobile
Provocans, genitoris ortus seminisque degener.
Vix caterva atrata temet igruentem senserat,
Iam Tibique in Marte robur irritum ictus prodidit:
Tum gradu deiecta toto Tartara ultima occupat.
Et tibi lugubre viso claustra tota mugiunt;
Et pater Cocytus undis occulit pigris caput:
Totque functus iam periclis deprecatur fulmina.
I Draco, minare fatis, omnia audax perpeti!
I, novas demum Tonantis subice aedibus faces!
Cuncta sepsit MICHAELIS pervigil custodia.


page 214, image: s115

Nil mente Caelo: quieta regna florent gaudiis;
Quamque iam pridem fatigas, labe plebes integra
Proeliis caelestis aetas perpetim vicit Tuos.
O si adhuc et tuta nostrae saecla terrae degerent!
Nec misellis dira, ut ante, pestis ulla incumberet.
O si adhuc teneret orbem pace dulcior Quies!
Sed tumens ausis secundis latrat umbras squallidas
Impiger Draco, atque virus ore lurido exspuit;
Et quae Olympus arma risit, intonat mortalibus.
Huc ades, sancto benigni Te Creantis numine,
Dum Tibi tuisque turmis festum honorem ducimus,
MICHAEL! et huc iube illud ales agmen tendere!
Cernis ut ferale tetras usque cristas erigit,
Inque bella flammat armis concitata cornua?
Queis [Reg: Quibus] brevi mortale nostrum proterat totum genus.
Sterne nunc hostile telum, sterne gentem proeliis
Editam, suetamque pugnis atque devinci trucem;
Et Tuis, quam repparasti, redde pacem saeculis!
Conditor rerum une nostris mite votis annue!
(Nam Tibi festa precati luce vota solvimus,)
Annue o miserosque fessos tot malis dexter leva!
Usque quo frontus serenae lumen obvolvis tuum?
Num quid haud satis furori pectore indultum gravi?
Desine irae oblite noxas, aut in hoste confice!
Hic tuas manus ministras ipse ductor expedi!
Quique nisu atroce Martem nesciunt dediscere,
Hos suo concide ferro, mole dum ruant sua!
At Tuos, quibus ardor idem curaque una mentibus
Integris ignescit ultro supplices Te poscere,
Respice ah! consumpta nondum nam Tibi est clementia.
Respice affectus tenellos tamque chara pignora,
Quos Tibi immortale Gnati morte sanguen asserit;
Flammeumque munit agmen additum lateri pio.


page 215

Tuque sed pubes alumna, docta Musarum cohors,
I favente macta dextra, et munere tuo aras cole;
Numini sed redde grates Gentis aeternae aemula!

XVI. Ann. [Abbr.: Anno] 1649.

AGe erudita civitas,
Et quot malorum ingentium
Fluctus, procellas, vortices
Emerseris, tecum puta.
Huic nempe legi obnoxium
Dudum omne mortale est genus:
Quovis sub ictu temporis
Vel mille casibus patet.
Hunc ensis haurit, alterum
Ruina saeva intercipit:
Est quem unda sorbeat tumens,
Ignisve non mitis cremet.
Hic tabe consumptus perit,
Hunc tollit ardor febrium:
Et cuncta quis fando explicet,
Certa unde nos pestis manet?
Quod exiisti haec omnia,
Et sospes hunc recolis diem,
Non res tuarum virium est,
Debetur hoc totum Deo.
Hic est tuum favens latus
Qui cingit aetheris manu:
Qui ponit aligeros greges
Custodiam fidam tibi.
Nil arcium crepidines,
Nil aeneae turres iuvant:
Ferrumque frustra omne excubat,
Caeli Satelles ni teget.


page 216, image: s116

Vis altera alteram premit;
Hominumque quod struxit manus,
Et ipsa solvit : ingeni
Astusque contra astum valet.
Tutela vinci nescia
Fallique, solius Dei est:
Quem nulla fraus ducat dolis,
Vis nulla deiciat gradu.
Tibi ergo rerum conditor
Omnisque naturae parens,
Quantas licebit gratias
Laudesque ovantes solvimus.
Et semper, et nunc maxime,
Dum ducimus laeti diem,
Quo munus aligeri gregis
Illustre praecipue exstitit.
Triumphus astra inter sonat
Victumque Luciferum canit,
Servator in terra angelos
Dum parvulorum praedicat.
Tuere nos dehinc quoque,
Qui cuncta servas et regis:
Non dormiat custos, semel
Cui nostra credita est salus.
Hic quicquid umquam noxii
Aut terret, aut iam nunc premit,
Dispellat, arceat, fuget,
Et saeculi et Erebi potens.
Saeclo astra semper praevalent:
Quantusque erit Stygis furor,
Succumbet, ubi pugnat Deus
Et agmen ignivomum Dei.


page 217

Quis tam potentes copias
Sibi comparabit astites?
Mens casta, sobria, innocens,
Umquam nec immemor Dei.
Ite ergo pestes hinc malae,
Libido in illicito calens,
Et improbae cupidines,
Et prava mentis gaudia.
Ite, ira tristis, et dolus,
Et vis mala, et saevum nefas,
Et luxus, et gulae furor,
Et fastus oblitus tui.
Ubicumque figitis larem,
Caelum inde et angeli exulant;
Contra inferum subit metus,
Letumque et exitium ultimum.
Cave o, cave maturius,
Caelumque concilia tibi,
Musaea pubes: parvula
Mora maximum malum trahit.
Cultu ergo puro ac integro
Tuum obliga angelum tibi;
Et liberali munere
Sacrata macta altaria.

