26 June 2001 Susanne Mussmann
line tags


page 139

Augusti Buchneri III. HYMNI SACRI PENTECOSTALES

I. Ann. [Abbr.: Anno] 1623.

POstquam Erebi devictae, instaurataeque homi-
num res,
Et volucri sublatus in aethera nube resedit
Pone PATRIS dextram CHRISTUS,
demittitur ecce
Ille DEI (sic sancto abiens praedixerat ore)
SPIRITUS, omnigeni ut doceat mysteria VERI
Evigenas, CHRISTI et virtutem in pectora pangat.
Esse DEUM, cuius regeretur numine mundus,
Et prisci videre viri, ratione sagacis
Docta animi rerum totum hoc opus arbitrantes.
Nam cum divina mundum ratione moveri,
Tempora cum certa decurrere lege viderent,


page 140, image: s078

Et modo Ver laetis expingere floribus hortos,
Aestatem modo fecundas depromere messes,
Auctumnum hinc dulci defundere vina liquore,
Pomorum vario quin horrea rumpere fetu,
Post securam hiemem tantis pinguescere donis,
Esse putaverunt, partes quod diditum in omnes
Totam agitet molem, et commistum corpore toto
Omnia alat, vegetum spirans per membra vigorem.
Pars animam mundi et mentem dixere perennem,
Pars numerum celsi modulaminis: omnia recte
Si Patrem, Christumque eius, si Spiritum utrimque
Procedentem, animam hanc, mentem, numerum,potuissent
Credere, Tresque Unum: nunc cum haec latuere reposta,
(Quippe hominum nullis umquam prensanda Minervis
Absque DEO) recta procul a ratione repulsi,
Vix tenuem speciem videre, et imaginis umbram.
At nos delati quod ad ipsa cubilia Veri,
Nec tantum scire ista; sed et quoque credere certi
Possumus, atque animum caecis exsolvere nodis,
SPIRITUI debemus huic: nam nulla fides est
Absque illo: nec enim vel Patrem aut noscere Christum
Posse datum: sed nulla sine est fiducia CHRISTO.
Iste bonus Doctor nos edocet omnia, Ductor
Hic recto nos calle bonus deducit, hic omnes,
Qui admittunt, in templa DEI consecrat, adaugens
Multimodis caeli donis, hic pectora more
Virtutis fingit, vitiorum educere morbos
Mentibus, et tetram pollens depellere pestem.
Hinc est Davidis pietas, Samsonia virtus,
Chaldaei hinc pueri divina scientia, Joseph
Consilium, Jobi patientia, quin Salomonis
Eximium sapere, hinc Abrahami spesque fidesque est.


page 141

Hoc resipit Petrus, Paulus sapere incipit, isto
Cor Stephani constans, mortem et mortalia ridet,
Primum et martyrii mactatur laude coronae.
HUIC dum hodie festos Ecclesia pergit honores
Perficere, atque novos hymnorum nectere flores,
Procuret se quisque, et pectora sorde repurget,
Excipere hospitio VENIENTEM ut possit, et esse
Mansio digna DEO: namque ut purissimus ipse est;
Sic habitat quoque depuros, et crimine castos:
Pollutos immane fugit, quia enim odit: at illi
O miseri! cum CHRISTO etenim Pater odit et ipsos.
(Quippe Pater, Christusque, et Spiritus una potestas)
Quosque odere illi, aeternae sunt debita morti
Nomina, et infernas solvent per saecula poenas.
Porro ut vestrae etiam pietatis publica prostent
Signa foras, grati deponite munus ad aram.
Si tantis hodie vos Gratia dia beavit
Muneribus, si tanta charismata Spiritus iste
In vos diffudit, atque haec interprete cura
Cuncta Ministerii, par est, quid muneris illi
Pro re quemque sua deferre: etenim cui curae
Est Dominus, curae huic quoque sit Legatus oportet.

II. Ann. [Abbr.: Anno] 1625.

QUalis pudico fixus a Cupidine,
Nil ignibus spurcis studens,
Negotiorum ubi urgeat necessitas,
Domo atque grato a limine
Procul remotas exteri in soli plagas
Abire terra vel mari,
Dat dulce munus, foederis pii obsidem,
Charae Puellae, et, hoc habe


page 142, image: s079

Nostri, inquit, instar: hoc me contueberis,
Hoc interim nosces Tuum:
Non aliter ille Sponsus et noster Deus,
Dux, semita, arx, spes, omnia,
Subiturus almi rursus in regnum Patris,
In igneas caeli domos,
Fidele pignus, arrhabonem nobilem,
Nobis relinquit Spiritum.
Ergo ut sedebat casta forte Concio,
Dum Pentecoste ducitur,
Repente turbo tortus attonat domum,
Turgent beato flamine
Repente mentes, ora florent ignibus,
Et quicquid ignoraverant,
Hoc eloquuntur: docta nil vena ingeni,
Nil erudita industria,
Primaeve Rector imputat puertiae:
Est omnia ista Spiritus.
Hic cultor ignis Medus, hic Parthus fugax,
Sed sic timendus maxime;
Meridiano hic Sole torridus Libys,
Hic Afer armentarius:
Genusque durum Cappadox, et accola
Immitis Euxini maris:
Et qui Cybelles semper audit tympana,
Sua verba, Phryx, intelligit.
Quotcumque linguis totus orbis personat,
Tot hic celebratur Deus,
Tot et docetur. Ite, dictorum et fidem,
Quae Jesaias fatus est,
Imo ipse Dominus, elevate! audi Israel,
Dilecte Serve audi Jacob;


page 143

Haec dicit alti conditor caeli ac tui,
Noli timere in posterum:
Fontes beatos irrigabo desuper,
Diique rivos nectaris.
In omne fundam SPIRITUM meum genus,
Quod te sibi citat Patrem.
Qualis fugaces propter undas fluminum
Stat apta vinculis salix
Laetumque vernat: sic tuam prosapiem
Florere cernes, sic domum.
Rem factam habemus: gratias tibi Pater:
Et nos quoque istum SPIRITUM
Sentimus inter abditum praecordia,
Sed casta et innocentia.
Hic nos serena templa concinnat tibi,
Et organa salutaria.
Iustum piumque condocet: punit nefas,
Et crimen omne subiugat.
Hic robur altum martyrum aspirat choro,
Tormenta cuncta ut rideant.
Afflat Prophetas et futura praemonet:
Ut rite verbum praedicent,
Monstrat Levitis: ille lapsos erigit,
Firmisque conservat gradum.
Aegris medela, cum sauciis venit,
Sanos tuetur a malo.
Ubicumque fixit hic sibi semel larem,
Ibi vita, pax, lux, gaudium,
Ipsumque caelum est. Ite, demeremini,
Pubes mea, hunc vobis Deum.
Deum aio: quicquid impios plicans logos
Id natio Arrii neget.


page 144, image: s080

Nam Petrus inquit: Ananias est Deo
Mentitus, hunc intelligens.
ArrI venenum pestilens oratio est;
Sed dicta Apostoli, salus:
Huic haereamus. Atque quando isthac die,
Quam dedicavit SPIRITUS
Sollemnem habendam, Christianorum genus
Precum piarum victimas,
Laudumque solvit tura Patrono optimo;
Agamus hoc bona fide.
Et praeter istud dona munifica manu
Portemus arae. Qui suum
Altare pectus optat SPIRITUS DEI,
Altare templi haud negliget.

