17 April 2003 Martin Tavakolian
TEI header added

IOANNIS BISSELII e Societate IESU ANTIQUITATUM Angelicarum Vet. Testamenti TUBA IAMBICA


image: s005

Reverendissime Celsissimeque PRINCEPS, Domine, Domine Clementissime.

ALIORUM plerique libri dedicantur, quia scripti sunt: hi mei scribebantur; ut dedicari possent. Nondum plane concepti fuerant; et iam tum Illustrissimae CELSITUDINIS Tuae lucem spectabant; nati vero, non prius ad suae Palladis aegidem, quam ad gloriae clementiaeque Tuae clypeum, adrepebant: cuius umbone contra livorem pugnarent.

Et caussae quidem, destinatae Tibi nuncupationis ANTIQUITATUM istarum, ex antiquo iam, et ab alto, peti possent: nisi, paullatim recentioribus etiam auctae, cumulataeque, novitate praevalerent.

Cum enim dudum, in tenerioribus


image: s006

Tuis annis, ac studiis, inclytae stirpi Tuae felicissime respondentem, eximiae mentis indolem suspexissem; et una cum illa, quam tunc cultu litterarum exornabas, Academia, futurae quondam magnitudinis Tuae praeludia veneratus essem, utpote, quae non hominis tantum, sed paene superi cuiusdam genii, vultum et os spirarent: iam dignus apparebas, in quem Angelicum aliquid, aut ore depromeretur, aut calamo: si quisque, quod vellet, continuo quoque posset.

Licet autem, procedentibus annis, quibus Te robustior animi, virtutumque Tuarum, volatus, ad Eusta cathedrae principatum evexit, me non tam animus totus, quam animi quaedam remissio, subsecivis horis, plusquam in unum Latinae compositionis laborem, protraxisset: ex omnibus tamen luci commissis opusculis, si vel maxime voluissem, vix unum aliquod ausus eram, gratulandi caussa, Tuae Celsitudinis honorandis valvis affigere: multoque mi


image: s007

nus in eiusdem sacerrima penetralia, confidentia nuncupationis immittere. Quid enim (ut ex universis vel unum nominem) quid integerrimo PRINCIPI, cum pestiferis peccatorum lethalium fructibus? Ceterae vero lucubrationum mearum, profana fere, sacris intermixta, tanquam agro siliginis internatam avenam, continebant. Cessabam igitur, ac refugiebam, aliquid inscribere tanto Principi; dum erubesco, sacrarii Tui religiosissimas ad fores, cum promiscua Minerva, peregrinari: donec ipse denique rubor hic rubori coepit esse, puduitque, tanquam irreverentis animi notae cuiusdam et characteris, erga Societatis nostrae beneficentissimum Maecenatem; semper, et omnino, silere. Cumque nondum elapsum esset memoriae Virgilianum illud, Audentes a fortuna iuvari: sensim ipse me, postremis his aliquot annis, stimulare coepi; periculumque facere: si forte, Tui sideris in aspecut, succederet, Testamenti Veteris ANGELORUM Gesta


image: s008

Tubae committere; versusque cothurnati legibus, enarrationes Moysis ac Prophetarum, de beatis Spiritibus illis, includere. Quod prosperene cesserit, an secus; alieni potius esse iudicii debuit, quam auctoris: cum, in proprii conatus aestimatione, nemo non facillime caliget. Ego tamen, si minus aliis, quasi tamen, mihi saltem, memet approbassem; bibliorum Veterum Angelis absolutis, ad posterioris quoque Testamenti felices Genios me trajeci: retulique versu, quidquid, cis Apocalypsin, divinae nobis paginae prodiderunt.

Post supremam porro manum curis his impositam; ego, qui menti semper infixum habueram, Cuinam a primordiis ad exitum usque, post Deum, laborassem; dubitare non debui, Cuius Nomini devoverem utrumque lucubrationum mearum hunc partum? TUAE nimirum CELSITUDINIS, Illustrissime Reverendissimeque PRINCEPS: idque nomine, plusquam uno.


image: s009

Primum enim, in argumento penitus sacro, divinisque recensendis operibus, universum istud Antiquitatum Sacrarium occupatur. Quid autem ad PRINCIPEM aliquem, Pietatis antistitem, aequius se referri gaudeat; quam, quod Sanctum, Deoque gloriosum est? cuius Gloriae, tam in Terra custodes sunt, Ecclesiarum hierarchae; quam in Altissimis cantrices, Angelorum hierarchiae. Meritoque, nemini familiatiota decet esse Caelestia; quam, caeli claves gerenti, magno Sacerdotio. proptereaque, sicut in castra gladiis, et in curiam Legibus; sic in Ecclesiastica penetralia, piis castisqueMusis, accessum patere, ius est.

