EN iterum redit ille dies, tot quem anxia votis
Optavit spes prisca patrum, et cor credulum Abrami,
En Christi Natalis adest. O quanta ministrat
Laetitiae argumenta dies! aperitur olympus,
Pax turbata coit, spesque interversa salutis
Orbi iterum affulget. Nil pomum et noctifer anguis
Porro nocent: medicator adest, qui triste venenum
Expiet, et saevi persanet vulneris ictum.
Surge, anime, et secli [Reg: saecli] oblitus tibi te affere, tota
Tota tua est, anime, ista dies. Quid gaudia cessas
Promere? quid laetas Domino persolvere laudes?
Turbent cuncta licet quassata hostilibus armis,
Nil quicquam pallere potes. Fiducia CHRISTI
Munit enim, cunctasque docet ridere procellas.
Vincitur hac quodcumque nocet. Retro astra coegit
Ire fides, augere diem: percussa recessit
Unda fide, geminisque fretis vallavit euntes.
Res invicta fides. Quod si nos nostra necesse est
Fata pati, durumque nefas, superare laborem,
Fer patiens, meritumque puta. Sed divitis auri
Pondera, et antiquos durum est liquisse penates?
Nudus in hanc lucem subiisti; aliena fuerunt
Cuncta: quid ergo gemas? verus tibi census JESU
Hunc serva, et toto fueris locupletior orbe.
Quid quereris? Sors ista ducis. Quam dulce Magistrum
Usque sequi, inque omnes una se spargere casus!
Robora, ferrum, ignes, laqueosque, Tyranne, minare,
Nil insanus ages. Inter tormenta beatus
Atque hilaris Christianus erit. Vilissima corpus
Pars nostri: parvum est hanc proiecisse: tenere
Si nobis potiora licet. De morte triumphum
Pangimus, ex ipsis lucramur praemia poenis.
O quantum est haerere Deo! Quare ite quietis
Ite animis, dilecta cohors, et fronte serena
Ipsa inter bella atque tubas caecosque tumultus,
Hac festa gaudete die, date munera ad aram,
Ferte preces: precibus solis Ecclesia vincit
Nil alia arma petens. Sed erit quoque Iova benignus
Et bona cuncta dabit, capient si pauca ministri.
At tu qui nostram voluisti assumere carnem,
Atque hominem geminare Deo, sermone potenti
Qui cum Patre operans fecisti quicquid ubique est,
Huc ades, et tandem tot circum fluctibus actos
Siste bonus: cohibe furias, fera contere bella,
Quoque regis caelum, firma quoque foedere terras.
QUi prius ingeniti natus de corde parentis
Unigenus, quo fonte fluunt primordia rerum
Naturae quantum exit opus, qui sidera certis
Legibus, et stabili fixit libramine caelum,
Inferior nil patre, nisi qua filius, ipse
Aeternus, Deus ipse, hodie, volventibus annis,
Quod dudum caelo pleni monuere Prophetae,
Venturi consulta cohors, de virginis alvo
Nascitur, humano numen velatus amictu,
Ut medius duplexque genus coniungeret inter
Mortales iterum atque Deum commercia prisca,
Et male turbatae sanciret foedera pacis.
Sacramentum ingens! virgo gravidatur ab illo
quem pariet: sermo est soboles, est sermo maritus.
Quem mare, quem tellus, et quod tegit omnia caelum
Non capiunt, portat casto sub corde puella.
Auctorem factura gerit; dat crescere in artus,
Mirum, opus artifici: cessant fastidia mensum
Illa decem: nil feta dolet, nil nixa laborat.
Laetabunda parit: parit, et de coniuge nescit,
Ac genetrix ut facta, manet tamen integra virgo.
Cede Manes, hic verus homo est, atque omnia nobis
Par, faciem, carnem, ossa, pati. Simulamine casso
Corporis illusisse oculis, et imagine vana,
Res indigna Deo est. Nescit male fallere numen.
Tu quoque, qui dum hominem versuta fraude fateris,
Maiestatem adimis, qua numen cuncta gubernat,
Cede procul, Deus iste, Deus: quod facta loquuntur
Et miri ingenium partus. Sine semine nasci,
Atque illibatum matri servare pudorem:
Flumineos latices mutare in pocula vini,
Ventorum cohibere minas, requiescere fluctus,
Marmoreum calcare salum, nec tingere plantas
In solidum coeunte vado, dare lumina caecis,
Invalidis robur, positis post funera vitam,
Solius res nempe Dei est. Istum ergo fatere,
Aut hoc omne nega. Quamquam quis crederet illi,
Qui tam certa neget? nam de ratione modoque,
Quis Deus et mortalis homo coalescat in unam
Personam, scelus est inquirere. Noluit ista
Aeternus nos scire pater, sed enim ille latere
Quod voluit, pietas summa est nil discere velle.
Credendum est, non rimandum. Frustra ergo salutem
Collocat in Christo, qui vel Deitate negata
Esse hominem dederit; vel qui mortalia membra
Inficians probet esse Deum; nisi dicat utrumque,
Atque hominem pariterque Deum veneretur in uno.
Hoc solum Christiana fides, hoc dogmatis almi
Norma docet: quicquid non congruit, omne venenum est
Et mortem, aeternae vitae pro munere, reddit.
Quocirca par est summa contendere opum vi,
Hoc ut depositum fidei intemerabile nobis
Constet, et, inferno frustra turbante tyranno,
Salvificum ad seros propaget dogma nepotes.
Et quia lux hodierna verendi tempora partus
Et sacrum revehit magni natalis honorem,
Hoc, agite Aonii iuvenes, et casta litate
Vota Deo, Emmanuhel nostrum celebrate faventes
Unanimi plausu: procul omni ex mente fugetur
Triste nefas, solum volvant praecordia Christum.
Et quamquam ad dulces deponere munera cunas,
(Eois licuisse Magis quod novimus olim)
Praesentique Deo nobis offerre negatum est:
Nostra tamen pietas claro ut sese exerat actu,
Pro re quisque sua munus deponet in ara.
Et Deus est, ubicumque suam posuit Deus aram.
STelligeri templa ante poli, flammataque Solis
Spicula, purpureumque diem, Lunamque facesque
Sidereas, tacitis solatia grata tenebris:
Cum neque navigerum spumaret fluctibus aequor,
Nec vernos expicta sinus turgeret in herbas
Terra virens, ventisve esset spirabilis aer,
Aeterni genitus, Deus ipse, e corde parentis
SERMO fuit, sine principio, sine tempore, et annis,
Quae post ipse dedit, quum iam virtute coacta
Illius haec rerum moles concrevit in orbem,
Et descripta suos volverunt saecula gyros.
In Patre totus erat, rursum pater omnis in illo:
Cumque alius Pater et Genitus, tamen unus et unum
Atque Parens, et Natus erant: Deus unus, et unum
Scilicet Esse Parens, et de Genitore resultans
SERMO sacer. Quantum maiestas ardua Patris,
Tantum etiam Nati se attollit gloria, quicquam
Nec tamen inde perit patri; ceu filius illo
Nec virtute minor: penes est par culmen utrumque,
Par virtus: Unum quia enim discrimina nescit.
Hic igitur, postquam culpa vescentis Adami
Arboris illicitae fructus, mortalia secla
Exciderant superis, et priscae lucis honore,
Gens exosa Deo, fortem miseratus acerbam
Et cladem foedam Evigenum, velamine nostri
Corporis obductus, pereuntem visit ad orbem,
Nos interque interque Deum, Deus ipse, sequester
Adstitit, ut ruptae sanciret foedera pacis
Denuo, et aeternam miseros inferret in aulam.
Quod fuerat numquam ante, studet fieri: et tamen illa
Quod fuerat, non perdit. Enim quia missus in orbem
Ut mortale genus iustumque piumque doceret
Exemplo monstrante suo, nempe ipse necesse,
Ut fieret mortalis, erat. Sic pondera dictis
Ut sua constarent, ac per facta ardua, soli
Et patranda Deo, male credula ducere posset
Pectora, salvifici suadens mysteria verbi,
Numen adest. Dubitas? monstrat mirabile partus
Ingenium, dat Virgo parens. Simul ille sub oras
Aetheris emicuit, tenebrosis ilicet umbris
Nox fugit, arridetque novo caelum omne sereno
Festa luce micans, fervet discursibus aer
Angelicis, passimque sonat caeleste per auras
Carmen:
Honor superis et adorea clara Tonanti!
Terrigenas secura quies, sine nube voluptas
Porro beet!Quis me o ponet sub montibus illis,
Stant iuga, decrevitque rubenti marmore Synnas:
Illic dulce mihi silvasque et roscida saxa,
Ac humiles habitare casas, camposque per illos
Lanigeros servare greges! hic iungere cera
Flumineos libeat calamos, et ducere carmen
(Sit procul hinc Galatea, proculque Amaryllidis ignes)
Victori umbrarum, caelo terraque potenti.
Non trepidus sudem studiis, curisque profanis,
Quis coquitur saecli ambitio, non purpura fallax,
Non dubii versent fasces; sed me otia pura,
Sed me casta quies, sed sancti gaudia ruris
Sustentent vacuumque metu, vacuumque dolosa
Spe nimium: CHRISTUM mediter, nil cetera curem.
Huc agite, atque nova formati pectora lege,
Quotquot Saxonicas studiis celebratis Athenas,
Aonii iuvenes, socios huc vertite gressus:
Omnis eo, ne state, simul gens docta volemus,
Gens Musis operata piis. Nil aequoris undae,
Navifragique aestus turbent, nil invia saxa,
Et si quae saevis obsessa latronibus antra.
Ecce omnis nostram Bethle migravit in urbem!
Hic stabulum, hic praesepe Dei est, hic nunciat ortum
Angelus, aeternique docet cunabula Regis.
Ergo ite et festis dotate altaria donis
Sacrificumque gregem: quaeque hic oblata fuerunt,
Ad Pueri praesepe Dei libata putate.
QUis candidi flos luminis,
Illustrior Solis rota,
Repente collustrans polum,
Noctis tenebras exigit?
Disparet ac condit facem,
Quae menstruum currum regit,
Maiore pressus lumine
Aufugit astrorum chorus.
Aeterna mens et lux Patris,
Descendit in carnem Deus:
Hic temporis mutat vices,
Noctemque vertit in diem.
Quousque mentes torpidas
Caligo tristis opprimet?
Et cum dies affulserit,
Vivemus atra nubila?
Recedat infaustus sopor,
Qui nostra vincit pectora:
Et noctis impiae chaos,
Quod astra nobis eripit.
Vigilate, Sponsus, en, venit,
Pulsatque amice ianuam:
Ut obviam fax fulgeat,
Pium liquorem affundite.
Facessat atra noxia,
Informis artifex necis,
Erebique terror, en, adest
Spes nostra, vita, lux, salus.
Quam dulce, Servator, tuum est
Os intueri et lumina!
Et quis ligatus fascias,
Quae nostra solvunt vincula!
Non tale Lucifer decus,
Cum mane lotus aequore
Emergit, indicans diem,
Ostentat, idem et Hesperus.
Tu solus omnes emines
Formae beatae sidere:
Non virginis lux aurea
Sic intimum iecur cremat.
Qualis Sabaeis messibus
Prospirat aura turea,
Quod cinnamum rarum sapit,
Hoc est, Beate, odor tuus.
Gaudete, proles Isaci,
Cui sancta sanctorum patent.
En, alter Aaron adest,
Et victima ipse et Pontifex.
En, iste Moses verior,
Qui nomen Israel regat,
Gentemque liberet suam
Pharaonis efferi iugo.
Hic ille Jesus noster est,
Qui frangit hostium minas,
Et possidere divitum
Dat culta agrorum pinguia.
Ubi mella cautibus fluunt,
Et saxa sudant nectare,
Omnisque vena fontium
Lactis propinat pocula.
O una, Bethleem, urbium,
O una praeclarissima!
Quae Principem rerum tuo,
Beata, contines sinu.
Quamvis stupendis arcium
Nil turribus superbias,
Nec lata spargas moenia
Descripta parvis finibus:
Flos orbis Eoi tamen
Surrexerit, Solyme, tibi,
Dominumque victrix gentium
Roma ipsa submittat caput.
Quid saeculi ambitus furis
In exstruendis molibus?
Et squalidas sordes putas,
Nisi marmor atque aurum tegat?
Tu rubra nudas litora,
Ut bis rigescat sericum:
Ut sideri par fulgeas,
Tu saxeos ignes petis.
At ille, qui torquet polum,
Cui terra et astra serviunt:
Vastumque murmur aequoris,
Quin ipse Tartarus tremit:
Hic inter horridum specus
Feno involutus hispido,
Qua vile brutorum genus
(Res mira) pascitur, iacet.
O usque luxus divitum,
Abominabilis Deo!
O usque paupertas pia
Grata atque amica Numini!
Quodcumque mundus aestimat,
Id nempe despuit Deus:
Qui stulta deligit sibi,
Ut concidat vanus tumor.
Hinc omnium primos vocat,
Vel ipso Olympo interprete,
Quos vita pura et innocens,
Procul urbium pompis tenet.
Qui rure felices suo
Ac arborum laetis comis,
Gemmas et aurum nesciunt,
Quosque illa fabricant dolos.
Salve, o aeterne Conditor
Et siderum, et terrae, et maris,
in carne terrestri Deus,
Deumque vestiens homo!
Salve, o Sequester optime
Nos inter ac inter Deum!
Ovile, pastor, ianua,
Et vitis ipse, et vinitor!
Age alme pacis arbiter,
Et nos serenus aspice!
Sint hactenus bella impia,
Et saevus armorum furor!
Secura currant otia
Te candide colentibus:
Sin hoc negabis, da Pater,
Calcare saeclum et vincere.
Incumbat hostis impotens.
Et omnium nudos agat
Per orbis oras exules;
Sit dulce, quos caelum manet.
Nescit prophana iniquitas,
Amare te, quos presseris:
Et cum probari passus es,
Mox vindicare acerrime.
Certamen acre celsior
Functos triumphus excipit:
Ubi pugna longior fuit,
Sublimior laurus viret.
Ite, ite, Pubes Musica,
Devota Numini manus,
Et dona ad aram solvite,
Sed liberali dextera.
Quodcumque donatur Deo,
Id hostium effugit minas:
Et quicquid expers casuum,
Hoc vera computes lucra.
Frigida nox terris humentem induxerat umbram:
Iamque urbes, atque almus ager, tum frondea silva,
Quin ipsum torpebat amicum murmur aquarum.
