LUTHERUM et verae primordia religionis,
CHRISTE, canam, victas Pontificumque strophas.
Ergo ades, et si fas, caeli digressus ab oris
Ad mea sidereum carmina flectito iter.
Te nam ego socium scribundis versibus esse
Mi volo, quid Pindi numina ficta iuvent?
Tu Sophie Patris, tu lux de lumine; lucis
Irradia diae cor penitum faculis,
Et Sophiae liquido perfunde, age, nectare mentem
Aetheriae, digno ut carmine tanta canam.
Troiae alii, Thebarum alii de pulvere clarent:
At me Religio celsa sub astra ferat!
VIvere hoc hominum quid est? navigatio ponti.
Vivere hoc hominum quid est? dira crypta latronum.
Scilicet ferimur vagae sortis ludibrium, auris
Debitum variis: cadit Iuppiter modo utrumque
In pedem, et placidum alluens crispula unda cachinnat;
Mox sonorae hiemes crepant, plumbeaeque procellae
Terberant latera undique, et pergunt mergere cymbam.
Quaelibet sibi habet suum timere hora periclum [Reg: periculum] .
Nil cautum satis est nobis: nos semper manet hostis,
Et premit Dolopum hinc manus, Cres illinc malus urget.
Quid tum? vivere sit nostrum navigatio Ponti:
Quid tum? vivere sit nostrum dira crypta latronum, et
Circumquaque mala ingruant morsque adhorreat atra:
Ridebit nihil anxius, quin ludum omne putabit,
Cui SALUS DOMINI omnia est, scutum, arx, anchora, portus.
ERramus omnes labimurque mortales,
Nec tam probatae perspicaciae quisquam
Prudentiaeque lege callet exacta,
Ut nuspiam umquam cespitans pedem impingat.
Quod si quis huius legis esse se immunem
Vacuumque culpis deputare praesumat,
Aut inter ipsos altus eminet Divos,
Aut unus exstat quicquid uspiam stulti est.
ULtima cum nobis detruncat stamina Clotho,
Corpus et extremo frigore torpet iners:
Spiritus e tetro prorumpit carceris antro,
Adque artus remeat, sidera celsa, suos.
Hic curas hominum deridet et anxia vota,
Quae dubia versant spesque metusque vice:
Immunis liberque malis hic mollia ducens
Otia, perpetuae gaudia pacis agit.
Nos ferri iugulet rabies, nos acre venenum:
Huc modo felici fas sit abire fuga!
HAs lacrimas, Aeterne, atque haec suspiria Vates
Libo tuus, languens animi, gravis undique noxis,
Ah, noxis gravis, undique iniquo et pondere pressus!
Ut si cui vel vastus Athos, vel Pelion ingens
Incumbat curvato, artus et pectus anhelo.
Terribilis stat Poena, et centum armata colubris
Frontem atram, taedaque manus ardente cruentas,
Exterret, flagrumque quatit, saevumque minatur.
At procul undantes tristi styge concitus amnes
Contra Acheron insurgit, et implacabile fatum.
Cor trepidat, fugit omnis honor, vita ipsa laborat,
Nec misero afflictoque venit spes ulla salutis.
Respice me, Servator, et hanc bonus assere mentem,
Purgatam Iordane, tuoque in sanguine lotam,
Fuso olim, informis cum te trabs hospita Leti,
Effossum caput, atque latus, vultusque cruentum,
Tolleret, et rerum artifici donus ardua Olympi
Subducta face maereret solemque negaret.
Respice me: nam, Sancte, potes: tibi limen Averni
Atque omnis nox victa Erebi est: tibi culpa nefasque
Et Lex exarmata iacet: ne sperne rogantem,
Ne miseras contemne preces: da reddar Olympo,
Otia, da, tranquilla fruar: tu suffice robur,
Ut possim ridere minas Orcique necisque,
Et nullo pallere metu: da spernere inanes
Delicias pompasque et lubrica gaudia mundi.
Quas tunc, Omnipotens, grates ac munera solvam,
Quas laudes? te luce, Pater, te nocte sub ipsa,
Et vigil, et somni melioris imagine pandam.
In te sit gaudere uno, te fidere, dulce!
AMbulo, edo, somnum capio, rursusque relinquo,
Numquam non partes luce fruentis ago:
Et tamen oppetiisse, ac mox vertendus in ossa
Extremum functus dicor obisse diem.
Non temere est, quod fama canit: forte imminet hora,
Et, quae me iugulet, stat prope summa dies.
Scilicet haud raro praevertit tempora rumor,
Et quasi gesta serit, si qua gerenda micent.
Iam quem non uno consumit funere cura
Quottidie, hunc aliquis vivere posse putet?
SExta hodie decas annorum, volventibus astris,
Ingreditur, revehitque novo sol aureus ortu
Lucem illam, aethereas subii qua primus in oras,
Parvulus et teneris constrictus in artubus infans.
Quid querar immites expertum saepe procellas
Hactenus, et duros me sustinuisse labores?
Scilicet humani generis lex ista parenti,
Quod non abstinuit vetitos decerpere fructus,
Dicta fuit, variis exercita tempora curis,
Et miseram ut traheret per plura incommoda vitam
Cum culpa sors ista mea est: descendit in omnes
Triste malum, cuncta insinuans in saecula labem.