III. Ann. [Abbr.: Anno] 1627.

STROPHE I.
QUae diro adurens frigore in glaciem efferam
Mortalium mentes male
Durat, et totos premit atra sensus,
Ut bruti, et immemores sui,
Heu! dignum tanto culmine nil sapiant,
Procul hinc abeat procul omnis hiems,
Procul obscenum cedatque gelu!
Qui Cherubin rutilas movet alas,
Qui volucres egit currus, quis sidera adiret
Thesbita liber legis ultimae vates:
Pubis Apostolicae
Flammavit ora, et usque
Candidas animas fovet,
En sacer, en sacer ignis adest!


page 145

ANTISTROPHE I.
Qualis peracto sidere hiberni Iovis
Horaque pigri temporis,
Annus apricos revocat tepores,
Ut terra squalorem exuat:
Et verni solis candida temperies
Passim molles elicit herbas,
Elicit undique sidera florum:
Arva novo stant picta nitore,
Atque suos secum mirantur gemea cultus;
Illic amoeni lilii crocus fulget,
Hic rosa, grata Deae,
Cuius cruore nata est,
Explicat niveum decus:
Hic violae micat omnis honor:

EPODOS I.
Sic pectus scelerum sordibus oblitum
Foedoque demersum situ,
Almi luminis aura
Leniter refovens simul irrigavit
Divini fax pura caloris,
Ilicet tetrae fugiunt tenebrae,
Ilicet horror feralis abit:
Cuncta rident templi ad instar,
It profana iniquitas
Longum exulare in aevum,
Succedit virtus, non uno germine vernans,
Et fructus veteres usque novis cumulat.

STROPHE II.
O qui aeviterni ex ore progrederis patris
Natique spiras pectore,
Vinculo arcano socians utrumque,


page 146, image: s081

Utrique te nectens simul,
Debita si festo solvere sacra die
Rite tibi pia turba paramus,
Ades huc, ades huc; o Sancte, veni,
Atque animis incumbe serenus!
Elue morbosis foetentia pectora culpis,
Et quicquid intus noxiae sedet fibris.
Praecipue rabiem
Pugnandi inauspicatam, et
Publicum armorum nefas
Stringe, doma, procul hinc abige,

ANTISTROPHE II.
Qua Pontus unda barbara Euxinus fremit,
Tanaisque Riphaeus sonat.
Urbis aeternae lupa conditorem
Lactavit altricis vice:
Ut Cyri tegeret Persa tiara caput,
Praebuit ubera miserata canis:
Natum Priami, patriae flammam,
Oblita sui nutriit ursa:
O super Hyrcanas hominum mens aspera tigres!
I mitiores marmoris nigri fluctus!
In se caeca furit
Humana gens, et usque
Mutuas furit in neces.
Hinc chalybem in fera tela coquit,

EPODOS II.
Et doctam innocuum fundere sanguinem
Vibrat sarissam dextera, aut
Diri grandine plumbi
Saevit, et tristes ciet acre pugnas.
Sancte aeterni fomes amoris,


page 147

Comprime, o, tandem rabiosa bella!
Comprime, fessam et releva patriam;
Quoque caeli nectis orbes
Foedere, hoc solum liga!
Nunc ite, casta turba,
Ite, o Pierii iuvenes, et solvite ad aram
Grata sacerdoti munera, grata Deo.

IV. Anno 1633.

ERgone pax penitus terras exosa reliquit,
Et nullam miseris fas est sperare quietem,
Dum passim fera bella urgent, nec tristis Erinnys
Detumet, ac laxis discordia regnat habenis?
Quo ruis, infelix Germania, et in tua diras
Vertis membra manus? quam non victricia signa
Perdere Romulidum? non vafris Vandalus armis,
Aut Scythicae valuit potor Tanaiticus undae?
A te, a te heu devicta iaces! quod si ordine cuncta
Decurrunt supero; certamque reducere pacem.
Solius res nempe Dei est: te, SANCTE, rogamus
Succurras miseris: tu, tu pote flectere mentes
In melius, placidosque animis immittere mores.
Tu quemcumque tuo flammasti fortius igne
Incumbens, non ille odiis, non tristibus iris
Indulget: patrum hinc te quondam antiquior aetas
Innocuae vidit speciem gestare columbae.
Huc ades, et nostris illabere mentibus imbre
Flammifico, glaciemque animorum et frigora dira
Discute sole tuo, positis ut mitius armis
Protinus incedant populi, bella aspera cessent,


page 148, image: s082

Inque vicem gens omnis amet: concede moveri,
Sancte Parens, rapidis nec da pia dicta procellis
Irrita ferre mari. Sic te haec et serior aetas
Grata laude feret, sic festo gaudia plausu,
Ut nunc, sollemnesque tibi ducemus honores.
Hactenus haec vovisse iuvet: nunc ite frequentes,
Ite mei, et festas donaria ponite ad aras,
Ut pietas priscisque iubet mos traditus annis.
Huic atque huic debetur honos: antiqua tuenda,
Et nulli impune est pietatis fallere nomen.

V. Anno 1639.

NIl nobis ad vota deest: confecta salutis
Res nostrae: quicquid magni gens conscia veri
Fatidico quondam monuerunt carmine vates,
Invenit fecitque fidem, descendit olympo
Aeterni Genitus Patris, carnemque caducam
Induit, et fragiles moribundi corporis artus.
Idem etiam diri pro nobis victima leti,
Ferali posuit suffixus ab arbore vitam
Haud tales meritam poenas; tandemque recepit
Sponte sua, cum praecipiti lux teria nocte
Purpureos meditata ortus se inferre pararet,
Et mundo redhibere diem: mox victor olympum
Celsus abit, repetens patriam haud inglorius aulam.
Hic sedet, et dexter Genitori flectit habenas
Numen idem, totumque pius dat iura per orbem.
At nunc, quod veteri cecinit Phatuele creatus


page 149

Interpres superum, rutilis delabitur astris
Spiritus aeterni egrediens Genitoris ab ore
Et Gnati, cui cum patre est aequaeva potestas,
Par virtutis honor, qui nos mysteria caeli
Edoceat, verique ipsam perducat in arcem.
Absque Deo nemo potuit cognoscere verum:
Ac neque nosse Deum CHRISTI sine munere cuiquam est:
Et nulli patuit CHRISTUS sine flamine sancto.
Ne qua igitur meritum nobis venerabile CHRISTI
Depereat, fluit ecce polo spirabile Numen,
Salvificamque fidem persuadet, qua bene freti
Post dubios vitae casus tristesque labores
Aetheream superi Regis penetremus in aulam.
Huic quoniam festos hodie instauramus honores,
Praecipue exornare animos pietate decebit
Innocua, et dignos festa nos fingere luce,
Quae superis caeloque vacat. Quo purpura fulgens,
Et vestes illuse auro, gemmisque rigentes,
Dum vitiis mens tota horret, dum fraudibus atris
Interior male sordet homo? non corpora pendit,
Sed mentem inspectat Dominus: quare illa colenda est,
Si cupias placuisse Deo. Quae nostra, videtis,
Tempora: bellum istac urget crudelibus armis,
Atque alia de parte fame penuria victus
Nos vexat: quin longe etiam graviora manebunt,
Si sceleri scelus, et noxas superaddere noxis
Perversae mentis perget furor. Omnia tecum,
Quae faciant te cumque pium, quid denique restat?


page 150, image: s083

Hoc unum, pius esse velis: accingere tandem
Eiurare nefas, ac foedum ponere crimen,
Si pretium evasisse malum, si grata reverti
Fata optas miseris, finemque videre dolorum,
Aerumnaeque gravis. Coeamus, et agmine facto
Pulsemus precibus Numen, sine fine gementes,
Desinat irarum, tristesque avertere clades
Sancita iam pace velit. Nempe omnia possunt
Impetrare preces scelerum de calle reversi
Pectoris, et solo cui fixa in Numine spes est.
Porro etiam nostri quisquis cupis esse Lycei
Portio, consectans doctas industrius artes,
Laeto animo facilique manu fer munus ad aram.
In tenues nugas, et vanae ludicra pompae,
Nil grave vel magnos quondam profundere census;
Et dubites dare parva tuo munuscula CHRISTO?

