bissel1 bis 20 April 2001 Ruediger Niehl
line tags added 1.Für die ausgelassenen längeren griechischen Textteile sind drei Korrekturen aus der Errata-Liste zu beachten: pag. 164 v. 3. a fine: XH=MA corr. SXH=MA Ibid. v. 2. a fine PERIBEBLIME/NON corrige PERIBEBLHME/NON 165 v. 9. Y(MA=S corr. H(MA=S 2.Die geographischen Angaben auf S. 124 Z. 1 (Melas, Mazzeia moenia) konnte ich nicht mit Sicherheit identifizieren.
22 October 2003 Ruediger Niehl
line tags corrected, metre specified


page 72, image: s046

VERNORUM LIBER II. COMPREHENDENS DELICIAS VERIS CRESCENTIS. PALMAS, PARASCEUEN, SABBATUM Sanctum, PASCHA, PASCUA, SEGETES, NEMUS.

Liber II.


page 73

ELEGIA I. Veris progressu, Caeli desiderium accendi.

I. Crescentis Veris descriptio.

Ver viget, et viridi regnat Zephyritis amictu
Culta, maritato florida facta sinu.
Horrida Bistonii perierunt murmura flabri;
Nuper et, in glacie quae fuit, unda fluit.
Populeas vidi frondes, et lenta salicti
Vimina, vicino sucidiora vado.
Stirps quoque, quae pigrae crescit Vindicta iuventae,
Flexilibus curvat ramea terga comis.
Hac eadem, valida [Orig: validâ] truncum labefacta bipenni,
Fundit ab arboreo mustea vina lacu.
Applicat huic aliquis sitientia labra fluento,
Et bibit; Haecque Ulmus sit mihi Vitis, ait:
Quamvis Baetuleo [(reading uncertain: ?)] flaccescant summa flagello,
Infima pampineo digna virore forent.
Nunc etiam Herbarum vernat lanugine tellus:
Nunc quodvis, quovis a pede, sentit onus.
Mollia caeruleo variantur prata colore;
Est hic, aut nusquam laus, Violatus honor.


page 74, image: s047

Nunc etiam pictae volucres, nemorumque Choraulae,
Dulcibus alternant garrula rostra modis.
Exsultim vitulique leves, celeresque capellae
Circumagunt agiles, per iuga nota, pedes.
Ver agitur passim; cum Vere argenteus Annus;
Vitaque si qua potest, Verna placere potest.

II. Frustra laudari praesentia, dum absunt aeterna.

Ei mihi! quid celebro? cur, dum praesentia laudo,
Absentis refrico tristia damna boni?
Florida futilibus decanto Tempora cannis,
Cui Veris flores, cui procul Hortus adest.
Vota meas aliena tenent et gaudia Musas:
Ipse tamen voti pauper, et oris, ago.
Usque adeo, sperare datum est; spem tangere verbis,
Non datur, et lassa, quod peto, ferre prece.
Sic Clarios Caeci radios, sic barbita Surdi,
Sic laudat Cilicum germina, Naris inops.
Sic patriam frustra optat humum, crebroque retractat,
Qui mare navifragum, mox periturus, arat.

III. In Christo solo Mentem acquieturam.

Christe, iubar nostrum, mea lux, mea sola voluptas,
Quam lente Noster, si modo Noster eris?
Quam pridem Zephyros tellus, et Aprilia Tempe,
Quam dudum MAias imputat aethra suas?


page 75

Post tot signatos, Floro de consule, Fastos;
Post ver, tot volucrum vocibus increpitum,
Differtur, Differtur adhuc mihi clivus Hymetti
Caelitis, et superae Trinacris Hybla plagae.
Ergo mihi soli semper mala Luna Decembres,
Et, gelida dictos a Febre, portat equos?
Scilicet unus ero, cui nullum Hyperiona caelum?
Cui non praecipuam Pleiada gignit Atlas?
Cur igitur, si Vere tuo, si Flore carebo
Semper, et ad solos nutriar usque Notos,
Cur me, cur toties Divinae Spiritus aurae,
In tua, veridico flamina, rura vocat?
Quid Vitae, quae (pace tua!) tam innotuit Arbor
Pollicitis, quantum stat foliosa comis;
Quid Rosa? quid niveis argentea Lilia rostris?
Quid faciunt, superis sparsa Vireta iugis?
Adde novo semper spumantia lacte fluenta,
Et clausa Elysiis mella crepidinibus.
Omnia vera quidem (nec fas dubitare) tuisque
Congrua promissis, quae loquor, esse scio:
Si tamen optatos mihi longius extrahis hortos,
Si de perpetuo nil breve Vere facis;
Incipiam (sed, da veniam, dulcissime rerum!)
Credere, credendum quod tua sacra monent:
At prae tot reliquis, plus credam flumina Lactis,
Lactatus tantis undique Pollicitis.


page 76, image: s048

PALMAE.

Iohannes 12, 12-13
Turba multa, quae venerat ad Diem festum; cum audissent, quia venit Iesus Hierosolymam, acceperunt Ramos Palmarum; et processerunt obviam ei, et clamabant; Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini, Rex Israel.

ELEGIA II. Dominicae Palmarum sollemnis Ritus describitur, et orthodoxis commendatur.

Palmarum Sacra venerunt! Properate, coloni;
Et portate hilari Ramea fercla manu.


page 77

Servit ad hoc Buxus; satis est Montana cupressus;
Et, quae mentito Palmula folle tumet.
Palmula quid refert, an de Libanitide silva [Orig: silvâ]
Creverit; an glaebis, Teutoni terra, tuis?
Dummodo quod placuit, peragat sub imagine Veri,
Antiquae retinens Relligionis, amor.
Salve, prisce, mihi! salve, multum inclute, ritus!
Ritibus hoc ipso non removende novis.
Quam iuvat, antiqui specimen spectare Triumphi,
Quem, Solymaeorum duxit in urbe, Deus!
Quam iuvat, ardenti iuvenesque senesque videre
Praesentes studio, dum sacra Pompa viget?
Iamque, peragratis Castelli finibus, amplos
Ingredimur campos, et Cereale solum.
Circumeuntur agri; licita Ambarvalia fiunt:
Sacrata Populus fronde superbus, ovat.
Templa petit vicina chorus: Paeana modestum
Mystarum ingeminat, sindone tecta, Cohors.
Nec te praeteream, medio quod in agmine Currus
Provehit, Arcadicum (sculpta figura) pecus.
Agminis in turba, vehitur non tardus Asellus:
Magni Bucephalus Numinis iste fuit.
Huius terga premens tunicataque ephippia, Numen,
Hosannaeum inter dicitur isse melos.
Victor Io! Servator Io! reparator Idumes!
(Clamabat resonis plebs Solymaea choris.)
Ipse Tonans, ponensque minas, et Fulmen omittens,
Creditur, ad Nati nomen ovasse sui.
Creditur huc oculos, huc Caeli lata theatra
Vertisse, et Plausum sustinuisse, dare.
Plausus erat, Tonitru, et missus fragor, axe sereno;
Aetheris et bifidi, fulguris instar, apex.
Hanc hodie Pompam, et priscae Circensia metae,
Christiadum celebri Plebs pietate novat.
Circum Asini Effigiem, Pueri primaevaque Pubes,
Vultu alacris, cursu concita, veste nitens,
Discurrunt; gaudentque rotas, et tangere Currum;
De manibus funem longior ordo trahit.


page 78, image: s049

Additur et Cantus; resonat puerilibus aether
Vocibus: et virides hinc recreantur Agri.
Certe ego, dum specto, et populosis plausibus assto;
Laeta suum video tollere prata caput:
Emergunt segetesque novae, fibraeque satorum;
Obviaque in Violas, et thyma, vernat humus.
Cantibus incensae volucres quoque carmine certant,
Plurimaque aeriis psallit Alauda fugis.
Ite! Asinum ridete, cohors Pharisaea! licebit:
Interea Pecus hoc erudit, atque rudit.
Vobis nempe Rudit, Fratresque appellat, ab ortu
Degeneres: Volucres erudit. Eligite!

