VERNORUM LIBER III. PROPONENS DELICIAS VERIS PERFECTI. KALENDAS MAII, HORTUM, PRATUM, OTIA, ET LUSUS, VENATIONEM, ROSAS, ITINERA SACRA, seu, SUPPLICATIONES.
Dicite, Io! Paean! et plaudite calce, Camenae!
Vicimus Aprilem! vicimus! Aura silet.
Instabiles vertere solum, et cava murmura, venti:
Nulla tonat grando, nulla procella furit.
Nulla diem sudum Caeli inconstantia turbat;
Iam non Ver tenerum barbara frangit Hiems.
Omnia fiebant, Aprili regna tenente.
Nunc, pulso Aprilis turbine, Maius adest.
Maius adest: Maiique sacra est Lux ista Kalendis.
Lucidius solito Sol vibrat axe iubar.
Sensi ego, cum roseo prodiret amabilis ore
Aurora. assueto pictior illa fuit.
Sensi hoc, insolito cum surgeret aureus ortu
Lucifer, et dixi; Verna erit ista Dies!
Approbat eventus matutini omina vatis.
Aut nusquam, aut hodie, Tempora Veris eunt.
Explicitum est, quacumque patet, caelum omne: nec atrae,
Inter Horizontas, nubis imago sedet.
Conticuere Noti: placidaque Favonius aura
Sibilat, et Phoebum non sinit esse gravem.
Matutina bibunt divinum Pascua rorem:
Concentuque Avium consonat omne Nemus.
Nulla est nunc Arbor, nullum sine flore frutetum:
Unanimi stirpis floret honore Pyrus.
Albicat et Pomus, cornusque, et quidquid in arto
Aut calyce, aut solio, dulce tragema fovet.
Sithoniis nivium cerasos candescere floccis
(Ni se Flora suo prodat odore) putes,
Iamque etiam (dum praecalidus coquit omnia Titan)
Rauca, sub ambusta fronde, Cicada fremit:
Et fremit, immensis semper fugitiva Locusta
Saltibus: a Zephyri dum cadat ore calor.
Vespere (nam mitem, spero, nova vespera prolem [(reading uncertain: ?)]
Proferet) in virides, qua libet, itur agros:
Laetaque turba procul notas petit agmine silvas.
Hic [Orig: Hîc] Iuvenum est, Pinus celsa recisa, labor.
Ardua congeritur, revolutaque montibus Arbos,
Ad patrium trahitur despolianda Larem.
Inde supervacuos, toto cum cortice, ramos
Destringunt: Frondens nec violatur apex.
Stirps demum effosso defigitur aggere: quaeque
Pinus erat, solum est nunc caput, atque coma.
Alta tamen dominas extollit Pertica frondes.
Haec sunt, Maiali fixa Tropaea die.
Si quaeras; quaenam haec, aut, quonam ex Hoste, tropaea?
Iam dixi. Aprilem Vicimus! Hoc Spolium est.
Iniqui sunt Coetus vestri. Kalendas vestras, et sollemnitates vestras, odivit anima mea.
omnia potuit, sed tyrannide parum diuturna [Orig: diuturnâ] . Cum enim Amorem, multis communicato corpore vulgatum, etiam in Musicum quendam, (cui Marco Smettono nomen fuit) transtulisset: et in Grenowicensis Viridarii ludis sollemnibus effusius sudanti Proco, sudarium de pergula traiecisset: Henricum regem, eminus stantem, non fefellit. Abducta mox Londinum; cum tot, in uno adulterii scelere latentia crimina, defensione nulla dilueret; Anglicanae Securis ictu luit. Vide Nicolaum Sanderum l. 1. de Schismat. [Abbr.: libro 1. de Schismate] Anglicano .
Utere Vere quidem: sed honesto Vere, Iuventa,
Utere. Pestifera est Flora, pudore carens.
Est locus ad latas Tamesis laetissimus undas:
Anglica Grenwici nomina collis habet.
Britonicis hic est secessus et otia grata,
Regibus. hic curas nobilis umbra levat.
Hic agitantur Equi, Phrygii glomeramine campi:
Hic levis indemni luditur Hasta ioco.
Venerat huc, notum Regina Bolenia probrum,
Incestis Cidarim nuper adepta toris:
Maiae aderant (lux, apta animis ludoque) Kalendae:
Rex quoque, Cumque suo Curia rege, venit.
Mappa datur: celeresque ruunt e carcere manni:
Pro palma Victor gemmea lucra capit.
Scaena quoque, et variis lucent spectacula monstris:
Et Regem et Proceres structa theatra iuvant.
Spectabant omnes; nec erat, quod cernere nolles:
Cunctorum in se oculos Roscius unus habet.
Sola, alias gestit spectare Bolenia formas:
Sola, alio mentem, et lumina blanda, refert.
Inter Arionios, ad regia Templa, ministros,
Harmonies celebris gutture Marcus erat:
Smettonum dixere Angli. Vocalior, anne
Pulchrior, Annae esset? lis dubitanda fuit.
Pulchrior est Annae visus. Smettonus ab Anna
Scribitur, innumeros inter, et ipse procos.
Flagitium texere diu Torus, atque Tenebrae;
Dum soli incestam Rex putat, esse sibi.
Clausa aperit Tempus. Maiae prompsere Kalendae,
Cur oculos alio flecteret Anna suos.
Sudabat cantu, multoque Hyperione Marcus:
Sudanti Strophium deerat. et Anna daret.
Sed Pudor, atque locus, factum prohibebat, apertus.
Omnia perrumpit denique fortis amor.
Sindona demittit meretrix Regalis amato,
(Proh!) Famulo: et nutum blanditiasque vibrat.
Quid facis, heu demens? aut, quae te in fata reservas?
Non hic [Orig: hîc] est furtis, Idaliaeque locus.
Ista quidem Maii lux est (Maiaeque Kalendae)
Sed Maiestatem subruet illa tuam.
Harmonie Marci dulcis, tibi fiet Amara,
Totaque Smettoni Musica, Lessus erit.
Aeternum nihil est sceleri; nisi Poena. Voluptas
Transcursa est; reliqua est Poena. Quid, Anna, facis?
Non Semper furtiva latent. Rex, auspice casu,
Flexerat in dominae, lumina sueta, genas.
Indignanti oculo Marcumque, et munera Marco
Iacta, notat. Vulnus concipit. Ira tumet.
Mox hortum, et ludos, et tota theatra, relinquit:
Londinumque fremens, regia tecta, redit.
Vae tibi! vae miserae! quantum unica parvula sindon
Sudorum, Anna, dabit? Lux tibi Summa venit!
Suspicio violenta furit. iam et Iulia lex stat
Contra suspectam: et regia iura citant.
Attrahitur (mora nulla) Procus: ferit ascia moechum.
Attrahitur coniunx Regia: fitque Rea.
Quae nectenda dedit multis, plectenda iubetur
Nunc quoque Carnifici perfida Colla dare.
Colla dat, ac poenas. Et nunc iacet unica regis
Vita, Puella, Uxor, Filia, Moecha, Nihil.
Exsultasse ferunt Tamesin, tot caede Bonorum
Nuper purpureum, nunc quoque caede Lupae:
Et cecinisse; Flue! flue, turbide et improbe sanguis!
A te principium Fluctibus omne meis.
Tu populorum Aris Tanaquil, Tu regis Amica,
Tu prope Britonicae sola Topanta rei.
Te Divam ille suam, te dicere Numen amabat;
Nec toto est (dixit) Sanctior Anna polo.
Omnia cum Fueris, nunc desinis Esse. potesque,
Anna quidem; sed non Anna Perenna, cani.
Emissiones tuae Paradisus malorum Punicorum, cum Pomorum fructibus. Cypri cum nardo, Nardus et Crocus, Fistula et Cinnamomum, cum universis lignis Libani. Fons Hortorum, Puteus aquarum Viventium; quae fluunt impetu de Libano.
Priscum in me scelus est, olimque et morte piandum,
Afflictum assidua mole gravare caput.
Nam, seu cura prior cecidit, cura altera surgit:
Seu nulla est, nova fit causa, novusque labor.
Tunc ego, cum fractum studiis componere robur
Molior, et tristem conciliare diem;
Evagor: in dextra liber est, fingentibus aptus:
Ad latus, e Melita fida sequela, Canis.
Est prope natales, pomoeria parva, penates,
Arx celsa. huc, celsae sub nemus arcis, eo.
Hortus in aspectu est, culto celeberrimus arvo:
Hunc lateris cocti structile cingit opus.
Interiora alto vallantur claustra roseto,
Quod cancellati pegmatis haeret ope.
Areolas, scelus est, nulla celebrare Thalia:
Hic [Orig: Hîc] artem insumpsit cultor, et ingenium.
I, age, lector, obi, mecum loca Daedala vise:
Clamabis; Novus hoc stat Paradisus agro.
Pulvillus circum, tonso viridissima buxus
Vertice luxuriat, tutaque saepta fovet.
Serpit in hac doctus variato errore character,
Magnorumque refert nomina picta virum:
Annum etiam, et Solis cursus, et pensa diei,
Ferrea defixo gnomone signat acus.
Florea quid memorem tibi sidera? Vix ego Noctis
Tot, quot clara Horti divitis Astra, canam.
Astra Viretorum, quid sunt, nisi, mille colorum
Germina, Pleiadum lucidiora choris?
Aspalathum Solymis celebrem, aeternumque Amarantum
Aspicio, et Veneris molle supercilium.
Tum Caltham, solis vultus atque astra sequentem:
Te, Narcisse puer, teque, Hyacinthe puer!
Sunt etiam hic violae flaventes? est Libanotis:
Et blando multa stat rosa panda sinu.
Caerula non absunt, non desunt Lilia gilva;
Non, quae Sarrani muricis imbre rubent.
Ultima, et (heu!) Verni iam temporis ultima meta,
Candida odorifero lilia caule tument.
In medio est gelidis sedes accomoda Nymphis:
Fons salit, et vivas arbor opacat aquas:
Huic, sitiens nemoris custos, arentia mergit
Labra; nec exsucam flumine fraudat humum.
Quid, Babyloniacis suspensa Vireta columnis,
Prodigium, et magnum dicimus Orbis Opus?
Illa quidem pendent, ieiunaque lumina pascunt:
Nubibus, et nudo crescere iussa Iovi:
Infra quisquis erit, nihil inde asportat. At hortus
Iste, Homines ditat Flore, et odore, Deos.
Erat vir habitans in Babylone, et nomen eius Ioakim. Et accepit uxorem, nomine Susannam, filiam Helciae, pulchram nimis, ac timentem Deum. * Erat autem Ioakim dives valde: et erat ei Pomarium vicinum domui suae: et ad ipsum confluebant Iudaei; eo, quod esset honorabilior omnium. Et constituti sunt de populo duo Senes Iudices, in illo anno. * Isti frequentabant domum Ioakim; et veniebant ad eos, omnes, qui habebant iudicia. Cum autem populus revertisset, per meridiem: in-Et quae praeterea in historia subsequuntur.
page 143
grediebatur Susanna, et deambulabat in Pomario viri sui. Et videbant eam Senes cotidie ingredientem et deambulantem. * Factum est autem cum observarent diem aptum; ingressa est aliquando, sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis: voluitque lavari in Pomario: Aestus quippe erat, et non erat ibi quisquam, praeter duos Senes, absconditos.
Hortorum ante alios Amor est tolerandus amores;
Hoc [Orig: Hôc] , tutum et facile est, Pulchra videre, loco.
Insidias tantum Cypridis, latebrasque caveto,
O, cuicumque Nemus frondeaque umbra placent.
Praecipue hic [Orig: hîc] iuvenes moneo, timidasque puellas:
Casta licet, socia nequa puella care.
Integra si mens est, vitio tua fama fatiscet;
Si sociam excludas, dum loca sola petes.
Inter Idumaeas ut erat pulcherrima natas,
Quas Babylon vidit, quas Solymaeus ager:
Sic Babyloniacas inter castissima nuptas
Susanna (Hebraeis finibus exul) erat.
Forma venustabat vitam, sine labe decoram:
Vir dives nuptae contigit, illa Viro.
Exsilii supra sortem res ampla; penates
Augusti; et quae vel regia tecta putes.
Hic fora captivae, iurataque curia genti:
Hic [Orig: Hîc] iura Isacides praetor Hebraea dabat.
Huc reus, huc iudex, huc actor, et ora patrona,
Portabant lites, ambiguamque Themin.
Pulchra domus decuit: sed plus vicina decebat
Urbica pomiferis consita silva toris.
Artifici stirpes positae quincunce virebant:
Pomorum pretio non erat ordo minor.
Hic citria, hic medico redolentia Medica flore,
Hic mixta auratis Punica mala pyris.
In medio, mirum naturae artisque theatrum,
Nativo stabat pumice ducta specus.
Pumicibus mistae cautes: de cautibus, alto
Pendula subsultu, viva cadebat aqua.
Neve parum foret undarum pretiosa ruina:
Stratum erat e Parii marmoris arte solum.
Praecipites marmor latices, spumamque bibebat.
Exciso undabant pura lavacra lacu.
Grata quies aestu fessis: vivumque sedile,
Rupes, et verni caespitis herba, dabant.
Circum umbrae, ac densum platanis nigrantibus antrum,
Pendebat, Solem fronde fugante, Nemus.
Fontibus ex illis, et amoenae gurgite conchae,
Furtivas alio rivus agebat aquas.
Ac per opaca fluens tacito pomaria lapsu,
Mollibat suco fertiliore solum.
Ibat ad hos, media iam fracta luce, recessus
Susanna. Hic illi, a coniuge, solus amor.
Hic Castae ludus: Rhodus hoc [Orig: hôc] et saltus in horto.
Hoc solum errabat (cetera iusta) loco.
Sole sub aestivo Zephyros captabat et Euros:
(Flabellum melius non daret artis opus)
Hic respirabat, quoties accesserat; Euge,
Conscius hinc (inquit) consciaque omnis abest.
Este procul, procul hinc oculi, visusque protervi:
Praecipue hinc oculus se iuvenilis agat.
Ei, quid agis? Iuvenilem oculum, matrona, repellis:
Nec tamen ex illo, quod verearis, habes.
Te Susanna Senes, propiusque proculque notarunt:
Et Duo sunt, quibus es saepe notata, Senes.
Difficile est Uni Geminos vitare latrones:
Quod duo viderunt, concupiere duo.
Turpe quidem capularis Amor: Turpe, albus adulter;
Et, quae sub Cineris funere flamma latet:
Sed, quid ages? Non curat amans, quotus avolet annus?
Tantum, ne voti transvolet ansa cavet.
Hos tu si spernans, et, quam profitentur orexin,
Immoto damnes torva supercilio;
Ne ferrum, generosa, time: nihil ense nocebunt:
Iudicium et linguas, perfidaque ora vibrant.
Intactam, ut tactam, tota Babylone crepabunt.
Quid refert? Malus hic, sed Tibi, rumor erit.
Crimen (ne dubita) diducent. Hic tua causa
Concidet: a geminis Testibus una cades.
Haec ego: sed frustra; nec enim Susanna movetur
Carmine: nec Bona mens tam mala fata timet.
