Poemata selectiora.Machine-readable textBuchner, AugustBuchnerXML version, markup prototype, December 1999Sandra EhmmarkupCamenahttp://mateo.uni-mannheim.de/camena/buchner1buchner.htmlbuch001.jpgbuchner.xmlbuchner1/jpghtmlDresden:M. G. Hübner
Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
26 June 2001Susanne Mussmannmarkupline tagsAUGUSTI BUCHNERI XVI. SILVAE.
I. Ann. 1617.EPIGRR. QUAEDAM In LEONEM X.I.CUi Draco erat genitor, cui praebuit ubera mater Ursa; is non ursos, aspidas et saperet?II.Callidus ad patrios angues, truculentior ursis Maternis, dictus nomine reque LEO.Rex LEO quadrupedum: et me Regem sacrificorum Constituit vulpina atque lupina cohors.Ore Leo mortes, flammarum spirat et iras: Nos semper flammas atque neces loquimur.Romanae custos semper Cythereia gentis,AeneadaeLatios ex quo habuere lares.Ut tibi de Diva hoc studio et cura, LEO, constet, En! te Pontificem Diva Leo enim X.V. Idus Martii die Veneris Anno 1513. Pontifex creatus est. Onuphrius in Chron. Pontif. Erycina creat.IV.Ultima cum terris discedere fata Neronem Iussissent, quo nunc, dixit, abire mihi est?Spes caelo nulla est, nullum ipsum: hinc vendere totum Cura mihi populis et dare verba, fuit.At Ditem colui semper: mea Roma valeto, Cultorem Ditis me capit aula suum.
II. Ann. 1618. M.Mai.CONRADO BAVARO, Lips.Poet.Prof.S.P.
DOcti atque tersi carminis Pater, iocos Severitate temperans,BAVARE, quid ah me, quid tacere, BAVARE, Et litteras ad Te dareAdhuc inausum, me quid, inquio, increpas, Qui KITSCHIO, te, olim meo,Amore magno colere et animo candido Laudatus affatim fui?Manus arandi litteras mihi gnarures, Os eloquutile est mihi:Non me supellex chartea, haud claudit stylus Effodere semibarbarumPotens, tacere pertinax potui tamen Nec litteras ad TE dare?Audi, BAVARE, audi, sic tuo dicto audiens Facilisque Pieris fuat.Non iste fastus, cultus at magnus fuit Et DIs beatis debitus.Si non DEUS, mihi Musicus Semo hercules Fuisti inusque; hinc par fuitTe nempe cultu prosequi me Semonis, Humana qui supra caputApollinari laurea vinctum extulit Celso astra tangens vertice.At me Camena cogit ignotum hactenus Humilis ad Albim degere,Interque vulgi ignobiles vates rudis Censeri. Et hinc, visum tibiOpusculorum nil meorum umquam uspiam, In postera mirari fuge.Quod si in tuae me amicitiae intromiseris Sacrarium, ut Epoptam novum,Nae me beatum deputabo, et maxime Felicem ad Leucorin meam.Nec umquam amare desinam et te prosequi Honore literario.
III. Ann. 1618. M.Aug.EIDEM.EGon` mearum partium parum memor, Humanae ego oblitus rotae?Ut qui superbe ceteros fastidiam Umbras ad unum omnes putans,Et stultus admirator ipse sim mei, Honore purpurae tumens:Nec, fastuoso deditus silentioLucillii, vel nunc tibiRespondeam ad tuas, amice, litteras Doctissimas, suavissimas?Bona verba, quaeso: non ego istorum reus, Tantum haud mihi haeret criminum.Egone honore fascium superbiam, Septrique magnificentia,Quod sumpsi numquam, (si mei res arbitri) Aut alteri mox tradere(Si fas) velim hercle? namque suavius mihi Libris vacare, et AonisVireta pervagari et hortos aureos Flores beatos deligens,Hiancidumque bibere melleos modos Sororum, avaris auribus:Quam iurgiosa litium convitia Rectorum et anxias preces,Donare totas queis modo cogor dies: O triste honoris praemium!At longa silui, languideque amans, nihil Tibi studui reponere?Iuro, Bavare, per Novensiles Deas Communia nobis numina,Non esse factum id, ac si ego oblitus tui: (Te nulla mi auferet dies,Tu mentem inusque, inusque habebis cor meum, Amore te iugi colam,Quali aut Tibullus Flacci amavit cor catum, Lucens cui satis focus:Quali Maro illum, quem meri et linguae malum Lycoris ante perdidit)Quasi Neaeris paululum quondam suis Abesse amatores solent,Vires ut illa flamma sumat a mora, Incundiusque adustulet:Subduxi, Amice, paululum sic me tibi et Te tardiuscule alloquor:Ut hinc amemus acrius, et veniam tibi Desiderabilis magis.