At non Bethlaeis sub montibus acer Joas,
Atque Efrem formosus, et Ammathaeus Elissar.
Servabant pecudes, pecudes sub montibus illis
Servabant fusi insomnes per gramina cana,
Et matutinos optabant sideris ortus.
Tum limen, conversa caput, spectabat Eoum,
Arctos, et obliquo findebat sidere noctem;
Cum subito ruptum, sed non cum fulmine, caelum,
Et pictae patuere fores stellantis olympi.
Emicat egregius iuvenis, cui lactea Phoebe
Ultro, et formosos submittat Lucifer ignes.
Ut super attonitum pecus, attonitosque magistros
Libratus stetit, ambrosio mox ore secutus,
Ne pueri trepidetis, ait: si gaudia festa,
Si pia sollicitis praeco bonus otia terris
Nuncio stellata superum demissus ab arce.
Qua se scruposo Bethle non maxima colli
Attollit, camposque procul despectat amoenos,
Mundi aeterna salus, duro puer editus antro
De casta genetrice, inter iuncosque palustres
Graminaque impositus recubat, sua pabula muto
Quod iuxta accumbit pecori. Nunc ocyus ite
Visere, Pastores, magni incunabula partus.
Nempe Puer, nempe ipse cupit puer ille videri:
Ipse hominum custos, ovium custodibus optat
Atque orbis nosci Pastor sacer. Ite faventes.
Sic ait. Extemplo laetis concentibus aer
Et picturatis exsultat flammeus alis.
Nam caeli chorus omnis, et altae exercitus aethrae
Descendit rerum Domino, et vastum implet inane.
Illi corripuere viam, qua semita ducit
Nota viae, atque hilares parvum magale subintrant.
Cumque vident puerumque almum, matremque pudicam,
Circum autem innumeras acies, quas maximus aether
Sustinet, et puro volitantes lumine pascit,
Prostrati dant vota, et agrestia munera libant.
Ante alios Musam incultam meditatur Joas,
Pastorum et longe nemorum decus, acer Joas,
Et tale arguta deducit arundine carmen.
Dulce satis humor, fessis in gramine somni,
Matutini apibus rores, sitientibus undae:
Te nobis, divine puer, nil dulcius uno.
Formosae platanus, formosae ad flumina ripae:
Irriguos formosa nitent quoque poma per hortos:
Tu sed enim, formose puer, formosior ipse es.
Cum nitidum Sol mane novo caput exerit undis,
Et sola terrarum claro imbuit aureus astro,
Laetantur segetes, laetantur roscida prata,
Et saxis illisa crepat iucundius unda:
Tu simul alme puer venisti in luminis oras,
Sponte sua natas miratur campus aristas,
Et matura arbos alieno sidere poma.
Flumina odorato manant vaga nectare, et omnis
Sudat silva favos, et mellis fundit honorem.
Pascite dilectae pecudes, et pascite tauri.
Iam licet, et fas est silvas errare per omnes,
Atque impune nemus, securaque carpere prata.
Cessant insidiae, cessant fraudesque dolique,
Et toto excedunt tristes procul orbe furores.
Excedunt ferratae acies, ac flebile bellum.
At pietas, at sancta fides, at laeta per agros
Pax volitat. Niveae luces comitantur euntem,
Et cantus, choreaeque, et apertis otia portis.
Nulla super rabies; mollescit et ira leonum,
Non saevit lupus, acre genus; non amplius ursi
Stragem atram meditantur ovilibus: alma voluptas
Ruraque pastoresque tenet silvasque beatas.
Pascite dilectae pecudes, et pascite tauri.
Audieram, multumque animo, dum flumina iuxta
Aut umbras inter virides, ut plurimus, erro,
Mecum antiquorum relegens oracula vatum,
Quaeque per hos ipsos montes, et frigida tempe
Jessaeus cecinit divino carmine pastor:
Quaeque alii, quibus arva inter silvasque virentes
Incaluit cor saepe atque est percussa Deo mens,
Rimabar, quem venturum volventibus annis
Aeternum canerent regem, mundique monarcham.
Quo duce mortales, arma horrida, et horrida bella
Exuerent, firmamque ligarent saecula pacem.
Tu, Formosus, eras. Te finem oracula vatum,
Te metam sibi veridici posuere Prophetae,
Ne qua ultra ambages obscuraque carmina ducant.
Et tibi nunc lex ipsa tacet. Tibi fulmina ponit,
Nec gemini silicis tabulas, velut ante, minatur
Instrumenta necis. Solymeia templa valete,
Hic totum penetrale patet, arcanaque sacra.
Quo nemore, aut quo rure legam tibi, Dive, coronam,
Unde tibi frontemque, et dulcia tempora velem?
An, qua formosus fluvio Iordanis amoeno
Palmiferas nutrit silvas, et liber inerrat?
Aut immortales cedrus ubi Libanon ingens
Educat, umbrosisque in sidera montibus exit?
Namque licet tuguri exigui sub paupere culmo
Ignotus populis lateas, sine divite gaza
Regali procul ostro, et eburni dente Elephanti,
Amplexus praesaepe; at magni machina mundi
Te canit, auctoremque suum laeta astra celebrant.
Quin Acheron, quin ipse trifauci Cerberus ore
Te tremit, eversorem olim Letique Erebique,
Maesta gemens, frustraque immitis limen Averni
Conclamat, vastumque chaos, sine lumine regna.
Huc ades, o, hederasque atque hos tibi, Parve, corymbos
Accipe nunc, lenisque fave. Maiora sequentur
Olim, cum firmata virum te fecerit aetas,
Cum patrem testatus eris per grandia facta,
Et tibi cesserunt aegri, dira agmina, morbi:
Et venti posuere minas, et murmura rauca:
Et recidiva suis micuerunt funera tumbis.
Tum centum tibi, Sancte, aras, altaria centum
Per nemora, aeriosque, intonsa cacumina, montes,
Pastorum statuet pubes: tibi lactea fundet
Pocula, cum flavo mellis gratoque liquore.
Quin etiam frondenti olea lauruque comanti
Sparget humum, festasque inducet fontibus umbras.
Ibit rustica turba virenti incincta cupressu
Incomptum caput, et mollem per graminis herbam
Agrestes plaudet choreas, et carmina dicet.
At procul umbrosis habitans sub vallibus Echo
Ludet, et acceptas referet sub sidera voces.
Haec tibi Pastores celebrabunt sacra quotannis
Et totum late spargent discenda per orbem,
Ultra Helicen, Scythicasque nives; ultra acria Cane
Sidera: qua tepidum mundus devergit in Austrum,
Qua venit, et sero succedit lumine Vesper.
Dum pictis avium pennis sulcabitur aer,
Messibus undabunt segetes, dum flumina pisces,
Pascet silva feras, et erunt in vallibus umbrae;
Semper honos, Puer alme, tuus, laudesque manebunt
Haec Joas pangebat, et , o puer alme, canebat:
Usque canebat, io Puer alme, atque oscla ferebat,
Donec purpureo praevertens Lucifer ortu
Et noctem, et pariter cantanti abrupit avenam.
Vos etiam Musaea cohors, vos aurea pubes,
Florenti Sophiae atque piis addicta Camenis,
Divinum ad Puerum devoto tendite cultu.
Leucoris haec, Bethle est: templum, cunabula: Christus
Intus ubique iacet. Vocat Angelus: ite frequentes,
Ite mei. Castos laudes celebrate per Hymnos:
Allegate preces: date pura candida mente
Dona Deo, date dona Dei, gens grata, ministris.
ERgo ubi devexae brumali a cardine metae
Sol movet, et sensim eluctans maioribus addit
Se spatiis, magni redeunt solemnia festi,
Et pia Christicolis sacra instauranda per orbem.
Namque dies, en, rursus adest, quo regia virgo,
Hebraeum genus, aetherio de semine feta,
Humanos indutum artus,et carnea membra,
Servatorem orbis, caeli terraeque potentem,
Magali procul enixa est sub paupere, cunctis
Officiis defecta, sibi sola omnia mater,
Et mater simul, atque simul (mirum) innuba virgo.
Sancte puer, si parva tibi incunabula circum
Fusi humiles, fassi culpas, de pectore puro
Vota damus, laetique tuum celebramus honorem,
Huc ades, huc, pie Nate Dei, Deus ipse, perennis
Exortus de mente patris, sed temporis expers,
Nec nascendo umquam a charo genitore revulsus.
Qualis nec sine luce sua Sol aureus umquam est:
Et lux cum Solis semper conectitur orbe,
Unde fluit, rursusque in eundem obversa resultat.
Namque prius caelum ac terrae, campique liquentes
Te Duce principium caperent, unde omnis in orbem
Concrevit mundus, ratio sensusque paternae
Arcanum mentis penetrale usque usque tenebas,
Immensum assidue, quod eras, meditatus amorem.
Qui te nunc, puer alme, aurati limen olympi
Migrare, et nostras miserantem invisere terras,
Usque acres miscens stimulos sub pectore, et usque
Incumbens ipse ipse sibi, fenoque iacere
Compulit, expositumque Noto, gelidisque pruinis,
Et teneros horrere artus, quando omne patebat
Convulsum tuguri vitio latus, et breve culmen.
Aspice venturo laetentur ut omnia saeclo:
Ut nova torpentes lux exigat orta tenebras.
Apparet procul Eoo sub limine, magnus
Qua rapidum sonat Euphrates, Tigrisque per alta
Saxa ruens scopulosque irato spumeus amni
Volvitur agmen agens, caeli astrorumque peritos,
Nec pulchra sine mente viros, quod duceret, astrum,
Bethlaeisque adeo medios consisteret oris,
Clarum, ingens, penitusque novum. cui saevus Orion
Auratum, et multa stellarum luce coruscum
Submittat vel sponte ensem: cui maximus Anguis
(Quamvis per geminas, magni instar fluminis, Arctor
Centum ignes, centum rutilo trahat agmine flammas
Cedat, et ipsa adeo formosae cornua Lunae.
Sive aliquis tantum accendit, seque abdidit intra
Caelituum de gente, iubar; seu vera refulsit
Sidere flamma novo (nam sidera parturit aether)
Fit rerum novitate fides, venisse beati
Auctorem saecli, loquitur natura parentem,
Testantur tot signa Deum. Tibi Delphica Pytho
Fata obliqua canens, Lybicae tibi praesul arenae
Corniger, et surdis Dodona obmutuit antris.
Quin etiam Styx ipsa silet, nec Cerberus ore
Tergemino horrendum fremit amplius, et latrat umbras.
Et iam tum victorem Erebi,letique futurum,
Et culpae informis, metuens haud cassa, veretur.
Salve hominum indubitata salus, totque ante per annos
Exspectate puer, qui nunc licet ore tenello
Arrides charae blanditus ad oscula matri,
Interea tamen et terras caelumque profundum,
Ipse auctor, Dux ipse regis. Tibi sidera celsa,
Et vigiles stellarum ignes, tibi euntis in orbem
Aevi alae currusque volant, annosaque saecla.
Salve, inquam, et miseris tandem, et tot vulnera pas sis [(reading uncertain: ?)]
Auxiliator ades. Viden` atro turbine Mavors
Ut ruat, et late incumbens ferus omnia vastet?
Non aliter, quam qui Alpina de rupe volutus
Praecipitat torrens, campisque insultat, et atram
Diluviem exercet campis: ruit ardua silva,
Ardua saxa ruunt: Stat summo in vertice Pastor
Attonitus, clademque gemens despectat amaram.
Quanta patet laetis quondam Germania cultis,
Nunc sterili damnata situ, viduata colonis;
Seu Nabataeum Eurum contra, Dacosque feroces
Illyrico pingues ripas praetenditur Istro;
Codano seu clausa mari est, ubi Belthica in arctos
Stringitur unda sinus, hibernoque excita fluctu
Cimbrorum radit terras, uberrima regna,
Exiliis agimur, vel iniqui militis ense.
Nec plagae pars ulla vacat: perit omnis ubique
Teutonie, funusque sibi est et turpe cadaver.
Ut cum, triste malum, cancer, labente veneno
Saevit edens corpus nec quicquam aut gramina lecta,
Aut doctae prosunt artes: sparsa undique pestis
Regnat, et indomito consumit viscera tabo.
An patimur, Sancte, has clades, tamque acria bella,
Puro auro ut formata aetas, puro otia ab auro
Excipiant miseros, et pax aeterna secundet?
Qualis vere novo gelidae post sidera brumae
Se novat, et senium ponens convertitur orbis.
Sidera mota tonant, diris micat ignibus aether,
Terra tremit, vastis undant ex imbribus arva.
Mox Zephyri levis aura pio per prata susurro
Increpat: hinc nitet omne solum: stat frondea silva:
Ridet ager, campusque: it formosissimus annus.
An potius noxae et scelerum caelestibus iris
Poscimur, immensumque nefas et saecla piamus?
Quicquid erit, iam parce, Pater, parce, alme, rogamus,
Et fessis requiem indulge, pacemque serena.
Quid iuvat, antiquo demissam a Teutone gentem,
Qua non ulla magis casto tibi dedita ritu
Et celebrat sacra, et puros instaurat honores,
Perpetuis ardere armis, atque in sua tristi
Viscera turbatam rabie convertere dextram,
Artificem bellorum, atque insuperabile fulmen?
Cum saevae contra Aemoniae Maumetica regna
Otia laeta colant, nec tela arcusque sonantes
Audiat Ismariis Rhodope celebrata Camenis,
Plena odiis caeli atque tuis? Tibi sponte fatemur
Criminaque et culpas: tibi fusi altaria circum
Immemores grataeque dapis, gratique liquoris
Vota damus, lacrimisque ingentibus ora rigamus,
Respice io, felixque tuis mitisque propinqua.
Quod si tantus amor bellorum, et dira cupido
Mentibus insedit, rigidum ut deponere ferrum,
Assuetum praedis, indignataeque recusent
Pacem ferre manus, da, signa inimica ferantur
Ultra Hypanin Phasinque, aut qua Jordanus amoeno
Flumine Idumaeas purissimus irrigat undas.
Ut spolia, et captos Christiana e gente triumphos
Divitis eversorem Asiae poenasque reposcant,
Et cidaris Romanum aurum Saracenis adoret.
Interea doctas Pubes operata per artes,
Rixasque, turbasque, et quicquid denique vitam
Scit maculare, nefas addens, fugite ocyus omnes,
Et casta cum mente probatos vivite mores:
Nunc autem et festis cumulate altaria donis.