Sat fuerit, quod cuncta, Pater, te praeside, vici
Aspera, et hanc lucem festam tibi duco superstes
Grandior, et multis damnatus, o optime, votis.
Nam neque perpetuis iactata est cymba procellis,
Aut tristi iratus sub grandine saeviit aether:
Saepe etiam placidum post nubila foeda serenum
Risit, et optatis tumuerunt suppara ventis.
Utraque me meminisse hodie, et tibi dicere grates
Conveniet. Nempe arbitriis caelestibus acti
Ducimus hoc mortale aevum, seu tristia pungant,
Seu nos laeta iuvent: et tu Pater optime rerum,
Usque manes in utrisque bonus. Nostra ulcera curae
Cum tibi sunt, urendo instas, et vulnere servas:
Mox blandus fomenta adhibes, placidaque liquorem
Instillas oleae, tristes medicate dolores.
Huc ades, et pia vota audite, Sancte, precantis:
Degere da placidum senium, et tua prendere iussa,
Ad recti calcare viam: divortia ne qua
Transversum rapiant, aut noxius abstrahat error,
In praeceps ipsumque adeo detrudat Avernum,
Pro quo letifero fudisti in stipite vitam,
Noxae instar pendens: an nunc patiare perire
Assertum me, CHRISTE, tibi? Te stabo tenente,
Te Duce perrumpam, superans quae adversa minantur
Omnia, dum tecum ingrediar radiantis Olympi
Atria, et aeternos detur celebrare triumphos.
QUod sexaginta post annos, CHRISTE, superstes
Luctibus innumeris, et tot post aspera rerum,
Tot morbos, tot et ancipites saevosque timores
Hanc salvus lucem aspicio, qua parvus in auras
Prodivi primum de matre et sordibus infans,
Omne tuum est. Tu me puerum, iuvenemque virumque
Hactenus immensa bonitate, parentis ad instar,
Immo Pater, quin si quicquam vel amantius esse
Patre potest, servasti, et ad hoc durare senectae
Concêsti clemens; eius, bone CHRISTE, senectae,
Quae mihi floridior currit, quam plena iuventus,
Quamque adeo flos ipse viri, fastidia vitae
Cum mihi perpetuo afferret vis improba morbi
Difficilis longique, et contabesceret aetas,
Iam metuens quoque bellorum, patriaeque recensens
Funeraque cladesque, et durae incommoda vitae:
Quae non tantum exire et vincere cuncta dedisti,
Sed super haec bonus ac felix tot gaudia iuxta
Laeta indulsisti. Pro tanto munere grates
Quas tibi, quas memori dignas dem carmine laudes
Promerito? Me sume tibi: quid reddere maius,
Sancte, queam, si proximum opus tibi, magne Creator,
Effinxisti hominem, proprioque cruore piasti
Iunxistique, a quo desciverat ante rebellis,
Patri iterum? me sume tibi, teque ipse vicissim
Redde mihi, te redde, sed inflammatus amore,
Et quanta pietate cales: hac scilicet una
Nectere te mihi parte iuvat, qua crimina vitae
Et maculas deles, commissaque foeda remittis,
Largitus veniam: sceleri iustissimus atro
Si venias vindex, nequeo durare, sed inter
Protinus ire, stygisque amnem sorbere necesse est,
Colliso tecum: veluti cum fictile testum
Dissilit, ut ferri coepit premere aspera moles.
O animae Rex sole meae, rex unice vitae,
Seu mihi descriptum spatiis minoribus aevum,
Et superest, quo vita fluat; seu terminus haeret,
Et propius stat summa dies, quae fila recidat;
En adsum, em tua iussa lubens sequar, Optime, et ibo
Quo duces, modo me ducas laetusque favensque
Indivulsum abs te, et soli tibi debitum: amatae
Coniugis amplexus, natorum vincula non me,
Non aliud, quamvis iucundum ac dulce, tenebit:
Praevertes: haerere tibi nam summa bonorum est,
Teque sequi, quippe uno in te spes vita salusque est.
EX quo auram caeli primum, lumenque diurnum
Usurpare datum est, nunc sexagesimus annus,
Atque alter, confectus abit, novus atque subintrat.
Quod munus, pie CHRISTE, tuum solius adoro,
Et merito grates tibi solvo, ac concino laudes,
Quas fas est cecinisse tamen. Nam prendere totam,
Quanta tua est bonitas, hominum quis possit, et illam
Concelebrare? Sed cum tibi pangere laudes
Mens angusta nequit, quantas, bone CHRISTE, mereris;
Accipe, quas possum, laetus felixque faveto
Porro mihi, et (modo si visum tibi longius aevum
Ducere me) facilem non dedignare senectam
Annuere, et sano sanam cum corpore mentem;
Praecipue memorem usque tui. Te volvere semper,
Atque tuam versare crucem, celsumque trophaeum,
Certa salus et vita mihi est. Quod si annuis ergo,
Qui iam intrat, curret mihi felicissimus annus.
QUas grates tibi CHRISTE, et quas solvam,
Optime, laudes,
Tot tibi devinctus rebus, quas hactenus in me
Collatas agnosco libens fateorque benigne
Immeritum? nunc imprimis cum tertius annus
Post sexagenas hiemes aestusque tot actos,
Ex quo primum hausi lucem male - sordidus infans,
Ingreditur properatque novas attexere luces
De pensis, pie CHRISTE, tuis? Tibi stamina nostrae
Decurrunt vitae: nec cui vitalibus auris
Fas nato licitumque frui, nisi numine miti
Aspirans viresque noves, roburque recentes
Assidue, quo duret et aspera fata revincat,
Quae nos perpetuo incumbunt, miserosque fatigant.