IV. Ann. 1618. M.Dec.
Ad AMBR. RHODIUM, M.D. et Mathemat. insignem, Collegam, Super COMETA, qui sub finem Anni huius luxit.
AStrorum Alumne, magne siderum Vates,Cui fas volare templa in alta Divorum,Celsosque cantus orbium intererrare,Totosque mente nobili aetheris cursusRite explicare; quid tibi quid animi, RHODI,Super novo astro, quod repente fulsisseCirca Booten, ac dein reflexisseSeptentrionum pone mysticum sidusMirata vidit patria et exterae terrae? Sive coeuntum iuncta turba stellarum,Sive una sit, recensque fixa stet, luceMundum nova augens, sive pingue flammatumScintillet aethera inter, aut genius quidamSub veste lateat ignea, hercle non frustra,Numquam hercule aether igne fusili exarsit,Adeoque vereor ne vetus illud adhuc verum:Cometa nullus, quin is afferat pestem.
V.Ann. 1619. Cal.Febr.
In Photinianos, ad FRID. BALDUINUM, D.Theol.Wittenb.INhospitale ut aequor Euxinum cluit,Parcasque miti nominamus nomine,Quamvis reparcae maxime in quodvis caput:Photiniani sic meram lucem crepant,Scotiniani ut sint meritissimo suo. Externa splendent, se penitus retexeris, Statim adnigrabit noctis horrendum chaos.Surgente sole pellitur umbrarum nigror:Et nox quoque evanescet ilico (auguror)Photiniana ad BALDUINIUM iubar.
VI. Ann. 1620. M.Dec.JANO SEUSSIOS.P.D.
AT quae tam longi venit tibi causa silentiJANE, simul nostrum o Pieridumque decus.Emeritam reparata facem ter Cynthia fulsit, Et toties fesso lumine delituit,Ex quo nulla mei praescripta ab nomine SEUSSI Implevit cupidos pagina, ut ante, sinus.Nec fuit optatum qui vellet dicere SALVE, Nec fuit an valeam quaerere qui cuperet.O miserum! Quales ivere olim tibi Soles, Et quam fluxerunt candida fata tibi?Alloquiis cum te ille suis usque usque bearet, Prae quibus ipsa Venus, ipse inamoenus Amor?Cum te deliciumque suosque vocaret amores, Cumque illi dulcis Filii ad instar eras?Nil ego peccavi, de quo me haec poena maneret, Conscius in nullis sum mihi criminibus.Te sancte semper colui: pia Numina testor! Tu mihi vel nato quod Pater esse potest.Pro te Riphaeos vellem conscendere montes, Et quae perpetua culmina tecta nive.Quasque coquit cancer torrenti sidere terras, Qua rara humani signa videnda pedis.Non me pestiferis candens fervoribus aestas, Non dura hiberno torreat aura gelu.Et merito: nostri quia enimbonus auctor honoris Monstrasti obscura tollere nomen humo.Quae tibi si pietas nostra haud ingrata futura est, Si notae mentis candida simplicitas:Tu quoque vix veterem poteris deponere amorem,Buchnerum toto et deicere ex animo.Nam quamquam vestris tumeat mea DresdaCamenis, Assurgat quamquam Musica turba tibi;Sed tamen et nobis dederunt quia parva sonae Pierides, forsan nec tibi vilis ero.Nam nec Virgilio sordebat Flaccus amicus, Quamvis inferior vocis honore fuit.
VII. Ann. 1626. M.Febr.
In DIAETAM A Reverendiss. et Nobiliss.Capitulo MagdeburgensiWittenbergae institutam.
