26 June 2001 Susanne Mussmann
line tags


page 91

AUGUSTI BUCHNERI II. HYMNI SACRI PASCHALES.

I. Ann. [Abbr.: Anno] 1622.

SAt curis lacrimisque datum: nunc gaudia
fas est
Promere, laetitiae nunc dare signa novae.
SURREXIT, cupidus quem prodidit oscu-
lo Judas,
Hei olim sancti pars quotacumque chori:
Quem Iudaea manus triste undique et undique vinctum
Romani duxit praesulis ante thronum:
Qui colaphos sputumque tulit tristemque coronam,
Quem lusit variis lingua prophana modis.
SURREXIT, quem transfossum male fausta tenebant
Ligna, suo Domino ferre coacta necem:


page 92, image: s054

Quem celsi montes ruptis gemuere cavernis,
Flevit et erepta luce dieque polus.
SURREXIT rupitque obsepti claustra sepulchri,
Et celer ad superas prodiit inde vias.
SURREXIT, qui nostra Salus, qui gaudia,
CHRISTUS,
Quo sine nulli hominum trames ad astra patet.
SURREXIT, mortemque sua (mirabile) morte
Sustulit, infernum vicit, et astra tenet.
Vulnera vulneribus propriis aliena levavit,
Imposuitque humeris pondera nostra suis.
Non sat enim fuit esse DEUM, nostroque venire
Sanguine, ferre sitim, pertolerare famem:
Insuper antiquam culpam delere vel ipsa
Morte sua CHRISTUS noster amavit AMOR.
Evigilate animis, foedum destertite somnum,
Nox abit, in CHRISTO nunc redit alma dies.
Surgite, et ut CHRISTUS velamina liquit in antro,
Sic vetulas morum ponite, age, exuvias,
Addite quin etiam quibus indiget aeribus ARA;
Ara salus hominum, deliciae ara DEI.
Mendaces vigiles hodie mendacia ditant,
Et Iudas Domini proditor aera capit:
Qui nostras animas curant, qui nuncia nobis
Laeta ferunt, vacuos turpe sit ire domum.

II. Anno 1624.

IPlora, Iudaee! iterum, post damna ruinae
Luciferis tribus exactis quod posse negabas


page 93

Surgere, in antiquum se suscitat, ecce, decorem,
Et plena serie templum, ut fuit ante, nitescit.
Nempe merum quem tu mortalem et numine cassum
Ridebas, hodie sub primae exordia lucis
Dat clare sese esse Deum, dum iura refringens
Fatorum tumulique redux exsurgit in oras
Aetheris, et victor calcata morte triumphat.
Quod trabe ferali, ceu turpis noxa, pependit,
Quod potuit solvi fato, claudique sepulchro,
Matris id omne fuit: sed nunc sese exerit alti
Virtus dia Patris, manifestaque pignora rerum
Caelestes produnt ortus, Dominumque loquuntur
Qua tellus, qua pontus, et omnis tenditur aether.
Namque remoliti novus exit claustra sepulchri,
Et spoliis Erebi laetus, mortemque nefasque
Celsus agit vinctos, mox accensurus Olympum,
Ut sedeat Iudex pariter vivisque sitisque,
Et totum iusto libramine censeat orbem.
Ite pii coetus, et festas ducite pompas,
Ingentemque alacri plausu celebrate triumphum.
Isacidum qualis populus, cum linqueret arva
Lagaeae fecunda Phari durosque labores
Exueret liber, laetis gavisus in hymnis
Pertransit tumidas rubicundi marmoris undas.
Aegypti nempe instar habet sibi Tartarus ater,
Trux Pharao est Satanas, qui saevis undique poenis
Hactenus incubuit: nos inde hodie ergo Moyses
Educit noster CHRISTUS, laetisque subinfert


page 94, image: s055

Sedibus, aeternaeque frui dat gaudia vitae.
Ecce, piae matres primi sub lumina solis
Approperant tumulo, pretiosaque balsama portant
Uncturae Domini corpus. Musaea iuventus
Hoc disce exemplo, quid lux hodierna requirat
Officii: CHRISTO, quisquis crimenque
nefasque
Exuit, et sanctae sincera agit azyma vitae.
Quique inopes curat, templi et levat aere ministros,
Quantocumque licet, CHRISTUM bene gratus inungit.

III. Anno 1626.

IO triumphe! vicimus gens Israel.
Relinquitur Pharos procul,
Et dura Memphis: cessat improbum iugum,
Et fastus in poenas furens.
Ipsas per undas liberi (mira o fides!)
Dum muri ad instar marmor est
Utrimque fixum, tendimus sicco pede:
Namque invium piis nihil.
Plauduntur hymni, littus omne perstrepit,
Et Alleluia mysticum
Ripae recantant: quanta fervent gaudia!
O quanta gratulatio!
Qui nos tyrannus asper, atrox, impius,
Et effero felle impotens,


page 95

Tot nos per annos pressit implacabilis,
Durissimis vexans modis:
Et nunc per alta persequi exarsit freta,
Insania stulta tumens:
Hic vindicante cano adobrutus salo
Inane corpus fluctuat,
Iramque salsis flammeam stinguens vadis
Debet merum ludibrium.
Miles protervus, omnis atra vis virum,
Virorum et arma, equi, rotae,
Falces rotarum, fluctibus vagis natant:
Torpescit unda pondere,
Et crebra bullit occidentum vocibus,
Quas spumae sorbent aquae.
Quid vetera loquimur? facta cuncta sunt nova:
Valete picturae et typi.
Moses tacendus, ipse dum nobis adest
Dux agminis CHRISTUS Deus.
Qui vorticosa saeculi per aequora,
Mundique turbines vocans,
Terris reponit undique affluentibus
Lacte atque melleis favis.
Excisa tristis regna lugent Tartari,
Styx aestuum ponit minas.
It poena vinctis manibus et stricto pede,
Ultricibus plagis nihil
Ut ante bacchans: pone Noxia it comes,
Et ipsa nexa vinculis,
Pomumque frustra, quod necem informem attulit,
Volvens revolvens in manu


page 96, image: s056

Frendet gemitque: quid minutias cano?
Orci ipse saevus arbiter,
Antiquus ille coluber, efferus Draco,
Opima praeda ducitur
Centum catenis alligatus: ut micet
Linguae trisulco spiculo,
Et flexuosos mille gyros torqueat,
Minatus acriter malum,
Nocere quicquam nescit: omnis marcuit
Pestis veneni et languida est.
Io triumphe! neminem mori licet,
Ex quo ipsamet Mors occidit
Vincente CHRISTO: namque quem deperditum
Rebatur improbum genus,
Caeci furoris pertinax, et Abraham
Parente nequicquam tumens,
Is ecce vivit: ni ei lictor ferus,
Qui terga scribebat flagris:
Nil et cachinni, pleni amarulentiae,
Et impiae loliginis:
Nil ipse stipes noxialis obstitit,
Quo fixus omnium iocus,
Et vulgi acroama: nil sepulchralis specus,
Et vasta moles obicis;
Quin dulce vitae tolleret signum novae,
Et nos vocaret igneas
Caeli sub arces: nempe profuit furor,
Suprema dum litat sibi,
Ruptoque corpus frigidum latere aperit,
Vena unde fontis emicet
Vivax, perennis: cuius alma aspergine
Increta labes mentibus


page 97

Pietur omnis, et prope auctori Deo
Mortale par surgat genus.
Quam pulchra nobis, quamque opima haereditas,
Et sors benigna contigit!
Laetum serena spe micat cor et salit,
Vaepallidum metum procul
Atrasque curas exigens, dira agmina,
Totumque gaudiis vacat.
At lingua fari gestiens circumspicit
Sonora verba et aurea,
Benignitatem quis Jehovae praedicet,
Nullis tacendam saeculis.
Quamquam sepulchri ignobilem sub aggere
Me ferreus premat sopor:
Quamquam solutus pulverem in canum fluam,
Inersque torpeam cinis;
At non sub alta conditus semper scrobe,
Manebo mortis victima:
Pulcher, venustus, integris membris decens
Redibo in ortus denuo,
Et exerens os candidum caelo sequar,
Quo dux praeivit inclitus.
Ite, ite laeti, Christiana natio,
Et persecutorum minas
Ridete celsi, saeculique grandines,
Pugnate proelium bonum.
Dulces penates, regna patria abstrahat
Hostilis ensis, et feri
Rabies tyranni: bene habet, lucrum merum est
Et lumen ipsum perdere.
Restat beata merces, altae et insulae
Praebente CHRISTO nos manent.