SErvator alme, prospera
Quem ducimus tibi diem
Festis sacratum gaudiis;
Nam saeva circumstant mala.
En hostis atrox imminet,
Fremitque; bella et sanguinem:
Si posset, omne funditus
Fidele nomen perderet.
Te nostra concinit lyra
Non indecoro carmine,
Qui virginis castae sinum
Amplexus, astris imperas.
Quamquam tuum quis, o Puer,
Mortalis ortum edisseret?
Tu natus aeterni Patris,
Nec te prior Pater tamen.
Par culmen, una aeternitas,
Par utriusque gloria:
Qua filius, minor Patre;
Par arduo Patri, ut Deus.
Mundi repertor est Pater,
Et Sermo factor omnium:
Nam te simul promsit Pater,
Simul omnis orbis exstitit.
Et pulcher astrorum chorus,
Unde ordo temporum fluit:
Et marmor undantis sali,
Et terra feta fructuum.
Te bruta et excors natio
Fatetur auctorem suum,
Seu laeta silvarum colat,
Seu vitreas amnis domos.
Ut imperas, virtus Patris,
Dant alites pictas aquae,
Queis [Reg: Quibus] omne pubeat nemus,
Dum verna blanditur dies.
Tibi arduos vultus homo
In astra rectus sustulit,
Pulcher, peritus, innocens,
Exemplar artificis sui.
Heu perfidae aspidis dolos!
Heu feminae obscenam famem!
Hinc noxa mundum perculit,
Et mortis aperuit viam.
Ruit ille ab alto culmine,
Et Principe avulsus suo
In omne procidit nefas,
Dum saxa et aera habet Deos.
O dira mentis caecitas
Oblita lucis pristinae!
Partitur orbis in Deos,
Et orbis ignorat Deum.
Pars alma pocla fontium,
Pars Numinis flammam loco
Veneratur (o demens genus!)
Pars arborem antiquam colit.
Est qui latrantem consecret,
Aut turpe, Simias, pecus;
Vel coniugem olentis caprae,
Libidinosior fero.
Meretur aras Iupiter,
Quod exigit regno Patrem,
Et summus audit Caelitum,
Sororis incestu reus.
Si quis rapinis nobilis,
Et caedis appetentior
Mars triste pugnando furit,
Fit proelii et belli arbiter.
Non pestis ulla mentibus
Tam feda, tam tetra incubat,
Quin nomen invadens novum,
Templis dicaretur Deus.
Sic quisque dum Deum studet
Fecisse, vel mores malos:
Longe excidere omnes Deo,
Et praeda facti Daemonum.
Nec Abrahae genus iuvant
Legum sacrarum oracula;
Dum corticem externum premit,
Et verba, non mentem putat.
Sperat salutem gentium
Ducemque promissum sibi;
Sed purpura et gemmis stupens,
Pannos casamque non capit.
Huc Jebus, huc ades Salem,
En, Siloe venit tuus:
Quo saxeus porro silex?
Lex viva de Sion datur.
En, ille vates maximus,
Quem Legifer cecinit Senex,
Imaginem cuius tulit,
Cum Principem Israel daret.
En, ille quem Jacob vetus,
Cum nil videret, viderat:
Qui tingeret stolam suam
Rubentis uvae sanguine,
Flos lactis exspirat tibi
Ad candidi dentis nivem:
Insuave nectar, prae tuae
Lucis beato sidere.
Nil amplius falso licet,
Se pandit ipsa Veritas:
Nescire quis potest Deum,
Qui se videndum prodidit?
Quid, Sancte, praedicem prius?
Quid ultimo mirer loco?
Partus adorem mysticos,
An nostra pangam gaudia?
Ne perderet, quod fecerat;
Quod fecit, auctor, factus est:
Fit mater, expers coniugis,
Et virgo, quae peperit, manet.
Qui terram et astra temperat,
Hic vagit in cunabulis:
Antiquior caelo et chao,
Hic visitur parvus Puer.
Nil detrahit corpus Deo,
Nec obruit hominem Deus:
Est aliud homo, aliud Deus;
Et unus est CHRISTUS tamen.
Ridet profana Graecia:
Nec res Lycei est, credere.
Quod mente percipi nequit,
Hoc sola comprendit fides.
Gaudete, quicquid gentium
Late per orbem spargitur:
Nunc esse filiis licet,
Quando unus omnium Pater.
En, aureum rursus nemus;
En, porta caeli panditur:
Mutantur astra terreis,
Cum terrea haud sprevit Deus.
Te, Sancte, quaesumus, Puer,
Hoc da die nasci tibi
Puro enovatos pectore,
Ut ipse nobis natus es.
Compesce bellorum nefas,
Et redde pacis otia
Certae, manentis, sobriae,
Nascente te qualis fuit.
Ut ipse semper in Patre es,
Et semper unum cum patre,
Sic in te ut alter alteri
Fac simus unum, unum tibi.
Nunc erudita civitas,
Offerte festa munera:
Si quid ministris fit bene,
Id imputant Domini sibi.
CUi lacrimarum non oculi scatent,
Genaeque molles? cui miserabiles
Plorare singultus molestum,
Stelliferi ut moderator orbis
Titan, amictus syrmate lugubri,
Hucusque sidus condidit aureum,
Atraque frontem nube tectus,
Tot nebulis caput impedivit,
Septentrionis grande decus gemens,
Orbisque lumen deficere alterum;
Dum denuo cristas tyranni
Subrigere atque superba colla
Saevi allaborant? Occidit, occidit
AUGUSTUS ultor! flebilis omnnibus,
Servire qui foedum recusant;
Praecipue tibi, LEUCORI almae.
Redire soles praecipites queunt,
Annusque laetas rursus agit vices:
Ille ille irrevertendus orbem,
Et dubias bene liquit oras,
Fortuna regnum mobile ubi tenet,
Caeli potitus siderea domo:
Hic floret aeterno triumpho,
Laurigero potiore curru.
Compesce lamenta, et lacrimis modum
Nil profuturis pone: magis, pia,
Numen benignum concelebra,
Et faciles miserantis aures,
Cunasque Nati, quem neque vertili
Suspensus aether fornice flammeus,
Nec splendor aeterni decoris,
Aut patriae similis potestas
Tenere novit: praeminet omnibus,
Et vincit ardor debilis ah! luti,
Et criminum non aequa moles,
Vinculaque inferius parata,
Trucesque poenae: desilit ocyus,
Mortale corpus ut geminet sibi,
Camposque squalentes coloni,
Ruraque pigra coaequet astris.
Ergo ille castae pusio virginis
Duris revinctus fascibus eiulat
Mortalium infaustos labores,
Et tumidum atque ferocientem
Apprensat Anguem nil trepidus, manu et
Quamvis [(printer); sic: Quemvis] tenella strangulat, ut technis
Centum relabi doctus aegre
Sustineat sinuare caudam.
Quid nunc minores, docta, animos geras?
Quid dura saevi nubila temporis,
Et triste conspirantis hostis
Attrepides, Witeberga, robur,
Quem posse vinci plus vice simplici
Respersa vidit Misnia sanguine?
Nec, si universus pugnet orbis,
Vicerit hic pietate vera
Caeloque fretos. Quare agite, et novis
Mactate Patrem laudis honoribus,
Clarosque adornantem triumphos
Progeniem superi parentis,
Et laeti et expertes sceleris mali:
Post et ministros muneribus piis
Solamini largi, ut ne inanem
Forte manum lacrimentur aegri.
TUrbidum nimbis caput,
Canoque respersum gelu
Bruma, hiemantis anni
Vetusta proles, late in arvis
Ostentans, tum choreae
Dux astricae, lucis Pater,
Deflectens altivagam quadrigam
Laxiorem in orbem,
Vocale barbiton quatit,
Festumque poscit canticum monendo.
Fave puer divine,
Cui nostrae modo militat
Studium Camenae.
Fave, o, serenatoque vultu,
Quo terramque, et astra pacas,
Aspice carmen,
ANTISTROPHE I.
Flammeo de pectore
Vates quod instinctus tuo,
Parve tibi propinat,
Amore mentem sauciatus.
Ite hinc nugae canorae
Detrita senio [(printer); sic: scenio] sommnia:
Hectorque, ac Iliacae favilla:
Quaeque prima remo
Audace rupit aequoris
Sacrum profundum puppis, et professae
Necis viam commenta est.
Me Dircaea iuvat nova
Cithara integrare
Mele Tonantis nato, et eius
Sacro dedicare curas
Non sine plausu.
EPODUS I.
Te stelliferis sedibus aethrae,
Qua perpetuas flectit habenas
Pater aeternus, mundumque regit,
Demisit amor:
Numenque quod stygis [(printer); sic: stygiis] tremiscunt
Stagnantis igne flumina,
Cerbereusque canis,
Duris catenis debitus,
Umbrare velo carneo coegit,
Mortalium salutem
Mortalis ipse ut instaurares,
Sanciens foedus novum
Pacemque aeternam, copula ipse
Connectens hominem ac Deum.
STROPHE II.
Non minor magno Patre
Ex Patre semper nasceris:
Inque Patre usque calles
Sophie, mens, sensus: cui omnis
Rerum natura coepit,
Et natus orbis, qua patet
Vasto in sese ipsum obiens reflexu,
Dum tibi nec ortus,
Nec finis ullus, cetera
Fataliter qui destinatus urget
Ruitque. Quo propellis
Audax ab fragilem nimis
Erato carinam?
Age, ocyus frena impotentem
Ausum, et vela verte retro,
Improba vela.
ANTISTROPHE II.
Ingredi ergo ausis mare
Vesana, quo tot nuda re-
mis fluitare transtra,
Forosque ruptos, naufragamque,
Spectaculum triste, turbam
Frustra quiritantem vides?
Scrutari ne nimium labora,
Quod latere caelum
Voluit tegendo. Pessime
Mortale semen, nescium sui ipsum,
Verenda caeli quaerit,
Et deprendere avet fide
Capienda sola.
Fuge hoc genus vesaniae. At tu
Salve tot petitus annis,
Maximus infans.
EPODUS II.
Salve, et dubiis casibus actos,
Bellique malis dura iubentis,
Miseros ex quo Pax laeta fugit
Solare bonus,
Solare, et impium furorem
Constringe, aheneis lupa-
tis tumida ora premens.
O quot tibi sanctum in caput
Sistam coronas carminum nitentes,
Servator alme, Enyo
Orcum simul fugato armorum!
Interim pubes mea
Gratanti pompa i, solve in aram
Plenam munere dexteram.
BRumae annus, puerique Dei sua carmina cunae
Exposcunt, tacitamque movent chelyn. O ubi colles
Bethlemici! aligeris et concelebrata catervis
Antra casae? qui me o liquidas Jordanis ad undas
Sistet, et ingenti praecinget tempora lauru?
Sive per exustas damnato sidere terras,
Qua nulla humani cultus vestigia restant;
Seu quas perpetuis nivibusque et frigore durat
Tristis hiems, ipsos via si calcanda per hostes,
Non eat haec sine honore dies. Quodcumque parentum
Primorum mala simplicitas, funestaque fructus
Pabula traxerunt noxae, qua tota periret
Posteritas infausta, hodierna in luce remittit,
Omnis et exuitur mortali e corpore pestis.
Ut miseros, quos ante informis ianua leti
Usque patens captabat, et atrum limen Averni;
Hos nunc formosi invitet domus ardua Olympi,
Gaudiaque et nullo sine intercepta voluptas.
Sancte Puer, summo genitori aequaeva potestas,
Par fragili corpus matri, tibi sidera terrae,
Mortalemque Deo licuit, aeterna caducis
Miscere, et totas naturae evertere leges.
Non aliter meruit nasci Deus. Integra virgo
Feta fit, et fetum quamvis excludat in auras,
Virgo tamen virgo illa manet: pariterque puella est
Et genetrix, nec nota viro. Non istud acutae
Vis mentis comprendere habet: ratio omnis hebescit,
Nec potis est miri ingenium cognoscere partus,
Ut velit, et partes animum raptarit in omnes.
Sola fides complexa tenet, quae rebus adhaerens,
Et confisa sibi fugit internoscere causas;
Nec scrutata modum dubitans, mysteria credit.
Si tamen occiduae caeli immortalis honorem
Telluri, et parvis componere magna licebit:
Laevia sic olim candentis corpora vitri
Accipiunt redduntque diem, neque distrahit hilum
Fulgentis speculi glaciem, vel caeca relaxat
Vincula materiae lucis penetrabilis aura.
Vix ubi natus eras, centum miracula, centum
Testantur te signa Deum: lux nocte renidet
Sub media, spelndetque novis caelum auctius astris.
Personat, immensisque poli subtexitur alis,
Quacumque ora, patet: descendunt sidera, et omnis
Stat cunas circum flammatae exercitus aethrae.
Nusquam bella tonant: nusquam fera proelia fervent
Mollia pacatae traducunt otia gentes,
Et recreat fessas armis Concordia terras.
Iam quoque dum patrias versat Mars improbus ora
Et versum fas atque nefas, ades alme, rogamus,
Ac post tot miserans clades, post funera tanta,
Respice, longinquis finemque laboribus adde.
Adde bonus! cernis, quam late sanguis inundet
Humanus, quantis albescant ossibus agri?
Nondum dira tamen ferro, tristique furori
Scit rabies posuisse modum: sed frena remordens
Exsultat, pacemque haud una strage moratur.
Quid scelerum innumeras facies, et tot nova pestis
Nomina commemorem, quae passim impune per arma
Increscunt animis, mittuntque in saecula labem?
Si noster non sordet honos, si vota litamus
Digna tibi, gratasque preces, ades o bone tandem,
Et dirum aeternis Martem constringe catenis,
Cui pietas neque cordi, aut magni regula honesti;
Sed furor, et raptus, et numquam expleta libido.
Interea doctis studiis operata Iuventus,
Hoc agite, ac festis mactate altaria donis,
Pro re quisque et forte sua. Non maxima dari
Poscimus: at parco nimium nimiumque maligno
Vix merces speranda ingens pretiumque datori est.
QUi tollendo orbis sceleri, tristique reatu,
Et quicquid miseros poenae terretque premitque,
Aethereas liquisti arces, tua regna, pudicae
Virginis illapsus gremio, quam sanguinis alti
Nobilitas, Regumque decus clarabat Avorum,
Ipse tibi fragilesque artus et membra caduca
Finxisti, patrium iam dissimulatus olympum,
Huc ades, et quos, Sancte, tibi celebramus honores,
Innumeris gens functa malis, sibi vixque superstes,
Aspice, sed felix, et qualis turbida quondam
Sidera, fulmineasque hiemes, et concita pacas
Aequora, cum iussi ponunt tibi flamina venti,
Et pariter pelagi cessant, terraeque labores.