Forte dies solito flagrantior auxerat aestum,
Dum calidus toto Sirius ore latrat.
Iamque infra medium properantibus aethera Titan
Sudantes cursu praecipitabat equos.
In Pometa redit, velut ante solebat, et ante,
Susanna: hic ventos captat, ut ante, suos.
Sed nusquam venti, nusquam Zephyritides aurae:
Abnuerantque omnem nubila nulla Notum.
Traxerat et famulas; I, Myrrhina (dixit) et Abra,
Ite citae: propera smegmata ferte manu.
Ferte simul byssumque novam, tunicamque recentem;
Imbutumque oleo liquidiore vitrum.
Dixerat. Illae abeunt: sed enim prius ostia claudunt,
Per quae legitima est, anteriorque via.
Pseudothyro digressae ambae, mandata facessunt:
Ast Hera fontani tendit in antra lacus.
Cum autem egressae essent puellae; surrexerunt Duo Senes, et accurrerunt ad eam,etc.
Hic lotura sedet: sed, ne male tuta sederet,
Omnia circum oculis, ne quis adesset, obit.
Nemo videbatur. Tantummodo frondis opacae
Sub tegete, et platano, parva sedebat avis.
Haec aestum et curas insueta dulciter hora
Decipiens, varium laeta trahebat epos.
Audit; et audita capitur; penitusque lavacris,
Si digito insideat, praeposuisset avem.
Avolat haec demum: fugientem, fronte supina
Atque oculis sequitur: nec revocare, datur.
Hoc ipsum incendit faciem. Sudore fluebant
Ora, superfuso digna refrigerio.
Marginis in summo vernabant caespite flores;
Hos plena [Orig: plenâ] in fascem colligit illa vola.
Fit cumulus, iustumque manus gravat aspergillum:
Hoc sparsura genas, si madefiat, erat.
Ergo immergit aquis: in aquis, dum pendula tingit
Germina, visa sibi est Ora videre Virum.
Mox plusquam Ora virum: quotiesque resederat unda
Sparsa, Duos cernit (sic dedit umbra) Senes.
Pro facinus! quae me Stygiis simulacra fatigant
Lusibus? Hinc atque hinc a Sene cingor (ait)
Insimul erigitur; retroque paventia flectit
Lumina. Prosiliunt, en, duo monstra, Senes.
Ut viso tremit agna lupo, vel cerva Leone,
Ut pavet accipitris stricta columba minis:
Sic Susanna animis, sic corpore fluctuat omni:
Pallet ad aspectos, ceu nova cera, Viros.
Illi infanda petunt; si spernat, acerba minantur:
Et, quae praeterea Musa pudorque vetant.
Ingemuit Susanna, et ait; Angustiae sunt mihi undique. Si enim hoc egero; Mors mihi est: si autem non egero, non effugiam manus vestras. Sed melius est mihi, absque opere incidere in manus vestras, quam, peccare in conspectu Domini. Et exclamavit voca magna Susanna. Exclamaverunt autem et Senes adversus eam.etc.
Excutit illa Senes: fontemque procosque perosa,
Ingemit, et clara Sidera voce ciet;
Ei me (inquit) Vos o Superi, tuque arbiter Orbis,
Eripite! implexus me labyrinthus habet.
Hinc premor, inde premor. Si, quod voluere, recuso,
Innocuae crimen suppliciumque struent.
Sin maculor: sit salva licet, sit libera vita;
Vitta tamen Nuptae, mensque, pudorque iacent.
Quod scelus eluerit (certum est) non Tigridis unda;
Non, Euphrataeo quae vada ponte sonant.
Mors, utrimque palam est. Sed, sed, Sub Iudice Falso,
Iudice quam Caelo, praestat obire, Viri.
Dixit. et ingenti ferit aurea sidera Voce:
Clamanti occlamant, voce sequace, Senes.
Illa fugam, Zonamque simul cum cursibus aptat.
Cursantem alteruter, dum tremit ipsa, praeit.
Dimovet obstantis ferrata repagula portae:
Irruit, et causas serva caterva rogat.
Posset Hera, et vellet, veras exponere causas:
Impediunt lacrimae, fictaque verba Senum.
Hi famulis fucum, et mentita cubilia narrant:
Serviles (pulchrum est) erubuere genae.
Cetera, quis nescit? raptam in praetoria castam?
Et gemino factam Iudice teste Ream?
Damnatamque palam, innocuo Babylonia saxa
Exspectasse animo? Rescidit acta Puer:
Aetherioque ardens sensu, revocavit iniqui
Scita Fori: nocuos substituitque Procos.
Convicti, sine lite, Senes, sine vindice Poenam,
Quam struxere probae, lege iubente, ferunt.
Intacta ut vitio, sic diri pondere saxi,
Nupta redit, nullo foeda reperta toro.
Vir gaudet, genitorque pius, materque fidelis:
Cum Domina visa est Laetitia ipsa redux.
Ergo domum, velut ante, colit. Pomaria tantum
Vitasse, et gelidi dicitur antra Lacus.
Exemplo hoc, cave Sola Hortos; cave, femina, silvas:
Sub Foliis multi delituere doli.
Casta licet subeas: Stygius latet Anguis in herba.
Si Susanna diu, non stetit Eva diu.
plures referunt auctores, sed recentius Ioannes Pauli in Ioco-seriis: cuius haec narrationis est summa. Matronam, forma pariter ac nobilitate praecellentem, absente Viro, procax iuvenis deperibat. cum inflectere pudicam non promissis, non blanditiarum frequentatione posset: Vetulam convenit (quam Lausam nomino) consilium capturus. Haec, Amore lenociniisque praemio audito, ad sollicitatam pergit: Inter Viridaria colloquitur; una secum Catellam, multo pipere sinapique, post longam esuriem, devorato lacrimantem, adducens. Miranti sciscitantique fletus in Catella causam, mentitur; Hanc Filiam fuisse suam,
nunc, (inaudita in Caniculam metamorphosi) veterem culpam luere, quod amoris mutui pertinaci repulsa, Iuvenem amatorem ad necem adegisset. Caveret proinde pudicissima; Ne, sideribus iratis, in eadem Catellae fata incideret, quae duritiem proco eandem exhiberet. Suasit simplici, persuasit improbae, dictavit flagitium sceleratae, nefanda Dipsas. Hoc Susanna nec factum credidisset: nec creditum, plus quam Deum, timuisset.
Septimus antiqua Tiberi lapis urbe recedit:
Arx illic, viridi stat celebrata iugo.
Hanc genus insigne, et centesimus incolit heres;
Illustris laudum Vir foris atque domi.
Tanto digna toro coniunx, et stemmate digna,
Obtigit, in paucos invenienda toros;
Nomen an edicam? melius, sine nomine vero,
Si picta Violam dixero voce, loquar.
Castior in tota, quam longe finditur Histro,
Non fuit Europa: Fama, Deusque sciunt.
Forma illi damno fuit, et peregrina libido:
Et plus quam forma ac Cypris, Anile scelus.
Res ita forte tulit: Diversas ivit in oras
Vir, fidae certus coniugis, atque domus.
Vix ierat: Iuvenis vicina venit ab urbe,
Illicitae dudum saevus amore facis.
Par illi Generis, sed censu clarior, ortus:
Ille nepos Croesi; nostra, trineptis erat.
Ingreditur, temptatque domum, dominamque lacessit:
Provocat ad Cypriae furta nefanda Deae.
Quid facis? insano tetigisti limina calce;
Non habet hic Helene, non Paris ipse locum.
Candida coniugii, nullo temeranda colore,
Aut fuco, lex est. Vir, licet absit, adest.
Coniugis e fidae non exit pectore Coniunx:
Ipse Larem, sed non deserit illa Fidem.
Haec Violae responsa tulit delusus adulter:
Et, quoties rediit, talia saepe tulit.
Irritus intrarat bis, ter; bis terque furorum
Irritus exierat. Quid nisi restet Anus?
Non tamen invenit, quae carmine frangeret iras;
Nec, cuius cantu mollior iret Amor.
Par animus Violae semper, par criminis horror.
Ad Lausam demum venit amator anum.
Huic; Fer opem (dixit) si quam potes, optima Matrum:
Non magicis opus est artibus: arte potes.
En, morior! Tua te pietas, spectataque virtus,
Ne mihi non prosis, admonet: Uror, Amo!
Adicit et pretium verbis: et, plura daturum,
Si modo iuvisset, iurat. At illa; iuvo!
Tu modo nil perplexus (ait) depone laborem:
Ad dominam, quarto Sole cadente, redi.
Interea vario mulier se turbine versat;
Quid struat? invenit denique Lausa dolum.
Occurrit vafrae Melitaea Canicula fraudi:
Excipit hanc; clausae cogit in antra casae:
Tres ibi Titanas, totidem Titanidas umbras,
Absque cibo Catulam condit, et absque vado:
Quarta diem attulerat, reparato Memnonis ortu;
Latranti tandem porgitur offa Cani.
Hanc fera cingiberis radix, saevumque sinapi,
Et triti piperis fecerat aura gravem.
Quid diuturna fames distinguat? in obvia passim
Involat, et saturat macra catella gulam.
Continuo, assiduis destillant lumina guttis:
Flet Canis, ut, caro in funere, fleret Homo.
Lausa, sinu condens flentem; Nunc vicimus! (inquit)
Egreditur tectis, ad Violamque venit.
Mane erat herbosum: Verno matrona virecto,
Floribus in laetis latior ipsa, vacat.
Nunc thyma convellit, nunc praeproperos Narcissos.
Casta cave! In flore hoc crimen, et omen, habes!
Ut venit, dixitque suam, retulitque salutem,
Nota, (sed ignotae duplicitatis,) Anus:
Incipit; Adventûs [Reg: Adventus] caelum est mihi causa, sacrique,
Quos tibi sermones iungere saepe libet.
Iunximus his similes alterno saepius ore:
Si quid habes, ultro confer, et aure bibam.
Incautae placuit studium, Pietasque senilis.
Alterna surgunt verba, caduntque vice.
Sol prope diversos medius calfecerat orbes:
Itur ad instructas, inter opaca, dapes.
Dissimulata diu, tecto de gramine prodit
Fletibus uda Canis: cauda flagellat anum.
Fraus latuit Violam: lacrimis stupefacta ferinis
Et miserata scelus; Quid fera luget? ait.
Dic age! Lausa diu suppresso constitit ore,
Maestaque deiecta lumina fronte tulit.
Iussa loqui, gemitum dedit, imo [(transcriber); sic: immo] e pectore ductum.
Tunc sic; Invito, quod loquor, ore loquor.
Sub fida tamen esse Rosa portenta putabo,
Quae tibi narraro. Flos monet, atque locus.
Mox iterum gemitu, ac gemitu plus triplice ducto,
Vix tandem, exsputo pectore, verba facit.
O, Era [Orig: Hera] ! quam cernis lacrimis undare Catellam;
Nunc canis est, Olim non fuit: astra sciunt!
Quid loquor infelix? Dolor ipse loquatur in illa,
Et lacrimae hoc dicant, degeneresque genae.
Filia (si me olim nescis peperisse) fuitque
Vir mihi: tu nondum conscia Solis eras.
Vir cito decessit: mihi parvula nata remansit:
Ad plenos sensim venit adulta dies.
Forma fuit, moresque, quibus nihil addere posses:
Tam dignam, innumeri concupiere viri.
Plus aliis unus, terra peregrinus Hibera [Orig: Iberâ] :
Ausus ad illicitum est sollicitare iocum.
Filia, materno bene docta resistere ritu,
Restitit: insana [(printer); sic: infana] nec superata face est.
Impatiens eadem crebro temptavit Amator:
Verba eadem natae, quae tulit ante, tulit.
Denique pertaesus vitam, pertaesus amorem,
Multa minans, miseram finiit ense diem.
Sed prius in nostris (dictu miserabile!) valvis,
Haec nigro scripsit verba legenda metro!
Se negat ipse sibi, cui Galla negavit amorem:
Di faciant, ut sit Galla, quod olim Hecube [Reg: Hecuba] !
Quis Putet, Haec audisse Deos? tamen impia vota
Momento penitus non caruere suo.
Facta Canis, facta est Hecube [Reg: Hecuba] , mea filia. Dixit;
Et dicti in summo cardine, flevit Anus.
Restabat memorare, quibus mutatio foeda
Fraudibus in vulgus dissimulata foret.
Restiterat fari, quae, post haec fata, puellam
Abdiderint latebrae? quis cibus? unde dolor?
Pleraque, composito lacrimis dominantibus ore,
Dicere cum nollet, dicere visa fuit.
Intellecta sat est, e nutibus. Inde resumptâ [Reg: resumpta] ,
Ut voluit, lingua; Scilicet, ista fleo,
Ista, simul mecum, crebro mea filia luctu
Commeminit. Clarum est, quid fera nostra fleat?
Dixit: et ingemuit. Violam lacrimare coegit.
Quid faciam? (dixit) me quoque fata premunt.
Ah timeo! et timeo, quo se mea conferat ira?
Irascor simili, cui tua Nata, Proco.
Et quia coepi (inquit) totum tibi, mater, ab ovo
Exsequar, unde malum hoc? quis modus? ecqua fuga?
Exsequitur: consultat: Anus negat, esse Pudicae
Coniugis. at Cautae coniugis esse putat;
Vir tuus (inquit) abest: Quis scit, quo saeva repulsa
Exeat? Esse Canis tu quoque, dura, potes.
Denique, quid facias? serva, si is cogit, utrumque:
Et si non instat, Ne male coge mori.
Credula tot technis Castissima, flexit amorem:
(Ad facinus primus fit, Dubitare, gradus.)
Ergo dapes cumulant, hortensiaque Orgia sumunt:
Vina ineunt. Victas dat mea Casta manus.
Hesperus ortus erat: pactum procus intrat in hortum:
Pro scelus! Ex Viola iam Violata redit!
Indulsit metui (Quae prudens crederet?) et, dum
Esse Canis verita est, maluit esse Lupa.
Aperta sunt Prata: et apparuerunt Herbae virentes: et collecta sunt fena.Matth. 6. v. 30.
Si Fenum Agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, sic Deus vestit: quanto magis vos, modicae fidei?
Neglectum hoc Pratum est, vitreus ubi Gunzius undis, [(transcriber); sic: .]
Populeum stringit fronde sonante, Nemus:
Desertum est. docet hoc Saepes defracta, patensque
Semita. Sub domino non tremit herba iugo.
Quis credat? Cum nemo colat, nemo ambiat arvum:
Cum tantum pecori non sit inepta seges;
Nemo tamen violat. iacet intemerata viroris
Forma: nec impresso de pede, sordet humus.
Ipsa etiam Roris, sub prima crepuscula, gutta
Pendet inexcusso, qua sinit hora, gelu [Orig: gelû] .
Herba virens, gramenque undans, pinguissima vestit
Iugera; et innumero flore triumphat ager.
Mista ulvis verbena nitet, saliuncaque iuncis:
Betonicae [(perhaps: Betônicae)] [Reg: Vettonicae] rident gramina picta croco.
Hîc [Reg: Hic] serpilla iacent, ibi livida quercula pendet:
Hîc [Reg: Hic] bibula ad rivum mentha, thymusque natant.
