I. Huius libri breviter argumentum praesignatur: quod aget de viris quibusdam aliis. qui et ipsi, DEO, prater Patriarchas, accepti fuerunt, et grati: De ducibus, inquam, inprimis; de iudicibus, ac Regibus populi DEI, quibuscum Angeli caelestes egerunt.
II. Muliifariam, multisque modis, Deus olim loquens Patribus (ut est in epistolae limine S. Pauli, ad Hebraeos); etiam per Angelos eos instruere dignat us fuit.
III. Sancti Job certamina: et Satanae, adversus eum, invidia, odium, accusatio, calumnia, exagitationes: ad extremum vero, aonatuum illius universorum successus irritus, et in contraria revolutus. Praemittitur autem his, Jobi genus, ac patria: migrantis ex Idumaea in Ausi tida regionem; quae eadem et Hus dicitur. Uxoris Job acerbitas; ubi et conjectura interspergitur, de genere, familiaque, eiusdem mulieris. Sub-
iungitur his, Concilium filiorum Dei; in eoque Concilio, Luciferi, sese immiscentis, impudentia singularis; et adversus S. Jobum blateratio, Multitudo cladium, ac dolorum, eidem, improbitate Satana, inflictorum; et eorundem denique victoria, ac depulsio.
IV. Copia rerum memorandarum, vel de sola Quadraginta annorum mora, vagationeque populi Israelitici, per desertum Sin, et Pharan. De Angelo, Moysiloquente, in Rubo Sinai. Angegeli, auctoris, et custodis, Israelitarum, etiam antequam exirent Aegypto, cura super populum Dei. eiusdem, ex Aegypto, aductio, in manu potenti, et brachio excelso. Deductio par aspera locorum, et casuum; praecipue vero, per Mare rubrum. De pane Angelorum, Hebraeis in solitudine deorsum miso; deque popidi, ex eo pane concepta, detestabili nausea; uti et, de Cervice gentis illius durissima. quam nihilo tamen secius diu patienter Angelus suffert; a maledictionibus Balaamicis tutum prastans Israelem: sed, scortantem eundem deinde, cum mulieribus Madianiticis, Moysis ac ceterorum piorum manu ferroque atrociter, et confertim, plectens. Ibidem demum, occasione Moysis, vitafuncti, narratio adnectitur, de cadavere Moysis: pro cuius sepulturae loco, hinc bonus, inde malus Angelus, contendebant.
V. Populi, in terram Promissionis, introductio. Collocata, ad Jerichuntem urbem, castra; non citra singularem JOSUAE, Ducis israeli-
tarum, super Urbe capienda, sollicitudinem, Cui tamen minuende, JOSUAE sese spectabilem exhibet Angelus: eumque anmans, instruit eadem opera, de Jerichuntis futura eversione prodigiosa.
VI. Urbium, ac populorum in Chanaanitide, complurium subactio: eaque, nov sine Angelorum etiam ope. Reportata, de plurimis simis! Regibus, victoria. Populi Hebraei ingratitudo, prolaben. tis, identidemque relabentis, in Idololatriam, a. liaque scelera compluria. Ab Angelo vero concionante, Deique plurima beneficia ipsis exprobrante, reducitur populus ad poenitudinem, atque luctum. Unde natum est illi, in quo concio facta fuerat, loco, nomen novum.
VII. Propter Israelitarum crebros, in Idolomaniam, relapsus, iudices a DEO, per Angelos, excitantur; ceu populi Liberatores futuri: inter quos singillatim Jerobaal, seu Gedeon; et Samson: hic, pranunti tus ab Angelo; ille vero, ad arma paradoxa capienda, itidem ab Angelo exstimulatus. Finita iudicum periodo, secuti Reges sunt: e quibus, David, iumore mentis peccans, coercetur Angelico gladio. Idemque, modestius alio tempore agens, Angelorum ope Philistinum gladium coerces, ac fugat; initio certaminis capto a sonitis prodigioso, super arboreto pyrorum rurestrium audito. EZechias autem, adversus Sennacheribum, Angeli unius armis potentioribus, clade totius exercitus Assyriaci protegitur.
VIII. Post hac, Hebrai servantur ab Angelo in Aegypto incolumes, a tyrannide Ptolemai Philopatoris; Jerosolymis, a violentia Heliodori, ararium direpiuri; Machabaeorum vo, ab aliis Syrorum Regum ducibus, ac Legatis. -
Ac laureatas fronde victrici comas:
Ostroque tincta, rore vel caedis Syrae, (15)
Aulaea Piocerum, fortium Caeli-manu (16).
Adhaec, inemptam (17) iuris antiqui Themia,
Horum tametsi sors ad huc esset, Caro.
Artusque tegeret pellis humanae lutum;
Tamen Acta sociis, nosse, patrate Angelis,
Inspicere vultus, verba mirari, frui
Splendore morum; fuerit ex usu piis.
NAM paene Caeli civium iam pars Homo est,
Quisquis beatis iunctus est mente Angelis.
----
Alias, soporis per Sibyllaei (23) pepla, (24)
Et noctilucas (25) mystici sensus faces;
Pingente species intus Astricolum manu,
Et imprimente cordis humani fibris,
Terris vias ostendit Astrorum Tonans.
Et huius igitur, qua vocat series, Phari (26)
Seandamus apicem, per theatrales gradus.
---
Sed. licet et ipse purpura quonda inclyrus, (37)
Minus in clientes interim iuris sibi,
Quam in proprium, Rex ipse, sumebat caput.
Id hunc decebat. Jobus, exemplum manus
Debebat esse, sceptra quatientis, DEO-Probata. NAMQUE. Regna sunt, vel nuspiam,
Vel Innocentum in curiis. SERVIT scelus;
Ac servitute stringit, etiam ipsos heros.
