17 April 2003 Martin Tavakolian
TEI header added


page 177, image: s219

ANTIQUITATUM ANGELICARUM VETERIS TESTAMENTI LIBER III.

ARGUMENTA Partitionum.

I. CUr Machabaeorum, ante tempus suum, et chronologia ordinem, delibata gesta fuerint, libro proxime praecedente; caussa refunditur in Cognationem: qua Machabaeis, tametsi tanto post natis, nihilo secius cum domo Davidica intercessit. Addit auctor; de Prophetis se iam, proximo loco, acturum: quod de illis intelligas Prophetis, quibus, post Moysen, aliquid cum beatis Angelis fuit commercii.

II. Ex his primus in amphitheatrum prodit Elias Thesbites, hoc est, in municipio Thesbe natus, et ediscatus: quem non modo Corvus (nunc hic, nunc alius, atque alius,) aliquamdiu et, post Corvos. Sareptana Vidua, paverunt, famis universalis tempore; sed posthaec etiam Angelus, Jezabelis Regina tyrannicas denuntiationes fugientem, per deserta pharanis loca, quadraginta dierum as noctium mora, itinereque, usque ad mon-


page 178, image: s220

tem Dei Oreb: ubi Propheta deinde, securus insi diarum ac necis, delituit. Raptes autem demum Ab Angelis, equorum igneorum specie vestitis (ut et posthaec Elisaeo, Eliae discipulo successorique, praesidit caussa, flammeos se stiterunt) in locum orbis aerii sepositum, et hominibus incognitum; pascitur tidem, etiamnum hodie, alimento, mortalibus ceteris haud usitato. Vir, undequaque admirandus; et caelitum favore, et prodigiorum potentia, rerumque gestarum gloria occubiturus tamen, ad extremum, ab Antichristi rabie.

III. Magnum Dei donum est, Propheta magnus, ac sanctus; cuiusmodi fuit Isaias; ortu regio, Vaticinioque mysteriorum Evangelico. Qui, longissime posita, quasi praesens praesentia, aspexit, et audivit: cumprimis ver o Deum, solio suae Majestatis insi lentem, duosque Seraphinos Angelos, sacrum Trisagium canentes: et alia, templi caelestis arcana. Dolens autem, et conquerens, de suppressa a se correptionis voce, tempore Oziae re gis, aliisve pravorum morum corrigendorum occasionibus; ab Angelo advolante expiatur: ignito calculo labeis eius expurgatis, Ec hinc, tam in. signem evasit in Prophetam. ut, qui praesagiorum suorum splendore, ceterorum, usque ad S. Joann. Baptistam. et Christum Iesum, haud ulli cedat.

IV. Sequitur Isaiam, Ezechiel. Qui, Uxoris a morte, tandem ad caelibem transgressus vitam, insignissima Caele mysteria, magis magisque semper illustratus, inspexit: sicut et antea, non pa


page 179, image: s221

rum clara fuerat intuitus. Parum fuerat, utdisse mundi superioris ornamenta; nisi aspexisset insuper et Visionem, ut Sacra Scriptura loquitur, Similitudinis Gloriae Dei: quae refertur a Propheta, capite statim primo: ac relibatur capitis 2. initio. non ideo tamen fortasse, quod haec omnium Ezechielis visionum simpliciter Prima fuerit; sed, quia facile potissima. In hac porro, producitur in spectaculum Rex Gloriae, caelesti Solio suo insidens. quatuor item Animalia; eorumque descriptio: cum universa gloriae pompa. Posthaec; Aspectus abominationum in templo Dei: quas illic Propheta vidit; e Babylonis suburbio translatus a Spiritu, Jerosolymam usque. Depingitur autem hic multitudo, ac foeditas, Picturarum varii generis, in pariete Domus Dei interiore: Impietas item, Septuaginta Seniorum; qui a iudaismo deflexerant ad manifestissimum Idolorum cultum, et adorationem. Petulantia quoque Israelitidum; quae foedum Adonidem, Veneris foedioris amasium, ab apro interemptum, deplorabant, Ezechidlis 8. capite: Cui invectivam interserit auctor brevem, in iudaeas illas; earumque lacrimas detestabiles. His autem, e regione, opponitur aspectus, seu visio, Virorum melioris notae; gementium videlicet, et indolentium sceleribus iudae, ideoque etiam Signo litterae Tau, manu Angeli, notatorum. Post quorum innoxiam turbam, alii omnes, qui Signo Tau carebant, in- terficiuntur; citra misericordiam, aut discrimen


page 180, image: s222

ullum aetatis, sexus, et conditionis. Ezechiel c. 9. Unde mox digressio fit, Peceatores omnes ad Poenitentiam exstimulans; injecto praesertim metu flammarum aeternitatis, et Lacus illius Tartareis in quo sero nimis, inutiliterque, flebitur; neque tamen ibi cuiusquam Personam Deus accipiet, aut reum lege solvet: cum viderit ibi Ezechiel genus omne mortalium, in delictis letiferis extinctorum, tam populorum, quam populi rectorum, ac tyrannorum; qui ferreum ibi somnum, arentibus in lectis, dormiunt. Ezech. 32.

V. Post Ezechielem Daniel , semper caelebs et Virgo; idque non necessitate, sed purissimo suae mentis, ac libertatis, arbitrio. Gratiosus, apud Reges terrarum; gratiosior est apud caeli Regem, ac Caelites: utpote, qui quam plurima ei reconditissima aperirent. In his, Somnium Nabuchodonosoris; cuius tamen ipsemet somniator fuerat oblitus. Daniel. c. 3. Eius Somnii interpretationem intrarunt imperiorum, seu Monarchiarum, fata: Assyriorum nominatim, Persarum, Graecorum, et Romanorum; ad usque Christi ortum, et regnum. E Gabriele deinde Archangelo, ceterorumque Angelorum nonnullis, mysterium accipit et intelligit Daniel, Bestiarum quatuor horribilium. quae septimo praesertim Danielis capitte referuntur. attinguntur autem etiam octavo, nono, etc. usque ad duodecimum. In harum numero Bestiarum, Aries est: sub cuius imagine praedicitur Darius,


page 181, image: s223

Persarum, in illa tunc Monarchia, Regum postremus. Hircus item Caprarum attingitur; hoc est, Alexander Magnus, rex Macedonum: qui, parritidio Bessi conatus ipsius promovente, Darii regnum, ab eius morte, occupavit. Ptolemaeidarum quoque, et Seleucidarum Regum, alterna per Aegyptum Syriamque bella, et instabiles amicitiae foederaque, delibantur, Inter Seleucidas porro, primus potissimasque partes agens, Antiochus Epiphanes; Antichristi, sub Mundi finem venturi, genuina vivaque figura. Qui Antichristus , idem et pars est Visionis illius, quam Daniel habuit de iudice aeterno vivorum ac mortuorum: deque Judicis tribunali, iudicii apparatu, dieique supremi terrifico adventu. quo die. Pater aternus, iudiciariam potestatem universam translegabit Filio, Deo- Incarnato: Antichristus vero, suis cum Asseclis, funditus exstirpabitur; in Gehennam praecipitandus. c. 7. Danielis, a v. 9. usque ad 15. In eo vero iudicio stabunt, ac dimicabunt adversus impios angelos, et homines, etiam Angeli sancti; divinae iustitiae gladium, et gestaturi, et exercituri. Danieli porro, praeter Gabrielem , alii quoque Angeli futura patefaciunt: in quibus eminet S. Michael; caelestis militiae signifer. Non tamen interim Angeli doctiorem duntaxat, praedictione futurorum, Danielem efficiunt; sed in periculis quoque securum praestant, et incolumem: amicitiae fide maiore, qua, qua plerumque inter sese agere mortales consuerunt. Praeterquam


page 182, image: s224

enim, quod Tres Pueros, Danieli connexos, et illius consilio dirigi solitos, eripuere fornaci Babylonicae, per unius cuiuspiam, e suis hierarchiis, manun (uti signate docetur Daniel 3. v. 49. et 50.) etiam Danielem ipsum, Leonibus semel iterumque objectum, eorum rictibus subtraxerunt Angeli. Daniel. 6. v. 22. et cap. 14. v. 33. Per Habacu. cum insuper, Prophetam, Angelico ministerio e Judaea Babylonem usque transportatum, Danielem paverunt; alimento messorio ei transmisso. Daniel. 14. cum is in lacu Leonum, diebus iam sex, suprema cum fame luctaretur.

VI. Danieli Zacharias succedit, Barachiae filius; Angelorum etiam ipse amicissimus: cuius Visionum tamen argumenta, Spectaculorum instar, aut pompae triumphalis ritu, magnam habent, in omni rerum objectorumque genere, varietatem; ne tenuioribus quidem, (in speciem), rebus exclusis a Prophetiae Majestate. Is Propheta, simul propemodum etiam Domus erat Angelorum, in ipso intus loquentium; et S. Spiritus adyton. Hic, do nocte, videt equos, inter arbusta myrtorum, eosque colorum diversorum: et, quinam sub equis illis designentur, audit. Adspicit idem alio tempore mensorem, cum funiculo architectonico; Jerosolymae spatia dimetiente: et. Quaenam ea esset Jerosolyma, intelligit: Nova videlicet illa, de caelo descendens. Attingitur autem, hoc loco. Conversio quoque Gentium, ex Insulis, atque terris transmarinis, Zachariae 8. v.


page 183, image: s225

22. etc. certatim ad Ecclesiam accurrentium: ad similitudinem Negotiatoris illius Parabolici, quaerentis bonam rectae Fidei margaritam, et Beatitudinis thesaurum, e S. Matth. c. 13. v. 45. etc. Praevidetur quoque, ac praedicitur, Concordia primitivae Ecclesiae, sub umbra Vitis verae, Ficusque dulcis, conventurae, et epulum initurae. e Zachar. c. 3. v. 10 et Joan. 1. v. 48. et 50. et e Joan. 15. v. 1. et Sapient. 9. v. 2. Alibi quoque, Oculos propheta septem contemplatur, c. 4. v. 10. quorum et explicatio ei subindicatur: de Angelis videlicet, universum terrarum orbem circumlustrantibus. Super haec, et quadrigas quatuor Zacharias cernit, cum equis suis iugalibus; colorum diversorum; egressas de medio duorum montium aereorum grandium: et earum audit interpretationem c. 6. a v. 1. usque ad v. 8. inclus: Ostenditur ad extremum Zachariae Iesus quoque, seu Josue, filius Josedechi, Sacerdos magnus; cum Sa thana, ipsi adstante, et Angelo sancto, Sacerdoti patrocinante. qui Iesus, figura fuit IESU nostri Nazareni; sicut. instituta inter utrumque comparatio, ostendit (c. 3. per totum:) quod proinde caput, apud ipsummet prophetam legi, non fuerit fortassis inconsultum.