Flos rubet hic, flos ille albet, nigrat alter opacus,
Iste alius Tyrii muricis imbre madet.
Et dubia videas tinctas flavedine plantas,
Luteolumque alibi, caeruleumque decus.
Chloridos ars omnis, discordi Prata colore
Dividit; unanimi qui statione nitet.
Hoc quoque magnificum est: Nullo stant ordine, mixta
Germina; nec regnat nobilitatis honos.
Magna minorque errat, tituli sine lege, genista:
Nulli illic tumor est, dicere; Cede loco!
Omnibus ex aequo Sol unus, et unica Luna est:
Una omnes glaeba [Orig: gleba] , et, spiritus unus alit.
Felix ergo tuo Florae tam divite regno,
O caespes; quem nec saepta, nec ordo, iuvant!
Neglectus quamvis iaceas; tamen arrige cristas:
In Flore Es, si non In Pretio Esse potes.
est. Ceterum in aquis adhuc, et exitio proxima Xanthippe [Orig: Xantippe] ; tamen Tonsi graminis vocem et controversiam, quasi pro Reip. [Abbr.: Rei publicae] summa, moriens retinuit: retentamque, geminis exporrectis digitis, est professa: magnum pertinacis, pro Lana caprina, Patrocinii Exemplar mulieribus futura.
Narrabo, qua noro, fide. Sub montibus Istri
Consortes ibant, Harpus et Harpa, tori.
Harpus amans veri: sed litis amantior Harpa,
Unanimem geminum vix meminere diem.
Taedae prima dies, fuit his concordia prima:
Altera, cum socia rus abiere via.
Lucis erat medium: fervebant sidera Ledae,
(Maii nomen) iter per vaga prata fuit.
Sucida maturis late strepitantia campis
Gramina pendebant, lene sonante Noto.
Picta renidebat, non uno glaeba [Orig: gleba] colore
Herbida; gemmatas et variabat opes.
Talis ab auratis scintillat lucibus aether,
Quando serenatis noctibus albet hiems.
Pars herbae maior stabat; pars una resecta,
Ex herba Fenum coeperat esse novum.
Ut [(reading uncertain: soiled)] via forte tulit: Venerunt Harpus et Harpa
Ad prati sectum, Falce Premente, locum.
Falx nimio plus stricta fuit; vel, stricta videri
Debuit. ad fibras usque iacebat ager.
Harpus ait; Nimium certe fuit ille pusillus,
Quisquis ad usque imam prata Totondit humum.
Messuit ille quidem nimium, non hercle Totondit,
Vir, rigido Veri Vindice functus, ait.
Immo Totondit! (ait mulier) non Messuit. Ille,
Messuit! Illa; Nimis falce Totondit agrum!
Vir; Sane mihi Messus ager, mihi messa videntur
Gramina: nec contra, si sapis, uxor ages.
Huic Uxor; Pol! Tonsus ager, mihi tonsa teruntur
Gramina: nec contra, si sapit, Harpus aget.
Harpus agit contra; Nemo tam Demetet arte [Orig: arcte] ,
Quam demessa iacent, quae pede prata tero.
Harpa, nihil cedens; Nemo tam Detondebit;
Quam detonsa iacent, quae pede rura premo.
Non tenuit bilem Vir non-malus; Ergone pergis,
Pessima pestis? (ait) Tonsaque rura crepas?
Non timuit bilem Mulier, sed et ipsa; Quid (inquit)
Improbe pastor, ais? Messane prata putem?
Hercle putabis, et hoc nolensque volensque loqueris
(Obicit ille) trium scortea lena virum [Orig: virûm] !
Illa Viro; Non mecastor! non obsequor: Et te
Styx prius atra voret, semivir, hirce, caper!
Quis ferat haec, et ab hac, spargi convicia? Certe
Non tulit Harpus, eam verba pudenda loqui.
Ergo; Tonsane sint, an Gramina Messa? relinquo:
(Inquit) Te Tunsam plus satìs [Reg: satis] , Harpa, dabo.
En, semel! en iterum, bis, ter, quater, amplius insto:
Tundo tuum, Tundo, litigiosa caput.
Et tamen haec ita sunt, ut dixi, Gramina Tonsa
(Exclamat mulier Tunsa) quid, Hirce, feris?
Hirce, caper, bobus (quos pascis) bardior ipsis:
Squalide, foede, virum [Orig: virûm] virus, et omne scelus!
Puliceum hanc contra vir erat dicturus Omasum:
Illa Viri, impactis clavibus, ora stitit.
Tunc, veluti victrix, dentes pastore vomente;
At posthac saltem Gramina Tonsa feres?
Dixit: et elatas iterum magno impulit actu
Claves; Impulsas cautior ille fugit.
Inde, recompositis in rixam viribus, Harpam
Insequitur: necdum desinit Harpa loqui.
Immo ultro, iactatque minas, et congerit ictus:
Pulsa, repulsa redit: retrogradumque ruit.
Post illam, prati in medio, putealibus undis,
Fons fuit: infirmo margine cinctus erat.
Illuc fenisecae soliti, pecorumque magistri
Ire die medio, cum ligat ora sitis.
Aetas longa, putrem putei vitiaverat oram.
Irruit huic orae, dum cavet Harpa virum.
Dum nescit quid post dorsum male putreat; et dum
Pro Tonso misere gramine bella gerit;
Vitatura viri pugnum minitantis, in oram
Incurrit putei: putrida margo ruit.
Insimul Harpa ruit, fontanum lapsa sub antrum.
Altus erat puteus, nec satis aptus opi.
Fors tamen invenisset opem: daret Harpus. at illa
Iam mergenda, Stygis nil reveretur aquas.
Ultro quin etiam rixas producit, et ultro;
Heus (ait) heus! iterum Gramina Tonsa voco.
Aio, Tonsa fuisse: et erant quoque Forfice Tonsa.
Ecquid inaudisti, vir? meliora sape;
Ille tamen contra clamat, Demessa fuisse:
Dum penitas mulier mersa subivit aquas.
Spectavit mersam, gemuitque in fata maritus:
Tunc saltem litem depositurus erat.
Femina dissensit (moriens quoque) Corpore toto
Mersa, tamen summa litigat Harpa manu.
Dicere non potuit, Detonsum Gramen. at illud
Dixerunt Digiti, qui coiere, Duo.
Forficis expressit, Tondentis vellera, formam.
O mulier, constans oris et Eumenidum!
Haec mihi, quae retuli [Reg: rettuli] , pastor referebat, et; Harpa
(Dixit) erat coniux: Harpus ego ipse fui.
Discessi, dixique vale! Tamen ante rogavi,
Qua luerit poena Coniugis ossa suae?
Ille; Quid exspectas? inquit: Placamine nullo
Mors redimi digno tam Pretiosa potest.
hoc, ignoti generis enata Herba, morbis omnibus, adusque Iuliani Apostatae tempora, medicamento fuit. Hic primus Columnam, Signum, et prodigiosam plantam excidit [Orig: excîdit] . De hac porro Statua, Herbaeque medicis viribus (quoniam Iconoclastae soli sacras Imagines Ecclesiae tam nascenti, quam adultae detrahere nituntur) Eusebii Pamphili verba referam, ex Historia Ecclesiastica libro Z. capite IH.. Sic ergo, in Caesareae Philippi mentionem devolutus, scribit. [Gap desc: Prose citation of several pages]
[transcriber: Correction for page 164 in the list of errata]
Flos morbos ut odore fugat, sic tactibus Herba:
Herba Palaestino nata, sed una, solo.
Paneadem [Reg: Paniadem] veteres urbem dixere; Philippus
Caesaris hanc primus voce Tetrarcha notat.
Magnificas hîc [Reg: hic] ante arces, ex aere Colossus
Stabat, et artifici fusa columna foco,
Sidonii, Tyriive manu formata Myronis
Signabat Christi Fimbriam, et historiam.
Notius hoc gesto vix quidquam est; quippe, Syrissam
Sanatam, exstincto sanguinis amne, Nurum.
Ne meritum excideret, meriti monimenta locavit
Soteri mulier; firmaque ab aere, dedit.
In summo simulacra duo. nam, in veste fluente
Rex medicus stabat dexteriore situ.
At laeva Mulier dives, sed paupere gestu,
Tendebat cupidam, vestis ad ima, manum.
Cetera quid referam? vacui est, tam nota referre.
Aerea sub puro stabat Imago Iove.
Longa dies glaeba [Orig: glebâ] , atque ervo: mox caespite, summam
Intexit Statuam. Iamque virebat Opus.
Ecce tibi! reliquo surgit cum gramine germen,
Cui neque tu nomen, docte Galene, dares:
Herba erat. ulterius fari tibi Sidera nomen
Sola queant, Germen quae genuere novum.
Iamque pedes crescens, talosque, atque ultima limbi,
Sub domino attigerat syrmate, Planta latens.
Dant vires latebrae occultas; dat fimbria ficta,
Quidquid tacta olim fimbria vera dedit.
Herba, salutiferum (dictu memorabile!) Numen
Concipit: et morbis tabida membra levat.
Huc totis cursatur agris: Phoenicia quaerit,
Quaerit ab Assyriis finibus aeger opem:
Inventamque reportat opem. Medicabile factum est,
Quodcumque attactum est. Planta perennis erat.
Fama (sed Aonidum) est; Etiam huc venisse volucres:
Dumque oculum caeco cernit Hirundo dari,
Prisca Chelidoniae damnasse emplastra medelae;
Huic Statuae pullos applicuisse suos.
Venit et, Herculeo titubans passerculus aestu,
Et formicarum languida crure cohors.
Crura receperunt formicae, aegerque salutem
Passer. Ab hac passer desiit esse salax.
Perstitit hoc Superum [Orig: Superûm] plus quam tria saecula munus,
Aeternatura, si licuisset, ope.
At quis homo, (o Musae!) subvertit? Apostata Caesar,
Ex Ove sanguineus degenerante Lupus.
Paneada [Reg: Paniada] hic truculentus abit: Miracula ridet
Germinis, et; Colchum tollite Gramen (ait)
Tollitur, ac refugis immittitur Herba caminis:
Ad facinus flammas infremuisse, ferunt.
Nempe, Sua est suprema dies Hominique Feraeque,
Atque Herbis. Vivax debuit Herba mori.
Gramen erat (si vera ferox dat nomina Caesar,
Dum Germen divum, Gramina Colcha vocat)
Sed, dentem abstinuere Homines. nec frigida laesit
Bruma, nec Arctoo saeva pruina gelu:
Non Canis aetherius, non arida torruit Aestas:
Non mersere Hyades, non rapuere Noti.
Cuncta pepercerunt: Afflixit Apostata. Gramen
Debuit aut nemo, aut Bestia demetere.
Egrediuntur, quasi greges, Parvuli eorum: et Infantes exsultant Lusibus. Tenent tympanum, et citharam: et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis Dies suos. etc.
In cursu iam Maius erat: iam floribus arbor
Deciduis, fetae frondis agebat opes.
Fervebant Soles: stridebant rura cicadis:
In Tempe, et virides exspatiabar agros.
Huc Nemora, huc salices, huc florea prata citabant,
Umbrarumque silens, et resupina quies.
Mecum aequaeva cohors, non una matre, sed una
Gente, sati comites, Nisus et Euryalus:
Tum Lupus, et Trebulus, Lepidusque, et Marcus, et Anser;
Anser plus centum garrulus anseribus.
In manibus citharae, fatuoque tonantia bombo
Tympana; qui pictos tantum animaret equos.
Pascua contigimus. Pastorem turba sequuntur
Omnis: et in modulos Ludicra Musa coit.
Ludebam Mopsum; comites lusere Menalcam:
Vox pastoris erat; Io! Meliboee, Deus!
Ecce tibi! sudo strepuere tonitrua caelo,
Et subito nusquam est, qui modo Phoebus erat:
Surgimus: ac rapidi miramur murmura Cauri:
Horrida praecipiti nube procella ruit.
Una turbo, tonansque fragor, fulgurque trisulcum;
Una nimbus atrox, et niger imber adest.
Diffugimus: latis passim properatur ab agris,
Totaque disiecta Musica voce iacet.
Ecce, alia ex aliis! Borealibus ater ab oris
Impetus exoritur: Grandine terra crepat.
Commixtos [Orig: Commistos] nivibus silices, glaciemque notasses,
Pondere, quo mundum Pyrrhaque virque, novant.
Hoc caput, hoc testor, quo saxa ruentia sensi;
Non fuerant pugno saxa minora meo.
Quid pecudum memorem clades? quid funera florum [(reading uncertain: ending soiled, floris possible)] ?
Impia non possunt facta latere diu.
Vix bene reddiderat totum lux postera Solem:
Accusatur Anus; Brullia nomen erat.
Brullia convicta est, primi sub lumina Phoebi,
Sollicite varias circumiisse fores:
Brullia, lac quaesisse recens, lactisque reperti
Sinum, in vicini rura tulisse Senis.
Videre et testes (quos non Maga viderat ipsa)
Confusum albenti rore natare solum:
Et (dictu infaustum, at strigibus notum atque Megaeris)
Fumum, post vetulae carmen, in astra rapi.
An dubitemus adhuc, quin iuncta volaverit ipsa,
Fumosae vires distuleritque trahae?
Certe, Anus est confessa scelus. Tam noxia fassam
Medeam, in nubes Furca (sed Usta) tulit.
reposuerat, involat: atque a pedibus primum caligisque nefastum exorsus chrisma, cum Incantantis verba vocesque minus assecutus esset; peregrinae linguae mysteria ratus, qualiacumque (dummodo exotica) valitura: in obvium sibi versum, quem puer olim in scholis arripuerat, erupit. Protinus igitur evolatura membra (quae quidem inuncta iam erant) dum retinere, sed irrito conatu, laborat; in pistorium alveum, farina [Orig: farinâ] refertum, abstergendi unguinis causa, se coniecit. sed cum eo una per furnum, caminumque et aera [Orig: aëra] elatus, vix tandem, Iesu pronuntiato nomine, in palustrem foveam praeceps, at
salvus, devolutus est: sui similibus Exemplum non fabulosum futurus; Ne Lusum temptent, quem sine scelere nemo didicit, sine Numinis ira nemo exercuit, sine flamma (vel mortali vel immortali) nemo expiavit.
Novi olim, Haemonia celebrem nimis arte Megaeram:
Pulta vocabatur, pultibus apta coqua.
Vir Pultae pistrinum habuit, post fata mariti
Sola suum incoluit, nec tamen una, Larem.
Pistorem famulum, domini prope iure, virique,
Ascivit. Famulo sors fuit ista lucro.
More malo, si quando tumens est visa crumena,
Ebrius a Cereris mollibus ibat aquis.
Festus erat, celeberque dies: potaverat ille,
Ac sera potus venerat urbe domum.
Non procul hinc furno, cogente sopore, grabatum:
Mox etiam somnum, nocte gravante, capit.
Cynthia lucivago tantisper prodiit orbe:
Pulta venit, viduum linquere tuta torum.
Serve, quiescis? ait (Nondum plene ille quierat)
Incipio, hem, notis evolitare Rotis!
Dixerat. hinc sueto depromit pyxida lustro,
Nunc haec, nunc istaec unguine membra linit.