ELEGIA III. De eadem Palmarum Caerimonia. Vera deficiente Palma, Herbam Sabinam (quam Sevum Germani nominant) aut Salicem, posse substitui.

Annuus exacto remeavit Cynthius orbe;
Et secum Ritus, quos tulit ante, refert.
Palmarum hanc dixere Diem: Palmaria certe est;
Cui plausum ante alias contulit ipse Deus.
Ipse Deus (non caeca fides, quam Sidera firmant)
Arcadicae pressit mitia terga ferae:
Victoresque imitatus Equos, Sellasque Curules,
Et Currum, et tractas ad iuga summa rotas,


page 79

Magnificis venit, Solymaea ad moenia, pompis:
Altera, erant frondes; altera pompa, Togae.
Turba Togis stravere viam: laetantia frondem
Bracchia iactabant; Palma erat apta Duci.
Unde, Ducem pars una suum; pars altera Regem,
Pars alia Excelsum iusserat esse Deum.
Mens una, idem animus; sed non vox omnibus una.
Tandem Hosannea concrepuere tuba.
Vox haec unanimi Solymaea Palatia Bombo,
Vox Templorum adytum fregit, et indigenas.
Pontificum fremuere minae, Pharisaea tumultu
Intumuit rabies; Urbs tremefacta stupet.
Astra tamen, Numenque probat, quod respuit hostis:
Tu quoque, Christicolum mos hodierne, probas.
Auritum Sessore suo Pecus instruis. Istud
Audaces Pueri, sedula turba, trahunt:
Vestibus insignes, ligulisque recentibus omnes,
Palmarum cuperent saepius ire Diem.
At Senior de plebe manus, viret arbore verna [Orig: vernâ] ;
Quae, si non Palma est, Palma putetur; Erit.
Seu Salicem attuleris, seu lenti arbusta Sabini;
Adde Preces: fient Aurea Virga, Prece.

ELEGIA IV. Palma S. [Abbr.: Sancti] Onuphrii.

Onuphrium, Thebaide, Aegypti notissimio asceterio, digressum, cum asperiora loca inquireret; regiuncula tandem excepit (quam Oasin nominant)


page 80, image: s050

omnis humani subsidii egens, et tantummodo sabuli arenarumque dives. Ibi precibus Casulam, Angelica manu ex tempore structam, et Palmam arborem, gurgustio imminentem, impetravit. Et Casulam quidem incoluit: Palma vero, cuius Duodecim Nobiliores rami per menses totidem ex ordine fructum protrudebant, per ipsos Sexaginta annos nutritus est. Morienti tandem Onuphrio, et Arbor (tamquam officio defuncta suo) concordi ruina veluti commortua; Paphnutium casu tunc intervenientem, non modo spectatorem, sed et Historiae totius Scriptorem emeruit. Ex Graeco Paphnutiano


page 81

Latinam interpretationem habes apud Rosweydum, in Vita SS. [Abbr.: Sanctorum] Patrum. Lib. 1.

I. Palma non solos gentilicios Triumphos; sed et Christianam Historiam cohonestari. Narratur Divi Onuphrii solitudo, et vivendi ratio.

Palmares ne sola vetus iactare triumphos,
Roma, velis! Alios hic quoque signat honos.
Palma [Orig: Palmâ] Christus ovat: Palmis Phoenissa superbit
Debbora, Sisareae Carmine clara necis.
Immensum est, numerare alios, quos Palmea velat
Gloria. Pro multis, Vir satis unus erit.
Thebaidos notis digressus Onuphrius antris,
Vitabat ripas, turbide Nile, tuas.
Quaerebat loca sola, suis aptissima curis;
Quaerebat sterili tesqua inamoena situ.
Non Meroe (licet usta) Seni: Non ipsa Syene,
(A Cancri quamvis sidere tosta) placet.
Asperiora cupit, Tesqua horrida quaerit, et oras,
Quas pedis humani semita nulla terat.
Est Regio, Aegypti magis ac magis intima sento [(reading uncertain: ?)]
Effugiens tractu, degenerisque soli:
Laevam, Arabum stringunt refluo freta rauca tumultu,
Dextera Niliaci stat procul amne vadi.
Hanc Oasin dixere patres. huc, auspice caelo,
Vix tandem emerito vixque labore, venit.
Hic [Orig: Hîc] specus ille nigrum quamvis inquirat, et antrum;
Nec nigrum ille specus, nec tamen antra videt.


page 82, image: s051

Terra patens, nudumque solum. nec plura rogaris;
Non nisi Terra patens, non nisi nuda fuit.
Non gramen, non herba recens, non arida saltem
Planta, nec arbustum, nec folia, atque vepres.
Quod minimum est; Non virga illic, non tigna iacebant:
Non illic bipedum, quadrupedumve nota.
O Pater! o, quid ages? Quodcumque habitabile non est,
Nempe nec Humanum est. Ille; Precemur! (ait)
Procumbit, funditque preces: Victum orat, et antrum.
Nec mora; donatum est, quod voluere Preces.
Exstructam videt esse casam (manus, aethere lapsa,
Struxerat) haec illi tecta, laremque dabat.
Surgentem notat et Palmam (Palma, aethere missa,
Creverat) haec illi pabula mira dabat.
Pendebant (ita fama refert; ita digna vetustas)
Bis senae, folio nobiliore, Comae.
Bis senae frondes, totidem dum signa pererrat
Cynthius, in totidem Liba dedere dapem.
Sive dapem vellet, stomachi in ieiunia, siccam;
Pellebat rabidam Palmea massa famem:
Sive epulas mallet, sitienti fauce, liquentes;
Arcebat tristem Sucida Palma sitim.
Iste tenor vitae, Casa parvula, Dapsilis arbor,
Mens superis inhians, et sine labe Preces.

II. Divi Onuphrii beata Mors; Palmae prodigiosa ruina.

Ac iam lustra illic duodena peregerat Heros
(Hos annos illi frons duodena tulit)
Supremum cum fata diem dixere citato.
Ille; Nihil remorae est: si citat hora, migro!
Vita (inquit) vita atra, vale! vocat altera vita,
Clarior. Aegypto plus Solymaea placent.


page 83

Me superae exspectant, Solymaea colonia, turres;
E sabulo hoc, gemmis lucida, Regna petam.
Nulla meos tetigit sensus maculosa voluptas;
Non est mens Epulis, non vitiata mero.
Tu mihi dictorum testis, tu Conscia, Palma;
Quae mihi sola Epulas, quae mihi Vina, dabas.
Venimus huc una; hic [Orig: hîc] una succrevimus; una
Viximus: una etiam, fas sit, utrumque Mori.
Dixit. dicentem visa est tremefacta probare
Palma, recurvatis officiosa comis.
En! ruit exanimis Senior: Senis ultima fata
(O Pietas!) sequitur stirps, animamque trahit:
Mox etiam ex ima creperam radice ruinam
Ducit; et ad Corpus prodigiosa iacet.
Adfuit amborum Paphnutius (auspice ductus
In loca senta Senex aethere) funeribus.
Membra Patris, tumuli propero tegit aggere: Carmen
Addere cum vellet, non ibi marmor erat.
Occiduas ergo Palmae locat ordine frondes;
Ordo notas, versum hunc exhibuere notae.
Hic [Orig: Heic] situs est, Mundi iuratus Onuphrius Hostis;
Victorem ut scires, addita Palma fuit.
Unus, et Exiguus, duo cepit funera, Cippus:
Hunc tumulum Nutrix, hunc et Alumnus habet.


page 84, image: s052

PARASCEUE.

Zachariae 12, 10
Effundam super domum David, et super habitatores Jerusalem, Spiritum Gratiae et Precum: et aspicient ad me, quem Confixerunt: et plangent eum planctu, quasi super Unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in Morte Primogeniti.

