5 June 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check


image: s001

Ioannis Bisselii, e Societate Iesu, Deliciae Aestatis.


image: s002

AD SERENISSIMAM CAELI, TERRARUMQUE, REGINAM.

GAUDIA cum gracili modularer AGRESTIA canna,
Et tenui canerem ditia RURA sono;
Hic opus est serie Cereris nitido mihi sidere (dixi)
Hic opus est serie, materiaque, Libri.
Lilia, prata, nemus, cerasos,sata, praedia, montes,
Blandaque sepositi pumicis antra, volo.
PRAE reliquis tamen, adsit Aquae mihi viva scatebra!
Cumque favente, favens Maxima DIVA, DEO!
HAEC ego. Iamque polum digito tetigisse videbar:
Tota meo suberant SPICEA regna pedi.
Ecce tibi! subito (nisi fallit amabilis Icon)
Quod mihi sors dederat, Vis aliena rapit.
Namque FIDES, Cererem mihi subtrahit; Aethera nubes;
Mons, casa, prata, nemus, Solis ab igne flagrant.
Lilia cum Cerasis, legit ALIGER alter, et alter:
Far Iuvenes alii, praecoce falce, secant.
Antra, nigro nebulosa gelu (tamen apta Thaliae)
PNEUMA Sacrum, radiis insidet usta suis.
Virginei quoque germen Agri, sine Semine NATUM,
Tu tibi, VIRGO, rapis: Te rapit ILLE sibi.
Sic ego Te, Sobolisque tuae spoliatus Amore,
Quas mihi Delicias, MATER, et, unde, petam?
SPES erat, In cumulis Segetum, Stipulisque, legendis;
His tamen Angelicae Sportula Corbis ovat:
Spes erat, In vitreis (Clarii vice gurgitis) UNDIS;
En, alius phila praeripit Ales aquas!
SPICA meis igitur perit, et perit UNDA, Camenis.
QUID superest? Alio Messis et AESTUS eant!
Aut ego nulla canam, sine carminis illice, RURA:
Aut ego pulso tuas, Regia Nympha, fores.
Cetera, cum Genii tulerint sibi, Symbola Messis;
Ultima, die, maneant (Culmus, et Unda,) Mihi!
Haec, neque TOTA, peto. Satis est, Ab utrisque, vel Unum
Munere contigerit si mihi, VIRGO, Tuo.
Sat mihi; De Stipulis, CALAMUS (teres atque Rotundus:)
De Salientis Aquae gurgite, VENA-Fluens.


page )( 3, image: s003


RELIGIOSISSIMO PRAESULI, AMPLISSIMO DOMINO, DOMINO IOANNI BAPTISTAE, Incliti BAUMBURGENSIS Coenobii, Canonicorum Regularium S. Augustini, PRAEPOSITO; SALISBURGENSIS ARCHIDIOECESEOS ARCHIDIACONO, Statuum Boiariae Commissario Deputato, etc. Domino suo observandissimo, IOANNES BISSELIUS, è Societate IESU, S. D.


image: s004

QUod Ephialtes quondam Heraclídis, ac Cimon Atticus, Miltiadis filius, fecerunt; ut, quidquid diuturno suo suorumque callo, ruris excoluissent; id in spicae denique maturitate, disruptis agrorum saepibus, publicae messis ususque facerent, ac populo donarent: Idem ego, PRAESUL Amplissime, quadam imitationis umbrâ nunc aemulor. AESTATEM enim meam, aliquot iam Annorum labore cultam, et nunc ad falces perductam; laxatis demum scriniis, vulgi pariter, et doctrinae Prócerum manibus oculisque permitto: prodeuntque tandem in apricum Frugiferi Temporis DELICIAE. Sed hae, quod suspicor, minusdum robustae, fortassis etiam Solis adhuc parùm patientes; eorum, quorum longae fuerunt latebrae, communi calamitate, caelum compressâ palpebrâ vitabunt: et ad publicae Lucis fulgur, tamquam ad Praetoris Puteal ambiguae litis Rei, trepidabunt. Ac tribuant hunc sanè timorem Verecundo pudori, benigniores interpretes:


page )( 4

Ego tamen formidinis istius iustas in eis caussas agnosco; vehementerque vereor, ne, post Quinquennes licèt curas atque limas, plus nihilominus Temporis abstulerint, quam Maturitatis ac nitoris: et partus iste Cerealis, oculatiore sui cultu destitutus, titulo Delicatior, quàm versu, sit processurus.