Jobi, inter impedimenta varia,
vita Innocens.
Nec defuere, mole quae collum gravi
Premerent Iobi, sarcinae, natae domi:
Genitor Zares, (38) arx Bosra, (39) (nativum solum)
Et ipsa gentis Ausidos (40) tetrica (41) indoles;
Uxorque, sive stirpe Nabathaea sata,
Seu, quod vetusti prodit Arcani fides,
Fratrum illa probrum grande (42) bissenum, Soror,
Vetuloque luctus (43) pariter, ac terror, (44) Patri,
Devirginata Dina, vi, (45) quam lex vetat;
Sed vindicata vi, supra leges fera. (46)
Haec ergo mulier, sive, post floris fugam, (47(
Meliore Regi nupsit Ausaeo (48) face; (49)
Seu Staphyla (50) quaevis alia vecordis Tribus,
(51)
Se lite laeva (52) praebuit Tigrim viro.
Diaboli, ob Jobi laudes, Invidia.
Sed nulla pestis inclyto gravior Duci (53)
Incubuit, atrae tela quae bili daret,
Quam luctuosae rector horrificus Stygis: (54)
Juratus hostis omnium; sed, prae omnibus,
Infensus illi, cuncta cui plausum dabar,
Quae tunc sedebat laudis et palmae arbitra,
Divisa superum coetibus, Regio, novem. (55)
Jobi coronat omne, tot palmis virens,
Tot inclytarum Vere virtutum, nemus,
Vox ista Divum: SIMILIS huic, animi bonis.
Volitat Olympo multus; in Terrae ambitu
Mens universo nulla par (56) Jobo volat.
Audiit Avernus (57) laudis hanc clarae tubam,
Longe sonoram. Felle proin asper novo,
In innocentis acuit interitum, suae
Ferale virus omne, vimque, Erinnyos. (58)
Comitia Filorum DEI.
Sic forte res tunc tulerat, ac Fastus-dies,
Ventivolaeut intra sedis aerias plagas,
Zephyrisque fluida Regis-aurarum atria, (59)
Caelestis ageret arcis armilustrium, (60)
Terrasque morum Virgula (61) Censor-Tonans
Notaret; hominum Gesta sub trutinam vocans.
Frequens Senatus: iudicum primi ordinis
Consederat clavata, (62) per classes, toga;
Domus omnis, omne nomen aeternae domiss.
Veniebat hic sub censum, et ancipiter notas,
Mortalitatis Urna, sub verbis tribus; (63)
Absolvo, Damno, lite vel erepera (64) Amplio!
Ibi, ventilatis hinc et hinc mundi probris,
Damnisque Adami posthumis, Jobi quoque,
Summum ad tribunal, caussa pertrahitur: suis
Libratur actis: cumque nil premeret Reum;
INSONTIS unus omne fert punctum Viri:
Joboque caeli clarus applaudit favor.
Diaboli, in comitia irrumpentis,
impudentia, et calumnia.
At solus, omni iam quieturum dica,
Medium tyrannus Stygius (65) irrumpit forum
Neu non suas frons impudens plene vices
Expleret; etsi, pulsus aethere Lucifer,
Iam ab Orbis ortu coleret Acherontis (66) sinum;
Se tamen Olympi (67) cive pro veteri procax,
Effronsque jactat; ore taurino boat;
Stolidisque Jobum postulans solus minis.
Diem Absoluto (68) dicit; ac peragit Reum
Is Actor, a quo Sanctitas tanti Ducis
Nec approbari cupiat: at quanto minus,
Absolvi? Iobo crimini, ac vitio, datur
(Ad decoloris probra si famae satis
Imago rerum nuda proficeret; fidem
Aut inveniret, Artifex Falsi, Satan)
Pietas, Deique Servitus, nummaria;
Propriique turpes semper aucupio lucri
Evae nepotes, Ausidis (69) maculant Ducem.
DIABOLI, in Jobum ACTIO
griminosa.
Quid minus habere ceteris Jobi indolem,
Esavidarum (70) gentis alpestri (71) satam
Radice; posthaec, Sole mutato, insitam
Ab-lsmaele (72) conditae stirpis solo? (73)
Pro temproum (inquit) fronte, Jobabus fidem
Circumferens, hanc vicibus alternis rotat.
Erit hic et Hostis Numini, (quid peius hoc?)
Simulac amicam retrahet ab avaro manum,
Repetetque, quidquid dederat indigno, Deus,
Quod totum ut ipso clarius pateat die,
Reposce, Rector Siderum, munus tuum,
Ab Jobo Jobum; et omne, quo circumfluit,
Regnum bonorum, queis tumet locuples Senis, (74)
Omni refertus dote Pandorae, (75) sinus:
E copioso, pauperem, qualis fuit,
Nudumque rursum, laribus et pulsum suis,
Constitue! Veris falsa sic miscens latro
Tartareus, his periurus addebat dolis:
Si fallor hic, aut fallo te, gnarus, volens;
Nec te recusem. Rector Astrorum, arbitrum;
Nec, litigantum (76) lege, Rhadamanthis (77) palam,
Calumniam iurare sine fuco, negem;
Tuam hanc, scientis cuncta, contestans (78) fidem.
Tuam hanc, ruinis haud inexpertam meis,
Capiti imprecatus Dexteram; dextram horrida,
Dextram, trisulca semper armatam face.
In me lacessens. Gentis Ausaeae Ducem,
Te gloriari Rege, Patrono, Patre,
Deoque, solitum; Servulum, non tam Tuum,
Quam Temporum, fuisse, perspicuum dabunt
Tibi tempus ipsum, resque, rerumque exitus.
