Phoebe morare diem, nec fallas gaudia nostra:
Venturo DOMINO, Phoebe morare diem.
Siste rotas, strigeat Xanthusque atque igneus Aethon,
Et premat astriferos longior hora choros.
Ceu pia natorum, desiderio icta fideli,
Absentem votis ominibusque patrem,
Turba vocat, quem Carpathiitrans aequoris undas
Longinquis Zephyri detinuere moris;
Sic etiam WITEBERGA suum Patremque Ducemque
Quaerit, et illius se refici intuitu
Iam nimio exoptat, totis effusa plateis,
Et quascunque ibit altior ille vias.
Quid fugis ab Phoebe? umbroso ruit Hesperus ortu,
Et properat nostrum Luna videre Ducem.
At tu Noster ades! noctis sint omnia, nobis,
Te veniente, tamen curret amoena dies.
AD SERENISS. [Abbr.: Serenissimam] CONIUGEM.
Et Genitrix et Nata Ducum, Dux ipsa, potentum,
Delitiae populi, MAGDALI, amorquetui,
Ingredere, o, felix nondum tibi visa fidelis,
Non invisa tamen, moenia Leucoreos.
Ingredere, atque avidis circum omnia perlege ocellis:
Nam, te quod teneat, fors dabit iste locus.
Non equidem hic Pariis assurgunt tecta columnis,
Atriaque aurata concamerata trabe:
Musae habitant, quae, nil externae lucis egentes,
A docta potius mente nitere volunt.
Et si nil aliud, divini busta LUTHERI
Et sacros cineres lumine obire iuvet.
Plus magni exiguam est tumbam vidisse LUTHERI,
Quam Capitolini temple superba Iovis.
IN ALBIM sub Adventum ELECT. inundantem.
DUm post octonas hiemes, Celsissime Princeps,
Musarum hostpitium Leucorin ire paras,
Egreditur ripas solito spumantior Albis,
Et fonte undoso stagnat opertus ager.
Non hoc hibernae pluviae, non ninguidus Auster
Et facit a tepidis nix resoluta Notis:
(Qualis erit pietas hominumque et cura videndi?)
Ipsae te properant, DUX Pie, cernere aquae.
Ad EUNDEM ELECT. [Abbr.: Electorem]
LAurigerum sustolle caput, frontisque sacratae
Pande decus, Musis, LEUCORI, amata piis.
In plausus nunc omnis eas et gaudia festa:
Nam maiora tibi vix dabit ulla dies.
Maximus ecce tuis sese infert moenibus hospes,
Quem Dominum metuis, et Patris instar amas.
Tota Ducem loquitur facies: sive oris honorem,
Sive oculos hilari tetricitate, notes,
Seu mirere manus, venatoresque lacertos,
Qui saepe horrificos sustinuere lupos.
Talis caede calens, sparsusque cruore ferarum,
Trans altas Lyciae fertur Apollo nives.
Arcadiae talis silvas Tirinthius heros
Frondeave umbrosae lustra premit Nemeae,
Cum leo bellum illi, caudaque atque ungue timendus,
Lunative minax fulmine dentis aper.
At tibi quae nostrae properabunt munera Musae,
SAXO PATER Genio munera digna tuo?
Non illis fluit unda Tagi, non turbidus auro
Hermus, et a rubro plurima gemma mari est.
Nil praeter teneros versus et amabile carmen,
Et dare victurum quod pote nomen, habent.
Nec tu despicies tenuem aversate laborem:
Quisquis digna gerit carmine, carmen amat.
Salve summe Ducum et nimio dilecte Tonanti,
Salve iterum, et nobis sat bene sospes ades!
Pacificae deceant semper tua tempora olivae,
Et populo praestes otia longa tuo.
Augescat pietas animis te Principe tuta,
Atque vetus teneat Reliogionis iter.
Iustitia indomita verum de lance rependat,
Nemo sibi eversas fraude queratur opes.
Quod si bella tibi pro libertate gerenda
Sint patriae, et forti tela tenenda manu,
Haereat usque tuis mitis Victoria turmis,
Et penitus pennas nolit habere suas.
Ut, quoties ineas pugnam, tibi laurea victrix
Obveniat toties atque triumphus eat.
Sic supera nobis, et quae pietate mereris
Sidera iamdudum, non nisi serus adi!
QUid tum, Riphaeis Boreas si murmurat auris,
Duraque non miti frigore saevit hiems.
Hortorumque decus silvarum et demit honorem,
Et riget, et nullo floret odore solum?
Nil annus caelumque nocent, dum reddita Princeps;
Meque pium Dominae mulcet, ut ante, iubar.