Deinde, non quovis in argumento Sacro, sed nominatim in ANGELIS, universus huius TUBAE iambicae clangor se consumit: ac ne quidem in quibusvis Angelis; sed in Beatis potissimum, et ad beandos laetis nuntiis mortales emissis; propter eos, qui perennis Salutis, ut divinus Paulus loquitur, hereditatem


image: s010

adituri sunt. Hic ipsum autem, imitatione muneris, ac prosessione dignitatis, EPISCOPI quoque sunt; Apocalypticis non minus titulis, quam aureis, quibus impositi sunt, candelabris, illustres: Angeli, stellaeque, dextrae manus Christi. Quorum cum, Angelicis etiam humeris formidabile munus, a Tridentina synodo proclametur: ob idipsum Theologorum multis congruum videri, iure potuit; Episcoporum unicuique, celsioris etiam ordinis-Angelum divinitus assignari: quo tanto praestantius Artem artium, hoc est (e Magni Gregorii pronuntiato) regimen animarum, tractare norint: et OCULI-DEI (quo veluti frontali, Pontificum capita ius canonicum exornat) dici cum Angelis, citra contumeliam DEI, possint: quoniam tales, e Zachariae vatis oraculo, revera sunt, tum in caelo venerabiles illi Spiritus; tum in terris, providi Dioecesium suarum rectores: qualem Tuae quoque, MARQUARDE, Celsitudinis industria perspicax, in


image: s011

Eustadiano se pontificatu praestat. Ad Angelum igitur Angelos ablegat; quisquis Antistiti Sacrorum praeconia consecrat Angelorum. quibus repulsam non patientibus, quis dubitet; placituram DEO patronam illam Tuae Celsitudinis dignationem: quae se prodet, humaniter Angelis hospitio recepiis?

Accessit autem ad has, tam iustas, dedicationis meae caussas, novus hodie, Celsitudinis Tuae vertici circumpositus, honorum fulgor; ex quo tempore Te, non solum Augustissimi LEOPOlDI Caesaris expensissimum iudicium, sed et imperialium Germaniae Principum concors assensus, Comitiorum imperii, legationumque, cognoscendis, recognoscendis, ac dispescendis, controversiis, et difficultatibus, imposuit: ut, sicut Eustadiani pontificatus Pedo dioecesin, terramque Tuam, regis; sis ad Aquilae Caesareanae pennas, et oracula rescriptorum, convenarum ordinum consultationes, ac vota, placido temperamento dirigeres.


image: s012

Ingens, MARQUARDE Celsissime, tametsi pares sibi scapulas humerosque nactum, onus! Ingens, et Arduus, atque late se diffundens, labor; emoliri, vel ea sola, quae vulgatiora, quae curiis magnis plerisque communia, quae iudiciis, et consessibus regnorum, usu iam protrita sunt: qualia videri possunt; Inter sese conciliare dissonarum mentium, opinionumque, sensa: deprehendere latentes iuris nodos; extricare perplexa sanctionum: succidere dilationum damnosas moras: providere, Nequi sua fraus patrocinetur: adniti magnopere, Ne leges, in sui tutelam, Armis egeant: curare, Ne meliore conditione, qui prave, quam, qui decenter agunt, utantur. Publicam item utilitatem anteferre privatorum cupiditatibus: nec tamen ideo privatam sortem omnem habere neglectui; sed, quoniam, quod in uno quopiam iuris articulo scite sonat, idem et ubique vere dici potest, Neminem, ut


image: s013

lupos, vento vivere: plebejorum etiam, indigentiumque, fortunis consulere. Nihil denique, nisi, quod simul et honestum sit, Regnis utile putare: Divina iussa placitis hominum praehabere; neque Communem mortalium errorem in iuris regulam evehere.

Sed haec, aliaque talia, quanquam operosa sane factu, transactuque, non huc adducta velim, Princeps Celsissime; tanquam Tuorum (utpote Plenipotentiarii) laborum potissimum, unicumque, testimonium. Ad haec enim, et, quae percensitis plura dici possent, expedienda, iam dudum indefessae manus Tuae sibi callum induxerunt. Emergunt autem alia quotidie; quae de malis vetustis, iam olim quidem antiquatis, innovantur: et e novis, si non obviam iretur, inveterascerent. Nimirum, horret nonnunquam Mundus suummet Otium: et, in ipsa Pace, belli semina, si non spargit, meditatur. Subit et optimum quemque, post vetera perpacata dissidia, cura re


image: s014

centior: ac scilicet, Otomannicae quoque tempestatis metus; et, quaenam humana vis (nisi divinae coniuncta) dirum Orientis dominum, post Cretam nuper oppressam, repressura sit: utpote, spe sua, fortassis Europae reliquiis inhiaturum, varbaraeque servitutis compedes Christi nationibus fabricaturum; quaenam, inquam, vires, eum prohibere Pannoniis, et Italiae Siciliaeque littoribus intercludere, consiliis prius, quam gladiis, velint, ac possint? Haec, (opinor), hodie, MARQUARDE Celsissime, Tuarum quoque sollicitudinum esse pars aliqua, nec parva, possunt. Quibus idcirco forti pectore capessendis, quis ambigere iure possit; quin ANGELUS (qui, praeter illum, Episcopis assistentem, etiam consessuum Imperialium diribitoribus necessarius est) quin, inquam Tuae quoque Celsitudinis Iateri praesto sit, et hucusque fuerit? idque, vividos saltem, et indefessos, in conatus: quos in Te, magnanime PRINCEPS, nemo non su-