DEI, ad Jobum affligendum,
incitatio, a Satana.
I! tange digito; sed Tuo! (nam certius
Quis tangat?) hoe vas lubricum, (79) Tenta vitrum hoc:
Periclitare robur, allisa manu.
Bona tange fundi, tange rus, segetes, greges:
Pertunde iestam carnis: ulceribus fode;
Animamque, morbis hinc et hine tortam, rota.
Quis Jobus iste, tam tibi firmus foris.
Sit intus, ac sub pelle; quatiendo scies.
MENTITUR auri fulgor, (80) ignarus foci,
Nec pertinacis malleo tritus fabri.
Haec evomebat criminum, Jobi in caupt
Sputa, inferi verbosus Actoris (81) furor.
Sensere cuncti gentis aetheriae (82) Ordines,
Tantoque plus Rex, vulneri quaeri locum.
Ubi nulla sceleris esset, aut umbra, aut odor,
Quem, dubia saltem, iuris offerret nota.
Sed destinatum quadruplatori (83) feto
Haerebat; aut vi perdere, aut causa, Reum
Ac, ni periret, rapere sub crimen DEUM;
Et, ab Arce-Juris (84) esse ius laesum, queri.
Jobus Satanae permittitur affligendus: et affligitur.
Dicis (85) proinde potius, et causa Viti.
Mala non merentis, sed refulsuri malis;
Mirante quamvis Acta caelo ipso sua,
Constrictus Erebo (86) Jobus a Caelo (87) datur:
Tonantis ut quodcunque nutu hic irroget,
Patiatur iste, carne sub fragili, chalyos; (88)
Ut ab hoc camino (89) maior exiret nitor.
At matur igitur rabida, quo vult, ac potest,
Stygis apparatu, plusque quam solitis flagris,
Plutonis Ira carnifex: Duxque Ausidis (90)
Animi quietus ante, nec, Zephyris iis, (91)
Boreae lagax tam turbidi, facie effera
Phlegethontiarum pressus Eumenidum, (92) gemit.
Multatur insons, sontis a Satanae manu;
Pereuntque, puncto temporis paene unico.
Asini, cameli, pecora, lanigeri greges,
Domus, arva, segetes, nemora; flos, ac ver, thori:
Pignora feracis chara coniugii decem. (93)
At mille Jobus vulnerum rimis lacer,
Septennis (94) ipse sibimet horrorque ac fuga,
In putido tegale fit stabulum fimo;
Dum, Ab usque perdibus, ulcus, ad capitis mitram, est.
Semianimis ergo desidet; iam non homo.
Sed hominis umbra. proprius extinctis color.
Quod adhuc Iobi pendet, e filo, halitus,
In sola verba, siquid est vitae, trahens; (95)
Id Angelorum, debet et Regi, et Preci.
Job vincit: Diabolus succumbit,
ac proscribitur.
REX, (96) in duella pectus huic adamantinum;
Suffragiorum fulcra Caelicolae, dabant:
Quejs, Victor ipse, non trium phali rota,
Sed utroque vectus Axe (97) gratantis poli; (98)
E vepre dolorum, tollit evinctum caput
Serco ROSARUM, quas legit Patientia. (99)
Huic duplicarunt (100) Astra, post pugna, Stygis
Quaecunque pessum dederat inimicus furor.
At Talionis Lucifer legum (101) reus,
Redhibere rapta dum nequit; civis suae,
Ceu prius, abyssi, (102) repetit Acherontis (103) sinum:
Vulcaniaeque (104) turris in barathro (105) sedens,
Quod in are nunquam solvet, in tergo luit.
At, nequis exin alius ad Olympi (106) fores,
Abominandum, scurra mendis Tribus,
Aut criminator, ferret Orcinus (107) pedem;
Temporis ab illo coepit, ut perhibent, gradu,
Cubitalibus Lex ducta proponi notis;
Figique fronte postium: PROCUL hinc, procul
Exesto! quisquis limen affectas sacrum,
Sacrilegus hospes, hostis aetheria domus,
Dolosus Actor, criminis Falsi sator,
Caussidicus effrons, (108) Testis intestabili!
SUPER Astra, sola Veritas habeat locum!
-
Quantusque rerum campus, ac Fidei seges?
Hanc si taceret reliquus Aurorae (114) situs
Satis exhiberet una speculandam, petris
Horrens iugosis, sterilis-Arabiae (115) plaga;
Et, quidquid uls Pharanis (116) incultae loca;
Ac cis cedrifera divitis Libani iuga; (117)
Intraque Sodomae putidum (118) busto, Iacum,
Percurrit amnis, fonte qui gemino rues, (119)
Joris hinc, et inde Danis, orditur vada:
Ut una bifori Najas (120) erumpat sinu.
Rubus ardens, nec combustus.
QUIS, ad Sinaeum rupis aeriae pedem, (121)
Inter rubeta densa, legifero Duci (122)
Objecit Ignem; qui vel atomo parceret,
Duramque propriae figeret legem fami, (123)
Dum, cinere nullo, crepitat innocua face?
QUIS calceatum, sordido vetuit pede
Excipere supera Sacra, non ritu sacro? (124)
Populi Hebraei eductio ex Aegypto.
QUIS Israelem, (125) ferreae tostum rogo
Fornacis, (126) ac sub gentis Isiacae, (127) iugo
Iam succidentem, iussit exsolvi iugo, (128)
Et exsecrandum vertere Canopi (129) solum?