Oblita, carminibus lenit: furcaque prehensa [Orig: furcáque prehensâ] ;
Furca per has, per eas, (inquit) abite vias!
Ecce tibi! erupit; celerique volumine vecta,
Iam non visa fuit, quae modo visa fuit.
Audierat voces, sed non et nomina vocum,
Viderat et magicum Panobibactus opus.
(Hoc Iuveni nomen res ipsa, paterque dederunt)
Quin sequor, inquit, Eram? Res brevis, arsque levis.
Sic visum est stolido. Scrutatur, et invenit unguen:
Illinit inde manus, oblinit inde pedes.
Sola recordatur nondum bene Thessala verba:
Haeret, et haerentem linguaque voxque fugit.
Mox recipit vocem; Non sunt Alemannica (fatur)
Quae modo praefata est verba volucris era.
Quidquid id est, utcumque fuit; sint verba Latina!
Qualiacumque loquar grammata docta iuvat.
Ergo linens iterum, prius oblitus unguine, membra,
Stipite sese armat: iamque vehendus, ait:
Pinsitus, ac Pistus, Pinsusque a Pinsuit, Exi!
(Has docuit voces Emmanuelis Opus,
Has olim puer, has iuvenis, tradente magistro,
Cognorat: factus Pistor, in ore tulit.)
Verba quidem valuere nihil; Mens, verba loquentis,
Uncta nimis sensim membra levavit humo.
Dextra tamen tantum manus ibat, ut unctius uncta;
Et pes de pedibus praevius unus erat.
Scilicet arvina fuit hic mollitior unus:
Crassior et dextro crure natabat adeps.
Sensit id; ac, toto qui mallet corpore tolli,
Indoluit, non vi compare cuncta trahi.
Excutit ergo manu pinguem, pedibusque mephitin,
Quodque e crure potest demere, demit onus.
Translata [Orig: Translatâ] hinc caligas lutulat pinguedine Pistor;
Et supra caligas antipetasma suas.
Allinit et ligulis virus, thoracaque totum
Inficit. infecit quidquid, abire parat.
In ventos thorax, in ventos pesque manusque:
In ventos caligae, parsque propinqua, ruunt.
Vix se, vix artus tenuit, nondum unguine tinctos.
Quid faciat? taetrum ponere temptat onus:
Donec adeps, omni detersus corpore, cedat,
Spem libertatis non habet ille suae.
Iamque operis magici, iam impensae paenitet artis:
Abicit e manibus, quidquid olebat Anum.
Stipitis auxilium reicit, propetasmaque solvit:
Non potuit ligulas solvere (plus biberat.)
Dum sudans solvit, dum secum pugnat, et urget;
In promptu auxilium est: quid miser (inquit) ago?
Insimul in lintrem, subigendae pone farinae
Appositum, praeceps strenua membra iacit.
Detersurus in hoc magicae medicamina pestis,
Nunc huc, nunc illuc se, caligasque rotat.
Necdum observarat: linter, ceu pluma farinis
Mollibus undabat (namque replerat anus)
Postquam oculos sensim pulvis tener, oraque saepsit,
Obstruxitque viam naribus alba Ceres;
Iam non ille memor lentae picis abstergendae,
Sed cupidus tutae, qua data porta, viae;
Pinsitus, ac Pistus, Pinsusque a Pinsuit (inquit)
Exi! Grossus adeps nos, atomusque premit.
Hui! celer, hui! volitet limax cum torque phaselus
(Haec quoque Grammatices dogmata combiberat)
Vix ea protulerat; limace phaselus hiulco
Tardior, aerium praecipitavit iter:
Linter in alta volans, furnum perrupit et aedes;
Ac mox praefurni per penetrale ruit.
Impetus expulsis quantus solet esse sagittis,
Talis in egressu Panobibactus erat.
Pars quoque de summo cecidit disiecta camino;
Vicinae sonitu perstrepuere domus.
Extimuit tenebrasque nigras, raucumque fragorem
Pistor: et ex alto; Quo miser, inquit, agor?
Hoc quoque suggessit timor: inclamavit Iesum.
Vox fuit ista bono, vox fuit ista malo.
Inferius suberat, lento spurcissima caeno,
Atque profunda palus, vix superanda pede.
Huc (nondum toto Iesum inclamaverat ore)
De summo linter lapsus, ad ima cadit.
Intonuit casu, cessitque refusa lacuna.
At tu, merse nimis Panobibacte, iaces.
Dicite, Pierides; Linter pistorius, atque
Ipse sub hoc situs est pistor, et alma Ceres.
Qui transis, miserere trium: dic, oro, viator;
Terra levis reliquis, his tribus esto gravis!
Sic Phoebus, sic Musa facit, sic vota viator.
Fecimus alitibus non bona vota bonis.
Ecce tibi, mersus spissis emergitur undis,
Et menti ac patriae redditur ille suae.
Lucifer obscuras noctis disiecerat umbras:
Ingreditur longum Panobibactus iter.
Invenit, heu, patrios illo vix Sole penates:
(Tam brevis in tantas vexerat hora plagas)
Ut rediit, Pultam incusat. damnataque Pulta
Nequitiae socias prodit, agitque reas.
In dubio mala causa diu fuit: acta negabant.
Iudicium clarum postmodo Flamma dedit.
O bene! quod rigidas etiam dant Ludicra poenas,
Nec Minöe [Reg: Minoe] suo Parvula noxa caret!
Ille dies hic est, veteris quo incommoda lapsus,
Et morsum Pomi mortua Vita luit.
His Tenebris (quis namque Diem, tam fata nefasta
Dixerit?) in trifido stipite Numen obit [Orig: obIt] .
Aequum erat, ut tristi caperem nigra carbasa vultu:
Vix alius decuit, Luce cadente, color.
Aequum erat, ut lacrimae immorerer, moriente Tonante:
Exspirante Deo, quomodo vivat Homo?
Haec tamen (ah demens) studia in contraria flexi:
Estque actis calamus sanctior iste meis.
Egressus, dimisi aras, sed nescius (eheu!)
Tam magnum esse, aras praeteriisse, nefas.
Templa alii, cultumque Crucis, stata sacra, petebant:
Stultus ego in virides exspatiabar agros.
Invitabat ad hoc, solito prope purior aether,
Et volucrum cantus, et Zephyraeus amor.
Adice, Veris opes, et sucida gramine prata.
Multa erat in nostrum noxia causa malum.
Et pastoricia est illic inventa iuventus:
(O, numquam in similes invenienda iocos!)
Lusimus. et ludum Discus dabat, aggere iactus:
Nempe, Etiam in Discis Alea iacta, latet.
Hic certe latuit: Iactum, est iactura secuta.
Stabam ego pro metis, in mea damna vigil.
Ecce! Lapis tumuli procul e statione vibratus,
Incidit in nostrum, non sine clade, caput.
Fronte sub adversa, libratus acumine fixo,
Haesit: et, educto sanguine, pinxit humum.
Ora tamen prius, atque oculos, et tempora, pinxit.
Restat adhuc tanti vulneris alta nota.
Inspice, qui poteris, nasi prope summa poetam:
E veteri invenies stigmate, vera loqui.
Saucia frons loquitur, qua se prope culmina naris,
In geminas findunt lumina bina vias.
Ex illa iam clade Crucem, templumque frequento:
Vulneraque, ex Uno vulnere, Quinque colo.
Quid Maii hoc? nuper cecinit te nostra Thalia,
Inque tuas laudes larga fluensque fuit.
Produxi ipse tuas, nullo incentore Kalendas:
Ac, quasi Victori, fixa tropaea dedi.
Tu quid agis? nondum medius, nondum Idibus actis,
Aspera degeneri nubila fronte trahis.
Ingenium caeli, nativaque nomina mutas:
Imbre fluunt noctes, et madet amne dies
(Si tamen est super ulla Dies: nam turbine furvo
Noctescunt Soles, luxque diurna perit)
Grandibus interea nimborum insultibus, omnis
Herba iacet; Nemorum flos ruit, arva rigent.
Quique prius teneros halarat caespes odores,
Nunc superinducto naufragus imbre natat.
Nusquam iter est: periere viae (quis credat?) et urbis
Semita, caenosi mersa palude luti.
Hoc pretium est laudis, causas evertere laudum?
Hoc serto ingratus carmina nostra beas?
Quae tibi, quae, tanto pro crimine, digna reponam
Scommata? proh turpi, Mensis inique, probro!
Scilicet, Imbelli fluitas, non-laese, procella [Orig: procellâ] :
Mollis, et assiduo, dum pluis, imbre gemis.
An Pluere hoc dicam? an facinus credam esse Virile?
Non certe! Hoc Flere est: Lacrima, non pluvia est.
Denique Femineum hoc opus est, noctesque diesque
Plorare. Hoc noster (vah probra!) Maius agit?
Nunc igitur resipisce. aut, si muliebriter esse
Flens pergas, Maia es, qui modo Maius eras.
3. Regum c. 19. a v. 1. [transcriber: (text left out at *)]
Nuntiavit Achab (Rex Israel) Iezabel omnia, quae fecerat Elias, et quomodo occidisset universos Prophetas gladio. Misitque Iezabel nuntium ad Eliam, dicens: Haec mihi faciant Dii, et haec addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam, sicut animam unius ex illis. Timuit ergo Elias, et abiit, quocumque eum ferebat voluntas. Venitque in Bersabee, et dimisit ibi puerum suum: et perrexit in desertum, viam unius diei. Cumque venisset, et sederet subter unam Iuniperam; petivit animae suae, ut moreretur. * Proiecitque se, et obdormivit in umbra Iuniperi. Et ecce, Angelus Domini tetigit eum, et dixit illi; Surge et comede,etc. quae illic vide.
Hic virgulta sonant, Zephyro vexata loquaci:
Parva, sed in somnos nubilis, umbra iacet.
Nunc medius coquit arva dies: caput aestuat aegrum:
Et plusquam Calabra maceror ora siti.
Defecere etiam vires. quis Prandia portat?
Sub frutice hoc rigido sternere membra iuvat.
Dormiam, Ut Esuriam Minus, ac minus aridus urar.
Saepe dedit Cererem, saepe fluenta Sopor:
Multorumque fuit Somnus medicina malorum.
Sensere hoc magni, Numine teste, viri.
Sensit et Elias, Thesbitae nomine clarus,
Cum fugeret gladium, Sidoni saeva, tuum.
Sidonis huic Iesabel, merita nece mota suorum;
Hoc ipso (dixit) quo periere mei,
Te perdam gladio. Et perdendo, dicta probasset.
Ille sed insidias exiit, arte pedum.
Iam Samaritis iam cursa Philistias ora:
Haec fuga tota seni, non fuga tuta, fuit.
Tutus Idumaeis vix tandem in finibus, inquit;
Terminus hic vitae, terminus esto viae!
Plus nimio nobis, aliis plus viximus aequo:
Tot mala, Mors redimat; sed breviore malo.
Dixit. et exhausti questus vaga murumura ventris,
Posse satur, quamvis non datur, esse petit.
Solus amor victus [Orig: victûs] , vitae quoque fecit amorem.
Languida Iuniperi tegmine membra fovet.
Iuniperum tamen ante quatit. nihil arbor alebat:
Pro dapibus, Vati somnus et umbra venit.
Stellifer interea noctem produxerat aether;
Sopitum Raphael bis stetit ante senem:
Et bis; Surge, sede, (dixit) quaeque offero, carpe!
Admonet: admonitu tardior alter erat.
Surge, sede (repetit Genius) sedet ille, videtque:
Vicinus capiti panis et unda iacet.
Laetus utrumque pater populatur. Et aliger illi;
Immensae cibus est debitor iste viae:
Est Arabum tibi terra super, super invius Horeb [Orig: Oreb]
(Inquit; et extremo subtrahit ora sono)
Thesbites iussi certus: Quid parcimus ergo?
Panis hic, est omni parte fruendus, ait.
Dum fruitur toto, dum cortice rodit in imo,
Mista notat cineri farra suprema suo.
O pretiosa fames! (Vates exclamat) In istis
Credideram libis, et Mel, et esse Favum.
Tun' Panis fueras, cineri commixtus? Eamus!
Si Cinis esca fuit, non erit Esca via?
Me iuvat, ad vitrei capere otia fluminis algam,
Lene repercussos aure bibente sonos.
Hic [Orig: Hîc] hortus, mediumque horti qui dividit [(reading uncertain: last letter faded)] arvum
Gunzius (incertum est, Flumen, an Amnis, eat?)
Quod minimum tamen est in aquis; sat tractibus amplis,
Iam lembi patiens, iam ratis, unda fluit.
Unda fluens strictim incedit: disparque ruenti,
Perspicuo nantum monstrat in amne gregem.
Ripas alga recens, muscosaque protegit herba:
Admittunt siccos ultima saxa pedes.
Usque adeo hic [Orig: hîc] tutum est, etiam sine lege natandi,
Et sine sollicita flumen inire rate.
Tutum est, immersa niveos educere dextra
Scrupillos; umerum non superante vado.
Aspiceres summae volucres in margine ripae,
Non uno titulo quas trahit amnis amor.
Illic et fulicae, madidique a nomine mergi:
Illic nasutae garrulitatis anas.
Pone, suos etiam posuit gravis ardea nidos:
Et Maeandraeus foedera iunxit olor.
His ego Deliciis, hoc Gunzi [Orig: GunzI] insanus amore,
Quid facerem, ad patrii laeta salicta soli?
Dignus eram, Superum [Orig: Superûm] concessum munere donum
Perdere; concessum si mihi vile foret.
Non certe mihi vile fuit. Dedit otia Phoebus,
(Otia primaevae non inimica scholae;)
Exsilui (et fateor: norunt, post sidera, Nymphae,
Norunt Gunziades, conscia turba, Deae)
Exsilui; sumptisque hamis, et harundine rapta,
Feci, utcumque humilis suasit avarities.
Protinus, aut unctis celabam subdola crustis
Aera: vel armabam muricis induviis.
Aut ego suffosso lumbricos colle legebam:
(Sunt haec hamatis certa vorago dolis.)
Vermiculata simul ferro est inserta sagina,
Ilicet incauto facta sagena gregi est.
Namque, ubi vix tremulo piscatrix pertica lino
Incidit, et placidis prona pependit aquis;
Certatim squamata cohors maiorque minorque,
Adfuit: in parvum on gula parva cibum.
Gobius ante alios, cauto praerodere morsu
Suetus, et assiduo sollicitare ioco;
Denique non-cauto deceptus inhaesit hiatu:
Sic captum, in siccam linea traxit humum:
Gobius unus erat, sed non tamen unica cura:
Addita, post praedam hanc, praeda secunda fuit:
Inde aliae, atque aliae; dein altera et altera ducta est:
Favit ad hoc vobis gurges, et ipsa dies.
Illa dies calido rutilabat flammea Sole.
Sole Cape; ad solem squamea turba salit.
Tum quoque, vel quovis statuatur tragula Phoebe:
Tragula flumineo non minus apta lucro.
Tu modo reticuli (circus quod ligneus ambit)
Ostia praecipiti fortiter obde vado.
Dum captabis aquas, capies et aquatica saepe
Pignora; quod trado, si bene dogma tenes.