image: s015

spicit; et secundissima semper fama prosequetur: quocunque demum operosissimarum occupationum Tuarum evasurus eventus sit. Id enim interim, inconcussae veritatis axioma, Tuis laudibus haerebit indivulsum: IN ARDUIS, etiam VOLUISSE, pectoris, et Virtutis, eminentis esse. Sed, ad orbitam ut revertar; ANGELUS utique praesentibus hisce curis Tuis praesens talis est, cuiusmodi Danieli quondam, curiarum Babylonis et Persidis moderatori: vel Josuae, Davidi, Machabaeo; victoriarum, et quietorum temporum, instauratoribus. quorum omnium caeli Spirituum, universus eo tendebat ardor, et conatus; ut omnes DEO-dilecti-populi res maestas, ac turbidas, ita componerent: ne PACIS ANGELI postmodum amare flere cogerentur, si, postquam tot bellis Israelis quaesita pax esset; pace subinde fraudulenta, perniciosius alicubi bellum emeretur. Quod tam infaustum tamen omen, propitium


image: s016

hodie Numen, pacificus Imperator, tranquilla legationum comitia, Tuaeque Celsitudinis mansuetus Genius, avertent: Deo vobis in Angelis, et Angelorum senatu consultationibus vestris, influxuro. Quod ut fiat; omen, auguriumque felix, hi quoque Libri mei sunto; Comitiorum istorum Praesidi, iam a foribus, inscripti. Quanquam enim Antiquitates etiam Angelorum istae, Tubam prae se ferunt; Martis potius, quam Minervae, cantum: quia tamen in ea, non Pax minus, quam Arma, latent; et ab hac buccina, tam laetitiam, quam vindictam apportantes, Angeli promulgantur: plures tamen numero, per omnes versus, sunt; qui palmas et olivas, quam, qui gladios et cruorem, ostentent. Pacifici proinde, bellicosis praepoterunt: qui Pacis, ut dixi, baiuli, cum illo Zachariae misericordi Genio, mutatis tantummodo Jerosolymorum ac iudaeae vocabulis, Europam fovebunt: ac pro Germaniis nostris, et Ecclesia, (posteaquam omne


image: s017

propemodum hoc saeculum decimum septimum armis attritum jacet) divinis auribus inclamabunt; USQUEQUO tu tandem, exercituum domine, non misereberis multitudinis Christianorum? et urbium, ac terrarum, Imperii; quibus iratus es? Ecce, iam SEPTUAGESIMUS HIC ANNUS EST: et adhuc terra non quiescit?

Sed iam, calami saltem, hic quies esto! Nam eam, quae superest adhuc, et Societati nostrae vicinior, dedicandi caussam; testamenti posterioris Angelis, et epistolae, reservo. praesentem autem nuncupatoriam, cum submississima mei commendatione, dedi Calendis Januariis, ANNI CHRISTIANI M. DC. LXX. Ambergae.

Illustrissimae Reverendissimaeque Celsitudinis V.ae Servorum infimus Joannes Bisselius, S. J.


image: s018


image: s019

Lectori benevolo.

FElicium Angelorum Gesta, prodigiaque, bipartita sunt. Alia namque, divinis Bibliorum consignata voluminibus; alia, solis Ecclesiasticae, quam vocamus, Historiae monumentis prodita, venerunt ad nos.

Illa prioris generis Acla, sicuti Fidei pondere, sic et temporum decursibus, anteriora sunt, saeculorum illor um gestis, ac libris; quibus auctoritatis Canonicae fulcra desunt.

Hinc itaque factum est: ut, quae thesaurus utriusque testamenti, de rebus Angelicis, recondita tenet; ea, comparata cum actis Angelorum iunioribus, priscae res, et ANTIQUITATES, appellarentur.

Cum his autem solis hic mihi negotium est. cum illis alterius classis narrationibus, suum Aliis esto. Tu fave.


image: s020

APPROBATIO.

EGo Jacobus Rassler, Societatis IESU, per superiorem Ger- maniam, Praepositus Provincialis, Antiquitatum Angelicarum tubam iambicam, Gestorum veteris testamenti Libris Tribus deductam, a P. Joanne Bisselio, Societatis nostrae Sacerdote, et a Censoribus probatam, pro potestate a P.re N.ro Joanne Paulo Oliva, universae Societatis Praeposito Generali, accepta, in lucem per typum dari, permitto. In cuius rei fidem hoc testimonium, chirographo et sigillo officii mei munitum, dedi. Ambergae. 10. Maji, 1669.

Jacobus Raßler.