Nos quoque, nec nescis, multa heu ac dura fatigat
Tempestas, ex quo incubuit feralis Enyo,
Et semel excussit pacem, dirique furoris
Semina dispersit populis, tetra unde libido
Mentibus, armorumque incessit maximus ardor.
Vidimus exustas funestis ignibus urbes,
Et late exiliis miserorum ac dura gementum
Fervere agros totasque vias. Pars moenia fessis
Tuta petit, silvas alii, nemorumque per altas
Conduntur latebras, aut cincta paludibus atris
Tesqua habitant, celebrata feris. Quid fallere prodest
Hostiles gladios, saevumque exire furorem,
Si miseros tristisque Fames, et lurida Pestis
Assequitur, diri spargens contagia morbi?
Sternuntur leto pariter iuvenesque senesque:
Nulla dies maerore vacat: luctusque gravantur
Luctibus: ad manes immensum extenditur agmen.
Musarum vox nulla sonat, Pindumque per omnem
Et citharae cantusque tacent: pro carmine docto,
Et quicquid dictis Sophie immortalibus edit,
Maesta crepant planctus, damnataque fletibus aera.
Nate Dei, Nate idem hominis; de Numine Numen
Principium, non tempus habens; cui machina rerum
Extat, et in numerum currit pulcherrimus aether:
Quando semel te induxit amor, qui maximus usque
Mentem urit, stimulosque acres sub pectore versat,
Ut fragilem imbiberes moriturus nectere carnem,
Nosque adeo vincire tibi, miserere tuorum,
Ab fabricae miserere tuae. Tibi surgimus uno
Ortu omnes, simul ac molli tua dextera gleba
Instituit mortale genus. Num paenitet acti,
Et totum tibi sordet opus? finemque minatur,
Principium quae causa dedit? reminiscere pacti
Foederis, atque incumbe tibi; quo mitius orbis
Nil habet, aut gemino caelum complectitur axe.
Nos commissa pati, meritasque exsolvere poenas,
Novimus: en, ultro tibi nos pecavisse [Orig: peccasse] fatemur.
Sed pudet, et veniam petimus, lacrimisque dolorem
Testamur strati per humum, pacemque rogamus.
An nihil ignosces, qui cuncta ignoscere natus?
Et dulce est gratumque tibi, vel tota perire
Saecula? tum viduas squalere colentibus aras?
Durities non tanta tibi. Da cernere finem
Aerumnis, miserosque leva. Tu sistere morbos,
Et diram cohibere famem; tu vincere solus
Bella armata potes, strictumque retundere ferrum,
Artificem Leti, pacisque reducere morem.
Qua melius maiusve nihil neque flammeus aether,
Nec mater communis, humus, nec caerula norunt
Marmora, quae medias involvunt undique terras.
Omnia pace vigent,perdurant omnia pace.
Pax mundi connectit opus, rerumque tuetur
Naturam, ne sicca velint concurrere lymphis,
Aut cum frigoribus flammae vapor igneus arma
Conserat; indigesta rudis ceu semina mundi
Cum tegeret deforme chaos, pariterque volarent
Inter se commixta modis pugnantia miris.
Pax celebrat terras populis, pax navibus undas,
Humanisque aperit, quaqua patet, usibus orbem.
Innumeras solers exercet et invenit artes:
Virtutes monstrat legum pia mater et aequi:
Quodque audit, facit esse hominem (nam bella Leones,
Ursorumque decent genus atque immania saecla.)
Hanc redde ereptam miseris penitusque fugatam,
Quaque ligas elementa fide, quo iungis amore
Naturae discordis opus, hoc, Optime, rursus
Concilia gentes, diductaque pectora iunge,
Aeterno firmans reparatam foedere pacem.
Haec hodie vovisse iuvet: tuque o mea pubes,
Posce eadem, posce assiduis noctesque diesque
Questibus, aut quacumque alia lenire Tonantem
Iratum ratione licet, veniamque mereri.
Nunc autem facito ara suos quoque plena ministros
Exhilaret, multoque graves domum ab aere remittat.
VEnit, et festo celebranda ritu
Lux adest, seri decus ultimum anni,
Explicans sacrum iubar, unde nobis
Vita salusque est.
Cernimus summi Genitum Tonantis
Conditum cunis pueri figura,
Sit licet caelo prior atque terra, et
Aequoris undis.
Hunc dat illaeso genetrix pudore
Nuptiarum expers; neque flos recedit
Proditus partu; meliore fulget
Auctus honore.
Nil obest nostrae pigra massa carnis,
Quo minus celsis dominetur astris,
Par Patri magno Deus ipse, et ipse
Par quoque servis.
Ite mordaces, mala monstra, curae,
Et timor mortis Stygiique Averni:
En, licet summi penetrare rursus
Regis in aulam.
Candidum optatae patet undique aethrae
Denuo limen; nec, ut ante, terret
Flammeus longe gladius sub ipso
Limine custos.
Alites psallunt iuvenum catervae,
Et novus late ferit astra cantus,
Nuncians terris stabilita ruptae
Foedera Pacis,
Ipse dum terrae mediusque caeli
Debilem limum sibi copulavit,
Qui solique undaeque, et ubique fusi
Auctor Olympi.
Sancte Servator, te io precamur,
Stet tibi semper pia cura nostri:
Has bonas terras tueare, et urbem hanc,
Flavus ubi Albis
Labitur, clarasque agit acer undas,
Saxonum visens populos, utraque
Conditos ripa. Viden`ut cruentum
Flammeus ensem
Torqueat Mavors? ruat impotente ut
Turbine incumbens facibusque, mentis
Dira quas nutrit rabies dolorque,
Impia Enyo?
Quid loquar saevae mala dura pestis?
Quid famem numquam illicito abstinentem?
Tot malis fessos recreare tandem,
Sancte memento.
Sanciat Pacem pietas negatam
Conditis victrix gladiis: nec usquam
Amplius turbent habitura nullos
Bella triumphos.
Absit, aut foedas repetat tenebras,
Unde prorupit, Phlegethontis, atrum
Morbum agens ante, et trepidos timores
Pestilis Ate.
Floreant doctae pia templa Musae:
Iura deponant senium: iuventae
Redditae leges vireant, scelusque,
Poena fatiget.
Ruris exculti segetes beatum
Spondeant annum: pecus omne tutis
Pascuis erret: mala cura nusquam,
Aut metus urat.
Sed puer sanctos tenero usque ab ungue
Imbibat mores facilis doceri;
Et Pater nato probus ipse vera ex-
empla ministret.
Hinc salus omnis redit, hinc beatus
Publicae est rei status, ut sinistri in-
vaserint mores, simul ire ubique
Omnia pessum.
Ite nunc castis animis iuventus
Docta, nec parca properate dextra
Munera antiquo stabilita ritu
Ponere in aram.
Arbiter celsa sedet omnium arce,
Et pios actus hominum intuetur,
Ut suo dignis benefacta donis
Tempore penset.
VOlvimur ad cunas, natique ante ora puelli
En iterum, quem tota canit natura parentem,
Auctoremque elementa suum. Qui sidera legem
Ferre iubet, fixasque errando absolvere metas;
Ne caeli turbante fide, mox ordine rupto
Dissonet, et versas annus male temperet horas.
Ivit ad Euphraten positus, patriamque relinquens
Persin, Idumaeos venit duce sidere colles
Dona ferens, aurique et myrrhae et turis honores:
Nos praeter lacrimas, et singultantia verba,
Devotamque tibi, Puer o, super omnia mentem,
Nil licet ac fas est: solum hoc fortuna reliquit,
Quae patriam, et miseros infandis turbida bellis
Prodidit incumbens, totque (heu) exercuit annos.
Vis immensa quidem scelerum (nam sponte fatemur)
Sollicitat, iustosque accendit Numen in aestus:
Exosi sed triste nefas, vitamque peractam,
Plangimus, et maestos lacrimarum effundimus imbres,
Flebiliter pacem orantes. Sit digna favore
Nostra tuo pietas, fatumque exoret amicum.
Namque etenim haud frustra moribundos te induere artus;
Tum nos irrupto nexu tibi iungere fratres
Immensus persuasit amor, qui plurimus ardet
Nunc quoque, post Solymae crimen, post diruta sontis
Regna Erebi, aetheriis iterum cum redditus oris
Aeternas Patris atque tuas moderaris habenas;
Insomnesque agitans stimulos, et pectora flammans,
Non nostri haud meminisse sinit. Quo sidere primum
Iam tener illuxisti orbi, lateque per omnes
Exoriens populos iussisti bella silere
Turbida, et everso pacem succurrere saeclo;
Hoc nunc irradians magni miseresce laboris,
Fataque nostra leva. Quae non, mitissime, dudum
Supplicia, et tetro luimus pro crimine poenas;
Seu ferri immitis rabies, seu lurida pestis
Incubuit, maiúsve malum penuria victus
Et semper male suada fames? Defecta colonis
Arva iacent; squalent segetes, nec grandia farra,
Sed tribulos lappamque ferunt, aut subter adesae
Obsceno turpique malo, vota ultima fallunt
Agrestum, miseraeque negant solacia vitae.
Quid nunc commemorem crudelibus oppida flammis
Aut tota interversa, aut magna perdita parte?
Totque olim claras opibusque et civibus urbes,
Queis [Reg: quibus] sua iam fortuna fuit? nam rara frequentat
Turba domos: tenues incisa negotia quaestus
Exercent; penitusque adeo sua cuique oneri est sors.
At quae barbaries animis inolescit, et omnes
Evertit mores, armorum oppressa furore
Dum leges ac iura silent, accinctaque ferro,
Quidlibet improbitas impune audetque patratque:
Contra autem scelerumque metus, et cura pudoris,
Astrorumque haeres pietas fugit acta, simulque
Egregiae expirant artes decus addere duris
Dulce animis, magnoque insuescere pectus honesto?
Heu mihi, quis gratos superis tum exsolvet honores?
Quis digne tua sacra feret, cum regna tenebit
Improba, et immites dira ignorantia fasces?
Nempe semel nocte infausta mens cum horret, et omnem
Exclusit lucem, nullaque in parte nitescit,
Ilicet in vetitum ruimus, sequimurque cupido
Quo rapuit vesana, aut mobilis incitat error,
Exuiturque animis cultus rectique Deique.
Respice io, ardentemque Patrem poenisque furentem
Flecte bonus, tumidosque animos et pectora mulce:
Namque potes, mens ipsa Patris. Natine refutet
Vota precesque Pater, quicum una eademque voluntas,
Una ut mens, numenque unum atque aeterna potestas?
Assere nos opus, alme, tuum! tibi cura peculi
An poterit non esse tui? Da cernere finem
Aerumnis, miserosque iuva, fessisque quietem
Indulge, optatamque (una hac dabis omnia)pacem.
Sic te nascentem haud tantum cunisque iacentem,
Parvule, maternove haerentem bracchia collo
Connexum, geminasque manus, atque oscla ferentem;
Sed decus et miranda Viri, clarosque triumphos
Devicto umbrarum regno, Letoque, Ereboque,
Laude attollemus magna, semperque canemus
Te tutelam orbis pariter pariterque salutem.
Interea egregii Iuvenes, flos lectior urbis
Leucoreae, precibus purgata mente peractis,
Antiquo pro more adolete altaria festis
Muneribus non parcum agmen. Quam grata Tonanti
Largiri facilis manus, et mens nescia culpae est?
ARte novum carmen rerum tenuate parenti
Vos, quibus accendit cor pietatis amor.
Nam miranda Deus superis quoque coetibus egit,
Antiqui excedens omne favoris opus.
Dextera speratam nobis tulit una salutem
Ipsius, emerito nomine sancta manus.
Unigenam in terras caelo demisit, et inter
Mortales voluit publica fata pati.
Ille perire tot innocuos cum cerneret, instans
Depulit exitium, nos habuitque suos.
Nec passus saevire trucis mala saecla Tyranni,
Imposuit furiis frena, Ereboque iugum.
Sic modo regna iacent deiecta Satellitis Orci;
Praeque dolore fremens Dis sibi pectus edit.
Praecones verbi caelestis semina in orbem
Principis edicto disseruere Dei
Gentibus, e tenebris errorum in luce locatis,
Ut rectas possent iustitiae ire vias:
Nec moriendo mori, sed vitae tendere in arcem,
Quae cunctis Christi munere plana patet.
Scilicet hoc generi Hebraeo promiserat olim,
Cum nati iugulum diruere ense Pater,
Exstinctumque animosus averet tradere flammis,
Dum mox pro puero corniger hostia adest.
Viderunt populi longinquis dissiti in oris,
Qua mare circuitu caeruleo ambit humum,
Venisse auxilium seris memorabile saeclis,
Quo noxas hominum solveret ipse Deus:
Sanciretque iterum, penitus quae amissa, Salutem,
Et pariter vitae munera perpetuae.
Ergo hunc concordi gentes canite ore per orbem,
Atque ingens pueri tollite ad astra decus.
Barbitos hunc recinat, varioque hunc tibia cantu,
Tum tuba, quae heroos incinere apta modos.
Aequorei latices vitreo exultate profundo,
Ducentes agili candida festa pede:
Tu quoque communis genetrix gestire memento,
Concussoque hilaris plaudere terra sinu.
Praecipue doctis pubes operata Camenis
Promite laetitiae candida signa novae.
Non quam vina creant, ductaeque ad carmina noctes,
Cum movet in numerum docta puella pedem;
Sed pietas succensa animis quam concitat, omnis
Ut sonet in laudes linguaque mensque Dei.
Vina negant animos sacratis ritibus aptos:
Nec nisi casta Deo corda placere solent.
Hoc etiam superest, Iuvenes, ponatis in aram
Dona Sacerdoti debita, grata Deo.
Namque sibi Dominus collatum asscribit honorem,
Fida ministerii quo decorata manus.
TIbi CHRISTE laudes solvimus,
Quod passus es nasci puer
De virgine intacta satus,
Mundum levares ut tuum.
Nam quicquid exstat et viget,
Te Conditorem praedicat,
Aetherque, et aeris liquor,
Et terra, et undosum mare.