Nam quid homo? bulla est: quam quaelibet ex facili aura
Dissipet in nihilum vertens: nec vanio umquam
Umbra volat, quam quod mortalia saecla vocamus
Vivere, et alternis cedit somnoque laborique.
Ergo quod spiro et valeo, tua munera salva
Quod tuor amplectorque hodie, uxoremque domumque,
Et natos; quod in has voces erumpo modosque,
Damnatus votorum, atque haec tibi carmina pango,
Te solo, te dante venit. Chaldaea minetur
Et formidandum levitas pronuntiet annum,
Nil curem metuamve: tuoque in numine tutus
Ridebo numeros, excedam noxia, et omnes
Calcabo casus. Quod si succumbere morbo
Contingat senioque, et pignora chara iubere
Ut valeant, non hoc annis, non impius astris
Assignem; decreta tua immo munera, CHRISTE,
Agnoscam, qui me nolis curisque malisque
Amplius exerceri, et durum hoc volvere saxum
Stursumque dêorsumque rotando, ut Sisyphus olim
Fecit, et humanae pinxit ludibria vitae.
Assum, chare Pater, nec ego tua iussa gravabor,
Et quicquid de me statues, laetusque volensque
Excipiam. Interea tibi me commendo, caputque,
Remque, domumque meam, tua munera. Te duce vadam
Quo-tibi cumque placet: nam si tua gratia mecum est,
Nec mihi terra gravis fuerit, atque astra patebunt
Laetanti, aeternae cum dent me in gaudia vitae.
COndona peccata Deus, quae plurima vecors
Commisi, dum verba mihi dedit improba carnis
Luxuria, aut Satanae me vis inimica retraxit
A recti verique via. Detestor, et omnes
Confiteor culpas, teque, o, qui vulnere multo
Confossus pro me posuisti in stipite vitam,
Deposco veniam supplex, mitissime JESU,
Et rogo, succurras animae sibi tetra timenti
Supplicia, aeternasque atro de crimine poenas.
Exaudi, et miserere, precor, bone CHRISTE, precantis,
Praeteritisque ignose, futurasque, Optime, noxas
Ut caveam praesta. Cui tu dignaris adesse,
Ille exit carnis laqueos, ille ignea vitat
Tela Erebi, tutusque tuo sub numine transit,
Inque tuis meritis caeli sibi vindicat axem.
ALIUD.
FUsus humi luctor, peccati mole gravatus:
CHRISTE, laboranti porrige, quaeso, manum,
Detrahe onus, lapsumque tua in vestigia siste;
Et mihi adesto meae dux baculusque viae.
Ni duces, simul in praeceps malus abstrahet error,
Nec durabo miser, ni tua dextra tegat.
A me est, quod cecidi, quod surgo, rursus id abs te:
Venisti casus nempe levare meos.
MEnsam accedo tuam saturandus pane perenni,
Quem praestas de carne tua; tua pocula et arens
Ut ducam tuus ille mihi quae sanguinis imber
Fudit, CHRISTE, latus telo dum rorat apertum
Militis, aeternam stillans in saecula vitam.
Pasce tuam, pie Pastor, ovem, pastamque tuere,
Ut stygio mala praeda lupo ne cedat, et astris
Excidat, et per me tibi sic decrescat Ovile.
ALIUD.
NOn merear conviva tuis accumbere mensis,
CHRISTE, tamen catulum me patiere tuum.
Quid sum, si vel frustra legam, et satur inde recedam?
Plus hic accubitur nec petere ipse potest.
Christiana Nobilitas.
Haec mea nobilitas Regum sublimior ortu est:
Quod consanguineus sum, bone CHRISTE, tuus.
Charitas.
Si quis amare DEUM te demonstrare laboras,
Ut breviter dicam, fac, tibi proximum ames.
QUas tibi grates refundam, quas tibi laudes canam,
Auctor alme, idemque vitae ductor et custos meae,
Tertius cum decucurrit [(printer); sic: decurrit] , atque sexagesimus,
Iamque quartus annus instat, deque carcere ultimo
Emicat, tuisque iussis pariturus prosilit,
Sive meta sit premenda, sive longe intra rotam
Sistere imperes volantem? Magnitudo munerum
Me premit, Pater, tuorum: tota succumbit tibi
Ingeni vis, nec mihi os est, quod tuis, sono pari
Et tubae clangore digno, laudibus respondeat.
Supero, supero, Rector orbis, quique me primus tulit
Luminis dieas sub oras, sarcinam matris meae,
Tot revertentem per annos laetus aspicio diem:
Laetus, integerque mentis. Corporis moles licet
Nonnihil quandoque fessa non satis habuit bene;
Sat tamen valuisse mentem est: optime quae tum viget,
Cum tibi potest vacare, se tibi uni dedere,
Decidiva cuncta calcans, et suum caelum petens.