PRo patriae rebus dum consiliantur in unum, Hic, ubi Saxonica stringitur Albis humo,Atque alias WITEBERGA suis instaurat Athenas,Magdeburgiaci, nobilis ordo, Patres.Sic memini Phoebum dixisse sub Aonis antro: (Credite: nam verum dicere Phoebus amat)Nunc bene nunc sperate viri! mons candidus omen Scilicet eventus candidioris habet. ALIUD.ROmanas aquilas sacrataque Caesaris armaQueis fas contempta religone fuitConculcare armis, fatum miserabile ab albo Monte Bohemorum pressit et obteruit.O utinam contra pro Caesare ferre paratosMagdeburgiacos omnia dura Patres,Saxonis a niveo maneant alba omnia monte! Candida promeruit candida fata fides.
VIII. Ann. 1626.De WITEBERGA novis operibus munienda.GRamineas moles, et longi brachia valli, Cornuaque aggereis cominus acta iugis,Et scrobe perpetua depressam ad moenia fossam Et loricatae septa reducta viae,Quasque alias WITEBERGA novas sumptura figurasSCHWALBACHII ductu, DULICHII ingenio,Vidit ut aetherea bellorum Praeses ab arce, Quem circum litui et tympana rauca tonant,Ite operae atque istum mihi desudate laborem, Ipse adero, inquit, opus ipse iuvabo meum.Iam satis asatra habui Phegraeo quassa tumultu: Tutius in terris sic coluisse licet.
IX. Ann. 1626.In Ichnographiam novaeWITEBERGAE, a GUIL. DULICHIO, Architecto Sax. delineatam.
QUae manus has teretes descripsit daedala formas? A quo tam doctum pollice fluxit opus?Ingenio certat dextrae solertis acumen, Absolvunt numeros ars graphiumque suos.Sic ego: continuo Pallas resecuta loquentem,DULICHII munus nobile cernis, ait:Cui licuit doctas radio miscere Camenas, Et Samii numeris grammata Parrhasii.Quod si consurgent opera hac educta sub auras, Quae legis hic: Patriae spondet ut ille Pater;Non ita Palma Italum placeat, nec BredaBrabantae, Non SedanumCeltae, quam WITEBERGA mihi.
X. Ann. 1626.
In Currum veliferum MAURITII NASSOVII. Batavia loquitur.
HActenus expansis peragramus caerula velis, Et fragili tumidas lintre secamus aquas:Nunc mea (quis credat?) Pubes quoque, ut aequora, terras Sulcat, et in mediis carbasa tendit agris.Navigat in sicco classis, dum nulla supersunt Aequora, quo nostrae non subiere rates?Vicimus Arctoum frigus, penetravimus Austrum: Ignotum nobis nil vagus orbis habet.Et pugnas Hispane? mihi natura subacta est: Ingenio cedunt ipsa elementa meo. ALIUD.QUis neget Aeolia Batavos de stirpe creatos, Et premere imperio turgida flabra suo?Si pelagus pinu, tellus si curritur axe, Aura rates pariter atque agit aura rotas.
XI. Ann. 1628.De HUG. GROTIO, Viro Incomparabili.GAllia magnanimis dedit exorata Batavis Dis geniti aeternum SCALIGERI ingenium:Fallor? an humanis male-dura Batavia GallisSCALIGERUM magno reddidit in GROTIO?
XII. Ann. 1632. Iul. 16.
Ad CIVES ACADEMIAE WITTENBERG. Nomine Publico.
FLos Civitatis, erudita pectora,Accedit ad vos mole non magna liber,Et aeris aliquid poscit humana prece,Unde Organis situ vetusto perditis,Et labe iniqua temporum, redeat nitor,Nomenque DOMINI templa plenius canant.Non aliud ullum liberalitatis estHonestiusque pulchriusque umquam genus,Rerum Parentis quam quod amplificat decus,Variaque semper laude florere efficit.Quare este munes. Quot deinceps fistulaeCanent ad aures cuncta moderantis DEI,Tot vestra pietas evehetur vocibus,Caeloque commendabitur,vicem ut feratLargam ac benignam, quam fuistis scilicet.Quicquid DEO donaveris, lucrum merum est.
XIII. Ann. 1635.
In Splendidiss. et permagnificam ARCEM ac AULAM LICHTENBURGICAM.