Tu ratio, tu sensus Patris
Molitus ante aevum omnia es,
Quae mox creares proditus
Vox ipsa subsistens patris.
Dum, FIAT, inquit, ilico,
Stat omne, quicquid iusserat,
Et te chaos sumit Duce
Formam, colorem et ordinem.
O quis tuos ortus puer,
Qua de Deo natus Deus;
Cunas quis explicet tuas,
Quae copulant hominem ac Deum?
Res mira, sugit ubera,
Unde ipsa vita est omnibus:
Idemque, natus est simul,
Auctorque matris ac parens.
Quem, quantus ipse, non capit
Vel vasta rerum machina,
Hinc involutum fasciis
Praesaepe parvum continet,
Pone accubat brutum genus,
Bos durus, atque asinus piger:
Quae pompa? quae species? tamen
Ingens sacramentum latet.
Hic gentium turbam notat,
Et Abrahae ille posteros:
Nam sospitator omnibus
Communis hic venit puer.
Quod luminis iubar repens
Caliginem noctis fugat?
Quam siderum laeti chori
Pastoribus pacem canunt?
Tu lumen illud es, puer,
Qui caeca cuncta illuminas;
Qui nubila atra dissipans
Lucem novam in mentes seris.
Tu pax beata gentium,
Qui foedus aeternum ligans
Hominem inter atque inter Deum
Commercium instauras vetus.
Nunc ira tristis detumet
Laetusque succedit favor:
Transacta lis, nec amplius
Poenae ullus est locus super.
Demittitur caelo Deus,
Et tendit in superos homo:
Damnatus aeternae necis
Vita potitur perpete,
O, usque laeta et prospera,
Pax, quae venis mortalibus,
Et sola praestare es potens
Quaecumque nos beant bona!
Quando, beata, nos tuum
Os intueri denuo
Licebit, et pariter frui,
Quae dona largiri soles?
Nam bella nos postquam premunt,
Et saevus ensis stringitur,
Vis, ira, flagitium, scelus,
Locum artibus bonis negant.
Fas omne rumpit, ius silet,
Metus exolescit Numinis,
Votum suum cuique est Deus,
Dira et libido pectoris.
Fastus Giganteus furit,
Et maximum regnis decus
Existimatur, iugiter
Tenere ferrum, et perdere.
Facessat error noxius,
Nec pectora in praeceps trahat
Generosa, digna maxime
Rerum tenere culmina.
Hic fortis, hic ingens erit,
Qui nec timet, nec provocat;
Et ambitum armorum domans
In publicum vigilat bonum.
Insaniae infaustae est genus
Male fructuosam lauream
Tanti aestimare, sanguine
Quovis emendam ut hanc putes.
Hoc impius Cinna imbibat,
Hoc Sylla non potens sui,
Et quisquis inscius Dei
Saxa, aera, vel lignum colit.
Devota mens Christo Deo,
Lenis, modesta, sobria est,
Amica paci, quam facit
Sibi propriam soli notam.
Pax sanctitatis arbitra,
Et regula aequitatis est,
Magistra morum, et artium,
Quas servat, ornat, provehit.
Quod durat orbis, pacis est:
Elementa per pacem vigent:
Quae, dissilire ut contigit,
In pristinum recident chaos.
Amoris aeterni arbiter,
Pacem redona, opus tuum:
Rixas, rapinas, vulnera
Contrarius tibi serit.
Mitescat armorum furor
Pietate victus et sui
Pertaesus ipse, classicum
Ferale dediscant tubae.
Pax interim augustum caput
Optata nequicquam diu
Ubique terrarum exerat,
Orbem et fatigatum levet.
Hoc, Genite supremi Patris,
Dux pacis et concordiae,
Rogamus omnes supplices,
Nuptae, innubae, iuvenes, viri.
Nunc agite, docta natio,
Celebrate sollemnem diem,
Ut sobrias mentes decet,
Christoque devotas Deo.
Offerte dona altaribus,
Ut cuique res, larga manu,
Non more tradito magis,
Quam mentis affectu piae.
Quod noctis incedit genus?
Quae lux repentino emicat,
Mediumque perrumpens chaos
Terris novum portat diem?
Non hoc Orion flammeo
Decorus ense agit iubar:
Non Arctos Oceano mari
Tingi auream metuens rotam?
Quid? ergo amoenus Lucifer
Praevertit assuetas vices,
Compendioque sub novo
Maturius lucem rapit?
Promissam Jacobo patri
Agnosco sideris fidem!
Dum fata Balaam Duci
Ingrata Sephoridae canit.
Hoc lumen illud candidum est,
Quod nocte sub densa sitis
Clarum remissurum iubar
Praedixit os sacrum DEO.
Inter tonitruum vagos
Ignes et atra nubium
Sancita Legum marmore
Descripta vulgavit DEUS.
Dum meta legis nascitur,
Et Gratia in terras subit,
Nox transit in roseum diem,
Caelestium et chori canunt.
O dulce et optatum melos,
Quo pax et alma gaudia
Spondentur orbi in posterum,
Postquam DEUS natus puer!
Non, quae nepotes Romuli
Et Ausonas tantum beet;
Civilium armorum nefas
Silere dum Augustus iubet:
Quae foedus instauret vetus
Hominem inter atque inter Deum,
Terrasque connectat polo,
Hanc astra pacem praedicant.
Quamquam huius omen altera
Sub principe Augusto fuit:
Ne pacis auctorem editum
Bella elevarent Caesaris.
DEI minister Caesar est:
Ille ergo bellis fulminet,
Rex ipse Regum saecula
Dum pace recreat sua?
Hinc porta Iani clauditur,
Et classicum nusquam sonat,
Orbisque pacatur sibi.
Mox cum Deo ut pacem colat.
Spes una perditis, puer,
Nostros labores respice!
Et nos tot annos quae rotant,
Fera bella, pacator doma!
Non diffitemur perpeti,
Quae vindicent nostrum scelus:
Passisque poenarum ultima
Restare quod noxam expiet:
Sed tu benignus et bonus
Malis tamen statues modum:
Nec tamdiu incumbens premes
Dum destruas opus tuum.
Male dissident homines sibi
Arctissime uniti DEO:
Pacem tueri numinis
Vix possit oblitus suae.
Tamen, o redemptor optime,
Nostrum istud haud tantum scelus:
Ille hostis aeternus DEI
Hominumque hoc inspirat nefas.
Nam corpore humano tegi
Dum numen agnoscit tuum,
Mortale denuo genus
Ut asseras moriens Patri:
Tristi furore percitus
Frendet fremitque unum aestuans,
Spem tantam Adami ut posteris
Malignus et livens clepat.
Quid separat hominem DEO?
Quicquid DEO contrarium est,
Et crimen ac culpam trahens
DEO esse nos dignos vetat.
Ergo improbas cupidines
Litesque et iras disserit,
Ut distrahat iunctos DEO,
Et distrahens DEO auferat.
Compesce grassantis dolos,
Et dissipa omnes machinas:
Quo nos ligavisti tibi,
Hoc iunge foedere invicem.
Non temperet sceptra uspiam,
Qui semper intensum manu
Tenere ferrum ac perdere
Unum decus regni putet.
Sibi imperare, saeculo
Et patriae pacem dare,
Haec summa virtus: principes
Hac astra conscendunt via.
O quando fulgebit dies,
Qua redditam piae canent
Pacem Camenae? hunc ocyus
Dux pacis indulge diem!
Has nuncupent pueri preces,
Has virginum casti chori:
Hoc omnis aetas postulet,
Hoc ordo quilibet petat.
Vosque, o caterva Musica,
Hoc poscite aethereum Patrem:
Moresque puri altaribus
Dicate festa munera.
Non improbum quid poscimus;
Nec summa pensatur DEO:
Prolixior pietas tamen
Prolixius donum sacrat.
PRome barbiton, Camena; quid silebis amplius?
Sume plectrum, stringe chordas, tempera novum melos:
Est puer canendus, orbi qui salutem reddidit.
O stupenda res nec ullis exigenda sensibus!
Nuptiarum expers puella, nec viro umquam cognita,
Dulce ventris pignus edit, dum pudoris flos manet.
Quem nec orbis universus, ambitu quanto patet
Primo ab Euro in ultimum axem, sufficit comprendere,
Inter arcta fasciatus conditur praesaepia.
Quae, Beate, vis te adegit, iussa cuius tanta erant,
Caelitum ut vitam beatam, pulchra ut astra linqueres,
Mox cavo ah [(printer); sic: ab] vili tegendus aridoque gramine?
Nec dies nec tempus ibant; ipse mundus nondum erat,
Cum vigeres in profundo patriae mentis sinu,
Cum parente cumque sacro flamine una vis Dei.
Editus post aeviterni Sermo patris pectore
Condidisti, quicquid exstat, sed prius fuerat nihil,
Quodque longe post futuris proditurum saeculis.
Dixti, et astra mox superno floruerunt vertice,
Lege certa obire mundum iussa per statas vices;
Duxque lucis hinc refulsit, inde noctium arbitra.
Iusseras, stetitque tellus fixa clavo aheneo,
Foeta pecoris, foeta florum, foeta molli gramine,
Mater omnium atque nutrix, sed tamen bruta atque iners.
Vix locuto mugierunt vasta Nerei aequora,
Caerulumque per profundum mille luserunt greges,
Pax tamen Ponto atque ventis, nec minax turbo furit.
Claudite Aggeruntis oras, claudite Orci carceres:
Liberator ecce noster, ecce, patronus venit:
Cesset atra poena, cesset, et metus poenae simul.
Quid ferox minare Parca? nil tuis fusis licet:
Solve pensum, rumpe fila, nos vigebimus tamen.
Nascitur leto premendus, morituus letum ut premat.
Squalida annorum genetrix pande inaccessos specus,
Pande temporum antra vasta; cui metalli nobilis
Saecla dudum distulisti, Rector orbis, en adest!
Prodeat felicis auri candidus grex, prodeat:
Aere duro nata proles, ferreum cedat genus:
Desinet malum omne, fasces hoc tenente principe.
Nunc Fides, nunc prisca Virtus tollet e situ caput,
Et Themis reversa caelo repetet antiquum larem:
Ibit exul fraus maligna, nulla vis porro premet.
Inter ursorum catervas, inter et pardos feros,
Hinnulique agnique ludent: bella dediscent ferae:
Bella per terras quiescent perque fluctisonum salum.
Nulla nunc venena tetra, nulla nunc mala gramina
Thessalae carpent novercae, teste Luna aheneis
Falcibus resecta noctu, triste devotis malum.
Saxa floribus nitescent, balsamo silvae fluent,
Nectaris passim beati grata current pocula;
Tura nec soli Sabaei, rus sed omne post feret.
Salve o orbis,quem creasti, gentium salve o salus,
Domitor Erebi, meta legis, pacis aeternae arbiter,
Copula utriusque mundi, nosque mitis respice.
Respice o levaque felix tot fatigatos malis,
Dira quae bellorum Erinnys patriae invexit solo,
Et bonus largire rursus alma pacis otia.
Sola pax fessis medela est. Interim pubes mea,
Ite candidis faventes agere festum gaudiis;
Laude iusta colite Numen et Ministros munere.
ORbi redonatur dies
Crescente Solis lumine,
CHRISTUSque terris nascitur
Impertiens novum iubar.
Simul eius illucet dies,
Nox dira mentium fugit,
Et tristis ignorantiae
Tetrum ilico cedit chaos.
Quis aera, quis saxa algida,
Aut arborum truncos colit?
Vesana conticent Sacra,
Patetque,qui latuit, DEUS.
Nil maius optare imbibas,
Quam nosse communem patrem:
Summumque cum tenes bonum,
Minora quid iuvet sequi?
Te noscimus, rerum Sator,
Ex quo dedisti filium:
Natoque dediti et tibi,
Nugas inanes spernimus.
Sic Christiana natio,
Quam lata tellus, spargitur;
Inque orbis oris ultimis
Vexilla iam crucis nitent.
Sic mortis expertem licet
Spondere vitam corpori;
Cinerique putri ac ossibus
Divinius quiddam polo.
Namque omnis astrorum chorus,
Ipsumque caelum intercidet.
Quae parta per Christum venit,
Aeterna perstat mansio.
Si te inspicis, quid est homo?
Nempe umbra, bulla, somnium:
Quid omne, quo vitam exigit?
Probrum atque noxa, aut vanitas.
Hunc ille Rector caelitum
Tanti optimus fecit tamen,
Ut eius, in poenam, bono,
Ultro unicum natum daret.
Gaudete, quicquid gentium
Quocumque caeli cardine,
Quocumque terrarum situ,
Late per orbem degitis.
Gaudete, iam vita et salus,
Et gratia et pax redditur:
Descendit in terras Deus,
Et vadit in superos homo.
Sophista, quid risum moves
Acumine insano tumens,
Vilesque cunas despicis,
Regisque nostri infantiam?
Non ille terrenum parat,
Qui regna dat caelestia:
Qui cuncta fecit, et supra est,
Pompasne inanes aestimet?
Constringe fastus turgidos,
Tuumque adora principem:
Submitte signa, hic parvulus
Rerum omnium culmen tenet.
Non quaestionum vincula
Doctis ligata nexibus,
Non tortiles salvant logi;
Sed sola, sed simplex fides.
Te Sospitator quaesumus,
Custodias munus tuum:
Fidemque, quae semper tibi
Nos copulat, praestes bonus.
Hoc illud, ipse quod canis,
Unum necesse ante omnia:
Nudis enim ac vacuis fide
Nil cuncta rerum proderunt.
Fidem ergo semper suffice,
Pariterque amorem mutuum:
Ne tristis ira distrahat,
Quos sancta coniungit fides.
Irrupta durent foedera,
Queis [Reg: Quibus] vincta sceptrorum quies:
Nec ullus armorum furor
Sancita fallat otia.
Amemus omnes invicem,
Dum te veremur maxime:
Ne parta pax male expetat
Iam perduellis in Deum.
Quod restat, ite literis
Censenda et arte civitas,
Litare festa altaribus,
Opus benignum, munera.
Perit elegantiae nitor,
Quem sumtuosus appetit:
Transit voluptas ocyus,
Quam maximo steterit licet.
Quod liberalis in Deum
Largiris arae, haud interit;
Certo occupatum et fenore
Promittit aeternas opes.
EX primo Adami crimine
Manavit atra noxia
In omne nomen posterum,
Contaminans totum genus.
Nec corpori tantum pigro
Haesit reatus degener;
Mens ante lucis pristinae
Oblita labem traxerat.