VI. Anno 1641.

NUnc iterum lux illa redit, qua Spiritus olim
Ille Dei, caelo emissus, se in pectora fudit
Pubis Apostolicae, caecasque ad caelica mentes
Dia luce rigans, magnalia Numinis almi
Disserere omnigenis concessit fatibus orbi.
Ecquid opus factu, Iuvenes, lectissima nostrae
Portio Leucoridos, digno ut peragatur honore
Tanta dies? raro satis est se expingere cultu,
Atque hinc gemmarum radiare, inde ignibus auri?
An choreis marcere, atque inter serta rosasque


page 151

Indulgere mero? tali sua numina more
Gens pagana colat: Christiani nominis haeres
Natio longe alios ritus sibi sancit, in uno
Cultum omnem statuens animo: qui si undique liber
A vitiis purae dederit sacraria menti,
Placatum putat esse Deum. Purissima nam cum
Sit mens ipse Deus, non victma gratior illi,
Quam mens casta venit. Prima ergo atque ultima cura
Esto hodie, frenare nefas, et crimina tetra
Omni e corde procu, procul omni e mente fugare,
Et, quantum licet hac terrena compende vinctis,
Se similem formare Deo, qui criminis expers,
Et longe a vitiis semotum transigit aevum.
Quos belli, quos caedis amans furialis Enyo
Impulit in rixas, et tingere sanguine ferrum,
Componant miti crudelia pectora more,
Et pacis capiant legem: quos foeda libido
Illicitis stimulat flammmis, et torret amore
Impuro, ad frugem redeant. Per vim qui aliorum
Incumbunt opibus, gaudentque opulescere raptis,
Adsuescant vixisse suo. Per pocula noctes
Qui trahit indulgetque gulae, atque in mollia vitam
Otia disperdit, sapiat: non fallere pergat
Perfidia, aut elata superbia tollere cristas:
Quisque modum ponat sceleri: sic nobile festum
Ibit honoratum digne, sic Spiritus almus
Sponte aderit, totusque in pectora nostra subibit
Concinnans sua templa Deo. Sic, o mea pubes,


page 152, image: s084

Sic facito, et simul hoc ne obliviscare, memento,
Munera ferre arae; sed non, velut hactenus, agmen
Exiguum numero: mihi crede, ita perdere nummos,
Ditat: ab his damnis venit ingens copia lucri.

VII. Anno 1642.

LArgitor alme gratiae,
Quae filios reddit DEI,
Tibi has sacramus victimas,
Laudesque, Sancte Spiritus.
Tu tertium es nomen Dei,
Natum Patremque copulans:
Idemque, et alius, par tamen
Nato Patrique; ades tuis!
Nihil agimus rite ac pie,
Ni flamen aspiret tuum;
Et vita tota decolor
Sub crimine et culpis abit.
Ni fistulam inflet artifex,
Vel nil, vel absurdum canet:
Mortale ni pectus regas,
Torpebit, aut volvet malum.
Casta ergo, pura ac sobria
Ut nunc agamus gaudia;
Et quos honores solvimus,
Fac ipse, sint grati tibi.
Succurre nostrae inertiae,
Et frigus infaustum doma:


page 153

Accende lumen pectori,
Ut calleat veram viam.
Mens usque pareat Deo,
Hanc rursus audiat caro:
Non lingua, non cor dissonet,
Totumque concinat tibi.
Hoc carmen illud, hoc melos,
Quo dulcius nullum alterum
Ars elaboret Musica,
Aures et ad Dei canat.
Hoc incinamus impigri,
Pertendere hoc semper iuvet:
Coepisse nobiliter parum est,
Finire ni pulchre ardeas.
Id suffice, Alme, quaesumus,
Et robur invictum assere:
Ut laeta muneribus tuis
Tibi nostra se probet fides.
Quam turbine haud uno ruens
Dum saeculi quatit furor,
Frange o procellas fluctuum,
Ut victa ne frangat ratem.
Tibi, Creator optime,
Et surgit aequor, et iacet:
Compesce belli turbida,
Pacisque restitue bonum.
Amoris auctor dissitis
Inspira amorem mentibus;


page 154, image: s085

Discordiarum ut taedeat,
Mox arma et obducat situs.
Hoc te precamur supplices,
Hoc rite supplicantibus
Bonus ac benignus annue,
Orbem fatigatum et leva.
Post vota, post pias preces
Hoc, docta pubes, est super,
Feramus arae ut munera,
Quae flamines recreent pios.
Ite ergo, nec parca manu,
Pro quisque re sua tamen,
Et spargite aera, aurum merum
Vos quae in Dei aspectu probent.
Qui magna, et invitus dedit,
Nil demeretur: obligat
Collator exiguae stipis,
Prolixus animi quam tulit.
Non imputatores Deus,
Non gloriosos respicit:
Mens liberalis, candida,
Humilisque, nec duplex litat.

VIII. Anno 1644.

UNde operata piis resonat WitebergaCamenis,
Et sacra laetifico splendescunt atria cultu?
Efflorent nemora in domibus, sola gramine rident;
Omnia votivi testantur gaudia festi?


page 155

Nosco diem causasque sacri. Tibi scilicet iste
Instauratur honos, qui summi ex ore parentis
Spiritus egrederis, nos et mortalia saecla
Templa Dei praestas pietatem in pectora pangens.
Nempe hac luce olim caeli demissus ab arce
Nomen Apostolicum subiisti, atque igne magistro
Monstrati miranda atque incomprensa profari
Semine mortali cretis. Salve optime ductor,
Omnigeni fons vive boni, placidi auctor amoris,
Salve iterum, ac si nondum omnem adversaris honorem,
Si votis concedis adhuc precibusque moveri;
Nec superis adeo stat cunctam exscindere gentem
Teutonis, et patriae antiquae vexare penates,
Huc, o Sancte, veni atque animis illabere nostris.
Praecipue crudum vesani Martis amorem
Da Pater exuere, et ter centum mittere in annos
TigrimqueTanaimque ultra: mala semina diri
Tolle odii, succende animos, ut mutua flagrent
Irruptaque fide coniungant foedera gentes.
At vos, qui Christo nomen Musisque dedistis,
Florentes aevo Iuvenes, spe divite Ephebi,
Expurgate nefas animis, avertite noxas
Mentibs, et festo dignos assumite mores.
Impietas, malesuada Venus discordia praeceps,
Et rixae este procul: non hic sacra nostra frequentet,
Qui vobis operatus erit. Lux aurea solis
Et tenebrae male conveniunt: nec Spiritus almus
Umquam aderit, si cui mens tetro in crimine mersa est.


page 156, image: s086

Porro ut vestrae etiam pietatis publica constent
Indicia, ite alacres et munera ponite ad aram
Nil parcente manu. Largum Deus ipse datorem
Prosequitur, data centeno sub fenore pensans.