VII. Prophetis, Angelisque, commercium fuisse mutuum, connectente eos utrimque Caritate supernaturali, obiter indicatur. Post haec autem, fit transitus ad Viros Feminasque; quorum, quarumque, ex professo munus non fuit, Oracula


page 184, image: s226

fundere: sed titulis, ut plurimum, aliis, claritudineque virtutum, sese Deo approbarunt. Horum primas tenent, Senior, ac iunior, Tobiae: quorum nomen, aliter a Graeco illius historiae Scriptore, aliter a Latina nostra vulgata versione, profertur. Tobiae Senioris patria: Captivitatis quoque terra; et eiusdem, per adversarum rerum tolerantiam, exercendae virtutis necessitas. Ipsius item, in exercitio laudabilium ac piorum operum, constantia: et, sub religiosa sepulturae occupatione, excaecatio. eiusdem quoque, ob calamitatem illam, ab uxore fatua exagitatio. Tobiae Senis, in adversis casibus, patientiam, alibi absens, et ignorans, imitatur tamen, eodem ipso tempore, Sara Virgo; ab ancilla calumniis, et convitiis, appetita, propter Septem viros eius; a Daemone, prima statim nuptiarum nocte, oppressos, ac subla. tot, Et Tobiae igitur Seniori, et puellae Sarae , de caelo malorum remedium flagitantibus; e caelo medicus submittitur, Raphael Angelus; opem eis allaturus: Raphael, inquam, Angelorum Septem unus, qui Deo semper assistunt; illius in nutus, et imperia, intenti. Hic, AZariae, filii magni Ananiae, nomen, ac iuvenis personam, viarum ducis, assumens; Tobiam iuniorem, ex Assyriorum urbe principe, Ninive, ad Reguelem, ex composito ducere incipit: qui Raguel, ad Rages, Medorum urbem, (aliis, Ecbatana nominatam), tunc habitabat. In via, commissum sibi iuvenem eruis e periculo; quod e Callionymi piscis assultu illi im-


page 185, image: s227

minebat. Cum autem ad Raguelem demum, cognatum Tobiarum, venissent; conciliatore nuptiarum Angelo, inter Tobiam iuniorem, et Saram Virginem, Raguelis, et Annae filiam, connubium sociatur; et initur. Fugatur a Raphaele Angelo Satan, prima statim nocte: incenso prius, ac super prunas vivas fumante, callionymi piscis iecinore. Trinoctium solidum, intacti mutuo. Sponsi novi manent; praeter vulgi trivialis consuetudinem. Unde, tanto promptius in desertum Superioris Aegypti abreptus, daemon Asmodaeus; abesse se a tam pudicis neonymphis, et ab Angelo alligari, quantumvis invitus, patitur. Sponsi, cum suis, (dum a Gabelo pecuniam debitam exigit, accipitque, Raphael) laeti epulantur: ac, post haec, Niniven in Assyriam e Media revertuntur, ad Tobiam Seniorem. Huic continuo videndi facultas, iam dudum adempta, prodigiose quidem, sed ita tamen, restituitur; ut viscerum interea callionymi piscis applicatio non praetermittatur: uta habes libri Tobiae, capite XI. a v. 13. Illuminati Tobiae, pariterque totius piae domus illius, felicitatem, soli Deo innixam, auctor praedicat: sicut et, eadem opera, aliorum quoque omnium, Numini constanter adhaerentium, beata sors, exitusque rerum secundissimus, ab eodem celebratur; iuxta sententiam fere psalmi 1. Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, a v. 1. usque ad 4. exclus. et psalmi CXI. Beatus vir, qui timet Dominum; Potens in terra erit semen eius: Gene-


page 186, image: s228

ratio rectorum benedicetur. a v. 1. usque ad 10. exclus. et psalmi 36. per totum.

VIII. Quamvis autem magnum gloriosumque sit; in medio mundi, qui totus in maligno positus est, et in meditullio nationis pravae, (cuiusmodi Ninive fuit, in qua Tobias habitavit,) vivere tam innocenter, quam vixit Senior praesertim Tobias, omnisque domus eius, ac magna posteritatis eius pars: Admirationem tamen haud dubie maiorem habet, inter indomabiles viros, et incontinentissimae lasciviae milites, praesertimque supremos militum ductores, Idololatras, mulieris, nulla non formae facundiaeque gratia resplendentis, intactissimum nihilominus Cor, et corpus: quale Judithae fuit, Amazonis Israeliticae. cuius historia cursim perstringitur. Procucuntur eius, animi corporisque, dotes, et vitae tenor; insidiae quoque, ab Holoferne ei tensae: quas et per apostrophen ei poeta ob oculos, dehortationis more, ponit; dum ei spiritalis ruinae discrimen extremum, per conjecturam, ominatur, ac denuntiat: metuens eius pudicitiae, non ex Holofernis tantum licentia militari, generatim; sed e libidinis eius plane peculiari tyrannide, et insania. At huic praemonitioni respondens Juditha introducitur; Tutam se fore caeli praesidio, promittens: immo, mox quoque reipsa, tutam se affirmans, in castra Assyriorum egressam: tutam, in iisdem versatam; et ab illis denique reversam esse intactam: Angeli videlicet ductoris ope. lib.


page 187, image: s229

Judith. c. 13. v. 20. Ad cuius proinde sectanda vestigia, feminae Virgines, ac Viduae omnes, et suo modo proportioneque nuptae etiam, provocantur. ----------

I. Praefatio, de transitu a Machabaeis ad Prophetas.

MACHABAEA nos ad classica, (1) et domitos Syros, (2)
Protrusit, ante tempus, ac seriem suam; (3)
Sors tacta belli varia Iessaeae (4) domus;
Pars (5) cuius, insitivus (6) alienum in genus,
Machabaeidum iudigena (7) reperitur thorus:
Stirps, Davidaeo (8) et ipsa se sceptro ferens; (9)
Sed stirps, avitae non pudenda origini:
Nec (ut, Ascalonis-germen, (10) Herodis domus),
Intrusus, atque decolor genti, stolo.
Retrahamus inde, iambe, dum trames sinit,
Iter, atque passum, flexili facilem pede.
Per cochleatos, (11) animus est, speculae gradus
Trahere, cothurni lege tardigradam, moram;
Ac circumactis, ambitu pompae gravi,
Oculis obire picta Vatum (12) imagine
Aulaea; tanquam Chloridis (13) vernum nemus,


page 188, image: s230

Hyblaeve, (14) vario flore collucens, iugum.
----------

II. Elias Propheta, ab Angelis aliquoties refectus; ac sursum evectus.

HAc, ecce! parte, flammeis (15) acer minis,
Et aestuoso fulminator spiritu,
Thesbes (16) minutae grande, iam (17) in cunis, decus:
Regum impiorum terror (18) imperterritus:
Quem nunc, dapifero volucris e rostro nigrae, (19)
Alias olivo, farris et minimi scobe, (20)
Pastum, (indigenti quem ministrarat cibum
Civis (21) Sareptae, Vatis illa altrix, anus)
Geminis (22) refovit vicibus, e supera quoque
Demissus arce, lator-annonae Aliger;
Et hoc, in omnis- Cereris- ignaro solo. (23)
Elias, in deserto pastus.
Huic, sub tepente cinere (24) quod pistum est, ador
Angelica abegit arte mortiferam famem;
Ac fontis humor advenae (25) pepulit sitim:
Vires refecit; robur instaurans viae,
Quae, per Pharanis (26) inviae steriles plagas


page 189, image: s231

Vatem trahens in rupis aeriae iugum,
Orebi (27) ad altum longa restabat caput.
Sic, in quietis-nescia felix fuga,
Similis columbae, caeca quam pumex tegit,
Furiali ab ungue Jezabelaeae (28) manus
Tutus, fovente latuit Elias Deo.
Sic, omne contra bipedis aucupium Ferae,
(coniux Achabi (29) qualis in Vatem hunc fuit)
Et asylon (30) ales (31) Genius, et scutu, dedit.
Unius igitur Solis, unius quadrae,
Tenuis diaeta, noctium huic Moysi novo, (32)
Nec non dierum, (33) quattuor decies, famis
Citra rebelle murmur, alimentum fuit.
Elias, in altum raptus: et ibidem vivens.
Sed et, huius ut superstes indicium dapis,
In sera deinceps spatia Fastorum (34) foret;
Nunc quoque, priorum temporum post tot rotas,
Circumvolutas axis-aetherii orbitis,
Hoc Thesbae-alumno nemo, si prisci tamen
Demas Enochi (35) saecla, plus aevi gerit:
Quem, post bis (36) alto devocata Incendia,
Ignisque superi flumen, in taurum ruens, (37)
Denique (Seraphica (38) fraena dum tractat manus,)
Turbine citatae flammeo volucres rotae,


page 190, image: s232

Rutilaeque flatu naris ardentes equi,
Rapuere sursum, Veris in Eoi (39) nemus.
Elisaei, filii Saphat, tutores Angeli;
sub specte equorum, et curruum, igneorum.
4. Regum cap. 6. a v. 13.
Hos commodato postmodum e caelo datos,
Equosque, curruumque flammivomas rotas,
Vati clienti, a vate Thesbaeo, rear:
Dochaide quando utcunque protectum casa,
Angelica melius texit, hinc als, hinc manus,
Elisaeum; ab arvis, studia traductum ad sacra.
Hunc namque, castris penitus obsessum hosticis,
Tutum cruentae cladis alipotens dedit
Acies: ab omni parte dum Senis hospitas
Obvallat aedes, stirpe meliori satis
Equis, et equite, curruumque equestrium
Non eloquenda copia; montis iugum,
Pedemque, et omne collis herbosi latus,
Cingente flammis; ac truces Syrii minas
Exercitus, a capitis exitio Sacri,
Vertere parata, Martis adversi in caput,
Reditur ad Encomium Eliae.
Sed nempe nostra, herois a Saphatidae
Lituis, ad altum redeat Eliam tuba.


page 191, image: s233

Hunc nemoris, aurae gracile quod perflat gelu,
Zephyrique blandus mulcet Elysii tepor,
Tenet inquilinum longa iam aetatum mora.
Ibi (sicut ante multus in flammis fuit
Impune, facula (40) totus, ac vivax rogus,):
Ita nunc, et inter aeris (41) liquidos sinus,
Animam Prophetes (42) penitus innubem (43) trahit:
Nostraeque quamvis Cereris (44) ignarus, tamen
Sibi congruentis alitur ambrosia (45) favi.
Miranda prorsus, hominis et fragili statu
Res maior; ac, si venia sit verbis, Homo,
Iam paene tune semideus Elias fuit:
Terrae diu triviale Thesbaeae (46) caput;
Sed Israelis omnis immensum iubar;
Carmeli (47) alumnus; civis Eurorum, (48) ac Noti;
Moderator aurae; nubium, seu iam sata
Pluviis egere, sive fas tingi, (49) foret,
Metuendus agris arbiter; gravior tamen,
Horrendiorque, Fulminum praetor (50) Reis:
Homo carne, (51) Genius (52) mente, caelicolum comes,
Cliens Tonantis, ac suburbanus (53) soli
Superi colonus, Candidatus (54) siderum;
Et, e propinquo, stabilis excubitor (55) Domus,
Quam tremulae Olympi mille dispungunt faces.


page 192, image: s234

Ambitque tractu rutilus empyrio nitor.
Atri solutus interim Lethi iugo;
Quoad, (56) propinquo paene iam mundi die
Supremo, in unam cuncta qui redigat pyram,
Etiam ipse (57) cadet; ac, stratus ab Averni Fera, (58)
Caput Antichristo, gloriam CHRISTO (59), dabit.