page 98, image: s057

Quanta est cremari, quanta res ferrum pati,
Et imputare sanguinem?
Mors illa ludus, quam perennis suavitas
Et vita perpes excipit.
Nunc agite castis turba docta honoribus
Mactate festivum diem.
Sacra immolate, et innocentes victimas
Linguae atque puri pectoris
Offerte laeti, sic, ut ara sentiat,
Quam quisque se contenderit
Gratum esse CHRISTO, qui resurgens hac die,
Nos fecit olim surgere,
Et post caduci corporis creperas vices
Caelo potiri iugiter.

IV. Ann. [Abbr.: Anno] 1634.

STROPHE.
Fecunda mater artium piarum
O Leucori, o pulcherrima
Nympharum, quibus Albis
Caeruli potens profundi
Et Rex et genitor cluet,
I, gaudiis castis vaca,
Et Leti triumphatori
Atque Orci, et sceleris mali,
Pange flores, quos neque
Pestilens Notus urat,
Hiberni aut Boreae ala
Incumbens male verberet.
En, festos induta cultus
Ara, atque insolitum nitens,
Laetos poscit honores.


page 99

ANTISTROPHE.
I sancta turba, quae perosa turpem
Inscitiam vulgi rudis
Doctis pectora Musis
Expolire, gnaviterque
Fingendo colere occupas:
I, prome inundantem pio
(Non est tam vetustus ritus
Migrandus temere ah tibi, aut
Negligendus frigide!)
Prome munere dextram!
O quantas hodierna
Lux dispensat opes piis?
Quantos thesauros? nec omnes
Gazae divitis Indiae hos
Aut fortunae Arabum aequent.

EPODUS.
Ex quo tenebricosi
Antro funereo carceris ut Stygem
Flammeos aestus rotantem
Vicerat, et late
Fumantes pice Tartari
Dura poenarum minati
Domos, et infernum Iovem)
Proles vera Tonantis
Superas hodie emersit in auras;
Ilicet leti timor, atque tristis
Terror cessat Averni,
Vitaque perpes redit, et magni
Limen olympi
Iterum patescit. Candida o
Aetheris verni nata,


page 100, image: s058

Lux amoena, felix
Innoxia inter et serena gaudia
Decurre; et magis ac magis
Laetior nobis redi,
Atque iterum atque iterum
Donanda festo munere,
Et nectaris novi cado,
Tibi quem propinabit sacerdos
Aeternitatis et comes,
Expers funere Musa

V. Ann. [Abbr.: Anno] 1637.

FLemus duros patriae casus:
Quis sat poterit tot flere mala?
Sed flere tamen dulce atque pium est.
Resonet querulis planctibus aether;
Feriant maestae sidera voces:
Non nequicquam manant lacrimae,
Si quae astra petunt: maerere iuvat;
Patriam flemus.
Tuque o nostris misce lacrimis
Totam Albi pater fluminis undam.
Non nunc, non nunc, velut ante quidem,
Tibi Pieriis modulata strepunt
Carmina nervis, dulcesque modi
Mulcent patulas suaviter aures:
Flebile, flebile toto murmur
Personat alveo, ripasque ferit:
Aut terribili clangore tubae;
Aut Aetnaeo missa boatu
Fulmina terrent, cum flamma micat,


page 101

Letumque simul deforme viris.
Societ questus, societ vixdum
Virtute sua liber Elister:
Et formosi, quamquam in cassum,
Flumina Mildae: nec Sala tace:
Qui de aereis montibus actus,
Ubi pinifero vetus Hercyniae
Vertice dorsum sub sidera abit,
Uber radis fertilis agri,
Subterque luens praepingue solum,
Multo suspicis undique circum
Palmite laetos scandere colles,
Et nectareis ebria succis
Turgere iuga.
Flemus patriam: sed quo duri
Acies ferri, tristisque furor
Ruet armorum? Quo se, quo se
Fera tempestas aget, et rupti
Tandem eludens nube quiescet?
Fumant late tradita saevis
Oppida flammis, et tota cadunt.
Nam neque sanctis parcitur aris:
Nec relligio sua templa tegit.
Impius ignis, proh triste nefas,
Petit et superos. Cinere oppleti
Squalent agri: nulla domatur
Vomere tellus: cessant segetes,
Cessatque labor durus agrestum,
Laetusque tamen, rus omne silet:
Et pro farris fruge beata,
Lolium et steriles spondet avenas.
Misera interea turba per urbes,


page 102, image: s059

Nec certa sui, latet, aut umbrae
Futilis instar limina oberrat,
Lacrimisque suis (nempe has solas
Saevus nondum miles ademit)
Evocat alias, vitamque trahit
In supplicium non molle sibi.
Heu quae docuit barbara dirum
Dextera ferrum ducre, et enses
Fabricare feros, letoque novum
Perrumpere iter? Quis per latos
Agmina campos, et florentes
Aere phalanges, nunc in densos
Cogere cuneos, nunc laxatis
Stare ordinibus, docuit primus,
Signoque dato conferre manus,
Atque humano sanguine ferrum
Tingere, et atras spargere caedes?
Male multavit genus humanum,
Quicumque fuit, ferale nimis
Commentus opus.
Per quod sanctae dona quietis
Excussa volant: per quod summi
Nata Tonantis rerumque salus,
Pax commisso pellitur orbe.
Pariter pietas, pariterque fides,
Castusque pudor: nec iura manent,
Simul atra facem, cladi augurium
Bellique notam, movit Enyo.
Fugiunt trepidae fugiunt Musae,
Unde omnis honos venit, et claris
Mentibus haeret, ceditque decor,
Et non fallax regula morum.


page 103

Furor effrenis, fastusque tumens,
Aurique sitis, crudele malum,
Premit, et missis fertur habenis,
Regnumque tenet.
Flemus patriam: quid flere iuvat?
Nemo in melius conversa dedit
Turbida rerum sine sine gemens.
Discite leni sub mente pati,
Quod fata iubent; quin ipse Deus,
Qui fata regit: venit ex alto,
Quodcumque genus mortale manet:
Sive optato iuvet adventu,
Seu triste cadat: miscet utrumque
Eadem illa manus, quae frena tenens
Regit, et totum temperat orbem.
Erit hic felix, in utroque sibi
Qui recta sapit, sequiturque Deum,
Vertitque bono fatum omne suum.
Cetera magnis subdita regnis
Turba omnis agit: vere hic liber,
Dominusque sui, parere Deo
Qui sponte potest, nullamque vicem
Sufferre timet: proh quanta tulit,
Qui damnatum venit in orbem
Supera lapsus de sede Patris,
Et factus homo, genus aeternum,
Interque homines interque Deum
Male calcatae foedera pacis
Medius sanxit denuo, et omne
Genus humanum, sibi debitum opus,
Unde exciderat, reddidit astris?
Ergo ille amplas quaesivit opes,