[Gap desc: index]


image: s025

De ratione, omnique forma, et oeconomia, scriptionis huius; AUCTORIS, Ad PHILIPPUM THEANGELUM, Epistola protrepica.

HAbes, amicissime mihi semper, et iam olim in Icaria mea memorate, Theangele, meas de Gestis, et per utrumque Testamentum divinum sparsis Antiquitatibus ANGELICIS, Meditationes. Has ego, per ea cutatum diverticula, quae non nun quam a Ruinarum Illustrium typis vacabant, in iambum, non nibilo comicis lustibus astrictiorem, vetusto Divi Nazianzeni, Synesii, Joannis Damasceni, ceterorumque vatum Solitariorum, exemplo transportavi. Posthaec autem casdem, sex annorum continnata sedulitate iam novies a merevisas, eriam decimo labore depectendas sulcepi: sed, ut vereor, nihilo minus etiamnum villosas, et carminationis indigentes. Et exigere quidem ad Senecae cothurnum omnia singulaque connisus; idipsum ostendere destinaram, in auctoris illius analogico PERPENDICULO, luci committendo Sed exscribendi, vulgandique labor, et valetudo subinde fluctuans. votis bene con-


image: s026

ceptis, ordinique rerum directiori, turbas aliquantisper, ac moram, interjecerunt.

Nunc autem, avidam tuam, Angelisque meis inhiantem, exspectationem ulteriore suspendio cruciare non sustinens, quando Perpendiculum, adhuc inter amicorum manus vagum, mittere necdum queo; quod proximum est, ANTIQUITATES ipsas, hoc est, Aedificium ante Normam aedificandi, mitto: nec tamen clanculum, et furtive, sed mundo palam, et cum TUBA, nullius plane mei, sed solius Angelici Divinique praeconii. Quod autem ad exstructionem earum attinet; id arrogare mihi solum, pudenter tamen, possum: In his versibus ame religioso rigore, constanterque, servatas esse, tam dimensionis, quam compagis regulas illas omnes, quas Senecaeum illud, de quo praefatus sum. Perpendiculum, e Senecae vivis testimoniis, auctoritatibusque, proponit. Sic loca pedum; sic pedum inter se nexum; sic elisionum leges; sic caesurarum tria quasi receptacula; sic primi loci Procelevsmaticos, sic loci sexti puros dactylos, et amphimaeros, secundique loci Tribrachyn, sicubi sum usus iis, tractavi. Cum essent autem Pedes nonnulli loci quarti sextique paullo , seu duriusculae numerositatis quiddam prae se ferentes: iis frequentandis abstinere consulto volui; sicut et quinti loci


image: s027

nodoso quodam subsultu. Ne tamen aut ignorare viderer Syrtes illas; aut aspernari penitus, ac, ceu proscriptas et infames, praetervehi: sum et ipsis usus, etsi parcissime; cum interea numerosiores iis pedes, ac versus, nullo negotio sub manum essent fluxuri. Sed nimirum, ita faciendum erat, ut illos etiam hispidulos semel, iterum, aut tertium, admitterem; quoniam et ii Senecam habebant usurpatorem. Qualis, apud eum est, loco senariorum quarto, versus, Paeonem habens quartum, ex pyrrhichio et iambo; qui Paeon loco quarto desinit, cum loco tertio coeperit.

Ut sunt, remaneant: facinoris tante notas Referte -- Hippolyti Actu 2. scena 3 fin. Item alibi.

Vos pro paternis sceleribus poenas date. Medeae Actu 5. ante medium.

In cumulum quoque, plura passim.

Tum vero pavida sonipedes mente exciti. Hippolyt. Act. 4.

Iners malorum remedium Ignorantia est. Oedipodis Actu 3.

Contendat orbis reliquias magni Herculis. Herculis Oetei Act. 5.

Tum, qui jacente reciprocus ludis salo. Agamemnonis Actu 3.

Per scelera semper sceleribus tutum est iter. Ibidem.

Per te parentis memoriam obtestor mei. Ibidem Actu 5.


image: s028

APUD eundem scriptorem sunt et versus, qui, loco senariorum sexto, cum loco quinto partiuntur, et communem habent, Proceleusmaticum, ut, Sed tu, malorum machinatrix facinorum. Medeae Actu 2. et, Virile robur, nulla famae memoria est. Ibid. Loco praeterea quinto subsultant, pede spondeo, versus Senecaei non paucissimi. velut hi.

Superate. et aliquid facite, propter quod patremThebaidos Actu 2.

Cum occidis, et cum parcis, olim iam tuumIbid. Actu 1.

Virtus Ulyssis nota Danais est satis. Troados Actu 3. scena ultima.

Votum spopondit: nulla, propter me, sacro-Hercul. Oetaei Actu 4.

Fortuna semper omnis intra me stetit. Medae Actu 3.

Quidquid potes, Medea, quidquid non potes. Ibidem, ad fin.