III. Isaiae gesta, et ostenta, Angelorum inter ventu mista.

ROs est Olympi dives, et pluvia aurea,
Vir, absolutae norma virtutis; DEO
Iam nunc, priusquam Carnis emigret (60) casa,
Haerere gnarus: nec futurorum minus,
Quam iam peractae, clarus augurio, (61) rei.
Isaiae nobilitas, ac sublimitas.
In classe vehitur talium, non iam leves
Aditurus auras, aut cavas Zephyri domos,
(Ardea (62) velut sublimis, ad Thesbes (63) aquas);
Sed in ipsa Regis adyta (64) Coelicolum intima.


page 193, image: s235

Rutilumque lychnis Flaminis-summi (65) tholum.
Amose (66) Vates ortus Esajas (67) patre;
Nec vile nomen, nec genus: Regum (68) nepos
Davididarum, (69) nobilis (nequis, satum
Hunc. plebe, credat,) frontis, (70) eloquii, styli: (71)
Evangelistes carne-velandi DEI, (72)
Ac Christiano scelera domituri iugo,
Mosaicus (73): et, quae lyncei (74) est oculi nota,
Solymaeus ipse, germen et Eoi (75) soli;
Romana (76) tamen, ac gentium Brasili maris,
Velut e Sione Moriae (77) montem intuens.
Penetravit acie mentis illustri Sacra;
Ritusque, et aras, et Deo resona Atria. (78)
Aspectus throni, et templi
Gloriae.
Hisque altiora, nam Deum, ter-maximum,
Solio (79) reclinem, iusque dicentem, loco,
Quo nullus unquam Solis ascendit nitor,
Astrive celsioris (80) emicuit iubar,
Vidit. Sedentis inde sub domino pede.
Sidera, (81) maritimas insulas, Alpes, nives.
Cunctumque late iuris Aeolii sinum; (82)
Elementa, et omne mixtilis formae decus, (83)
Quod promit ex se Numen, et terra, et polo:


page 194, image: s236

Quae gloriosae cuncta sunt laudis tubae,
Quas promeretur orbis effector Deus.
Duo Seraphim, clamantes.
Hunc praedicabat, quidquid huic rerum patri,
Se procreanti, debet, et mutum, et loquax (84):
Sed plenioris interim moduli sono,
Et Amoris aestu, cuncta moderantis DEI
Laudes obibant, Orphei (85) Divum, Angeli;
Cum, ardente vocum pulpiti-gemini (86) choro,
Et hinc et inde flueret alternum melos: (87)
Quando Seraphico (88) ter sacrum, ter fulgidum,
Ab ore Numen supera (89) personuit fora:
Cardinibus, inter haec, penatum adamantinis,
Auroque rutilis regiae valvis domus, (90)
Ab insolentis aemulo tonitru Noti (91)
Trementibus; quassisque portarum seris.
At os Seraphicum, balsami Zephyris (92) fluens.
Aures sono repierat, ac nebula domum.
Isaiae, ob silentium, luctus.
Heu me! (gemebat, vocis ignavae reus,
Facundiaeque desidis, vates sacer,) (93)
Heu me! quis haec, tam foeda suppresso labra
Sermone, (94) pontus, ignis, aut arae vapor
Sabaeus, (95) ovium vel sacer-caelo (96) cruor,
Satis expiabit? Egone, muti oris Vigil,


page 195, image: s237

Latrare qui cum debui, silui Canis;
Nunc, praeda abacta, fure dilapso, querar?
Vitiosus ore, vitia qua Satyra fugem?
Sator improbatus, unde probitatem seram?
Polluta (97) castos lingua cui mores dabit?
Isaiae labia carbone vivo expiata.
In semet haec, Amose dum genitus, (98) fremit;
Aquilonis alis, (99) ac rotis, pernicior
Seraphinus, arae rapidus ad acetram (100) volat:
Fervensque et ipse fervidum prunae (101) rapit
Ex igne (102) sacro, non manu, sed forcipis
Unco ministrae, calculum: rapto, redit;
Eoque, larga luce flammivomo, (velut
Solis pyropo, (103) iubare cum Eoo (104) tremit,)
Hiantis avida Vatis attingit labra:
Attacta, nullis ignium foedat notis;
Sine pustulis, adurit; et, monstro novo!
Vis sicca prunae, Rhetorem fluidum facit.
Hinc illud ergo grande tot Vatum caput; (105)
Hinc illa priscae (106) sacra doctrinae tuba:
Quae, nostra quoque nunc templa de Cathedris replens,
Sacra Christianae plebis exhilarat fora. (107)


page 196, image: s238

Ignitus hoc Lapillus (108) Esajae dedit;
Ut solus unus omnium coetus-sacri
Tonantis augur, decoris emeriti locum,
Superi Senatus cuncta per vota ac pedes (109),
Illo Seraphicae caperet urnae (110) Calculo.
Hic prima tanto tribuit, ad decus hoc, Viro
Sententiarum, lege rata, (111) Suffragia.

IV. Ezechielis Prophetae, cum Spiritu, et Angelis, familiaritas, et occupatio. Ezechieli caelibatus utilis.

AMosis isthaec filio, (112) Superum (113) manus,
Mentesque, Vatum contulere Insignia;
Ezecchielis interim cura pari: (114)
Propiore quippe semper Astricolis gradu
Sese applicantis; plusque tunc, ex quo thori est
Pedicis solutus, ac stolae-sociae (115) institis.
Hinc namque soli Spiritus summi iugo, (116)
Monitisque Divum, fata dictantum, caput,
Oculos, (117) et aures, ac piae mentis sinum,
Substravit; exsors omnis Hymenaeae (118) facis.
Novus ergo mentis ille praesagae Vigor,
Nuptae diremptus lubrico formae vitro, (119)


page 197, image: s239

(Tantum a Muliere, celsa meditanti, morae est!)
Phengite (120) quovis, Archimedaeo (121) aut globo,
Speculove Procli, (122) clarius lucem bibens;
Penetravit illuc, IRE quo paucis datum est;
Et quo nec ipse semper extulerat gradum,
Sibi dum relictus Oculus in terris stetit,
Ezechielis visio Solii DEI.
At, a Prophetae mente deterso luto, (123)
Vi peripicace, terra, Sol, stellae, freta,
Inspecta, Mundi mole cum volubili,
Homine satum (124) vexere, caeligenum rotis,
Et impetu, trans limen Eurorum, ac Notos; (125)
Supra Bootae (126) plaustra, et Orionis (127) domum, (128)
Et astra cuncta; lucidum patulis DEI
Caput inserentem laribus. Hoc vates gradu,
Tam luminoso, pariter arcanos Poli
Subiit penates: vidit Empyrias domos,
Soliumque summi Regis, electro nitens, (129)
Aurique radiis, quale caeli-Hermus (130) vehit;
Ac lampadum, Solisque, multiplici face,
Crystallinoque fulgurans laquear tholo: (131)
Tectum Sedilis, quale sapphiro (132) putes
Ductum, et cavatum daedali (133) dextra fabri;


page 198, image: s240

Ac, mille pictam roris aetherii (134) notis,
Irim, Tonantis omne qua Solium micat. (135)
Visio septem Spirituum Quatuor animalium, et Currus gloriae.
Lustravit idem vigile septenos (136) DEO
Statione fidos Spiritus; et, bis duum (137)
Animantium, sub axe, fulmineum impetum;
Pompaque currum ardente formidabilem. (138)
Vidit, Ferarum (139) corpus alatum, et pedes,
Cum brachiis: et, intus oculata, ac foris,
(Jubare quae et ipsum Solis aequarent iubar)
Corpora rotarum. (140) Namque Viventes Rotas,
Volucresque radios, vidit: et, rapido quidem
Circumfluentes igne, sed miro, Rotas,
Suaemet agiles intus a Vitae impetu,
Raptas in orbem mille gyrorum viis;
In semetipsam vorticosa Spiritus
Redeunte, moxque rursus aversa, orbita. (141)
Audiit at idem, fusa Coelicolum sono,
Raucis tonitrua mista Neptuni (142) minis;
BENEDICTA, (143) summi Sede de Praetorii,
GLORIA Tonantis! nivea quam nubes tegit,
Operitque, bysso texta nebulatum, Stola. (144)


page 199, image: s241

Septuaginta Seniorum Impietas, Ezechieli monstrata.
Audivit idem, nec tamen siccus genas,
Ab usque Chobare (145) raptus aetheria manu (146)
Solymarum (147) ad Aedem: (148) vidit, audivit; dedit
Audita, visa, cum fide cana, (149) libris,
Portenta scelerum, Sacra quae texit Stoa; (150)
Et, quae sacri nefandus admisit Laris (151)
Habitator; ipse, Moysis in Cathedra (152) sedens,
Senatus, Ordo septies denum Virum, (153)
Factus lupanat; cultor, et saxi, et ferae,
Et ligni, et auti, et quidquid est ficti Dei.
Veri fugato hi Numinis cultu, sibi
Abominando Numen, ac vitam, stupro, (154)
(Idola, vitae cassa), iungebant. In haec,
Venere furebant, qua nec insanus suam
In feminam Thrax, solibus vernis, equus. (155)
Dictu nefandum pariter, ac visu horridum
Parietibus ipsis, unico exstructis Deo!
In Sanctitatis-arce, (156) quam Salomon, novum
Solymis Olym pum, statuit, ac quoddam piis
Terrestre-caelum, picta prostabant, necis
Dirae ministra, bruta, dentatae ferae,


page 200, image: s242

Et alia mille-Funerum (157) Vivaria:
Echeneis, (158) anguis, lutra, (159) crocodilus, draco,
Alumna-Nili monstra, Pelusi (160) pavor;
Hominumque quamvis damna, tamen una et Joves: (161)
Agmenque Divum, quale sub terrae cavo
Stygis aula, populo concolor pascit suo.
His ergo Coeli-Regis, ac Solii, probris,
Spectante tam ingens, mente gemebunda, nefas
Ezecchiele, septies-deni Viri, (162)
Thus, genua, carmen, dona, votivas preces,
Palam dicabant luce, iudaea palam;
Pietatis etiam pallio, ac titulis, opus
Rudi popello venditantes impium:
Multosque perdi, grande ducentes lucrum.
Post hos, Virorum, Solis ad Eoi (163) plagam,
Obversa sacris, aspicit dorsa, hostiis: (164)
Mulieres, plangentes Adonidem,
Ezechieli ostensae.
Alibi, calore Veneris incensas Syrae, (165)
Nurus (166) Propheta castus Hebraeas videt,
Operam pudendo Cypridis dantes proco, (167)
Lacrimasque cineri, Myroha quas mater daret,
Aut Ipsa, si rediret ad bustum, suo
Cytherea, (168) turpis concubina, Adonidi.


page 201, image: s243

Proh! grande probrum! Sacra, thus, lessum, choros.
Fieri, pavenda Regis in Regum (169) domo!
A Sexu, (170) Abrami se genus, casto Sarae
Prodisse gremio, grande jactanti decus.
Dicetis has, vos posteri, Liae (171) genus?
Rachelis (172) anne? potius anne Agaris (173) nurus?
Has credet aliquis Regis-astrorum (174) sacras
Quondam suturas, spatia post aevi stata,
Matres, et Avias, et graves Materteras;
Quarum Pudoris flore Messias ovet;
Huc provolutas, ut nigris (175) flerent Sacris
Juvenom, patris, (176) nataeque (quod dictu nefas)
Incestuoso turpiter genitum thoro:
Ac, ne pudore vinceret patrium scelus,
Phoenisse (177) et ipsum labe foedatum lupae? (178)
Et tamen, adulter tantus, ac Sytiae Paris, (179)
Septi iugalis praedo, thalamorum latro,
Elicuit oculis flumen: at, quaeso, quibus?
Adulterarum, ac pellicum obscaeno gregi:
Id, quod pudendum maxime flenti, rear.
NON Lacryma turpem, Caussa sed lacrymae, facit.