QUIS contumacem, Numinis centum ad minas,
Denasque plagas, (130) Memphin, (131) ac Taneos (132) nigrae (133)
Tyrannum, ad aequa vindicis tandem DEI
Facienda iussa, gentis Abrahae foras
Coloniam iam sponte mittendo, impulit? (134)
Sub noctis ipsam quando dimidiae orbitam,
Ut quaeque Prima (135) spitirum vitae hauserant,
Ita Prima valida capita mactando manu,
Angelicus omnem mucro delevit Pharo; (136)
Nullo, vel hominum, vel gregum, discrimine, (137)
Deductio per mare; Pharaone demerso.
Niliaca quis tunc, (138) Regna, cum DIS Alliis, (139)
Deabus Ollis, (140) et sacra peponum (141) gula,
Linquentibus post terga, stimulavit pedes?
QUIS expeditae se dedit comitem fugae?
QUIS asperarum vallium (142) placidum ducem,
Fidamque, salebras per Pharanaeas, (143) manu;
Quando Diurnae nubilus pilae (144) nitor,
Rutilaeque Noctu ductor obeliscus (145) pyrae,
Ceu bellicorum Signa (146) conspicua Ordinu,
Isacidos (147) illud omne raptabant Domus,
Sub Moyse, belli robur, ac vulgi gregem;
Sexcenta, dextris prompta, peditum millia? (148)
QUIS tunc, Hebraeae terga pressantem sugae,
Cupidamque prisco (149) premere fugitivos iugo,
Et Regis una, et omnis Aegypti, manum;
Quis, aio, tunc, nisi arcis aetheriae vigil,
Idemque caeli principum vexilliter,
Cum Rege, Ducibus, equite, pedite, et currite
Repressit; avidis-caedium injecta mora?
QUIS hac, et hac, rutilante diversum face, (150)
Agminibus his discussit opposita agmina;
Conferre pedibus ne pedes, manui manum,
Armisque possent hosticis arma hostica? (151)
QUIS, posterum citante iam Aurora diem,
Post astra Sole pulsa, Quis fugientium
Attonita Rubro castra deduxit Freto?
Tunc primulum, ceu Caucaso, (152) arrectis aquis,
Stupidaque pariter, et cavis torva minis,
Statione fubita fluctuum; reboantium,
Vinctum quod aequor staret: ac sicca Thei (153)
Pelagi rerectos erubescenti sinus.
Populi deductio, per solitudinem:
et cibus.
QUIS porro, ad Aelem (154), (septuaginta comans
Quae statio Palmis, fonte bis-seno labra
Rigavit, aestu fissa (155) Phoebeo), QUIS hinc,
Inopes aquarum rursus, ac rursus queri
Perulanter ausos, duxit; ubi lassam sitim
Stagnantis almo lauce recrearent petrae?
QUIS dejn, lupina paene marcentes famae,
Quotidianis octo lustrorum (156) quadris,
Rorante ab astris traducis Manna favi,
Supertique pavit Orbis (157) electa dape?
Angelicus annon cibus hic, et munus simul.
Manusque fuerat famula. Ver narum (158) Dei?
Abaci (159) Seraphici vixit e patinis Homo!
Sed helluonum (proh nefas!) lautae fami,
Plus cepa, porrus, allium, stomachi lues, (160)
ructusque tetri forica, quam puri aetheris (161)
Ambrosia placuit, Manna; prodigium cibi
Superis, at olidae (162) gentis amenti gulae
CIBUS (quis iram teneat hic?) LEVISSIMUS. (163)
Hebraea nempe semper hoc cervix habet;
Bona capere, danti sed malum reponere:
Pani referre saxa, et, ovo scorpium. (164)
Id, tot per annos, totque scopulosas vias,
Quam saepe sensit, ductor errantum, Angelus
Tamen, inter haec, vix ultus Undecimum (165) scelus.
Balaam, populo Dei maledicere
prohibitus.
Nec omisit usquam, tegere tam ingratum genus;
Dum sibi malevolis, vetuit Alipotens, male
Ab Arabe dici Rege, (166) qui Vatem (167) improbum
In Israelis unice cladem emerat.
Phlegethontis, (168) en! hunc augurem, Diras (169) sibi
Magici struentem murmuris saevo dolo,
Ne fors in aures, semper inhiantes novis,
Uni Tonanti gens (170) dicata admitteret,
Providus Olympo (171) Genius in terras volans,
In disparem consilia Balaami viam.
Retroque vertit carmen, et mentem, et pedem:
Fulgente terrens perfidum gladio caput. (172)
Hic pecudis, onerum callidae plus, quam artium,
Extemporalem solvit in Satyram labra; (173)
Ad inusitatos guttur impellens sonos:
Ut, equitis eadem regimen, ac sonipes, sui,
ius Asina queruli diceriet suriis Magi; (174)
Idemque agaso (175) hic nosset, Auditor-DEi (176)
Simul, et rudentis esse Discipulus ferae.
Ab Israelis (177) ergo non-dubio iugo.
Juguloque, ferrum vimque Moabi (178) Ducum,
Angelica paribus arma (179) repulerunt minis;
Populumque magicae sortis explicitum plagis,
Victore, loca per patula, (180) deduxit pede.
Populus, ad Phogorem peccans,
et punitus.
Durasset hic par aetheris semper Favor,
In castra: Ni mens, semper huic hominu lui
Levis, atque petulans, Veneris (181) illabi luto,
Lascivientum ad Phogoris (182) aras pellicum (183)
In strata pariter, ac sacrum Cypridi nemus,
Procace se jecisset et genio, (184) et genu (185)
Ob haec, salacem (186) iustus in gentem furor,
Leviticaeque (187) saeviens ferro manus
Vindicta, poenas sumpsit, imperio Dei (188).
impia cruore castra fluitabant reo: (189)
Ac strata probitas, arma quoque prostra verat.