IX. Anno 1645.

ET merito festa lucent altaria pompa,
Et sola templorum vernanti gramine rident:
Namque dies nam rursus adest, quam numine plenus
Veridico cecinit Vates, volventibus annis
Affore, qua superi caelestia semina flatus,
Et diae radios lucis mortalia saecla
Combiberent, totoque haurirent pectore caelum.
Sederat antiquae Solymes sub moenibus altis
Unanimi concors studio, pia sacra celebrans,
Undenum vis lecta virum, quibus ante ministris,
Dum coleret miserans terras, caelumque doceret
Aeterni Genitus Regis (quem fractus adhorret
Tartarus, et duris mala mors astricta catenis)
Usus erat. Proh mira fides! crepat ignibus aether
Insolitis, subitoque immistus turbine nimbus
Exoritur, tectumque anima circum omne sonora
Attonat. Haud aliter Riphaeis arcibus olim
Egelidus rumpit Boreas, atque atra minatur
Bella mari: illum hiemes centum comitantur euntem,
Et totidem diro cum grandinis imbre procellae.
Illi autem trepidant animis, tactique recenti
Corda metu, Deus, ecce, Deus! mox ista locutis


page 157

Attonitae propiore tumescunt numine mentes,
Flammeaque ignitis efflorent germina linguis.
Ergo alius rerum series, arcanaque pandit
Foedera, quis supero subterlabentia mundo
Sidera motor agat, totumque attemperet orbem:
Ponti alter varios mores, tum fertile terrae
Disserit ingenium, aut miseris mortalibus unde
Vita salusque fluat, divini carminis auctor.
At non Ebraeae solvunt tantum ora Camenae
Non Suadae canit Atticae honor, RomanaveMusa
Intonat, et Latiis aptat sacra verba cothurnis:
Mille modis variant fecundo e pectore sensus,
Totque Deum celebrant linguis, quot personat orbis.
Felices animae! non vos Parnassia laurus
Impulit, aut Lyciis halatae rupibus aurae:
Non vos thyrsigeri Leneia munera Bacchi
Pulsarunt, madido turbantia corda furore:
Qui summi Patris ac Gnati de pectore manat
Spiritus aeternum, roseo defluxit Olympi
Vertice, et arcano feriit praecordia motu.
Iam quoque sidereis, si fas, delabere ab oris
Alme parens,et fecundo nos plurimus imbre
Illacrima, atque animis mortales elue noxas.
Ah! ne alibi serum hospitium tibi quaere, sed intra,
Intra in nos Deus Omnipotens, tete insere nobis,
Nosque tibi. Tu nempe ille es, quem spirat anheli
Mens animi, quem praesentem cor quaerit habetque.
O caelum sine nube, vapor sine sordibus, o lux,


page 158, image: s087

O flammae intemerate liquor, o candidus ignis,
Intima corda adolens, sed perdere nescius ignis;
Nos refove, glaciemque animorum et frigora dira
Solve calore tuo, crassae caliginis umbras
Disice, clarifico perfundens lumine mentes.
Praecipue infaustum belli crudelis amorem
Dele animis, positis pax infelicibus armis
Ut recreet populos tandem et pia foedera iungat.
Huc ades, o doctis pubes addicta Camenis,
Huc ades, o, totamque tibi, tibi te assere; tota
Sed tu sacra Deo es. Quid io, quid vivere munda
Usque velis? Apis instar habet mundana voluptas,
Cum iuvit blandita animo, quasi nectare pascens,
Avolat, et tristi defigit pectora morsu.
Ite pii castique, et ponite munus in aram,
Ponite, densum agmen numero, dextraque benignum,
Et sperate Deum memorem fandi atque nefandi.

X. Anno 1647.

QUae nova lux sub mente micat, quae pignore caeli
Corripiunt aegros moribundo in corpore sensus?
Ecce Deus, Deus ecce! agitante calescimus illo
Intus, et immensum spirant praecordia olympum.
Muta verecundae rupere silentia linguae
Clausa diu, subitoque novas facundia voces
Disserit addiscitque simul: iam tendere mentem
Incipit, ac resides animos inscitia simplex
Ponere maturat, magnosque assurgit in ausus.


page 159

Recta peregrinum properat fiducia in orbem,
Numine fulta suo: qua vel Thaumantias Eos
Ardentes auro Solis praevertitur ortus,
Aut qua declinis sese componit ad Indos
Vesper odoriferos, nostrisque obvertitur oris,
Innocuum molitur iter virtutis, et ardui
Ignem addiscendi pietas instillat honesti,
Et toties sanctum commendat ab aethere Christum,
Auctorem fidei aeternum, vitaeque magistrum.
Huc ades, et nostris illabere mentibus hospes
Spiritus, imbelli plenis formidine et umbris;
Seu pius ossa calor linquat, tristisque senectus
Sanguine vitali defectos enecet artus;
Cum riguere oculi, et gelidus de corpore sudor
Labitur, in tristesque Acheron descendere vultus
Apparat, et pallentem animo gustamus Avernum:
Sive fames, miseranda fames, et tristis egestas,
Bellorumque immane nefas, seu pestifer annus,
Et totae morborum acies mortalia carpant,
Turbinis in morem, aut excussi fulminis instar;
Huc ades, et lapsis propera succurrere rebus.
Sancte Parens, tua sunt, quaecumque negotia pacis
Volvimus, exhausti votis et mentibus aegri,
Tot miseri adversis, tot tempestatibus acti.
Respice vexatas armorum turbine terras,
Et patriam, extorrem patriam, tot vulnera passam,
Ah releva! Bellorum undas ac tristia fata
Discute, nec fortes inter se evertere gentes,


page 160, image: s088

Qui numquam rixis, numquam mordacibus iris
Indulges, patiare Deus: simulacra columbae
Blanda docent faciles in toto Numine mores,
Et nullo cum felle iecur, pacataque corda.
Nos scelerum, Sancte, heu facies explevimus omnes:
Hinc nos poena ferit merito, cladesque fatigant.
Sed parce: indomitos tua ferrea proterat hostes
Virga Getas, siccis tumeat discordia Poenis,
Atque agiles multo delasset funere Parthos:
Has, Pater, incassum numquam imploratus, amabis,
Optantes eadem verbis, eademque precatas,
Cum tibi mane novo, lacrimas, noctemque sub atram
Fundimus, ignavos excussi pectore somnos.
Tu totus, totusque fave: tibi festa litamus
Gaudia, sollemnique frementia carmina plausu.
Atque humiles animos, exosaque pectora noxas.
Vos patriae, egregii Iuvenes, spes unica lapsae
Huc agite, et dominas munes contendite ad aras,
Quotquot inaspecta gaudetis numinis arrha,
Nil parcente manu: largum Deus ipse datorem,
Exemplum speciemque sui, miratur amatque,
Et data munificus centeno fenore pensat.