page 202, image: s244

Virorum gementium, et signatorum, spectaculum.
Quanto sed, o! plus approbata naenia, (180)
Sibique posthaec prospero, mentis sinum
Gemitu secabant, stirpis Abrahaeae (181) Viri,
Ezecchielis, inter atratas licet
Carbone (182) frontes, candidam meriti notam? (183)
Horum, Tonantis missus ex Aula Aliger,
Frontes severas litterae tinxit nigrae (184)
Hac, qua refertur Arbor Infelix, (185) nota,
Et, quae Salutis germen (186) assimulat Cruce.
Namque hi, nec alii, scelera damnabant soli,
Quod gens Sionis (187) calce verrebat reo.
Quos Sex proinde saeva Geniorum (188) manus,
Ad inferendas tela gestantum neces,
Denuntiatae stragis exsolvit minis:
Dum haec inter, urbis impiae farraginem,
Scelerum tenacem, (189) caedis exhaurit furor.
Poenitentiae necessitas.
Sic Lacrymarum rore pars melior (190) fluens,
Praevertit et cruoris et flammae Lacum; (191)
Lacum, Gehennae semper ignifluum freto,
Et bullientis latice turgentem picis.


page 203, image: s245

Hoc omne Lugens populus evitat malum;
Vivis doloris expians Lethen (192) aquis.
Hanc Orbis, utinam, peior etiamnum premat,
Superstitem (193) salutis, a lapsu, viam!
NAM scelera, solae Temporis (194) lymphae cluunt;
AETERNITATIS, omnis est Lacryma irrita.
Ast hi, chalybino (195) corda queis callo rigent,
Cautum retrahere sceleris a trivio pedem,
Dedecoris aut arguere iuveniles dies, (196)
Annis iam adultis; nominant (197) INFANTIAM:
Ratique, Ludos esse Virtutem, ac Nuces,
Puerilium labore calcandas pedum.
At se, Gigantes; alta bellacem levant
In astra frontem; colla, detrectant iugum;
Scapulae, resugiunt pondus; ac fraenum, tumor.
Subit ergo demum spissa, nec domitu levis.
Fractuve facilis, cordis Indolentia; (198)
Ac, poenitentis incapax menris, silex. (199)
Obstinatorum poena, Inferi.
Huic, occidentis inde sub vitae fugam.
Vitio immanentes, cordis e sicci specu,
Ad siccioris antra Phlegethontis (200) migrant,
In aestuantes ignis aeterni rogis


page 204, image: s246

Aetnas, (201) vorace sceleta quae barathro coquunt:
In Ditis (202) atra, tetra, Persephonae (203) focis
Exusta, loca; sub stagna, quae fluidus tamen
Aut Nullus usquam, aut Serus, humectat latex:
Ubi fine iuxta fletur, ac fructu, pari;
Adeoque, Nullo! Lacryma, dum exstillat. perit:
Iterumque se suomet e Nihilo novans,
Iterum, ter-iterum, rore dilapso fugit;
Ac prius in aes, et saxa, quam in guttam, coit.
LACUS ergo, nusquam liquidus; et non iam Palus,
Sed Ignis, Ignis, Ignis, (204) in novissima (205)
Stagni lacuna est: cuius in fundo, Dolor;
Sed nihil in Igne Lucis, (206) in ripa Spei est.
Gehennam, et damnatos, Ezechiel
intuetur spiritu.
Hic ipse vati visus huic (207) squalor loci est.
Ibi (teste, luctu-terra qui Ditis (208) feri
Obivit arva, mentis (209) animoso gradu,
Buziade (210) Vate) densa Barbariae vagae.
Variique quondam Solis (211) ad tractu sitae,
Cadaverosis busta sub rumulis jacent;


page 205, image: s247

Quorum ossa, vires, arma, bellorum furor,
Mundi fuere flamma tunc; sed nunc, Cinis.
Heic Impiorum castra, stationes, casae; (212)
Heic arma Lemurum, (213) signa, bellicrepae tubae;
Populi jacebant, atque populorum (214) iuga.
Pharii (215) tyranni, Persici, (216) Medi, Scythae; (217)
Reges Idumes; (218) Arabes, ac Tyrii, Duces.
Dabat his cubile Vesta; (219) Vulcanus (220) thorum;
Pulvinar, (221) enses; fulcra cervium, Pavor:
Soporis umbram, Noctis infernae chaos;
Falsam quietem, dentis indomiti Draco;
Vermisque, (222) mentes nequiter-gesto anxias,
Proprii remorsu semper arrodens probri (223).
Ibi ronchus (224) est, perenne suspirans dolor.
Libidinum fax, (225) semper-urens Tartarus. (226)
DORMIRE quisquis lege tam dura fugis;
Si quid sapis, dum tempus est, VIGILA tibi!

V. Prophetae Danielis, ac sociorum eius trium, cum Angelis familiaritas. Danielis virginitas; et apud reges auctoritas.


page 206, image: s248

EZecchiele, mentis haud acie minor,
DANIEL, pudore maior, ignarus facis, (227)
Etiam maritae: non, Bagoarum (228) aut Spori (229)
Ritu eviratum Persico, (230) sexum gerens,
Thalamisve, vi negante genitiva, imparem; (231)
Reprimente sed se sponte (232) concubitus fuga,
Propter coronam, (233) flore quam niveo suis,
Aetheris in horto, nectet Integritas choris,
Cubilis expers Cyprii: (234) custos tamen
Regum cubilis Bactrianorum; (235) et Sacrae (236)
Consultus Aulae; (237) clarus, Arcani fide.
Idem tamen Tonantis ad Magni latus, (238)
Coeli Auris; Oculus Orbis; Os (239) aevi sui.
Quantum huic theatrum Sacra (240) Pennigerum cohors,


page 207, image: s249

Ad Susianum (241) nemus, et Assyrium (242) Tigrim,
Rerum vago colore visendum, dedit?
Quatuor Monarchiae, praemonstratae
somnianti Nabuchodonosori:
a Daniele explicate.
Indicibus Astris (Angelis, inquam, et Deo)
Cavi soporis grande, (243) sed in umbras (244) onus
Suas relapsum, memore nec fixum nota,
Daniel tyranno refricans Babylonio; (245)
Fugitiva retrotraxit, in vigilis caput, (246)
Simulacra noctis. Somnii viva fide,
Caecique nube cordis, in lucem eruta;
Gnara futuri mente, vaticino sono,
Spisso implicatos sente labyrinthos scidit:
Orbisque fata pariter et prisci et novi, (247)
Regumque castra, (248) robur, ac Fastos, canens;
Nabonassoraeo (249) ab ense, Chaldaeis (250) gravi,
Et a Columbae, (251) et Solis, (252) ac Caprae, (253) iugis,
Romanae ad usque ferreos (254) Aquilae pedes,
Imperia mundi, spatia Regnorum, et vices,
Digessit, usque ad Pacis aeternae (255) Ducem:
Cuius nec Orbi-summus (256) Imperium dies, (257)
Nec Vesper ullus claudet Imperii diem. (258)


page 208, image: s250

Qui Fuerat, Est, idemque Messias, Erit; (259)
Rex temporum, Rex omnis aevi, Immobilis.
Diversae bestiae, regum diversorum
Symbola, Danieli ostensa.
His paria Daniel alia, vir caeli (260) capax,
Gabrielis (261) eruditus, et comitis chori,
Didicit ab ore. Dira Persarum omina,
Syriaeque, et atrae Memphis, (262) ac Macetum (263) ducum;
Sed, ficta atroces fronte, Bactrorum (264) Feras
Prae se ferentum: (265) monstra, quae torvis fugent
Oris figuris ipsa Capricorni (266) nigra
Portenta Tropico; quin et, omnigena ferae
Pecudis refertam peste, monstripatam Africam: (267)
Monstra ungue, dente, fronte, rictuque, et sono,
Metuenda: quanto peius, amoto typo? (268)
NAM vera pictis gravius exsternant malis.
Hic Ultimi trux forma Darii (269) est, duce (270)
Per amoena functi prata balantum gregum;
Seque Arjetem, salace monstrantis probro;
Notha dum trecentis (271) stabula (272) pellicibus replet:


page 209, image: s251

Sed praeda factus advenae Medus (273) Capro (274)
Aries, Pelasgo (375) stratus a Cornu jacet:
Nec tam Macedonis (276) Regis hostili manu,
Quam scelere Amici; purpura nondum sua
Saturi, cruore ni simul tam nobili
Hanc inquinaret, regiae princeps (277) necis.
Aliae belluae Danieli ostensae: et in
iis, Antichristi protypon.
Is ergo Bessi gladius, ac rabies, suit,
Emathii at Hirci (278) fructus; ac, Medi e cute
Vervecis, (279) Auri vellus Asiani: (280) iugo
Dum cedit Oriens Dorico, (281) Sed, non procul
Ariete, Caproque, dispares stabant ferae.
Nemorum, ferina pelle dum regerent scelus,
Metus; at potitae purpura (282), Mundi Tremor:
Leaena (283) Meda, Pardus (284) Hyrcanus, fame,
Geluque Scythicus ursus Arctoo, ferox! (285)
Dentesque ab ipso mutuatus Cerbero, (286)
Postrema, cunctis tetrior monstris, Fera.
Accola paludis Sus atrox Phlegethontiae. (287)
Seleucidarum (288) stirpis hi procetes erant,
Macedumque (289) creti gente, Lagaei (290) Duces:


page 210, image: s252

Qui, dum Syriacae (291) cydaris Imperio student
Sceptrum Canopi, (292) per thoros, (293) adnectere;
Scidere Regna, per vagas belli vices:
Nunc Pace, nunc et Pacis ancipites fuga.
In his furoris agmen Antiochus trahens:
Illustre Nomen (294) (nominis sicui sat est,
Titulique, lux,) Antiochus; at morum lues, (295)
Symbolicus Antichristus
, (296) ac praecox (297) Nero:
Portentum, et Oscen (298) omnis ad finem facis,
Sibi qua supremum (299) mundus incendet rogum.
huius nefanda tigridis (300) e supero Duce (301)
Dum scelera Daniel haurit; hoc eodem et necem
Doctore didicit, atque feralem pyram. (302)
Divinum Solium ac tribunal; et iudicium supremum, ostensum.
Vix ante caeli sleterat arx aeque patens;
Nec Olympus (303) aliquod maius ante oculos forum,
Aut statuit, aut stirurus est, aevi ad fugans; (304)


page 211, image: s253

Quam, cum per omnem Regiae summae (305) ambitum
Dignis comiti o collocatis Sedibus,
Rex ille, decies mille millenis retro
Aeternitatis-omnis Auroris (306) prior,
Antiquus ille semper, ac semper Novus.
Rutili quieto sedit in Solii sinu,
Nivea stolatus nebula, et Eoi (307) face
Lucidior Astri: (308) Luna cui cedat sui
Splendore lychni (309) candido; cedat suo
Et ipse radio Solis auricomi nitor,
Hoc apparatu lucis incinctus Tonans,
Lux ipse quamvis totus, omni Ortu prior,
Celsa Curuli (310) sedit, aetheriae iubar
Spargente facis: et ipse, pompam omnem vehens,
Currus flagrabat; (311) aere flammivomo minax
Stridebat axis; igne crepitabant Rorae,
At e Sedentis fronte divina, ac genis,
Illisque melle Gratiae fluidis labris, (312)
Non suetus ille visus est patrii sapor
Profluere sensus, blandus aut oculi nitor;
Sed, qui Tonantis atra potius nubila
Referret, ac Tribunal, et pavidos Reos, (313)
Vultus; cruenti mixtus exitii minis.
Torrentis etenim more (quem Siculae vomunt
Fornacis (314) antra, montis ubi vertex flagrat,
Et liquida calido saxa rivo exaestuant)