ELEGIA V. Luctus, ex Morte Christi.

Flete aliquis mecum (nam pauca madentia cerno
Lumina) flete aliquis! sic iubet iste Dies.
Rectius iste Dies, nomenque et iura Diei
Perderet; et Noctis posset habere vices.


page 85

Si bene quid video; Lux haec, Fax funebris orta est.
Exstinctum est, quidquid Vitae Animaeque fuit.
Assertor nostrae, super ardua sidera, gentis,
Sensit inexpertae Vulnera saeva Necis.
Ecce! trabi nexos Manuum, clavi ictibus, artus!
En! clavo fixos barbariore Pedes!
Ei mihi! quis vultus? quae lumina? quale genarum
Diluvium? et rubeis tabida mala notis!
Iamque sitit, iamque aetheria ciet ultima voce
Sidera, et Expletum testificatur Opus.
Cerno oculos, fato occiduos: morientia cerno
Pectora, et in nullos iam labra prompta sonos.
Praecipue (o superi!) Caeli illud honestamentum
Vepre cruentatum, vergit ad ima, Caput.
Quid dicam? Immoritur Christus. Scena atra novatur;
Et sit, quae fuerat fabula, Certa Fides.
Bina Thyestaeo nigrantur sidera luctu:
Dissidium, hinc atque hinc, Terra dirempta facit.
Dissiliunt rupes, tumularia busta cientur:
Versa est Terrarum, versa Figura Poli.
Credimus esse aliquem, qui postmodo temperet orbem?
Numen obit! Sed tu plura, Thalia, cave!
Sat lacrimarum hoc est: nec erit brevis Oda pudori.
Si qua est Ex Animo Nenia, Longa sat est.

ELEGIA VI. Inimicitiae, Cruci Christi condonatae.

Ioannes, cognomento Gualbertus,


page 86, image: s053

natione Italus, patria Florentinus, ad Arnum fluvium; Patre instigante, Inimicum, Consanguinei interfectorem, internecino prosequebatur odio. Inermem tandem in via reperit, ipso Parasceues sollemni die. Iamque transfossurus, ceterum in genua deiectum, ac Diei illius reverentia interposita [Orig: reverentiâ interpositâ] obtestantem, ut impraeparato parceret, venia [Orig: veniâ] vitae pariter et hostilitatis liberaliter donavit: et hoc, Christi, in Crucem acti, grata memoria [Orig: gratâ memoriâ] . Post haec in Sacellum vicinum digressus, et in preces, laudabili praetereuntium ritu, effusus: Crucifixi effigiem Caput sibi inclinantem, ac voce diviniore protestantem


page 87

audivit; Tam generosum victi animi actum sibi gratissimum accidisse. A quo proinde temporis puncto Gualbertus immutatus, in Vallis (quam vocant) Umbrosae solitudinem, sanctioris vitae ascesin exorsus, abiit. Vide Laurent. [Abbr.: Laurentium] Surium in Vita S. Gualb. [Abbr.: Sancti Gualberti]

I. Adorationem Crucis, omni deposito odio, peragendam.

Si quis honor veteris manet et reverentia ritus;
I, plebs, et proceres! basia ferte Cruci.
Arboris hoc sacrae meritum, et lux ipsa, reposcit:
Oscula, sed, puris oscula ferte labris.
Labra vacant vitio, tunc, cum mens integra vitae est:
Istoc praecipue ponite Bella Die!
Tu, quid inexstincta (quicumque es) suavia bile
Moliris? putri quid premis ore Crucem?
Discolor a miti est, quod honoras, Numine, saevus
In laedentem Animus. Dat veniam, ecce, Deus!
Tu veniam duro ore negas. Procul ergo recede!
Aut Exempla oculos ad meliora refer.

II. Inimicitia Gualberti.

Aspice Gualbertum, quicumque exporrigis iras,
Tusca Gualbertum nobilitate satum.


page 88, image: s054

Huius (nota cano) pater implacibilis hosti,
Hostica quaerebat funera, mille viis.
Causa perennantis, cum cursu temporis, Irae,
Cognato fusus funere, sanguis erat;
Ultor ero (dixit Genitor) Cruor imbre Cruorem
Eluet aequali: pro nece reddo necem.
Excitat in similes Nati quoque pectora flammas:
Patris ab afflatu, Filius arma rapit.
Arma rapit frustra Natusque Paterque; nec hostem
Opprimere insidiis ille, vel iste, potest.
Providus exierat tela altera, et altera, et usque
Quarta, hostis; leti dispuleratque metum.
Sed nulla est diuturna salus, cum induruit Ira:
Deceptis toties, sors dedit arma, minis.
Sors fuit, ad patriam ut Gualbertus tenderet urbem
(Urbem, quae laeti nomine Floris ovat)
Sors fuit, hac ipsa remearet ut hostis ab urbe:
Effugii non spes, non modus ullus erat.
Namque hinc oppositus callem artum incluserat agger;
Illinc praerapidis obstitit Arnus aquis.
Vidit, et agnovit (Vindicta oculatior Argo est)
Tuscus: et armigero; Quid facis? hostis adest:
Hostis inermis adest (et inermis venerat ille,
Oblitus culpas) Arma fer, arma puer!
Dixerat. et simul ense instat; Stringe, inquit, et una
Irrue! sub gemino certius ense cadet.
Hostia cognato debetur grata cruori;
Hostia mactator! Dum monet, arma vibrat.

III. Eiusdem placatio: prodigiosa mutatio.

Defossurus erat, capulo tenus, immanem ensem.
Succidit in pronam sed prior alter humum:


page 89

Da veniam (exclamat) veniam, Gualberte, roganti!
Sic tibi Crux prosit, sic Crucis ille cruor!
Si tibi (quod fateor) durum est, donasse nocenti;
Quod rogo, ne durum sit, tribuisse Cruci.
Me mea culpa premit; sed culpam haec elevet Arbos,
Arbore ab hac pro me supplicat ipse Deus.
Supplicet, en, quino traiectus verbere Christus;
Parcat ut ille tibi, tu modo parce mihi!
Fleverat haec, positoque genu, palmisque decussi
Supplice transpositis. et valuere preces.
Qualis, in obstantis cum librat Poppa [(reading uncertain: ?)] securim
Tempora torva bovis, cum petit ara bovem,
Si casu immicuit tonitru fulmenque trisulcum,
Turbatis pallet mysta fugitque sacris.
Excidit ipsa etiam, trepida cum mente, bipennis,
Et notos repetit victima sospes agros:
Sic pridem orantis gemituque et voce repressus,
Florentine, stupes; strictaque tela cadunt.
Crux tibi praecipue, et pendentis de Cruce cultus,
Transadigitque animos, conciliatque reo.
Das veniam, dextramque hosti; das pignora Pacis;
Quique Homicida prius, nunc tibi Frater adest.
Neu tibi diffidat, das ensem armatus inermi.
O, verum ingenuae Nobilitatis opus!
Hoc Superis Opus acceptum, Deus ipse probavit:
Ut Virtus, ita Laus prodigiosa fuit.
Ecce, iter inceptum tutas tenet alter in oras:
Proxima Gualbertus templa Deumque petit.
Sternitur ante Crucem: vise est pendentis Imago
(Mira, sed Acta, cano) transposuisse Caput:
Visa erat in Iuvenem grato se flectere nutu,
Et tacito grates solvere velle sono.
Verba (recordor) erant; Tibi debeo, mi Gualberte!
Tu modo Debentis Creditor esse velis!
Audiit haec Iuvenis: Mundoque, et Sole relicto;
Vallis ad Umbrosae Sidera, dixit, Eo!


page 90, image: s055

SABBATUM SANCTUM.

