26 June 2001 Susanne Mussmann
line tags


page 607

AUGUSTI BUCHNERI XVI. SILVAE.

I. Ann. [Abbr.: Anno] 1617. EPIGRR. [Abbr.: ?] QUAEDAM In LEONEM X.

I.
CUi Draco erat genitor, cui praebuit ubera
mater
Ursa; is non ursos, aspidas et saperet?

[Gap desc: notes]

II.
Callidus ad patrios angues, truculentior ursis
Maternis, dictus nomine reque LEO.
Rex LEO quadrupedum: et me Regem sacrificorum
Constituit vulpina atque lupina cohors.
Ore Leo mortes, flammarum spirat et iras:
Nos semper flammas atque neces loquimur.


page 608, image: s313

Romanae custos semper Cythereia gentis,
AeneadaeLatios ex quo habuere lares.
Ut tibi de Diva hoc studio et cura, LEO, constet,
En! te Pontificem Diva [Note: Leo enim X.V. Idus Martii die Veneris Anno 1513. Pontifex creatus est. Onuphrius in Chron. Pontif.] Erycina creat.

IV.
Ultima cum terris discedere fata Neronem
Iussissent, quo nunc, dixit, abire mihi est?
Spes caelo nulla est, nullum ipsum: hinc vendere totum
Cura mihi populis et dare verba, fuit.
At Ditem colui semper: mea Roma valeto,
Cultorem Ditis me capit aula suum.

II. Ann. [Abbr.: Anno] 1618. M. [Abbr.: Mense] Mai. [Abbr.: Maio] CONRADO BAVARO, Lips. [Abbr.: ?] Poet. [Abbr.: ?] Prof. [Abbr.: ?] S. [Abbr.: ?] P. [Abbr.: ?]

DOcti atque tersi carminis Pater, iocos
Severitate temperans,
BAVARE, quid ah me, quid tacere, BAVARE,
Et litteras ad Te dare
Adhuc inausum, me quid, inquio, increpas,
Qui KITSCHIO, te, olim meo,
Amore magno colere et animo candido
Laudatus affatim fui?
Manus arandi litteras mihi gnarures,
Os eloquutile est mihi:


page 609

Non me supellex [(printer); sic: suppellex] chartea, haud claudit stylus
Effodere semibarbarum
Potens, tacere pertinax potui tamen
Nec litteras ad TE dare?
Audi, BAVARE, audi, sic tuo dicto audiens
Facilisque Pieris fuat.
Non iste fastus, cultus at magnus fuit
Et DIs beatis debitus.
Si non DEUS, mihi Musicus Semo hercules
Fuisti inusque; hinc par fuit
Te nempe cultu prosequi me Semonis,
Humana qui supra caput
Apollinari laurea vinctum extulit
Celso astra tangens vertice.
At me Camena cogit ignotum hactenus
Humilis ad Albim degere,
Interque vulgi ignobiles vates rudis
Censeri. Et hinc, visum tibi
Opusculorum nil meorum umquam uspiam,
In postera mirari fuge.
Quod si in tuae me amicitiae intromiseris
Sacrarium, ut Epoptam novum,
Nae me beatum deputabo, et maxime
Felicem ad Leucorin meam.
Nec umquam amare desinam et te prosequi
Honore literario.

III. Ann. [Abbr.: Anno] 1618. M. [Abbr.: Mense] Aug. [Abbr.: Augusto] EIDEM.


page 610, image: s314

EGon` mearum partium parum memor,
Humanae ego oblitus rotae?
Ut qui superbe ceteros fastidiam
Umbras ad unum omnes putans,
Et stultus admirator ipse sim mei,
Honore purpurae tumens:
Nec, fastuoso deditus silentio
Lucillii, vel nunc tibi
Respondeam ad tuas, amice, litteras
Doctissimas, suavissimas?
Bona verba, quaeso: non ego istorum reus,
Tantum haud mihi haeret criminum.
Egone honore fascium superbiam,
Septrique magnificentia,
Quod sumpsi numquam, (si mei res arbitri)
Aut alteri mox tradere
(Si fas) velim hercle? namque suavius mihi
Libris vacare, et Aonis
Vireta pervagari et hortos aureos
Flores beatos deligens,
Hiancidumque bibere melleos modos
Sororum, avaris auribus:
Quam iurgiosa litium convitia
Rectorum et anxias preces,
Donare totas queis [Reg: quibus] modo cogor dies:
O triste honoris praemium!
At longa silui, languideque amans, nihil
Tibi studui reponere?