page 212, image: s254

Sic, profluente flammeo subrus vado,
Spargebat Aetnam dia Majestas novam.
Hic Ignis etenim, lucis extremae (315) Occidens,
Feralis Orbi subdet excidii facem;
Rapidoque Mundum turbine involvens reum,
Uno scelestos perdet, ac digno, rogo, (316)
Pereunto! quorum scelere nunc Mundus perit;
Antiochus, Antichristus
, Impietas, Satan!
Non ultor his, non tela, nec dextrae, malis
Possunt abesse vindices. Est, Est, DEUS;
Judex, et Actor: (317) Est Tribunalis rigor:
Sunt Corda, gesti gnara: sunt Tabulae, libri, (318)
Tacitique quondam facinoris clarae tubae,
Testes fideles, lucidi, technis (319) procul;
Sunt arma, flammae, fulmen, (320) ac poenae Inferae:
Sut, praeter haec, armatus Imperii (321) Vigil.
Genii (322) potentes, tetrica sceleratis manus; (323)
Siquando, nisi per saeva, (324) vix iuri via est.
Haec Regis omne stant ad obsequium, pede
Pennaque celeri semper intenta, Agmina;
Robusta dextris; valida (325) multare; ac suis
Tam densa Signis, numerus ut superet notam.
A tot ministris arcis aetheriae globis,
Non aula (326) demum Regis-Umbrarum ruat?


page 213, image: s255

Tandem ergo cecidit: (327) ac, secuturis cadet
Profundiore saeculis strage; ut jacens,
Totoque semet obrutus, Phlegethon (328) gemat.
Interitus Antichristi, praenuntiatus.
Collapsa porro pariter, et Averno (329) data est,
Satanae nefanda (330) spuma, deformi Fera (331)
Metuenda rictu, dente vulnisica, et pedum
Armis (332) aduncis saeva: nunc, furni cibus
Perennis, atri Ditis (333) immugit focis;
Plutoniique (334) stridet e clibani veru.
Christus constitutus iudex universorum.
Ast alibi, ab utero genitus Ingeniti Patris, (335)
Ac Matre natus Veneris ignara, PUER; (336)
Aeternitatis sceptra cum Solio capit:
Praetorque Mundum iuris ad puteal (337) citans.
Et arma (338) laeva, lauream dextra, gerens;
Bonis rependet Gloriam, flammam improbis.


page 214, image: s256

Daniel e diversis Angelis futura discit.
Haec, hisque plura, sera quae Mundi nimi
Aetas fuisse vera, non nuda Fide,
Rerum sed ipso docta successu, sciet,
Et, gravia quamvis, experimentis feret;
Daniel, ab aevo clausa, fatorum Sacra
Alloquio, et usu, didicit Aligerum-scholae. (339)
In hac, magistri retulit eloquii decus,
Post Gabriele, gentis Excubitor sacrae, (340)
Priscusque Tutor, Angelus, caeli-Ordinum
Dictator: arma cuius, ac nomen gerunt.
Adamante ductae, et aere, Signorum Notae;
Tria Vocibus, sed Rebus immensum mare,
Michaele digna verba; (341) QUIS, SICUT DEUS?
His consonabat reliqua, sollicita fide,
Michaele quatiens arma Signifero, manus: (242)
Genius, (343) Achivum (344) Praeses, ac Macetum (345) Domus;
Soliique Custos aliger Babylonii. (346)
Daniel, ab Angelis etiam incolumis
servatus.
Talia Propheten (347) docuit Angelicus favor;


page 215, image: s257

Grandis quidem ille; minimus his visus tamen,
Huic si Futuri panderent Aevi mala:
Ni simul eidem proprii quaestum Boni,
Et ingruentis Lachesis (348) aperirent suga.
HUNC, cui Ruinas Orbis in calamum dabant,
Suapte ruere clade, ducebant nefas.
HIC nempe Rectae semper est Mentis tenor;
Periclitantem strenua potius Manu,
Quam blandientum tegere Verborum strue.
Pari, in Clientes, prorsus Angelieus suos
Achate (349) fulget candor. Et quidni, DEO
Gens fixa soli, fugiat infidam fidem?
COR Stabile rerum dura sors examinat,
Tunc, Dextram Amicus, Verba Desertor, dabunt,
Hinc certa Sociae mentis, et fuco procul,
In luce ponunt signa, Tenebrosi dies. (350)
Comitem serenu, Vesper umbrosus probat;
Mensaeque ditis (351) asseclam, consors Fames,
Utriusque sortis sensit et Daniel vices;
huiusque felix ille comitum ternio (352)
Tres pueri, in fornace Babylonica.
Hunc quippe, Regis inter Assyrii (353) minas.
Clibani (354) voracis undique obsessum pyra.
Demissus astris, numinis-forma, (355) Duet, (356)


page 216, image: s258

Zephyri, (357) camino qui flagranti influxerat,
Flatu, ac reflatu, roscido mistis gelu,
Relevavit: ac, Fornacis, Aetnaeo foco (358)
Exaestuantis, lene permulso specu,
Ardoris omni solvit et sensu et meru: (359)
Inadusta prorsus corpora, intactas comas,
Incolume praestas Sericae stamen (360) togae!
Carnifice flammis, inter haec, coetu obruto. (361)
Daniel in lacu leonum illaesus.
At triadis (362) huius inclytum invictae ducem.
(Ceu robur animis acre subdentem piis, (363)
Ne socia, flammas verita, deficeret Fides)
Memori redonant astra, (364) Danielem, vice.
Hunc quippe, sua ne Mentium-medico Salus.
Probeque jactae frugis, efflueret luerum.
Avidae iubati (365) pecoris eripiunt gulae.
Non Casus etenim, Vocis aut magicae canor, (366)
Sed Orpheorum (367) dulcis aligerum (368) lyra,
Quoddamque tacitum carmen, ac domitrix manus,
Septem Leonum motis-insueti famem


page 217, image: s259

Retudere; (369) miro colla dum stringunt iugo.
Babylonico (370) en! et, ante Babylonis minas,
Medo (371) Prophetes innocens clausus Lacu.
In Uno utrimque, non semel, Vivario (372)
Mille opperiri iussus est Heros neces: (373)
Et mille felix semper evasit neces;
Inhibente rabidi dentis Aligero molas. (374)
Habacuc portatus, Danieli prandium apportans.
Hoc, grande quamvis, grande-vix Astris fuit:
Nisi nutriendi Vatis, (375) esurie gravi
Seminecis, ultro sumerent curam Angeli:
Hominisque sociae (376) iungerent manui manum;
Portando alumnam, rebus extremis, opem.
QUID caelo amico fidius? testis Spei
Daniel, Deo suffultus; (377) et testis Rei
Habacucus (378) esto, Bethlehemaei sacer
Agri colonus, atque venturi (379) sciens
Interpres aevi: capitis abreptum coma
Quem Genius (380) almus, Cereris e flavo (381) solo,
Campisque Ephrates, (382) orbe Babylonis procul
Raptum per auras, penore (383) cum messorio,


page 218, image: s260

Ad Tigridi mistum (384) flumen Euphratis tulit:
Babylonio quo paene iam partim Lacu,
Partimque inediae tabe confectae, fugam
Animae Prophetes (385) sisteret; sexto dapem
Iam Sole, sexta nescientis Cynthia. (386)
Pransus polentam, (387) destitit Daniel mori.
TAM Magna Vita, pulte (388) tam Parva, stetit!
-

VI. Zachariae Prophetae lumina caelestia; Angelorum ministeriis plena. Zachariae omnis generis vaticinia.

DAnielis Acta sequitur, Annali gradu,
Inter Prophetas, nomen indeptos idem, (89)
Ingens, et aevi stabile, Zacharias (390) iubar;
Tuba veritatis, flexili vocem rotans
Ambage, varii vertebra tortam soni.
Hic, e Videtum (391) legis antiquae choris.
Pompam Triumphi mille formarum trahit.
Ibi quippe magna, modica, cum minimis, notes;


page 219, image: s261

Ibi rara, trita, fusca simul et candida:
Quae tamen et ipsa, mista sic, Circum (392) decent.
NAM saepe Formam, menda quoque formae, patit;
Ac decoloris splendet oppositu Color. (393)
Ad summam! in orbe siquid elucet boni,
Ex Comparato lucet; ac pretium trahit.
Est generis huius, omne Zachariae forum,
Spectris (394) refertum mysticis; Genius (395) quibus
Divina passum (396) saepe replebat Virum:
Genius (397) (quod inter mira sit,) grata vice,
Nunc Aetheris, nunc Vatis aetherii, incola. (398)
Zachariam alternis incolit Angelus;
eique mira monstrat.
Scilicet, hic Heros (cultor exiguae licet,
Stipulaque sutae, salicis aut virgis, casae,
Ac nuper exul, (399) vixque iam tandem sul
Dominus agelli, vix sui tecti, (400) ac foci,
Sacri aula subito factus est Spiraminis; (401)
Factus tribunal: (402) paene sacrifici (403) quoque.
Sedentis immo in corde, delubrum Angeli,
Illoque sacram (404) dantis ex adyto (405) Themin; (406)


page 220, image: s262

Et exeuntis indidem, vice dispare:
Utcunque, vel manere penetrali in suo
Hunc vellet, aut ad supera revocaret Tonans,
Mundive rerum cura proliceret nova.
Id inusitati suave commercii (407) genus
Quid aliud, oro, quid fuit? (timide loquar)
Quam, Totus hic in Angelo Vates morans;
In Vate totus Angelus? cuius duce
Propheta (408) digito, cuius augurio soni,
Ad nitida noctis astra taciturnae vigil;
Ad agile Triviae (409) sidus, ac fulvi iubar
Innube Persei, (410) vidit ensifero (411) novu
Heroa cinctum balteo: nemoris nigri
In Valle (412) prona, densa quae myrtis erat,
Dorso sedentem celeris, ex astris, Equi;
Puniceus omnem quem colorabat pilus,
Splendore vivae tegetis ostrino (413) rubens. (414)
Equi inter myrteta.
Hic (quisquis esset ille, siderea volans
Cyllarus (415) ab arce, sive Thesbitae redux
Ab axe rapido; seu rotis ab (416) Enochiis)
Ne Solitudo minueret (417) pompae decus,
Equitum trahebat agmen, a tergo, recens;
Quod undequaque fervida flucret face. (418)
Haec, ceu rebelles alactis in cuneos flagrans,
Ad foederatas turma properabat manus:
Militia sonipes, (419) ocyor Circes (420) equis:


page 221, image: s263

Pars, pelle nivea; pars, coma spadicea; (421)
Pars, tincta cocco; (422) pars, et Hyrcani notie
Guttata pardi, (423) Volucris aut Getulicae (424)
Dispuncta maculis. alius est aliis color.
Cornipede tota Vallis hinnibat (425) grege: (426)
Simul, inquietae vapulans pulsu ungulae,
Horrebat omne, fronde concussa, nemus.
Hi Feciales (427) Orbis alipedes (428) erant;
Pacisque, per Telluris, ac Thetidis, (429) plagas,
(Pacem tamen si Martis amor admitteret)
Frondibus Olivae, (430) se ferebant auspices: (431)
Aut, saeva siquis arma mallet, vindices.
Jerosolymae mysticae dimensio.
Alibi Propheta, mentis ad clarae facem.
Dum spatia tetrae, nubium, flammae, freti,
Obit Anima, (432) perque Temporum seriem meat,
Quam Posterorum serus implebit labor;
Plumbo graves, ac fune, mensorem (433) manus
Librare, notat. Haud ille de fabrum tribu
Mortalium, sed arcis Aetheriae incola, (434)
Summi satelles Regis, ac praecox (435) novi
Vitruvius aevi; tecta Solymorum sacra, (436)


page 222, image: s264

Urbisque muros pictor in tabulam dabat.
Hic, (437) Christiani mensor oculatus gregis,
Ecclesiaeque, Solyma quam signat vetus,
Ducebat (438) ampla spatia: signabat locum;
Circoque claudens Septa, Custodum quoque
Praelusa (439) madida valla rubrica dabat;
Moenia, Spei turrita magnanimae Phaiis; (440)
Vigilum aggeres; et Castra Coelicolum (441) aerea.
Idem, novae Urbis (442) vidit augustum caput,
(Coeleste Numen); tegimen (443) arcis flammeum;
Murumque, iugis igne vallatum pyrae. (444)
Religionis Christianae in transmarinis
propagatio; et Ecclesiae concordia.
Praevidit idem Dorici (445) classes freti,
Et institorum, pelagus in Eoum, (446) vias:
Neque dispares, in pelagus Hesperiu, (447) rates (448);
Quae margaritam, (449) Gangis (450) ignotam plagis,
Prompte erogarent; atque pro lucris mala
Avide (451) reserrent; quippe melioris pretI (452),


page 223, image: s265

Quam lucra pelagi: quando, non timide, sui
Sibi compararent clade Martyrii stolam. (453)
Ibi, Pacis almae foedus, ibi concors Hymen, (454)
Ibi nexus animi, nulla quem dictat Venus.
Alterna se Pietatis-, ac sanctae dapis (455)
Ad Sacta citantum; (456) quae botro fiunt Cypri, (457)
Ex vite (458) Christo, cuius est palmes, (459) Petrus.
Haec digna vate scena Barachida (460) fuit,
Nec Angelorum dedecens digitu (461) labor.
Monstrante quo, Spectator (462) et plausum dedit,
Et ipse pretium grande, nova doctus, tulit.
Septem Oculi, Speculatores orbis.
Sub haec, Vagorum-siderum numero (463) pares,
Oculi, gemellos Vatis ad se oculos trahunt. (464)
Hi, quidquid oriens cernit, ac moriens, dies;
Visus obibant, semper intenta, fide.
Septem sed Oculos praeco (465) quos dixit sacer;
Totidem fuisse gentis Angelicae duces,
Barachiade (466) edocuit Interpres Dei (467),


page 224, image: s266

Dum, Circitores (468) Orbis, hos Genios vocat.
Quatuor Quadrigae.
Sub haec, stuporis caussa mox surgit nova.
Bis-duplice tractae mole Quadriuges Rotae, (469)
Duplicis ab aditu montis aerato ruunt.
Totidem, covinum (470) quemque raptantes, Equi,
Sarraca (471) vario picta provolvunt iugo.
Haec, omne siquis nosse, quod latuit, petat,
Quaterna fuerant flabra ventivolae plagae:
Et bina-bis, sub hisce, caeli Flamina, (472)
Hoc est, Olympi Paria Geniorum duo,
Quae vox Tonantis Regis, hinc terrae, hinc maris,
Obire totidem iussit anfractus, volant. (473)
Haec ergo, volucri rapta Zephyrorum rota,
Cava, plena; celsa, pressa; rus, sylvas, aquas,
Alipede celeris dromade (474) pervolitant viae:
Lustrantque, pro re dispari, fas, ac nefas, (475)
Iesus, sacerdos magnus Jerosolymorum;
Iesu Christi figura.
Post illa, caeli digna populoso atrio.
Potiore Vati (476) ductor Angelicus face (477)
Monstravit: ex quo, nocte iam pessum data, (478)
Refulsit orbi lumen, (479) astrorum parens,


page 225, image: s267

Lampas Salutis, Christus, Orientis-Vivi (480)
Radio micans, ac voce (481) celebratus; nova
Ter gloriosus purpura IESUS ovans:
Nequis negaret; Solis, et Christi, decus
In istud unum iure transcribi Caput.
Stans namque IESUS, talis est oculis datus
Vatis stupentis, (482) qualis exprimeret typum. (483)
Non iste, qui nunc Homine vestitur, DEUS;
Sed ille, summa nitidus Aaronis mitra,
Iösedechi cretus illustri satu. (484)
Hic ergo, tanta Flamen (485) oriundus domo,
Clarus Parentis infula, (486) clarus Sua, (487)
Ac byssina venerandus in Sacris toga;
IESU, futuri Praesulis, (488) supero Patre,
Nymphaeque geniti flore, (489) praesultor fuit.
Utrique quippe Nomen ut par obtigit,
Sic, parte decoris haud inornata, quadrat
Aemula societas: alter ut credi queat
Alterius Umbra; et alter alterius Nitor.
Utriusque Iesu, inter sese,
comparatio.
Qui namque Sacris iura Solymaeis (490) dedit,
Tisdemque thus ac lumen accendit (491) Sacris;
In Vatis (492) illo semet ostento novo
IESU Supremi (493) specimen, ac formam, stitit;


page 226, image: s268

IESU, Laborum (494) pariter et campi (495) et ducis;
IESU, ferentis, quam suis suasit, (496) Crucem,
Palamque celebri Solis Eoi (497) foro, (498)
Habitu Reorum, stantis, (499) infenso Senum, (500)
Olidaeque (501) coetu gentis, ad iniqui pedes
Praetoris, (502) inter chlamydis (503) ac spinae (504) probra:
Nece donec obita, Gloriae caperet Stolam. (505)
Quod Nazarenus, mille (506) per casus, tulit.
Patientis omni functus officio Viri; (507)
Solymaeus (508) hoc, in parte nonnulla, velut
Umbrae videndum linea, IESUS dedit.
Nam Josedecho natus, (509) in Fano (510) stetit,
Michaele coram, gentis Angelicae duce.
Caussidicus illic improbae litis, Satan,
Ad crimen impudente se figens pede,
Caput arrigebat; labia laxabat, nigris
Spumosa bullis; ora Pontificis rea
Formidolosis obruens Erebi (511) minis;
Plaustrisque scelerum mille falsorum premens.
Tonans, sedebat praetor; (512) Antistes, (513) nocens
Adstabat, aris dissona, sordens (514) toga.
Michaele sed potenter objectum scelus
Eventilante, calculum evasit nigrum. (515)


page 227, image: s269

Hinc absoluto Pulla (518) detrahitur rea:
Sua (517) Cydaris (518) uncto (519) vertici, celsae suus,
Auri coruscus (520) lamina, fronti decor;
Regis-Sacrorum (521) Titulus, ac gemmis nitens
RATIONIS illa pelta (522) pectoribus, redit.
Aaronis igitur, en genus! (523) nec non, satum (524)
MARIAE, iugalis Hymenis (525) ignaro, sinu!
Utrumque IESUM, ac, iure Sacrorum, sua
Utrumque serie temporum, summo (526) inclytum:
Utrumque variae sortis agitatum freto;
Sed Utrumque demum, turbido victo salo,
Portu potitum. laeta quo regnat Quies:
IESUM, Tonantis germen, (527) ad Olympi Patre (528)
Revehente sedem ac dexterum (529) sedis latus.
At Josedechi, non suus prolem (530) Sator (531)
(Iam morte (532) raptus) ast, eo potentior,
Angelica (533) Satanae-manibus extorsit manus.

VII. Utrique Tobiarum Angeli Raphaelis beneficia saluti sunt.


page 228, image: s270

Hic ergo iunxit vatibus (534) Genios (535) amor:
Genios, ab astris clausa dum Fata advehunt;
Vates, (536) dum in astra supplicem regerunt precem.
Nunc esto, post hos, aliquis et Mediis locus,
Quorum augurandi (537) munus, aut nullum, aut breve, (538)
Amoris usus magnus aetherii, fuit;
Magnum, Seraphicis (539) foedus innexum choris.
Tobiae Senioris patriae, captivitas, in
exilio pietas, et constatiae.
Tobaeus (540) ille, (Graja (541) quem, e Solymis, (542) schola,
Larium dirempta Septuaginta seris, (543)
Antiquitatis voce Tobitum (544) sonat;
At, cultiore, Roma TOBIAM vocat:)
Galilaeae ab oris, (545) Nephthalae generi datis, (546)
Raptus, sinistro (547) ad usque sublutam Tigri.


page 229, image: s271

Trium dierum Niniven grandem ambitu, (548)
Vitam trahebat sorte, qua Victi trahunt,
Utcunque (549) vinctam: liberae mentis tamen
Firmo, Sacrisque Moysis affixo, gradu:
Hominum quidem tunc Servus; at, Dominus sui,
Domitorque, sensus: Ergo, Libertus DEI.
PIA sed Coronam vita vix plenam capit;
Nisi, quam metalli more, per vim, per focos.
Rigidus Piorum-censor excoxit Dies. (550)
Sic est domandus, ut faces adamas (551) vomat;
Splendorque, duris tritus, aetatem ferat.
Hac ergo nunc procedat in apricum, Seni
Invicta mens, constansque Tobiae vigor.
IN laude mores hi triumphali volant,
Quos adprobavit sortis improbitas DEO.
HAC sine palaestra, paene vel Virtus, probrum est.
Et hunc Virum ergo densa pulsarunt flagra; (552)
Stravere nulla. Captus, abductus, suo
Extorris orbe; barbari tradux (553) soli:
Aliena totus interim quaerens lucra;
Sua negligens: virtutis insistens viam, (554)
Rectique studium; Regis (555) infensi minis
Quoties, latebra (556) tectus, eripuit caput;
Caecaeque flexu, funus evasit, fugae?