Sic pestilentis semina
Morbi male - integer pater
Transmittit in satos sibi,
Haereditarium malum.
Ut, sicut ipse morbidus
Caussarium corpus tulit,
Propago adaeque debilis
Fontem fateretur suum.
Heu quo sitae tunc in loco
Nam res erant mortalium,
Aether rebelles dum premit,
Et terra poena est ac domus?
Quid Orcum hiascentem loquar,
In quodlibet saevum caput,
Furias et instantes flagris,
Ignemque sopiri inscium?
Ruebat infelix genus
Demancipatum Tartaro,
Inops salutis, et prope
Spe destitutum omni bona.
Nam sola Posteritas Jacob
Olim affuturum gentibus
Norat sequestrum, qui suis
Pacaret iratum Patrem.
Pars cetera orbis nescia
Degebat et sui et Dei,
Brutas sequens libidines,
Hac parte sola non rudis.
Dolebat et multum Deo,
Sibi interire opus suum,
Hostique duro ac improbo
In ditionem cedere.
Quid faceret? instinctus pio
Amore mentem, destinat
Ante omne Genitum aevum sibi
Ortu altero in carnem dare.
Pacandus a Deo Deus:
Neque poterat nisi homo mori:
Iungendus ergo homini Deus,
Homo ut periret ne Deo.
Rem factam habemus: gratias
Quas solvere est Pater tibi?
Reddi Deo nunc nos licet,
Nos dum sibi induit Deus.
O copulae mirum modum!
O gratiae immensum bonum!
Stet noxa, stet mors; si caves,
Nocere, per Christum, haud queunt.
Ut hoste victo plauditur,
Cum feriatis ensibus
Armata concio fremit,
Ad praedam et exultat novam:
Ut iubilare ager solet
Largis beatus messibus;
Sic natio omnis in tuo
Laetamur exortu, Puer.
Namque improbi pondus iugi
Cervice decussum iacet,
Fractusque debetur ioco
Stimulus minatoris feri.
Nunc praeda cessabit furens
Tumultuosis caedibus:
Quae sparsa vestis sanguine,
Cremanda mittetur rogo.
Pax ista finem nesciet
Turbanda nullis litibus:
Foedusque quod pactum est semel,
Firmum manebit perpetim.
Est unus atque idem Deus,
Nullas et admittit vices:
Nec quid per errorem insciens,
Cuiusque paeniteat, facit.
Ite erudita Civitas,
Festasque laudes pangite
Patrique, qui natum dedit,
Natoque, qui nostra est Salus.
Ite, atque castis moribus
Sacrate vos ipsos Deo:
Ite, atque larga munera
Sacrate laeti altaribus.
DUm mundus institor sui
Vendit petitque inania,
Et sequitur errores suos,
Aut qua furor malus rapit:
Nos Ephratea culmina
Petemus et panis domum,
Qui pabulum unus omnibus
Vel ipsa pascit sidera.
Ubi antrum? ubi cunae meae?
Et parvus infans et parens?
Creator orbis, parvulus;
Et mater, immunis tori?
Quis o, quis o, precor, mihi
Manum benignus porriget,
Et comiter monstrans viam
Me sistet in voto meo?
Non me Corinthus perculit
Gemino moram ponens mari,
Quamvis ocellus urbium,
Et sidus ipsum Graeciae.
Non doctae Athenae, non Rhodos,
Soli dicata civitas:
Arx ipsa sordet Romuli
Ad Bethlemiticum specus.
Ite, ite pastorum chorus,
Hic ille pastor gentium est:
Qui ferream virgam geret,
Hic maior orbe hic est puer.
Tristi veterno conditus
Quem mundus ignorat datum,
Caelum ipsum et astra nunciant,
Quae redditurus venerat.
Tua illa lux fuit, Puer,
Quae turpe perrupit chaos,
Noctisque convertens vices,
Novum ire praecepit diem.
Qui cum semel sparsit comam,
Emersit ilico suis
Orbis tenebris, a tuo
Ducens colorem lumine.
Gens caeca, pompae dedita,
Et freta tantum inanibus,
Nequicquam Abrahamo patre
Et sanguine Isaci tumens,
Quid lenta, quid vecors sedes,
Nec sidus agnoscis tuum?
En, orbis Eous venit,
Et Bactra adorant ultima.
Ergo excidit carmen vetus,
Et si quod aether fatus est,
Cum pectora afflatu rapit,
Et ora iam Vatum movet?
Haec illa stella Jacobi est
Seris recepta posteris:
Hoc illud immensum iubar,
Quod mortis umbram dissipat.
Marmorea templorum sola
Terunt Sacrorum Praesules;
Sed parvuli ignorant casam,
Sordetque, quod fastu caret.
Quid aula? laeta prosperis
Lascivit, in dubiis tremit:
Et quicquid ante spreverat,
Sollicita mox sui timet.
Depone ferrum, quo ruis
Tyranne? nae frustra doles:
Non sceptrum Idumaeum petet,
Qui soli et astris imperat.
Quin fulmen intorque tuum,
Omnem et furorem exincita:
Quem tot manus unum petunt,
Memphiticus nidus teget.
Perire, si nescis, nequit,
Qui fixus infami trabe
Caelo immolandus victima est,
Ut crimen orbis expiet.
Tibi, CHRISTE, laudes solvimus,
Quod passus es nasci puer
De virgine intacta satus,
Mundum redimeres ut tuum.
Hinc post acerba compedum
Nos alma libertas manet:
Hinc redditos patri ac tibi
Lux recreabit aurea.
Quam dum sub astris annuas,
Hic munere interim tuo
Da, pace concessa semel,
Pie CHRISTE, perpetuo frui.
Haec una nobis tessera est,
Amemus omnes invicem:
Eritne CHRISTI, hanc nequiter
Qui frangit, arma ut [(printer); sic: ut arma] induat?
Pubes Camenis dedita,
Sapientiaeque cultibus,
Hoc restat, ut pro tempore
Aptare mores ardeas.
Ad sacra puro pectore est
Et ritibus castis opus:
Litare nescit, qui sibi
Vacare, non Deo, velit.
Haec prima cura: at altera est,
Altare mactes munere:
Altare CHRISTUS: hunc sibi
Quis non libenter obliget?
SIc eat! en verso procedunt ordine fata
In melius, laetumque novant mortalibus aevum!
Servator speratus adest, parit innuba virgo,
Et de visceribus castis effundit in auras,
Quem nato vixdum, sub prima exordia, mundo
Rerum auctor miseratus opus promiserat, ex quo
Suasa dolis colubri mulier vetita arbore pomum
Carpserat infelix, totamque ex ordine gentem
Inficiens tristi damnarat saecla reatu.
Vincla cadunt dirupta iugi, servilia cessant
Supplicia, et Stygiae terrent non amplius umbrae,
Dum capti pretium orbis adest. Hinc liber abibit,
Et, quibus exciderat miser ah! et sponte rebellis,
Astra petet, superasque revertet victor in oras,
Iam terris digressus homo. Stat Tartarus horrens,
Et totis trepidat tenebris: stat pallidus ora
Cerberus, et vastis ululat ferale sub antris,
Vindicias pueri metuens, quas sumet ab Orco
Grandior, et victi populatus limen Averni.
Namque licet tugura exigui contemptus in arcto,
Quo claudi pecudes, armentaque bruta solebant,
Ardentis procul ostri ac luxu divitis auri,
Nunc feno infusus iaceat, nunc ubera presset
Parvulus, aut dilectae ori genetricis inhaerens
Oscla ferat rapiatve, ac mille invitet amores;
Ille tamen pictam signis radiantibus aethram
Torquet, et aeternas rerum moderatur habenas,
Orbe prior totoque aevo, quod utrumque creavit,
Mens sapiens et dextra patris, sermoque perennis.
Qui postquam arcanae mentis penetralia laxans
Prodiit eruptique foras, simul arduus aether
Exstitit, et mundi crevit pulcherrimus ordo;
Ac sol inde diem rapidis moderatus habenis,
Coepit inexhausto producere saeculo motu:
Hinc tacitas niveis noctes vaga Cynthia bigis
Duxit, et obscuri descripsit tempora somni.
O mundi indubitata salus! o unica nostris,
Unica, vexatis lapsisque in Tartara rebus,
Anchoraque portusque, et fida petentibus ara.
Nate Dei, nate idem hominis, quem labe carentem
Credimus, et nullis infectum pectora culpis,
Huc ades, o, munusque tuum, quemque ipse daturus
Migrasti [Reg: Migravisti] superos, presso novus hospes in orbe,
Exere, veridicisque aeternum edissere dictis,
Atque ostende patrem, magnis verba ardua factis,
Et tali virtute probans, angustia mentis
Humanae quam nulla capit. Tibi pocula mutent
Flumineos latices, et dulcia vina refundant:
Ventorum ponat furor, et maris unda quiescat
Centum aestus irata vehens, atque astra lacessens,
Ad nutum tibi debilitas nova robora sumat,
Incedens erecta, et nullos questa dolores:
Deiecti morbis artus, redeunte vigore,
Exosi lectum assurgant: quin luce carentum
Corpora mors ipsa e tumulis tibi iussa remittat,
Eludenda olim penitus, trabe fixus in alta
Cum casto moriens dimittes corpore vitam.
Huc ades, ecce novos sumunt altaria cultus,
Sancte, tibi longoque sonant subsellia plausu,
Et festum innumeris fremit alleluia Camenis.
Eia agite o dilecta cohors, flos puberis aevi,
Pierii Iuvenes, magnas huc iungite partes,
Iungite, sollemnemque diem, ritusque verendos,
Purgatis celebrate animis, et dona sacrate
Aemuli in Eoos reges, quos Persidos ora
Miserat, et parvis admoverat ultima cunis.
Quos si forte minus liceat gravitate datorum
Vincere, religione tamen contendere pulchrum est.
AEnigmata, umbrae, imagines,
Concedite, hic stat veritas:
Silete vatum carmina,
Rerum ipsa dum palam est fides.
Quicquid verenda rituum,
Adytaque templi in abdito
Texere sacri pignoris,
In virginis sinu patet.
Quid omnium prius canam?
Novissimum quid explicem?
Connubium, partus, parens,
Mortalium sensus supra.
Orator aeterni patris
Mandata perfert aliger:
Audit puella, et concipit,
Quodque implet, hoc virtus Dei.
O copulae mirum genus!
O nuptias penitus novas!
Vir sermo, et uxor auris est,
Matrisque, qui geritur, pater.
Quid nobilis mater times?
Rubore quid tingis genas?
Durat tibi integrum decus,
Et floret a partu pudor.
Qui nil subintrans laeserat,
Contaminabit exiens?
Medela qui ruptis venit,
An rumpat ille ac destruat?
Prodi, alme, prodi, pusio,
Spes orbis ac votum tui:
Prodi tenelle, et candidum
Mundo omen arride tuo.
Te terra, te vastum mare
Agnoscit artificem suum:
Et quicquid astra continent,
Sapientiae tuae est opus.
Tibi, molle dum tractas lutum,
Assurgit humanum genus;
Et aetheris plenum sacri
Imaginem spirat tuam.
Par igneae mentis vigor,
Par lumen accensum a tuo est:
Quo differebat corpore,
Nunc induisti ipsum tibi.
Quocumque lumen spargeret,
Id omne cernebat suum:
Hunc vasta tellus principem
Agnoscit, undosum et mare.
Non cura, non durus labor
Florem iuventae deterit:
Cuncta aureum indulget nemus,
Ubi similes carpit dies.
Ah quo repente culmine
Pravo ambitu, Eva, decidis?
Qua labe damnas posteros,
Rebellis auctori pio?
Qui pectus evertit furor?
Quod toxicum mentem eripit?
An improbus serpens magis,
An degener ipsamet tui?
Hinc est, quod aerumnae graves,
Nec unus exercet dolor,
Luctusque, morborum et cohors,
Tum poena, mors, novissima.
Ab ultimo ortu ad vesperum,
Mediique qua Soles calent
Aut sidus Arctoum riget,
Hic iura mors fixit sua.
Non lustrat oras luminis,
Quod saeva non tollat dies:
Stat urna inexorabilis,
Et quodlibet movet caput.
Styx interim noctes dies
In nostra supplicia excubat,
Et mille rictibus patens
Praedas agit semper novas.
Emerge germen inclutum:
Tibi iste debetur labos [Reg: labor] ,
Ut viperae indomitae caput
Calce arduus victum premas.
Quid? an Creator optime,
Impune permittes tibi
Opus perire homines tuum?
Huc ultor! huc vindex ades!
Non nasceris frustra puer,
Et inter armenta accubas:
Non astra fallunt, quae novam
Nascente te pacem canunt.
Stat baiulum iuxta pecus,
Te baiulum ut noxae approbet:
Et debitus bos victimis
Te victimam mundi docet.
Accingere heros inclite,
Accingere ad partes tuas:
Et vagientis lacrimae
Quae non lavabunt crimina?
Cum creveris mox in virum,
Tibi omne concidet Chaos:
Quin orcus ipse in vinculis
Cedet triumphum nobilem.
Tunc, post acerbas compedes,
Optata libertas fluet:
Et redditos patri ac tibi
Lux recreabit aurea.
Hanc dum sub astris annuas,
Hic munere interim tuo
Fac, CHRISTE, quod te quaesumus,
Tranquilla pax orbem beet.
Tristis Cometa intercidat,
Et quicquid ominis mali
Sub axe fervet, illico
Liquescat ad Solem tuum.
Non dira morborum lues
Grassata devastet domos:
Fames nec incumbat mala,
Aut arma rursus terreant.
Haec una CHRISTI tessera est,
Amemus ut cuncti invicem:
Eritne CHRISTI, hanc nequiter
Qui franget, arma ut induat?
Pubes Camenis dedita,
Sapientiaeque cultibus,
Hoc restat, ut pro tempore
Aptare mores ardeas.
Ad sacra puro pectore
Et ritibus castis opus:
Litare nescit, qui sibi
Vacare, non Deo velit.
Haec prima cura: at altera est,
Altare mactes munere:
Altare CHRISTUS: hunc sibi
Quis non libenter obliget?
VOlvimur ad cunas, et figimus oscula pannis,
Queis [Reg: Quibus] omnis ostri regii sordet nitor,
Et si quam aeria depectunt arbore Seres
Pretiosioris velleris mollem comam.
Quicquid opum vel dives Arabs, vel colligit Indus,
Ad haec crepundia vitrum erunt, carbo, cinis.