XI. Anno 1648.

QUi patris aeterni genitique arcana relaxans
Progrederis, pariterque manes connexus utrique
Una in mente Deus, tibi festam hanc carmine lucem
Ducimus, et castos laeti instauramus honores.
Quod si propitio non dedignatus adire
Numine privata positos sub forte penates,


page 161

Inque animos inferre Deum, cum ardere iuberes
Pubis Apostolicae linguas, et dicta referre,
Quae solo poterant caelo didicisse magistro,
Huc quoque Sancte veni, atque animis illabere nostris
Fecundus plenusque tui: nisi candidus adsis,
Quid sumus heu mortale genus? nox foeda tenebris
Scilicet,atque immane nefas: tu lumine dio
Irradians caeca obsessas caligine mentes
Das veri cognosse viam, sensusque vagantes
Ad te iterum cohibens reduci facis igne reverti,
Inque ortus penetrare suos: tu vulnera sanas,
Inretamque animis gaudes extergere labem,
Ut puros macularum et nullo crimine turpes
Restaures in templa Dei. Sancitor amoris,
Ipse amor aeterne, ac pacis certissimus auctor,
Huc ades: et quoniam nondum fera bella quierunt,
Nondum infausta suis discordia nexa catenis
Accepit legem, tua, io, tua munera tandem
Assere, quo coeant male ruptae foedera pacis
Inque vicem gens omnis amet: quae gaudia nostros
Tum quatient, tollentque animos? quae vota calebunt,
Quae castae sanctaeque preces? pars ore sonabit
Iubila, vel plaudet manibus gestuque loquetur
Laetitiae motum; nimio pars pondere victa
Haerebit votumque premet, tacitoque stupebit
Pectore, dum tantos impar expromere sensus.
Sin contra fixum superis nos plectere porro,
Et miseris nondum fas est sperare quietem,
(Quam tamen, o, concede pius, concede, precamur)
Si nondum satis est poenae, quam pertulit orbis
Hactenus, et plures venit exponendus in ictus;
Da, Pater, aequo animo ferre aspera, teque libenter


page 162, image: s089

Quo ducis nos cumque sequi: tibi cedere cuncta
Dulce sit, atque ipsum dimittere luminis usum.
Tu solus dare robur habes: constantia menti
Per te unum inconcussa manet. Sic grandine in omni
Enituit vis prisca virum, frustraque nocentis
Calcavit mundi furias, tortoribus ipsis
Acrior ad celsae festinans praemia palmae.
At vos Pierii Iuvenes, delecta parentum
Pignora, spes ingens patriae fulcrumque ruentis,
Ite pii, et castam deponite munus ad aram
Mente hilari plenaque manu. Sic Spiritus olim
Omnigenis largus donis vos ornet abunde,
Et multa faciat virtutis laude potentes.

XII. Ann. [Abbr.: Anno] 1650.

STROPHE.
O Diva, quam miratur orbis
Stupetque secum, totus abditus se intra,
Dum reputare tuum solet
Decus invidendum ac gloriam,
Et contueri, ut candidas
Altius pia
Agas quadrigas, et simul currus
Musarum aeternos,
Auriga nec recens,
Et proprio ingenio mentis
Tam felix, Leucori mater,
Nunc age, si quicquam potes,
Nunc te finge Deo dignam,
Et, quasi pulso
Torpente pigri temporis


page 163

Sidere laeta suis stant arva
Gemmis, novum induta in nitorem;
Sic improba acta mentibus
Hieme ac glacie omni,
Quae ignava adurit usque pectus
Debitum caelo,
Indue ter sanctam flammam,
Et aethera totum,

ANTISTOPHE.
Quo plena quondam concio omnis
Fidelium exardere coepit ad laudes
Numinis, inque vicem precum
Dominantium caelo. Deum
Quicumque vere postulat
Invocare, nec
Inertia exercere tela ac ar-
cum imbellem semper,
Hic spiritu gerat
Rem decet, atque animo puro.
Quo freti illi, pia turba,
Vix Solymae consederant
Inter culmina divinae, ut
Rumpitur aether,
Nimbique commixti volant
Ignibus indomitis: it turbo
Exortus, et tectum omne quassat.
Tales per Aegaeum Notus
Boreasque remiscent
Proelia, marique lacrimosum
Inferunt bellum.
Hos hiemes centum centum-
que pone sequuntur


page 164, image: s090

Procellae, et ingens grandinum vis
Glacialium, exeuntes ex
Arcibus Riphaeis.
Mox ubi contremuit limen
Deo laborans undique,
Ecce ilico caelum subit
Mentes, et numine replet
Operantes rite Numini.
Iam tum vidisses laetis florentes
Ignibus linguas,
Et spatiantia late
Per ora virum fulmina.
Ilicet exiguam in domum
Cogitur orbis
Immensus: hic [Orig: hîc] Ganges sonat,
Atque Hermus auro turbidus:
Hic Phasis, hic et torvus Ister,
Et septemgemini fluenta Nili.
Quicquid est terrarum,
Huc transit omne,
Plenum et Deo canit Deum.
Ergo, qui solus flammis accendere
Melioribus potes
Pectora, et imbuere
Virtute caeli,
Huc ades, et sacro nos plurimus imbre
Illacrima, ah Pater,
Tuumque clemens praepara
Nunc opus, ut puros liceat tibi solvere cultus.
Tu vero, patriae
Spes certa, o mea pubes,


page 165

Purgatis animis manuque plena
Adole festo altaria dono:
Adole; haec pietas grata Tonanti est.

XIII. Ann. [Abbr.: Anno] 1651.

AETerne Spiritus Patris,
Quo coepit orbis principe,
Natique, qui mundum suum
Suo redemit sanguine:
Huc alme Spiritus veni,
Et quo Patrem et Natum Patris,
Teque ipse cum Nato et Patre
In Numen unum copulas,
Hoc, Sancte, nos vinci tibi
Inexplicabili iugo,
Ut simus unum omnes tibi,
Et unum ut omnes invicem.
Non foeda labes saeculi,
Non carnis improbae furor,
Non mille Serpentis doli
Nobis Tibique distrahant.
Tu dura, squalida, aspera
Mollita fotibus tuis
Mitescere aspirans iubes,
Nitere et in cultus pios.
Si quae maligno frigore
Glaciata saevius rigent,
Tibi ilico, verso statu,
Mellis liquescunt in modum.
Quaecumque virtus praeminet,
De munere emergit tuo:


page 166, image: s091

Quaecumque laus animos decet,
Scaturit a vena tua.
Largitor omnigeni boni,
Incumbe nostris mentibus,
Et sparge laetus munera,
Donare quae solus potes.
Qualis sub occiduum iubar,
Cum vesper ascit iam dies,
Descendit imber nubibus,
Et laetus irrorat satis:
Qualisque mane lux nova
Gravata octis frigore
Leni tepore exsuscitat,
Et in suum culmum [(printer); sic: culmen] erigit:
Talis quoque aspira, precor,
Nos fonte fecundans tuo;
Aut torpidum mentis gelu
Solvens amicis ignibus.
Beatus ille, qui tuum
Plenis trahit nectar cadis;
Totaque cordis area
In Sole apricatur tuo!
Hunc nulla nox umquam premet,
Fretum perenni lumine:
Huic non maligna siccitas
Pulchras aduret copias.
Exuberabit omnibus
Iusti et decori laudibus:
Et terrae adhuc pigrae incola
Caelum tenebit pectore.
Musaea pubes, huc ades,
Festisque laeta gaudiis


page 167

Da Numini sancto locum
In cordis intimi sinu.
Exsultat aetatis vigor,
Inque vetitum ruit nefas,
Magister a caelo datus
Iuvenile ni pectus regat.
Ergo huic vacare nunc iuvet,
Toto hunc sitire et pectore:
Nec spernit ille, et ultro adest
Ad vota se petentium.
Adeste, dona et spargite
Manu benigna altaribus:
Quicquid dedistis, ponitur
In fenus aeternum DEO.