page 230, image: s272

Tobiae senioris, in caecitate,
patientiae.
Post cuncta tamen haec, ut coruscaret nova,
Inter tenebras, Vita virtutum face;
Vespillo (557) factus exulum, gentis suae,
Cadaverum: dum tacita Libitinae (558) sacrae
Studiosus opera tractat, ad Lunae iubar,
Et astra; volucrum (veris incepti (559) oscinum)
Et sordido perfusus, et vivo, (560) luto;
Orbatur oculis. Noctis Unius mora,
Sic ipse gemina iubaris oppressus sui,
Heu! nocte; quamvis, calle quo caelum petat,
Et astra, quae Spes monstrat, aspiciat: (561) polum
Tamen, inter haec, et ipsa, quibus ardet polus,
Non cernit Astra, luminum (562) Vitam alteram,
Illicia (563) cantus blanda, maestitiae (564) fugam.
Gemit ergo, flensque luget, ac densat preces;
Uxoriisque os praebet immeritum probris, (565)
Nec tamen arenem (566) sortis hanc levae, satus
Nepthalide gente, (567) solus hic iniit pugil;
Staphylae (568) sacrilega (569) vapulans tixa suae:


page 231, image: s273

Furiosa vanae quando Tobiam Spei
Arguit; et ipsi, suasit, irasci Deo. (570)
Sarae, Raguelis filia: ab ancillae
maledictis impetitae.
Miremur haec Heroa Veteranum pati!
At paria subiit, quaeque Mas fugeret, mala,
Etiam tenerior sexus; (571) et sexu quidem
(Quod iure peius urat) a Simili-sibi
Membris, sed animo, stirpe, censu, dispare. (572)
SARA Virgo, Septem nupta, nec Septem minus
Innupta, vicibus: quippe, genialem ad thorum (573)
Stygii (574) manu latronis oppressis reis,
Et in Asmodaeo Nemesin (575) expertis, Viris.
Hinc, ad iugalis foedus-Octavum thori,
Non Sc, (576) sed animum, Virgo iam desponderat.
Hinc, criminantis inter haec viduos herae
Thalamos, maledicum sensit os pedissequae; (577)
Improlis (578) esse iussa, nec tedae capax.
Dum sylva piceas ferret, ac piceae (579) facem.
Ad sacra maritae; dumque Sol mundo diem.
Hanc (famula nequam dixerat) sceleris tui,
Septem-Virorum-Carnifex, paenam feras!
Hoc Casta probrum nympha, (seu tantae rea


page 232, image: s274

Stragis videri, sive tivali locum
Satanae dedisse, nollet,) ut par est, proba,
Salvique floris, a nuru ferri, tulit;
Hoc est, dolens. Ut una de coetu tamen
Prudente, (580) totum virgo dedecoris lutum
Abolere madidis satius est oculis rata;
Contentiosi quam patrocinio (581) fori.
Spretis pröinde Talionis (582) legibus;
Aures Tonantis tridui-luctu obsidens
Insomne precibus addit et trinoctium, (583)
Sarae, ac Tobiae, preces ad Deum,
officaces.
DUO luctuosis igitur in lacrymis erant;
Tobitus, atque Virgo: (584) disiunctis quidem
Hic, et illa, tertis; mente sed iuncta DEO.
Ecbatana (585) iuxta, Virgo; Tobitus, citum (586)
Ad Tigrim, et amplo Niniven tumidam situ:
Urbibus uterque barbaris, caelo aviis. (587)
Medi (588) sed auras orbis, ac nubes, solo
Superincubantes Assuris, (589) lacryma innocens,
Sic Angelorum (590) vecta perrupit rotis; (591)
Ut nemo fracta mente dubitaret miser,
Passimne precibus esset, ac votis, locus?


page 233, image: s275

Raphael Archangelus, utrumque
relevaturus, mittitur.
Inter Dynastas, (592) ecce, sidereae domus,
Septem virale (593) munus et Raphael obit.
Horum (594) est, Monarchae (595) tegere Supremi latus;
Oculosque, et animi sensa, plerisque (596) abdita,
Velut e staterae lance, quo vergant Ducis
Imperia Summi, (597 mente non-tarda essequi;
Omnique ruptam, iussa complecti, mora. (598)
Is ergo, medica (599) restituturus manu
Oculos, alicubi Virginis, probrum (600) impudens
Deflentis, alibi, Sole spoliati (601) Senis;
Descendit alto. Cura par ambos fovet.
Sed apertiore, prae Sara, curae ambitu (602)
Hilaratur aegri maesta Tobiae domus.
S. Raphael, nuntii personam gerens.
En! Genius, (603) habitu vestis ac vultus novo,
Et Azariam se ferens Ananiadem,
Ceu nundinali (604) Cursor accinctus viae,
Aderat, Pedestrem se gerens rudiu ducem.


page 234, image: s276

Ecbatana, Medos, Bactra, (605) vel, quidquid soret
Ultra citraque, pollicebatur Seni: (606)
Velut omnis usu gnarus (607) Arctoi (608) soli.
Veridicus ergo sponsor, ac dignus fide,
Pretioque fidei, visus, in tam ingens iter:
Seni (609) probatur. Niniva dimittitur,
Patriis volans Tobaeus auspiciis (610) Minor;
Meliore multo, quam (611) Icarus, sub Daedalo.
S. Raphaelis, et Tob. iun. iter in Mediam.
Ecbatana (612) pergunt, calle Tres uno Tigris
Vada laeva (613) radunt, Angelus, iuvenis; Canis. (614)
Abluitur amne iuvenis: abluti pedem
Minace Piscis ore furibundus petit;
Cui temere Pulchro (615) nomen est a Nomine.
Resilit Ephebus: (616) clamat, (617) exanimi rigens
Pallore. latrat, assidens iuveni, canis;
Fugitque: nec, quam iussus est, affert opem.
Fert hanc, vagae citatus e ripae sinu,
Alipede Raphael properus ad iuvenem gradu
Extrabitur amne piscis. Hic, Homini Lupum
Modo se minatus, iam, rei versa tora,


page 235, image: s277

Cenantis Hominis ibit in fauces cibus;
Medicamen inde, ventris e fissi fibris,
Extisque, (618) praebiturus. Occisae Ferae (619)
Pars, cena fit: pars alia differtur, viae
Reposita longae. Meda (620) sic tandem plaga,
Et urbs, (621) subitur, exules in qua Sarae
Empto Parentes hospitabantur lare. (622)

Diversorium apud Raguelem: et Nuptiae.

Favore Raguel (nomen hoc ingens (623) Sarae
Genitori, et animi non minor Virtus, erat)
Favore Raguel stirpis Isaciae (624), sed et
Memore senis favore (625) Tobiae, Senex
Illectus, ultro prodit: (626) inopinum advenam,
Cum duce (627) viarum, non prius visos sibi,
Excipit; apertos irrigans lacryma sinus.
Brachia iugantur brachiis: castae genis
Genae premuntur, lege, quam, scribit pudor.
Et contribulis (628) stirpis agnatus (629) gradus.
Mox nuptialis pacta tractantur thori;
Ipsoque (quis non stupeat?) Aligero auspice. (630)
Thalami iugalis scribitur dos, ac fides:
Hymen, (631) cadenti fit die: lucent faces; (632)
Sed, Venere nulla: quippe, quam, socii (633) procul


page 236, image: s278

Tantisper agere lateris accubitu, velit
Casti magister Angelus Trinoctii (634)
Raphaele leges dante, lex Cypridis (635) vacat:
Precando (raris forsan Hymenaeis (636) prius
Pietate trita, aut cognita,) noctes agunt:
Novamque Amoris auspicandi (637) regulam
Sara, candidato cum thori iuvene, (638) inchoat.
Quam siquis esse Regulam-Juris, neget;
Neget idem, eandem iuris esse Iniuriam.
Asmodaei ejectio, et exilium.
Haec inter, (igne, stridulis clauso focis, (639)
Iecur, revulsum sinibus (640) amniculae lupi, (641)
Dum Sponsus (642) alibi concremat) Raphael vigil
Vetat, Asmodaeum suggredi thalami fores:
Simul, altioris ense tremefactum manus,
Ferroque nexum, et, manibus obnixum licet,
Pedibusque, cava per Aeris raptum avehens,
In Insulam (sic lege poscente exulum)
Deportat, altis eiulantem questibus:
Illasque Solis petere compellens plagas, (643)
Quae vapidus illinc Auster, hinc torter dies, (644)


page 237, image: s279

Thebaidos (645) hunc in extimae trudit sinus,
Ubi se Tabennae (646) sterilis Isiacis (647) agris
Sociat Syene; (648) haud Cereris, haud Bacchi, ferax.
Illa proinde sede, cognata Stygi, (649)
Haerere, furere, frendere, est iussus sibi
Procus ille Dryadum (650), duxque capripedum, (651) Satan.
Illic et hodie, credo, palatur; procul
Aquilonis (652) oris, ac domo Raguelide: (653)
Quae laeta sanctos, inter haec, ducens choros,
Repotiorum (654) sobrio madefit mero.

Negotiis confectis, reducit Tobiam iun: Angelus. Curatur Tobias Senior.

Raphaelis inde cura pactam (655) explet viam:
Et, dum Sarae neonymphus, (656) ac socetis, vacat,
Vetus a Gabelo (657) nomen exactor petit;
Recipitque, Genius: (658) ac redit. Post quae, decem
Auctus talentis, (659) dote semissis (660) potens,
Pecotumque censu, patrios sponsus (661) focos,
Patremque, repetit, Quo, simul retulit pedem,


page 238, image: s280

Ac te duce limen pressit interius gradu;
Angelica gnatus iussa, (662) pro iussis Dei,
Oculosque proptios Patris infra oculos, habens:
Erosa, (663) piscis felle deprompto, linit
Lumina, patrique reddit ereptum diem,
Caelique fructum. (664) Laeta, flet (665) tenerum domus;
Memoresque meriti gratias, nunc, ut duci,(666)
Agit Azariae (667): nunc ut et medicae manus
Multa probato laude, Raphaeli. (668) Decus
Tamen, inter ista, quis, rogo, palmarium
Primo negassit Lucis Auctori, DEO? (669)
Angelus in Caelum redit.
Hinc Niniva (670) digressus, et Olympum (671) aliger
Repetens, Tonanti promit Actorum (672) fidem:
Pari trrumphis efferens praeconio;
Inter tot Euri (673) regna, Phlegethonti (674) sacrae,
Unam tamen certare (675) vel Caeli-incolis,
Sara quam frequenter Una, Tobiae duo, (676)
(Tres, genere simul, ac mente, Phaenicas) (677) domum.


page 239, image: s281

Tobiae Sen. et omnium vere piorum,
exitus laetus, et canorus.
Erat ergo dives, sospes, et sancta, haec trias:
Sed, sicut Annis, sic Bonis, gravior fuit
Senioris, omni decore palmiferi, manus;
Perenniumque messe meritorum, sinus.
Cius mundus ergo sordet, is caelo haeret!
Erit iste dives, inter et nullas opes;
Beatus, etiam cladibus: felix, malis:
Splendidus, ab ipsa, qua latet, caligine.
Has inter umbras, luce Tobias carens,
(Sine que, QUID est haec vita; nisi Mortis soror?)
Animi tamen retinuit arcanas opes:
Priscaeque luci redditus, clausum diu,
Hilares in hymnos solvit os, clamans; OPES
QUID SUNT? quid illud omne, quo Mundus tumet?
Cinis, aura, fulgur, umbra, tinnitus, Nihil!
DEUS Unus, omnis punctus, (678) et Circus, Boni est;
Aeternitate se tenens adamantina.
Raphaelis igitur, stirpe de Tobaeide, (679)
Inter procellas exulis vitae (680) horridas
Fluitante, crebrum, stabile, nec tritae notae,
Meritum, favorque, fulsit. Ut, Piscis feri
Praeripere iuvene rictui; (681) nassis (682) thort
Eruere Stygiis, et probro, nuptae peplum; (683)


page 240, image: s282

Soceroque Castae, (684) reddere extinctum Diem (685).

VIII. Angeli vigilantia, Judithae Bethuliensis servatur, in Caestris hostilibus, intacta. Difficulter in Castris inviolatae, quae Formosae.