Non Satis opposito est defigere flumine cassim [(reading uncertain: soiled)] ;
Quaere operis socium subsidiumque tui.
Ille tuus quicumque comes, mediusque [(reading uncertain: soiled)] laborum est [(reading uncertain: soiled)] ,
Supra te liquido stetque, iuvetque loco.
In dextra huic contus, multa praefixus aluta:
Fac, sint in stagno (sed sine labe) pedes.
Post, ubi tempus erit, cum iam tibi tragula fixa est;
Turbet aquam pedibus: stipite turbet aquam.
Hic labor, in linum tibi plenis agmina pinnis
Congeret: hinc dives, qui modo pauper, eris.
Tu modo, ne socii oblitus, contique ministri,
In partem lucri sponte venire iube.
Divisisse etiam (captum est quodcumque) iuvabit:
Materies crebri fors erit ista ioci.
Scilicet, interdum lapides sarmentaque sola,
Decepta eiciet tragula: Dividite!
Cetera, quae canerem, Piscandi commoda; nostro
Nec sunt digna choro, nec satis apta foro.
Nec Puerum armamus, tempus, non aera, volentem
Contrahere. Expandant retia plena Senes.
Sat puero est, iuvenique Hamus: sat tragula frugi.
Si tamen et Cancros quaeritis: ecce, damus!
Crure fere genuumque tenus, te litoris udo
Committe. ad ripas scrobs tibi multa latet.
Aude animis: immitte manus: scrutare cavernas:
Aut barba [Orig: barbâ] , aut tremulo lyrmate, carpe feram.
Quamvis chela tenax te mordeat: attrahe; prendes.
Retrogrado veniet sub tua iura pede.
Nunc ego divinos (veterum Sacra magna) Penates,
Ut mei sint horum Numine tuta, canam.
Et pro iure canam. Nam, seu glacialis inhorret
Bruma, manent Musis apta caverna meis:
Seu gravis ore Canis torrentes omnia flammas
Exspuat, haec placidi frigora Veris habent.
Incohet Autumnus rigidi praeludia caeli,
Territus aversis haec fugit antra minis.
Hic sua vel nimbi moveant, vel proelia venti:
In mea regna nihil iuris habere volunt.
Me iuvat et tellus; aer consentit, et aether:
Ac, (si dispicias singula) sole iuvor.
Namque ubi sidereum, circo spatiosior, orbem
Incipit aestivo currere Phoebus equo;
Quamvis Eoo primum iubar aequore fusum
Deneget, inviti condicione [(transcriber); sic: conditione] loci:
Me tamen accedit; quaque est iter, inde, refractis
Luminibus, radio languidiore venit:
Nec timor est, ne maturo me torreat aestu,
Neu sudore genas, neu gravet ora siti.
Cum neque flabra mihi peregrinos concita ventos
Concilient, lento nec levet unda gelu;
Vespertina tamen medio sunt frigora Sole:
Sunt Zephyri, exhaustis otia Thespidibus.
Id praestat dilecta mihi Thisbeia Morus,
Quae thalami vitreas excubat ante fores.
Truncus in adversum valido duo bracchia ramo
Mittit; ut expassas orba virago manus.
Stat supra, densum foliis caput: unde virenti
(Ceu Maris obiectu) luce fenestra natat.
Nec satis est, quod et aspectu delectet opaco
Arbor, et ignotos temperet umbra dies:
Sunt et Aves. et avis (quaecumque est) hospita frondis,
Saepe suos nostra iudicat aure choros.
Vidi ego, cum lato nuper vagus iret in horto
Regulus, exiguo corpore maior avis:
Cum modo diffusas malos, modo suaveolentes
Fronde piros, spreto falleret hospitio:
Cum neque buxeti frutices, nec odora roseta,
Quae multo surgunt vimine, tecta darent;
In nostrum migrasse Nemus. Post omnia visa,
Sola fuit Mori gratior umbra meae.
Hic [Orig: Hîc] curvae innixus frondi, cum proximus ales,
Nescio quod tereret, sed sine laude, melos;
Dicere visus erat; Quid epos, furiosa volucris,
Perdis? habet cantu Regulus imperium.
Invideat quamvis, et non patiatur, aëdon [Reg: aedon] :
Si tamen audierit carmina nostra; feret.
Mox coeptum est carmen gracili moderamine metra
Mille fluunt, dociles gutture dante vias.
Quid referam? modo cassita est, modo dulcis acanthis
Visa mihi, et tota re philomela fuit.
Ipsa sibi volucris, iam non erat illa volucris,
Quae fuerat; tremula dum statione ruit.
Mox agili sudum prorumpit in aethera penna [Orig: pennâ] ,
Ereptura Iovi, quas meruisset, opes.
Has ego Delicias taceam? Sed et ipsa supersunt
Astra: vel, ex astris munera missa mihi.
Sunt matutini rores, seroque pluentes
Vespere, quos caeli non gravis imber alit.
Immittunt radios (quos non specularia portant,
Non aer) medio fulgura missa die:
Aonidasque meas inter, pulcherrimus errat
Aliger; et docta temperat arte Deas.
Sed, satis haec! Lar, secessus [Orig: secessûs] penetralis amatos,
Pluribus in Lucem se vetat ipse trahi.
Ibi (cum his, qui descendunt in lacum) universi Venatores; qui deducti sunt cum interfectis, Paventes, et in sua fortitudine confusi.Proverbior. 30. v. 24.
Quattuor sunt minima terrae: et ipsa sunt sapientiora Sapientibus. Formicae, populus infirmus, qui praeparat in messe cibum sibi: Lepusculus, plebs invalida, qui collocat in Petra cubile suum. etc.
Iam pridem in Montes, et in horrida Maenala cursus,
In Nemeae valles, Taygetique nemus;
In lustra, ac densis vepreta rigentia dumis,
Aprorumque itur, devia tesqua, lares:
Iam trepidant dammae: iam vix hiat Apula vulpes:
Iam vitam a pedibus discit habere Lepus.
Retia nunc passim, et solitae Formidinis horror,
Atque plagae, et dociles per iuga summa canes.
Quos contra arrecti veniunt in proelia cervi,
Dum fugere infestos non datur arte dolos.
Latrat Hylax: sequitur Laelaps: comprendit Hylactor:
Pamphagus invadit: cetera turba necat.
Quamvis et frutices, et stent spelaea saluti;
Nec spelaea feram, nec fruticeta iuvant.
Irruit, ac valido torquet venabula nisu
Venator; strato fortis in hoste Gigas.
Hic luce exacta, cum vesper inhorruit ater,
Cum densa ex altis montibus umbra cadit:
Magnifico redeunt, Dryadum per regna, triumphos;
Victor, io! Paean! consonat omne iugum.
Interea, caelo in nubes et opaca coacto,
Degener in dubia nascitur aure pavor.
Umbram quisque suam (quae, oppresso sidere, nulla est)
Saepe timent manes, damma necata, tuos:
Quodque vehunt, nullo metuunt terrente cadaver,
Seu Meleagraea est cuspide fossus aper:
Sive Actaeoniis traiecta est cerva sagittis,
Quae modo confossa est, fit rediviva fera.
Si quid et horrisono latraverit ore molossus:
Cerberus, ac Stygii fingitur ira Iovis.
Quodque Caledoniae nocturnus in aggere silvae,
Aut puer, aut timidus saepe viator agit,
Seu mus, sub latebras, seu se mustela recepit
Lutea, seu strictum raserit anguis iter;
Ultima quaeque timent. Sed tunc magis, aura susurrum
Si ciet, ac trepidis flatibus arva quatit.
Stant horrore comae, stant rectis auribus omnes:
Cumque parum noto mens tremit icta Noto.
Quod si increbuerit, iustoque a turbine frondes
Perculerit, plenis torta procella minis;
Tum neque cor, nemorum his domitoribus, aut stata mens est:
Quotque fluit foliis silva, tot hi lacrimis.
Saepe etiam obliquo transversim limite currens,
Nocturnus fregit Martia corda Lepus.
O, vere [Orig: verê] , o, cristis dignos Actaeonas illis,
Quas Venatori Gargaphis unda dedit!
Quid tamen hoc magni est? Fugiens Lepus, ipsa fugavit
Moenia, ad Hannibalis non pavefacta minas.
Musa mihi memora: tu, Roma ter incluta, frende;
Olim Aquilis leporem praepotuisse tuis.
Nam latibulo suo progressus Lepusculus, sua fuga [Orig: suâ fugâ] iam desperantem Arnulphi militem, quasi per Venationis ludicrum, ad insequendum pertraxit: hinc ex uno manipulo cohortes et legiones. Qui in moenibus praesidio ac pro portis tutelae stabant; causae tam levis ignari, seque repentino Germanorum incursu peti suspicati: relictis aeque stationibus atque armis, intra moenium tuta refugerunt; simul portarum, quas apertas deseruerant, simul veteris Romae virtutisque obliti. Sic Imperatoriis, per tam pronam occasionem, irrumpentibus, Urbs populorum et gentium Domina, ne per serium quidem,
sed Venatici ioci simulacro, capta, severeque coercita est, anno salutis 896 Arnulphus a Formoso liberato, more veteri, coronatus, et Augustalibus insignitus. Ex Horat. Tursellin. Epitom. l. 7. Rhegin. et Sigeberto. P. Andr. Brunner, Excub. Tutelar. in Arnulpho.
Nunc mihi, nunc alios, Elegeia, pande recessus:
Castalius vena fons meliore fluat!
Arma canam, nova bella, prius non cognita Soli:
Hinc neque Phoebeae cognita bella lyrae.
Phoebus, ut est arcu, iaculoque, manuque tremendus,
Sic arcu tantum vincit, et arte manus:
Nostra Fuga, timidoque venit victoria cursu:
Cantari sua vult impare gesta pede.
Utque alter brevior Lepori est, et longior alter
In cursu gressus; sic, Elegeia, veni.
Te quoque, Diva, fave, nemorum patrona! ferarum
Hostis! in hoc partem tu quoque laudis habes.
Roma, quid immenso maius se vidit in orbe?
Res tamen [(reading uncertain: soiled)] exigua est, qua minor illa fuit.
Roma illa, illa potens armis, et duplice Sole,
Quem fulgere suis iussit ab imperiis:
Roma, suum quondam caelo caput indere visa,
Et caeli posthac iussa tenere vices:
Quam Superi maris, et timuit maris Infera Tethys,
Appenninigenae quam tremuere Dei:
Cuius ad aspectum, quotiens septemplice monte
Surgeret, Alpinae delicuere nives.
Adde, tot ac tantos, non empto nomine, Divos,
Praesidiumque aris, praesidiumque focis.
Clave Petrum, Gladio fortem [(transcriber); sic: fortam] plus simplice Paulum
(Alter opum curam portat, et alter opem)
Omnia quae debet terrarum vincere, victa est:
Dum furit in proprium seditiosa caput.
Extera vis nullo fregit Capitolia motu:
Fracta intestino est turbida Roma malo;
Dum se Formoso dubitat parere, negatque:
(Formosus pulchrae tunc Pater urbis erat)
Deformare suum voluit sua Nata parentem.
Heu, rediviva novis Tullia prisca minis!
Sed sequitur sua poena reos, sua bella rebelles:
Non impune tulit, quae prior arma tulit.
Ecce [(printer); sic: Eccc] , ruit vindex Maiestatique, sacraeque
Arnulphus cathedrae, Romulidasque petit.
Caesaris huic tituli, victo Guidone, dederunt
Iura tuenda domi, iuraque danda foris.
Teutones hunc veteres, et regna recentia cingunt,
Et Boii, notis Rhaetia mota tubis.
Macte tuis, Arnulphe, viris et viribus audax!
Italiam maior nam rediture venis.
Si vacat, et pateris vatum praesagia: vatum
More canam. Fati tessera fausta tui est.
Impellit placidis tua signa Favonius auris:
Pugnacesque Aquilas flabra secunda movent.
Plurima de Tusco tibi subvolat ardea Ponto,
Turmatimque Bonae te comitantur Aves.
Mergus, ad Ausonium solitus se tingere litus,
Nunc sedet, ac siccus proelia sicca iubet.
Nec [(reading uncertain: soiled)] dubites. Non Arma solent, sed Causa, tropaeum
Ponere: Pro caelo proelia, Caesar, inis.
Victorem faciunt si victi; iudice victus
Iam dudum Oenotrius Numine, miles erat.
Tunc iam succubuit, cum stare Rebellio coepit:
Tunc ruit, invito cum fuit Alta Deo.
Maior erit numquam, quisquis Minor esse recusat:
Hic tumor Augustos concidet ante pedes.
Aspicis, ut iam nunc veritus tua cornua, (Teuto)
Demissis Italus cornibus amnis eat?
Cernis, ut attonitis stringat cita flumina ripis,
Caesareus Tiberim cum tremefecit eques?
Perfuga iam Fluvius, iam transfuga vellet haberi;
Mobilibus si quid crederet hostis aquis.
Oratum pacem Tibur venit, Hercule tutum;
Si quid in Herculeis viribus esset opis.
Praenestina venit: venit illo Tuscula pubes,
Et Nomentani currit arator agri.
Ostia legatas mittunt Tiberina carinas,
Adversoque licet flumine, tuta petunt.
Quid cessas, Arnulphe? tibi dant foedera reges:
Et palmam spondent sidera! signa move!
Caesar es. Augustus fieri potes, auspice Marte:
De minima maior re potes esse. Move!
Signa move! monet hoc etiam is, quo classica vertis,
Pons, qui de Miluis nomina prisca trahit.
Pontis in hoc flexu quondam est Catilina retectus:
Et qui foverunt spes, Catilina, tuas.
Ponte sub hoc cecidit, magicis Maxentius armis,
Non causae, aut fisus viribus atque loco.
Concidat hoc etiam Romana rebellio fato!
Et, si fas, ipso hoc corruat illa vado!
Iamque sonant streperaeque tubae, lituique minaces,
Romaque Vindelicis cingitur arta globis.
Aggeribus fossae, complentur moenia crate:
Ballista turres, ariete saxa tonant.
Circuitu munit Caesar tentoria toto,
Castraque cum vallis fossa perennis obit.
Obsidet, avertitque vias. Vacat Appia: muta est
Carseolina: tacent marmora Flaminii.
Siccantur fontes: rivi coguntur et amnes
Divisis Tiberim non reparare vadis.
Undaque, post Tiberim, restabat Salvia tantum,
Tergemino Paulli fonte salubris aqua.
Non poterat, tanto a spatio, liquor esse saluti:
Salvia sola urbi non prohibenda fuit.
Quid tamen ista movent passos graviora Quirites?
Illa, qua coepta est, perfidiam Arce fovent.
Quot colles, tot erant arces, tot in arcibus urbes:
Capta semel, non est urbs capienda semel.
Fac, Capitolinis nil firmum in turribus esse;
Fac, veteri Gallo plus Alemannus agat.
Fac, nec Aventino, neque forti Pallantaeo,
Non aliis priscas montibus esse minas:
Pons tibi, pons superest duris, Alemanne, periclis
Pervius. hac belli est invia facta via.
Aelius, Hadriaco notus cognomine Caesar,
Se Mausoleo hoc texit: at Arce, suos:
Quaque videt Tuscos Tiberis, mediosque Faliscos,
Vix proprias, tanta prae strue, cernit aquas.