Sed mihi quod sum superstes, atque in hunc duro diem,
Nulla rerum damna passus, liberis salvis quoque,
Hoc tuae omne, CHRISTE JESU, debeo clementiae,
Cui meum corpus tueri, cui meas res et domum,
Cura pervigil resedit. Nam nisi lumen tuum,
Quod nihil potest latere fraudis aut doli mali,
Irretortis excubando servet usque obtutibus,
Quam brevi pessum ire cuncta nostra, nosque oporteat,
Undiquaque quos tot atrae semper exercent vices,
Casuum tot saeva versant, et caput nostrum petunt?
O tui tutela mundi publica! o clypeus meus,
Et meae vindex salutis, CHRISTE JESU, te precor,
Qui tibi tenellus infans, flore qui pleno virens,
Virque iam maturus aevi, sedulae curae fui,
Ut gradu stantem in supremo ne senem me deseras.
Quo magis gravatus annis debiles vires traho,
Grandiorque friget aetas, et parum fidit sibi,
Hoc magis tua mihi usus auxili, CHRISTE, est ope.
Sustine ergo me labantem, sustine aegrum corporis:
Da piam sanamque mentem, maximum vitae bonum:
Despuam, fac, illud omne, quicquid abs te distrahit,
Alligatque transituris saeculi falsis bonis.
Quo mihi radiantis auri gaza, si mens sordeat?
Quo potentis fulgor ostri, turpiter dum serviam,
Pressus intus noxiarum fascibus libidinum?
Iam voluptatum lepores, atque vitae dulcia
Appetam defectus annis, sensibusque tardior,
Et meo fini propinquus? Ite vana et ludicra;
Seria instant: haec agamus: pocula inter et rosae
Regna amoena, interque dulces tibiae et lyrae modos
Pessime mens praeparatur huic, quod ultimum imminet,
Saepe et occupat iuventam, semper opprimit senes.
Robur aetatis virentis ut senectus excipit;
Sic quod excipiat senectam, nil nisi mors est super.
Huic parari igitur necesse est: at quis omnium optime
Ad suprema se parabit? quis bene ac pulchre oppetet?
Qui tibi studebit usque, CHRISTE JESU, vivere:
Sive, CHRISTE, in quo placebit (o ut unum hoc impetrem!
Et precabor usque hoc unum) vivere ipsummet tibi.
REdde votivum, lyra, redde carmen
Arbitro rerum, Duce quo caduca
Turba mortales agimus, diemque
Cernimus almum.
Ille dispensat sua cuique fata,
Ordinat sortes, moderatur actus.
Quicquid aut laeti beat, asperique
Ingruit, inde est.
Emicat fausto mea lux recursu,
Prima quae lucem dedit intueri:
Bisque ter denus simul intrat annus,
Quintus et ipse.
Tamdiu vixi: quid io peregi
Interim gratum tibi, ductor alme?
Vita quid nostra est? mera culpa, crimen,
Noxaque turpis.
Mitis indulge veniam, oro supplex:
Paenitet facti: reus omnis orbis:
Nemo non peccat: quod adhuc placemus,
Tu, Bone, praestas.
Nempe venisti fieres, quod ipsi,
Turba peccatrix, sumus, ut piares
Saeculi crimen, tua nec periret
Fabrica dextrae.
In tua quisquis cruce nixus haeret,
Spes suas omnes tibi donat uni;
Exuit tristes maculas, et a te
Candidus exstat.
Abluit sanguis tuus omne crimen:
Sanguine ablutum tuo an erubesces?
Non coarctabis meritum, quod omnem am-
plectitur orbem.
Collige errantem pecudem, tuasque
Perfer in caulas, bone Pastor: urget
Praedo crudelis, tibi et imminutum it
Reddere ovile.
Assere o invicta manus, gregisque
Ne tui partem sine me perire,
Cognitor terris, tibi, cum sedebis,
Dexter ut adstem.
Interim lenis Zephyrus secundet,
Flamine impellens placido carinam
Debilem dudum, trepidamque longo
Aequoris usu.
Sana mens duret: tibique uni inhaerens
Saeculum spernam, bona vana calcem,
Ducar aeternis, nec humum perosus
Sidera curem.
EN iterum noxis, et multa mole gravatus
Peccati, optatam posco, Redemptor, opem.
Deme onus, o, fessumque leva, ne tristis ad umbras
Deprimat, et stygiis sarcina mergat aquis.
Iungere quid nostros hominum tibi profuit artus,
Ni te saecla hominum vindice salva forent?
Oppetere ac penitrare chaos, quid iuvit, et Orcum
Vertere, regna eadem nos si obeunda manent?
Parce, precor, peccasse dolet, plectique fatebor
Commeritum: culpas ipse ego damno meas:
Non pote non peccare humano sanguine cretus:
A capite in totum est noxia lapsa genus:
Sic quoque deliqui: nec enim vitare licebat,
Quod semel oppressit nos male triste iugum.
At tu mitis eris, facilisque ignoscere lapso:
Non poteris munus dissimulare tuum.
Et mihi manavit tuus ille e pectore sanguis:
Et mihi parta tua de nece, CHRISTE, salus.
Quae mihi largitus semel es, num tollere quaeras?
Si sit opus, velles vel potiora dare.
Usque adeo nostri namque es percussus amore,
Pro nobis iterum victima ut esse velis.
Sed satis est obiisse crucem semel: hanc ego prenso:
Non potero hic veniam non meruisse tuam.
ALIUD.
