Ssertor acer veritatis aeternae
Vatesque magnus, quem beatior proles
Veteris Cayci, Frisii incluti, haud tantum,
Cunabula quibus atque originem debet;
Et noster Albis, primo ab usque quam fonte
Diffusus undis caerulum agmen evolvit,
Et Thetyn intrat, omnis et canit Saxo,
Sed Sarmata ipse, frigorique damnata
Miratur Arctos praedicatque, qua nostra est;
Ille HÜLSEMANNUS, illud aureum caeli
Rarumque pignus commodo additum terris,
Quantum Camenis Albimontii nostri,
Tot nunc per annos lumen et iubar praesens
(Seu de cathedra docta funderet dicta,
Et eruditae fingeret animos pubis;
Pro concione sive verba quot sparsit,
Tot mellea Siren, sed innoxia, undaret;
Tot acria idem tela, totque ballistas
In pervicacis corda mitteret turbae)
Huc usque Solis in novi modum finxit,
Et quemque nostrum rapuit ac sibi iunxit
Inusitata comitate devinctum;
Tantum doloris idem et asperae noctis
Luctusque acerbi, gaudii loco, linquit
Nostro revulsus ac remotus amplexu,
Trahens Senatus et Patrum decus secum,
Fulcrumque nobile, nostra quo stetit fama
Innixa magna ex parte (quaalis invicto
Fundata saxo turris eminet moles,
Et omne ventis obicit latus tutum.)
Quiesce fatis, quae mobere nequicquam,
Et vertere retro postules, reluctari
Qui tendat, hic lacesset et fatigabit
Se pessime ipsum, et ni remittat, evertet:
Quiesce fatis, Leucori, et recordare,
Quos tot per annos hactenus tibi fructus
Sinu uberante, tum pia manu sparsit.
Hos tibi procella nulla temporis tollet,
Vis nulla casus: quodque Lipsiae porro
Cedet bonorum gloriaeque commune
Omne HÜLSEMANNUS faciet inter utramque:
Te, quia dedisti; et alteram, quod accepit:
Soror, sorori si quid invidet, peccat.
FOntes Egrani, vosque Caesaris Thermae,
Queis [Reg: Quibus] saepe duri contumax furor morbi,
Et victa cessit membra lancinans pestis,
Variaeque febres, debilisque Chiragra,
Et segnis hydrops, calculusque no segnis,
Aut alia si quae viscera perimit tabes,
Dulcemque saeva corpori rapit florem;
Sic larga vobis semper uberet vena
Aquae perennis, nec suas aquae vires
Defecta tellus spiritu salutari,
Medicisque succis, quos latentis infecit
Semen metalli, aut liquida sulphuris flamma,
Maligniusve denegaverit sidus;
Sed copiam potentis auxili undantem
Sufficiat usque non humus modo mater,
Sed omnia animans masculus vigor caeli:
Ut nulla lympha plus opis ferat fessis
Aegrisque membris, quam relapsa de vestro
Quae fonte manat cura inempta languenti;
Non ad Lucrini stagna nobiles Baiae,
Non Sextianae, quaeque balnea exsudant,
Ubi foliis ventura fata perscripsit
Insana Vates; fama quin minor vobis
Aponi feratur, saeculis licet priscis
Tot gentium illum studia, tot licet laudes
Fecere morbis numem omnibus praesens:
Quod Dania ingens, prisca regna Cimbrorum,
Et aestuosa Balthici marisTethys,
Vobis verendum pignus, o piae, credunt,
Accipite, nymphae, totque gentium vota,
Tot maximorum vota Principum ac Regnum,
Servate in uno, valetudinis quassae
Qui nunc medelam a fontibus petit vestris
Longe profectus: recreate non firmum,
Novumque robur vividae iuventutis
Laetasque vires irrigate languenti;
Ut ante paulo qui imbecillus ac aeger,
Gravisque venerat; integer, valens, firmus
Vestris recedat fontibus, piae nymphae;
Vobisque, Carolinae, iure saeclorum
Ventura series regium asserat nomen,
Quibus salutem suam debeant Reges.
I, repete felix patriam, cuius bono,
LINDANE, natus, quasque Leucoris pia
Tibi cumulavit oppido pulchras opes,
Augere perge. Nec te, ut auguror, sinet
Quiescere umquam mentis igneus vigor,
Patruusque magnus, totque familiae tuae
Ingentia decora laude non una domi
Forisque parta. Quae sequentem strenue,
Sive Itala tellus, (quae vocat) seu Galliae
Illustre regnum te videbit hospitem,
Comitabor animo semper, et voto sequar,
Virtutis aeque fautor ac praeco tuae.
MUndus theatrum est: optime hic agit partes
Mundi peritus, et suae sciens scenae,
Tum fabulae omnis, cuius ipse pars certa,
Quod, abire peraegre, nosse et exteros mores,
Ut omnium peritus optima excerpas,
Et, quod salubre noxiumve sit, discas,
Quando unice expromittit: eia, MÜLLERE,
Secundiore fretus alite i felix,
Et post AthenasAlbidosque,Plissaeque,
Nec non, bicornis unda quas lavat Rheni,
I, rite Belgas, Italosque, Gallosque,
(Forsan Britannos et lubebit haud linqui)
Et quicquid illic cultioris est Musae,
Sapientiaeque, sequere, collige et conde,
In morem apis modumque, grata quae mella
Labore multo stipat uvidas circum
Vagata ripas, aut amoena pratorum,
Qua thymbrae olentis, qua thymi nemus floret:
Hinc repete patrios prosper, opto, Livonos,
Multaque inunda Revalin tuam fruge,
Civis decorus utilisque, nec vanus
Prudentiae civilis et Sacrae Vates.