Aliger, aerio gladium pro culmine vibrans,
Angelico totum nomine signat opus.
Nomine quod signat, re quondam fertur, et acri
Egregius Custos asseruisse manu.
Moenia si videas, immania moenia dices:
Si turrim, pinnas Troadas esse putes.
Infima si cernas, si propugnacula summa,
His quondam credas delituisse Iovem.
Iuppiter hic [Orig: hîc] certe tumidos vitare Gigantas,
Hos potuit Memphi praepotuisse specus;
Ni timor obstiterat, ni ficti fabula belli.
Arce sub hac vera nil latet absque fuga.
Huc quoque iam tum se male sana Rebellio vertit,
In Vaticanum dum capit arma Patrem.
Quid reliquam fabricae memorem molemque situmque?
An Divinus erat structor? an ipse Deus?
Crediderim Babylonis opus, molimina Nini.
Roma sed e molli nil Babylone trahit.
Castelli caput est, medio quae machina surgit
Vertice; quam Tiberis dixeris esse Pharon.
Area [(reading uncertain: faded)] planitiem supremi exporrigit orbis,
Quam lapidum iactu vix superare queas.
Hic [Orig: Hîc] quoque tunc pueri, dum Paxque patresque sinebant,
Conixi, oppositum non tetigere scopum.
Sed iaculis pueri, lusuque propinque petebant:
Nunc procul inde vibrant seria tela Senes.
Illinc et flammae volucres, et missile fundis
Torquetur plumbum, coctus et igne silex.
Nec minus Arnulphus flammas, silicesque, calensque
Campanum inspergit. Tutius hostis agit.
Telaque cum desint, sabulum nova tela ministrat;
Cumque cavo iacitur glarea tosta globo:
Saeva lues galeis, et inevitabile monstrum!
Quae tetigit, rapida colliquat arma face.
Caesareus Mars ergo labat, vis Rhaetica clauda est:
Pro Roma bellum Forsque, locusque trahunt.
Fallor? an exacto iam Sol circum iverat anno?
Lunaque bis sexto non procul orbe stetit [(transcriber); sic: statit] ?
Caesar ad Ausoniam sicut sua fixerat urbem,
Caesar in hac ipsa castra tenebat humo.
Et nive sunt pelles semel, et semel aestibus ustae:
Signa semel Zephyris, et tumuere Notis.
Ipse suas carpitque moras, numeratque Dianas
Arnulphus: quamvis non fovet ipse moras.
Nec trahit urbs obsessa diem. Confecta labore,
Macra fame, vellet Roma, Licere capi.
O, quoties passis murum subiere capillis
Ausonides, socero non prohibente, nurus?
Ah, quoties inter medios matrum ploratus,
Cum Pacem hae peterent, auxiliumque malis,
Nomine pro Pacis, sunt usi nomine Panis,
Maternis pueri nexibus impliciti?
Unica vel victis, foret haec Victoria, victu
Sistere praerabidam sufficiente famem.
Solos nulla domat Proceres penuria quadrae:
Nec Cereris memores Mars ferus esse sinit.
Magnum opus, Invitos: Maius, superare Superbos:
Extremos animos Ira Rebellis habet.
Sed Spes est, quae castra fovet, quae moenia transit.
Saepe dedit Tempus, quod bona Causa negat.
Exspectat, patiturque moram constantia vera,
Et saltem intuitu pascitur ipsa sui:
Nec, quia ter Rhodopen frustra Venator obivit,
Quarta super Rhodopen retia cassa putat.
Castra iubet modico servari milite Caesar
Pristina: proferri sed nova castra iubet.
Huc sensim trepido similis supparque fatenti,
Et mox, ut profugo non procul, agmen agit.
Signa Viae Lapidem veteres dixere Latini:
Plus uno Lapidis limite miles abit.
Iamque erat ex illa (credo) nox septima nocte,
Caesareus subiit cum nova castra vigil.
Excubiae invigilant, poteratque quiescere Caesar:
Sopitur nullo bellica cura toro.
Sed, velut Hispanae rector super aequora classis,
Quem iubet Eoas quaerere Plutus opes:
Sive Bonae data vela Spei zona arida tardet,
Sive neget ditem saeva procella Goam;
Exspectat tamen ille Notos in puppe secundos,
Deque die servat nubila, nocte polos.
Non illum aut sopor, aut incauti cura Lyaei,
Sed tenti funes, velaque torta tenent:
Creber et in summi scandit carchesia mali,
Ventorumque omnes signat, obitque vices.
Denique, sic illi praesto mare semper oberrat,
Ut, quod mox superat, vix tetigisse putet;
Donec nigra Spei trans aequora vectus, et Afros:
Indorum, et Gangis litora pacta tenet.
Sic multa Arnulphus fessus pugnaque dieque,
Tertia cum noctis bucina signa daret,
Incubuit rigido spoliatis pellibus urso
(Nam fugiunt molles Martia membra toros)
Incubuit, modicam passus non sponte quietem.
Sopitum Leporis ludit imago Ducem.
Romuleos hic visus erat transcendere muros,
Figere et Ausonio Boica signa foro.
Nec mora longa data est: rumpunt spectacula somnum.
Excitus, ad Proceres talia dicta refert.
Surgimus? an dormimus adhuc? o Martia pubes!
An, Sua narrantes somnia, somnus agit?
Quidquid id est, vidisse iuvat, retulisse iuvabit.
Vix sine successu Somnia sera cadunt.
Arma, duces, et tela puto capienda: novoque
Roboris insultu castra petenda Remi.
Quidni Castra vocem, quam vos male dicitis Urbem?
Moenia transiliit, quae Remus, atque Lepus?
Sunt (fateor) maiora quidem, quam saltibus apta,
Sed tamen Almanicis inferiora viris:
Quippe etiam Leporis (si quid mea somnia claudunt
Ominis) audaci pervia facta fugae.
Dixit. et assensu late legio omnis, et omnis
Ala Ducem assequitur: spectraque laeta probant.
Induitur galeamque caput, cristamque comantem
Miles; et ense latus munit, et aere manum.
Iam pilis [Orig: peîlis] acies, iam stabant alta sarissis
Agmina, sub signis iam cataphractus eques.
Fatalis tunc forte Lepus sub ponte latebat,
Milve, tuo, sicci fornicis usus ope.
Huc se sub latebras trepidis coniecerat ausis,
Castrorum metuens, militiaeque minas.
Vix stadio exierant Alemannica cornua primo,
Cum rupit latebras, prosiluitque Lepus.
Primus in hunc oculos primae vexillifer alae
Vertit, et; Haec tua sunt somnia, Caesar! (ait)
Nec mora; persequitur. Sequiturque exercitus omnis:
Irruit in timidam ludicra turba feram.
Dumque ioco primum, risuque, et praepete cursu
Ludum agitant; faciunt seria fata viam.
Fit fuga, fit fremitus, fit clamor, et agminis omnis
Impetus: in Leporem nobilis ira furit.
Huc pedes, huc eques, huc acies consumitur et Mars:
Huc Bellonam ardor, caecaque fata trahunt.
Illo forte die, primi sub fulgura Solis,
Romuleus muros iussus obire vigil,
In muris rarus, pro vallo rarior ibat:
Nam (veluti profugi) vix metus hostis erat.
Maxima pro fossis statio; sed, stare perosa,
Deses in herbosa corpus agebat humo.
Tessera nulla viris, nisi talus, et alea blanda.
(Lude, vigil! dudum est Alea iacta tibi!)
Terretur minimo secors fiducia casu;
Tunc maius Vero creditur omne malum.
Venerat, en! portas propius, non agmen, at ira
Agminis hostilis, barbaricusque sonus:
Fervebant pedibusque solum, strepituque tumultus:
Aer voce, viae pulvere, corda metu.
Audierant, sed, deposita iam mente, Quirites:
Pars maior censet, terga fugamque dari.
Dum dubitant, dum multa volunt, et plurima nolunt;
Hostis adest, et adest (iam prope praeda) Lepus.
Non tenuere pedes ultra, non valla Quirites:
Arma, viri, vigiles, ut levis umbra, volant.
Ad Portam, Ad Portam fuga fit: fuga concita Portas
Clamat: et artatis Aelia Porta patet.
Nec sensere satis (tantum Metus omnia caecat!)
Interea latuit Teutonas iste metus.
In leporem hi spumant, Lepori indignantur, et instant.
Pro! quantum vel vox unica saepe valet!
Voce, sibi assueta, clamabant Teutones, Has! Has!
Has fugit, ut Stygias turma Latina minas.
Et quoties Lepori inclamabant Teutones, Has! Has!
Has turres, vel in Has, turba Latina fugit.
Has, has, has Turres defendite! (conclamabant)
Has Latia signat Boica voce cohors.
Iamque fuga portas Romanus, et Aelia castra
Ceperat, ingenti miscueratque metu;
Oblitus portas, oblitus et obdere vectes
(Tanta fuit tutae curaque Mensque fugae!)
Caesareus longo Leporem sudore petitum
Miles, in extremo clauserat articulo.
Hic [Orig: Hîc] gladios in eum, iurataque tela vibrarant.
Ecce, notant nullis moenia clausa seris.
Protinus arripiunt facilis compendia belli,
Et; Duplicem (clamant) spem beat una dies.
Nec plus fata, rui legio: Tiberisque secura
Dexterius spatium, moenia plena petit.
Irruit, et capit, et patulae tenet atria Molis,
Et summa signum figit in Arce suum.
Advolat, adglomeratque viam, et rapit agmina Caesar
Omnia: Teutonicis compita miscet equis:
Tam cito non sermo, quantum Victoria currit:
Nec tam Mars tarde, quam mihi carmen, iit.
Roma dat Arnulpho palmam, dat culmina septem.
Capta semel, non est urbs vaga capta semel.
Iamque triumphali scandit Capitolia Caesar
Limite; devictos et iubet ire Duces.
Formosi Claves, ac Mitra recepta, reduxque
Fulget honos: Solio duplice Caesar ovat.
Neu pompae sit causa latens; Lepus (altera causa
Post Superos) auro et papilione tumet.
Serica magnifico volitabant carbasa lino,
Quae Phrygiae attulerant picta tropaea manus.
Haec Leporis tumulus, Victoris et Urna sepulti:
Ipse supra busti culmina funus erat.
Circuitu stabant Aquilae, Iovis agmina, toto;
Confessae, timidam plus potuisse feram.
Sub pedibus victique Duces, caesique rebelles,
Romaque cum Tuscis pressa iacebat aquis.
Utque foret testatus honos, sed et auctor honoris:
In caesis Leporis lemmate Carmen erat;
Roma, caput mundi, Boiis circumdata castris,
Expugnata mea denique morte, iacet.
Iactet Alexander, iactet velocia bella
Iulius, et celeri fixa tropaea manu:
Plus ego, plus Lepus his feci. Victoria nempe
Ocior illa fuit, quae Leporina fuit:
Adde, quod et Maior. Quid ab omni rarius aevo,
Quam Portam, Urbem, Hostes, a Fugiente capi!
Obaudite me, Divini fructus: et quasi Rosa, plantatae super rivos aquarum, fructificate. * Florete flores, quasi Lilium, et date Odorem: et frondete in gratiam. etc.
Lasse, quid hoc? Iam Verna prope est exacta voluptas:
Iam Zephyri exspirant, iam coquet arva Leo:
Tu necdum expertus Maialis gaudia Florae,
Urbica, pro patulis montibus, antra colis.
Hic [Orig: Hîc] totos mavis tetricus disperdere Soles,
Quam Musis genii solvere frena sui.
Egredere, egredere urbani, Petre, carceris umbra [Orig: umbrâ] ;
In campum, in lucem, in praedia nostra veni!
Hîc tibi quae cantem viridis compendia ruris?
Et caelum et Solem, qui negat ista, neget.
Invenies oculorum illic, et pabula naris;
Quodque ego pro palma computo; Multa Rosa est.
Hic certe, hic Regina Rosa est; quia regnat in horto:
Hoc [Orig: Hôc] prope solo omnis germine caespes ovat.
Aspicies (utinam aspiceres!) candore micantes
Lacteolo: aspicies sanguinis imbre rubras:
Parte alia, sublucentes intercute lacte;
Puniceas cernes, Sidoniasque Rosas.
Purpureae placuere mihi, quia densior harum
Copia; et expasso plenius orbe tument.
Sescentorum illas foliorum circulus ambit:
Mollitiesque fibram sucida semper alit.
Diductus cum Sole calix, eructat Odorem,
Qui vel busto animam restituisse queat.
Quanti hoc, Petre, facis? Ver unum atque unica messis,
Fudit quadragies mille, decemque Rosas.
Prodigio est, Numerus. Sed me nec summa, nec horti
Tam capit aspectus, quam capit almus Odor.
Hunc celebro, hunc veneror: solum hunc nasutus adoro:
Quid Color (oro) oculis? quid bona forma daret,
Si fatuus spiraret Odor? Nunc iunctus uterque est:
Inque Rosa plenum iam Paradison habes.
Mecum multa hodie, primi sub fulgure Phoebi,
Pensabam, dum per picta Roseta vagor.
Mirabar tacitus, quae tantae semina plantae?
Unde Rosarum ortus? qualis origo foret?
Haerentem expediit (non antehac visa diurno
Sidere) purpureo culta Thalia sinu.
Forma Deae similis: condîtus [Reg: conditus] nectare sermo.
Cetera quid referam? non sinit illa loqui.
Ipsa prior loquitur: causasque ortusque Rosarum
Exsequitur; meque in devia tecta trahit.
Hic [Orig: Hîc] ; Respira (inquit) repetenda est altius Orbis
Historia. Historiam dum tibi pando, Sede.
Dixerat. Assedi. Tum pluribus illa diserta,
Solvit in humanos dia labella modos;
Ante (ait) oppressum pluviis ultricibus orbem,
Ante Noachaeae tempora flenda Ratis,
Iam Rosa vitales, cum spina, acceperat ortus:
Iam, flores inter, nobile nomen erat.
Libertas deerat, spatiumque, et latius arvum:
Nam Paradisiacis clausa iacebat agris;
Donec (in obscenos caelo omni, omnique ruente
Aequore mortales) omnia Pontus erant;
Cum nemora, et saltus, campique, hortique, viretaque,
Obruta vindicibus diluerentur aquis.
Ut posuere suos tandem madida astra furores,
Et sensim imbibito glaeba retecta freto est!
Tum vero nova monstra putris protrusit in auras
Terra, Pia in primis, postmodo dira parens.
Ei mihi! Dira parens saevae luis, atque veneni:
Ipsa quoque afflarat Sidera taeter odor.
Ipsi (fas mihi sit, Musarum arcana fateri)
Semidei horrebant, semideaeque malum.
Conveniunt Dryades, Nymphaeque, ac Naiades albae,
Floraque Pomona maesta sorore soror.
Auxilium Natura parens est visa datura:
Auxilium exquirunt. Ipsa erat aegra parens.
Ergo Tonantem adeunt: marcebant vultibus omnes,
Hunc orant aliquam, si qua supersit, opem.
Linqua tremens clamabat opem: vox haesit in ore.
Res tandem coepit, iustaque causa, loqui.