page 104, image: s060

Sceptrumque potens? aut iucunda
Mollia vita, duclesque iocos?
Ah non habuit, caeleste caput,
Quo defessos poneret artus.
Illi interdum nec lympha, sitim
Quae sedat, erat; non exigui
Portio farris pulsura famem.
Quin perpetuo fugere ignavi
Otia luxus studiumque gulae;
Atque astricto vivere cultu,
Nec grata nimis, vel magna sequi,
Iussit, et omnes spernere pompas,
Ipse exemplum nobile morum,
Legisque suae sincera fides.
Natum vixdum versat egestas:
Puerum saevi iussa tyranni
Trudunt patria, Phariasque procul
Profugum cogunt visere terras.
Posthaec quicquid temporis egit,
Monitor populi Ductorque sui,
Heu quos inter, quotque labores,
Dubius vitae, famaeque egit,
Velut incertis fluctibus actus?
Illum insequitur Pharisaea cohors,
Illum insani turba Sadoci.
Odio unius demunt odium
Sibi quisque suum; iunguntque animos
Male concordes, cum tollendus
Vitae auctor adest.
Ille procacis verbera linguae,
Ille intorti verbera flagri,
Alapasque tulit, mitis et aequus:


page 105

Quamvis toto corpore manet
Cruor, ac omnes poena per artus
Dira vagetur, iam tormentum
Pene ipsa sibi. Quid parva loquor?
Scanditque crucem, patiturque sibi, [(printer); sic: Figi duro vulnere palmas Scanditque crucem, patiturque sibi]
Figi duro vulnere palmas,
Figi pariter sanctosque pedes,
Totoque simul delet et haurit
Aliena luens corpore mortem.
Ecquis porro dura recuset?
Nostrae exemplum vitae magistri est.
Ite hinc lepidae gaudia vitae,
Risusque leves, et mollis amor:
Iter ad superos nullum inde patet.
Via qua fas est sidera adire,
Male praeruptis undique saxis
Riget, et multis sentibus horrens
Premit angusto tramite callem,
Quaerenda viris: nec nisi fortes
Excelsa manent. Crux nostra nota est:
Erit ille Ducis, quisquis facilis
Portare crucem.
Dum nos pigrae sarcina molis
Gravat, et centum cladibus offert
Tot rebus egens, fera fata premunt:
Cum vita fugit, brevis, et quantos
Exit in annos, non longa tamen,
Et iam puras liber repetit
Spiritus oras, mala cuncta labant,
Nec poena locum, quem prendat, habet,
Quae tum, quae tum gaudia nostras
Tergent lacrimas tergentque genas,
Cives superos simul aeterni


page 106, image: s061

Nos accipiet limen olympi?
Non verba dedit veri invicti
Maximus auctor, non verba dedit:
En promissam tertia lucem
Subvexit Eos, stat certa fides.
Video, video vexilla crucis,
Et ter clarum ex morte trophaeum.
Redit, en, superas victor in auras,
Redit, et magni signa triumphi
Excelsa locat: quae nullius
Temporis irae, non annorum
Vertere poterit tota vetustas.
Salve, salve o inclite victor,
Proles magni vera Tonantis.
Tibi Tartarei cessere amnes:
Tibi conticuit custos imi
Cerberus antri, patiturque trahi.
Tibi vincla gerit strictus geminas
Post terga manus ferus immitis
Rector Averni: tibi vipereo
Edita partu Leti informis
Mala Noxa parens, Letumque ipsum,
Nectenda locant colla catenis.
Tollite luctum, nunc rupta via est,
Qua per medios ire tumultus,
Et fulmineos ire per enses,
Quin mortem ipsam, quanta minatur,
Licet aeterni Patris in aulam,
Natumque sequi: procul ite metus,
Morte subacta restetne aliud
Magis horrendum?
Quotquot sanctae fronte notatum


page 107

Geritis signum regale crucis;
Tuque ante omnes devota piis
Turba Camenis, colite, et laetum
Celebrate diem, colite, et festo
Munere largi mactate aram,
Sed laude Deum, precibusque piis.
Prece pacatur Numinis ira:
Libate preces: parcat tandem,
Parcat miseris, patriamque levet.
Hic adversum frangere Martem
Valet invictae robore dextrae;
Hic et iustae sancire potest
Legibus aequis pia iura togae.

VI. Ann. [Abbr.: Anno] 1641.

VIcit io Leo, vicit io, de sanguine Iudae,
Et Satanam, dirumque nefas mortemque triumphans
In vitam de morte redit, non amplius illum
Aut Iudaea premet rabies, aut noxia leti
Vis quatiet: stat fata super, nosque ordine fatis
Eripit, aeternae mittens in gaudia vitae.
Mira fides, de fauce lupi sine more furentis
Extrahit agnus oves: raptus (quis credere posset?)
Raptorem ducit: moritur, sed mortuus idem
Prosternit mortem, legesque ac iura sepulchri
Refringens tribuit mansurae praemia lucis.
Quo Satanae nunc ira redit? quo saeva nigrantis
Sceptra Erebi cecidere? ruit late omnis Avernus,
Atque in se desorpta [(printer); sic: desorbta] ipsam styx atra liquescit.
Ecce serenato ridet caelum undique vultu,
Et melius fulgent soles: non frigore tristi


page 108, image: s062

Squalet humus, velut ante: renident floribus horti,
Vernat ager, pubent frondentes undique silvae.
Ergo renascentis cum florida gratia mundi
Omnia testetur CHRISTO surgente renata,
Et mare navigeris eat exsultantius undis,
Quid porro quid stamus iners ingrataque turba,
Pectora sollicitis nec solvimus anxia curis,
In Domino castum gaudentes? pellite tristes
Pellite corde metus: sint nubila tempora, saevae
Undique nos versent clades, salva omnia nobis,
Nobis omnia salva quibus super omnia CHRISTUS.
Qui Satanam vicit, vincet Satanae ille ministros,
Et quicumque premunt lectae sibi pignora gentis.
Vincetur, quicumque timet, timet omnia, quisquis
Fidere non novit. Sed solum in numine tutum est
Fidere. Quid qua propter opus? Spes crede Jehovae,
Crede tuas: cuius tota est fiducia JHOVA,
Succubuisse nequit fortunae victor et orbis.
Quid mortem ignavi et casus pallemus amaros?
Nemo inter post ire potest. Solvamur, et omnes
In cineres abeamus, erit tamen ille dies, cum
Reddemur primae formae, positusque redibit
Carnis honos, nullo posthac delebilis aevo.
Quod ferri rabies, quod fluminis impetus bausit,
Aut furor exstinxit flammae, tunc omne redibit,
Sed sine labe tamen: nam mancum aut debile quicquam
Si redeat, minime id queat instauratio dici.
Surrexit CHRISTUS: quare surgemus et ipsi.
Quo vocat exsurgens Dominus, servi ibimus omnes.
Haec agitate animis hodie, gens dedita Musis,
Et penitus castos animis assuescite mores.
Quid niveae prodest similaginis azyma vesci,


page 109

Ipse suum nisi Pascha animus quoque vivat, et omni
Culparum liber fermento innoxius exstet?
Quare animos opus est purgent, qui rite laborant
Pascha agere, et gratos Domino persolvere honores.
Interea tamen ara suum quoque poscit: et arae
Reddiderit quicumque suum, placaverit arae
Ille sibi Dominum, pariter pariterque ministros.