Haec, magna quamvis, merita, superantur tamen,
Bene calculum perita si ducat manus,
Teneri Pudoris gloria in tuto sita.
Calionymi (686) quis facile (violento Tigri
Violentioris piscis ) insultum arceat=
Et hunc tamen, vel quemlibet fluidi lupum (687)
Regni, vel angues Africae, ac Lernes (688) hydras,
Cane cum trifauce, (689) citius Alcides (690) domet;
Quam mulier ulla, floris electi nitens
Specie, petulcum superet, aut fallat, Virum;
Seu Castra, seu Lupanar, huic furient iecur.


page 241, image: s283

Nisi Dominus custodierit (psael. 126.
v. 1.) ut Juditham.
Has Casta non impune tranisset faces (691)
JUDITHA, sexus inclytum sidus sui:
Adhinnienti (692) ni manus Cupidini
Mira indidisset fraena Tutoris-DEI;
Dum militarem prohibet a capta Cypria. (693)
Obsidetur ab Holoferne Bethuliae.
Bethuliam, ecce! (gentis, ac terrae, caput
Zabuloniae, (694) munimen Isacii (695) soli,
In hosticasque paene tunc Unam minas
Troiam, (696) Jacobi posteris (697) superstitem)
Valida premebat pubis (698) Assyriae manu,
Ab usque Nini (699) bellicosa regia
Missus, cruenta ferior Holofernes tigri;
Tuba Mediae (700) tremenda, Caucasei (701) fragor (702)
Aetheris, et atrox gentibus fulmen Syris. (703)
Quid plura? nati (704) Solis, et mersi freto, (705)
Mortalium, galeatus, in pugnis, tremor.


page 242, image: s284

Egreditur, et hosti se permittit,
Iuditha.
Ad hunc, pavendum ferreis (706) etiam Viris,
Cylopa (707) terrae, Thetidis (708) Erythraeae (709) Cacum (710);
Ne, praedo Syriae (711) ceterae, patriam (712) quoque.
Penetraret urbem, gentis invigilans bono,
De nocte Mulier (713) prodit; ingenti prior (714)
Animo, graduque, semet armis inferens:
Judithae laudes.
JUDITHA, mille, in voce (715) vel nuda, duces.
Hebraea nam tunc Una (716) pro toto fuit
Nurus Israele, gentis et Amazon (717) sacrae. (718)
Iuditha, formae pariter ac morum decus,
Teneris iam ab annis Palma Virginei chori:
Post haec, iugali vincta, ceu Vitis, thoro,
At hoc, caduci morte praepropera Viri,
Placide soluta; germen assumpsit novum,
Thurifera facta suave redolentis Sabae (719)
Stirps, rore caeli fota sublatebris licer
Habitans, (720) in umbra penitus occlusae domus.


page 243, image: s285

Thus (721) ipsa demum effecta, soli ardens. DEO:
Cum fugeret omnem, tristis ut turtur, (722) vitum;
Amoris expers, vixque, vel sexus sui
Non hostis ipsi durior certe Sibi,
Quam fieret hosti; propria subigebat pia
Feritate membra. Namque, dum Venerem) fugat,
Artus, et ossa, quidquid et vestit cutis,
Tetricae rigore mentis arctabat; statis
In precibus, ore torrido, sicca fame,
Telae Cilissae crine, fraxineo thoro, (723)
Vigilumque pugna (724) noctium, vitam asperans.
Et haec, in alta lucis ac turbae fuga,
Juditha peragens, relique promebat foras
Virtutis opera, quae tegi, Vitium foret.
Quam sancta mente ad Holofernem
egressa sic Juditha.
Ut Tempori serviret, ac Patriae bono,
Similis maritae Vidua, se compto gerens
Cultu Noemam, (725) prodit. (728) Erumpit suo,
Creditque se, (729) non pavida, peregrino lari.
Capitur: et, ipsa sorte captivae, sui
Liberior, intrat Castra; non, qualis fere
Vaga Forma (730) cerni quaerit in castris, Virum


page 244, image: s286

Pix, gluten, ignis, succinum (731) magnes, rubus;
Teredo (732) famae, mentis, et opimae rei: (733)
Sed, quale turmas fulmen in equestres (734) ruens,
Radii quod astro raperet attonitos equos.
Oculos Ducum feriret, et corda agminum. (735)
Periculi ab Holoferne magnitudo.
At, Cuius (o, Sol alme!) vel, Qualis Ducis?
Qui, totus inhians Ignis, (736) ac Mithrae, Sacris,
Ignisque turpioris (737) auctori, deae; (738)
Orientis omnes culcitras (739) pervaderet,
Ac Cypridis (740) ipsam traheret Auroram (741) dolis.
Quis dubitet ergo; Cuius, et Qualis, Viri?
Cuius subierit Mulier haec (742) culmen Ducu?
Cuius palam coluerit in castris fidem?
VIRI, per omne stercus (743) agitati: VIRI,
Mavortis (744) omne robur, et cristae (745) decus,
Bruto (746) locantis in Diones (747) impetu:
VIRI, Columbam, gentis Assyriae notam, (748)
Prae se ferentis, Martias inter rubas;


page 245, image: s287

Olido sed, intra strata, (749) fungentis capro:
Qui, Lampsaceni (750) scutra ductorem gregis
Assuetus agere, Paridis (751) expleret vices:
Helenamque quavis faceret e Lucretia. (752)
Sed plura quisnam quaerat hic; Cuius Viri,
Ducis aut. periclitatus-hic Flos (753) sit fidem?
HOLOFERNIS, aio! cuius et solum, unicum,
Resonans in aure Nomen hircosum, queat
Pessum cor, etiam fortis Antiopae, (754) dare;
Helenaeque labe (755) inficere Penelopes (758) fidem.
IN hoc habebis, sancte castarum pudor,
(Nequid latere te sinam soveae, (759)) lutum,
Foricam, (760) mephitin, (761) omnis impuri SUIS.
Hunc, nulla fugiet (762) Thais: ac, fugiat licet
Atalanta (763) virgo celeris, aut Daphne, (764) pedis;
Nunquam integra pudoris effugiet stola. (765)
Ab hoc salacis archipirat. (766) Cypri, (767)
Naufragia castam certa Galateam (768) manent.
Holofernis intra lucidum gemma, (769) face.
Ostroque, thalamum, messe (770) differtum Rosae.
Nimboque tinctum belsami, tinctum eroci; (771)
Non tu cubile, nympha, (772) sed stabulum, (773) teres:
Lupum agna, tigridem dama, patieris; nist.


page 246, image: s288

Dum res sinit, tempusque, diffugias. Tene,
Quod loquor; et, his habere ne monitis fidem
Cunctare. Multas Tarda decepit fidet.
Holofernis tituli.
In huius, ecce! quam subis, fossa luti,
Orientis hircum, Ninives opicum (774) canem,
Babylonis urum, (775) Maenalii saltus (776) aprum,
Stygis (777) Asmodaeum, noctis in opaco feres:
Sed, reduce Sole, (778) sero (sero, eheu, nimis!)
Notum, (779) iubebis ire Furiarum (780) ad thoros.
Milite sub Uno, mille maculoso stupris,
(Holoferne, dico,) Paphidis (781) illuvies harae,
Legioque Satanae decima, (782) ceu stabulo, latet.
Quid fiet ergo, misera? quid fiet? pedem
Si ferre pergas talis in latebram ferae? (783)
Gestae in tentorio Holofernis.
HOC fiet (inquit (784) illa), quod, salvo queat
Ut decore fieri, Noctis haud egeat peplo; (785)
Nec erubescat, teste vel populo, geri.
Haec, ore pacta, (786) Mulier et rebus probat.


page 247, image: s289

Miscentur oculi, verba, consessus, locus
Soporis: Ipse (Dux (787) ut optasset) sopor,
Accubitus, et pulvinus, et latus, ac scelus,
Et quidquid ultra labis est, haud ex pari
Miscentur. Unus dormit; et vigilant Duae. (788)
Quiescit is, (789) quem gurges obruerat meri,
Virago, (790) contra, ac Famula, praesenti sibi
Per cuncta mentis iubare vigilaces, agunt,
Quod res et hora monuit. Incisa jacet
Cervice Dux, et ense (quod magnum est!) Suo,
Et Feminae (quod maius est!) charae, manu.
Holofernis, etiam tunc adhuc torvum, caput, (791)
Et ab hoste palmam Mulier, atque hymnum, refert. (792)
Judithae carmen eucharisticum; cum protestatione incontaminationis suae.
Te, magne Superum rector, ut gnarum omnium,
Tua famulae (793) testor! Corpus, ad solum viae
Agile laborem, mentis immoto statu,
Tibique soli deditum, me reddere. (794)


page 248, image: s290

Hac Carne (795) tectam, scis, Pater, gentem impiam (796)
Adisse me; sed, patria retinentem Sacra.
LAUS grandis! Inter improbos vitae tenor
Probus, et perennis, (797) crescit immensum; ac, Dei
Munere, seipsam celsius Mundo levat:
Si, Pessimorum cincta mens laqueis, tamen
Sanctum Pudoris referat intacti sinum;
Volitetque sursum, gentis Angelicae sequax.
Talem, potentis me Monarchae caelitum
Umbone (798) tectam, nec thori gnaram exteri,
Vias per omnes duxit illaesam Pudor:
Et, dux Pudoris, GENIUS, interpres Dei.
Egressa caelebs urbis Hebraeae solo,
Caelebs revertor: praestitit talem ANGELUS.
Holofernis audax castra penetravi: Ducem
Captiva cepi, (799) vocis illecebra meae,
Formaeque tractum glutino. Placui; sed, hinc
Tamen abeo (800) casta. retulit (801) huc castam Angelus.
Inadusta sic, et carnis, et mentis, fovens
Ver, ac viretum; Veneris obtrivi faces. (802)
Haec via, viaeque ductor, ut portent, precor,
Me semper: ac, dum spiritus aura fruor,
Et, cum frui desiero, gaudentem vehant
Caelestis in Sionis aliquando atria!


page 249, image: s291

Invitatio Viraginum omnium, ad
imitationem Judithae.
Bethulianae vota quae fuerant Nutus, (803)
Ea Vestra quoque sint. Quotquot huic sexu pates.
Ac lege sexus, estis; estote et Via!
O, quam nitet, quaecunque Judithae premit,
Imitando, mentem casta mens; et pes, pede!
Quae sic cubili prodit, et eodem redit,
Dum vivit; ut post fata se reddat Deo:
Haec Angelorum vidua fit vere Soror.
Sin nupsit aliqua, legibus vivens thori,
Ne credat, hac se sorte neglectam Deo;
Aut, Caelitum fugare Geniorum choros.
Prior ipsa potius prenset, ac propius sibi
Conciliet hos; ab arce quo temotius
Avellet hanc stellante, (804) telluris grave,
Carnisque, pondus. Pura cum putis agat,
Prece, corde, cultu: quaque sors Nuptae sinet,
Imitetur hos. SI fueris Imitatrix, Amas;
Pulchrique Amoris, digna te, referes lucra.
Difficultatibus occurritur.
AT; sub maritae (dixeris) vittae (805) iugo
ANGELICA non est Vita! Si fingis nihil,
Si gemitus animum loquitur (806), ac nondum tibi est


page 250, image: s292

ANGELICA satis hic Vita; sit vitae Gradus!
Sit huius ergo prima nunc operis manus:
Angelicus, animi semper-Innocui, tenor.
Praestiteris hunc, si calle te quovis, duce
Viragine (807) hac, praecedat excubitor PUDOR:
Si partiare temet; hic regno Hesperi, (808)
Ibi Phosphori: (809) si, media terrarum, ac Poli,
Viro relinquas Corpus; at Mentem, Deo.
Vis nosse, quae sit FORTIS, (810) ac Pretii Sacri (811),
MULIER? Manassis istud e Vidua (812) scies.
NON est Virilis nupta, quae Tota est Viri.