IN te, CHRISTE, meae spes est fundata salutis,
Tu solus columen praesidiumque meum.
Nam quis natus homo periturum his servet in undis?
Tu solus trepidae portus et aura rati.
Tu deforme nefas, quo sum reus, omne piasti,
Verbera dum pro me, dum paterisque crucem.
Perfossusque pedes, nec non caput ipse latusque,
Atque manus, mortem corpus in omne trahis.
Heu mihi, quos pro me cruciatus, quosque dolores,
CHRISTE, pati immensus te stimulavit amor.
Non ego, non essem, nisi tu me CHRISTUS amasses:
Truderer in Stygias irrevocandus aquas.
Nunc sed enim aeeterno fas est tibi dicere Patri:
Ille meo lotus sanguine purus adest.
Omnia delevi mala crimina: candidus exstat:
Dignus et aetherias haeres adire domos.
Quas grates tibi, CHRISTE, et quas reddam,
optime, laudes?
Per te libertas vitaque parta mihi est.
CHRISTE, tua saturor dum carne, et sanguine
potor,
Mente tuam memori praedico et ore crucem.
Nec tu, dum aetheriis procul haec bonus aspicis oris,
Praeconis poteris non meminisse tui.
Ne dubita, dices, meus es: non arctior ulla est
Copula, quam iuncto sanguine si qua venit.
An tibi connexo mecum periisse licebit?
Perpetuae vitae pignora certa tenes.
CHRISTE JESU, qui tot aegros
Sanitati reddidisti,
Me quoque sanum face?
Cesset aegritudo languens,
Quique morsicant, dolores,
Ilico exspirent tibi.
Intumescentis lienis,
Et graves renum labores
Tolle mitis, aut leva:
Parcius podagra vexet,
Leniusque verminetur,
Si carere non queam.
Recta stet mens atque sana,
Nec vigor pius recedat
Atque robur corpore:
Pes suum manusque munus
Rite fungantur, nec atrum
Viscera exurat malum.
Restat unum adhuc precari;
Ut tibi, quicquid valebo,
CHRISTE, semper militet:
Si tibi minus valebo,
Perduellis ac scelestus;
Ipsa vita mors erit.
VIncula qui passus pro me, iniustumque tribunal,
Et falsos testes, et flagra immitia saevi
Carnificis, durae nec non convicia linguae,
Sputaque et irrisus, et spinea texta coronae,
Tum lignum ferale crucis, mortemque nefandam;
Quid nunc non facies, poenarum victor, et omnis
Supplicii, postquam caeli super ardua vectus
Pone Patris dextram resides, et cuncta gubernas
Consilium ac mens ipsa Patris; ne me atra fatigent
Crimina, et aeternis ne sorbeat ignibus Orcus?
Respice me lapsumque iuva: scis semine cretum
Me tibi mortali, scis me genus esse, quod error
Numquam non tentare potest: cui noxa nefasque
Usque haesit, cum forma rudis sub pectore matris
Delitui, primasque intravi luminis auras
Nudus, inops, infans. Crevit cum corpore labes,
Et totum est deforme nefas, quod vita vocatur:
Verum in te spes nixa mea est. Non imputet umquam
Exposcens poenas Genitor, quae, Nate, piasti
Crimina: non veteres iterum exardescet in iras
Placatus tibi, CHRISTE, semel. TIbi inhaereo nexus
Sanguine, et aeterno frater tibi foedere fratri
Coniunctus, tecum potero, CHRISTE, ergo perire?
Non potero: tua quin per vulnera sidera vincam.
POllutus, ater, sorde decolor multa,
Et maximorum criminum reus, caelo
An rectus ausim tollere ora? num terram
Despicere subtus? Ecce desuper terret
Meis tumescens orbis arbiter culpis:
Infra urget Acheron tristis, atque Cocytus
Insurgit ardens in meas minax poenas.
Quis me levabit? Tu meos metus siste,
Animumque paca turbidum, anxium, tristem,
Dubium, impotentem, nec cui satis certum,
Salvator alme. Si refixus in ligno
Totum expiasti crimen orbis et noxam,
Quae tetra sese saeculum in omne diffudit,
Sperare veniam potero, et ipsemet supplex,
Pars una saecli. Quicquid hactenus feci
Male perduellis, et tuae immemor legis,
Id execro, et detestor, et gemo factum;
Et tu remittes, quod dolet nefas, fasso
Ac paenitenti: Non ego hac, DEUS, parte,
Qua iustus et severus ultor incumbis,
I nunc fatigo: mitis idem es ac clemens,
Et gratiae profusus; hac te ego parte
Accedo supplex: hac tuum meis Numen
Precibus patebit. Ipse, quem nihil fallit,
Nec fallis umquam, fons et ordium Veri,
Fidem dedisti; nolle te mali noxa
Reum interire perpeti additum leto;
Donare vitam velle, serio vitae
Modo si perosus pristinae vias retro
Vertat carinam, tramitemque commutet.
Revertor, en, revertor. At revertenti
Fave, o, benignus, et bene-orsa confirma!
Qui das reverti velle, posse concedes.
Venit November frigidus, et dies
Strigit nivales: nunc iubar alterum
Dum pandit, una lux recurrit
Quae mihi prima diem atque vitam
Indulsit olim, cum tenerum obstetrix
Excepit ulnis, reddere gestiens
Votum suum gratata matri
Post geminas timidae procellas.