Matthaeus 28, 1
Vespere autem Sabbati, quae lucescit in prima Sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulcrum.
Ioannes 20, 11+13 (text left out at *
Maria autem stabat ad Monumentum foris plorans. * Quia tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt eum. etc.


page 91

ELEGIA VII. In Lapidem sepulcralem.

I. Conqueritur de inflexili illius duritie; quod nec Apostolis Christum, nec Mulieribus, sollicite ambientibus, velit restituere.

Pauca mihi tecum (sed sit reverentia verbis!)
Pauca, sepulcralis, verba ferenda, Lapis.
Quem te dicam? Adamanta ferum? an durabile ferrum?
Utrumque immota condicione refers.
Surdus es, et mutus. non te tetigere querelae,
Non te tot Capitum comminuere preces.
Te circum, graviorque Petrus, celerique Sodalis
Poplite mobilior, ter tetulere pedem:
Ambiit et tenero Maria altera, et altera, passu:
His Maria accessit, Tertia, rara trias.
Movissent alium Mariarum Nomina: Magnum est,
Magnum aliquid, vere siqua Maria fuit.

II. Magdalenae Ploratus; et cum Saxo expostulatio.

Movisset multos (ut cetera nomina tollas)
Magdala, pro! quantum Magdala prodigium!
Nam, sive ambiguas vesper protruderet umbras,
Clamabat sero vespere; Redde Meum!


page 92, image: s056

Sive pruinoso prodiret Lucifer ortu,
Clamabat claro sidere; Redde Meum!
Subduxere meum superive, hominesve Magistrum:
Quin, Tu ipse hunc celas, invidiose Lapis.
Redde, quod occultas! Nulla est Secura rapina,
Quam tu fraude etiam vis retinere nova.
Namque pates, vastoque iaces nil marmore clausus:
In te ne Dominum suspicer esse meum.
Fraudis forma nova! Haec tacitis secum illa querelis:
Haec claro questu Magdala saepe tonat.
Immo etiam, a Bustis aliorsum vertitur; et, seu
De superis aliquis visus Ephebus erat;
Seu de Terrigenis Olitorem obiecerat Hortus,
Hunc atque hunc poscit Magdala; Redde Meum!
Quid tandem? quid, dure, facis Lapis? Unda cavavit
Saepe petras, lentis Unda voluta moris:
Magdala Flens, Unda est, Torrensque, et Nilus, et Indus:
Te tamen haud mollit. Non - lapis, in lapide, es.

ELEGIA VIII. Historica.

Maria, cognomento Aegyptiaca, scortum urbis Alexandrinae facile omnium contaminatissimum; suscepta [Orig: susceptâ] , non pietatis, sed libidinosae societatis


page 93

causa [Orig: causâ] , per mare Cyprium navigatione, Hierosolymam venit. Ingressura Templum, in quo tunc incluta Domini Crux adoraturis prostabat, occulta vi aliquoties repellitur. Invocata [Orig: Invocatâ] denique per Votum nuncupatum Deipara (cuius sacram Iconem in templi vestibulo forte tunc intuebatur) et concepta [Orig: conceptâ] tot scelerum seria poenitudine, Ingressum Aedis impetrat: Vitam immutat, et ad Iordanis transamnanam solitudinem, annos 40. fletu amarissimo transigit: donec ex infelici Prostibulo, beatum atque publicum Sanctimoniae Exemplar effecta, Caelo illata est. Herman. Rosweyd. [Abbr.: Hermannus Rosweydus] l. 1. Vitt. SS. Patr.. Sophronius Hierosolymitan. [Abbr.: Hierosolymitanus] Paulus Diaconus. alii complures.


page 94, image: s057

I. Tam Crucem, quam Sacra Cenotaphia, coli hoc die solere, et frequentari. Sed corde corporeque Impuritatis experte; ne Mariae Aegyptiacae exemplo repellantur.

Crux etiam hoc cantanda venit tibi Sole, Thalia!
Plebs colit hanc, Tumuli dum simulacra colit:
Atque aliqua, antiquae Mater pietatis amatrix,
Dum Natos circum structa sepulcra trahit,
Erudit ignaros, et; Qui cubat (inquit) in Antro,
In Cruce, praeterito vespere, Funus erat.
In Cruce Numen erat: magna, o, reverentia, magna
Et Christi debet, debet et esse Crucis.
Hoc vates moneo, teneram quod femina prolem;
Visite, turba, Antrum: visite, turba, Crucem.
Sed, Locus hic sacer est: stirps est sacra. Si quis adibis,
Tecta prius solito Crimina pande foro.
Post Inimicitias, Veneris deterge Mephitin:
Limina sunt casto casta terenda pede.

II. Mariae Aegyptiacae Repulsa, et Emendatio.

Terreat Exemplum! Libycis de finibus orta,
Aethiopumque nigrum, sed male molle, genus,
Iam dudum Pharias Aegypti insederat arces,
Exposita innumeris una Puella viris.


page 95

Ah, pudet, et verum est! specioso Nomine, taetros
Velabat mores. dicta Maria, Lupa est.
Quid loquar? aut taceam? Tu Laida, Thaida, Phrynen,
Et Phlogida, et Dryada, et Cyprida, finge tibi:
Quodcumque has omnes finges Fecisse, Fuisse:
Haec una et Fecit turpiter, atque Fuit.
Templa etiam vento et velis Solymaea petivit
(Tempus erat, recoli per stata sacra Crucem,)
Navigat, et Cypridis maculat Cypria aequora culpis:
Nautarum in medio naufraga Lena iacens.
Et trahit in vetiti socios consortia lecti;
Pro, foedum illusae relligionis iter!
Ausa etiam est (quid enim non firma Protervia temptat?)
Ad Solymaea procax ferre sacella pedem.
Intrantem eiecit, tumido velut aequore, turba:
Eiecit scelerum pondus, et ipse Locus.
Ter portam attigerat; ter abit, quasi Syrte repulsa:
Opprimitur numero, Ter scelerata, suo.
Quid faciat? Vitiorum illi sensim obviat ingens
Ilias: indignam se Crucis Aede videt.
O, quantum est, etiam ex ipsa spem sumere Poena?
Supplicioque mali, desinere, esse Malum?
Virgineae Meretrix Matri (forte obvia Matrem
Virgineam obtulerat picta figura) vovet.
Vota valent. Iamque illa aditum, iamque intima Templi
Impetrat; et dignam se Crucis Aede notat.
Caelite quin etiam admonitu resipiscere gestit.
Nulla est ad rectam semita sera viam.
Haec ait. et Solymis, Sociisque, Pharoque relictis,
Devia Iordanis trans vada, carpit iter.
Accolit: et, quantum fluvius prope volvit Aquarum,
Tantum ipsa ex oculis, lustra per octo, pluit.
Profuit et Lacrima, et Fluvius. Vitam Eluit omnem;
Lotaque prodigium est Aethiopissa novum.


page 96, image: s058

PASCHA.

1 Corinth. 5, 7
Pascha nostrum immolatus est Christus.
1 Corinth. 15, 20
Nunc autem Christus Resurrexit a mortuis, Primitiae Dormientium.

ELEGIA IX. Parodia Antiphonae Ecclesiasticae, Regina Caeli, Laetare. etc.

I. Virgini Matri nuntiat, Filii triumphalem Anastasin. Ponere pervigiles curas iubet; et praesertim, etiam Apostolis tunc dormientibus.