Hoc ipsum igitur est, quod ad TE, venerabilis PRAEPOSITE, meas has Musas, de sui tutela sollicitas, ablégat: ut sub Tui potissimum Patrocinii tentorio, tolerare diem assuescant; et, quem in se ipsis nondum utique reperiunt, ab Insulae Tuae gemmis splendorem mutuentur. Cuius, ut opinor, nec Amplitudinem ullâ temerabunt irreverentiâ; quoniam ad TE tanto post, ac pedibus diu praemeditatis, accedunt: neque Dignitatem iniuriâ violabunt, ad TE provocantes; quoniam invitatae tractaeque veniunt, tot impulsibus, quot titulis atque caussis.

NAM, sive quaerendum Humanis his Artibus hospitium erat, in quo semet ipsas


image: s005

diverticulo quam mollissimo deponerent: ad quemnam irent felicius, quam eum, cuius in pectore nativum domicilium omnis defixit Humanitas? Sive lucubrationis operosioris intelligens arbiter, ac par urnae iudex, sortiendus fuit; quis alius optandus, quam, qui per Doctrinae mansuetioris Olympia, Stadio proprio, non sinè coronis, cucurrisset? Sive Libri cuiuscuius ipsa Varietas atque materies, per alta, per humilia, per humana pariter ac Divina dispalantis, Lectorem ubique domesticum, sibique concolorem deposceret; quis erat ambiendus alius, quàm, qui per chordas (quod aiunt) et Buxum, per mitiores aequè severioresque Scientias et Mathemata, non absque gloria se versasset? Sive denique potiori thematis parti, Sacra modulanti, genuina Sacrorumque non insolens Auris; aut Villica, rusticasque curas cantanti, non rudis aestimator; aut tot Agrorum fructibus, suus legitimus, et Mosaicis praescriptus codicillis Decimator, indagandus fuit: ad quem


potiùs, quàm ad Religiosorum Antistitem, ad diligentissimum Domûs Dei curatorem et Colonum, ad Primatem Sacerdotem, eundum erat?

QUAE quidem omnia, congruerent in multos haud dubiè singillatim: sed in TE propemodum Unicum concurrunt universim; cui, propter tot eximiarum congeriem dotium, ipsa Themis et Iuris aequitas, DEBERI clamat, politiores Musas, ut Patrono; numerosos modulos, velut Orpheo; Varietatem, tamquam Eruditissimo; Sacra Carmina, ceu Divinis PRAEPOSITO; Villas et Agros, ut Oeconomo; Fruges demum, et earum Primitias, velut ARCHIDIACONO.

Proinde, sive tot Tibi caussae, Libri mei tutelam persuadent; sive priscum Tui cultorem Amicumque nondum in Honoribus fastidis; accipies, PRAESUL Dignissime, vultûs hilaritate Vernâ, tres AESTIVOS hosce Menses; et, quod Serenum, ad sui maturitatem, à caelo genioque suo minùs adhuc habent, illud eis Tu, de Fronte tua, nutibusque faventibus


image: s006

aperies. FORTASSIS, eos lustrasse saltem, aut AEra Titulorum contemplatum esse, paenitentiae non erit. OCCUPATIS enim Mentibus, etiam TACENS Imago, disertè loquitur: et SAPIENTIS Perspicax oculus, exiguo saepe nictu, Profundum ingens exhaurit. Quid si praeter hoc, Curas Tuas, à graviorum subinde mole sevocatas, hora remissior, ad Lectitandum quoque pellexerit? NEC enim, opinor Carminum TE multitudo deterrebit: multo minus ex merito stomachum Tibi concitabit, reputanti cum animo tuo; REM esse fertilissimam omnium, Terram et Agros: nec facilè quidquam Cerere copiosius. Ac sanè, quisquis è Saeculi superioris Annalibus recolet; In campis Nemetum, haud ita procul Rheni fluentis, AEstate post natum Christum quingentesima quadragesima prima, supra millesimam, Unico de Culmo spicas Quindecim refertissimas, cum granis innumerabilibus procrevisse: poteritne vel mirari, vel indignari; de Calamo Libelli forsitan unius aut alterius


page )( 6

AEstivi, Tricenas, aut, siquid excedit, Elegias prodiisse?