XVII. Ann. [Abbr.: Anno] 1650.

QVoscumque saeculi furor,
Subitaeque casuum vices,
Et tot malorum Orcus faber
Pallente concutit metu:


page 218, image: s117

Vultus in altum tollite,
Superasque rimati domos,
Notate mentis lumine
Immensa caelitum agmina.
Hos optimus rerum Pater
Nec temere, nec frustra dedit:
Quocumque tandem tempore
Divina procudit manus.
Seu quando caecum adhuc chaos
Terramque et astra involveret:
Seu cum peracta singula.
Sortita et ordinem suum.
Quod mystici libri tacent,
Nescire nos quoque optimum est:
Et curiosum et impium,
Has transilire lineas.
Sat nosse, quemlibet suas
Vices obire strenue,
Gnaveque munia exsequi,
Quae summus imposuit Pater.
Pars tinnulam vocem rapit
Per mille carminum modos,
Et nomen almi Numinis
Plaudens canensque praedicat.
Pars ocyor levi alite,
Et ocyor zephyri fuga,
Rapido per aera impetu
Iter citatum remigat;
Dia inde portans munera,
Hinc vota Supplicantium,
Preces et aures ad Dei,
Mundi utriusque nuncia.


page 219

Sunt quos ad instar militum
Benignior iussit Deus
Statione fida tendere
Mortalium circa lares:
Et omne noxium procul
Arcere castis caetibus,
Ut ne innocentiam opprimat
Saeva improborum iniquitas.
Heu quanta moles casuum
Cuiusque perpetuo caput
Circumstat, atri et turbines
Qui nos subinde territant?
Nisi alma nos custodia
Muniret aligeri agminis,
Durare nec miseris foret
Fas unam in horam ac integrum.
Non ulla gens aut natio est,
Quacumque terrarum dies
Habitabiles lustrat plagas;
Urbs nulla, nullum et oppidum;
Cui non suum Ductor bonus
Quondam ordinarit angelum:
Hinc regni Achaemenis Ducem
Sacrae celebrant litterae:
Hinc praesidem Argivi soli,
Et gentis, Heber cui suum
Illustre nomen transdidit,
Arcana praedicat fides.
Ut candidum orditur diem
Matris solutus viscere,
Primoque vagitu puer,
Quid sit, fatetur editus;


page 220, image: s118

Ope destinatus Numinis
Praesto est minister Spiritus,
Qui parvuli curam gerat,
Et temperet vitam Comes.
Hic fixus haeret ad latus
Non separandus uspiam
Ductor, Magister, Adiuva;
Ni culpa deformis fuget.
Nam pura, casta, caelica
Ad omne mens dolet nefas;
Fugitque, si quis pervicax
Erroribus culpas gravet.
Cum Syrtium inter arida
Siti fatisceret puer,
Credentium antiquo Patri
Memphitis Hagar quem tulit;
Caelestis affuit manus,
Duramque restinxit sitim,
Ne sicca mors exscinderet
Nomen daturum gentibus.
Cum Sodomae incestas faces
Flamma expiaret iustior,
Loth solus, hoc fretus Duce,
Vim fugit ardentis mali.
Quid Daniel castum loquar,
Antri sub umbroso specu
Inter Leones abditum
Quem pavit aethereus puer?
O una rerum maxima
Et sola tuta homini fides!
Quae calcat hostium minas,
Et bestias ipsas domat.


page 221

Mansuescit efferus furor,
Praedaeque blanditur fames:
Rex mortem acerbus instruit,
Sed mitior parcit fera.
Ruant tyranni, et evomant
Fel omne mentis perfidae:
Perire nescit, qui suas
Spes unice credit Deo.
Quid o Sennacherib iuvat,
Babylone turgentem tua,
Vastisque fretum viribus
Turbare Jordanis domum?
Nox illa restat scilicet,
Quae sola vesanas minas,
Stultaeque molis impetum
Confutet et frangat domans.
Ut totum Eoum orbem trahas,
Tantamque bellantum manum,
Quantus ferre astrorum chorus
Lunare miratur iubar:
Turpem ilico fugam tamen
Turmae capessunt barbarae,
Vix una siderei gregis
Cum dextra ferrum stringeret.
Sperate Christi gens bene:
Intenta supplicatio,
Et vita vindicans fidem,
Mille emeretur angelos.
Ite, ite, pubes Musica,
Castis novelli moribus,
Et reddite auctori Deo
Laudum piarum victimas.


page 222, image: s119

Ite, atque templum visite,
Ubi entheum verbum sonat,
Et angeli sancti Dei
Caelumque et astra prodocent.
Hos quisque pro rei suae
Fovebit et colet modo,
Ponens in aram munera
Pulchre ac decore prodigus.

XIIX. Ann. [Abbr.: Anno] 1651.

RErum aeterne parens, cuius sub numine mundus
Surgit, et immota labuntur sidera lege,
Quas tibi solvemus grates, quas pangere laudes
Fas erit, immensa ductus bonitate quod olim
Finxisti aligeros divina mente ministros,
Tutelam communem operum clypeumque tuorum?
Hinc, Alme, est, quod stamus adhuc: quod vicimus omnes
Casusque creperasque vices, salvique tuemur
Hanc lucem, festosque tibi instauramus honores
Defuncti bellis, et laeta pace fruentes.
Respice io nos porro, atque haec tua numina firma
Propitius, precor, ac felix. Tibi larga bonorum
Copia perpetuo exundat: tibi mille triumphant
Gaudia, nec quicquam claudit, quodcumque iuvare
Saecla humana queat. Quamquam et dira agmina poena
Ad nutum stant praesto tibi: letumque, famesque,
Et fera sanguineo insultans Bellona flagello.
Sed noxas procul averte, et qua parte iuvare
Nos poteris, te huc verte bonus. Quod vivimus, umbra est,
Et fragilem pingit male firmo corpore testam.
Quid saevire iuvet, durasque accersere pestes?