VII. Ann. [Abbr.: ?] 1645.

POst imbres lacrimarum et ruptos pectore questus
Sollicitos, miserasque preces, maestumque per aras
Iustitium, trabe suffixus dum pendet in alta
Rerum auctor mundique parens, ut victima noxas
Expiet, et Dominum moriens tranquillet Olympum,
Nunc iterum lux festa vocat citharasque tubasque,
Daedalaque argutis deducere carmina nervis
Victori iubet umbrarum, noctisque profundae
Atque Erebi; qui nunc versis Acherontis ab antris,
Post domitum letum atque nefas, supera alta revisit
Arduus, et clari statuit monimenta triumphi:
Cui non ulla aetas umquam, non Martia novit
Roma parem, longe illa licet victricibus armis
Promeruit rerum esse caput dominata per orbem,
Qua patet, et cunctis populis metuenda potestas.
Ite, ite, o Iuvenes, Musis patriaeque dicata
Pectora, sollemnemque diem celebrate faventes
Ominibus votisque piis; celebrate Tonantem
Laudibus, et caelo puras attollite dextras.
Praecipue positis bellum ut late exsulet armis,
Et ferri male sanus amor, qui iura triumphi
Nulla capit, maculatque aspergens crimina fastos.


page 110, image: s063

Nam nisi concordes mansuro foedere Reges
Quamprimum iungant dextras pacemque reducant,
Quae rerum facies, quae vitae norma manebit?
Scilicet ut saevo placuit rem cedere Marti,
Cognatoque semel maculatum sanguine ferrum est,
Excessit pietas animis; contra ira furorque,
Atque auri immemoranda fames, et foeda libido
Oppressit leges, oppressit iura per orbem,
Ut iam impune nefas laxis exsultet habenis,
Et scelerum late variorum in saecula molem
Volvat agens labem immensam: velut obice rupto
Quando sonat, campisque vagum ruit agmen aquarum,
Sternuntur segetes, sternuntur mollia prata:
Nullus honor ruri, nec silvis gratia perstat.
Ite ergo, et tantas mature avertere poenas
Suppliciis, Iuvenes, nec non placare Tonantem
Tendite, defessam ut patriam relevare quiete
Tandem animum inducat clemens, et numine miti
Respiciat miserans inopes atque ultima passos.
Denique quod restat, votivum munus ad aram
Ponite, sed laeti. Laetos DEUS ipse datores
Approbat: a tristi quod venerit omne, negatum est.

IIX. Ann. [Abbr.: Anno] 1646.

HUc ades, o invicte Heros, tibi terga dederunt
Versae acies, totisque facessunt agmina campis,
Nec quicquam, quod restet, habes. Tibi laurea cessit
Maxima, perpetui tibi laus mansura triumphi.
Qua maior nec parta ulli, nec porro paranda
Stare potest, dum mundus erit, dum sidera certis
Legibus, et iussis decurrent tempora metis.


page 111

Huc ades, o, tibi sacra damus, tibi pangimus hymnos
Psallentes, meritique tui celebramus honorem,
Te Stygii domitorem Erebi vitaeque sonantes
Auctorem, cui victa iacet vis horrida leti,
Cui Phlegethon, cui triste nefas, mortalia saecla
Quod superis (quorum instar erant, gens nescia fati,
Et culpae informis) totoque exclusit Olympo;
Per te iterum miseris qui nunc, invicte, patescit,
Atque immortalem spondet post funera vitam.
Nunc autem, o, nunc, si precibus locus, alme, precamur
Indulge lacrimis veniam, quas fundimus ora
Spargentes, miseroque implentes omnia questu:
Indulge, fessosque leva, quos bella tot annos
Exercent vexantque modis male noxia miris,
Dum furit, et stricto late discordia ferro
Miscet agens populos, et Teutoniam implicat armis.
Heu mihi! quas dedimus poenas? quo sanguine fuso
Albisque Rhenusque rubent? quod triste per agros
Iustitium, et raris habitatas civibus urbes
Incedit, vastaque implet formidine campos?
Exsuperant mala nostra modum: da cernere pacem
Ocyus, et finem miserans impone labori
Duro, immiti, infando, aspro et sine more prementi.
Qua StrymonNestusque sonant, qua barbarus Haemus
Astra ferit, longeque alias supereminet arces,
Huc arma, huc numeros, huc signa infesta licebit
Vertere, et immani praedam extorquere tyranno.
At vos ingenui iuvenes, quibus acre per artes
Ducitur ingenium, varioque politur honore,
Sic agite, ut pietatem animi fuliginis expers
Testetur probitas, et mentem facta loquantur;
Haud tamen immemorem, ne per vos frigeat, arae.


page 112, image: s064

IX. An. [Abbr.: Anno] 1648.

VEr redit, et blandas Zephyris revocantibus auras [(printer); sic: auris]
In fetus tumet omnis ager: pariterque revertit
Festa dies, toto qua non augustior anno
Extulit os flavamque comam pepulitque tenebras.
Namque illa post versa Erebi feralia regna,
Elisumque nefas, diruptaque vincula leti
Infracti penitus, quin tota peste peracti,
Emicat in superos iterum, victoque sepulchro,
Aeterni soboles patris atque aequaeva potestas,
Instituit panditque viam, qua lumine functos
Nos quoque de tumulis exire, et tendere in astra
Fas erit, aeternam nec non acquirere vitam.
Quid primum memorare iuvet? quid ferre secundis
Laudibus, extrema quae decantare Camena?
Haereo, et incerto non est discernere sensu:
Usque adeo fecunda bonis lux una triumphis.
Tertia purpureo vixdum promiserat ortu
Venturum Matuta diem, cum sedula matrum
Ad positi tumulum Regis sollemnia ferre
Munera abit pietas, casiamque et turis honores,
Et patriae lacrimas myrrhae; iamque antra tenentes
Inveniunt vacuumque cavum, saxumque remotum,
Os tumuli primosque aditus qui occluserat obex,
Et fusas vestes per humum: simul occupat omnes
Attonitas versatque timor, lacrimaeque fatigant
Et questus sine fine graves: quisnam ille tulisset,
Aut quo portasset Dominum? cum proximus ipsas


page 113

Aliger alloquitur iuvenis, cui flammeus ambit
Ora nitor latosque humeros stola candida vestit.
Qui mos, Ebraeae matres, busta inter et umbras
Quaerere spirantem vescentemque aetheris aura?
Nam quem ferali fixum trabe nuper, et atro
Funere demersum trepidae lugetis, et istoc
Compositum tumulo, calcata morte superstes
Ipse sibi Galilaeam adiit, victique trophaeum
Late infert illustre Erebi noxaeque subactae,
Omnis qua reus orbis erat; quare ocyus ite,
Ite piae maestumque expellite corde timorem.
Sic ait, et motis subito disparuit alis.
At Mariae, gentile dedit cui Magdala nomen,
Dum confusa animi retro vestigia torquet,
Occurrit leti domitor sub imagine falsa
Agricolae, cui dulce hortis impendere curam,
Et varium producere olus, rubicundaque poma.
Quem mox illa tamen radiantem et pulchra nitentem
Agnoscit (nec enim iam se negat ipse videri,
Amplexus quamquam fugiat) totumque pererrans
Expleri mentem nequit, ardescitque tuendo,
Et multum lacrimas media inter gaudia miscet.
Nec mora, centenis connitens tollitur alis
Fama, Palaestinasque volans exuscitat urbes
Nuncia factorum, totamque implevit Idumen,
Dum canit, et tanti celebrat miracula gesti.
Nate Deo, nam quas tibi io persolvere grates
Gens humana valet? tu magni limen olympi