XIV. Ann. [Abbr.: Anno] 1653.

EN, atrium sanctum patet,
Atque ara cultius micat:
En, aera templorum sonant,
Obeunda quae monent sacra.
Eamus omnes impigri,
Namque esse segnes haud decet:
Vacare rite Numini,
Res optima una est omnium.
Eamus; hortatur dies
Cum maxime ipsa, quae nitet
Sacro dicata Flamini,
Qui de Patre ac Nato fluit.
Idem ille cum Nato ac Patre est,
Aliusque, nec simplex minus:
Hic gignit, ille gignitur,
Spirare at huius proprium est.


page 168, image: s092

Est Genitor, est Genitus Deus,
Est utriusque Spiritus:
Tres nominantur, et tamen
Est unus in mundo Deus.
Creat Pater, quae cernimus,
Rerumque habenas temperat:
Et quos creaverat Pater,
Natus cadendo liberat.
Afflat redemptos Spiritus,
Et gratiae signum imprimit,
Dum lumine irrorans novo
In filios tingit Dei.
Hic ille Doctor unicus,
Qui nosse commonstrat Deum:
Qui solus aspirat fidem,
Merere quae caelum potest.
Quod sobrium ac gratum Deo,
Vel cogitando volvimus,
Vel exhibemus re boni,
Id omne munus eius est.
Ne Stoa cristas erige:
Constantiam menti induant
Praecepta barbati senis,
Et lex severa porticus?
Quid? fortis an Cato fuit?
Quin vanus, impius, ferus:
Calcare mortem et funera,
Caeleste donum Spiritus.
Hoc praesule arduos thronos,
Et scelera sceptrorum increpant
Vates futurorum scii,
Ac saeva nuntiant mala.


page 169

Hoc martyres freti duce
Rident bisulcas ungulas,
Ensesque et ardentem necem,
Canuntque sub poena Deum.
Qualis status caelum levat
Inconditas hiemes supra:
Ubi turbines nulli fremunt,
Aut ala fulminis ruit:
Tranquillitas talis quoque
Et gaudium invictum viget,
Quocumque pectore hic semel
Hospes sibi instruxit larem.
Amoris aeterni vigor,
Fomesque, quo mundus calet,
Omnisque, sit dispar licet,
Natura per vices amat:
Accende nostra pectora,
Et, quo laborant frigore
Tristi, maligno; hoc ocyus
A Sole tabescat tuo.
Ut tu Paterque et Filius
Unum estis uno in Numine;
Humana saecla, vestrum opus,
Ita simus unum spiritu.
Amemus omnes invicem,
Ut filii unius patris:
Non ira et arma separent,
Quos una copulat fides.
Quae ratio, quis status DEI?
Pax, vita, amor, concordia:
Quae disciplina Daemonis?
Bella ac tumultus spargere.


page p.170, image: s093

Ergo execremur. Daemonum
Ludosne amaverit sequi,
Quisquis bona dixit fide
Christo sacramentum Deo?
Servate pacem Principes:
Fovete pacem subditi:
Rumpentibus pacem imminent
Clades, ruina, atra omnia.
Pax omnibus feta est bonis,
Quaecumque mortales iuvant:
Haec principum stabilit thronos,
Et civium servat lares.
O quam necesse est decipi,
Qui fulminis ruere in modum,
Et caede campos sternere,
Vel regium inprimis putat!
Hoc maximum Reges habent;
Praestare felices suos:
Quod bella cum numquam sinant,
Pax Principis proprium est opus.
Hoc pacis obfirma arbiter:
Sperare nam frustra id licet,
Si, quod petit, sibi obtinet,
Contrarius semper Deo.
Non bella composita velit,
Pacem manere haud postulet,
Quem maxime fusus cruor,
Cladesque, et excidium iuvat.
Hunc deice, hunc victor doma,
Ne quid doli struat mali:
Et vota nostra, ut est vafer,
Pollensque, spe sua exuat.


page 171

Ite, erudita natio,
Ite, et dicanda altaribus,
Quae prisca religio iubet,
Offerte laeti munera.
Quo nos praeimus, huc sequi´
Dignum putetis maxime:
Et quicquid altari datur,
Totum sibi imputat Deus.

XV. Ann. [Abbr.: Anno] 1654.

Cum CHRISTUS aeterni patris
Rediturus esset in domos,
Quas sponte liquerat sua
Redemptor in terras datus:
Suis alumnis, credite,
Promissum ego vobis Patris,
Ait, remittam spiritum,
Virtute qui caeli instruat.
Lex veritatis CHRISTUS est;
Non fallit, aut adit manum:
Quod prodidit, verissimum
Hodiernus evincit dies.
Lux festa sparserat comam,
Quam mystica hebdomas sacrat
In se rotata septies,
A Paschatos sancto die:
Et iam fidelis concio
Consederat Deo vacans:
Mens una, votum unum omnibus,
Ut una fervebat fides.


page 172, image: s094

Res mira, caelum dissilit
Ruptum sonanti turbine,
Quales per Aegaeum Notus
Eurusque miscent proelia.
Nutat repercussa undique,
Deoque, quo plena est, domus
Laborat: interim novum
Tectum omne perfundit iubar.
Quam servientibus Deo
Castoque cultu deditis
Semper propinquum Numen est,
Et qui pios amat Deus!
Ipse implet aether pectora,
Mentesque concitat virum:
Linguae trisulcis germinant,
In fulminis morem, ignibus.
Omnes Deum, et CHRISTUM Dei,
Sed voce dissona, canunt:
Mundi salutem discere
Mundo universo iam licet.
Solymaea civitas stupet,
Mirata gestorum fidem:
Et nomen omne gentium
Spectaculum istud attonat.
Quid cernimus, dicunt, novi?
Galilaeum igitur hoc est genus?
Quid, ore paucorum sonet,
Quod orbis omnis disserit?
Hic, quod Niphatis accola,
Qui saxa turbidus rotat;
Hic, Pontici quicquid maris
Habitator edit , discimus.


page 173

Hic Parthus, hic Arabes sonant,
Nilique, qui flumen bibit:
Solis vapore torridus
Et si quis ad Syrtes colit.
Est haec proterviae impiae
Peculiaris indoles,
Ut mira ridendo Dei
ludo iocoque deputet.
Pars, quid stupemus, inquiunt?
Reddunt disertos pocula:
Et verba Liber suggerit,
Dum sauciat venam, nova.
Edormiatur crapula,
Mens mota reddatur sibi;
Videbis elingues viros,
Mutosque quam pisces magis.
Tum Petrus igneum tuens,
Et, quem canit, plenus Deo:
Non istud, infit, a mero est,
Vis maior in pectus subit.
Vergit sub occasum dies,
An hora lucet tertia?
Quisquamne sit tam intemperans,
Ut mane vino puteat?
Facessat hinc madidum genus:
Cor sobrium Christos decet:
Nescit tueri id nominis,
Si quis nepotetur male.
Quem vos peremptum immaniter
Leto dedistis in cruce,
Tot inclitum miraculis,
Iudaea quae tellus canit:


page 174, image: s095

Hunc summus excitans Pater
Caelo sibique reddidit:
Soliumque concedens suum,
Regem creavit gentium.
Hoc illud est sceptrum, Isai
Quod cecinit antiqui puer,
Dum pulsat incurvam chelyn,
Huiusmodi pangens melos:
Age, dexter asside mihi,
Domino meo dixit Deus:
Fastus superbos hostium
Victore dum premas pede.
Sollemne nostis canticum.
Quid, David, Optimi Viri,
Regnum inter astra condidit?
Hoc nemo dixerit, puto.
Nil liceat errori amplius:
Hoc, CHRISTUS est, quod cernitis:
Qui Dux et auctor gentium,
Tot gentibus docet loqui.
Nec nostra tantum haec munera,
Et propria est possessio:
Commune stat cunctis bonum,
Quicumque non sprevit, Deus.
Quem decolorum criminum,
Malaeque noxae paenitet,
Et consequi ardet gratiam
Fontis salutari nota:
Simul amne tingetur sacro,
Simul induetur spiritu,
Qui manat a CHRISTO ET PATRE,
CHRISTUMque spirat ET PATREM.


page 175

Haec fervidus semper fide
Apostolus princeps serit:
Miraculisque exadstruit,
Non esse re cassos logos.
Et nos tua, Doctor bone,
Virtute firma, quaesumus,
Contra furentis saeculi
Ut recta stet fides minas.
Fac lingua semper ardeat
Caeleste verum pandere;
Ut charitate mutua,
Fac, pectora usque ferveant.
Arma execremur impia,
Et triste bellorum nefas:
Nil saeculi servi amplius,
Vivamus unice Deo.
Sic enovatis mentibus
CHRISTI PATRISque spiritu,
Celebremus omnes sobriis
Sollemne festum gaudiis.
Videndum et istud strenue,
Altare ne sanctum gemat:
Et nostro inane a munere
Impingat infaustam notam.
Quicumque amore Numinis
Dextram benignus exeret,
Huic porriget dextram Deus,
Et centuplum fenus dabit.