Patrique Orestes similis: horum te mala. Agamemnonis Actu 2.

Mori volenti, deesse nunquam mors potest. Hippolyti Act. 3. sc. 2.

Pro me gerebas bella: propter me vagas-Hercul. Oet. Act. 2. Ceterique non dissimiles plures.

Horum autem. Theangele, quam vix parti-


image: s029

culam unam attigerim , docent Antiquitatum Angelicarum omnes hi libri.

Qua vero parsimonia tractati sunt a me genetum illorum, quae produxi, versus iambici: pari diligentia, ceteri quoque generis eos omnes, qui lectoribus inassuetis quomodocunque distortuli videri, loripedesque, potuissent, velis ac remis, et obstinata suga, declinavi. Cuiusmodi, multorum e grege, proferri possunt, in specimen, hi tales.

Fulgore non est, quod oculos falso auferat. Thyestae Actu 3.

Almae pareniis munere ego tastam manum-Thebaid. Actu 1.

His invidebis, quibus opem quaris, malis. Oedipod. Actu 2. sc. 2.

Secum ipse saevus grande, nescio quid, parat. Ibid Actu 5.

Provolvitur, nescio quid onerato sinu. Hyppolyti Actu 4. post princip.

Pudet Deos; nescio quid? huc propere admove. Oedip. Actu 2. scena 2.

Cui feminea nequitia, ad audendum omnia.

Medea Act 2. ante fin. ubi tribrachyn ponit secunda sede, sed insuete praecipitatum: quippe, cum ceteroqui, quoties tribrachys eo loco reperitur, vulgo monosyllabon vocabulum a Seneca continuo subiungatur; aut certe praecedentis proxime vocis residua syllaba reservetur, in Sedem tertiam se porrigens, et caesuram


image: s030

constituens. Prioris illius modi, sunt haec exempla.

Te fatidice, te, praesidem veri, Deum. Oedip fin. Sed caussa tamen est, vixque sufficiens malo. Hercul. Oetaei Act. 3.

Ipsius opus est; eaestibus fractus suis--Hereul. Furentis Actu 2. scena 3.

Posterioris vero generis, est versus iste. Herc. Oet. Act 3. sc. 2.

Timet peragere. proh diem! infandum diem! Et magis iste, Medeae Actu 3. scena 2.

Alienaque sequens regna, deserui mea.

Verum ego, sicut dicere coeperam, superius annotatorum veriuum formas illas horridulas universim devitans; de cetero, numerositatis (quae compositionis omnis est Siren) impense rationem habui. Cuius nec in Caesuris quidem oblitus sum; ad hephthemimerin usque differendis, exemplo Senecae frequentissimo. Quales his unt illius senarii.

Fera coma hinc exterret Orion deos. Herc. furent. Actu 1. Vastam rogo flagrante corripiat trabem Ibid.

Qui versus, et his similes alii, cum primis addecent cothurni gravitatem.

Sed ego, cum Cothurni, gravitatisque senariorum memini, tibi nempe memoriam fortassis illius refrico cuiusdam nodi, quem extricandum mihi, iam ante sexennium, die quodam objeceras; cum ex me quaereres, Cur


image: s031

is celebrandis Angelorum, et Angelorum quidem, ut addebas, felicissimorum, gestis et historia, Senecais senariis, adeoque tragicis uterer carminibus? tu namque versum praeop aras heroicum. Addebat, qui tunc nobis assidebat, Allodoxus Umber, tecum sentiens: tristes iambos, in funestis eventibus usurpari solitos, Angelorum latissimis facinoribus invitos servire coactum iri. Tu vero, super haec, interrogabas me, Quidnam in Angelorum felicissimorum actis esset lugubre, sive tragicum?

At ego quae tunc utrique vestrum respondi breviter, eadem et nunc, sed explicatius aliquanto, respondeo. Primum, ac generatim. Serum est et, quod Graecus dicit, , ad Heroum carmen impellere scriptorem velle. iambo iam perfunctum. Non tam dives otii sum; ut opus meum, post urceum iam eductum, in amphoram nunc demum refingam. Quid vis? ad hoc metri iambici genus, non mei solius genii, sed quorundam etiam, amicissimorum mihi, stimulis et impulsu pertractus, accessi. Norunt ii, fatebunturque (quia vivunt adhuc) vera me proferre. Rationes autem afferebant desiderii sui; partim, quod mirifice se dicerent, iam olim, affici cothurnatis legendis; cuiusmodi studebam esse mea, tamersi talia fortasse minus sunt, et infra votum: partim, quod in maiorem aliquem deduci cupiebant usum id genus versus; et ad Senecaeas


image: s032

exactum leges, apud plurimos tamen hodie jacentem, Senarium: qui paulatim deinde cupidinem excitaret, viamque praesterneret, felicioribus saltem vena mea venis, et ingeniis; ad tragoedias olim Apolline famaque lecundiore componendas. Ad quam rem haud parum momenti, suo tempore, conferre Perpendiculum quoque Senecaeum posse, disputabant; illud ipsum, inquam, quod, ad metam iam perductum, sub trutina nunc est, ac libripende, plusquam unius amici revisoris.