LEGES itaque, nisi fallor, ex his meis nonnulla, citra magnum copiae taedium: legesque, non Tu quidem, ut Discas; multo verò minùs, ut ex hac mea Pallade rusticante; (Quónam enim supercilio dictent Agrestes Cicadae nostrae, volatum aquilis, Cantumque Lusciniis?) sed potius, ut recognoscas atque recolas, in vetustis recentia, sub Alienis Temet ipsum, propriasque Dotes. Hîc Tu Litteratorum studiosas, ac praefestinatas Auroras volves: et Tuos simul antelucanos Librorum amores in memoriam reduces, Hîc Statórem Vigilantium, unius Aviculae cantibus, per tot aetates intentum, suspicies: ET Matutinae Tibi pietatis Psalteria refricabis. Hîc structorem rectoremque Religiosae Domûs, Hannónem, medias inter silvas negotiosum, reperies: et, sub hoc, Tuum quondam Berchtolsgadium, DECANI-POSTULATI nomine iureque gubernatum, tacitâ cogitatione relibabis, Hîc famosum illum INIQUITATIS


image: s007

VILLICUM, etiam priusquam examines, condemnabis; ac, Paterfamilias accuratior, illius Mannasséo BAUMBURGUM Tuum, Illius annosae neglegentiae Tui regiminis sollers Octennium, eius Dilapidationi Structuras Tuas, nova Praedia fundoque, quibus Coenobii fines auges, oppones. Hîc meditabundum inter agros ISAACUM, familiari, quod facis, Caelestium speculatione comitaberis: et sub hoc AUGUSTINUM simul Tuum, pone Maris Africani littora DEUM Unum Trinumque secum expendentem, quà fas, insequéris Hîc inter victricia IOSUAE Ducis agmina, vexilliferos, centuriones, tribunos, recensebis: et Filii subibit animum PATER, etiamnum superstes, Vir pace militiàque bonus, Ductor ordinum nobilis, nec Saalfeldensis praefecturae moderamine, quam bellacis dexterae meritis, spectatior; cum universa ZEHENTNERORUM forti claraque prosapia. Hîc in Tuo BAPTISTA, praeter Nominis consortium, etiam TENEROS ANNOS Tuos recogitabis; quibus,


page )( 7

ad Prodromi IOANNIS exemplar, CIVIUM TURMAS FUGITANS, non ad Iordanis quidem margines, ANTRA DESERTI; sed tamen ad Alzaei fluminis nemorosas ripas, religiosissimi Pometi secessus, PETISTI. Ne longior denique sim; Hîc in MARIA, Saeculorum Reginâ, quam Deliciarum mearum crebra pagina celebrat, Tuos in eam dulces affectus, vetus Cliens ac Sodalis, recudes: In Claravallensium Messorum caloribus, DEIPARAE Strophio refrigeratis, Tuammet ipse Familiam, Servorum DEI, respicies; indefesso Canonicae vitae labore desudantem, ac post Sanctissimorum operum absolutos Annos, caelestia praemia demessuram: IN BERNARDO tandem, Tibi PRAESULEM propones, DEO primùm, Divaeque MATRIS virgineo cordi fixum; deinde Suos etiam, sollicitis utrique curis affigentem: Id, quod facere TE, constans plurimorum mihi Fama loquitur, gaudenti multùm atque gratulanti. Plurimùm namque (ne quid hîc dissimulem) gestio, verissimisque laetitiis efferor; cum


image: s008

AESTATIS hanc meae LATAM AREAM, non compellor in vanas quasdam assentatiunculas, sed in solidas verasque LAUDES TUAS patefacere: cum, ad maiorem DEI gloriam, pro TE Bonos quoque gloriari Viros sentio: cum, Numinis ad servitium (quod Omnes ei debemus) Oris ac Vitae Tuae facundiâ, tam eos, qui Forìs sunt, intrò, quò Tecum sint; quàm eos, qui sunt Intus, Tecum ut maneant, trahi potenter intelligo: TEQUE, quod olim ominabar, repertum dignum, qui tot viris pietate claris praeponereris: et Illos, suapte disciplinâ, tuisque moribus, haud alii malle, quàm Huic Capiti, cum talis Exempli Pede, subesse. Quod tunc utique fieri, mirandum non est; Cum et, qui PRAEEST, imperat, quod Praestandum est: et non minùs ipse Praestat alacriter, quod Imperandum.

SED, haec ego, NE QUID Extra (quod vulgo dicunt) OLEAS ferar, delibasse contentus, Epistolae digressum effusiorem coerceo: Meque MEI potius, ut sim Brevis; qua TE TUI, quò Pede tali semper


procedas, admoneo: Quippe, qui propositi metam hanc unicam mihi praefixerim, uti demonstrarem; ABS TE non penitus sine fruge, Meos hos Agros MESSESQUE lectum iri.