HOc, quodcumque vides numeroso assurgere tecto Leniter, et purum vertice adire polum:Ante AUGUSTI ANNAM, Cimbris de Regibus ortam,Pagus et exiguo culmine villa fuit.Haec intrare procul iussit quas cernimus arces; Regificus splendor vix tamen ullus erat.HEDWIGIS adiecit, divino ANNAE omine Neptis, Ensigeri Conjux nec minus ipsa Ducis.Sic demum emeruit, nunc LICHTENBERGA quod audit, Cum se vix melius splendidiusque videt,Quicquid Apellaeis possit certare figuris; Parrhasias quicquid praeteriisse manus;Hic legere, et totam fas est spectare per aulam. Quid tessellato marmore strata sola?Divite quid memorem fastigia tecta metallo?Attalicae vestis quantus et ipse modus?Nec pretium argento est, aurum cum vile putetur: Qua venias, auri fulget ubique iubar:Perstringitque oculos, et multa luce fatigat, Blanditurque premens, atque premendo capit.Sed fossae ingentes, sed propugnacula celsis Aggeribus nusquam, sed neque miles adest?Non enses, hastaeque, et centum operata ruinis Machina, ferales cum micuere globi?Scilicet innocuae domus haec est sacra quieti, Et festis tantum plausibus illa sonat.Nec timet hostiles furias, aut provocat arma, Tuta satis DOminae de pietate suae. In Eandem.Sive Albis formosum amnen, seu pinguia circum Arva putes, Hortos, et Nemora et Segetes;Regificae seu tecta Domus, et nobile Templum, Totque Artes, tot et hic, quae cumulantur Opes;LICHTENBERGA, tua nihil est felicius Aula: Vix regale magis Sol, puto, noster adit.Credo equidem magni cupiant si limen Olympi Migrare, et nostros Astra subire lares,Vix alium optatura locum. Post aurea caeli Culmina, quid caelo par propiusque micat?In CHRISTIANIBURGUM.Lichtenburgiacas Domus haec neque dedecet Arces, Quae sibi dilecti nomen adepta Ducis:Ut celebret pariter, pariterque asservet amores, Solvere quos frustra mors rigida ausa fuit.Sicanium fama est Alpheum Arethusin amare, Nunc quoque, cum riguis serpit uterque vadis:Fluminibus si hic ardor inest, quis posse, negabit, Mutua finitimas has quoque amare domos? In HEDWIGISBURGUM.Auctorem Dominamque haec HEDWIGIS Aula fatetur, Non ita vasta tamen nomine digna suo.Sive opus aspicias, operis seu denique cultum, Quaeque instrumenti est copia ubique boni:Nil dêerit, non-agrestes quod pascere mentes, Aut doctos oculos exhilarare queat.Vitigenum taceo munus, quo cella referta Fluctuat, et plenis horret onusta cadis:Unde queant centum Vates prodire canori, Cum tumet, et multo vena soluta mero est.Fac haec cuncta tamen, quamvis illustria, abesse; Una tamen fuerit HEDWIGIS omne decus. In LICHTENBURGUM, cum Voto pro HEDWIGE.LICHTENBERGA, tuis cum tot spectacula tectis Contineas, nec sit pulchrior ulla domus;Nil Domina, mihi crede, tamen divinius ipsa est: Maximus inde tibi splendor honosque venit.Regia stirps cunis. thalami sacra purpura summi Post aquilas regni proxima culmen habet.Iam sancti mores animi, iam maxima virtus, Non nisi par caelo sideribusque micat.Sit procul hinc, opto, illa dies, qua fulserit Astrum, Et quicquid meruit, non nisi sera ferat:Ut decus hoc duret longe tibi; gloria saeclo, Inter mortales posse habitare Deas.In Gallinarium Lichtenburgicum.Haec domus, et lato quae iungitur area septo,Cristigero praebet claustra cupita gregi.Dumque alibi pugnas, alibi prospectat amores, Hinc plausu alarum, cantibus inde fremens;Purpureis iuxta ludens Pomona sub hortis Talia non duro carmine vota rogat:Huc ades, o Cyherea tuas moderata columbas, Sacratumque tibi laeta tuere larem,Perpetuam prolem aspirans: ita semper habebit Mensa voluptates et domus ipse suas.In Domum Venatoriam ibidem; sub Imagine Dianae, canis venatiace nobilissimae.Tempestas nemorum, munus non vile sororis, Hic venatrices servo Diana plagas.Nunc quoque silvarum terror, velut ante, senectus Cum nondum ausa citos debilitare pedes.Quae licet ipsi adeo leto me mittat et umbris, Hic tamen in Dominae munere vivo meae.