Deinde, decernebam ipse mecum, e mente, non solius, Iulii Scaligeri, sed ceterorum quoque sapientum complurium; Ad Senarium, quem vulgo tragicum, ad comici distinctionem, appellant, non requiri vel semper, vel solas, carnificinas, tyrannorum acta erudelia, funestos eventus, et assiduas lacrimas: sed sus. ficere saepe, grandia, magnifica, valde seria, gravitatis plena, metum ac terrorem incutere valentia; tametsi laetissimus subinde rerum exitus emergat. Talis est, in veteris Poetae, Romanique Consulis, Ausonii versibus, quae vicesima prima legitur, ad Paulinum epistola; quadraginta sex senariis deducta. Talis, Aurelii Prudentii, viri Consularis, Abrahamus; argumentum laetum, sexaginta trimetrorum, et octo. Talis, eiusdem Hamartigeniae prologus; sexaginta quinque versuum. Talis et, in eiusdem ipsius peristephanon car-


image: s033

mionibus, S. Romani Martyris Corona gloriosa; plusquam mille, centum, et quadraginta iambicorum, ad Senecae formam, trimetrorum: unum, et continuatum, opus. Talis denique novissime, Grotii Delphensis Sophompaneas, seu Josephus; tragoedia, nullorum funerum, ac ne catastrophes quidem ullius luctuosae: sed lusus, quantu plausu lectorum, ac spectatorum, tantum quoque Pharaonis regis hilari congratulatione clausus, et finitus.

Dic iam mihi, Theangele; Quid Antiquitatum Angelicarum omnes hi libri continent, quod argumenti majestate, vel uni Prudentianorum, aut Grotianorum illorum, cedat, et inferius reperiatur? Non sunt in his iambis meis merae mortes, lacrymae, tyranni, carnificinae. fateor. At nec in illorum, quos adduxi, lucubrationibus. Sed plus tibi do, quam initio destinaram: ac nempe, quoniam ausus es interrogare, Quidnam tragicum in felicissimorum Angelorum historia mea? quem in sensum et Umbri vergebat oratio; quae nulla, nisi laetissima, videbatur Angelorum agnoscere facinora: Do vestrum, inquam, utrique Tragica: do facinora, non-laetissima: quoniamque sic instatis; ea, per omnes hos antiquitatum libros, perque partium praecipuarum enumerationem percurro.

Sunt enim non laetissima, sunt lugubria, iamboque Senecaeo, quam Plautino, digniora sequentia.


image: s034

Libro primo. Luciferi, de caelo, casus, ab Angelis Deo fidis, promotus. Primorum hominum in paradisum reditui, via januaque, gladio Cherubini praevallata. Sodomorum eversio. Jacobi patriarchae labores, exilium, reditus in patriam; a socero, fratre, periculis variis, infestatus. Libro secundo; Jobi tragoedia, flagellaque septennii, circumquaque gravissima. Pharaonis Aegyptii, cum omnibus copiis suis, submersio. Labores et aerumnae gentis Israeliticae, per solitudinem Pharanae. am. viginti trium millium trucidatio; propter scelus, ad Phogorem admissum. Jerichuntis eversio. Chanaanitidis excisae nationes. Locus flentium, Angelicis increpationibus, et populi lacrymis: impletus. Davidis, populum numerantis, acerrime castigata, per gladium Angelicum, arrogantia. Sennacheribi deletus exercitus. Heliodorus, dire flagellatus: et ceteri Machabaeorum hostes, varie passim oppressi, sublatique per Angelos. Libro tertio, vatis Eliae, sanctis Angelis administris, gesta grandia; regibus gravia, cunctis formidanda. Viri gementes et lugentes; terrifica solii divini species; et Inferorum quoque formidabilis facies, ab Ezechiele conspecta. Danielis quatuor bestiae; totidem imperia terrarum excisa: tum Antiqui-dierum thronus flammifluus, et iudicii novissimi praevisio minax. Babylonica fornax. Leonum lacus. Za-


image: s035

chariae vatis equi, stantes inger myrteta per noctem; et alia spectra plura. Josedechi filius pontifex, Christi patientis figura. Tobiae senioris exilium, caecitas corpotis, aerumnae variae. Sarae virginis luctus; et eiusdem afflictus, et infectatus ab Asmodaeo, thalamus. Tobiae iunioris periculosum iter. Grientis vastator Holofernes, a Juditha trucidatus. Haec omnia librorum sunt trium, de gestis Angelorum , themata tragica. Novi vero testamenti rerum Angelicarum, ista sunt gesta. vel eventa, severiora.