page 611

Iuro, Bavare, per Novensiles Deas
Communia nobis numina,
Non esse factum id, ac si ego oblitus tui:
(Te nulla mi auferet dies,
Tu mentem inusque, inusque habebis cor meum,
Amore te iugi colam,
Quali aut Tibullus Flacci amavit cor catum,
Lucens cui satis focus:
Quali Maro illum, quem meri et linguae malum
Lycoris ante perdidit)
Quasi Neaeris paululum quondam suis
Abesse amatores solent,
Vires ut illa flamma sumat a mora,
Incundiusque adustulet:
Subduxi, Amice, paululum sic me tibi et
Te tardiuscule alloquor:
Ut hinc amemus acrius, et veniam tibi
Desiderabilis magis.

IV. Ann. [Abbr.: Anno] 1618. M. [Abbr.: Mense] Dec. [Abbr.: Decembre] Ad AMBR. [Abbr.: ?] RHODIUM, M. [Abbr.: ?] D. [Abbr.: Doctorem] et Mathemat. [Abbr.: ?] insignem, Collegam, Super COMETA, qui sub finem Anni huius luxit.

AStrorum Alumne, magne siderum Vates,
Cui fas volare templa in alta Divorum,
Celsosque cantus orbium intererrare,
Totosque mente nobili aetheris cursus
Rite explicare; quid tibi quid animi, RHODI,
Super novo astro, quod repente fulsisse


page 612, image: s315

Circa Booten, ac dein reflexisse
Septentrionum pone mysticum sidus
Mirata vidit patria et exterae terrae?
Sive coeuntum iuncta turba stellarum,
Sive una sit, recensque fixa stet, luce
Mundum nova augens, sive pingue flammatum
Scintillet aethera inter, aut genius quidam
Sub veste lateat ignea, hercle non frustra,
Numquam hercule aether igne fusili exarsit,
Adeoque vereor ne vetus illud adhuc verum:
Cometa nullus, quin is afferat pestem.

V.Ann. [Abbr.: Anno] 1619. Cal. [Abbr.: Calendis] Febr. [Abbr.: Februariis] In Photinianos, ad FRID. [Abbr.: Fridericum] BALDUINUM, D. [Abbr.: Doctorem] Theol. [Abbr.: Theologum] Wittenb. [Abbr.: ?]

INhospitale ut aequor Euxinum cluit,
Parcasque miti nominamus nomine,
Quamvis reparcae maxime in quodvis caput:
Photiniani sic meram lucem crepant,
Scotiniani ut sint meritissimo suo.
Externa splendent, se penitus retexeris,
Statim adnigrabit noctis horrendum chaos.
Surgente sole pellitur umbrarum nigror:
Et nox quoque evanescet ilico (auguror)
Photiniana ad BALDUINIUM iubar.

VI. Ann. [Abbr.: Anno] 1620. M. [Abbr.: Mense] Dec. [Abbr.: Decembre] JANO SEUSSIOS. [Abbr.: ?] P. [Abbr.: ?] D. [Abbr.: Doctore]


page 613

AT quae tam longi venit tibi causa silenti
JANE, simul nostrum o Pieridumque decus.
Emeritam reparata facem ter Cynthia fulsit,
Et toties fesso lumine delituit,
Ex quo nulla mei praescripta ab nomine SEUSSI
Implevit cupidos pagina, ut ante, sinus.
Nec fuit optatum qui vellet dicere SALVE,
Nec fuit an valeam quaerere qui cuperet.
O miserum! Quales ivere olim tibi Soles,
Et quam fluxerunt candida fata tibi?
Alloquiis cum te ille suis usque usque bearet,
Prae quibus ipsa Venus, ipse inamoenus Amor?
Cum te deliciumque suosque vocaret amores,
Cumque illi dulcis Filii ad instar eras?
Nil ego peccavi, de quo me haec poena maneret,
Conscius in nullis sum mihi criminibus.
Te sancte semper colui: pia Numina testor!
Tu mihi vel nato quod Pater esse potest.
Pro te Riphaeos vellem conscendere montes,
Et quae perpetua culmina tecta nive.
Quasque coquit cancer torrenti sidere terras,
Qua rara humani signa videnda pedis.
Non me pestiferis candens fervoribus aestas,
Non dura hiberno torreat aura gelu.
Et merito: nostri quia enimbonus auctor honoris
Monstrasti obscura tollere nomen humo.
Quae tibi si pietas nostra haud ingrata futura est,
Si notae mentis candida simplicitas:


page 614, image: s316

Tu quoque vix veterem poteris deponere amorem,
Buchnerum toto et deicere ex animo.
Nam quamquam vestris tumeat mea DresdaCamenis,
Assurgat quamquam Musica turba tibi;
Sed tamen et nobis dederunt quia parva sonae
Pierides, forsan nec tibi vilis ero.
Nam nec Virgilio sordebat Flaccus amicus,
Quamvis inferior vocis honore fuit.

VII. Ann. [Abbr.: Anno] 1626. M. [Abbr.: Mense] Febr. [Abbr.: Februario] In DIAETAM A Reverendiss. [Abbr.: Reverendissimo] et Nobiliss. [Abbr.: Nobilissimo] Capitulo MagdeburgensiWittenbergae institutam.

PRo patriae rebus dum consiliantur in unum,
Hic, ubi Saxonica stringitur Albis humo,
Atque alias WITEBERGA suis instaurat Athenas,
Magdeburgiaci, nobilis ordo, Patres.
Sic memini Phoebum dixisse sub Aonis antro:
(Credite: nam verum dicere Phoebus amat)
Nunc bene nunc sperate viri! mons candidus omen
Scilicet eventus candidioris habet.

ALIUD.
ROmanas aquilas sacrataque Caesaris arma
Queis [Reg: Quibus] fas contempta religone fuit
Conculcare armis, fatum miserabile ab albo
Monte Bohemorum pressit et obteruit.
O utinam contra pro Caesare ferre paratos
Magdeburgiacos omnia dura Patres,
Saxonis a niveo maneant alba omnia monte!
Candida promeruit candida fata fides.


page 615

VIII. Ann. [Abbr.: Anno] 1626. De WITEBERGA novis operibus munienda.

GRamineas moles, et longi brachia valli,
Cornuaque aggereis cominus acta iugis,
Et scrobe perpetua depressam ad moenia fossam
Et loricatae septa reducta viae,
Quasque alias WITEBERGA novas sumptura figuras
SCHWALBACHII ductu, DULICHII ingenio,
Vidit ut aetherea bellorum Praeses ab arce,
Quem circum litui et tympana rauca tonant,
Ite operae atque istum mihi desudate laborem,
Ipse adero, inquit, opus ipse iuvabo meum.
Iam satis asatra habui Phegraeo quassa tumultu:
Tutius in terris sic coluisse licet.

IX. Ann. [Abbr.: Anno] 1626. In Ichnographiam novae WITEBERGAE, a GUIL. [Abbr.: ?] DULICHIO, Architecto Sax. delineatam.

QUae manus has teretes descripsit daedala formas?
A quo tam doctum pollice fluxit opus?
Ingenio certat dextrae solertis acumen,
Absolvunt numeros ars graphiumque suos.
Sic ego: continuo Pallas resecuta loquentem,
DULICHII munus nobile cernis, ait:
Cui licuit doctas radio miscere Camenas,
Et Samii numeris grammata Parrhasii.


page 616, image: s317

Quod si consurgent opera hac educta sub auras,
Quae legis hic: Patriae spondet ut ille Pater;
Non ita Palma Italum placeat, nec BredaBrabantae,
Non SedanumCeltae, quam WITEBERGA mihi.

X. Ann. [Abbr.: Anno] 1626. In Currum veliferum MAURITII NASSOVII. Batavia loquitur.

HActenus expansis peragramus caerula velis,
Et fragili tumidas lintre secamus aquas:
Nunc mea (quis credat?) Pubes quoque, ut aequora, terras
Sulcat, et in mediis carbasa tendit agris.
Navigat in sicco classis, dum nulla supersunt
Aequora, quo nostrae non subiere rates?
Vicimus Arctoum frigus, penetravimus Austrum:
Ignotum nobis nil vagus orbis habet.
Et pugnas Hispane? mihi natura subacta est:
Ingenio cedunt ipsa elementa meo.