page 223

Vel nutus iugulare potest, ac tollere totum,
Immensum licet, et numeri vix lege putandum,
Omni adeo cum stirpe genus. Tua regna licebit
Mensuram excedant, nulloque potentia fine
Circumscripta tuis submittat fascibus orbem;
Orbe tamen pietas et toto antiquior aevo est;
Haecque una est, quod maximum habes: haec usque sequatur,
Nosque tegat fabricam, Alme, tuam, statione fideli
Dum circum flammatae acies, tua iussa secutae,
Excubias obeunt, et noxia cuncta repellunt
Invictae virtute tua. Stet Ruta perenni
Laeta coma, diffusa decus, centumque sub axem
Assurgens ramis optatam praebeat umbram
Virtuti Musisque piis: non scabra fatiget
Rutigeros rubigo enses, non ulla vetustas
Attemeret fulgorem hebetans. His Gloria centum
Decerpat laurus, his centum ex ordine palmas
Educet, aspiretque decus, quantum impleat orbem.
Haec hodie cecinisse iuvet. Nunc ite decorum,
Pierii Iuvenes, agmen, longaque secuti
Quisque alium serie, cumulate altaria donis
Munifica facilique manu. Mulcere Tonantem,
Quantumvis operosa, tamen non sponte benigna
Si qua venit, nescit pietas: mens prona litabit.

XIX. Anno 1652.

RErum Creator optime,
Orbisque Servator tui,
Nec ortus, et fini carens;
Nam tempus est opus tuum:


page 224, image: s120

Tibi canimus laudes pias
Mortale Saeculum, Pater:
Tibi gratiarum victimas
Festosque honores solvimus.
Nam quanta bonitas est tua,
Amorque nostri, qui tibi
Quos tu ministros feceras,
Custodiam et nostram facis?
Tot caeca et atra casuum
Nos usque circumstant, petunt;
Tot semper infensissimis
Miseri patemus hostibus;
Ut nemini cor tam sagax,
Tanti aut lacertorum tori,
Qui vitet omni in tempore,
Vincatque durum, quod premit.
Quid arbitrum Stygis loquar,
Saevum, efferum, implacabilem,
A stirpe totum exscindere
Qui quaerit usque hominum genus?
Hunc, Optime, ergo operis tui
Miseratus ambiguum statum,
Circumdedisti, quae tegant
Serventque, turmas alites.
Haec illa fortior manus,
Orci irruentis impetum
Quae sistit, arcet, dissipat,
Et omne defendit malum.
Non esse desines bonus,
Malus esse qui numquam potes:
Et asseres munus, Pater,
Largitus ut semel es tuum.


page 225

Sit patriae salus tibi,
Sit patriae curae Pater:
Munimen ipse maximum
Nostrae, Alme, praesta Leucori.
Tuae cohortes excubent,
Et nostra cingant moenia:
Cuiusque per domum ac larem
Stet angelus semper vigil.
Sed multiformi crimine
Maculosa vita cui fluit,
Frustra ardeat latus sibi
Custode cingi flammeo.
Mens sancta, pura et innocens
Habitare nescit sordide:
Et quisquis oblitus Dei
in foeda tendit, hunc fugit.
Age ergo docta natio,
Et execrata noxium
Vitae indecorae tramitem
Grassare vitutis viam.
Laboriosa sit licet,
Et dura sentibus; tamen
Celsum rependit praemium,
Et nulla quod perimat dies.
Hic vera vita, hic unice
Felicitas summa est sita:
Quid vina, risus, nox, amor?
Breve gaudium, et longus dolor.
Nunc ite, et orantes Deum,
Amabili pacis bono
Ut patriam liceat frui,
Offerte in aram munera.


page 226, image: s121

Hoc praecipit ritus vetus,
Hoc sancta vitae regula:
Tum, si quis arae serviat,
Hunc pascat ara, aequissimum est.

XX. Ann. [Abbr.: Anno] 1653.

STROPHE.
AGe barbitos, laborum
Medela dulcis, concine
Flammigenas acies Tonantis,
Volucresque turmas, queis [Reg: quibus] dies
Hodierna purpuream comam
Tollit, festaque fulget.
O quanta Numinis pii,
Nec efferenda umquam satis
Voce mortali bonitas Deorum
Dei, tot alas qui potenti
Dextera iussit rutilantis aethrae
Volitare per sacras domos,
Et mortalia saecla,
Expositam innumeris
Gentem procellis casuum
Cura pia tueri.

ANTISTROPHE.
Quod dira bella cessant,
Amica pax et recreat
Fessi orbis diuturna damna:
Quod templa Musarum strepunt
Doctis choreis, Leucoris
Qua sacrum caput effert:
Nec flamma per domos tulit


page 227

Vagante sparsa incendio
Urbis antiquae decus ac nitorem;
Luesve mananti veneno
Pestilens seris tenebrarum in umbris
Grassata mortes intulit,
Totum munus Olympi est,
Inque satellitium
Quos ille nobis addidit,
Custodiamque fidam.

EPODOS.
Huc ades, mea barbitos,
Musae daedalae artifex,
Hanc Patris benignitatem
Optimi, piissimi,
Concinemus mane summo,
Concinemus vesperi:
Quin nec ipsa nox piis
Illi Camenis non canet,
Et vel inter somnia
Festa sonabit.
Nulla gratior hostia,
Aut munus venit ad Deum: illo
Delenitus suaviter,
In posterum tempus favebit
Felix aeque nobis,
Et bonus perennitatem
Addet muneribus suis.
Interim, mea o pubes,
Tot debitrix bonorum in aram
I, sparge nummos largiter,
Certum pignus gratiae
Et documentum.