Regina! o Regina, novi nova Gloria Caeli
(Nam Caelum et Soles innovat iste dies)


page 97

Quid, densas inter, dignissima Luce, tenebras,
Sola agis? et curas, orbe silente, premis?
Iam tibi nox media it: Vita omnis, et aura quiescit;
Corda (etiam culpis anxia) somnus habet.
Dignare hoc; perque umbram oculos circumfer et urbem.
Notorum aspicies somnia tuta virum.
Hic [Orig: Heic]
Petrum arcana stertentem in rupe videbis:
Hic [Orig: Heic]
Zebedaeidas molle cubile tegit.
Parte alia Andreas, alia capit otia Thomas:
Qualiacumque alibi strata, Philippus habet.
Una quies omnes paribus circumvolat alis.
Te solam Insomnem pervigil hora tenet.
Et nunc deiecto spectas mortalia vultu;
Nunc, verso ad superos lumine, Numen obis:
Suspirasque tuum, momenta in singula, Natum;
Quem, spes est, reduces e Styge ferre pedes.
Digna es, quam laetus, maesta in caligine, rumor
Mulceat. Huc aures arrige, Virgo, tuas!
Laetare, o iterum atque iterum Laetare, Dearum
Laetitiam; et pleno gaudia carpe sinu.
Quid dubitas? quid certa times? hic [Orig: hîc] fabula nulla est:
Cum Vera, fas est, virgine Vera loqui.
Ecce! Ille, Ille Erebi domitor, superumque voluptas;
Ille Patris Divi Dia propago, Deus;
Quem tua (si pateris) virtus, Meritique favores,
Clauserunt uteri virginitate tui.
Ille tuus, Mater, redivivus Surgere Natus
Incipit, et plena Verba replere Fide.
Sub domino iam calce urget Phlegethonta perustum,
Regalique urget Tartara tota pede.
Victa simul Mors furva iacet: iacet Inferus horror;
Cinctaque non - falsis saeva Gehenna minis.
Iamque Animam avulso sociam cum corpore nectit,
Et, quidquid Christi est, vis animata refert.
Diffugiunt custosque Stygis, custosque Sepulcri:
Ceu quondam, illato lumine, Noctis aves:


page 98, image: s059

Aut, velut aspecto bellorum fulmine, forti
Scipiada, retulit Punica turma pedem.
Ipse autem, Furiarum ingens contemptor et Orci,
Ventila Heroa parta tropaea manu;
Signiferaque quatit vexilla volantia dextra:
Picta micant nitida Lintea festa Cruce.

II. Describit Virgini Christi Resurgentis Praesentiam, in domito Inferno; splendorem vultus et Quinque Vulnerum: Terrarumque, per quas transit, germinantium laetitiam.

Aspiceres utinam, Qualisque et quantus ovaret,
Taenaria referens Filius arma domo!
Ille, catenato Saturnum, atramque Cybelem,
Atque Iovem, atque Deos, poplite victor agit:
Passim Idola ruunt; reliquae Stygis una Ruina est
Proxima. Laetantur, turba redempta, Patres.
Ipse Triumphator, rutilo caelestia vultu
Gaudia diffundit, Laetitiamque praeit.
Utraque sidereis splendescunt tempora flammis,
Divinumque vibrant lumina blanda iubar.
Os, quale ad primos praefert Pallantias ortus,
Purpureum, et quali rideat ipse Tonans
(Sed, cum mente hilaris, seponit iura Tonantis)
Cetera quid referam, singula digna Deo?
Ipsa adeo, Quino nuper squalentia tabo,
Vulnera (quis credat, Vulneris esse Decus?)
Aemula Achaemeniis, rutilant gemmata, Pyropis:
Quot Plagas, tot eum Sidera, ferre putes.
Quaque viam, quaque ille gradum molitur et oras;
Omnes orae, omnes emicuere viae.
Neu pompae obsequiis desit Terra illa, sub ipsa
Nocte viret: Violas altera terra parit.


page 99

Haec in Panchaeos Regio se effundit odores:
Altera praeproperam iam meditata Rosam est.

III. Galilaeam potissimum revirescere, Christo excipiendo. Filii repentino interventu, Matris laetitiam impleri.

Ante alios Galilaeus ager se totus adornat
(Namque hunc ante alios Regia pacta manent)
Exsultat viridi Thabor, vallesque resultant
Aserides: subito palmite Cana tumet.
Ipse quoque, extrema Libani spatiatus ab arce,
Iordanes, misto laetior imbre fluit.
Tantum, o, tantum assit! quaeque absens aspicit, illa
Praesenti Natus permeet arva gradu!
Fallor? an hoc ipsum, quod mens optavit, habemus?
Colluxit radio caelite tota domus;
Lumineque insolito Noctis iubar omne repressum,
Indicat, e Superis Sidus adesse novum.
Hoc ipsum est! Laetare, Parens: nunc indice Vate
Non opus est; Index Filius ipse venit.
Surge, Occurre, Tene. Iunge oscula! Tuque Thalia,
Siste loqui! Incipiunt Filius atque Parens.

ELEGIA X. Historia Discipulorum, in Emmaus euntium. Describitur Lucae cap. 24..


page 100, image: s060

I.A versu 13. Lucas 24, 13
Duo ex Discipulis Iesu, ibant Ipsa Die, in Castellum, quod erat in spatio stadiorum Sexaginta ab Ierusalem, nomine EMMAUS.

Tertius a Christi tenebroso funere Titan,
Ducebat, radio iam meliore, diem.
Iamque fere mediam caeli conscenderat arcem,
Qua spatium aequatum Vesper et Ortus habent;
Digressi, Solymaea retro pomoeria linquunt,
Ex decies septem portio parva Viris.
Grandior annorum Cleophas, et Iunior alter
(Nomen in ancipiti est: sit satis, isse Duos:
Tantisper, Cleophae Comitem dicemus; et, aevo
Si vere inferior sit, Iuvenalis erit)
Concordes animis, concordes passibus ibant:
Parva Emmaus, magnum proliciebat iter.
In manibus, cedrino mitratus scipio nodo;
Ipse sed ad solidum stipes acernus erat.
In pedibus, Syrio pellita ligamina loro.
Veste recollecta, corripuere viam.
Multa viae asperitas: donec Solymaea vorarent
Principia, et rupes, terra Sioni, tuas.
Rupibus evictis, cum iam labor improbus aequos
Calcaret Campos; commoda multa dabat.
Ante oculos, Vernae facies laetissima terrae,
Herbidaque, et picto florea prata solo.
Comminus Hortorum nemorumque tenerrima forma;
Multaque Idumaeis pendula Palma iugis.


page 101

Eminus, aerio surgentes vertice Montes,
Monstrabant tremulas in statione Cedros:
Quaeque procul nimium positis, secesserat oris,
Caeruleo stabat Silva videnda situ.
Hinc atque hinc, aliae ex aliis, sua culmina Villae
Prodebant; et opes Oppida culta suas.
Dextra parte humiles Anathota veterrima colles
Tollebat, colles vix bene vite graves.
Ad laevam Cariathiaris populosa, priores
Aspectu clades, bellicaque acta novans:
Et procul, horribili populorum funere plexa
Bethsamis, aspectum dum petit, Arca, tuum.
Introrsum Gabaon, latissima moenia priscis,
Non solo historiae rudere nota, iacet.
Quamvis illa iacet; viridi locus aggere surgit,
Quoque situ Gabaon floruit, herba natat.