Cum Marte quippe Cypridi (190) nunquam potest,
Nisi foedus esse pestilens. Aquilas fugat
Bustum graveolens; (191) et vapor Paphiae, Angelos.
UBI deerit armis Sanctitas, deerit Salus.
Hanc non reducent Moysis expassae manus;
Quem dem um et ipsum, saeculi stadio, (192) super
Bis-bina functum luffra, sua carpsit dies. (193)
De Moysis Cadaoere, litigium.
huius sileri decore, quam parce cani,
Praestabit. Hoc et nostra nos brevitas (194) monet.
At non silendus fuerit et MICHAEL tibi,
Cothurne; (195) vita Moyse qui functo, dedit,
Ornanda minio (196) Sophoclis, ac Senecae cedro, (197)
Facinora: Michael, praetor empytii (198) sori;
Phlegeth ontis (199) ille Victor, et Averni (200) vetus
Osor-Deorum; verus at veri DEI,
Constansque, cultor; ille Atlas (201) superae domus;
Vindex honorum Triados, (202) etiam inter Suos. (203)
Quanto proinde gravior in Satanam pugil?
Hic ergo, Phasgae (204) montis aerio iugo,
Alpestribusque rupis Abaraeae (205 plagis,
Moysaea condi membra, Luciferi manu,
Votoque, vetuit. (206) vicit; atque, oculis procul
Vulgi, removit omne, quod Moysis fuit: (207)
Quo, prurienti semper ad nemoium-Deos, (208)
Et ad horridorum celsa scopulorum Sacra,
Populo, (Sinaei plus satis vituli reo) (209)
Praeriperet ansam; Simplice ex Uno, duplex
Excogitandi Numen: ubi Caeli-Deum
Tetragram maton, pro more, colerent JEHOVAM; (210)
Moysenque, ut alti-montis Indigetem, JOVEM
Graio furore dicerent OLYMPIUM.
Sic, dissipante litis ardorem DEO,
Vespillo, (11) Phasga (112) pulsus, ad manes (113) Satan,
Piceosque, remeat, victus iterato, lacus.
In astra Michael victor, ut semper, redit,
Palmam, (214) cypresso (215) de triumphata, vehens,
Qua plebs sepultum fronde sacrasset (216) Ducem.
------------
Operumque (228) cumida mole; sed Iesu (229) Ducis,
(Superum manu etiam claustra fracturi Insera,
Ac diruturi cuncta Syriae (230) Pergama,)
Ad terminales (231) ruere iam properans Tubas.
En, Nunc (232) genitus, ductor, extincti vicer
Suscipere Moysis iussus, (233) auspicio DEI
Accinctus, aderat: et novo pugnas novas
Robore lacessens; et sarissarum (234) recens.
Densis hic obiens laeta palmetis loca, (235)
Et laetiora balsametorum (236) strigis, (237)
Lateque odoris nemora quae fragrant Rotis, (238)
Et amabiles virore montanos sinus: (239)
Ad tam beatum (240) stabat attonitus solum.
Simul, inter haec, obibat immanem situ,
Jerichuntis arcem; nec minori moenium
Urbem pavendam mole: turritis ferox
Quae mille se tollebat in caelum minis. (241)
Obstupuit Heros: atque sic; Eacies, ait,
Est nitida! vertex ipse sed tetticus loci:
Oculos capit; sed ipse, quam tardus capi?
Non Hominis opus hoc ergo: nec Iesu (242) ducis.
Sed celsioris fuerit auctoris labor.
Angeliu, et Josue.
Haec fatus, alto cor quatit suspirio:
Sed, haesitans dum nunc in haec, nunc in loca
Dispergit isthaec, animus oculorum iubar.
Vitum, ecce! radiis oris, ac stricti, videt,
Splendore ferri, territaturum viros,
Etiam tremendos Martii vultus minis.
Non fregit hic, quin paene ne strinxit quide,
Herois animum turbo, Namque animi statu
Clypeatus, armis vel Gigantaeis pari,
Peregrinum (243) adortus sponte, non visum prius;
QUIS tu? inquit, aut quo iute? qua mente, hic agis?
Hostisne, an Hospes? Noster? an Jerichuntius? (244)
Haec Navides. (245) cui, mentis impavido (246) licet,
Minus alter (247) ore trepidus, atque animo. refert;
TOLLE hinc, et Urbem, frater, et nomen quoque
Jerichuntis omne, cineris in minimi scobem;
Quam mare Boreus (248) difflet in Rubrum (249) furor.
Uterque nos, en! mente versamus rotam (250),
In funus urbis, unicam, rapidam, brevem;
Paris ambo nempe sortis, ac tituli paris:
Ego Militum, siderea quos Signa ordinant,
Atchistrategus, (251) tesseram (252) cui dat Tonans.
Hoc incitante, Tu capis pugnae locum;
Hoc imperante, socius Ego pugnae tuus,
Rapidis, ab alto vectus huc, Zephycis agor.
Ne tu movere in barbaram dubites manu,
En me! fideli latere consertum tibi,
Tuaeque, quavis sorte, collegam manus. (253)
Nec pontis usus bellici fuerit tibi,
Vel arjetum, qui moenium frangant seras.
Jerichunta namque (ne quid infandi soli,
Vel nuda servent saxa) difflamus Tubis. (254)
Haec fatus Alae ductor, et gerulus, sacrae,
Sum mique bella Regis auspiciis gerens,
Ubi Josuam, reverente sibi pronum genu,
Excalceato (255) iussit arvum illud pede
Calcare, tanquam pedibus (236) inscriptum DEI,
Astrifera Superum revolat in palatia.
Qui, licet in auras ipse ventivolas migret,
Non tamen in auras ite Promissum sinit.