page 228, image: s122

XXI. Ann. [Abbr.: Anno] 1654.

PUbes citata pennis,
Praetorium Tonantis,
Qui flammeis decorum
Latus ensibus recincti,
Iussus patrare heriles
Supera excubatis arce:
Aut mille per phalangas,
Aciesque mille sparsi
Sine numero et modo agmen
Fortissimum inque victum,
Praetenditis per omnem,
Tutela publica, orbem.
Huc, alites Camilli,
Venite, casta turba,
Et quas parat fidelis
Anacreon choreas,
Numerosque delicatos,
Spectate, sed faventes.
Non, sicut ille Tejus,
Nequam cliens Dionae,
Turpes canit furores;
Sed puriore flamma
Cor ustulatus ardet
Vestras sonare laudes.
Nam vate Christiano
Quod dignius capesset
Hac luce, quae per orbem,
Quam Christiana late
Fidesque spesque fervet,
Vestro dicata honori est?


page 229

Non auctor ille rerum,
Et omnium architectus
Salubrius creare
Mortalium catervis
Munus potis fuisset,
Quam vos, beata turba.
Quos pleniore quamvis
Divinitatis haustu
Sator imbuit benignus,
Liquidasque, ut ipse, flammas,
Non corpore aegro onustos,
Sibi proximos locavit:
Idem tamen maligni
Livoris omnis expers
Et optimus creator
Vos ordinavit aeque
Sibi, et simul ministros
Hominum necessitati.
Nam providus futurae
Labis malaeque noxae,
Manante quae veneno,
Ad pestilentiae instar,
Genus impiavit omne,
Letumque procreavit:
Cum cerneret tot atros
Contra hostium furores,
Et maxime impotentis
StygisErebique fraudes
Hominum imbecille robur,
Et non pares lacertos:
Tunc ille tunc misertus
Operisque fabricaeque;


page 230, image: s123

Auctore se patratae,
Hos addidit maniplos
Custodiam fidelem,
Clypeumque firmiorem.
Hinc ergo durat orbis,
Mortaliumque caetus
Tot machinas dolosque
Praecallide apparatos
Stygii Draconis exit,
Sibi et est adhuc superstes.
Pagana turba quamvis,
Ceu lucis omnis orba
Divinitus bibendae,
Errore multiformi
Per devium voluta
Nescit tenere verum:
Tamen caduca saecla
Ope subsidi potentis
Huiusmodi indigere,
Non caeca prorsus atque
Sensus inops carensque
Collegi texputando.
Nam quicquid inter astra
Intersiti solumque
Tendit patetque tractus,
Hoc sensit omne habere,
Ut proprios penates,
Geniorum amabile agmen.
Hos commeare utrimque
Inter homines Deosque
Precumque munerumque
Praestrenuos ministros:


page 231

Tum praesides Ducesque
Dare se cuique nostrum.
Sic fluminis per aequor
Speciem volantis astri
Olim notare fas est:
Sol ipse dum remotus
Longissime vagatur,
Suumque sulcat orbem.
Nos haud tuemur umbram,
Praesente res sed ipsa
Se pignore approbavit;
Nec ambigenda porro est
Oraculis sacrarum
Testata literarum.
Quis Cherubina nescit,
Vitae arborem minace
Custodisse ferro,
Adamque terruisse,
Ne tangeret, fruensque
Dedisceret perire.
Hoc pignus Angelorum
Primum veterrimumque est.
Memphiticae deinde
Quis inter alta eremi
Fugam metumque tristem
Solatus est puellae?
Quis fata Sodomorum,
Et igneam procellam
Praedixit, ultimaque
Lotumque [(printer); sic: Votumque] Liberosque
Defendit a ruina?
Nempe Angelus Jehovae.


page 232, image: s124

Idem ille iam restrictum
Patris repressit ensem,
Dum praesecare dulcis
Amoena colla nati
In victimam vibrato
Minatur acer ictu.
Hos Patriarcha sanctus
Socerum impium relinquens:
Hos universa proles
Post impiam Pharum, ignis
Aut nubis in figura,
Comites Ducesque sensit.
Sed quis referre cuncta
Exempla sustinebit,
Quae pingere Angelorum
Statumque opesque possint,
Et gratiam hanc supremi
Patris sat explicare?
Res maior ista versu
Tenue strepentis odae;
Voluminisque iusti,
Non carminis minuti est,
Modesta quod per orsa
Gyro brevi recurrat.
Compendio tamen si
Audire quis laboret,
Quid conferat fidelis
Custodia angelorum;
Et, fqui cuique nostrum,
Dux atque Rector haeret:
Monstrat, monet, gubernat,
Solatur, erigitque,


page 233

Castigat, urget, arcet;
Quin servat, et tuetur
Vitam, genus, penates,
Substantiam universam.
Quod si leves in auras
Soluta vita cessit,
Tunc ille noster Astes
Animae igneum vigorem
In optimi parentis
Sinum impiger reportat.
Iam si vetusta vatum
Audire dicta, iure
Factum optimum putamus;
Sunt regna quaeque et urbes
Sibi nacta praesidentem
De Caelitum hac caterva.
Quid quod rotare multi
In circulum perennem
Caelestis orbis orbes,
Et solis aureum axem,
Argenteamque Lunam,
Mentes putant beatas.
O quae verenda pompa
Sapientiam Jehovae
Potentiamque adornat?
Quae turba io datorum,
Et vis benignitatis
Amabilem fatetur!
Tuere Christe munus,
Tuere, quod dedisti:
Et Angelos potentes,
Dum tot pericla terrent,


page 234, image: s125

Tot casuum minantur,
Ne subtrahe, o, ,misellis.
Sine patriam esse curae,
Sine patriae parentem,
Et quotquot ille dudum
Sacra fulcra destinasque,
Queis [Reg: Quibus] nixa nostra spes est,
Te dante, procreavit.
Contunde, frange, perde
Ensesque cassidesque
Saevi furoris arma;
Tum quotquot invidere
Fessis piam quietem
Et otia alma pergunt.
Contra face, o benignus,
Pax ut perenne duret
Nodo revincta aheno
Concordiae perennis;
Et regna Legum, et albae
Sancta instituta vitae.
Longe ilico facessant
Vis, ira, livor amens;
Luxusque opum ruina,
Nefasque in omne praeceps,
Habendi amor, malorum
Prima unde origo fluxit.
Hoc supplicare patres
Devotione iusta;
Hoc, erudita Pubes,
Precibusque lacrimisque
Et innocente cultu
Iuvabit impetrare.


page 235

Non ferreus Jehova est,
Si sedulo rogetur:
Nec cassa dicta fundes,
Si concinunt amice,
Ardentque votum in unum
Mens casta, et os fidele.
Hoc, hoc stude o Iuventus,
Pariterque liberale
Offerto munus arae:
Nec interest, Sacerdos
Hinc quod capit levamen,
Dum Numen obligatur.