page p.114, image: s065

Deseris, et nostros miserans descendis in artus;
Nec metuis mortemque pati durosque labores,
Ut tibi nos opus, Alme, tuum, summoque Parenti
Asseres, commissae elidens praemia culpae.
Hinc adeo victor superata e morte resurgis,
Nosque tuos aeterna vocas ad munera vitae.
Huc ades, o invicte Heros, felixque propinqua,
Et quos sollemnes tibi nunc sacramus honores,
Quas ferimus, ne sperne, preces, si lumine vitae
Defunctis quondam per te, et tua munera magna,
Nil penitus, maerore malo quod torqueat aegros
Ac cruciet, restare potest (quippe ilicet omnes
Excipit, indigetesque novos complectitur aether)
Has quoque dum colimus terras lucemque tuemur,
Tranquillam facito liceat traducere vitam,
Oblitam armorum; at memorem pietatis avitae,
Mirantemque adeo magnum nil praeter honestum.
Fataque fortunasque vides casusque tuorum,
Et res sublapsas patriae, ambiguamque salutem.
Scilicet humanam vix est sperare medelam
Vulneribus, quae tam alta sedent, vitaliaque ipsa
Hauriunt rimanturque animam, mitissime rerum
Huc ades, invictamque manum, bone, porrige fessis
Cladibus aeternisque malis, ibi surgere soli
Publica res sine more gravi perculsa ruina,
Quin penitus deiecta potest: si iusseris, ibunt
Bella foras totumque silescent arma per orbem,
Quae miscent fas atque nefas, impone labori


page 115

Tam longo finem miserans, pacemque redona,
Quam miseri semel amissam tot quaerimus annis
Nequicquam: nam sola tui res muneris illa est,
Et nescit durare tuo nisi numine fulta.
Quod superest, Clarii Iuvenes, ite, ite faventes,
Et festum celebrate diem: culpa omnis abesto,
Quae maculat mores, et vitam crimine turpat:
Tum festis exculta adolete altaria donis,
Et memores Domini fidos ornate ministros.

X. Anno 1650.

ADes o, ades o, veneranda dies,
Cui per totum, quantus rapitur,
Par nulla annum, similisve micat:
Ades optato felix reditu,
Veneranda dies: tibi sacra damus,
Tibi votivos reddimus hymnos,
Et gratanti carmina voce.
Cessant lacrimae, cessantque procul
Querula obscuri munera planctus:
Qualis nuper vexabat agens
Turbata pio corda [(printer); sic: corde] dolore,
Cum rerum auctor mundique sui
Trabe suffixus ferali obiens,
Vitae quamvis esset origo,
Aevique pater, triste piaculum
Solveret orbi.
Non te, non te, Sancte, tuemur


page 116, image: s066

Fossum brachia, fossum pectus
Niveosque pedes, et non uno,
Velut ante (nefas) vulnere morti
Aperire viam; quae poena sibi,
Et te exstincto nunc tota iacet.
Superas, superas, et perrupto
Acheronte redis clarus nostras
Victor in oras. Sequitur longum
A tergo agmen, tumulique pigras
Praegressa moras rediviva manus
Subit in lucem, caelumque iterum
Haurit, et almae munera vitae.
Fervent plausus, et festa sonant
Gaudia late: quin ipse polus
Detersus ovat.
At grave sontis limen Averni,
At capitum Tartara regem
Captiva dolent. Ululat longe
Stygis atra palus, ululat Phlegethon,
Et triste gemens frustra ardentem
Concitat amnem. Latitans imo
Cerberus antro ferale silet,
Centumque fremit vincta catenis
Fera colla reus. Stat triste Nefas
Stat Leti auctor, vacuusque sui
Nequicquam atras concutit alas.
Ite, et summum, mortale genus,
Spernite fatum manesque leves,


page 117

Versa omnia eunt: manet aula poli,
Vitaque perpes, quicumque colunt
Vexilla crucis.
O quis tanto digna triumpho
Monumenta locet? Cui Tarpeii
Non saxa iugi; non Cecropiae
Palladis arces novere parem:
Aut, quae dirum, quotquot peteret,
Licet indomitis, gentibus omen
Infesta tulit, Teutona pubes.
Victrix orbis cui victa potens
Decus armorum cessit, et una
Dominos fasces Aquilasque suas.
Sed quae, sed quae (sic fata rotant
Omnia caeco turbine rerum)
Invicta aliis nunc victa sibi
Cessit, et in se, ceu [(printer); sic: seu] magna solent,
Culmine ab alto labunda ruit,
Onus ipsa sibi.
Erebi domitor, vindex populi,
Quem morte ipsa (proh quantus amor!)
Tibi sacrasti; te per sanctae
Foedera pacis, qua iunxisti
Hominem atque Deum, Sancte, precamur,
Recrea fessam, recrea patriam,
Pacemque liga vinculo aheno,
Ne male rupta [Orig: rupta] scelere armorum,
Peior vexet turbo nepotes.


page 118, image: s067

Tu spes trepidis unica rebus,
Portusque tuis, miserere bonus,
Felixque fave. Sed vos, Iuvenes,
Iurata piis nomina Musis,
Rite augustum celebrate diem,
Festaque castis libate focis
Dona benigni.

XI. Anno 1651.

PIgra latebroso Lethe qua stagnat Averno,
Et dira obscenae fumant oblivia ripae,
Stat tenebris demersa domus: non lignea tecti
Erigitur moles, durisve excisa metallis
Pila trabes camerasque ligat; sed luce carentum
Ossa rigent, finguntque larem. Silet omnis ubique
Iustitio tristi regio: nisi tincta venenis
Letiferis nusquam herba viret, putremque mephitin
Sudat humus deformis et atras educat auras.
Mors habitat mortisque parens mala noxia regna:
At StygiusPluto iuxta colit: atria prima
Pallentes servant, immensa examina, morbi:
Febresque imbellisque tremor, turpisque veternus,
Et furor, et tabes, et semina pestiferi aestus,
Bellumque et mala suada fames, atque improba cura.
Venerat huc Auctor vitae, per caeca viarum,
Et vasta obscuris suspensa ambagibus antra
Irrumpens: comes ibat Amor, quo condidit olim
Principe, et arcano constrinxit foedere mundum,


page 119

Naturaeque effecit opus: fremit excita longe
Regia, vimque alias clamat gens caeca per umbras.
Ergo omnes late Pestes glomerantur in unum
Armaque corripiunt: inamoeni ipsa arbitra regni
Ibat agens dictis animos et pectora flammans:
Hanc gilvus portat Sonipes: nil turpius umquam
Mortales videre oculi: cava tempora nudat
Calvities defecta pilis: stant lumine cassi
Ingentes oculorum orbes, taboque cruentos [(printer); sic: cruentis]
Lurida in aspectum macies (inamabile) dentes
Ingerit, et numquam patitur non posse videri.
Est cordis pro corde locus: pro pectore crates
Ossea: non ulli numerosi carne lacerti.
Ingens dependet lumbis exilibus arcus:
Dextra manus sub falce riget, qua destinat orco
Plebeias animas pariter saevosque tyrannos.
His sese ostentans armis, sine mente cadaver
Frendet atrox, centum rictus, centum acria pandens
Guttura, et adversum demens rapit agmen in hostem.
Stat contra et toto connixus corpore pestem
Excipit, eliditque simul vitae arbiter, unus
Dux, legio, bellumque sibi: cadit illa, ruentem
Contra Heros incumbit, et arctis nexibus ambiens
Strangulat, exutamque armis exponit arena.
Quid facerent? totis retro fugere undique campis
Versae acies, turpesque fuga captare receptus.
Nequicquam, subit undique agens Deus, et fera vertit
Tartara, Cocytique domos, ardentibus undis


page 120, image: s068

Has novies quamvis Styx interfusa tuetur.
Vicimus, exclamat, Domitor pereuntis Averni,
Vicimus, anguineumque nefas et dura minantem
Artificem leti informis: quid perfide mordes
Vincla Draco? Sed morde, atque haec aeterna potenti
Iustitiae Superisque piis pro crimine solve
Supplicia: i, nullos posthac habiture triumphos.
Sic ait, et pede ter nitens sola percutit: omnis
Contremuit tellus: tum late emergere bustis
Immensae series: pars primo in limine vitae
Deciderant: alii vernantis flore iuventae:
Multi etiam extremae devexa aetate senectae.
Olli admirantes laetantur, et agmine facto
Concurrunt plauduntque Deo: redit ille sub oras
Luciferas, quem longum agmen comitatur euntem.
Hi manibus gestant palmas et tempora lauru
Evincti, magna conclamant voce triumphum.
Quas tibi pro tanto solvemus munere grates
Aeterni genitus patris, qui sanguine fuso
In cruce dum pendes, mortem moriendo triumphas,
Et nova perpetuae dispensa munera vitae?
Namque tua virtute semel via rupta per umbras
Dum patet, et clausi reseratum limen Olympi,
Nos quoque post cineres et inevitabile fatum
Ibimus in superos, patefacta ubi fossa sepulchri
Ad litui clangorem olim melioribus annis
Restituet, quod creditum erat, resolubile corpus,
Aeternum afflatum vita, non amplius atris


page 121

Carpendum morbis, aut curvae aetate senectae.
Tum dignas tibi erit demum persolvere laudes,
Humani vindex generis: tum reddere tantis
Aequandum meritis carmen, cum succinet aether
Omnis, et aligerum plausis exercitus alis
Respondebit ovans, fidibusque alterna canoris
Astrepet heroave tuba. Nunc ite faventes
Pierii Iuvenes, festisque altaria donis
Accumulate pii: Deus hos sibi sacrat honores.