XIV. Ann. 1637. Apr. 3.
Ad WILH. NIGRINUM, Moral.P.P.Witt.t.t. Decanum, Pro Candidatis summo in Philos. honore ornandis.
O artium, NIGRINE, Praesul et lumenSeptemplici quas fama praedicat laude,Sophiaeque castae, cuius arduum culmenSacrosque honores, queis superbit ac fulget,Lectis, decoris, et viriliter comptis,Ebuccinasti Tullii in modum verbis,Cum iam disertae vocis aurea SuadaFlectit Quirites, Romuli sui turbam,Et vertit in se tota rostra dicendo: Sat, o, theatro sat datum est: favent cuncti, Augusta quotquot concio viros cogit,Et Eruditae pubis: ipsa quin DivaLaetatur, et triumphat, et tua felixAsserta laude maius exerit lumen,Radiatque mentes, noctis ut pigras umbrasRumpit fugatque lacteum iubar Lunae,De fratre totam mutuata cum lucemPersultat aethram candida invehens biga. En lecti Ephebi, flosculus iuventutisDoctae, politae, tumet ipse quos anteTe collocasti divitiis spei plenos,Clamant tacentes, et petunt meis verbis,Auferre tandem de tua sibi dextraApollinaris inclutum decus lauri,Pro quo aestuarunt hactenus piis votis. Pugnata pugna est: inscientia evicta est,Spectata virtus, quid proinde restabit,Quam largiaris dona digna victori? Sine haec, sine haec o ferre nobilem turmamPetente amico, nomine ipsius Divae,Quae nunc tuas tibi alma credidit partes,Et omne confert, imputare quod debes. Ergo impetro? certe impetro: Ecce frons spondetEt lumen illud mitius pii vultus:Facis benigne comiterque. Quid bellaQuid arma dira litterisque MusisqueInterminentur, ipse perspicis: sed quosOrnabis in praesente, tot, mihi crede,Mox, mox videbis litterisque MusisqueAcres Patronos vindicesque non segnes.
XV. Ann. 1640.
Pro TYPOGRAPHIA, cum tertium Saeculum auspicaretur.
O munus ingens, serius terris quidemSed singulari cognitum indultu DEI,Divina quod reperta conservas virum,Latumque in orbem mille perscribis libris,Ut usque superent, obligentque posteros,Cum fruge multa saeculum implerunt suum:Dura o perenne, dura, et invictum decusContende in astra, gemina cui nunc exiit,Et tertia aetas intrat: augurium bonumOmenque felix annuet Superum favor,Atque aderit auctor ipsemet dono suo:Quo post acerbas tot cruces, tot post mala,Quae patitur orbis, dum suas culpas luit,Tuque hactenus prope una (namque oraculaScientiarum, ut ante, Musarum cohorsPerterrita armis saeculo cessat dare,Pindumque mutum triste iustitium quatit)Famulata nostris lacrimis, ars o sacra,Querimoniisque promis, ut serus neposCavenda noscat non suo prudens malo;Mox sancta pacis otia, et dulces dies,Ac restitutum litteris decus suumTestere mundo, proela ubique dum calent,Operaeque sudant usque cudendis libris,Sed fruge plenis ubei et sapientia,Dignis revolvi denuo atque interum legi.Nec munus ante desinat mundo tuum,Quam mundus ipse desinens cuncta opprimat!
XVI. Ann. 1644. Nov. 6.
Ad HENR.L.B. a FRISEN.