XVI. Ann. [Abbr.: Anno] 1655.

AETerna flamma, quae Patris
Natique de sinu emicans


page 176, image: s096

Utrumque nectis, et simul
Utrumque connectis tibi:
Vis una, Numen unicum,
Qui cum Patre et Nato viges:
Quos trina virtus muneris
Distinguit in nomen triplex:
Huc mitis aspira precor,
Dum festa lux redit Tibi,
Et numine instingue, o, tuo
Animos vacaturos tibi.
Placere quis, precor, queat,
Nisi ipse concinnes prius?
Tu semitam recti edoces,
Pariterque posse das sequi.
Levare nos puras manus
Rerum parenti, supplices
Nec fundere in cassum preces;
Hoc, Sancte, munus est tuum.
Per te modesti, sobrii,
Et innocentes degimus;
Quod providemus, quae iuvant,
A numine hoc tuo venit.
Velimus inter nos bene
Amore nexi mutuo,
Leni ustulas flamma iecur,
Animosque blande copulas.
Hinc bella tristia exulant,
Pacisque nos fovet quies;
Nec dirus armorum furor
Saevit cruentis caedibus.
Perambulant tuti boves
Quieta rura, undat seges


page 177

Laetos per agros, faustitas
Ditatque securos lares.
Tu robur addis mentibus,
Ut ad malas durent vices,
Ut spes capessamus bonas,
Cum turbines saevi fremunt.
Cum morbus urget, mors premit,
Solaris aegros, roboras
Fidem occidentum, et praecaves,
Ne Styx mala in praedam occupet.
Averte cuncta, qua nocent,
Mitis potente numine,
Bella atra, pestem, et efferam
In quodlibet scelus famem.
Quod facere nos bonos potest,
Id divide in nos largiter:
Quod taedio atque odio est tibi,
Evelle totis mentibus.
Sequamur, o, ductus tuos,
Et approbemus sedulo,
Quod agimus aut loquimur, tibi,
Quin quicquid intus volvimus.
Nos semper in factis rei
Offendimus Numen tuum:
Et cogitata mentium
Cum noxia poenam trahunt.
Ignosce, mortales sumus,
Ignava terra et sordida,
Bonumque in omne debiles,
Ni nos tua sirmes ope.
Haec semper assit, quaesumus,
Haec servet, haec nos protegat:


page 178, image: s097

Hac freti Averni artes malas
Vincamus, et cunctos dolos.
Absolvimus laudes pias,
Pro virium tamen modo:
Absolvimus humiles preces,
Quas nostra egestas praecipit.
Nunc, erudita natio,
Hoc instat, altare ut frequens
Mactes benigno munere,
Et sic Sacerdotem leves.
Non summa grandis poscitur,
Et quanta rem nimus gravet:
Deum tamen vere colens
Dei ministrum haud negligit.

XVII. Ann. [Abbr.: Anno] 1656.

NOn hic BaccheoMaenasTeumesis ab oestro
In thyasos stimulata furit, tumidaque vagatur
Mente ferox, hastamque rotat: non haurit ab antris
Fatidicas Clariis sortes Phoebeia virgo,
Dum tripodas laurumque movet: nec Apolline plena
Phaemonoe responsa canens bacchatur, et acri
Flamma oculos feraque ora citat: haurimus Olympum
Christicolae, lenique subit praecordia flatu
Spiritus, aeterni manans de numine Patris,
(Unum quod cum Patre facit, natoque parentis)
Ut nostros regat errores, viresque ministret,
Queis [Reg: Quibus] innixa fides nullo vincenda tumultu,
Et magnum immoto sedeat sub pectore Verum.
Scilicet hoc, hoc pignus adest, mitissimus olim
Quod dare promisit Servator, nube receptus


page 179

Aetherea, victor leti, tumuloque superstes
Cum sua magnifico ferretur in astra triumpho.
Exulta devota cohors, et munere tanto
Laeta refer meritas laudes et concine grates,
Quas pote, veridico auctori. Fremat Haeresis atra,
Et cunctos, queis [Reg: quibus] cincta caput, simul erigat angues;
Hic contra valida arma dabit, qui venit in omne
Nomen Apostolicum labens, semperque piorum
Corda animosque monet, Flamen. Superabitur hostis
Improbus auspiciis tanti Ducis, atque tropaeum
Debebit pietati, et palmis omnibus expers
Terga dabit, caecaque caput nube abdet opacum.
Insurgat, ferroque ruens extrema minetur
Infesti rabies saecli; vesana tyrannis
Saeviat in tristes nullo non fulmine poenas;
Atque hinc exiliis, hinc duro terreat ense
Incumbens, vinclisve, et caeco carceris antro
Sordibus oppleti; dabit hic animosque virumque,
Qui mala subiciat pedibus, speque arduus exstet,
Nil renuens, si fata ferant, dimittere lucem,
Et pariter dimittere opes, modo praemia salva
Vitae immortalis caelo post funera restent.
Quin ipsus si contra Acheron se effundat amarus
Et totum undantem flammis intorqueat amnem;
Ille tamen simul astiterit, sanctumque monebit
Vexillum obiectare Crucis, quod sanguine multo
Respersum, aeterni gerit argumenta triumphi,
Evictamque Stygem, subversaque Tartara clamat;
Ilicet in sese fugiet retro abditus Orcus,
Nec faciet, velut ante, sed hauriet ipse timorem
Pallidus, et trepido confusus pectora motu.


page 180, image: s098

Quin circum fuscis cum mors caput adstrepit alis,
Et rigidam intentat, qua demetit omnia, falcem,
Terribilis facies; vitaeque piacla prioris
Deiectam ambigua quatiunt formidine mentem;
Tum venit auxilio rebus solator in arctis
Ille bonus, firmatque animos, et robora fulcit,
Et meritis CHRISTI inniti super omnia monstrat:
Cui dudum mors victa iacet, cui culpa piata
Aevi omnis totumque nefas, cum victima Patri
Aeterno caderet, ferali in stipite pendens
Arduus, et toto persolvens corpore poenam.
Praeterea hic orare preces, hic fingere vota,
Quae superos moveant, inque exoptata Tonantem
Vi grata illecebrisque trahant, inculcat: hic atras
Mentibus extergit maculas (ni sponte rebellis
Excutias polientem) et multa luce serenat
Nocte offusum animum, varioque emblemate pingit
Inculpatorum sordentia pectora morum.
Huc ades, o, facilique aspira numine mystis,
Sancte, tuis, castosque ciens sub pectore motus
Hic laudes hic disce tuas. Tibi psallimus hymnos:
Tympana te citharaeque sonant: ferit aethera festus
Clangor, et innocuo fremit alleluja tumultu.
Huc ades. Et quoniam tibi bella exosa tubaeque,
Fulmineique enses; tua, tu, tua munera nobis
Impertita semel, sancitaque foedera pacis
Intemerata tuere, malo ne quassa furore
Dissiliant, tumidosque animos furialis Enyo
Rursus in arma trahat dulcem ereptura quietem.
Haec hodie pueri investes, haec vota puellae
Exoptent, canique senes: hoc tota precetur
Concio, et assiduis precibus deposcat olympum.