ALIUD.
QUis neget Aeolia Batavos de stirpe creatos,
Et premere imperio turgida flabra suo?
Si pelagus pinu, tellus si curritur axe,
Aura rates pariter atque agit aura rotas.

XI. Ann. [Abbr.: Anno] 1628. De HUG. GROTIO, Viro Incomparabili.

GAllia magnanimis dedit exorata Batavis
Dis geniti aeternum SCALIGERI ingenium:
Fallor? an humanis male-dura Batavia Gallis
SCALIGERUM magno reddidit in GROTIO?


page 617

XII. Ann. [Abbr.: Anno] 1632. Iul. [Abbr.: Iulio] 16. Ad CIVES ACADEMIAE WITTENBERG. [Abbr.: ?] Nomine Publico.

FLos Civitatis, erudita pectora,
Accedit ad vos mole non magna liber,
Et aeris aliquid poscit humana prece,
Unde Organis situ vetusto perditis,
Et labe iniqua temporum, redeat nitor,
Nomenque DOMINI templa plenius canant.
Non aliud ullum liberalitatis est
Honestiusque pulchriusque umquam genus,
Rerum Parentis quam quod amplificat decus,
Variaque semper laude florere efficit.
Quare este munes. Quot deinceps fistulae
Canent ad aures cuncta moderantis DEI,
Tot vestra pietas evehetur vocibus,
Caeloque commendabitur,vicem ut ferat
Largam ac benignam, quam fuistis scilicet.
Quicquid DEO donaveris, lucrum merum est.

XIII. Ann. [Abbr.: Anno] 1635. In Splendidiss. [Abbr.: Splendidissimam] et permagnificam ARCEM ac AULAM LICHTENBURGICAM.

HOc, quodcumque vides numeroso assurgere tecto
Leniter, et purum vertice adire polum:
Ante AUGUSTI ANNAM, Cimbris de Regibus ortam,
Pagus et exiguo culmine villa fuit.


page 618, image: s318

Haec intrare procul iussit quas cernimus arces;
Regificus splendor vix tamen ullus erat.
HEDWIGIS adiecit, divino ANNAE omine Neptis,
Ensigeri Conjux nec minus ipsa Ducis.
Sic demum emeruit, nunc LICHTENBERGA quod audit,
Cum se vix melius splendidiusque videt,
Quicquid Apellaeis possit certare figuris;
Parrhasias quicquid praeteriisse manus;
Hic legere, et totam fas est spectare per aulam.
Quid tessellato marmore strata sola?
Divite quid memorem fastigia tecta metallo?
Attalicae vestis quantus et ipse modus?
Nec pretium argento est, aurum cum vile putetur:
Qua venias, auri fulget ubique iubar:
Perstringitque oculos, et multa luce fatigat,
Blanditurque premens, atque premendo capit.
Sed fossae ingentes, sed propugnacula celsis
Aggeribus nusquam, sed neque miles adest?
Non enses, hastaeque, et centum operata ruinis
Machina, ferales cum micuere globi?
Scilicet innocuae domus haec est sacra quieti,
Et festis tantum plausibus illa sonat.
Nec timet hostiles furias, aut provocat arma,
Tuta satis DOminae de pietate suae.

In Eandem.
Sive Albis formosum amnen, seu pinguia circum
Arva putes, Hortos, et Nemora et Segetes;


page 619

Regificae seu tecta Domus, et nobile Templum,
Totque Artes, tot et hic, quae cumulantur Opes;
LICHTENBERGA, tua nihil est felicius Aula:
Vix regale magis Sol, puto, noster adit.
Credo equidem magni cupiant si limen Olympi
Migrare, et nostros Astra subire lares,
Vix alium optatura locum. Post aurea caeli
Culmina, quid caelo par propiusque micat?