XXII. Ann. [Abbr.: Anno] 1655.

SAlvi agimus, niveoque meant laeta omine fata,
Salvi agimus: non saevae acies, contagia morbi
Pestiferi nos nulla premunt. Pax floret inermis
Absolvitque metu agricolam, variisque coloni
Ditat vota bonis: non sicca incanduit aestas
Agrorumque exussit opes, quibus unda pepercit:
Undarum desaevit hiems, vastosque tumere
Desinit in fluctus, nec tanta mole ruinae,
Quanta timebatur, latis sese intulit arvis,
Stragem hominum pecudumque vehens. Veneranda parentis
Canities durat patriae; stat salva vigetque
Tota domus, semperque novo pia germine Ruta
Emicat, et laetos felix assurgit in auctus.
Quid quod Religio centum secura per annos
Sancita iam pace semel pia iubila tollit,
Atque aliud grates solvit saeclum orsa Tonanti.


page 236, image: s126

Scilicet hoc vestrum, Custodia publica mundi,
Vestrum opus est, Genii aetherei, rerumque potentis
Cunctarum, quas orbis habet, quas continet aether,
Has qui descripsit partes, vobisque tuendas
Attribuit, primum e liquida cum fingeret aura
Vos, mentes superae, atque in vos transfunderet almos
Luminis ipse sui radios, roburque fidele
Adderet, et quantum totum sibi vindicat orbem.
Quas tibi io, et quae Musa pares tibi reddere grates,
Alme Sator, laudesque potest? quae carmina nostrae
Digna instare tubae et meritos persolvere honores?
Tu solus tu nostra salus: tibi militat omnis
Caelestis geniorum acies: tua iussa capessit
Impigra, praeceptos nec non perducit in actus.
Tu solus tu nostra salus: exire quis omnes
Te sine quis poterit fraudes, quas tristis Avernus
Hinc struit, hinc duri tendit vis improba saecli;
Tot pestes vitare et tot mala nomina noxae,
Quae nos perpetuo exercent, nos undique cingunt,
Retia ceu, fixaeque plagae, cum indagine lata
Venantum claudunt artes silvasque fatigant.
Cui tu cui clypeus, cui tu tutela, manusque
Aligerum, hic laqueos omnes, discrimina cuncta
Effugiet sospes, proculcabitque pericla [Reg: pericula] .
Alme fave, mitique aspirans numine porro
Respice nos placidusque iuva. Collata tuere
Munera, successusque novis successibus auge
Felix atque bonus. Pater es, genus omnibus unde
Celsa et origo fluit: mens clementissima patri
In sobolem est: quamvis offenderit illa parentem,
Et culpae rea committit quod concitet, illud
Non tamen alte animo infixum suffocat amorem,


page 237

Suppliciique parum satis est. Cum paenitet acti,
Cum dolet ex animo, male quod patravimus ante,
Ilicet exspirat crimen, poenaeque facessit
Impetus, et tumidam lenit miseratio mentem.
Respice nos, unum hoc satis est: quos respicis, illis
Decurrunt albique dies horaeqeu serenae,
Nec pia sollicitis temerantur gaudia curis.
Leucoreos nostrae pars selectissima, pubes
Aonia, ite alacres, castosque accingite ritus,
Et castas offerte preces, offerte benigni
Munera, quae cumulent aramque araeque ministrum.
Imputat haec sibi dona Deus, Deus ipse repensat.

XXIII. Ann. [Abbr.: Anno] 1656.

DUm bellis vicina tonant, atque omnis ad Arcton
Terra armis concussa tremit; dum Sarmata late
Pellitur, et Moschus victricibus imminet arvis
Barbarus, et solum sequitur pro iure furorem;
Aut tacito parte ex alia grassata veneno
Saeva lues ferro hostili crudelius urget,
Mille neces operata, et funera densans;
Nos tranquilla quies, nos almae candida pacis
Otia delectant: nusquam contagia serpunt
Noxia, funestaque incestant clade penates.
Quid patrem patriae memorem? Gravis incubet aetas
Corpori, et indigeant languentia membra quiete;
Mens animi intemerata viget, par flectere clavum,
Et navem servare potens. (Sapientia navem
Temperat, in cassum viduatae pectore vires
Nituntur, vanisque exspirat robur in ausis.


page 238, image: s127

Fortunae non istud opus, quae nulla per orbem
Regnat; ab aethereo nobis haec munera patre
Impertita fluunt: custodia publica mundi,
Aligerae hoc praestant acies, quae limina nostra
Fidis excubiis firmant, ne livida morbi
Seminia insinuent, spargantque in corpora tabem
Letiferam neque bellorum furor ingruat amens,
Bacchatusque fero late ruat omnia ferro.
Huc mihi, Pierii Iuvenes, dum festa recurrunt
Annua, quae castis Geniorum debita turmis
A Duce traxerunt nomen, cui victa tyranni
Castra iacent Stygii, totoque arcentur olympo,
Tartareis demersa cavis, ubi poena perennis
Exercetque uritque, et nox aeterna fatigat,
Huc, agite, impraesens, multaque attollite laude
Muneris auctorem tanti, nec parcite votis,
Quae placidum illius reddant in postera Numen.
Pax duret, quae sola beat: stet robore aheno
Pactorum iurata fides: feralis Enyo
Nil contra valeat, licet omnes excitet angues,
Tabificoque animos tentet furiare veneno,
Et dare materiam bellis: omni excidat aevo
Illa dies, sancita semel quae foedera rumpat,
Optatamque ausit bellis mutare quietem.
Interea bona tempestas aurasque salubres
Aspiret, laetasqeu agris attemperet horas,
Quo bene proveniant segetes, atque uberet annus.
Imprimis stet, nostra salus quo nixa recumbit,
Qui summam patriae ac rerum moderatur habenas,
Fataque dispensat, fortunarumque tuetur
Iura cuique sua: o superet, vincatque senectam,
Et pariter, qui exorsa patris subiturus adhaeret