Libro primo, iugum, quo populus DEI premebatur, et sub quo gemebat, Herodianum. Plebis melioris, et Zachariae Sacerdotis, clamor in caelum; pro exorando liberatoris adventu. Zachariae terror: eiusdem, increduli. tatis poena. Beatissimae Virginis praegnantis. et Josephi sponsi fluctuantis, alterna maestitia. Christi parvuli, cum iisdem, in Aegyptum extrusio. Caedes innoxiorum infantium. Christi, iam adulti, solitudo, jeiunium, impugnatio. Piscina Bethsaida; diversis, et multis a languentibus circumcessa. Lazari pauperis, et epulonis divitis, tragoedia. Christus patiens, in Oliveto suam orsus sensilem passionem; et in monte Golgothaeo finiens. Libro secundo, Terrae motus, in anastasi Redemptoris; et militum exanimis terror, ad Angelicum aspectum. Angelorum, post Ascensum Christi, gra-


image: s036

vissima terrificaque paraenesis; ad discipulos directa. Libro tertio, peregrinationes Pauli laboriosissimae. tempestates eiusdem maritimae; tandemque naufragium. Petri, neophytis primis et Ecclesiae nascenti luctosus, carcer; et supplicii, tristis exspectatio: caedes militum; et Herodis Agrippae, per Angelum percussorem maturatus, interitus.

En, pleraque sane, quae memorata nunc sunt, non laetissima, Theangele, sed tragica. quae cur heroico potius, quam tragico, suaeque nempe materiae cognato, versu memorarentur; nondum equidem satis adhuc assequor: in tanta praesertim eorum, qui veteris aeque, noviorisque foederis, Angelica, ceteraque, gesta carminibus heroicis exsecuti sunt, multitudine: quorum agmen ducunt, Divo laudatus Hieronymo, iuvencus presbyter, Pontius Paulinus Eudocia Graeca, Proba Falconia latina, Nonnus Panopolites Graecus , Hieronymus Vida Latinus, et eiusdem linguae duo Pici Mirandulani, Iacobus Sannazarius in Lamentatione, de morte Christi; Iacobus Bidermanus, in Infanticidio: denique novissime, Gallicorum Poetarum ille, qui Moysen orbi dedit applaudenti.

Quod autem Felicissimos dicebas Angelos: sunt illi quidem; quis neget? et erant, ac deinceps erunt, sine fine durationis: sed non ideo cothurnati versus incapaces, quippe, nihilo-


image: s037

secius inter haec, divinae, quantum clementiae, tantum vindictae iustitiaeque, satellites ac ministri. Plus dicam: Ipso quoque DEO, ter opt. max. quid Felicius, atque beatius: in eius tamen incidere manus, horrendum est. qui spiriium aufert principum; Deus amulator, et ignis consumens: cuius, in perdite flagitiosos, supremam iram, quis pro rerum pondere iambus assequatur? et eam tamen hic in spectaculis saepe numero producit.

Ad extremum (ut aliquando vestibulum hoc operis mei proparaeneticum, in epistola, finiam) librorum singulorum calci Testimonia, sicut in Ruinis mihi moris est, et, volentibus Superis, deinceps etiam erit, una cum Observatiunculis intermistis, subiunxi. prolixe, fateor: Sed ita tamen arithmeticis, tam in ipso corpore, quam in Animadversionibus, alligata connexaque calculis; ut ea mutari, vel etiam (ut Allodoxus tuus optabat) dimidio sui minui, iam serum omnino sit, ac prorsus importunum. Unicus etiam Numerorum illorum utrimque sede sui versus emotus, cete. ros subsequentes ad unum omnes sua moveret. Quanto maiorem ergo multitudinem immutationum intruderent, numeri complures, et innum erabiles passim, ad Allodoxi nutum extrudendi? Maneant itaque potius, aliorum decreto: vel, si multum, ubi breviari possunt,


image: s038

(uti saepe poterunt) velut effluentes racemi castigentur. Et breviter! utut sit: Redun dare doctis aliquid, quam deese rudibus, praestabilius erit. Pacatae mansionis otium, etiamsi quandoque superfluum, quam tot mutationum turbulentum negotium, malle debemus: parumque referet, nonnunquam etiam acutissimo nonnemini displicere quidpiam; dum interim lectoris, adhuc tironis, lucem promoveat. Nam, ad eruditos quod spectat; quis Virum, disciplinarum omnium iam ante gnarum, et callidum, ad tale quid tangendum, nedum evolvendum, adigit? Indigentibus isthaec, non copiosis, et eruditione differtis, scripta sunt. Addo vero, nequid eorum, quae fastidire fortassis Umber tuus posset, celem: addo, sparsim etiam ea, quae prioribus iam alibi locis exposita fuerant, paucissimis a me verbis esse relibata: sed nempe, propter eos, qui particulam duntaxat operis medii, non ipsum ab exordio totum opus, ad metam usque pervolvere, destinatum habent. Nec inficias eo; me notissima quoque nonnulla, velut, Titanem pro Sole, Phoebem pro Luna, Melpomenem pro Musa tragica, Stygem et Avernum pro locis inferis, et alia, similia talium, interpretatum; non sane doctis, sed in haec incidentibus subinde lectoribus, qui vel nunquam ista Parnassica triverunt, vel annorum oblitterata longo situ, dedidicerunt: ideoque memoriae refossionem