Jerichuntis eversio.
His ergo geminis operis auspicibus novi,
Michaele nempe, ac Josua, non fas erat,
Jerichuntis animos fluere? non, cladis metu
Prope praesepulti, tecta nutare oppidi?
Donec, soluta saxa prociderent strue; (257)
Et omnis unum fieret Urbs cinerum-chaos. (258)
JErichus jacebat, (259) Israelaeo, ac piis (260)
Minime cruento Marte. tollebat tamen
Cominus, ab alto, moenibus quanqua minor.
Sed maior animis, Haja (261) belligerum caput:
Haia, Abrahaei (262) militis turpi fuga, (263)
Praeludioque cladis Hebraeae, tumens.
Sed et haec, repensa vice (264) sibi, tergum, manus,
Poenasque, victo caesa victori dedit.
Iam Luza, iam Hebron, Lobna, Bethoron. Lachis, (265)
Et, cum Chanaeae (266) septem adhuc populis Hydrae, (267)
Triceni, (268) in unum perciti Reges ducem,
Totidemque Regna, et omne Jordanis solum,
Se conglobarant. (269) Stabat immoto tamen
Pede Imperator, (270) mentis impavidus; loci
Tenax, et ensis: Quique vel solus (271) metum
Concisset omni gentium tanto aequori;
Commilitonum Galgalis (272) totum alvear
Tamen evocatum, (273) raptat ad sociu decus.
In Chanaanitidem introductio XII. tribuum.
At, aheneo quo victa reprimeret iugo,
Ferroque parta Regna sepiret fide;
Veterana (274) memori merita cohonestans nota,
Armis solutum, dulcis in Tempe otii
Rescripsit omne nomen Hebraeum. Sacro
Sic impiam (275) replevit indigena Chanam; (276)
Ac, domina fune (277) iura sortito secans,
Aequo tributim (278) ruta divisit pede.
Sub gentis ergo venit Abrahamae iugum
Jordanis omne, quod cis (279) herbescit, solum;
Et, qua Peraea (280) trans vadum, tellus viret:
A purpurata Sole Nabathaeo (281) plaga,
Ad usque fluctu turbidum Cyprio (282) fretu.
Israelitarum felix statui.
In Regno Hebraeus (si tamen Regni arrogans
Excipere posset nomen) agitabat pigrum,
Quoadusque vellet ipse, desesque, Otium;
Onerumque liber (283) Martis, ac prisca Phari, (284)
Deiverat, opere (285) nosse, quid secum mali
HUMANA veheret Servitus, exlex DEI? (286)
Israelis creber ad Idola reditus.
Sed pervicacis semper, ex omni retro
Judaeus aevo, (287) capitis, ac vetiti-sequax;
Nequando, Nili (288) sicut e terris prius,
Sic ex aviti postmodum caeno probri,
Exiret; artis rediit ad svetae (289) vias:
Longoque durae scelere cervicis (290) palam
Adamanta (291) repetens, corque, ne caeli quidem
Incude, vique mallei, tractabile,
Obmuniens; iam luce Nuniada (292) pio
Functo suprema, Temporis vertit stylum:
Cum fronte, mimum posuit; abrupit iugum;
Evertit Aram; (293) Numen explosit Vetus;
Nova finxit, A siae (294) de luto, sibi Numina;
Belumque (295) magicis fecit Indigetem Sacris,
Hinc monstra Morum, (publici torrens mali,
Diluvii (296) imago); nemo sed Noen (297) agens,
Nisi lentus, aut praetrepidus. heu! muti (298) canes,
Latrare voce, ac dente minitari, pigri!
Quis suscitaret, onere tam pressum gravi,
Som noque morum, clangor Iacobi gregem?
Vigil ipse, quidnam faceret hic, populi arbiter
Michael, (299) Deorum fulmen, assertor DEI?
Reprimenda sacris scelera num potius mitris (300)
Committat? Atqui sana nec pare haec erat.
Omittat? ergo regia Lethen (301) via,
Sine fine, quidquid generis est Abraae, petet.
Superetat; ut, spem Terra qua nullam daret,
Aetheris id ageret, pedibus Angelicis, (302) labor.
Angelus, in locum flentium descendens.
Michaelis ergo e militum primo ordine (303)
Allapsus Orbi civis astrorum potens,
Conchyliatae (304) decore conspicuus togae;
E Galgalorum valle, deque, Amnis Sacri (305)
Ripis propinquo, rutis Hebraei solo,
Populum frequentem nactus, et collem occupans:
Densum reorum conciit coetum agminum.
Divina beneficia, populo perfido
exprobrata.
ibi, digna sese, digna lutulento grege,
Fari orsus, acri iuvenis eloquio tonat;
Repetens ab alto, Numinis, Patrum in genus,
Benefacta narrat (grande quorum Album (306) fuit).
Non ore prompta, (307) quam manu. profusius.
Obliviosae gentis ut sensus pigtos
Memorem redigeret debitorum ad calculum;
Caeli favores his revolvendos stitit:
Percussam, ob ipsos, quinque-his (308) Memphin (309) flagris:
Trisaeculatis (310) dura Servitii iuga
Detracta; dein, et aequoris Rubri (311) sinum
Nudatum, et, iisdem mox tamen merso vadis
Pharaone, sicco littus obtentum pede:
Tutoque, loca per dita, traductum gradu
Isacidos (312) omne stirpis alvearium. (313)
His Praeco iungit, munus Angelicae penus,
Mannae canistra; quae nec Indotum (314) sapor,
Nec delicatae Bactra (315) respuerent famis.
Tum, Regna narrat, rapta Chananaea (316) e manu,
Abrahaeque (capitis-exulis) data posteris,
Non minus, in orbe Solis alieni, (317) vagis.