page 239

Proximus et cani sacros maturat in enses:
Quin omnis divina domus, quae Saxona Patrem
Et Witekindei sibi sanguinis asserit ortum,
Casibus haud superanda, atque omni firmior aevo
Duret, rutigerisque Heroibus impleat orbem,
Impleat, aeternaque actorum in laude triumphet.
Haec audi, pater omnipotens, haec confice nobis
Vota bonus, mentesque pias, moresque pudicos
Aspira populo, ut liceat bona tanta mereri,
Et iustum precibus nostris asciscere pondus.
Namque potes, curaeque tibi mortalia, et omnis
Vita hominum est, iussuque tuo prodimus in oras
Luminis, et fragili rursum decedimus aevo,
Nilque agimus sine sponte tua. Quo numine mundum
Et vehis, et reples, in eo spiramus, et omni
Per te sufficimus curae: frustra omnia frustra
Tentat homo, viduatus ope auxiliantis olympi;
Nec quicquam pote se solo, sine numine, fretus.
Ergo ades, et toto felix incumbe favore!
At vos egregiis studiis addicta iuventus
Festum concelebrate diem, sacrisque vacate
Ritibus, et largis cumulate altaria donis.

XXIV. Ann. [Abbr.: Anno] 1657.

ALigeri proceres, acies iurata Tonanti,
Primum auctoris opus rerum, quos condidit ante,
Quam mare veliferis circum diffunderet undis
Tellurem, altricem pecudum frugumque parentem,
Et super insignem stellis suspenderet aethram,
Solis iter Lunaeque viam, fraterna secutae
Signa rotae: vobis hanc festam ducere lucem


page 240, image: s128

Tendimus, et tanto pro munere solvere grates,
Mundi opifex ter - magne tibi. Sed carmine quo te,
Qua cithara [(printer); sic: cythara] tua, summe Pater, pangam ardua facta?
Queis [Reg: Quibus] , pietas quanta ipsa, modis? angustius astra
Decurrunt, totusqeu minor, quam maximus, orbis,
Dum soli par illa tibi est, qui cuncta superstas
Immensus, metaque cares. Has ergo cohortes
Composuit tua dextra suis, fida agmina, signis,
Descripsitque vices varias, et munia dixit.
Pars vigil assistit solio, vocisque verendae
Iussa capit, laudesve sonat: late omnis olympus
Asstrepit, et laetis applaudunt alstra choreis.
Pars caetus curant hominum, et sua cuique tuentes
Vitam fortunasque tegunt. Sunt, qui bona portent
In terras, variis et ditent fructibus annum;
Aut poenas cladesqeu ferant, mala praemia noxis.
Seu, cum grando quatit segetes, sidusve vaporum
Urit, et in prima messes intercipit herba;
Seu cum pestilitas urget, ac funere denso
Parca furit, viduatque urbes et rura colonis.
Sunt, qui bella petant, fulgentiaque arma secuti
Victrices statuant laurus, clarosque triumphos
Instaurent. Sunt, qui pacis tranquilla tuentur
Otia, et optatae praestant bona tuta quietis.
Innumeri vectantque preces, et nostra Tonanti
Commendant vota, atque pium meruisse favorem
Contendunt. Alii suprema in funeris hora
Excipiunt fugientem animam, subque astra reportant
Ignea, et auctori reddunt, qui gaudia donet
Perpetua, et superum vitae immortalis honorem.
Non tot Achemenii regis strepit aula ministris,
Non manibus tot Susa fremunt: licet omnis Eous


page 241

Serviat, et curvis assurgant Bactra tiaris.
Non numeros tot Roma caput cum maxima rerum
Floruit, et dominos fasces direxit in orbis
Omne latus, qua mane venit, seroque recedit
Vespere, luciferos properans sol mergere currus,
Invictasque aluit turmas, fortesque cohortes,
Praesidium imperio, terroremque hostibus atrum.
Quamvis immensos cumulos ferventis arenae
Sicca ruat Cyrena, et Syrticus aggeret Ammon;
Hanc tamen hanc citius numero subducere possis,
Et certo taxare modo; quantique per aethram
Siderei volitent ignes, quot lucida signa
Nocte micent, tacitisqeu evolvant lapsibus annum.
Quis tanto certum e numero vigilare ministrum,
Custodemque sibi iussu imperioque Tonantis
Ambiguus secum dubitet? qui noxia pellat
Saeva procul, si quae immineant, angustaque rerum
Grata laxet ope praesens, atque aspera frangat:
Aut vitae praecepta serens instillet in aurem,
Quae fugias, quaeque apprenses, meliora sequendo,
Occultus veri monitor rectique magister?
Tharaidae, dum sacra parat feralia, nudum
In iugulum gnati stringens patris immemor ensem,
Talis adest, sistitque ictum, ferrumque repellit,
Castigatque manum Genius. Haec arma tuentur
Obscenis fratrem Sodomis, tutoque recessu
Flammarum raptum e media cum stirpe procella
Componunt servantque pium. Tesqua alta vaganti
Aliger assistit iuvenis puero Aggare nato,
Et matris cohibet lacrimas, et pocula monstrat
Solatura sitim, ne sicca morte perires
In magnos creture Duces populumque potentem.