Pro dulci Zephyro, pro verni sideris hora,
Et quodcumque iuvat, HEDWIGIS una mihi est.
EXere flumineis sacrum caput exere ab antris,
Et quantus, Pater Albi, lates emerge, virenti
Canitie laetus; nec tantum algamque recentem,
Et virides iuncos lata inter cornua necte;
Sed quicquid gemmarum, et fulvi interluis auri,
Caeruleis praetende comis: fluat aurea circum
Carbasus et blanda Zephyrorum crispet ab aura.
Centum una emergant formoso e gurgite Nymphae
Pulchrae omnes, pictisque incinctae vestibus omnes,
Et lepidas plaudant choreas, et carmina dicant,
Carmina, quae geminae responsent undique ripae.
Acceptum, et thalamis iunctum regalibus olim
Saxoniae decus, ecce, tuae tibi CimbricaTethys,
Sed lacrimis respersa genas, nec sponte, remittit:
Ut quibus infelix, ah, est orbata, nepotes
Saxonibus det nexa tuis, et stirpe potenti
Augeat ensiferam tot fusam in germina rutam.
Talis ab Eoo rediens vaga CynthiaGange
Prima nocte micat, totoque illustrior orbe
Candentes agitat bigas, et sidera ducit.
Talis mane novo, iam decedentibus astris,
Purpureas Matuta fores, et plena rosarum
Atria, deiectis aperit rubicunda tenebris.
Huc ades, o, centumque preces, centum, unica, vota
Confice, et ingenti totidem nova gaudia porta,
Totque alia expromitte Patri. Vice cuncta reguntur
Quae rerum natura creat, vice vertitur annus;
Aspera nec semper tellus Aquilonibus horret,
Sed steriles fecundi hiemes hora aurea veris
Excipit et blandi redeunt post frigora soles.
Ecce, tibi toto descendunt AoneMusae,
Et flores et serta legunt, plaususque canoro
Ingeminant: venit ipse Pater Hymeneius una,
Incinctus myrti foliis, et veste decora
Flammeus, astra inter qualis medioque Deorum
Concilio residet fulgens. Ille aurea vincla [Reg: vincula]
Molitur tibi Diva, et fausta ex arbore lectas
Inspicat, caeditque faces, quae foedera iungant,
Sollemnemque toris praeeant coeuntibus ignem.
O si primaevo starent mihi sanguine venae,
Nec gravibus defessa annis torpesceret aetas;
Aut instaurato recalerent corpore vires,
Sufficeretque os magna loqui, nec dispare flatu
Maeonias animare tubas; quae carmina, Diva,
Ingrederer, quas et tibi pangere, maxima, laudes?
Nam Witikindeos proceres, ingentia sceptra,
FRIDRICUMque tuum canerem; cui Martia virtus,
Atque animi vigor indomitus, tot quem aspera rerum
Non umquam fregere, nec abblandita secundis
Inflexit fortuna potens, memorabile nomen
Addidit, atque aliud summo in discrimine mater
Cum fugeret, mentem percussa ac saucia amore,
Ore premens iterum atque iterum,supremaque libans
Oscula, defixit, magni solacia casus
Haec secum proh sola ferens, monumentaque linquens.
ALBERTUM canerem aerisonum, quem Marte ruentem
Invicto tremuere Getae: quem Belgica late
Incedentem armis tellus, Phrysique feroces
Imposito sensere iugo haud impune rebelles:
ERRICIque ingentem animum, veroque dicatum,
Caelesti vero: neque enim illum aut purpura fulgens,
Magnarum aut congestus opum decepit hiantem,
Haerentemve Deo diduxit imagine falsa.
MAURITIUM celebrarem, utque idem invictus ab armis,
Ac belli virtute potens, tot perculit hostes
Fulmineus, clari figens monumenta triumphi;
Utque idem doctis statuit sacraria Musis,
Errantesque domum ac trepidas revocaverit artes,
Pace bonus. Neque te, Divine AUGUSTE, silerem,
Magnanimum aut natum AUGUSTI. Super omnia Patris
Tot meritis illustre caput, tot casibus aspris
Indomitum, ac vigiles curas, acresque labores,
Non molli veherem cantu, saeclisque futuris
Discenda, et toto, quantum est, depangerem in aevo.
Ut non imber edax, non saevi fulminis ala;
Non, cunctis licet incumbat, mare deleat, undis.
Sed dotes tamen imprimis, quibus undique fulges,
Diva, tuas, et tot magnarum encomia laudum
Egregiis ferrem numeris: ut pectore in imo
Intemerata Fides, nec non Constantia certum
Sacrarit sibi tuta larem, templumque dicarit
Dulce Pudor, magnique Amor incorruptus honesti.