Quod tale quam vis esset erronum genus,
Tamen (318) inquilinis. orbis his, veluti novis
Ciconum-plagae (319) volucribus, haud sedes datas,
Colubris (320) refertas; nec paludosam Silen: (321)
Sed rus, Eoi (322) sideris gravidum bonis;
Terramque, mundi facile quam mammam (323) voces:
Tertam, imbre, fruge, lacte, melle, opobalsamo, (324)
Laetam; tuae, Paradise, relliquias (325) humi:
Terram quietam, Pacis altricem; quoad
Gens-Heberis (326) Uni fixa perstaret DEO.
Non perstitisse, Solis ac Lunae fide
Clarum (inquit) est. Sol, vestra declinans probra,
Pallente quoties ora fuscasset face;
Vestris referret digna si meritis mala?
Fumant Dianae (327) thure nocturno tholi;
Araeque lemurum nidus, ac Satanae focus:
Foedera Tonantis, foedus Astartae (328) fugat.
At, Quo Tonantis scelere? quo vestro luero?
Qua fruge sceleris? Estne transfugio color? (329)
DEUS, (330) hominis omne, maximum, totum Bonum,
Quid, quaeso, tandem prompsit ex se, non-bonum?
Responde Hebraee! (331) Quando sic sontes premunt,
Et caussa, et aether, vocis et claustrum, pavor; (332)
Quid exprobranti populus opponat reus?
Populi, ab Angelo convicti, fletus,
ac poenitentia.
Erat oris ergo maesta taciturni quies:
Clarae, sed immo pectoris tractae sinu,
Animi dolentis signa prodebant notae:
Frons prona, gemitus, plangor, ac largis genae
In lacrymis; et omnis, a luctu vago,
Relisa vallis, (333) montium anfractu fremens.
Ad summam! Ut, acre Solis ardentis iubar,
Hermonis (334) alta messe cum incumbit iugis,
Apicemve Libani (335) nudat, abstersa nive; (336)
Ingens horizon (337) trucibus impariter minis
Nigrescit, horret, flat, tonat; flamma polum,
Terrasque, miscet; nimbus ex alto ruit;
Cava vallium, pulsata gurgitibus, gemunt.
Bicipite, (338) super haec, fonte Jordanes hians,
Amnem-sacratum concitis trudit vadis,
Utroque victo fluctibus ripae aggere: (339)
Ut Nephthalaeos (340) lambat alluvies agros.
Ex orbe sic tum Nuntius missus Novo, (341)
Angelicus oris ardor, oculorum iubar,
Tonitrua vocum, fulminatrices minae,
Populi, querelis territi, cor, frigoris
Prope-saecularis (342) torpida glacie rigens,
Emollierunt, igne regelatum (343) sacro. (344)
Plebs copiosa diluit lacryma nefas,
E bifore quae cadebat oculorum sinu.
Dolor, eiulantem lugubri gentem (345) sone,
Mugire paene plura, quam fari, impulit;
Ac, Spiritus vi flante, manarunt Aquae. (346)
Maduit tribunal; Vetis in amoeni rosas
Erupit omne montis, ac vallis, solum.
Loci flentium nominis origo.
Locus, humilis (347) olim, vixque vel notus sibi,
Post illa nactus nomen, ac gesti notam,
Et nuncupari coepit, et passim cani.
Nam, primus hic (quod omnis est Mundi tamen
Lacrymosa (348) vallis) dictus est, FLENTUM LOCUS. (349)
Rediit ad astra laetus, astrorum sacer
Interpres; (350) illo gaudii potus (351) mero,
Superum quod omne civium exhilarat (352) genus,
VINO (353) ANGELORUM; terra quod libat (354) DEO,
Pro scelere quoties plorat admisso reus. (355)
Sine fruge lotus, Aethiops. flumen perit, (357)
Oleumque, et opera; non perit generis color.
Ad vetera rediens rigor inexcussus mala.
Ut scelere, sic se implicuit et scelerum
flagris;
Nequando deesset caussa, vel poenas sibi,
Vel acciendi Caelicum, in poenis, opem,
Israelitarum iudices, ab Angelis adiuti.
Opus (358) ergo tandem, rebus in duris, erant,
Gideon, ab astris (359) lectus, ac Samson, (360) Duces:
Samson, ministro lucis (361) Angelico, satus,
Ac natus. ore, Verus Isacidum (362) Hercules; (363)
Ab Israelis, (364) mille curvati malis,
Detrahere collo certus, invicta manu,
Quondam (365) Gethaei (366) dira Servitii iuga.
Gedeon at alibi, vi nova, (367) Madianidis (368)
Vim gentis aversurus auctorum in caput,
Et uterque, vim stimulante caeli classico,
Retulere palmam. devia Marti via:
Alter (369) Lagenis, facibus, ac lituis, fugans;
Asinina at hostes alter (370) obtruncans (371) gena.
Reges Hebraeorum.
Sam sone post, ac, iudicum quidquid fuit
Ad bella prom ptum, funebri raptis die;
Aetas secuta, solia quae fulva, (372) ac novo
Quatienda iure Sceptra, Moysiadis (373) dedit,
Nec hoste caruit, opibus Isacidum (374) gravi;
Nec Angelorum, rebus in lassis, ope:
Qui, fas ut omne strenua tegerent manu,
Ultore contra calce protererent nefas;
Alacres, ad omnes Martis incursus, (375) erant.
David rex, castigatus.