XII. Anno 1653.

QUi dura passus vincula
Letique funerei et cavi,
Mortis catenam ut frangeret,
Et perditos veheret patri:
Is, ecce, de tumuli specu
Celsum efferens liber caput,
Signum salutis publicae
Clarumque vexillum locat.
Res mira, vitae Dux obit,
Et mortuus mortem domat:
Versaque captivum vice
Captus triumphat carcerem.
Heu dos acerba criminis,
Quo perduellis in Deum
Se primus omnium pater
Obstrinxit et totum genus!


page 122, image: s069

Hinc regna creverunt necis,
Erebique saeva arbitria:
Hinc rupit illaetabilis
Phlegethon pice ardentes lacus.
Quantum usque in orbe hominum fuit?
Non unus exsistit tamen,
Qui triste demeret iugum,
Mundi et reatum tolleret.
Sed natus aeterni patris,
Operis miseratus ut sui
Noxam expiavit gentium,
Et victima ipse et pontifex;
Ius omne concidit necis,
Et lex peracta Tartari est:
Demptoque mors aculeo
Ferire gestit, nec ferit.
O nobile hostiae genus,
Ipse immolatur ubi Deus!
Nec usus est taeda ac face,
Amor sed exurit sacrum!
Hic te coegit, optime,
Nasci, redemptor, et mori;
Ut munere innixa in tuo
Suprema conculcet fides:
Laetusque post obitum diem
Sibi caelum et astra vindicet,
Qui destinatus sub Styge
Flammis inexstincti rogi.


page 123

Salve expiator criminum,
Eversor et Leti et Chai,
Quod rictibus centum patens,
Hiabat in nostrum malum.
Salve, et laborantem gregem
Bonus ac benignus respice,
Tumultuantis saeculi
Ne saeva tempestas premat.
Pax duret irrupta fide:
Nec arma restent amplius,
Quam quae furores pectoris
Doment rebellantis tibi.
Hic rem geramus fortiter,
Pulchrum hic putemus vincere:
Ut simus ipsi etiam tui
Ingens triumphi accessio.
Nam quid tuum resurgere,
Servator alme, proderit;
Libido si mentis mala
Sursum emicare non sinit?
Nae corporum excitatio
Aeterna poena et crux erit,
Ni mens resurgat indies
Defuncta iam culpis suis.
Ite, ite, pubes musica,
Et vindicate vos Deo:
Quid azymis vesci iuvet,
Si mens acore fellea est?


page 124, image: s070

Ite, ite, non segnis manus
Celebrare sollemnem diem,
Laudum immolando victimas,
Purumque honorem Spiritus.
Iam mens novellae gratiae
Mysterium secum putet:
Mox os resultet canticum,
Et psallat in grates pias.
Sed quas aget partes manus?
Iniurias nullas seret:
Tum recreabit largiens
Cum fratre egeno altaria.
Operata largiter manus
Egere non umquam potest:
Templique et arae haud immemor,
Templum ipse et altare est Dei.

XIII. Anno 1654.

CUlmen dierum,lux sacra,
Quos orbis annuus rotat,
Age, candidum explica iubar,
Et prospera adveni piis.
Tibi vota laeti solvimus,
Tibi faventes gaudia:
Gaudere quamlibet tibi
Natus satis nemo queat.
Quam te triumphus nobilis,
Adoreae et celsae manent,


page 125

Dum morte victa atque inferis
Rex noster in vitam redit?
Captivus Orcus ducitur,
Et Noxa, et antiquus Draco:
Formido quae nunc terreat,
Haec nos trophaea dum manent?
Vixdum coruscis flatibus
Aurora caelum sparserat,
Cum cura matrum pervigil,
Ut ungeret situm, venit.
Quid quaeritis? vivit, meae,
Hic quem putatis mortuum:
Orarium, ecce, et sindonem,
Clara excitati pignora.
Ite, ite laetae, et nuntium
Ferte ocyus sancto gregi:
Quod nesciit tumba premi,
Galilaea visuris dabit.
Haec aliger canit puer,
Fulgente praecinctus stola:
Illae impigrae carpunt viam,
Et dicta mox probat fides.
Genus virile, Apostoli,
Qui vos sopor lentus tenet?
Dum stertitis, vestras secus
Imbelle partes occupat.
Gaudete feminei chori,
Qui principes meremini


page 126, image: s071

Celsum resurgentis decus
Et intueri, et pangere.
Nunc omne deletum est probrum,
Culpaeque deformis nota,
Quae sexui haesit hactenus,
In posteros semper fluens.
Sit artifex mulier necis
Noxaeque, quae vitam tulit:
Eadem ipsa vitae originem,
Quam reddidit, nunc praedicat.
Vivo sepulchro absconditus
Amithaonis natus latet:
Qui Sole tertio diem
Caelo redonatus petit.
Imaginem nostri ducis
Vates resurgentis tulit:
Quem iam per actum tertia
Lux rursus in vitam vocat.
Tandem remittes,quos nequis
Tenere, Memphis, amplius:
Robur, catenae, ergastula
Valete, libertas patet.
Quantum orbe gentium colit,
Signum salutis cernite:
Vexilla cui crucis micant,
Hic vitam et astra possidet.
Nunc erudita civitas
Id elabora, decolor


page 127

Ne vita corrumpat tibi
Festi diei gaudia.
Quodcumque cor mundum potest
Frugi, modestum, sobrium,
Deoque dignum reddere,
Id nunc studendum serio est.
Libidinum aestus, pocula
Insana, rixarum et globi,
Aliena sunt negotia,
Et pascha Christorum haud decent.
Non amplius licet, mei,
Noctem et vetusta vivere,
In sole quos Christus locat
Suo novellos sanguine.
Quod restat, arae debitum
Laeti offeramus: parseris
Hic omne si quid prodigas,
Ubi sola sparsio est lucrum.