II. Lucas 24, 14
Et ipsi loquebantur ad invicem, de his omnibus, quae acciderant.

Cetera quid memorem, loca nota, ignota? beato
Omnia ridebant Veris amoena ioco.
Quid tristes tamen ista animos, quid sensa iuvabant?
Nil facit in maesto pectore laetus ager.
Tristitia Cleophas, et amaro marcidus aestu,
Tristitia mersus non leviore Comes,
Ibant flammivomi languentes fulgure Solis,
Tardabatque graves anxia cura pedes.
Surda illis telluris erat, muta ipsa voluptas
Aetheris: et medio nox rediviva die.
Immemores Solis, pertaesi agrique, viaeque,
Et Volucrum in silvis, et Nemorum, atque Sui.
Sermones lento tristes ore alternabant:
Materies illis plurima Christus erat.


page 102, image: s061

Nec tamen hic solus. quidquid ferale sub axem
Quartus abhinc dederat, proximiorque dies,
Narrabant vero verborum, et simplice nexu.
(Fastidit phaleras, comptaque dicta, Dolor)
Hortus in ore illis, et opaca densus Oliva
Clivus; et orantis Gutta, Cruore nigrans:
Inde rubri facinus Iudae, diffictaque Furis
Oscula, et iniectae in libera colla manus:
Mox, ferus in Malchum
Petrus: mox Perfidus idem
In captum; et galli Vox, scelerisque dolor.
Atque aevi senior, sed ab annis nequior Annas:
Caiphasque, et fatuae relligionis apex;
Pilatique anceps, intra Praetoria, fluctus:
Irritus et voti scurra Tetrarcha sui.
Venit et in linguam his, populi modo noxa, Barabbas;
Atque idem populi postmodo Vox, et Amor.
Narrabant Terga icta flagris, Caput aspera passum
Dumeta, et colaphis ingemuisse genas.
Feralique aegros humeros sub stirpe labantes,
Ebriaque infami murrina vasa mero;
Latronumque satellitium, Clavosque cruentos,
Regiaque atroci bracchia fixa Cruci.
Nec Solis refugi tenebras tacuere, nec Orbis
Fundamenta, suis eruta paene locis:
Messiamque omnem, et promissi culmina Regni,
Et, Solymaeorum sceptra novanda Ducum,
Pellendosque omni penitus Phoenice Quirites
Limite, et Ausonio libera colla iugo.
Omnia narrabant: et adhuc narranda manebant.
De Tanto possit quis brevis esse Viro?


page 103

III. Lucas 24, 15
Et factum est, dum fabularentur, et secum quaererent: et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis.

Iam stadia ex stadiis dena altera et altera dena,
Promorant curvam pulverulenta viam.
Campus erat planus: dextra Silonia rupes
Radebatur: et in fine Tragoedia erat.
Rursum eadem, atque eadem, mens ulceris aegra, retractat:
Rursum ex Horto hortus nascitur atque logus.
Squaluerant sermone simul, simul aegra calore,
Clamabantque aliquod torrida labra vadum.
Iamque erat ad Valles propiori limite ventum:
Et ventum ad fines, Aialon atra, tuos.
Hinc atque hinc nigra pendentes ilice Silvae,
Nigrarantque lacum, munierantque locum.
Nam lacus ad laevam, vivis gelidissimus umbris,
Fontanis longe roscidus ibat aquis.
Torserat ora sitis: sed, dum sermo alter et alter
Ducitur, oblita est se, laticemque sitis.
Praeterituri etiam fuerant argentea pigri
Stagna; nisi e stagnis res nova nata, trahat.
Ecce tibi! qua parte undans crystallina Naias,
Stringebat ripae semireducta sinum;
Insolitus, maiorque oculis mortalibus albet
Splendor: et umbrarum, per vada, more meat.
Ad latus, inter aquas, incedit; et ambulat illo,
Quo se supra undas impete cumba movet.
Primus id ostentum Iuvenalis vidit, et; O, quod
Solari maius lumine lumen adest?
Quod Iubar umbrosas accendit fulgure lymphas
(Inquit) et in mediis Caelum imitatur aquis?
Aspice! Iamdudum Comes aspiciebat, et; Aut hic
Fallimur, aut Numen non procul (inquit) abest.


page 104, image: s062

IV. Lucas 24, 16
Oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent.

Dum nova mirantur spectacula, et avia pascunt
Lumina; suffundi lumina nocte notant:
Caligo premit atra oculos; mox, nocte repulsa,
Incerto ad visum pupula rore natat.
Insimul a tergo vestigia visa sequentis
Instrepere, et celeri verrere calce solum.
Respiciunt: post terga instans iamiamque Viator
Assequitur: iam fit tertius ipse Comes.
Iamque etiam graditur medius; nec dum ore, nec ortu,
Nec nudo saltem nomine notus, Homo.

V. Lucas 24, 17-21
Et ait ad illos; Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem, ambulantes, et estis tristes? Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei; Tu solus peregrinus es in Ierusalem; et non cognovisti, quae facta sunt in illa his diebus? Quibus ille dixit; Quae? Et dixerunt; De Iesu Nazareno; qui fuit vir Propheta, potens in opere et sermone, coram Deo et omni populo; et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et Principes nostri in damnationem mortis, et Crucifixerunt. Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus


page 105

Israel Et nunc super haec omnia tertia dies est hodie, quod haec facta sunt. etc.

Continuo alloquitur; Pridem, ac pridem insequor (inquit)
Et noto, vos querulo nectere verba sono.
Atque animi simul atque pedum, dum inceditis, aegros
Funereis Lessum planctibus instruere.
Dicite, quid causae est? Atque illum, iusta rogantem,
Asperior rigido verberat ore Senex,
Utque Rudem actorum Cleophas accusat. At ille
Instat, et intrepida voce rogata premit;
Nec prius absistit, quam omnem Iuvenalis, ab ovo
Ruminet historiam. Lacrima finis erat.
Excepit Iuvenem Senior, flentemque secutus
Flens Cleophas; Et nunc in Cruce fata subit [Orig: subIt] :
De Cruce Dux tumulum Nasaraeus inivit et umbras.
Ei mihi! dux, Gestis Eloquioque potens!
Et nunc ille quidem tegitur, tellure repostus:
Spes nostrae una illic, qua iacet ipse, iacent.
Spes erat, Hebraeis illum reparata daturum
Imperia, atque Italo libera colla iugo:
Nunc conclamatum est! Mors omnia sustulit Una:
Et nunc a morte it Tertius iste Dies.

VI. Lucas 24, 25-27
Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde, ad credendum in omnibus, quae locuti sunt Prophetae! Nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam? Et incipiens a Moyse, et omnibus Prophetis,


page 106, image: s063

interpretabatur illis, in omnibus Scripturis, quae de ipso erant.

Dixerat haec, lacrimis iterum turbatus obortis:
Dicentem audierat non sine fronte comes:
Tertius ille comes, Rex ipse erat: Ille, Dolorum
Materies: Ille, hoc nobile Funus erat.
Ipse quidem vero, sed adhuc Incognitus, ore,
Fulmineo in geminos turbine verba iacit:
Et; Quaenam haec tardae stolida est vecordia mentis?
Credulitas ubi nunc (inquit) ubi alma Fides?
Creditis, arcanae vera esse oracula chartae?
Creditis, Isacii carmina vera Ducis?
Creditis, Hebraei non fallere Cantica Regis?
Creditis, in Divis vatibus, esse Deum?
Non tot habet Palmas Phoenix, tot pruna Damascus,
Tot Libanus Cedros, tot Iericho alma Rosas;
Quot Veteres, de Rege novo, mysteria promunt:
In nocte est, si quem tam radiosa latent.
At non talem illi, qualem vestratia Christum
Somnia fingebant; I, Cleopha, atque Lege!
Passurus, passurus erat. Non Purpura Regem,
Crux exspectabat Sanguinis amne rubens.
Hanc ipsam (si forte fides, post tanta, vacillat)
Hanc vallem, quam nunc currimus, aspicite!
Aialon, ut scitis, veteri de nomine dicta,
Nunc quoque post tantum nomina tempus habet.
Causa est, historiae monimentum (id nomina servat)
Iosua in hoc fixit Quina tropaea loco:
Iosua et Occiduum iussit consistere Solem,
Et Lunam iussit. Lunaque, Solque stetit.
Sic debellatum est. Exemplum Iosua fiat;
Victor erat; sed, per Tristia, Victor erat.
Nomen idem Nasarenus habet, quod Iosua Ductor:
Iosua si multum, plus Nasarenus agit.


page 107

Hic domitor, plus quinque Ducum, sed Vulnere Quino,
Nigrato iussit Sole latere diem.
Haec, atque his maiora, dabat documenta Magister.
Transita tantisper Vallis et unda fuit.
Transita iam Gabae [Orig: Gabäe] , Saulis de funere nota:
Iam se sensim Emmaus, iam sua tecta dabat.
Ille loquebatur: Comites audita bibebant.
Haec illis poterat frangere lympha sitim,
Sed sitis, ex alio crescens flammatior aestu,
Surgebat: flammas Regia verba cient.
Pectora flagrabant. Strophio Iuvenalis et umbra
Quaerebat Zephyros. Intus at Ignis erat.