image: s039

desiderant. Alioquin autem, in Notarum huiusmodi, seu frequentia, seu nonnunquam et prolixitate, verissimae quoque Necessitati serviendum erat: primo generatim, ob immensam multitudinem citandorum, e sacris bibliis. locorum: quibus nulla marginum amplitudo, spatique, suffecissent. Deinde particulatim, in prioribus quidem libris ternis; quod veterum gestorum, ac vaticiniorum, integra non poterant argumentorum capita partitionibus praefigi; longitudine capitum repugnante. quo factum est, ut Zachariae pars quaedam, tenebrosa foret, ac nubila: si Notae, spectantes illuc, aut omitterentur; aut omnino non, vel neglectim, legerentur. In posterioribus autem ternis libris, multitudine notarum, et diffusione fuit opus, propter Calicem maxime Passionis; et locorum, ab Apostolis obitorum, aut praeternavigatorum, topothesiam. In his ergo, iuvandus lector, etiam aliquando firmior, erat; Notationibus saltem, ut ita dicam, segmentitiis. quae rem, minus alioqui perceptu facilem, illustrarent. Et idipsum tamen, vel tibi, Theangele, vel Umbri, de quibus scis, fastidiis, excusarem; si, seu meum, seu primum, esset exemplum. Idem enim a me praestitum est, et antehac, nullo damno lectorum, in Ruinarum decadibus: ad quas, in Antiquitatibus etiam hisce, crebro provocare cogor; nulla penitus ostentatione, sed talis compendii causa, quale


image: s040

sequitur, quisquis, lumen accensurus, sulphuratum libentius domestici foci prunis, quam exteris ac longius petendis, immittit. Taedebat nimirum, et plane non vacabat, iterato tot veteres scriptores ostiatim circum cursare: cum in promptu tamen essent mea. Praestiterunt autem, quod ad Annotationes attinet, idem mea memoria, familiariter mihi noti, viri docti, Iacobus Pontanus, in suis, qua Sacris, qua litterariis, Colloquiis: et, suis in Viridariis, Matthaeus Raderus. Superioris autem memoriae, suis in Institutionibus Emmanuel: ac (ne de pluribus dicam recentioribus) ante sesquisaeculum, id ipsum suis in lucubrationibus diligenter fecit Picus, non Joannes, sed Joannes Franciscus, Mitandulae Comes; ut in Eruditorum Elogiis Paulus Jovius tradit. Nucerinus Episcopus. Qui, tametsi perspicaci, nescio cui. Judici, fidei, sicut ipse loquitur, Indubitata sereptor non sit; nec eius, in similibus, tanta vigeat apud Scriptores auctoritas, ut ei per omnia fides habeatur: mihi tamen, aliisque mecum, et ante me, Jovius, non Antistes tantum factorum pius et gravis, sed historicus etiam diligens, cordatus, ac veri studiosissimus, semper est visus: cui denique satis esse debeat, Orbi placuisse; licet orbis incolae fortassis uni sit improbatus. Verum, ut ad Mirandulani Comitis factum, sua scripta, cum Pontano, Radero, Vincartio, ceterisque, per Observationes illu


image: s041

strantis, revertar; Magno viro, magna consilii sui fuit, et ista nempe, ratio: Quo librorum ipsius intelligentiae captuique detraheretur errandi periculum; quod ex, alienis ab auctore, verborum ac sensuum interpretamentis, fere solet enasci: quando frequenter, non modo praeter, sed plane contra, mentem Auctoris, progressu temporis Glossae, quas vocant, adferuntur; quibus plerumque divinationis et commenti plus, quam commentariorum ac Veritatis, insit. Haec, Theangele, praemittere, quoniam sic et tu volebas, placuit, meis his Angelicorum actuum Antiquitatibus. quibus hunc praefixi titulum, non ea, qua Rosinus Antiquitatibus suis Romanis, vocabuli notione; cum leges, ritus, sacra, mores, exsequias, templa, Deos, exponit: sed, quo sensu veteres, qui Flavii Josephi res Hebraicas in Latium e Graeco sermone transtulerunt. Antiquitatum iudaicarum viginti libros inscripserunt. in quibus, a primis ad ultimas usque paginas, merus est historiarum veterum contextus, ab eo labore distinctus; quo bella gentis illius novissima, per libros septem, digeruntur: quibus ille propterea nomen , et , id est, Antiquitatum, et veterum, negavit, ac subtraxit. His sic, ut confido, satis explanatis,


image: s042

Tu quoque, si tui moris adhuc, et antiquus es, assentieris, valebis, et Dactylothecam. quam nosti Luchavio scriptam, ad libii tertii calcem exspectabis. Quartodecimo Kalendas Majas, anni 1669.