XIV. Anno 1655.

NOn ego Musarum, quas aut Parnassia rupes,
Aut Helicon falso vocalibus educat undis;
Sed quae Sionios montes, dilectaque caelo
Culmina, Jessaeis et persultata choreis
Antra habitant, rerumque canunt sine fine parentem,
Te Regina voco: seu Calliopeia vocari,
Sive Erato mavis (caeli immortalis amore
Nam semper soloque cales) sed cyclade cultam


page p.128, image: s072

Aurata, sed fronde caput victrice revinctam,
Auratamque chelyn, te nunc te, DIva, venire,
Et decet et iustum est: magnum celebrare triumphum
Poscimur, et meritas victori solvere laudes,
Qui fractis Erebi tenebris, ruptoque Acheronte,
In Superos molitur iter, suaque astra revisens
Aeternum statuit deiecta morte trophaeum.
Qua celebrem mea vota lyra? quo carminis orsu
Vexillum regale canam? Trabe figitur alta
Innocuus, crimenque luit, quo noxius olim
Et caelo reus orbis erat: convicia plebis
Impia quid memorem? quid spinea serta? manusque
Perfossas plantasque? et saeva cuspide fixum
Molle latus? tristi medicataque pocula felle?
Heu mihi, quo Iudaee ruis vesane? quod oestrum
Mentem agitat, diroque evertit corda veneno?
Ille tibi, vesane, perit, Memphitica passum
Qui te servitia ac duros, ingrate, labores,
Divisi per claustra maris sistentibus undis
Eduxit, coeunte freto mersitque tyrannum:
Qui ductor fidusque comes deserta vaganti
Affuit, et vasti ieiunia tristia Eremi
Caelesti dape solatus fera fata levavit,
Et Canaae dominum tandem felicibus arvis
Imposuit, quae melle mero, quae lacte fluebant,
Et quamvis avidi vincebant vota coloni.
Exciderantne animo tot sancta oracula vatum,
Atque adeo vox lapsa polo, quaeque ipse patravit


page 129

Ante potens, cum pacaret ventique marisque
Sola voce minas? cum tristibus obsita morbis
Corpora sanaret, tetroque fluentia tabo
Eriperet tumbis mediis, caeloque redonans
In lucem vitamque novo transcriberet ortu?
Fatale est, quicquid pateris: caelestibus iris
Iste furor venit: scelerum haec vesania poena est.
At te, o humani generis mitissime custos,
Immensus flammabat amor: te iussa parentis
Urgebant, te nostra salus: sic ipse probasti
Supplicia, optastique sequi, cum noxa piari
Haud aliter posset gentis, quae coepit Adamo
Principe, et ipsa tibi fragiles circumdedit artus,
Ut mortem capere, et mortem devincere morte
Fas esset, vitamque iterum lucemque resumens,
In vitam lucemque suam tua saecla vocares.
Saepius humanas obfuscant nubila mentes,
Et veri eripiunt lumen, sparguntque tenebras:
Saepe etiam levitas ventosa et prava libido
Vana serit, fallace dolo mendacia condens:
Ignorant divina vices: stant dicta Tonantis
Immota, et quodcumque Deus pronuntiat, actum est.
Te quoque te non tam sequitur, fidissime Ductor,
Atque hominum indubitata salus, quam semper adhaeret,
Ipse quod es, verum: dixti, me tertia terris
Reddet Eos: dictum, factum est: aurora refulget
Tertia, et en Erebo reducem, spoliisque superbum
Cernimus, et nostris iterum te sistere terris.
Felices animae antevolant, emergere ruptis
Quas passim videas tumulis, clarumque triumphum
Plaudere Victori: sequitur Patientia, et ingens
Praetendit labarum manibus: Spes laeta Fidesque


page 130, image: s073

Ad geminum latus exsultant, centumque catenis
Cerbereum religatum Anguem, Noxamque nefandam,
Orcumque post terga trahunt. Sedet ille curuli
Sublimis positus sella, partamque salutem
Verso Erebo, Leti domitor, pronuntiat orbi.
At circum innumeris Geniorum exercitus alis
Agglomerant palmis omnes lauruque revincti,
Et totam liquidis implent concentibus aethram.
Late terra fremit, curvaeque per ardua valles
Ingeminant plausum, pulsataque saxa resultant
Clangore, et iactas referunt ad sidera voces.
Salve Heros invicte armis, invicte periclis,
Salve ingens orbis vindex, quem Tartara fusa,
Quem versum chaos omne tremit! tibi festa paramus,
Et laeti canimus laudes, tibi vota precesque
Turba damus supplex, tua per vestigia euntes
Ut tumidas saecli liceat superare procellas,
Auspiciisque tuis feralia rumpere saxa,
Funereisque exire cavis, raptosque sub arces
Sidereas tecum aeternos celebrare triumphos.
At vos Pierii Iuvenes, mea maxima cura,
Ite, agite, et quodcumque piae corrumpere vitae
Sacramenta potest, caeloque avertere mentem,
Et defigere humi, atque odium caeleste mereri,
Detestati animis castos assuescite mores,
Quicquid et adiungit superos pacatque Tonantem;
Et cumulate aram donis. Quid dignius, ara
Quam tueatur et ut foveat, qui serviit arae?

XV. Ann. [Abbr.: Anno] 1656.

POst chaos, et saevi deiectum limen Averni,
Tum deforme nefas, et letum triste peractum,


page 131

Emicat in Superos, ac victa lege sepulchri
Aethereas Mariae soboles, eademque Tonantis,
Maxima (veridico ceu quondam iecerat ore,
Cum coleret terras, nondum trabe fixus in alta
Rex populi pretiumque sui) nova pompa sub auras
Redditur, et magno victor petit astra tiumpho.
Frustra equidem humanae fragili sub carnis amictu
Editus his fuerat terris, nisi morte piasset
Culpam aevi, et si quid primi admisere parentes,
Postera mansuro damnantes saecla reatu.
Quin etiam hoc frustra, nisi mortem elidere morte
Ausus, et obscuri perrumpere vincla sepulchri.
Nam si illum fera mors tenuisset, et obice saeva
Carceris aeternos strinxisset duriter annos;
Nos etiam, semel hoc vitai ubi lumen ademptum,
Una immensaque nox sine fine obeunda maneret.
Nunc quia surrexisse, et certo credimus illum
Vivere, nec posse umquam ullis succumbere fatis;
Nos quoque victuros olim, post funus et urnam,
Credimus, invictae reparandos flore iuventae.
Nimirum dedit ille caput, nos subdita membra
Conficimus corpus reliquum: simul ergo sub astra
Emicuit, simul ipse trahit sub sidera secum
Nos omnes, caelique facit felicis alumnos.
Surgere quando igitur CHRISTI fiducia nostra est,
Quin festos hodie laeti instauramus honores,
Castaque devota meditamur gaudia mente?
Hoc facite, Aonii Iuvenes, puraque vacantes
Mente sacris libate preces, et reddite tanto,
Victori umbrarum atque necis, pro munere grates.
Quin etiam assuetis mactate altaria donis
Pro re quisque sua. Pietas animusque ferentis


page 132, image: s074

Dant pretium pondusque dato. Sic reddere parva
Magna licet. Sed enim ampla tamen laus excipit ampla.

XVI. Ann. [Abbr.: Anno] 1657.

CLaudite ferrato duros molimine postes,
Improba gens, totumque antris obvolvite montem:
Ponite custodes tumulo, pilataque circum
Agmina, fulmineosque enses, non ulla tenere
Claustra Virum, non arma valent: redivivus in auras
Redditur, ereptaque sibi se luce redonans,
Testatur patrium manifesto pignore numen,
Tot rebus spectatum olim, cum fluminis undas
Verteret in vini laticem, cum vasta silere
Aequora, ventorumque minas; cum surgere vinctos,
Aut caecos haurire diem, mediaque reverti
In vitam positos dudum de morte iuberet.
In melius versa omnia eunt: ferus arbiter Orci
Vincla subit, flet triste nefas; mors ultima poena
Effractis tumulis, et victa lege sepulchri,
Ludibrium debere dolet, reserata salutis
Quando iterum, aeternaeque patet via candida vitae,
Et Superi caelumque manent, quoscumque creatos
Semine mortali, proles aeterna Tonantis
Transcripsit legitque sibi, cum membra caduca
Indueret, fragilesque olim, quos struxerat, artus.
Quamquam etiam prius, ex nihilo quam conderet orbem,
Et tantis ornatum opibus sub foedere certo
Praeciperet positas fungendo absolvere partes.
Spes patriae, egregii Iuvenes, queis [Reg: quibus] ardua dudum
Cura sedet, dociles animos stipare verendis
Artibus, et clarum doctrinae immittere lumen,


page 133

Huc agite, et pariter CHRISTO surgente renati
Imibite ad magnum mores componere olympum,
Invicti contra illecebras, et noxia saecli
Gaudia, quae fallaci animos dulcedine primum
Demulcent, mox versa volant, pariterque recedunt
Et perimunt, tristi defixo in pectora morsu.
Qualis apis, cum iam mellis gratissima fudit
Munera, nectareasque dapes, sub acumine saevo
Vulnerat, infligitque acres fugitiva dolores.
Ite, agite, et festis mactate altaria donis
Munifica solati arae pietate ministros.
Ite pii, et quantum precibus contendere fas est,
Poscite subversorem Erebi, rerumque parentem,
Noctes atque dies lacrimis et voce gementi,
Ferales litui ut sileant, nec classica turbent
Saeva iterum: positis armis fera bella quiescant
Qua Saxo, qua Mysus arat, Germania late
Quam patet: invicto vicinae foedere gentes
Conspirent: totoque adeo Mars exsulet orbe.