Differre laudes reddere Numini
Camena noli: corripe barbiton,
Nervis et integra canoris
Non sine caelo animosa carmen.
Quodcumque mundi sol latus igneo
Collustrat astro, sive novus diem
Qua promit orbi, sive fessus
Qua petit Hesperium cubile,
Noctemque ducit: sidera qua meant,
Aetherque late tenditur, hic tua,
Rerum auctor idem idemque custos,
Hic tua stat bonitas vigetque,
Ignara finis, nescia termini,
Semperque abundans: quo magis in dies
Tot dona largiris benignus,
Hoc magis ipse opibus redundas.
Non fulmine asper deicis ilico,
Quos noxa tetris criminibus reos
Tristis peregit: paenitendi
Sed miseris spatium relinquis,
Et multa donas supplicibus tibi.
Gaudes rogari scilicet, ac preces
Numquam repellis: iustus idem,
Et facilis, veniaeque plenus,
Qualis parentum torret amor iecur,
Natosque dulces et fovet et tegit,
Nec passus interstingui ab ipsa
Sumit opes animosque flamma:
Talis Tonanti cura pia et fides
In nos, caducam progeniem, sedet:
Duratque, dum stat trina rerum
Machina, nec perit, hac soluta.
Tu cuncta nostris a laribus procul
Defendis acer noxia cladium:
Et flammeo custode munis,
Ne qua mala irruerint, penates.
Tu fessa morbis corpora tristibus
Praesente felix auxilio levas:
Et febrium exstinguens calores,
In viridem revocas iuventam.
Qualis vagarum Rex avium graves
Deponit annos, et senium exuit:
Sic surgimus laeti innovato
Flore tibi, Medicator alme.
Iucunda [(printer); sic: Iucundi] sicci munere de tuo
Grati liquoris pocula ducimus:
Qua copia annum divite ornas,
Haec saturat reficitque inanes.
Quae lingua laudes, Optime, quae tuas
Digno apparatu, vel lyra concinet?
Astra ipsa succumbunt, et aether
Aequiparare nescit sonando.
Sit maior in me gratia sit tua,
Sat carmine ullo quam celebrem: attamen
Non pauperis spernes Camenae
Orsa pius, strepitumque parvum.
Non magna semper te capiunt DEUS:
Et parva placent: nec tibi gratior,
Qui ditis auri pondera offert,
Quam leve fictile qui sacrabit.
Mentem offerentis, non pretium dati
Pensare, secta est, summe Pater, tua:
Quid, indigens nullius, optes?
Omnia iam tua sunt, Creator.
O qui meorum digeris ordinem
Fatorum, et annos annumeras meos,
Ne desere, oro, iam propinquum
Occiduae nimis, o, senectae.
Prospecto calcem: hic, chare Pater, precor,
Illisa ne me praecipitet rota,
Averte clemens: da cupito
Victor uti potiar brabeo.
NAtus ab aeterno verum de Numine Numen,
Nunc quoque de pura Virgine nascere homo.
Nascere homo, nec pone Deum: donare salutem
Nempe venis homini numine fretus homo.
Impostas fungi partes sine numine non est:
(Non hominem pote homo conciliare DEO)
Nec mortem divina capit natura: piari
Morte tamen nostrum debuit, Alme, nefas.
Quid timeam? mihi natus homo, mihi CHRISTUS adhaeret:
Omnia cum CHRISTO sunt mihi nata bona.
Ite voluptates, et opes, et splendida honorum.
Nil mihi vobiscum est, o peritura bona!
Dum CHRISTUS meus est, nil curo cetera: solus
Ille mihi cuncta est, nec peritura, bona.
EN redeo ad partes male-transfuga CHRISTE,
Reddere me castris opto crucique tuae:
Paenitet, ah! sceleris: sed tu, mitissime Ductor, tuisque
Ignosces: durus scilicet esse nequis.
Qui cunctis veniam facilis peccantibus offers,
Hoc quoque CHRISTE, caput curae erit, alme, tibi.
Emendabo meas culpas, nec signa relinquam,
Dum tua me grata dextra iuvabit ope.
Te sine nil valeo: sed te adiutore triumphus
Me sequitur, victrix palmaque, CHRISTE, manet.
QUam fastuosa Stoa virtutum choro
Exterminavit, ipse nesciit Plato,
Quamvis modestus, tota Pagi natio
Labem putavit mentis, et morbum gravem,
Sibi omnia negans, alteri dans omnia,
Divina et ingens, Humilitas, CHRISTI gregi
Virtus habetur. Quid stupes? CHRISTO Duce
Nempe instituta primum in exemplum fuit
Et dedicata, nosse cui soli datum
Quae vera Virtus: quippe qui solus viget
Pulchrum ipsum, in alios unde rivuli fluunt.
Relinquit astra, ut terra servetur sibi:
Hominis adoptat membra, ne pereat homo,
Homoque patitur dura cuncta, denique
Mortem obit et ipsam, dum regit mundum DEUS.
Haec est Humilitas illa, nulla qua prior
Emicuit orbi: nosse quam nemo potest,
Nisi rite CHRISTUS cui prius notus fuit,
Qui consecravit: ite Pagani procul:
Haec Christianis proprium sola est bonum.