page 242, image: s129

Cum Solymae turres, sacrataque moenia rector
Cingeret Assyrius, numeroso milite claudens
Omnia, iamque dies urbi prope summa veniret,
En, subito per noctem atram ruit aliger heros
Aethere, et immensa grassatur in agmina clade
Turbidus, et caeco convellens castra tumultu.
Nec mora: diffugiunt hostes, et bella perosi
Abiectis trepidant armis, lateque per agros
Palantur qua terror agit, qua campus apertum
Monstrat iter: Dux quisque sibi est, nec signa frequentant.
Argumentum ingens venturis ordine saeclis,
Non tantum privata tegi, sed publica curae
Esse etiam aligeris turmis, atque integra regna
Praesidia hinc sortita sibi, et tutamina fida.
Sancte Pater (tibi festa agimus, tibi vota litamus)
Dona tuere tua, atque favens late undiqeu circum
Nos tua castra loca, ne dirae irrumpere clades,
Ne pestis, ne bella queant. Stet pace beata
Leucoris, et seros patriae pater exstet in annos.
Vos ite, Aonii Iuvenes, et pectora casti
Dona sacrate, arae solatia grata ministris.
Mos suadet, Pietasque monet, Deus omne repensat.

XXV. Ann. [Abbr.: Anno] 1658.

AEterne Rector caelitum,
Mundique custos ac parens,
Quem trinum et unum credimus,
Auctore Nato proditum.
Hic nosse te solus dedit,
Et colere rite cognitum;
Dum daedala orbis fabrica
Nescire numen haud sinit.


page 243

Quis inspicit rerum ordinem
Rationis usu non carens,
Nec ilico auctorem Deum
Tacito veretur pectore?
Quis forte quis caeca putet
Coiisse opus pulcherrimum?
Aut exstitisse perpetim,
In partibus quod interit?
Non esse non quondam edita
Natura non simplex potest:
Et tanta mira facricet
Quis, quaeso, te praeter, Deus?
Per te, quod est, stat et viget:
Tu causa rebus omnibus,
Finisque, finem nesciens,
A te ipse, et initii carens.
Tu prima mentium clues,
Fons lucis et iusti, et boni;
Nam quicquid huius uspiam est,
Promanat a vena tua.
Post te secundas obtinent
Beata caelitum agmina,
Animi integri, puri, leves,
Certissimum exemplar tui.
Nam perpetes cum tecum agant,
Et fonte de bibant tuo;
Non deserunt legem boni,
Ipsum licet non sint bonum.
Hos condidisti primitus
Bonitatis instinctu tuae,
Livore quae malo carens
In plura diffundi cupit.


page 244, image: s130

Mortale post hos exstitit
Tibi, alme conditor, genus:
Ut ilico aligeri greges
Tutela fida illud tegant.
Quas, quaesumus, grates, Pater,
Quas, sancte, pro tanto tibi
Dixisse fas est munere,
Laudesque dignas solvere?
Hi recta numquam non monent,
Animosque flectunt ad bonum:
Hi tetra depellunt mala,
Satellites nostri ac Duces.
Materna dum nos viscera
Caeco abditos claustro tegunt,
Et vix rudis vita imbuit,
Sacer excubat nois vigil.
Cum candidum lucis iubar
Novellus infans hauserit,
Ad parvuli custos latus,
Vitaeque stat pius comes.
Haec nos tuetur iam viros,
Haec protegit manus senes:
Haec ultimo functos die
In astra tollit caelites.
Miserere, Sancte, quaesumus,
Miserere, noxarum immemor,
Quarum tibi dudum rea
Peracta tota natio est.
Miserere, et expedi tuas
Ductor cohortes maxime:
Et quicquid exangit mali,
Concide, defende, ac fuga.


page 245

Quid ah homos est? crimen merum,
Nisi ipse tu regas Pater:
Placebimus tamen tibi,
Si luce perfundes tua.
Hac nos serenus irriga,
Tristes tenebras dissipans:
Et numine incumbens tuo
Nos effice, o, dignos tui.
Tibi fundimus castas preces,
Tibi lacrimas damus pias:
Gratantibus tibi choris
Festos honores solvimus.
Quos fulmen oppressit tuum,
Hos aura mollior levet:
Tuum est utrumque; et quod iuvat,
Et clade quod saeva ferit.
Tibi Mors rubentem caedibus
Vibrat tremenda [(printer); sic: tremendus] cuspidem:
Tibi tota morborum cohors
In quodlibet saevit caput.
Cum classicum sonuit tuum,
Incumbit ilico fames,
Deforme, triste, atrox malum;
Luctusque, et improbus labor.
Tu laeta sancis otia,
Pacemque divitem bonis:
Tibi gaudia ac risus sonant,
Et alma floret sanitas.
Sed, o, tuis felix, bonus,
Memento adesse! Tristia
Facessere hinc longe iube,
Venire laeta et candida.


page 246, image: s131

Vos ite doctarum [(printer); sic: doctorum] pii
Musarum alumni, et debitis
Mactate numen laudibus,
Donoque festo altaria.