VII. Et appropinquaverunt Castello, quo ibant: et ipse se finxit, longius ire. et coegerunt illum, dicentes; Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies. Et intravit cum illis. Et factum est, dum recumberet cum eis: accepit Panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis, et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum, et ipse evanuit ex oculis eorum. * Et surgentes, eadem hora, regressi sunt in Ierusalem, * et narrabant, quomodo cognoverunt eum, in fractione Panis.

Contigerant Emmaunta suam Cleophasque, Comesque.
Tertius; Ulterius me vocat (inquit) iter.


page 108, image: s064

Illi obstant; Suadaque suum centuplice laudant
Hospitium, audaces iniciuntque manus;
Quid facis? Occiduum iam Sol festinat in aequor,
Densaque ab Ephramiis montibus umbra ruit.
Si sapis (ut tecum sapientia nata videtur)
Quaeso, mane! Hospitii grandia lucra feres.
Ter monita audierat: ter firmo audita renutu
Abnuerat: plus quam ter revocatus erat.
Tandem, etiam Cogi placuit. Subit hospita tecta:
Mensa datur; Mensam Cena, Merumque premit.
Azymus in Cenam (sic Paschatis ordo volebat)
Infertur Panis: Frangere, ritus erat.
Frangit: et in medio, frangens agnoscitur actu.
Ex oculis comitum nubilus humor abit;
Christum (inquit Cleophas) redivivaque Numina cerno!
Dum cernit, medio demigrat ille loco:
Quaque libet, tenues agili secat impete ventos;
Et iam illis nusquam est, qui prius hospes erat.
Mirantur, gaudentque simul, simul acta retractant;
Hospita tecta migrant, et Solymaea petunt.
Hoc Iter, hos cursus, Peregrinorumque labores,
Hanc Cleophae, recolit nunc quoque turba, Viam.
Itur in haec Templa, aut istaec. Et devius Error
Vix unum Cleopham, Mille Emmauntas habet.


page 109

PASCUA.

Ezechiel 34, 14 + 23 (text left out at *)
In Pascuis uberrimis pascam eas (Oves) et in montibus excelsis Israel erunt Pascua earum. Ibi requiescent in herbis Virentibus, et in Pascuis pinguibus pascentur. * et suscitabo super eas Pastorem unum.

ELEGIA XI. Diversorum gregum et armentorum in Pascua eductio. Vitam Pastorum antiquissimam, vereque Regiam esse.

Iam stellae abscedunt, dubiamque crepuscula lucem
Exsolvunt, croceae murice picta Deae.


page 110, image: s065

Iam sonat agresti Pastoria bucina flexu,
Bucolicisque ululat fagina canna tubis.
Longum, ingens, vastum, incurvum, tonat aure Celeusma;
Ite Pecus! (pastor bis ciet) Ite, Pecus!
Ergo simul ruit omne Pecus: stabula alma relinquunt;
Et dicunt (qua fas dicere voce) Vale!
Parte una torvique boves, tumidaeque iuvencae,
Cum vitulis, lato pascua rure petunt:
Parte alia informes caprae, cum faece marita,
Lanigerique greges, Agna Ariesque, migrant.
Saetigeros alibi, (Boeotica pectora) Porcos
asspicias, denso tendere in arva globo.
Nec, Capitolinae custodia pervigil arcis,
Anser abest, feto pinguior anser agro.
Unum opus atque labor; sed vox non una ruentum,
Confuso terrent nubila prima sono.
Hic boat, haec mugit: raucas trahit illa querelas
Caprissans: grunnit sus pigra, balat ovis.
Anser, ab antiquo clangit. Discordia vocum est,
Quas mox concordi gramine campus alet.
Tityrus a tergo insequitur, pecorumque Magistri
(Ductores proprios singula classis habet)
Hos tegit hirsutus, suffulta pelle, galerus:
Pera latus; peram scortea margo, tegit.
Hic [Orig: Hîc] alimenta suos conditque et promit in usus
Pastor. at in potum quaelibet unda fluet.
Laeva quatit baculum, resonam manus altera Cannam:
Nudato graditur per lutulenta pede.
Iamque adeo expulsum pecus est, iam pabula carpunt:
Pastor in aprico frigora colle fugit.
Aut, ubi Sol summo steterit flagrantior orbe,
Sub Piceae umbrifero papilione sedet:
Atque ibi, quod placitum est, devolvit harundine Carmen:
Rustica Pastores fistula cantat avos;


page 111

Pastor erat Cyrus: Pastor cum fratre Quirinus:
Et Pecoris Moyses ductor, et Isacidum.
Iessides pascebat oves, dum cresceret aetas:
Vir factus, Solymis iura, Syrisque dabat.
Ipse (quid in longum discedimus?) Ipse Salutis
Auctor, et Astrorum, maximus arte, Faber.
Pastorum exsultat titulo; vult Pastor haberi,
Et Pastoriciis curat ovile modis.
Omnes, quos cecini, Regesque Ducesque fuere;
Sed praeluserunt imperio, arva Gregum.
O felix, atque, ante alias, gens rustica felix;
Si bene te nosses, tu quoque Regna tenes.
Sceptra tibi, Baculus: Solium, viridissima Tellus;
Purpura, Numquam ullis Erubuisse malis.
Quid Reges faciat, si quaeritis; arrigite aurem.
Reges Obsequium, et, Subdita Turba, facit.
Sub vobis, Gregis Obsequium est, procul inde Rebelles:
Sub vobis Herbae, Rus, Iuga, Cuncta, iacent.

ELEGIA XII. Historica. De Subulco, et Causidico.

Porcos quidam Pastor, cum profundo iam vespere domum reduceret; modis nullis, quantumvis temptatis omnibus, in Haram


page 112, image: s066

summoeniana potuit compellere. Subiit denique mentem, diris imprecationibus agere. Proinde; Agite, inquit, damnatum pecus! In haram vel tandem irrumpite, eo impetu, quo nostrates Iuris consulti, causarumque patroni in Tartarum irruunt. Vix dixerat: et uno agmine grex omnis Porcorum certatim iussa fecit. Quod e Turri moenibus proxima Advocatorum nonnemo (Ioannes de Florentia, Cognomine Parens, dictus) cum videret audiretque: dispositis postridie rebus domesticis, sanctae Franciscanorum familiae sese addixit; tam postea Legum Observantia [Orig: Observantiâ] , quam antehac Peritia [Orig: Peritiâ] , memorabilis.


page 113

Chronica FF. [Abbr.: Fratrum] Minorum. S. [Abbr.: Sanctae] Antoniae. Tom. 3. hist. titul. 24. c. [Abbr.: Tomus 3. historiae titulus 24. caput] 9.