COmpositus lecto, (nam primae noctis inibant
Tempora, cum recreat corpora fessa quies)
Dum male commissas per vitam defleo culpas,
Atque tuam supplex posco, Piator, opem,
Et frugem meditor, melioraque vivere anhelo,
Et me, quam possim, CHRISTE, probare tibi;
Obrepit tacite, et marcentia lumina somnus
Componit, tum mox talis imago venit.
Nam videor mihi forte meis discumbere in hortis,
Gratuitum mollis qua dabat herba torum,
Et superimpendere haud una ex arbore poma;
Hic mala, hic pleno, cernere, honore pyra:
Oblector, facilemque tenent spectacula mentem:
Mox sopor et pariter dulcis imago fugit.
CHRISTE, utinam hic laetum somnus mihi praebeat omen:
Et tibi sim, mihi tum quod meus hortus erat!
SAncte Pater, tibi sternor humi lacrimisque rigatus
Ora, ambas attollo manus, veniamque paternam
Criminibus te posco meis, tua numina laesi
Queis [Reg: Quibus] toties, dudum ut sub tristia Tartara mitti
Sim meritus, ni dextra meis tua parcere culpis
Malit amans. Quamvis etenim iustissimus unus,
Quaesitorque gravis scelerum, vindexque mineris;
Aequanimi pietate tamen mitissimus idem,
Et placidus miserator ades, cum displicet error
Noxius, et peccasse dolet. Sic grande remittis
Exitium Ninivae lacrimis, flentique Manassae
Ignoscis donasque nefas, caeloque latronem
De cruce transcribis ferali, atque inseris astris.
Me quoque, me quoque, Sancte, leva. Quam paenitet acti?
Quam te contempsisse grave est? En damno meipsum,
Absolvi ut noxa merear; meque offero poenae,
Ne punire velis. Quid sum, nisi pulvis et umbra?
Destruere hanc laus quanta tibi? Qui sponte rebellant.
Prudentesque tibi malesanum obvertere cornu
Ultro audent, plecte incumbens et confice saevus,
Ni sapiant; mihi parce bonus: mihi suffice vires,
Ut placeam, et felix caeli tibi debear haeres.
QUid mirum est torpere annum, nivibusque gelari
Tam longis segetes, et saevae frigora brumae
In vernos durare dies? male cessat aratrum,
Agricolaeque pati imperium negat aspera tellus,
Immanique glaciata gelu, solvique recusans?
Humani ingenii mores, et saecula nostra
Monstrosi pingit facies obscenior anni.
Namque animos qua obsedit hiems? quae pectora stringit
Infelix glacies, penitusque obdurat, et omnem
Excludit cultum? Quis iura attendit, et aequum
Aestimat, aut turpis animi compescere motus
Nititur, et castis assuescere pectora curis?
In quodvis secura nefas, oblitaque caeli
Turba homines ruimus: iustique piique facessit
Cura procul: quaecumque iuvant, haec vera putamus,
Et sequimur. vis atque dolus late omnia vexant,
Virtutisque petunt titulos: vigor ira vocatur
Praesentisque animi robur: solertia fraudes
Obtegit, atque astu nomen prudentia donat.
Quo ferimur? tristes incumbunt undique poenae,
Et mala dira urgent; tamen (o vesania demens!)
Lascivire vacat miseris, culpasque gravare,
Dum luimus, culpis, Superosque accendere dudum
Iratos sceleri nostro, et geminare furorem
Numinis, atque in nos peiora [(printer); sic: priora] lacessere fata?
Exorere, exorere, o, tandem, Sol alme, benignis
Incumbens radiis, animorum et frigora tanta
Solve calore tuo: sine te mitescere nostrae
Mentis nescit hiems, et veris sumere amoeni
Temperiem, gratas vario de flore corollas
Unde tibi nectat pietas, atque induat aras
Nostra tuas. Pervade fibras, atque intima lustra,
Perfringens quae dura obstant; cuncta aspera molli,
Ut cedant, fingique tua patiantur ab aura
In melius, properentque novos admittere cultus.
Ridebunt tum corda tibi, vultusque decoros
Assument, fructumque ferent; tum divite messe
Virtutum undabunt animi: tum saecla recurrent
Aurea, et expulsis vitiis regnabit honestum,
Et pacem aeternis pietas inducet in orbem.
POst sexaginta aestates hiemesque tot actas,
Octavus nunc annus init salvo atque valenti,
Quam pote, qui fractus senio est, aegerque subinde
Ex pedibus, nec non olim quem saeva nephritis
Exercere solet, duroque affligere morbo.
Agnosco venerorque tuum, Pater optime, munus;
Sed tibi quas grates, meritaeque encomia laudis
Quae reddam, haud equidem video: mens languet ab annis
Frigidior; tardos capiunt praecordia motus,
Atque impar os ipsum adeo est, te digna sonare.
Sed tibi pro facto quando est voluisse, litabit
Conatus quicumque fuit. Quid quaerere multum
Verba iuvet, pulchrosque modos, si pignora mentis
Respicis, atque animos solos internaque pensas?
Sic placeam, sis, Sancte, probem, quae nostra Camena
Debilis est exorsa, tibi. Quod viximus, omne
Retro abiit, tantumque licet meminisse peracti;
Ambiguum est, quodcumque latet: certum tamen illud,
Nil fore perpetuo, vicibusque utrimque remistis
Mortalem hanc nobis per laeta et tristia vitam
Currere, et ex lacrimis procedere saepe lepores.