Utriusque sortis fata Iessides (376) tulit;
Cuius, tumentem Fortium numero Virum, (377)
In arma censo, spiritum, ac turgens iecur,
Celer insecutus ultor, aetherii Ducis (378)
Multavit ensis; septies-denum (379) satur
Vix strage tandem millium populi, ac Ducum:
Dum triduanus, (380) febris Erebaeae (381) luc,
Regnum omne miscet mucro; (382) Regem agitat metu. (383)
David rex, victor hostium.
Sed qui, secundae sortis aliquando rota
Flacide fluente tumidus, in poenas caput
Induerat altum, (384) quando, mox fastum luens,
Caelestis adeo tetricam sensit manum
Censoris, animae fila (385) vix retinens):
Is ipse, quondam (386) Nemesis (387) humanae memor,
Et adhuc modesto vela distendens sinu, (388)
Saevo Gethaeae (389) gentis equitatu (390) licet,
Spissaque circum falce dentatis rotis, (391)
Hinc cinctus atque hinc staret, in cladem patens;
Superae (392) repente sensit auxilium manus,
Caeloque missum robur Angelicum, supra
Pyrifera (393) quod se stirpium cacumina
Gressu indicabat, nec citra fremitum trucem. (394)
Totoque nemore mugientem Iapygem: (395)
Barbara (396) pudenda Castra disjecit fuga,
Quae se fugandi Regis (397) armarant minisSic perfidorum copias, turmas, equos,
Falces, quadrigas, et quadrigarum totas,
Pepulit pedester pubis aetheriae (398) fragor, (399)
Victoriaeque testis insolitae loquax,
Agritata ventis, densa permansit pyrus. (400)
Deleti etiam hostes Ezechiae
regis.
Qui, sorte porro saepe Bellonae (401) gravi,
Se praestitere fulera Iessidum. (402) Angeli,
Davide vivis sceptrum adhuc et Ianceam
Manibus vibrante; hos sera Davidici laris
Propago eosdem sensit auxilio sibi
Venisse, belli non minori turbine;
Sed et arctiore non-semel pugnae alea.
Id testis Unus (clade sed testis sua,
Ideoque vero propior, in apertum dabit,
Rex Ninivaeus, (403) Regis Isacidum pii (404)
Impius, et acer, hostis; exitium crepans
Hominum, Deumque. Tanta Sacrilegis inest.
Ad facinus omne, mentibus rabies-spei!
Aligera (405) sed vis domuit amentes minas.
Dextra Una, mille functa legionum vice,
Angelica (nequis luteus (406) in Superas caput
Posthac superbum iuncus erigerer (407) cedros);
Sociis (408) relictis Aetheri, terras petens
Sionis, (409) una nocte, thomphaea, nece,
Immensam in armis Ninon, (410) hecatomben (411) polo, (412)
Solymis theatrum fecit, et bustum Inferis.
---------
Quorum et Philopator (414) est in Albo (415) aterrimo,
Phariae (416) monarcha gentis, ac Nili tremor. (417)
Ptol. Philopator, Aegypti rex, a
ferocia deductus.
Ptolemaeidos propagis hic mitem (418) indolem,
Placidisque patrum moribus partum decus, (419)
Truce primus ense minuit: implacidus bonis;
Pravis benevolus. (420) Hanc tigrim, (421) populo palam,
Laniare iudae (422) saepe conatam genus,
Demissus astris, luce iam clara diem
Red dente tertis, ipse lucidior die,
Vultus corusca retudit Alipotens (423) face;
Vetuitque Regem, veste conspicuum Tyri, (424)
Maculare pallam (425) stragis Hebraeae notis;
Ostrum cruore, nitida fucando nigris: (426)
Rituque plusquam Taurico (427) disperdere
Homines ferarum (428) dente, funeribus (429) Pharon.
Haec Angelo monente, rector Mempheos (430)
Tandem manus dans, retulit incolumem gradum; (431)
Reterre quem non quilibet licuit Reo.
Heliodorus, flagellatus,
Id ille, Solis celebre qui a Dono (432) tulit
Nomen, dynastes (433) sensit, ac planxit, Syrus; (434)
Avidi coactu Regis (435) exactor Sacrae, (436)
Solymaea quam basilica (437) servabat, stipis;
Lacer hinc flagellis, inde ferripedem (438) pavens
Caelestis iram Pegasi. (439) Nam tres miser
Superum Tribunos, (440) graviter instantes (441) sibi,
Hunc in sonipede, ceteros plano a pede,
Sed utrimque, plusquam vellet, armata manu,
Tergi nocentis pertulit lorarios. (442)
Alii religionis hostes, ab Angelis deleti.
Sensere similem, scelere pro simili, vicem,
Lysias, (443) et, aequa in labe, Timothei duo, (444)
Famosa Sylii capita Gradivi: (445) quibus
Machabaeus (446) hac in classe, qua et Numen, fuit;
Uterque utrique pariter invisus Duci. (447)
Ast, quo furoris pretio? Ut, eventu novo, (448)
Vindicis Olympi (449) lanceis, auto litis, (450)
Procumberent; in Astra dum frameas (451) vibrant.
At pars corum, Marte Scipiadis (452) pares
Qui se serebant Ducibus, horrisoni tubis,
Clypeis tonantes, ore jaculati faces;
Poenas Tonanti denique Ultori (453) dabant,
Quas Tullus (454) ante dederat Elicio-Jovi: (455)
Tullus, Quiritum (456) regium vere caput:
Qu, magica falso thura succendens deo,
Verum Sacerdos (457) factus est Incendium. (458)
Sic ergo, tumid1 (459) sceleris eversor, Tonans.
Etiam ipsa BELLI fulminavit FULMINA. (460)
Hoc stirps, dicax in Astra, mercedis tulit. (461)
Formidet igitur, quisquis insultat Sacris!
IMPUNE nec Gigantes in caelum spuunt. (462)