Cantarem te, Diva, nurum pariterque maritam
Regis, et Arctoi sceptri tibi debitum honorem,
Qua mare Codanum, qua Belthica murmurat unda,
Et variis dives populis se Dania spargit
Undique fusa et cincta mari fluctuque sonanti,
Si fas tam durum per fata avertere luctum.
Verum has ne possim tantas accedere laudes,
Arduus, et niveo succinctus crura cothurno,
Tarde aetas, frigusque obstat, quo vena rigescit
Arida et in nullos rapiuntur pectora motus.
I, multum exspectata Patri, multisque petita
Magnanimo votis Sponso: quem Martia laurus
Circumambit victrice coma; quem mitis olivae
Blandior ornat honos, et multa laude celebrat
Bisgeminam nectens permista fronde coronam.
Ecce tibi lato tormenta ingentia vallo
Ex solido formata aere et volucri igne referta
(Non cladem horrificam ut portent murisque virisque;
Sed laeto quae testentur tua festa fragore)
Gradivus disponit, et aere micantia circum
Arma locat, iam venturae, qua regia Dresda
Turritum tollit caput, et nitida astra lacessit
Plus radians splendore tuo, te conscia nata,
Te nata, mox et nupta thalamisque iugata,
Diva, novis (hos fata beent, hos prosperet aether!)
At picturatas vestes auroque micantes
Induitur tibi Pompa, atque omnes iactat honores,
Ornatosque ascendit equos, iamque agmine longo
Tendit in occursum: procedit lecta iuventus
Ordine, succedunt proceres: cava tympana late
Pulsa tonant, resonatque tubae clangoribus aether.
In medio, qui te ante omnes ardetque petitque,
Immenso fidum pectus devinctus amore,
Ingreditur dives cultu, phalerisque decori
Alipedis terga alta premit, cui Cyllarus ultro,
Et forma ac virtute minor concedat Arion.
At fratrum decora alta, velut tot sidera, euntem
Deducunt: qualis fido cum CastorePollux
Sese infert sublimis, et ore omne explicat astrum
Candidus, auratasque manu constringit habenas.
I, fatis accede tuis! Chorus omnis euntem
Deducet Geniorum, et mille exercitus alis
Flammatus iuxta incedens vallabit, et omnes
Avertet procul exagitans dira omina, pestes,
Et laetum praestabit iter: tibi dura silebunt
Flamina, soliusque interstrepet aura Favoni,
Ut quacumque rotas flectes, candentia passim
Liliaque violaque et purpura grata rosarum
Pingat humum, flavique erumpant pocula mellis.
Interea magni proles certissima olympi,
Atque astris cognatus Amor, cui sidera blandis
Nexibus, et tacito conspirat foedere mundus,
Seque inter pars omnis amat, blandeque tuetur,
U get opus, coeptisque instat, seque ipse fatigat,
Accenditque faces centum, centum explicat ignes:
Tum lectum media genialem sternit in aula,
Admirabile opus, pictisque tapetibus ornat.
Hos Phrygiae nevere manus, ditavit Hydaspes
Gemmifer, extremi donarunt vellere Seres.
At rerum natura parens, quo principe surgunt
Omnia, et occultis sumunt exordia causis,
Desuper arcano redolentes nectare succos
Irrigat, et liquidum ambrosiae diffundit odorem:
Quem penes, annorum tristes avertere morsus,
Parcarumque nefas; laetumque afferre iuventae
Perpetuae florem, qui durae fata senectae
Arceat, et longum donet nubentibus aevum.
Nec mora, sese intra penitus secedit, et omnes
Versat opes, versat secum, quas calleat, artes,
Et fingit connixa genus, te, Diva, parente
Quod subeat lucem. Minimum, est, quod terra ministrat;
Plus astris caeloque trahit: sciteque remiscens
Magnanimos creat Heroas, creat aemula matri
Sidera, formosos quibus Hesperus occulat ignes,
Gaudeat et solis contendi argentea Phoebe.
Sic eat: illorum stupeat virtutibus orbis:
Has magni exoptent in foedera ducere Reges:
At tua non ullis moriatur gloria saeclis.
QUo, Dux SUMME, tuam, quo te, dum Leucorin intras,
Carmine, qua canimus gaudia nostra lyra?
Nam neque Pindus habet quicquam, nec tota Aganippe
Par studiis nostris, par meritisque tuis.
Non ita mane novo redeuntis lumine Phoebi
Laetantur segetes, ridet et omnis ager;
Ut dulce est, oculosque tuos atque ora tueri,
Et nos posse tuo Sole dieque frui.
Currimus, et variis distringimus aethera votis,
Interea vox est omnibus una, VENI.