QUae scripta nobis, atque fixa publice Docuere pridem quae sibi piis vacansSemestri in isto (forsitan et ultra quoque)Musea pubes litteris promittereBuchneriana a diligentia queat,Habe, o PATRONE dulcis, et decus meum,HENRICE magne, cumque CAROLO Tuo,Meoque; (ni sit improbum istud dicere)Lege et recense, non tamen rigide nimis;Sed facilis, et benignus, et multum favens,(Ut est necesse ruris inficetiasBuchneriani legere, quando usus venit)Nec non eorum comiter tecum memor,Pro filio quae nuper ausus poscere,Quamquam molestus, nec verecundus satis:Sed scis, PATRONE, temporum necessitasQuae suadeat cogatque inevitabilis,Putare secum quae suam sortem uniceUt amat soletque; sic plane obliviscitur,Decere legem per pudoris quod queat.HENRICE, salve multum, et optime vale,Tecumque Frater CAROLUS, sidus meumUterque, timidae et portus optatus rati.
XVII. Ann. 1654.Ad CHRISTOPH. COLERUM, reconvalescentem.
EXplicitus morbo solitas COLERUS ad artes Surgit, et e tristi vindicat ora situ.Gratantur MusaeBresleides, augur Apollo Desuetam repetit laetus et ipse lyram:Quamque tulit medicator opem, decantat, et artes Successu gaudens laudat amatque suas:Et pariter, nunc vivet, ait, COLERUS, et ipse Non dubiae morbus causa salutis erit.
XVIII. Ann. 1656. Mart. 18DAVIDI SCHIRMERO, Sereniss.Elect.Saxoniae a Cura Bibliothecae, S.P.
QUae Saxo, SCHIRMERE, Pater committit et offert, Felici auspicio regna capesse tibi.Non flectenda datur facilis plebs Attica turbis, Aut, qualem luxu fracte Canopus alis:Non furtis gaudens Lacedaemone nata iuventus, Si quis et in rigido barbarus orbe colit:Qui Superos, caelique canunt arcana professi, Et populis monstrant celsa sub astra viam:Quotquot in humanos finxit Sapientia cultus, Et doctrinarum luce nitere dedit;Seu leges ac iura docent; seu proelia morbis Indicunt fessos et placida arte levant;Sive rudem instituunt Musarum cultibus orbem, Et faciunt mores dedidicisse feros,Hic populus, SCHIRMERE, tuus. Provincia pulchra Obtigit et laudes pandere docta tuas.Non capit hos fasces, nisi mens sacrata Camenis, Et gravidum ingenuis artibus ingenium.Nec fructu maiore gerit, quam, dum gerit, ipse Se semper fiat doctior ac melior.
XIX. Ann. 1656.
Ad HAUBOLDUM a MILTITZetc. Cum Senatus Eccles.Dresd. PRAESES inauguratus feliciter esset, ACADEMIAE WITTENB. GRATULATIO.
MILTITIE, ingens stirpis antiquae genus,Quam laude multa hinc mitis evexit togaeTranquilla virtus, iusta pacis arbitra;Adoreae inde Martiae acribus feruntArmis potentem, et inclictam victoriis,Qua Mysus uber dives exercet solumHermundurique veteris antiquos laresBojos relinquens Albis alluit pater,Fave benignus! Non tibi ignotae priusPlaudunt Camenae, gratulaturae noviApicis honores, patriae quibus PaterTe sublevavit altius. Tu principisDomum verendae, patriae matris piae,Et cuncta rerum, temperas: tu CuriaeConsultor adstas, frena quae regit fori,Litesque solvit. Nunc tibi cedit quoqueSummum tribunal, quod Dei cultum ordinat,Arisque leges ponit et ritus sacris;Pariterque nostrae te salutant PraesulemSuum Camenae, tum sacer Sophiae chorus,Et litterae omnes. Haeresis dira ad tuosFasces tremiscit, squalidam scindens comam,Serpente multo implexam, et atris viperis,Simul inficetae barbarus mentis stuporTibi terga vertit. METSCHIO qualis suoAsserta pietas atque Religio stetitSecura; talis porrigit tibi manumSuique plena. METSCHIO quales PatriPlausêre Musae, dum tuetur et favet;Sic vota donant cuncta nunc tibi sua,Lyrasque adornant, queis tuum vehant decus,MILTITIUMque nomen astris inferant,Aeque auspicatum prosperumque litteris,Unde omne manat publicae rei bonum,Quam METSCHIUM ante candidum ac laetum fuit. Capesse felix, patriae quas dat Pater,Capesse habenas: quasque cepisti, regePollente felix dextera! Hoc Albis vovet,Hoc nostra supplex Leucoris multa preceCaelum fatigans. Scilicet nondum omnia Sanata cernit, triste quae belli nefasFatique durus vulnera inflixit rigor,Et ira longa. Multa, multa adhuc hiant,Opemque poscunt, ac salutiferam manum.Hanc Te rogamus, hanc benigne porriges,Et pristinum illud asseres nostrae decusNomenque Leucori, quo per orbem omnem audiitTutela veritatis, et fidei parens,Quae sola donat astra, mater artiumFecunda, Sophiae regna quae firmant piae,Animosque tenebris et gravi situ levant,Tum litterarum fida custos omnium.