In CHRISTIANIBURGUM.
Lichtenburgiacas Domus haec neque dedecet Arces,
Quae sibi dilecti nomen adepta Ducis:
Ut celebret pariter, pariterque asservet amores,
Solvere quos frustra mors rigida ausa fuit.
Sicanium fama est Alpheum Arethusin amare,
Nunc quoque, cum riguis serpit uterque vadis:
Fluminibus si hic ardor inest, quis posse, negabit,
Mutua finitimas has quoque amare domos?

In HEDWIGISBURGUM.
Auctorem Dominamque haec HEDWIGIS Aula fatetur,
Non ita vasta tamen nomine digna suo.
Sive opus aspicias, operis seu denique cultum,
Quaeque instrumenti est copia ubique boni:
Nil dêerit, non-agrestes quod pascere mentes,
Aut doctos oculos exhilarare queat.
Vitigenum taceo munus, quo cella referta
Fluctuat, et plenis horret onusta cadis:
Unde queant centum Vates prodire canori,
Cum tumet, et multo vena soluta mero est.


page 620, image: s319

Fac haec cuncta tamen, quamvis illustria, abesse;
Una tamen fuerit HEDWIGIS omne decus.
In LICHTENBURGUM, cum Voto pro HEDWIGE.
LICHTENBERGA, tuis cum tot spectacula tectis
Contineas, nec sit pulchrior ulla domus;
Nil Domina, mihi crede, tamen divinius ipsa est:
Maximus inde tibi splendor honosque venit.
Regia stirps cunis. thalami sacra purpura summi
Post aquilas regni proxima culmen habet.
Iam sancti mores animi, iam maxima virtus,
Non nisi par caelo sideribusque micat.
Sit procul hinc, opto, illa dies, qua fulserit Astrum,
Et quicquid meruit, non nisi sera ferat:
Ut decus hoc duret longe tibi; gloria saeclo,
Inter mortales posse habitare Deas.

In Gallinarium Lichtenburgicum.
Haec domus, et lato quae iungitur area septo,
Cristigero [(printer); sic: Cristigerae] praebet claustra cupita gregi.
Dumque alibi pugnas, alibi prospectat amores,
Hinc plausu alarum, cantibus inde fremens;
Purpureis iuxta ludens Pomona sub hortis
Talia non duro carmine vota rogat:
Huc ades, o Cyherea tuas moderata columbas,
Sacratumque tibi laeta tuere larem,
Perpetuam prolem aspirans: ita semper habebit
Mensa voluptates et domus ipse suas.


page 621

In Domum Venatoriam ibidem; sub Imagine
Dianae, canis venatiace nobilissimae.
Tempestas nemorum, munus non vile sororis,
Hic venatrices servo Diana plagas.
Nunc quoque silvarum terror, velut ante, senectus
Cum nondum ausa citos debilitare pedes.
Quae licet ipsi adeo leto me mittat et umbris,
Hic tamen in Dominae munere vivo meae.

XIV. Ann. [Abbr.: Anno] 1637. Apr. [Abbr.: Aprile] 3. Ad WILH. [Abbr.: ?] NIGRINUM, Moral. [Abbr.: ?] P.P. [Abbr.: Professorem] Witt. [Abbr.: ?] t. [Abbr.: ?] t. [Abbr.: ?] Decanum, Pro Candidatis summo in Philos. [Abbr.: ?] honore ornandis.

O artium, NIGRINE, Praesul et lumen
Septemplici quas fama praedicat laude,
Sophiaeque castae, cuius arduum culmen
Sacrosque honores, queis [Reg: quibus] superbit ac fulget,
Lectis, decoris, et viriliter comptis,
Ebuccinasti Tullii in modum verbis,
Cum iam disertae vocis aurea Suada
Flectit Quirites, Romuli sui turbam,
Et vertit in se tota rostra dicendo:
Sat, o, theatro sat datum est: favent cuncti,
Augusta quotquot concio viros cogit,
Et Eruditae pubis: ipsa quin Diva
Laetatur, et triumphat, et tua felix
Asserta laude maius exerit lumen,
Radiatque mentes, noctis ut pigras umbras