Hic tegitur, quo nil maius neque maximus aether
Ubique fufus, vasta nec tellus habet.
Sive illa Eoum felix assurgit in axem,
Declive amoeni vesperi aut sequitur latus:
Seu calet, et medios vaetorrida suscipit Austros,
Septentrionumve ad malum sidus riget.
Flecte, puer, flecte huc oculos lumenque serena,
Tibi quos creasti, et nunc sacras natus, vide.
Perdiderat nos triste nefas, et funere tetro
Primi parentis saeva culpa merserat:
Nunc simul exoreris, Sperate, renascitur orbis,
Et vita miseris et salus per te redit.
Amplexus praesaepe quidem sub paupere tecto
Rude gramen inter et pecus brutum iaces:
Et tibi somniferos mater pulcherrima cantus
Liquente voce concinit Siren nova:
Non quae velivolas fallaci carmine puppes
Evertat alti gurgitis sorbens aqua;
Sed quae partam iterum terris modulata salutem,
Et cuncta felix facta praedicat nova;
At tibi decurrunt stabilirata sidera motu,
Aetherque fixas vertit et mutat vices:
Quin sua dispertit Solis rota saecula mundo,
Professa dextrae splendidum se opus tuae:
At pater aeternus celsa tibi mittit ab aethra
Centum apta pennis agmina, et totidem ignibus,
Sancitam quae pacem orbi per rura celebrent,
Queis [Reg: Quibus] nocte media iam novus radiat dies:
Et late solvit tenebras et nubila pellit
Durare inepta, dum tuum erumpit iubar.
O felix genus agricolum, quos urbibus altis
Procul, urbium alto et luxu, et argutis dolis,
Candida simplicitas, et parvo adsueta iuventus
Avertit atris noxiis, et Numini
Conciliat, merito vobis innotuit infans
Redemptor orbis primum et assertor sui.
Namque humiles amat ille animos, despretaque mundo
Sibi iacrare suevit usque pectora.
Atque utinam liceat vestros assumere mores,
Aut aemulari ruris innocentiam
Primavi, cum nondum atrox infecerat orbem,
Atque impiarat et genus totum, et patrem
Noxa mala inductum pellacis fraude colubri,
Et delicatae voce captum coniugis:
Tunc mihi tunc, o Sancte, tuas accedere cunas
Digno liceret, ire et inlaudes tuas!
Quamquam equidem neque sic absim: quam vita moratur
Onusta culpis, tam tuus me Amor trahit
Atque ultro pius invitat, revocatque timentem,
Qui nasci adegit, vindices ut me tibi.
Ecce NabathaeisArabum procul exciti ab oris
Ducente caelo et ignis insueti face,
Adveniunt Bethlenque petunt, quos abdita mundi,
Rerumque causas nosse et astrorum vias,
Perpetuae exercent curae, fusique per antrum
Te, puer, adorant, amplius iam non suis
Dediti in Idolis; sed te 'Regemque, Deumque
Hominemque pariter, muneris mysterio
Tergemini non ficta alacres tibi mente professi
Aurumque tusque, et lacrimas myrrhae ferunt.
Ut sit simplicitas animi gratissima caelo;
Tamen erudita non minus pietas placet,
Quae Numen reverenter habet, nec acumine solo
Confisa, legem ponit ingenio Deum:
Et quaedam nescire, suum sapere aestimat: ultra
Etenim ire, quam ille voluit, in praeceps rapit.
Scilicet Eois in vatibus omne Camenae
Nomen sacratum doctioris est Deo:
Ac nostras etiam nunc fas accedere Musas,
Orientis ad se dum Magos CHRISTUS vocat.
Persequitur nemo sua munera: quilibet auctor
Quod reperit, hoc amare non durus solet.
Non igitur doctos Princeps Sapientia spernit,
Et qui biberunt nobilem partem sui:
Accipit, et facilis complectitur ille fovetque,
Quicumque sapiunt, dummodo sapiant sibi.
Huc agite, o Clarii Iuvenes, huc vertite gressum,
Cunabula ista non minus vobis patent,
Queis [Reg: Quibus] cunctos salvare datum est: huc vertite gressum,
Dilecta pubes, et litate munera:
Myrrham animi culpas secum maerentis acerbe,
Precumque tura, quae Dei pacem impetrent.
Aurum etiam, sed quale antiquum insigniit aevum,
Cum sancta morum staret innocentia,
Ac neque luxuries animos, nec pigra voluptas
Effascinasset deque iecisset statu.
Addite et huc, quo altare queat recreare ministros:
Quod est datum arae, CHRISTUS imputat sibi.
FEsta recurrit hiems, et Bruma nivalibus horis
Ad CHRISTI cunabla vocat. Properemus ovantes
Plausibus, infantique novo pia vota litemus,
Vota pia atque preces. Nec enim, quod cernimus, omne est,
Ipse quod est: maiora latent, caeloque petenda,
Unde venit, restant. Pueri parva ora tuemur,
Atque artus fragiles, et morti debita membra,
Vis intus virtusque Dei penitusque repostum
Numen agit partes. Nam dum praesaepia dura
Et tenues implet pannos, dumque ubera matris
Potat, et alludit matri, simul implet Olympum
Arduus, et certa moderatur sidera lege:
Quin mundum terramque regit, quae condidit olim,
Prolatus iam ex ore patris, sub pectore cuius
Hactenus aeternos nascens celebraverat ortus,
Mundanum molitus opus, foedusque futurae
Pacis agens. Prius ergo hominem, quam fingeret udi [(reading uncertain: ?)]
Auctor humo, quam triste nefas everteret orbem,
Servavit, patrisque infensi emolliit iras.
At postquam primi ob noxam genitoris Adami,
Quae totum increscendo genus, volventibus annis,
Peste mala atque omnem labens infecerat orbem,
Orbem omnem, ac penitus mortalia saecla perire
Cerneret, et tristes devolvi Acherontis in undas,
Immenso clementem animum succensus amore
Ingemuit, miseransque intactae influxit in alvum
Virginis, adstruxitque sibi puerilia membra,
Ipse ipse ut posset solvi, mundumque piare
Occumbens, et morte sua sublidere mortem,
Nosque adeo revocare aeternae in gaudia vitae.
Hinc igitur genus humanum pro tristibus umbris,
Pro flagris Furiarum immitibus, et styge saeva,
Ignis inexstinctique rogo, pulcherrimus aether,
Stellatique manet caeli felicior axis,
Et superum immortalis honos; cui splendida cuncta,
Quasque orbis miratur opes, collata liquescunt
Ocyus, et sordes, et frivola vana videntur
Quisquiliaeque merae, vel si quid vilius ipsis
Quisquiliis. Quas, Parve, tibi, quas dicere grates
Pro tantis meritis, et quas persolvere laudes
Fas fuerit? Vox tota labat, nec tanta sonare
Ora humana valent. Quantis concentibus aether
Volvitur, et quantis exsultant astra Camenis,
Dum menses annosque rotant, et tempora condunt,
Non te digna ferent. Sed tu dulcissime rerum
Huc ades, huc, tutela tui certissima mundi
Atque salus: ades, o, laetus felixque propinqua,
Muneribusque incumbe tuis! Haec assere nobis,
Haec firma. Nam quos laqueos, quas undique saevas
Ille latro stygius fraudes noctesque diesque
Tendit in insidiis? qua vi grassatur aperte
Turbidus, et totas effundit flammeus iras,
Si possit tua dona intercipere, Alme, labores
Frustrarique tuos, penitusque avertere caelo,
Quod partum pietate tua post fata manebit,
Quos immota fides animi, et constantia victrix
Asseruit iunxitque tibi? Da vincere saecli
Illecebras, mentisque vagae sedare tumultus,
Atque omnes in te unum animi defigere sensus,
Perpetuoque haerere tibi. Si sorbeat ardens
Unda Stygis, Phlegethonque inamabilis obruat atris
Fluctibus, et late nox circum obscena minetur,
Tecum ibunt festusque dies, et gaudia amoena,
Vitaque, nec tristi maerore excussa voluptas.
At sine te non astra iuvent, non candidus aether,
Et superum formosa trahet domus: asper ubique
Occurret luctus curaque incumbet amara.
Florentes avo Iuvenes, quos igneus ardor
Excitat, et doctas agit impetus acer in artes,
Ite pii, et longa celebrate altaria pompa,
Gratum agmen, laetaque manu pia dona ferentes
Munifici recreate aram, recreate ministros.
HUc tandem in tua regna veni, certissima rerum
Et mundi indubitata salus: tibi debita iunge
Saecla hominum, et nos iunge Deo. Stupet omnis ubique
Et cedit natura tibi: rationis acumen
Omne hebet, et toto nescit comprendere sensu
Virginei partus speciem, et miracula tanta.
Non aliter meruit nasci Deus. Ite profani:
Ignorat torus iste viros: nec vota puellae
Ulla calent: Deus omne patrat. Sublimior hospes
Fecundans gremium intactae de sanguine matris
Effigiat sumitque sibi resolubile corpus,
Et poenae letique capax. Effloret amico
Numine fetus uter, nec procul cata pudoris
Purpura defloret: quid enim corrumpere posset,
Instaurat qui cuncta, Deus? Hic abditus intra
Viscera describit sedem sibi virginis, ipse
Sordis inexpertam pulcherrimus excitat aulam.
Egredere, egredere! en magnis stata tempora fatis
Decurrunt: ordire tuas ter - maxime partes:
Et quando genus esse duplex tibi contigit uni,
Atque hominem geminare Deo, tua foedera sanci,
Quaeque homines interque Deum tot saecula fervent
Bella mala, et tantis affligunt cladibus orbem,
Auspiciis compone tuis. Hoc nostra subisti
Limina, velatus moriturae carnis amictu:
Hoc caelum tibi et astra patent, quae maximus auctor
Accendisti olim obscurae solatia nocti
Praebere, et certis describere legibus aevum:
Hoc tibi Tartareos amnes, et tristia regna
Cocyti penitrare datum: quin inde reverti
Impune, atque omnes Erebi prosternere vires,
Et delere chaos, poenisque imponere finem.
Emicat in mediis tibi lux inopina tenebris,
It media sub nocte dies late omnia lustrans,
Ut monstret praesaepe tuum: pastoria pubes
Vicinis excitur agrsi, dum conscius aether
Ingeminat plausus, et festis astra choreis
Exultant, liquidoque canunt sub carmine partam
Pacem orbi, et laetum miseris mortalibus aevum.
Leucorei Iuvenes, agite o, sociemus ovantes
Iubila, gratantique ornemus carmine cunas,
Unde salus et vita fluit. Sed et ara benignum
Sentiat officium, nostroque a munere crescens
Exhilaret pariterque suos CHRISTIque ministros.
BRumalis annus dum riget,
Terramque constringit gelu;
Pietatis igne mens calens
In gaudium novum fluat.
Haec illa tandem adest dies,
Quae terminum aerumnis malis
Finemque ponit, hactenus
Humana saecla quae manent.
Venit, venit vindex pius,
Et matris in sinu iacet,
Quem dira iamdum Tartari
Nox horret, excidium suum.
Stat saevus umbrarum arbiter,
Et felle tristi inaestuat,
Dum mox triumphum nobilem
Debere se puero dolet.
Stat noxa, letiferum malum,
Stat artifex durae necis,
Et spicula incassum vibrans
Hunc principem vitae tremit.
Ite, ite, nuptarum greges,
Matris celebrantes decus,
Cui nulla par pignus tulit,
Ut ipsa maior omnibus.
Ite, ite, masculum genus,
Et laudibus miraculum,
Cui nulla par vidit dies,
Partus novelli tollite.
Non nuptiis venter tumet,
Quae nostra lex originis:
Caelum est, quod implet viscera,
Quod nascitur, caro et Deus.
Fit feta virgo, fit parens,
Et integer perstat pudor:
Limusque et astra, homo et Deus,
Ligantur invicem et ligant.
Hic ille, hic est mirus puer,
Quem plenus eius ac Dei
Amosides, regum, canit,
Satus superbo sanguine:
Flos lactis, et mellis latex
Cui cedet in cibum, bono
Ut haereat, vitans malum,
Virgo, infit, edet filium.
Hinc nomen inclitum manet,
IN CARNE NOBISCUM DEUS:
Hunc sceptra, fasces, purpura,
Regnumque terris amplius.
Gens omnis, omnis natio
Tunc regis exortu in novi
Festis triumphabit modis,
Laetos et instituet choros.
Ut, cum per aestivum diem
Rus omne fervet plausibus,
Maturus annus uberi
Dum messe rumpit horrea:
Aut, perpetrato proelio
Exercitus victor fremit,
Cum praeda opima ducitur,
Animosque spesque addit novae.
In te, Redemtor optime,
Spes unice nostra est sita:
Te, culpa nos quando aggravat,
Levamen unum poscimus.
Succurre frater fratribus,
Et mitis exaudi preces,
Quas te precamur supplices,
Dum tempus urget asperum.
Da, luctus ingens patriae
In longa mutet gaudia:
Et damna sublati Patris
Nati resarciant bona.
Quid maximarum cladium
Unius erepti attulit
Iactura? melior optimis,
Quem flemus, hic princeps, erat.
Sed par Parenti maximo
Quid non refundet filius?
Duret, perennet, floreat,
Ni vincet, aequabit patrem.
Hoc tuta Pietas vindice
Attollet invictum caput,
Et ausa perfidiae improba
Franget, retundet, proteret.
Hoc iura constabunt sibi
Custode firma et integra:
Legesque terrebunt malos,
Tutela non fallax bonis.
Huius refotae gratia
Novos Camenae spiritus
Sument, et artes inclutae
In pristinum assurgent decus.
Nunc ite docta natio,
Et ferte ad aram munera:
O fausta liberalitas,
Quae demereri scit Deum!
HEu quae profundi Tartari rumpens specus,
Obscena Ditis regna, quae nox horridis
Operit tenebris clarum et expellit diem,
Invasit astra Erinnys, ac centum caput
Surrecta in angues omen illaetabile
Minatur orbi, sanguine undantem facem
Quacumque quassat? Quicquid Arctoi iacet
Poli sub axe, qua fero Boreas gelu
Indurat animos pariter, et durat solum,
Insurgit armis: Visula et Viader tremunt:
Attonitus Albis surrigit glaucam comam,
Et ripa utraque aut fulmen armorum timet,
Aut experitur. Balticum tonat mare,
Geminisque fervet aestibus, tum quos movet
Vis atra venti fluctuum glomerans minas,
Tum saeva quos procella bellorum ciet,
Laceratque naves pariter et tollit viros.