page 181

Vos quoque Pierii Iuvenes, huc vertite mentem,
Et castas sociate preces (prece flectitur Aether)
Ad Musas facit una quies: bella inter et enses
Quis studiis locus esse potest? quae tempora quadrant?
Haud temere in semet fas est subducere mentem,
Assertamque sibi doctis impendere curis,
Bella foris cum saeva tonant, cum buccina clangit,
Et stricti rabies ferri late omnia turbat,
Ac capiti vitaeque infesta minatur amatae
Lugubre exitium, fortunarumque ruinam.
Has vobis sacrare preces ubi cura sedebit
Egregia, et pariter suplici impetrare rogatu
Cetera praesidia humanae ac solatia vitae;
Imprimis grave propositum, moresque pudicos,
Robur et infractum fidei, spemque aethere nixam,
Non vanis inhiantem opibus, non purpurae inani;
Hoc reliquum est, festis mactare altaria donis
Altarisque aliqua stipe focillare ministrum.

XIIX. Ann. [Abbr.: Anno] 1658.

FEsta dies oritur, quam Spiritus ille Jehovae
Consecrat: o dignam candidiore nota!
Quisquis ades, pariter linguisque animisque faveto:
Sunt dicenda bona nam bona verba die.
Cernite, sepositis ut eant in vestibus omnes!
Ut fugiat sordes turba quoque ipsa suas!
Casta placent superis; pura cum mente venite,
Quisquis amat casto posse placere Deo.
Nil aurum gemmaeque iuvant, quas ultima mittit
India, Erythraio gurgitis usque vadis:
Purus honos animi solers placare Tonantem est,
Et nulla scelerum labe notata manus.


page 182, image: s099

Sancte veni, placidisque favens allabere pennis,
Dumque tibi facinus, numine dextero ades.
Te pater Oceanus super humida terga volantem
Sensit, in altrices primum agitatus aquas:
Et tumido accepit legesque et iura profundo,
Praescriptum pelagus ne male rumpat iter.
Telluris te pondus iners, incondita moles,
Experta est numeris cuncta ligare suis:
Et totum stabilire rato sub foedere mundum,
Ut peragant certas lucida signa vices:
Et tenebras hinc luna regat, lunamque sequatur
Hesperus, et tacitis sidera mille choris:
Hinc lucem, totumque annum pernicibus horis
Temperet aethereis sol moderator equis:
Et modo ver pariat flores, modo messibus aestas
Uberet, autumni vel bona carpat hiems.
Quicquid agit magnoque animos assuescit honesto,
Quodque odisse facit turpia, id omne tuum.
Ne possit titubare fides, constantia pectus
Ut firmet, fatum quodque parata pati;
Ne mentes fastu intumeant, humilesve residant,
Et medio incedat vita modesta gradu,
A te, Sancte, venit. Tibi corda male aspera mutant
In melius, tenebras irradiatque iubar:
Te subeunte pios assumunt horrida cultus;
Immitis placidam bellua reddit ovem.
Tu procul eventura mones: tibi debita vatum
Turba canit populis tristia, laeta, suis:
Et certo percussa Deo stat saucia mentem
Attonitam, veros mox iacit ore sonos.
At tu mitis ades, saevosque averte timores,
Averte, atque imis merge sub aequoribus:


page 183

Ut tranquilla beent pacatas otia gentes,
Laetus ut hic nobis faustus et annus eat.
Pacis amans Deus es: pacem te poscimus omnes:
Transfer in obscenos Martia signa Getas:
Ut Rhenum quodcumque et nostrum terruit Albim
Hactenus, id saevi Phasidos unda gemat:
Et ferat a nobis clades, qus ipse minatur,
In proprium stringens barbarus arma caput.
At nobis pax alma veni, spicamque teneto
Felici undantes copia onusta sinus.
Tecum una redeant artes, calcataque legum
Imperia, et virtus, omnia, sola, bona.
Vota cadunt: rata fac, Pater, o pia vota precesque,
Nec trade insanis irrita ferre Notis:
Sic tibi promeritos grati solvemus honores,
Inque tuas laudes templa domusqu frement.
Quod restat, studiis doctis exculta iuventus,
Unanimes sanctos concelebrate choros:
Non arae tamen immemores: quae munere festo
Hoc quoque sollemni rite colenda die est.

XIX. Ann. [Abbr.: Anno] 1660.

QUi Patris et Gnati aeterno de corde resultas
Flos lucis, spirans utrumque, et nexus utrique
Unum constituis numen, quod temperat astra
Per certas labunda vices, hominumque tuetur
Saecla fovens, iustisque coercet legibus orbem,
Rex mundi rerumque parens; tibi munera festa
Solvimus, et castos laeti instauramus honores.
Quod sine te si nostra boni mens nil capit (atrae
Nam late incumbunt tenebrae, nam degener error


page 184, image: s100

Insidet, incertaque horrescunt pectora labe,
Et dirus dominatur amor, tristisque libido)
Ipse ades, o, ipse alme, animis illabere nostris,
Et dignos nos finge tibi: tua nam simul aura
Incipit aspirare animo, mentemque movere,
Continuo lux festa micat, pectusque per omne
Purum agit effunditque iubar, pulchreque nitere
Addocet, et veteres penitus dediscere sordes.
Hibernum talis tellus exuta rigorem,
Et duri squalorem anni, gelidasque pruinas,
Cum vernae subeunt aurae, cum blandior aether
Indulget, mulcetque pii lux candida Solis,
Tota micat, laetosque assuescit gemmea cultus.
Tu miseris solamen ades, tu tristia passos
Erigis, adversamque doces contemnere sortem,
Ne Leti timor ignavus, cladisve futurae
Inflectat frangatve animum; ne saeva cupido,
Atque auri male suada fames incauta fatiget
Pectora, fallacisque nitoris imagine fallat.
Tu ferri exosus rabiem pia foedera sancis,
Distractosque animos fido connectis amore,
Et positis fora corda iubes mitescere bellis.
Huc ades, et nos redde tibi, redde, optime, nobis.
Nempe a se longe exit homo, brutisque minorem
Se gerit, iratos siquis contaminat enses
Sanguine, et humanum gaudet sparsisse cruorem.
Namque licet genus acre leonum truget in iras,
Et caedes praedamque petit, tamen abstinet ungues
Fratribus, atque animos cohibet, frenatque furorem:
Nec temere in clades ac mutua vulnera saevit
Ursorum immanis rabies; (o pectora dura!)
Solus homo superis cognatus, et aemulus astris


page 185

In se sponte ruit saevus, mentemque dolori
Commodat effreni, ac feralia fabricat arma
In pugnas ac bella calens. Saepe ille parentes
Impius, aut diro confecit vulnere fratres.
Sit procul hinc tam triste nefas. Pietasque Fidesque
Conspirent, gratoque iugo Concordia mitis
Alliget, ac tuta constringat saecula pace.
Hoc Sancti Vates orant; hoc turba precamur
Reliqua, et assiduis pulsamus sidera votis,
Prolixo confisi animo speque ubere pleno.
Interea pubes Musaea, ite, ite sereni
Mentibus, et pura munes altaria dextra
Pro more accumulate, innoxia dona ferentes.