SUPEREST; ut, Sive Placuerint hi Libelli, TUORUM, Eruditionis numero laudeque florentium, Muséis non arceas; sive Displicuerint, Illos eo mentis orisque robore devores atque concoquas, quo Malum versum Augustus; ac vetes scilicet, NE QUID deinceps Tibi scribam: utpote, qui non modò praeter Exspectationem, verùm etiam, EXTRA TEMPUS Tibi cantem. nam AESTATEM profectò mitto, medio rigentis IANUARII sidere. Quod equidem Paradoxon, in aditu statim atque limine Dedicationis, diluissem; nisi supervacuum existimassem, Poetas excusare: quibus receptum est; Enthusiasmo, priscis Divino, concitari: quorumque vaticino furori, TEMPUS omne, quantumvis postea Futurum, aut olim Transactum, fit PRAESENS; quibus AESTATES Cyrenaicae, mensium (nisi Fama


image: s009

mentitur) Octo, quotidie nascuntur, in Parnassi sui iugis. DE ME saltem, Salva res est, et Apolline iudice decisa. Nam, qui mediâ Carminum horum AESTATE, sub MARIANA Basilicâ, NIVES dederim: nunc, medias inter NIVES, aliter arridente Caelo, cur AESTATEM non possim?

Vale, PRAESUL Amplissime: DEOQUE sospitatore, cum Tuis Omnibus, perenna. Monachii, Idib. Ianuarii. Anno Christiano M.DC. XLIV.


ERUDITO LECTORI. S.

QUam in VERNIS meis antehac, Carminis, Partitionis, et Varietatis rationem secutus sum; eidem etiam nunc, in AESTIVIS hisce DELICIIS, insistendum censui: ne morem meum Veterem, non uno iam Publico receptum, siquid mutâssem, retractationis levitate damnarem. Accessêre tamen huic AESTATI, veluti Maturioris Temporis exigente reverentiâ, quaedam paucula; quibus ea VERE consummatior procedere videri posset. In his, Imagines sunt, tam librorum singulorum frontibus, quàm Titulorum insignioribus argumentis, quasi facem praelaturae. Elegiae quoque Dactylicae, cum Carminibus Dactylometris: inter quae discrimen non est, nisi quod illae prioris appellationis poeses, praeter unicum (Hexametro versui necessarium) Spondeum, duasque Pentametri redundantes syllabas, ceterà puris putis Dactylis absolvantur; Dactylometra verò solum unicum, in omni compositione, Spondéum numerent, cui succedere Pes alius poterat novatione, fortassis neque doctis improbabili, neque tironibus damnosâ; quorum incitandae poematis alacritati, versuumque volubilitati, Labor hic omnis est repertus. Quos ipsos, ut ad rotunditatem quoque carminis, et hiatum crebriorum fugam (inceptantibus ferè difficile exemplo provocarem: primùm in his libellis universim parciùs; In Tertio verò singillatim, Numquam Elisi. qui proinde totus quantus legetur, Extra Synaloephas. NE denique non omnis haec Messis adolescentiorum horreis, in Spica (quod aiunt) et Culmo serviret: INDICULUS adiectus est ONOMASTICUS: hoc est, Nominum interpres verborumque; non sanè totidem, quot a quovis Nesciti possunt (nam id infinitum fuerat, et angustioris


image: s010

curae) sed vel Latinitatis Helladisque minùs passim obviae compertaeque; vel Antiquitatis, Eruditionis, et Historiae reconditioris:eo tamen explicationis temperamento, quod nec, Omnia scire volentem, copia satiaret; nec, abstrusiora sola requirentem, indaginis desperatione cruciaret. Quod proinde leciki/dion, nequaquam TIBI, Lector Erudite, quippe viriliter iam pridem ac robuste docto; sed iuniorum duntaxat bono levaminique, concinnatum: sicut à Gazaeo, Vincartioque, claris aevi nostri Poetis, Exemplum; sic ab humanitatis tuae placido Genio, Veniam habeat!

Vale.


FACULTAS R. P. PROVINCIALIS.

EGO NICASIUS WIDNMAN, Societatis IESU, per Superiorem Germaniam Praepositus Provincialis, factâ mihi potestate, ab Adm.m R. P. N. MUTIO VITELLESCO, Praeposito Generali: IOANNIS BISSELII, Societatis nostrae Sacerdotis, Libros Tres Aestivorum, seu, DELICIAS AESTATIS, Elegiaco carmine lucubratas, et à Patribus, ad eam curam designatis, perlectas, censas, et approbatas, iuris publici, per typos, fieri permitto: eiusque concessionis fidem, manu meâ, munerisque mei consueto sigillo, facio. Halae 24. Augusti, Anno M.D.XLIII.