XVII. Ann. [Abbr.: Anno] 1658.

DEcedit improbum gelu,
Et siderum saevus rigor:
Formosus annus appetit,
Amoena veris tempora.
Non amplius rivi stupent
Inertibus tristes vadis;
Humusve frigore aspero
Durata, ut hactenus, riget.
Quam dulce, florum purpuras
Pictos per hortos cernere est,


page 134, image: s075

Quos hora mollis, et pii
Vis blanda Solis elicit?
Sol noster est CHRISTUS Deus,
Qui pigra rumpens vincula,
Et noctis horridae chaos,
Sublimis ad vitam vocat.
Lethaea depositos hiems
Fetente consumat situ,
In pulverem et solvat levem,
Hoc, quicquid ante viximus:
Surgemus in priscum decus,
Quin maius, ante quam fuit,
Cum ver subibit verius,
Reddente CHRISTO quod manet.
Tum nec senectus arida
Lucem genarum deteret;
Orisve florem longior
Decerpet annorum mora:
Nec membra vexabit premens,
Malamque defiget crucem,
Quae nunc subinde lancinat,
Infausta morborum cohors.
Quid, dire quid Serpens, iuvat
Fallacibus, quaeso, dolis
Ductasse primaevum genus,
Culpa unde posteros manet?
En, alter hic praesto est homo,
Qui contudit caput tibi:
Qui, perdidit quicquid prior,
Mortem oppetendo reddidit.
Divina tempe iterum patent,
Quae noxa tristis clauserat:


page 135

Et nemoris aurei licet
Fructus beatos carpere.
JerrichuntisIosua
Arces superbas diruit,
Et impiam urbem funditus
Delevit ense ac ignibus:
Hic JESUS est praestantior,
Longeque maior gloria:
Qui regna Ditis exscidit,
Et omne nomen inferum.
Vastis hiantem caedibus
Elisit acre Manuae
Genus leonem, qua via est
Per Thimnathaeos palmites:
At CHRISTUS immanem Stygis
Dirae interemit belluam;
Furore quae tristi ruens
Vexabat eius vineam.
Quo Goliathe nunc tuae,
Superbe, quo minae cadunt?
Quo vasta moles corporis
Et aereum robur facit?
Iaces, et omnibus iocum
Debes peracte et fabulam:
Iaces, et furorem improbum
Triumphat Isai puer.
Cadit dies, nox ingruit,
Et sera mundi vespera;
Illuminator cordium,
Pie CHRISTE, nobiscum mane.
Quid? an laborantem gregem
Pastor fidelis deseres?


page 136, image: s076

Mergi, Magister optime,
Patiere quassatam ratem?
Sed hic rotemur dum sumus,
Hic expiemus noxias:
At luce functis parcere
Memento quaesitor bonus.
Quodcumque morti hoc debita
Saeclo dolemus natio,
Aequare nescit gaudii,
Quod nos ibi manet, modum.
Soletur interim tamen
Nos pacis illaesae bonum;
Et, quae levavit hactenus,
In posterum recreet quies.
Huc docta Civitas ades:
Nos ara, nos templum vocat,
Et dona poscit, quae manus
Et mens, piae ex aequo, offerant.
Offere nummos largiter
Pulchra ac benigna victima est:
Sed sobrium, sed innocens
Cor maxime litat Deo.

XIIX. Ann. [Abbr.: Anno] 1659.

LUx votis optata piis, laetabile rursum
Tempus adest, quo festa sonant epinicia castis
Plausibus, et magni procedit pompa triumphi.
At non Iliaco prostratus in aequore mordet
TroicusHector humum: non hic non Punica victa est
Vafrities captusque Syphax: capitalior hostis
In manicas et vincla subit: nec Pergama propter


page 137

Et Paridis thalamos, Tyriae aut Carthaginis urbem
Certatum; humani generis sed vita salusque
Disceptata fuit. Stygiis qui praesidet oris
Deiectus domitusque iacet: Mors victa catenis
Induitur, dirumque Nefas, quod perdidit orbem,
Mergitur aeternis tenebris. Tuus iste triumphus
Victor io Rex CHRISTE tuus: cui ianua leti
Fracta iacet: cui duri Erebi fumantia regna
Aeternum modo concedunt eversa trophaeum.
At nos calcatoque metu victoque timore,
Funeraque et tristes tumulos ridemus et umbras,
Vindiciis asserta tuis manus, optime ductor;
Cum ventura tuo lux munere, qua cinefacta
Ossa restaurabit nova vis, recreataque surgent
Corpora, perpetuae ponenda in gaudia vitae.
Interea Aonii iuvenes sollemnia ritu
Festa pio celebrate, et dignas solvite laudes,
Solvite victori umbrarum noctisque profundae.
Sed prius in melius maculosos singite mores,
Atque omne eiurate nefas: nil inquinet actus
Corrumpatque pios. victoque cupidine turpi
Recti perstet amor, vitae moderatus habenas,
Et partes dans cuique suas. Meminisse iuvabit
Et castas libare preces, ut bella residant
Turgida, et exstinctis odiis Pax foedere certo
Connectat populos dulci solata quiete
Damna mala, et tristes, dederant quas arma, ruinas.
Ite etiam castis offerre altaribus aera
Larga quisque manu. Nusquam maiora lucrari
Dextera larga potest: Deus haec Deus imputat ipse,
Acceptumque refert sibi, quod donaveris ara.


page 138, image: s077

XIX. Ann. [Abbr.: Anno] 1660.

LAeta triumphantis redeunt sollemnia CHRISTI,
Et victas canimus fusi Acherontis opes.
Versa suum plorant captivum Tartara Regem;
Debetur spolium, qui spoliator erat.
Nil posthac mala noxa nocet, morsque ipsa subacta est:
Ut fragilem hanc adimat, vita perennis adest.
Quod mors ante fuit, nunc est sopor: excita surgent
Corpora de tumulis, quae pigra pressit humus:
Atue novas indepta alas liquidum aethera scandent,
Victura aeternos absque labore dies.
Plaudite Christicolae, et victoris pangite laudes,
Pangite: det fortes nunc tuba festa sonos,
Dent citharae molles: feriat vox sidera dulcis,
Et strepat in doctis tota Camena modis.
Propria sunt huius, sed candida gaudia, lucis:
Quae puros animos et pia corda levent.
Nam quae corrupti sequitur vaga natio saecli,
Quae celeri fugiunt, cum nocuere, pede;
Inveniunt hic nulla locum: mens sobria grata est;
Nec nisi casta valent corda placere Deo.
Huc ergo Aonii Iuvenes incumbite: sanctam
Nulla prophana decent, impia nulla, diem.
Nec vos immemores arae licet esse: frequentes
Illi igitur larga munera ferte manu.