XXVI. Ann. [Abbr.: Anno] 1659.

IGneae mentes superi vigoris,
Quae procul puras habitatis oras,
Quo nec irrupit dolor ullus umquam,
Nec mala cura,
Sueta mortales agitare turmas
Corda non uno quatiens tumultu:
Tuque, tu sanctae, MICHAEL, cohortis
Inclite Ductor,
(Nam tibi victae Satanae phalanges,
Ipse nam magnus Draco te prementem
Sensit, et iusto domitus triumpho
Excidit astris:
Ut procul caeli rutilantis axe
Tartarum tristem, sine luce regna,
Incolens, inter gemitus nocentum
Duceret aevum:
Atque sic iustas sceleris superbi
Solveret poenas) agite, o, honores,
Aurei cives melioris orbis,
Visite vestros.
Arduas moles opere invidendo
Excitent vobis alii, atque opimis
Augeant donis, humilique vestrum
Sub prece nomen


page 247

Invocent multo venerati honore;
Nos piis vestras celebrare laudes
Cantibus fas sit meritas, Deoque
Dicere grates.
Impius, quisquis precibus fatigat,
Quem dies olim sua procreavit,
Et male oblitus Domini ministrum
Pronus adorat.
Namque quae Solis roseas quadrigas,
Quaeque pallenti face noctilucam
Fecit, et si quae radiant minori
Sidera luce;
Illa vos olim manus, illa rerum
Principis finxit, fluit ortus unde
Omnibus: nil est, sibi quod stet ab se,
Quam Deus unus.
Terrei non vos gravat aegra moles
Corporis, serum aut senium subinfert
Debiles annos, neque morbus inter
Viscera grassans
Floridos oris populatur ignes,
Exedit succum nitidi decoris;
Non timor vanus, neque spes futuri
Anxia versat.
Liberam culpae scelerisque puram
Degitis vitam, viridi iuventa
Usque durantes animi, nec ulla
Labe notati.
Laude pars plena vehitis Tonantem,
SANCTE REGNATOR, DOMINE, EIA, SANCTE,
Usque plaudentes; alii per auras
Praepete penna


page 248, image: s132

Ocyus vecti properatis alma
Iussa, vel csatos homines tueri
Pergitis, fida statione circum
Castra locantes.
Nulla vis venti, tumidive ponti,
Quodque perrumpit trifido igne nubes
Grandinis fetas tonitru, nec ensis
Vulnere saevus,
Praevalet vobis: fugit ipsa Parca,
Ipsa mors ferali acuens sagittas
Cote nequicquam meditatur atram im-
mittere cladem.
Rector humani generis, precamur,
Sit tibi semper pia cura nostri:
Angelus porro tuus usque charum
Servet ovile.
Servet, ac tristes abigat timores,
Quosque Mars turbat crepero tumultu,
Invehens atras populis ruinas,
Oppidaque urens:
Quosque mananti tacite veneno
Funerum densas operata strages
Spargit, et late populatur agros
Pestilis aura.
Arma desuescant populi, atque bella
Sponte mutentur placida quiete:
Rideant terrae sola pace, latum
Rideat aequor.
Floreant artes, pretium Camenis
Stet suum doctis, neque pressa iura
Curiae plangant: pietas ubique
Candida regnet.


page 249

Quanta laus tunc, o, tibi quanta surget,
Gloriae quantum decus, o, manebit?
Omnis in grates ruete aura vocis,
Spiritus omnis
Gestiens psallet tibi, summe rerum
Conditor, dulces modulatus hymnos,
Et tuum nomen numeris canoris
inferet aevo.
Unde venturi capiant nepotes,
Quanta maiestas tua, facta quanta,
Quam tua aeternis memoranda saeclis
Prona voluntas.
Interim doctis, Iuvenes, dicati
Artibus, festam celebrate castis
Gaudiis lucem, celebrate sanctam
Semper habendam.
Vita perpensa meet acta lege,
Sobrii regnent niveique mores:
Qualibus gaudent Genii beati
Semper adesse.
Daedalam mellis quasi conditricem
Torquet obsceni mala odoris aura;
Sic fugant castum genus angelorum
Turpia facta.
Ite laetantes animis, manuque
Prodiga argenti, cupidaque laudis,
Munera antiquo stabilita ritu
Ponite in aram.
Arbiter celsa sedet omnium arce,
Et pios actus hominum recenset,
Ut suo dignis bene facta donis
Tempore penset.


page 250, image: s133

XXVII. Ann. [Abbr.: Anno] 1660.

CUstos tui orbis (nam tua crevit manu,
Pulcherrimamque machinam effectus dedit,
Regum domumque generis humani, Pater,
Quod condidisti Numinis ad instar tui,
Sanctum, pudicum, sobrium, argutum, sagax,
Et mortis expers, perduelle ni tuas
Leges migrasset Anguis inductum dolo,
Ut nosset unum, et agnitum coleret pie)
Te praedicamus laude tollentes tuum
Nomen decusque: solvimus grates tibi,
Tutela rerum, nos quod aligeri greges
Statione fida huc usque texerunt, mala
Ne noxa capita nostra, vel nostros lares,
Fortunulasque verteret. Alibi lues
Pestifera strages edidit vastas ruens;
Et saeviit alibi Martis impius furor
Vertens vehensque cuncta crudelem in modum;
Nos alma fovit sanitas, dulcis quies
Nos alta pacis recreavit. Non fames
Male suada inanes dirum adegit in nefas;
Horrea steterunt plena messibus suis,
Populosque grata recreaverunt dape.
Cumque alibi nequam Genius et amans caedium
Turbas cruentas concitarit ingruens,
Et arma doctae saevus intulerit togae,
Quieta nostris otia indulsit pium
Caelum Camenis. Ite queis [Reg: quibus] licet bonis
Gaudere tantis, et pias laudes date,
Et agite grates Numini auctori omnium,
Et mente castas ferte supplici preces,
Ut semper in nos patriam mentem gerat


page 251

Mitis bonusque, sicut hactenus fuit,
Studiisque nostris aucta perpetua annuat,
Floremque laetum. Vivat in longum Pater
Patriae; perennet Saxonum inclutum genus
Late coruscans, candidum qualis iubar
Inter minores siderum tollit faces
Regina noctis, roscidas bigas agens,
Lumenque fratris aemulum terris quatit.
O nos beatos, impetrare si licet
Haec tanta vota! Et impetrabimus, vias
Iusti atque recti si tenemus iugiter,
Et quicquid animos polluit agimus procul,
Cunctum perosi, quod male inquinat, scelus.
Hoc facite nostri: ferte et arae munera,
Arae ministros quae laborantes levent.