NICASIUS WIDNMAN.


image: s011

DELICIARUM AESTATIS INDEX.

LIBRI I. ELEGIAE.

I. Protreptica, pro Historia. Pag. 1
II. Antiprotreptica pro Deliciis scrib. 3
III. Diluculi AEstivi praeconia. 10
IV. Studiosus antelucanus. 13
V. Iter sylvestre, et colloquium. 19
VI. Aviculae cantus trisaecularis. 24
VII. Florentes Segetes. 42
VIII. Patibulum in segetibus. 46
IX. Fur Ampliatus. 47
X. Isaacus meditans. 55
XI. Villa Albertina. 62
XII. Hypaethra, Fontes etc. 66
XIII. Villicus Iniquitatis. 69
XIV. Cancer, exagitatus. 84
XV. Cancer Demersus. 91
XVI. Liliorum decor, et odor. 98
XVII. Imago B. Aloysii Gonzagae. 101
XVIII. Lilia examussim picta. 102


XIX. Lilia, Virginit. Symbolum. 104
XX. Triplex Lilium B. V. 109
XXI. Solis Apostrophe. 118
XXII. Solstitii AEstivi commoda. 124
XXIII. Solstitium Iosuaeum. 133
XXIV. Gaudium ex ortu Baptistae. 141
XXV. S. Ioan. Baptistae Nativitas. 144

LIBRI II. ELEGIAE

I. Prologica, promittens Brevitatem. 155
II. Maria Visitans. Dactylica. 157
III: Liber Nestorii, hostis Deip. 159
IV. Prata florifera. 163
V. Foenisectio. 168
VI. Terrae matris querela. 171
VII. Nabuchodonosor, Foenum comedens. 173
VIII. Statua Nabuchodon. deiecta. 180
IX. Iter Caniculare, in Patriam. 185
X. Otium negotiosum. 188
XI. Ambulatio matutina. 191
XII. Iter: et, Mulier Vesana. 192
XIII. Studiosus, Lusor. 193
XIV. Scholasticus, aeger ex potu. 195


image: s012

XV. Nimia ambulatio, perniciosa. 197
XVI. Piscatoris filius, Comes. 198
XVII. Caelestis Caniculae Occasus. 201
XVIII. Aruntius Viator, Sitiens. 202
XIX. Sitientis in febri Pathos. 205
XX. Amm. Marcellini Sitis. 212
XXI. Modum potui statuendum. 215
XXII. Fons Lavinganus. 217
XXIII. Christus et Samaritana. 218
XXIV. Natatio. 234
XXV. S. Ignatii Loyolae Ignis militar. 238
XXVI. Deipara, S. Ignatio conspicua. 241
XXVII. Christus, S. Ignatio comes. 248

LIBRI III. ELEGIAE.

I. Proparaenetica. Stimulus ad scribendum. 257
II. Musa animata: Deip. invocata. 258
III. Deiparae Sudarium. 260
IV. Maturescentium frugum aspectus. 264
V. Rutha Moabitis, et socrus. 266
VI. Messores matutini. 280
VII. Alauda, cum pullis. 283
VIII. Prandium messorum. 291


IX. Daniel in lacu Leonum. 294
X. Segetum desectarum collectio. 302
XI. Divitis Evangelici horrea. 307
XII. Tempestatis et tonitr. descrip. 314
XIII. Tria Fulmina. 319
XIV. Nivium aestiv. desiderium. 324
XV. S. Mariae ad Nives Basil. 327
XVI. S. Maria Maior, cur dicta? 331
XVII. S. Leopoldus Austrius. 334
XVIII. Euclio, strictus messor. 339
XIX. Ruthae Spicilegium, etc. 341
XX. Gaudium ex Assumpt. Dactyl. 352
XXI. Quae est ista, etc. Dactylom. 355
XXII. Deipara Moribunda. 359
XXIII. Maria, amans irrigua. 361
XXIV. Bettonicae flores, Corolla Deip. 365
XXV. B. Stanislaus Kostka. S. I. 367
XXVI. S. Bern. impudicam fugans. 369
XXVII. Pict. S. Bern. à Deip. lactati. 370
XXVIII. Genethliacon seu Natalicium. 372
XXIX. Chronologica ab anno 1601. 374
XXX. Prosopopoeia Ruthae, Dactylica. 379
XXXI. Psittacus. Dactylica. 385
XXXII. Epilogus. Dactylica. 406