Audiit astripotens: sortisque misertus acerbae;
Grande malum est: dandum grande levamen (ait)
Nec mora. Rex Zephyrum occiduis accersit ab oris:
(Allapsu Zephyri mollior aura redit.)
Ire iubet terrarum oras atque aequora circum,
Et difflare putrem sub Stygis antra luem.
Nec satis: aura [Orig: aurâ] omni, glaebaque, et caespite tersis,
Mandat odoratas orbis adire plagas;
Harum (inquit) Genium, et medicatas excute silvas:
Antidotum saevi fiat odoris, Odor.
Audierat: mandata facit: circumvolat orbem:
Colligit in laxos gramina mille sinus.
Carpendam regio sese applicat omnis, et arvum:
Pro stirpe, en, Zephyro praebita glaeba fuit.
Suffecit; [(reading uncertain: faded)] nam (fronde licet, foliisque careret)
In glaebis liquor, et nobile semen, erat.
Engaddaea dedit caelestia balsama Vallis:
De Libano est tenerae lecta medulla Cedri.
Phoenices myrrham, Citreum affudere liquorem
Medorum montes; terra Cilissa crocum.
Felices turis lacrimam flevere Sabaei:
Cinnamon Assyrii, malobatrumque Syri.
Terra alia est largita aliud. Iamque omne repletum est
A Zephyro gremium, ventivolique sinus:
Ergo hilaris super astra redit: collecta, Tonantis
Ante pedes fundit; praemiaque apta petit.
Cui pater omnipotens; Tuus hic labor, esto laboris
Praemia. Sit Zephyri gratia, gratus Odor!
Dixit. et imperio, quo caelum, nubila, terras,
Et maria, ex nihilo iusserat esse aliquid,
Imperio hoc, peregre lectos afflavit odores:
En! misto subitus fluxit odore liquor!
In nubes liquor elapsus, late omnia tinxit
Nubila; et haec pluviis feta gravavit aquis.
Iussit, ab his, tacito in terras descendere lapsu,
Numen, et ambrosii rore lavare Noti.
Factum est, quod iussit: Superis terra imbribus undat;
Quaque madet tellus roscida, nata Rosa est.
Videre hanc Nymphae: et, taetro medicamen odori
Dum quaerunt, nares admovet una suas;
Continuo; In flore hoc (clamat) myrrha omnis, aroma
Omne, latent: odor hic tus et amomon alit.
In bulla hac foliosa [Orig: foliosâ] habitat cedrus atque medulla:
Hic Nabathaea suum balsama germen habent.
Denique, in hoc Verni clausit se gratia caeli:
Cumque suo caelo delitet ipse Tonans.
Diluitur, si qua ulla reses contagio sordet;
Iam morbi, et mortes, et Libitina, migrant.
Haec mihi de Nymphis, causisque, ortuque Rosarum,
Rettulit Aonidum diva Thalia fide.
Tempore ab hoc, Florum iam non Regina, sed ipsa
Augusta et Iuno est, tam generosa Rosa.
Veris, in hac sola, laudes et stemma tenemus.
Qui vis Ver breviter pingere, pinge Rosam.
Huius, in corbe, Rosis Epistolam adiungimus, Dorotheae digito nomineque perscriptam. In ea supplicium suum, historiae seriem, Paradisique gaudia, caelestibus plena deliciis, recenset: ea mente, ut ad parem Martyrii constantiam Theophilum pertrahat. Quod et perfecit. Nam hic adiunctus Christo, post acerrima tormenta, gladio caesus occubuit. Vide Baron. Martyrolog. 6. Februarii. Surium tom. 1. et alios.
Qui Flores, et poma capis: ne corticis albi,
Sub nostro appositi munere, verba fuge.
Littera nulla tibi, tantum Promissa dabantur:
Sed vixdum dederam, colla secanda dedi.
Continuo et scriptum adieci: nota ducta cruore est,
Quem celer e trunco corpore penna bibit.
Supposui calatho chartam: vix ipse notavit
Lator. at, explicito tegmine, plura leges.
Quam, cui mitto, precor contingere posse salutem,
Dorothea, aeternum salva futura, fruor.
Verba parum hic faciunt. Quid enim sit, Salva, Salusque?
Si non plus multo fortia facta darent?
O Animum! o sensum! quam non elusa potitur
Praemia, magnanimo meta peracta gradu!
Ut posui nudata genu; spoliataque lino,
In gelidam cervix est patefacta necem:
Hortantur circum, matrona puellaque virque
Plurimus, et, iuguli cui data cura mei:
Heu, insana nimis, nimis (ah) formae inscia virgo
Flore frui! Frustra sic cadis, ante diem?
Sic genitrix, sic te genitor, sine coniuge Natam,
Sponte lacessito quod ruis ense, fleant?
Quodque omnis natura vetat; Nive candida tellus,
De te, purpureo foeda cruore, fluet?
Quin miserere tui, mentitumque abice caelum;
Aut certo gladius funere colla metet.
Dixere: et renui. Validis cito quassa lacertis
Et collum, et colli verba, machaera tulit.
Sensus erat (si forte roges) in vulnere saevus:
Sed tam, quam saevus, non diuturnus erat.
Obstupui primo: et, membrorum extrusa latebris,
Corporeum Mens est quaerere visa larem.
Hoc quoque vix tantum duravit, quam cita nictant
Fulgura: mox Anima est reddita tota sibi.
Quam subita, atque agilis, pingui bene mole soluta,
Ausa fui rapidos antevolare Notos?
Non adeo velox, venientis cauta pericli,
Accipitrem plausa turre columba fugit:
Nec tam Gnosiacas linquunt cita tela pharetras,
Aere quis [Orig: quêis] patulo cerva petita cadit;
Quantum ego, transsultis altissima sidera nimbis,
Eminui, ad superas emicuique domos.
Neu dubites: truncum, absecta cervice notavi
Iam stans in summo, procubuisse, polo.
Cumque caput, primo exstinctum pallore, levaret
Lictor, et emoriens fleret in ore decus;
Iam complexa meum miris, sine corpore, membris,
Stringebam Christum, basiaque alta dabam.
Iamque eadem ex illo, castoque novoque trahebam
More: nec exstincti defuit oris honor.
Et neque cassa genis, nec eram sine flore genarum;
Auxerat ornatus utraque mala suos.
Ne fallare tamen; nec me, quas tangere fas sit,
Formosae dotes Mentis habere putes:
Sunt oculi, sunt labra mihi, sunt ora decora,
Pluraque: quae sola credulitate capis.
Sed neque sic liquido. Sunt inferiora supremis
Lumina corporei viribus ingenii.
Numinis hoc opus est. Quid habet, nisi grandia Numen?
In Nullo parvum se sinit esse Deus.
Hoc quoque; tantilla quod tam prolixa repente est
Littera missa mora: quid, nisi dicta, probat?
Tu tamen, in minimis defixe Theophile, vixdum
Conspicis aspectu munera nostra tuo:
Dumque legis, nunc Poma auro radiantia primo,
Nunc vivas repetis vultu animoque Rosas.
Te iuvat ergo calix; calicis mihi nucleus instat:
Quam cuperem (ah) simili te quoque sorte frui!
Scilicet, Exiguum est, neglecto carpere fructu,
Parva nimis florum munera. Pasce famem.
(Si tamen est tam digna fames tibi) Largiter opta;
Non erit in nostra dextera parca penu.
Aspiceres utinam! cupidam Praesentia mentem
Flammaret; nec iam tardus hiaret amor.
Nocte caret Regio haec, caret atro Vespere Titan;
Qui, radio numquam deficiente, nitet.
Sunt procul hinc Hyades, procul atro nubila tractu:
Nec gravis Ursa gelu, nec nocet igne Leo.
Annus agit, sine lege Anni, Ver semper amoenum:
Quodque videt sidus gemma, racemus habet.
Nulla luto turpis fit semita, pulvere nulla:
Stat nusquam foedo pigra lacuna situ.
Sic superum poscunt plantae; quos, (orbe subacto)
Turpe esset, reduci spargere sorde pedem.
Contingunt maculae mortalibus. Ite sub astra,
Mortales; iam non, quod maculetur, erit.
Quid plateas, auro rutilas? quid compita cantem?
Aut, quid Erythraeis atria picta Bonis?
Moenia quae dicam? num Argentea moenia dicam,
Purius argento quae solidavit ebur?
Sardonychas dicam in tectis? et Iaspida valvis?
Cum pretio sane nobiliore micent.
Lucidiora tamen fora sunt, divisaque Divis
Curia, quaque alta Numen ab arce tonat.
Cetera vel campus viridantibus occupat herbis,
Vel semper culto florida glaeba solo.
Quoque magis laeter: Non solo e flore beamur:
Tota patent pedibus roscida prate meis.
Nunc mihi carpuntur nitidis argentea labris
Lilia; nunc flavis caltha repanda comis.
Interdum nigro vaccinia grata colore:
Aut Violarum, inter caerula, blandus odor.
Plus cognata tamen recreant me Lilia; plus me,
Quae circumplexo iam Rosa vepre caret.
Germinis est utriusque suum decus: Istud honore;
Illud odorifera plus nive posse putes.
Iunge decus florum: Geminorum gloria crescet,
Dum socia in medio purpura lacte natat.
Hinc Capiti sertum surgit: quo compta nitescit,
Quaecumque audaci functa Virago nece est.
Hoc evincta nitet, quae saevis Ubera cultris
Virgo dedit, Siculae palma pudicitiae.
Hoc etiam, nuper felicibus addita Nymphis,
Parva annis, nulla laudibus Agna minor.
Huic propior palma [Orig: palmâ] Emerita est; quae proxima busto,
Et lacrimas Agnae, et posthuma colla, dedit.
Denique concordes, Chresta et Callista sorores,
Ut similes ortu, sic mihi morte pares.
Quas ego (cum vitam mallent, formidine poenae)
Mutato docui pectore, velle necem.
His nunc iungor; habet similem par pugna Coronam:
At quanto minor est Munere Pugna suo?
Ante Melas siccis Mazzeia [Orig: Mazzëia] moenia ripis
Linquet; ut, expleto litore, fiat ager:
Et prius, adiuncto Calpe Tartessia Tauro,
Porriget agnatas in iuga nexa manus:
Quam tibi, quae, vel quanta habeam, seu pandere verbis,
Seu possit plenis aemula charta notis.
Experiare velim! minus experientia sudat,
Quam nota narratrix. Omnia dicet Amor.
Nam, quid id est, nisi plenus Amor? stat Amore voluptas:
Diligimus dulci, diligimurque vice.
Quem, nisi? Sed, quem stringat Amor, ne penna revelet,
Impedit is, qui me scribere iussit, Amor.
Numen id est: et - Quid rursus fari irrita conor?
Non capit has tantas congius unus aquas.
Hoc unum satis est, liquido quod dulcia cursu,
Gaudia inexhaustum sint habitura vadum.
Ergo age, rumpe moras, plenasque, Theophile, vires,
Exacue, in gladium. Tu quoque Noster eris.
Iam tibi, dum legitur, quia celat Epistula multum,
Multa sitim peperit quaerere. pelle sitim.
Iam cadit et vultus, lacrimamque illapsa retorquet
Lacrima, qua scripto facta litura meo est.
Quid faciam? (exclamas) quid nunc? quid denique? Quaeque
Pro te consuevi saepe dolere, doles.
Certe (ego si pretium merui mihi) debita nobis
Praemia sollicita [Orig: sollicitâ] pro pietate, dabis.
Excuties turpemque Iovem, stultamque Minervam:
Mutatis quaeres astra, Deumque sacris.
Haec nuper monui; et Mulier, sine mente, videbar;
Ac merito innumeris excrucianda malis.
Digna tibi palmis, et acerbis visa catastis,
Cum mihi sub pugnis concrepuere genae.
Sed tunc praecipue (pro mens, saepe inscia veri!)
Stulta tibi fueram, cum moritura fui;
Scilicet (aiebas) Hominis tibi taeda pudori est:
Divinos ambis, sponsa superba, toros!
Eia, age, laudo! (suo neque risu verba carebant)
Verum, aliquis nobis hinc quoque fructus eat.
Cum festiva premes geniali tempora serto;
Una sit e multis, fac, Rosa nostra rosis!
Id tua promittunt nobis Viridaria. Sic tu.
Nil ego tam salso sum tremefacta ioco.
Immo animos auxi; risuque in seria tracto,
Accepi oblatam iussa, dedique fidem.
Ut Meriti fieret duplex, si gratia Velox,
Ante statam volui munus adesse diem.
Nam, fora dum repetis, promissaque nostra retractas;
Ad solitas ego sum conscia versa preces.
Quid caeli trepidet fiducia? Poplite prono,
Vix levo conexas, in tua vota, manus;
Hem tibi! brumosis non debita germina Lunis,
assunt, et puer, et corbula, Veris onus.
Quid, quod pollicitum superavit copia nostrum?
Nam sunt promissis addita Poma Rosis.
Continuo tibi mitto: et coeptum ad funera callem,
Aligero blandum respiciente, premo.
Lentius ille quidem (puerum mea pugna tenebat)
Sed, quocumque tulit tempore, nostra tulit.
Succedet nobis, forti qui proximus auso,
Sanguine tinget humum. Cur ferit ossa pavor?
Pone metum! Forsan te fata, Theophile, poscunt.
Iam dubitas: Primus fit, dubitare, labor.
Fortius adde pedem! mox non grave, ponere vitam:
Mox etiam fiet ludus, et ambitio.
Mens tua condetur caelo, Cinis ultimus urnâ [Reg: urna] :
Versus et, in tumuli marmore, talis erit!
Astra petunt alii, Spinis obsessa, rubisque:
Hic primus, ducibus venit ad astra Rosis.
Si, clauso caelo, Pluvia non fluxerit, propter peccata populi: et deprecati te fuerint in loco isto, * exaudi de caelo, Domine: * et da Pluviam terrae, quam dedisti populo tuo, ad possidendum. Fames si orta fuerit in terra, et pestilentia: aerugo et aurugo, et locusta, et bruchus: et Hostes, vastatis regionibus, portas obsederint civitatis, omnisque plaga et infirmitas presserit: si quis de populotuo Israel fuerit Deprecatus, * tu exaudies de caelo, de sublimi scilicet habitaculo tuo: et propitiare. etc.
Si quis habes aures, resono Campana tumultu
Aera audi! Ad dignum quippe citaris iter.
Somno Aurora modum ponit; Non surgere, pigri est:
Nunc, pro Pulvino, grandius instat opus.
Surge, age! caelicolum fas est Pulvinar obire,
Et peregrina pio Templa subire pede.
Altera Lux ista est, qua supplice sidera ritu
Poscimus: Unanimi plebs pia voce Rogat.
Iamque, ecce, egredimur! iam, obliquis aurea signis,
Crux sacra praeradiat, castraque tota trahit.
A Cruce, magnifico volitant vexilla triumpho:
Cantorum insequitur, sacrificusque, chorus.
Tum plebs, a sacris cultu semota profano.
Postremam hic [Orig: hîc] aciem grex muliebris habet.
Si bene subducas, longum est, quod supplicat, agmen:
Vix finem atque fidem lumina nostra dabunt.