page 622, image: s320

Rumpit fugatque lacteum iubar Lunae,
De fratre totam mutuata cum lucem
Persultat aethram candida invehens biga.
En lecti Ephebi, flosculus iuventutis
Doctae, politae, tumet ipse quos ante
Te collocasti divitiis spei plenos,
Clamant tacentes, et petunt meis verbis,
Auferre tandem de tua sibi dextra
Apollinaris inclutum decus lauri,
Pro quo aestuarunt hactenus piis votis.
Pugnata pugna est: inscientia evicta est,
Spectata virtus, quid proinde restabit,
Quam largiaris dona digna victori?
Sine haec, sine haec o ferre nobilem turmam
Petente amico, nomine ipsius Divae,
Quae nunc tuas tibi alma credidit partes,
Et omne confert, imputare quod debes.
Ergo impetro? certe impetro: Ecce frons spondet
Et lumen illud mitius pii vultus:
Facis benigne comiterque. Quid bella
Quid arma dira litterisque Musisque
Interminentur, ipse perspicis: sed quos
Ornabis in praesente, tot, mihi crede,
Mox, mox videbis litterisque Musisque
Acres Patronos vindicesque non segnes.

XV. Ann. [Abbr.: Anno] 1640. Pro TYPOGRAPHIA, cum tertium Saeculum auspicaretur.


page 623

O munus ingens, serius terris quidem
Sed singulari cognitum indultu DEI,
Divina quod reperta conservas virum,
Latumque in orbem mille perscribis libris,
Ut usque superent, obligentque posteros,
Cum fruge multa saeculum implerunt suum:
Dura o perenne, dura, et invictum decus
Contende in astra, gemina cui nunc exiit,
Et tertia aetas intrat: augurium bonum
Omenque felix annuet Superum favor,
Atque aderit auctor ipsemet dono suo:
Quo post acerbas tot cruces, tot post mala,
Quae patitur orbis, dum suas culpas luit,
Tuque hactenus prope una (namque oracula
Scientiarum, ut ante, Musarum cohors
Perterrita armis saeculo cessat dare,
Pindumque mutum triste iustitium quatit)
Famulata nostris lacrimis, ars o sacra,
Querimoniisque promis, ut serus nepos
Cavenda noscat non suo prudens malo;
Mox sancta pacis otia, et dulces dies,
Ac restitutum litteris decus suum
Testere mundo, proela ubique dum calent,
Operaeque sudant usque cudendis libris,
Sed fruge plenis ubei et sapientia,
Dignis revolvi denuo atque interum legi.
Nec munus ante desinat mundo tuum,
Quam mundus ipse desinens cuncta opprimat!


page 624, image: s321

XVI. Ann. [Abbr.: Anno] 1644. Nov. [Abbr.: Novembre] 6. Ad HENR. [Abbr.: Henricum] L. [Abbr.: ?] B. [Abbr.: ?] a FRISEN.

QUae scripta nobis, atque fixa publice
Docuere pridem quae sibi piis vacans
Semestri in isto (forsitan et ultra quoque)
Musea pubes litteris promittere
Buchneriana a diligentia queat,
Habe, o PATRONE dulcis, et decus meum,
HENRICE magne, cumque CAROLO Tuo,
Meoque; (ni sit improbum istud dicere)
Lege et recense, non tamen rigide nimis;
Sed facilis, et benignus, et multum favens,
(Ut est necesse ruris inficetias
Buchneriani legere, quando usus venit)
Nec non eorum comiter tecum memor,
Pro filio quae nuper ausus poscere,
Quamquam molestus, nec verecundus satis:
Sed scis, PATRONE, temporum necessitas
Quae suadeat cogatque inevitabilis,
Putare secum quae suam sortem unice
Ut amat soletque; sic plane obliviscitur,
Decere legem per pudoris quod queat.
HENRICE, salve multum, et optime vale,
Tecumque Frater CAROLUS, sidus meum
Uterque, timidae et portus optatus rati.


page 625

XVII. Ann. [Abbr.: Anno] 1654.Ad CHRISTOPH. [Abbr.: Christophorum] COLERUM, reconvalescentem.

EXplicitus morbo solitas COLERUS ad artes
Surgit, et e tristi vindicat ora situ.
Gratantur MusaeBresleides, augur Apollo
Desuetam repetit laetus et ipse lyram:
Quamque tulit medicator opem, decantat, et artes
Successu gaudens laudat amatque suas:
Et pariter, nunc vivet, ait, COLERUS, et ipse
Non dubiae morbus causa salutis erit.