Quid Rhenus ipse? trebidat armorum sono,
Et quicquid hauddum sentit, ambiguus timet.
Succurre, mundi rector, et placidus iuva!
Succurre, praesens opifer in tantis malis,
Et tumida bella comprime invicta manu,
Ne denuo ater patriae turbo incubet,
Excidia meditans dura, miseranda, horrida,
Qualia per annos ante ter denos sumus,
Vexata cunctis turba, perpessi, malis:
Tuque o puer tenelle, cui damus modo
Festos honores, cuius exortu in novo
Caelestis acies inter auras concinens
Beata terris exspospondit otia,
Mortalibusque pacis aeternae bonum.
Si regere nutu machinam vastam aetheris,
Tot se moventem in orbibus parvo datum,
Et adhuc ligato fasciis; legem ad tuam
Si lucida astra traditas peragunt vices,
Et Sol volantem flammeus torquet rotam;
Si concitatum fluctibus saevis mare
Tibi ponit iras, et tuum numen tremit
Dominumque sentit; terra non capiat quoque,
Et obsequatur iussibus, Puer, tuis?
Nutum sequetur. Explica frontem modo,
Et dulce pande luminis iubar tui,
Silebit omnis ilico armorum furor;
Irae quiescent: foederum sancta fide
Coire gentes, incluti Reges volent,
Redeunte amore pristino, dare invicem
Invicta pacis pignora invictas manus.
Tuo sacratos nomine augusto, Puer,
In bella ruere ne sine impia, ne sine,
Et cladibus se mutuis concidere.
Aequo iugasti sanguinis vinclo tibi
Genus universum: ut omnium ergo frater es,
Sic universos invicem fratres facis.
Odisse fratrem nec licet; quanto minus
Nocere sponte? Bella non raro haec petunt:
Inane nomen; praemium libidinis;
Solatium doloris. Arma sic Getes,
Et Thracus asper rapiat, et Nomades vagi,
Aut si quis alius Christiani nominis
Expers per orbem non - tuos ritus colit,
Redemptor orbis. Quod tuae legis caput?
Amare mutua: lividis odiis procul
Consulere cunctis: quisque, quod sibi cupit,
Ut faciat alii, moxque promittat sibi.
Tanti capaces nos sacramenti tibi
Praesta, o redemptor alme! Sic bella impia
Dediscet orbis: alta pax terras alet,
Et sancta terris otia fovebit quies
Intaminata. Quisque, qui tantum bonum
Exoptat (et quis non id exoptet sibi?)
Huc vota iungat, huc pias ferat preces,
Ut impetretur. Scilicet hoc unum beet,
Si ferre fas est; et miserrimos dabit,
Excidere si contingat. O mundi arbiter,
Cuius rubenti fulmen excussum manu
Uterque mundus horret, et qui prospicit
Primos in ortus Solis enixi rotam,
Et qui cadentis axem anhelantem videt,
Adesto votis: supplices audi preces:
Pia te rogamus: et pius pia annues,
Nec denegabis, digna quae te poscimus
Nobisque. Laudes quas tibi, Pater, canent
Et templa, et arae, nostra quae sacris tuis
Pietas dicavit? Nulla cessabit dies:
Suasque peragent ortus et vesper vices.
Lingua imbecillis quod nequit, mentes dabune
Munera sonantes, et celebrantes tua
Non audiendis laudibus, nisi tibi,
Qui solus audis omnia, et solus vides.
Nunc ite docta natio, sanctum genus:
Dicate dona: sentiat facilem manum
Altare castum, sentiat: probet Deus,
Qui pensat omne, si quod est datum sibi.
BRuma redit, pariterque dies, qua coepit oriri
Promissae humano generi spes certa salutis
Tm quoque, cum intercepta fuit vescentis Adami
Crimine, et intactum vitiis intravit in aevum
Noxia, letiferam spargens in saecula labem.
Nascitur en (non falsa canunt oracula vatum)
Nascitur, in lucemque subit, qui colla superba
Anguinei frangat monstri, qui vertat Avernum
Victor, et aeterno remearet in astra triumpho,
Nascitur. Indicium longas migrare tenebras
Dat media nocte orta dies, lateque coruscans
Insuetis lumen radiis, orbique reductam
Aligerum pacem turmae, toto aethere lapsae,
Ac per rura vagae, caelesti carmine vulgant
Plaudentes, pariterque docent, quo proximus antro
Deliteat positus terrarum conditur infans.
Nulla mora, excitur per agros pastoria pubes,
Et tantis trepidat monstris: mox tendere gressus
Accelerat, mirique petit cunabula partus,
Primaque Servatorem orbis prostrata salutat,
Et nati fit praeco Dei. Quid casta mereris
Simplicitas rurisque quies? te numen amicum
Advertit primum, atque tibi se mite revelat:
Negligitur Solyme interea, penitusque superbae
Pontificum sordent cathedrae, ut, contemta, pateret
Eligere amplectique Deum, qui spernit inanes
Pompasque strepitusque, et quicquid saecla stupere
Mirarique humana solent: qui nescia fraudis
Pectora, et ingenuas gaudet sibi iungere mentes,
Et verum non fictus amat. Tibi maxime rerum
Arbiter, o quantas tali pro munere grates
Debemus laudesque tibi? Dum nascitur ille,
Per quem nasci olim, Pater, omnia, Sancte, dedisti,
Non morimur porro miseri. Dum sidera linquit,
Qui fecit, nos astra licet caelumque mereri,
Et divos, cum factus homo est, colere omnibus aevis.
Ite mei, ac properate Deo nascente renasci,
Pierii, in melius, iuvenes: deponite morum
Aspera, cumque novo puero mollescite: nil hic
Durumque atque immite decet. Quae saeva, videtis,
Tempora eant, quantas clades fera bella minentur,
Et regnum commissae acies. Superaddere culpis
Ergo iuvet culpas, graviusque accendere numen
Iamdudum iratum populis? Peccavimus omnes,
Si quid triste luit vicinia, fulmine dudum
Armorum percussa gravi. Nec sistere poenae
Quo primum incubuere solent; sed sumere vires,
Et longo infaustam dimittere tramite flammam,
Omnia dum late rapiant. Date carbasa retro,
Et verum sectamini iter, non flexibus atris
Quod trahit in praeceps animos virtute remotum,
Exitiumque adducit atrox. Non certius ulla
Hostia pacabit superos, flectetque Tonantem
In largam citius veniam, quam casta dolentis
Vota animi, stabilisque pudor. Nunc dona litate
Munifici, sanctisque inferte altaribus aera
Sacrorum facili stipe solatura ministros.
ORbi redonatur dies
Crescente Solis lumine,
CHRISTUSque terris nascitur
Impertiens novum iubar.
Simul eius illucet dies,
Nox dira mentium fugit,
Et tristis ignorantiae
Vanescit horridum chaos.
Quis aera, quis saxa algida,
Aut arborum truncos colit?
Nugae silescunt impiae,
Patetque, qui latuit, Deus.
Optare nil maius queas,
Quam nosse communem patrem:
Summumque cum teneas bonum,
Minora quid iuvet sequi?
Te noscimus rerum Sator,
Ex quo dedisti filium:
Natoque dediti et tibi,
Vesana calcamus sacra.
Hinc Chhristiana natio,
Quam lata tellus, spargitur:
Inque orbis oris ultimis
Vexilla nunc crucis micant.
Hinc mortis expertem licet
Spondere vitam corpori,
Cinerique putri ac ossibus
Divinius quiddam polo.
Nempe omnis astrorum chorus,
Ipsumque caelum intercidet;
Quae parta per CHRISTUM venit,
Aeterna perstat mansio.
Quid es, quid es, dic, o homo?
Levis umbra, bulla, somnium:
Quid omne, quo vitam exigis?
Probrum atque noxa, aut vanitas.
Hunc ille Rector caelitum
Tanti optimus fecit tamen,
Ut unicum natum bono
Illius in poenam daret.
Gaudete, quicquid gentium
Quocumque caeli cardine,
Quocumque terrarum situ,
Late per orbem degitis:
Gaudete, iam vita et salus,
Et gratia et pax redditur:
Descendit in terras Deus,
Et vadit in superos homo.
Sophista, quid risum moves
Acumine insano tumens?
Vilesque cunas despicis,
Regisque nostri infantiam?
Non ille terrenum parat,
Qui regna dat caelestia:
Qui cuncta fecit, et supra est,
Pompas inanes ambiat?
Constringe fastum turgidum,
Tuumque adora principem:
Submitte signa, hic parvulus
Rerum omnium culmen tenet.
Non quaestionum vincula
Doctis ligata nexibus,
Non tortiles salvant logi;
Sed sola, sed simplex fides.
Hanc da, Redemptor optime:
Uno hoc carere non licet:
Nudis enim ac vacuis fide
Nil cuncta rerum proderunt.
Fidem ergo semper suffice,
Pariterque amorem mutuum:
Ne tristis ira distrahat,
Quos sancta coniunxit fides.
Amemus omnes invicem:
Quid arma quid iuvet sequi?
Reducta pax victos levat;
Victoribus stabilit decus.
Haec recreet, quos hactenus
Oppressit armorum furor;
At nostra nobis otia
Intacta stent turbis malis.
Quod restat, ite, litteris
Censenda doctis civitas,
Litare casta altaribus,
Pro more festo, munera.
Perit elegantiae nitor,
Quem sumptuosus appetit:
Transit voluptas ocyus,
Quam maximo steterit licet.
Quod liberalis in Deum
Largiris arae, haud interit,
Certo occupatum et fenore
Promittit aeternas opes.
QUa rerum natura patet, qua se explicat aether
Immensus, totumque tegens amplectitur orbem,
Dira superstitio repleverat omnia fictis
Numinibus, vacuusque Deo super angulus usquam
Nullus erat. Laeta arva Ceres, tumida aequora Nereus,
Iuppiter astra tenet superasque attemperat oras,
Rexque audit Divumque Pater: Iuno assidet uxor
Sceptrigera, innumeri longo pone ordine Divi,
(Quos sibi vesanae mentis sacraverat error)
Infernum sed Pluto chaos, sine lumine regna,
Haud pulchre sortitus habet. Fontesque lacusque
Nam quid ego memorem, nec non vaga flumina, et altas
Silvarum latebras, montesque, et pinguia rura?
Ista suos quoque nacta Deos: nec constitit error
Hactenus infelix: colitur pallorque metusque,
Et febris, quin ipse furor (proh pectora caeca
Quo ruitis?) Divum in numero sibi repperit aras.
Sic falsis dum quisque Diis male - stultus adhaeret,
Neglegitur verus, quique omnibus exstitit auctor,
Ignotus spretusque latet. Vanescite tandem
Obscenae tenebrae: rumpit lux candida noctem,
Nec patitur tantas obduci mentibus umbras
Amplius, et foedo mundum sordere veterno.
En ultro ignoratus adest, seseque videndum
Exhibet, humanosque Deus sibi sumit amictus,
Atque artus fragiles, et, quo totum ordine verum
Disserat, os casta de virgine natus adaptat.
Mira fides! contemtus amat: miseratur opemque
Sponte affert, commune odium quem tristibus iris
Persequitur, saevusque Acheron exscindere gestit.
Nil agis: hinc medicina venit: de morte cadentis
Vita oritur, quae fine caret: quae sidera donat,
Aeternosque facit. Quas, o puer optime, nato
Quas tibi solvemus grates? Dum nasceris, ipsi
Nascimur, inque alios renovati surgimus ortus.
Primum etenim morituri homines prodimus; at in te
Nati iterum, immortale genus tibi reddimur, Alme,
Caelitibusque, pares, quos nulla incommoda vexant,
Tristia nulla urunt, aut atri funeris hora
Deicit, et festo, quod ducitur, eximit aevo.
Primigenus Genitor dum aeterni iussa Parentis
Transilit, et longo vitiat ventura reatu
Saecula, nos Stygiis tenebris, nos mancipat Orco
Progeniem infelicem: at tu dum iussa Parentis
Custodis, caelique exul communia sceptra
Dissimulas, nectisque hominem, legesque sepulchri
Sponte subis, superasque redis mox victor in oras;
Poena omnis poenaeque metus disparet, et, unde
Ortus erat, patrio per te donamur olympo.
Huc ades, et nos finge tibi: da ponere sordes,
Infecit quas priscus Adam: da sumere cultus
Ate, sancte, novos, aliamque inducere formam,
Quae toto tete ore ferat, clarisque parentem
Vincat pignoribus longe pulcherrima, et omnis
Libera deformis maculae, quo digna probetur
Sponsa tibi, et sponsi trahat atque invitet amorem.
Nemo quidem iam saxa colit, vel supplicat aeri
Artifici; sed foeda latent idola sub ipso
Consecrata animo: quot enim praecordia votis
Exardent, tot quisque Deos sibi fingit. Adorat
Aurum alius cupidus gazae: colit alter honores
Ambitione furens: hic vanae gaudia pompae,
Luxuriae quem turpe malum decepit, et omne
Miratur, quod dulce putat. Sacraria Divis
His posita interius penito sub pectore, per te
Frangere da, modo - nate, et fundo exscindere ab imo.
Te flagret mens unum, unum veneretur ametque,
Caetera conculcet, bonitatis imagine vana
Quae ludunt falluntque animos, specieque venusta
Heu, male cum imposuere, necant, raptantque sub umbras
Tartareque, duro et Cocyti in flumine mergunt.
Aonii Iuvenes, Patriae spes dulcis, adeste
Gratantes, Natoque novum Paeana canentes,
Sed non voce magis, quam casto pectore. Sancta
Si qua fuit, sancta ista dies: castissima rerum
Stat mater, matrique haeret sanctissimus infans,
Ille auctor mundi, ille salus, qui cuncta prophana
Sustulit, atque orbem, quem condidit ipse, sacravit,
Asseruitque sibi, totumque evertit Avernum.
Nulla hodie nisi sancta decent: assuescite sancta:
At quicquid scelerare diem, corrumpere sacra
Quicquid nostra valet, festosque elidere cultus,
Absit io cessetque procul. Non orgia Baccho
Ebria ducuntur: non hic Corybantia fervent
Tympana, nocturnusque sonat clamore Cythaeron:
Sobria sint, quae sacra damus. Nunc ite frequentes,
Ite pii, et largis mactate altaria donis.