Adde, viae illecebras, tot amoeni commoda ruris:
Hanc, dices, stratam pro Pietate viam.
Hinc atque hinc viridi procurrunt gramina campo:
Illinc atque istinc populus umbrat iter.
Populeas stringit, qua laeva est semita, silvas,
Perspicuus rivo mobiliore latex.
At, qua dextra procul quernos videt obvia saltus,
Pendentes scopuli vertice cernit aquas:
Fontanoque ruit crystallinus umor ab antro:
Tantaleam haec posset frangere lympha sitim.
Dum loquimur Superis, dum pulsat sidera cantus;
Dum, quod quisque in rem concipit, astra rogat:
Saltibus e mediis pictissima provolat ales,
Artificique agilis turbine gyrat iter:
Donec in emeritum pennis tollatur Olympum,
Dulcibus interea submodulata choris.
Quaecumque es, seu vera olim ac montana volucris;
Seu ficta, Angelicae condicionis, Avis;
Ad pauca haec subsiste prius, quam nubila rumpas.
Ecce, unas iuncto fundimus ore preces.
Mysta rogat, rogat Harmonie, per cantica festa:
His vota includunt plebs Proceresque sua.
Vota edunt. tamen, an tangant adamantina caeli
Ostia? in ambiguo est. Adiuvat aura preces.
Nunc Euri Zephyrique silent, Boreasque, Notusque:
Tu prope sola, Avis, es, quam Zephyrum esse velim.
I, precor, I, volucris! perfer, super astra, precantum
Alloquia! Hoc totum est, quod Pia turba Rogat.
Pleiadas [Orig: Plejadas] instringat, tumidosque coerceat imbres,
Et parca vibet fulmina nube Tonans!
Serventur segetes: Pax alma virescat, et almae
Pacis alumnus ager! Grandine turbo vacet!
Sint procul hinc nimbique truces, presterque, procellaeque,
Immodicique imbres, immodicusque calor!
Addimus, ut migret nostris Alaricus ab oris:
Et, cum Regna adeat, non adeunda sibi,
Regna habeat! satis ampla tenet Neptunus: In illis
Cum veteri Pharao sit Pharaone novus.
Baltica cum Lappis repetat freta victus: et illic
Cum Geticis Pontum compleat agminibus.
Tot calicum e templis raptor, spolietur! Et, Auro
Amisso, e Vitreo gurgite praedo bibat!
Ei mihi! febrilis quare mea viscera torquet
Flamma? quid invitum lectus et umbra tenent?
Nunc erat, ut festo prodirem cultus amictu,
Et medii aspicerer pro statione fori.
Nunc erat, ut, mille explicito per gaudia vultu,
Undique laetitiae sobria signa darem.
Caelicolis aliter visum est. Includimur aegri;
Nec licet, audacem in compita ferre pedem.
De pompa spectare datur tantum, unica quantum
(Atque ea non laxa crate) fenestra sinit.
At qualis quantusque Dies? quam digna triumphi
Gloria, quam mundo proferet iste Dies?
Haec lux, Extrema est fugitivi linea Veris:
Et mihi totius clausula Veris erit.
Hac magnum colitur, sub Panis imagine, Numen:
Corporis hoc Festum est: Corpora sana dabit.
O ter, et, o novies, Superi, deciesque beatos,
Quos membrorum habiles, haec mea vota iuvant!
Sed tempus, spectare aliquid. Viden', aureus ut se
Diffundat, toto Solis in axe, nitor?
Explicitum insueto caelum silet omne sereno:
Nusquam Euri, nusquam murmurat aura Noti.
Iamque Ire hora iubet: iam clarum e turre celeusma
Insonat. E Templo principe surgit Iter.
Undique Campani mugitibus intonat aeris,
Vocalique aer seditione fremit.
Qua via cumque patet, quaque altera, et altera ducit
Semita, seu dextra est, sive sinistra via;
Translatae ex agris, surgunt laeto ordine silvae;
Hospitaque, hic illic, compita fronde virent.
In media Nemus urbe vides: ferroque recisus,
Nunc hic [Orig: hîc] radices advena Lucus agit.
Urbica diverso sparguntur marmora flore:
Atque, ubi flos non est, gramen et herba iacent.
Gramineo integitur pulvisque, lutumque virore:
In medio, credas, surgere Prata foro.
Adde, quod ornato domus omnis, et omnia cultu
Atria velantur, pensilibusque Sacris:
Quaque expanduntur Tyrio fulgentia suco
Stragula, et Assyria discolor arte tapes;
Magnificae pendent Arae: stant aurea signa:
Multaque Apellea ducta tabella manu.
Prospiciunt, timide aulaeis a fronte reductis,
Et pueri, et matrum relligiosa tribus.
Cetera pars urbis pulchro trahit ordine pompam:
Inceduntque suo vir, mulierque loco.
Ordine nil melius! Perit Ars, quam deficit Ordo.
Ordine ni fiant, vix valuere Preces.
Ante aciem, primaque volant in fronte tropaea;
Et vexilla, sua late animosa Cruce.
Centum hinc, atque alia in seriem centum, alta coruscant
Lumina, ceratis lumina ducta striis.
Tertia, formosae series indulta iuventae,
Aligerum educit, sub sua signa, gregem:
Et teneros ostentat Hylas, puerilia castra;
Hi pluma, et cultu versicolore placent:
Sed plus simplicitate placent. Arma omnibus, arma
Sunt sua, quae Dominae sint simulacra Necis.
Pars oneri par est: aliis aut corbula, flore
Farta, datur fessis: aut leve, Lilia, onus.
Hos superum, ex auro et gemmis, simulacra sequuntur,
Quaeque potest validos tensa gravare umeros.
Hic [Orig: Hîc] Superum (portate, viri! nam sarcina magna est)
Condita cum pretio lipsana prisca cubant.
Succedit tergo, cantorum exercitus omnis:
Cantorumque duces Orpheus atque Linus.
Divisere vices. Canit alter, et Occinit alter;
Saepe etiam misto pugnat uterque choro.
Turba Sacerdotum, ut gressu, sic proxima cantu,
Vocales late iactat in astra preces.
Consentitque Lino: quaeque Orphei coeperit alta
Musica, resperso terminat ipsa sono.
Agmine ab hoc, mortale nihil, parvumque videres,
(Spectator) tua si lumina tersa forent:
Aspiceres centena procul, millenaque iuxtim
Milia, caelestis nomina militiae.
Aspiceres Cherubina simul, Seraphinaque circum
Agmina, sexcentis officiosa modis.
Namque en, en!, ille astrigeri moderator Olympi,
Alba latens Panis post simulacra, venit.
Pone genu, quicumque vides. reverenter Adora:
Hoc, qui praecedunt, quique sequuntur, agunt.
Mysta gerit Numen: Mystam comitantur euntem
Ductores procerum, patriciusque decor.
Nobilitas (neque turpe putat sibi Regia saepe
Purpura) subsequitur, cum pare quisque suo.
Flammatam manus una facem premit; altera sertum
(Diviparae sertum Virginis) atque preces.
Arridet faculis caelum: et, tot milia gaudet
Taedarum, totidem posse novare dies.
At Numen sua Vela tegunt: nam serica late
Umbella, explicito tenditur apta sinu;
Et suspensa suis impendet opaca columnis:
Non intro calidi spicula Solis eunt.
Plebs melior, proceresque pii, sacrataque templis
Turba, coronato vertice Serta gerunt.
Serto infans, sertoque puer, comptaeque puellae,
Serto aetas omnis tempora vincta premit:
Buxo alius, pars pulegio, pars fronde triumphat:
Si cui picta placent, Flore corona nitet.
Interea nec pulsu aeris turrita quiescunt
Culmina; nec, sistri cymbala iuncta sono:
Cantorumque cohors concentibus aurea mulcet [(reading uncertain: soiled)]
Sidera; et, a tergo, femina multa canit.
Auditum (quacumque via est) imitantur alaudae
Carmen. Et Harmonien Harmonie aucta trahit.
Tum (certae si quando vices ac tempora poscunt,
Explevitque suas Ara Quaterna preces)
Horrifico reboant tormenta curulia bombo,
Quassaque Castrensi fulmine tecta tremunt:
Terror ubique, et ubique fragor. Mens sola Piorum
Plaudit, et effusa gaudia voce ciet.
Sic Urbs, sic late sparsis pomoeria fossis,
Sic obeuntur agri; ne violentur agri.
Pax segeti petitur, tutelaque fida colonis:
Votum est; Aerias hinc procul ire minas.
Vota urbem, et primi tangunt praetoria regni:
Poscitur; Ut nusquam Numen abesse velit!
A Nobis saltem ne absit; cito, mysta, reporta,
(Ventum est ad metas) in sua templa, Deum.
SS. [Abbr.: Sanctissimae] Eucharistiae Veneratio, Brutorum exemplis inculcata. Poena eorum, qui Divina in Ludum traxere. De Ovicula S. [Abbr.: Sancti] Francisci narrat Divus Bonavent. [Abbr.: Bonaventura] in Vita. De Bobus Caesarius lb. 9. De pueris ludentibus, Ioan. [Abbr.: Ioannes] Moschus. De Apicularum cantu, Dauroult. cap. 5. exempl.
Qui Sacra gestari, Panis sub imagine, cernis
Fercula; plus visis aspice: Crede Deo!
Nec solis hic [Orig: hîc] siste Oculis. quod cernere non est,
Numen adest: quod erat cernere, (Panis) abest.
Viderunt hoc bruta etiam, non pectore bruto.
Ex his, quid credas, quid venereris, habes.
Pura Galaesaei [(transcriber); sic: Galesaei] pecoris generosaque proles,
Francisco Indigeti se sociarat Ovis.
Huius ducta manu, templi veniebat ad Aras:
Et, non docta manu, quod petit ara, dabat.
Nam pronum dabat illa genu: pedibusque colebat
Non rudibus tectum caelite farre Deum.
Quid, Superi, hoc? Quod omittit homo, non negligit Agnus.
Tam stupidus, quare non Homo fiat Ovis?
Immo etiam fiat, media inter prata, Iuvencus:
Nam Cultu hic [Orig: hîc] etiam nomina Taurus habet.
En, fures, (ut fama refert) de nocte supina,
Sacratae gazas diripuere domus [Orig: domûs] .
Gazam hanc credebant Nummos, non Numen, habere.
Dum reserant, illic Eucharis esca latet.
Abiciunt. at mane Boves abiecta notarunt,
Non ausi supra Numen arare suum.
Factus Adorator sic est, qui venit Arator,
Taurus; Zodiaci sidere digna pecus!
Vos contra et crucibus digni, et non simplice flamma,
Quos Brenni furis postuma culpa gravat!
Sacrilegi quam dira luent, quam infanda latrones,
Si tanti interdum, fingere sacra, stetit?
In Tyriis ludebat agris pastoria pubes,
Dum Syrii attondent pascua laeta boves.
Materies Mimi fuit Ara, puerque Sacerdos.
Atque Ministrorum ficta, sed apta, cohors.
Addiderant et verba, polo tractura Tonantem.
Haud impune! Polo vindice flamma ruit.
Flamma locum tulit, atque iocum. Puerile voravit
Agmen: et, absque Sacro, multa Holocausta dedit.
Quanto igitur satius, Caelum reverenter habere?
Et neque re Numen, nec violare ioco?
Maxima Maiestas magnos merito urget honores:
Quos saepe a Minimo plenius ore tulit.
Quid minus est Apibus? quid gutture pressius illo?
Hae tamen huic ingens accinuere melos.
Certa fides! Temere abiecti Sacra mystica Panis
Quondam etiam Hyblaeae devenerantur Apes.
Sublata asservant: neu fur Apiaria vexet,
Templa Deo e Ceris, miraque tecta locant.
Sic aeterna sibi sperant et Hymettidi genti
Numina: laetitiâ [Reg: laetitia] spem, modulisque fovent.
Sed Nulla est diuturna Sacrae possessio Praedae.
Prodidit has tantas Musica dulcis opes.
Audiit; ac rapuit, templumque Deumque Colonus;
Et sine Caelesti Melle reliquit Apes.
Populeas inter frondes (nam proxima villae,
In qua scribebam, Populus alta viret)
Attica Romanis queritur Philomela Camenis
(Sic tamen, ut questus fiat et ipse melos)
Si penitus didici querulae mysteria vocis,
Et mea mens volucris verba retrusa capit:
Articulata satis vox est, sat clara querela:
In me, cantricis guttur et ira furit;
Tu Bona Veris (ait) scalpro, calamisque dedisti:
Quod videat lector, quod legat, inde capit.
Iam tribus exactis, cessat labor iste, Libellis:
Nec tamen hic aliquo stat Philomela loco.
Vidi egomet, volvique libros, titulosque revolvi:
(Attica namque sumus Gens, studiosa Novi.)
Aspexi et frontem, sculpti compendia Veris;
Cuius, Diva Parens, eminet inter Opes.
Huic soli nihil invideo: Quis cedere nolit
Reginae Superum? Ver gerit illa manu:
Ver tulit illa sinu. Verno plenissima fructu,
(Quamvis nulla essent Lilia, nulla Rosa)
Delicias, puero in Christo, complectitur omnes:
Ut Flores pedibus, sic premit Invidiam.
Ergo, nihil Mariana urit me gloria. Tantae
Ad solium Nymphae iure cademus Aves.
Sed tu, Delicias inter, monimentaque Veris,
Cantasti, quidquid Symbola Veris habent.
Produxti Soles, Zephyros, mare, flumina, terras:
Palmas, Pascha, nemus, pascua, prata, sata.
Ornasti Violas, Maium, Viridaria, Lusus,
Atque Rosis hortos, compita culta Rosis.
Nec Ciconum tibi praeterita est rostrata volucris:
Est Apis, est Vernas Spinulus inter aves.
Ipsa etiam (quod iure queror) celebratur Hirundo:
O dignam historia [Orig: historiâ] , materieque sua!
Nec Lepus (ingenti quamvis formidine velox)
Effugit vestros, clauda Elegeia, pedes.
Sola nihil tituli, nihil hic [Orig: hîc] fero laudis, Aedon:
Sola, nec in tabulae limine ius habeo.
Quod si quando mei subrepsit mentio; parca est,
Et cursim, ac, Nilum quo bibit ore canis.
Quid merui? Responde aliquid! dic, Verne poeta;
Cur praetermissa est Regia Veris Avis?
Sic mihi perpetuis iterumque iterumque susurris
Luscinia occlamat. Sic ego reddo vicem.
Saepe equidem, Philomela, manum, calamosque madentes
Admoram. Et versus, alter et alter, erant.
Tu subito in modulos, Amphioniamque soluta
Harmoniam, maius carmine trudis opus.
Vocem voce urgens, divinaque cantica miscens,
Caelesti vatem gutturis arte rapis.
Abripior. dumque aure bibo: dum, mente sub ima,
Omnia Cantantis condere sensa paro, [(transcriber); sic: .]
Sensibus emoveor; mediaque oblitus in Oda
Sum, philomela, mei: sum, philomela, tui.
Da veniam fasso! Si quid tamen insuper optas,
Exigis et laudes ambitiosa novas:
Vere alio, philomela, redi: sed, sospite Vate!
Quae mera nunc Vox es; postmodo Carmen eris.