XVIII. Ann. [Abbr.: Anno] 1656. Mart. [Abbr.: Martio] 18 DAVIDI SCHIRMERO, Sereniss. [Abbr.: Serenissimo] Elect. [Abbr.: Electori] Saxoniae a Cura Bibliothecae, S. [Abbr.: ?] P. [Abbr.: ?]

QUae Saxo, SCHIRMERE, Pater committit et offert,
Felici auspicio regna capesse tibi.
Non flectenda datur facilis plebs Attica turbis,
Aut, qualem luxu fracte Canopus alis:
Non furtis gaudens Lacedaemone nata iuventus,
Si quis et in rigido barbarus orbe colit:
Qui Superos, caelique canunt arcana professi,
Et populis monstrant celsa sub astra viam:
Quotquot in humanos finxit Sapientia cultus,
Et doctrinarum luce nitere dedit;
Seu leges ac iura docent; seu proelia morbis
Indicunt fessos et placida arte levant;


page 626, image: s322

Sive rudem instituunt Musarum cultibus orbem,
Et faciunt mores dedidicisse feros,
Hic populus, SCHIRMERE, tuus. Provincia pulchra
Obtigit et laudes pandere docta tuas.
Non capit hos fasces, nisi mens sacrata Camenis,
Et gravidum ingenuis artibus ingenium.
Nec fructu maiore gerit, quam, dum gerit, ipse
Se semper fiat doctior ac melior.

XIX. Ann. [Abbr.: Anno] 1656. Ad HAUBOLDUM a MILTITZetc. [Abbr.: et cetera] Cum Senatus Eccles. [Abbr.: ?] Dresd. [Abbr.: ?] PRAESES inauguratus feliciter esset, ACADEMIAE WITTENB. [Abbr.: ?] GRATULATIO.

MILTITIE, ingens stirpis antiquae genus,
Quam laude multa hinc mitis evexit togae
Tranquilla virtus, iusta pacis arbitra;
Adoreae inde Martiae acribus ferunt
Armis potentem, et inclictam victoriis,
Qua Mysus uber dives exercet solum
Hermundurique veteris antiquos lares
Bojos relinquens Albis alluit pater,
Fave benignus! Non tibi ignotae prius
Plaudunt Camenae, gratulaturae novi
Apicis honores, patriae quibus Pater
Te sublevavit altius. Tu principis
Domum verendae, patriae matris piae,


page 627

Et cuncta rerum, temperas: tu Curiae
Consultor adstas, frena quae regit fori,
Litesque solvit. Nunc tibi cedit quoque
Summum tribunal, quod Dei cultum ordinat,
Arisque leges ponit et ritus sacris;
Pariterque nostrae te salutant Praesulem
Suum Camenae, tum sacer Sophiae chorus,
Et litterae omnes. Haeresis dira ad tuos
Fasces tremiscit, squalidam scindens comam,
Serpente multo implexam, et atris viperis,
Simul inficetae barbarus mentis stupor
Tibi terga vertit. METSCHIO qualis suo
Asserta pietas atque Religio stetit
Secura; talis porrigit tibi manum
Suique plena. METSCHIO quales Patri
Plausêre Musae, dum tuetur et favet;
Sic vota donant cuncta nunc tibi sua,
Lyrasque adornant, queis [Reg: quibus] tuum vehant decus,
MILTITIUMque nomen astris inferant,
Aeque auspicatum prosperumque litteris,
Unde omne manat publicae rei bonum,
Quam METSCHIUM ante candidum ac laetum fuit.
Capesse felix, patriae quas dat Pater,
Capesse habenas: quasque cepisti, rege
Pollente felix dextera! Hoc Albis vovet,
Hoc nostra supplex Leucoris multa prece
Caelum fatigans. Scilicet nondum omnia
Sanata cernit, triste quae belli nefas


page 628, image: s323

Fatique durus vulnera inflixit rigor,
Et ira longa. Multa, multa adhuc hiant,
Opemque poscunt, ac salutiferam manum.
Hanc Te rogamus, hanc benigne porriges,
Et pristinum illud asseres nostrae decus
Nomenque Leucori, quo per orbem omnem audiit
Tutela veritatis, et fidei parens,
Quae sola donat astra, mater artium
Fecunda, Sophiae regna quae firmant piae,
Animosque tenebris et gravi situ levant,
Tum litterarum fida custos omnium.