XX. Ann. 1657.
MALE-FIDA FRUGALITAS.
QUicumque vitae florem et aetatem optimamVeneri et Lyaeo deditus perdit male,Luxumque demum ponit et rabiem gulae,Cum fessus annis, et senecta debilisRerum bonarum dulcibus nescit frui,Hunc esse credas sobrium bona fide?Invitus abstinet, atque non-volens sapit.Nam ratio honesti libera, et spontis suae est;Nec est voluntas, quae voluntas cogitur.
XXI. Ann. 1657.
Veritas.
ARcem tueri Veritatis qui studes,Et deviantes in viam reducere,Verum unice intuere, cetera habe procul,Iram, odia, partes, probra, contumelias,Et quicquid animo corrigentis officit,Aut corrigendi offendit et cruciat male.Non veritatis hic aget negotium;Sibi obsequetur, si quis hos sequitur Duces,Et dicta dictis ingerit, non res agit.Saeva et superba et impotens oratioExasperat animum, et efferos motus ciet;Lenis, modesta, sobria, assensum trahet:Quippe esse talis sermo amantium solet:Nec pertinax repugnat et temere oblatrat,Amore visus qui tuo dignus fuit.Amantem amabit, audietque: tum patetVero potenti primus ad animum gradus.Offensus animus et dolore exaestuansRem veritatis non videt, vulnus videt,Referre cupidus, qua fuit laesus plaga:Convicia inter sic laborat Veritas.
XXII. Ann. 1657.
Dolor primus, malus consultor.
DOlore sauciam, et gravi laesam maloConsulere mentem, cupidus ulcisci, fuge:Male providebit mota saevis fluctibus,Et impotenter aestuans. Cum sederintNimii tumores, tum videre, qua viaLicebit uti vindicandae iniuriae,Si vindicare iusque fasque siverint.Suevit seipsum everter saevus dolor.
XXIII. Ann. 1659.
COMPESCE LINGUAM.
AUdita si quae, visa si quae sunt tibi,Referre ad alios temere, quam potes, fuge:Impune videas multa, multa et audias,Quae praedicare, maximo fuerit malo.Compesce linguam: quae scias, face nescias:Tacere vix nocebit, at noceat loqui.
XXIV. Ann. 1660.
SENECTUS.
QUid est Senectus? vespera aetatis, cuiNox atra mortis haeret et tumulus comes.Quid est Senectus? iugis imbecillitas,Tussis catarrhus, turpis excreatio,Edentulum os, frons calva, labundi pedes,Manusque tremulae, tarda mens, socors iners,Fastidium aliis, triste taedium sibi.SENECTUS VIRIDIS ET LONGUM AEVUM.Tu, qui senectae vividum robur tuae,Et firma membra, nec minus menti ut vigorPulchre, atque sensus integri constent sibi,Nec ut labet animus, atque se fugiat, petis:Ne fuge labores Iuvenis, et modum tamenHis impera ipsis; otium negotiisScite remiscens. Improbus carpit laborFrangitque corpus: otio immodico labat,Statusque corporis, ipsa mensque solvitur,Ceu mersa somno: Tu et libidinem rege,Nimioque amori tempera: Bacchum fuge,Sed obruentem. Pocula insana, et Venus,Annos recidunt, ultimum et rapiunt diem,Propera et senecta funus atque urnam citant:At verus omnium optimum est rerum modus.Summam tenere si tibi legem cupis,Verere NUMEN, integre vitam cole.Iusti diurnant, improbi ocyus cadunt,Raroque senuit idem, et impius fuit:Aut senuit ipse maximum sibi in malum.FINIS.