Sors me igitur quaecumque manet, fac, firmus, et in te
Innixus bene sustineam, ne me aspera quassent,
Grata levent nimium, faciantque obrepere somnos
Incauto, et plus quam par est male-blanda moranti.
Non ego sollicitus metuam, quid bella minentur,
Quid SvecusDanusque parent: quid Sarmata verset,
Antiquus vel Moschus agat: quo foedera regum
Perineant, quae causae agitent in bella cohortes
Luctifica; hoc volvam assidue, dare saecula poenas
Pro scelere, et nullum finem sperare malorum
Fas fore, ni veriti Numen, noxasque perosi,
In rectum flectamus iter, qui curva secuti
Hactenus, et tetris offendere sidera culpis,
Ah nimium faciles accendimus aethera iustum.
Commissa, irascar mihimet, veniamque reposcam
Supplicibus Numen votis, ne vindicet acta
Perperam, et ultrices repetat pro crimine poenas.
Nec minus emendem vitam, quantumque licebit,
Divina connixus ope maculosa recidam
Omnia, et in melius studeam convertere mores,
Meque probare DEO. Movet hic super omnibus urnam
Quaesitor, motusque animi sensusque recenset
Arbiter, et statuit poenas, vel praemia ponit.
Non hic dona valent, non hic fallacia solers
Proderit, aut blanda vacuum est subrepere fraude:
Incorruptus agit, iustoque examine librat
Fasque nefasque hominum: nil eius fallit acumen:
Cuncta videt, penetrat latebras, penitusque reducta
In clara sibi luce locat, ne fallere possint
Abdita censuram pensantemque omnia lancem.
Divitiis opibusque alii titulisque superbis
Vani inhient, pulchrumque putent clarescere late;
Me tranquilla quies, et nescia fallere vita,
Ambitione procul, procul et fallacibus aulae
Deliciis, facili deducat tramite, donec
Ad metam placide suprema in margine sistar,
Et liber iam mole sua, ceu carcere missus,
Spiritus astra levis repetat sua in ordia vertens,
(A Superis namque ille venit) gremioque refusus
Artificis, prisca exspectet connubia carnis,
Cum CHRISTO coniuncti iterum ut sine fine triumphent.
Interea castis iuvet invigilare Camenis,
Quae nulli faciant fraudem, quae pectora sanent,
Et vittis purgent animum: quae pulchra ministrent
Consilia, et iusto componant pondere mores.
Haec si hodie impetrare datur, nil amplius optem.
STamus in meta suprema: currere ultra annus nequit
Flectere aut retro peractus: ultima exspirat dies,
Primaque minatur novellus stamina ortus tollere.
CHRISTE, vetera qui tulisti, cuncta fecisti nova,
Tolle, quae pressere huc usque vetera dura ac aspera,
Laeta, candida, auspicata surroga contra nova,
Publicam et rem cum novasti, nos quoque, o, nova tibi.
Improbum est novata velle fata, dum vitam haud noves.
Sed novare nemo vitam, ni noves ipse, haud potest.
Velle recta, manat a te, posse recta, a te venit.
HYpocrita CHRISTUM quid crepas, quid, o, fidem
Iactas superbe, qui nihil CHRISTI tenes,
Fideique verae, in opere quae sese approbet?
Verbosa lingua est plus satis, silet interim
Vitae actus omnis, nec quid ingerit boni
CHRISTOque dignum; cuncta dum sibi vindicant
Curae procaces, saeculi et vanus furor
Peritura quaerens, quaeque defigant humi,
Non in superna mobilem mentem elevent.
An Christianus audiet, contrarius
Quicumque CHRISTO vivit? An habeat fidem,
Quem facta perfidum arguunt? CHRISTUM exprime,
Et Christianum praedicabo te bonum.
CHRISTE, qui Patris solium perenne
Deserens intras uterum puellae
Floris intacti, tibi et ipsus inde
Corpus adornas
Lege mortali cadere aptum, ut atras
Sustinens poenas trabe fixus alta
Victima ardentem Patris expiares
Filius iram, et
Tolleres orbis scelus omne, nosque
Debitos OrcoStygiisque flammis,
Asserens cives proprios in ipsa
Astra referres
Luce iam functos: tibi supplico aeger,
Supplico multis lacrimis rigatus,
Et tuam posco veniam meis tot
Nequiter actis.
Iussa calcavi tua, perfidusque
Semitas pressi, caro quas inire
Suasit incumbens sibi, cum libido
Stulta fatigat,
Nec sinit caeli meminisse, et icti
Foederis, quondam tibi cum ligamur,
Luce vix sumpta, teneri et recentes
Matris ab alvo.
Scilicet nosti generis caduci
In malum sempe faciles ruinas:
Nemo non peccat: cadit haec in ipsos
Sors quoque Sanctos.
Defleo admissum scelus, exsecroque
Cuncta qua feci secus ante: sed tu
Muneris, quaeso, memor esto, mundi
Sancta Redemptor.
Serio quisquis mala facta luget,
Et suos lapsus humili reatu
Deprecans orat veniam, et remitti
Fervidus optat:
Pellere hunc a te, bone CHRISTE, nescis,
Blandus invitas potius, manumque
Porrigens, inquis, ades huc, mei tu
Portio regni es.