XX. Ann. [Abbr.: Anno] 1657. MALE-FIDA FRUGALITAS.

QUicumque vitae florem et aetatem optimam
Veneri et Lyaeo deditus perdit male,
Luxumque demum ponit et rabiem gulae,
Cum fessus annis, et senecta debilis
Rerum bonarum dulcibus nescit frui,
Hunc esse credas sobrium bona fide?
Invitus abstinet, atque non-volens sapit.
Nam ratio honesti libera, et spontis suae est;
Nec est voluntas, quae voluntas cogitur.

XXI. Ann. [Abbr.: Anno] 1657. Veritas.

ARcem tueri Veritatis qui studes,
Et deviantes in viam reducere,
Verum unice intuere, cetera habe procul,


page 629

Iram, odia, partes, probra, contumelias,
Et quicquid animo corrigentis officit,
Aut corrigendi offendit et cruciat male.
Non veritatis hic aget negotium;
Sibi obsequetur, si quis hos sequitur Duces,
Et dicta dictis ingerit, non res agit.
Saeva et superba et impotens oratio
Exasperat animum, et efferos motus ciet;
Lenis, modesta, sobria, assensum trahet:
Quippe esse talis sermo amantium solet:
Nec pertinax repugnat et temere oblatrat,
Amore visus qui tuo dignus fuit.
Amantem amabit, audietque: tum patet
Vero potenti primus ad animum gradus.
Offensus animus et dolore exaestuans
Rem veritatis non videt, vulnus videt,
Referre cupidus, qua fuit laesus plaga:
Convicia inter sic laborat Veritas.

XXII. Ann. [Abbr.: Anno] 1657. Dolor primus, malus consultor.

DOlore sauciam, et gravi laesam malo
Consulere mentem, cupidus ulcisci, fuge:
Male providebit mota saevis fluctibus,
Et impotenter aestuans. Cum sederint
Nimii tumores, tum videre, qua via
Licebit uti vindicandae iniuriae,
Si vindicare iusque fasque siverint.
Suevit seipsum everter saevus dolor.


page 630, image: s324

XXIII. Ann. [Abbr.: Anno] 1659. COMPESCE LINGUAM.

AUdita si quae, visa si quae sunt tibi,
Referre ad alios temere, quam potes, fuge:
Impune videas multa, multa et audias,
Quae praedicare, maximo fuerit malo.
Compesce linguam: quae scias, face nescias:
Tacere vix nocebit, at noceat loqui.

XXIV. Ann. [Abbr.: Anno] 1660. SENECTUS.

QUid est Senectus? vespera aetatis, cui
Nox atra mortis haeret et tumulus comes.
Quid est Senectus? iugis imbecillitas,
Tussis catarrhus, turpis excreatio,
Edentulum os, frons calva, labundi pedes,
Manusque tremulae, tarda mens, socors iners,
Fastidium aliis, triste taedium sibi.

SENECTUS VIRIDIS ET LONGUM AEVUM.
Tu, qui senectae vividum robur tuae,
Et firma membra, nec minus menti ut vigor
Pulchre, atque sensus integri constent sibi,
Nec ut labet animus, atque se fugiat, petis:
Ne fuge labores Iuvenis, et modum tamen
His impera ipsis; otium negotiis
Scite remiscens. Improbus carpit labor


page 631

Frangitque corpus: otio immodico labat,
Statusque corporis, ipsa mensque solvitur,
Ceu mersa somno: Tu et libidinem rege,
Nimioque amori tempera: Bacchum fuge,
Sed obruentem. Pocula insana, et Venus,
Annos recidunt, ultimum et rapiunt diem,
Propera et senecta funus atque urnam citant:
At verus omnium optimum est rerum modus.
Summam tenere si tibi legem cupis,
Verere NUMEN, integre vitam cole.
Iusti diurnant, improbi ocyus cadunt,
Raroque senuit idem, et impius fuit:
Aut senuit ipse maximum sibi in malum.

FINIS.