Vesper erat, clausoque dies exactus Olympo
Hesperiis Phoebum praecipitabat Aquis.
Lux dubia, et qualem nocturna crepuscula portant.
Prospicio ad dubium, e principe Turre, iubar.
Caelicolae! quem ludum illic, quae seria, vidi?
Porcorum e seris turba redibat agris.
Insequitur celerem lente properante Subulcus
Calce gregem, et tardos increpat ipse pedes.
Ut ventum ad portas, portas sera firma ligarat;
Nocturnosque aditus clauserat aere, Vigil.
Moenibus, et nostrae (qua moenia despicit) Arci
Proxima (nostis) Hara est, hospita noctis hara,
Ampla quidem, pecudumque capax; sed postibus artis [Orig: arctis] :
Huc iubet exclusum Porcius ire gregem.
(Id nomen Genitrix dedit officiumque Subulco)
Ite, inquit: Vacua est aula, quieta domus.
Ite, subite; vocant nox et sopor: Ite clientes!
Hospitium vobis, ecce, foresque patent!
Hortabatur. In haec surda grex aure, magistrum
Neglegit, aversis devius usque viis.
Ille minis, ille instat agens baculoque, manuque:
Nil agit ille manu, nil baculo atque minis.
Diversim hac illac abeunt dispersa, ruuntque
Agmina; et huc illuc dissociata meant.
Verberibus nihil (infit) ago: Verba aspera, verba
Torquebo, diris horrida carminibus.
Ite, o putentis lutulenta colonia fundi!
Thebanum ite genus! Daemonis ite pecus!
Antra subi, sus pigra, subi! scrofa horrida, scrofa
Sordida! quid grunnis, belua? tecta subi!


page 114, image: s067

Haec Pastor. Sed perstat adhuc, refugitque superbus
Imperium Porcus: nec maledicta timet.
Ei, quid agat Pastor? Tandem acribus incitus iris
Verba ex affectu, pro ratione, rapit.
Ite, subite (inquit) stabulum tanto agmine, quantum
Causidicorum hodie sub Styga grande [(reading uncertain: ?)] ruit.
Vix ea fatus erat (verene, an somnia fatus,
Nescio) momentum verba tulere suum.
Ultro omnes, ultro cursum undique et undique Porci
Conglomerant: ultro iam stata tecta petunt.
Una omnes, alii ante alios, denso impete postes
Irrumpunt: et Haram praeripit ambitio.
Dirupere fores, dum primus et ultimus intrant:
Tantum est verbosi Fulminis obsequium!
Vidi ego: mecum una Baldi consultus in arte,
Nescio quis: rigidis obstupuitque comis.
Is mihi; Cras, inquit, Baldum et Fora nostra relinquam:
Non temere est monstrum hoc: Cras sacra claustra colam.
Iudicium hucusque Extremum, stantesque sinistra
Fugi Haedos. posthac Sus mihi terror erit.
Dixit. et Assisii iurans in foedera Patris,
Verba Fide astrinxit, caelibe Fune latus.


page 115

[transcriber: 2 pages missing or illegible]


page 116, image: s068

[transcriber: 2 pages missing or illegible]


page 117

Mons est, praecipiti stringens prope Tartara lapsu;
Atque idem excelso vastus in astra iugo.
Quem, metus est, prono descensus vincere lapsu;
Et labor Herculeus, verticis alta sequi.
Scandendum tamen usque fuit, quantumlibet aegro
Poplite. sic coeptum nempe iubebat iter.
Montibus evictis; lapidosis aspera tesquis
Silva, viatorem fregit iniqua pedem.
Concalui: mediusque dies duplicaverat aestum:
Iuvit, succiduo procubuisse situ:
Ecce, simul silvis tandem, clivisque relictis,
Aequa sub aspectum planaque terra stetit.
Amnis erat medius: dextra Cerealia rura,
Atque sinistrorsum rure opulenta Ceres.
Quantumcumque oculi possunt includere visu,
Totum erat alma seges, sed sine farre Seges.
Verna adolescenti surgebant semina culmo:
Iam cubiti maior vertice culmus erat.
Iam sensim spicarum etiam consurgere crista
Visa, carens granis. Grana, dat ipsa dies.
Ut vidi, ut tetigi; Zephyri pepulere calorem,
Inque meos serpit mollior aura sinus.
Cippus erat medio (seu mavis, Terminus) arvo:
Conscendi hunc; mollem praebuit herba torum.
O superi! quam blanda fuit, Sedisse, voluptas!
Undabat Verno laeta virore Ceres.
Mollis ab Hesperiis sua flabra Favonius undis,
Coeperat infirmis insinuare Satis.
Quae sata tunc vidi? quam crispo agitata tumultu?
Quam variis segetum fluctibus ibat ager?
Et nunc prona nigras simulabant tritica valles,
Fortior imbellem dum premit Aura fibram;


page 118, image: s069

Nunc, gradibus sensim assurgens, humus herbida nabat;
Dum placide hiscenti gurgite flabra tument.
Aspiceres, albere alios Hyperione campos;
Partem aliam atrata nube repente premi.
Praecipue, horridulos iuvat attendisse susurros;
Cum tot spicarum in milibus, Eure, fremis;
Culmum alium, cum culmo alio, spirabilis urget
Impetus: et tumido frendet arista Noto.
Tunc ego vel requiesse velim (daret hora soporem!)
Vel lepido digitos implicuisse libro.

II. Protoplastorum infelici rebellione, tam beati germinis introductam esse Necessitatem.

Ei mihi! tam felix, primaevi ab origine mundi,
Nulla fuit facies, nulla futura fuit!
Poma dabant epulas, ficusque, et mustea mella:
Extorsit segetes non-bona causa bonas.
Prima hominum Genetrix vetiti pomaria rami
Flexit: et, a ramo, flectere nisa Virum est.
Blanditiis, quod nisa fuit, male-suada peregit:
In ventos summi iussa Tonantis eunt:
Dis erimus, sine lite, pares; Cibus iste Deorum est!
Hic superum mensas, Ambrosiamque dabit:
Quantum est, o quantum, locupleti ex Arbore Pomum
Diripuisse unum? vix notat ista Tonans.
Temptemus! Dixere simul, simul edit Adamus.
Ex Malo hoc fluxit principium omne mali.
Numinis imperio, Syrio pelluntur ab horto:
Non his Poma foris, non cibus alter erat.
Urticae passim, tribulique, vepresque malignam
Urgebant glaebam. Daps erat ista Deum!


page 119

Molliit, ecce, Deum, miserorum haec vita Deorum;
Ite (ait) et sterilem frangite (cedet) humum.
Sudanda est, sudanda tamen Cura omnis: agellum
Improbus assiduo vulneret aere ligo.
Vulneribus defessa dabit, quod sponte negaret
Tellus, centuplicis farrea dona lucri.
Paruerant monitis: segetem dat Campus alumnam,
Daps placet haec hominum: non placet illa Deum.

ELEGIA XV. Ad segetes Virentes; ne nimio plus maturescere approperent; ac flammis fiant aptiores.

Cresce, seges, lente! Lente properantia durant;
Maturam in spicas provehet alma Dies.
Nunc contenta tuo, quamvis multum uda, virore,
Ablacta sensim. sit tibi forma satis.
Tutior es, dum in lacte vires: dum infantia tecum,
Humidaque herba, natat. Vix tibi grando nocet.
Vix iam Euri evertunt: nimius vix deicit imber:
Nec tibi, qui cladi est messibus, Ignis obest.
Felix sorte tua, si nec tibi flamma timenda est.
Ei mihi! quot messes perdidit ista lues?
Saepe, sub aestiva deprensus nocte viator,
Dum prope maturos igne fovetur agros,
Mane, focum socors, et non-exstincta reliquit
Lumina: succensa est flava calore Ceres.
Sic, cum fruge Annus periit. matura fuisse
Semina, damno illis exitioque fuit.
Quid Samson? (populi Samson vere unicus Hector
Hebraei! quantum est, hoc duce, passa Seges?
Historia est: Divina nihil tibi pagina fingit.
Hanc referam ipse mihi: vel Tibi, si quis ades:


page 120, image: s070

Aut etiam, si nemo usquam est Auditor in agris;
Pulvere in hoc scribam. Penna, bacillus erit.
Sed tu, Verna Seges, tantisper garrula pone
Murmura. Tranquillum seria Musa petit.
Vos etiam, Zephyri, requiescite! Pulvere carmen
In gracili scriptum, si terit Aura; perit.

ELEGIA XVI. Historica. Samsonis Vulpes, Segetem incendentes.

I.Iudicum 14. a v. 1. Iudicum 14, 1 + 7 + 10 (text left out at *
Descendit Samson in Thamnata; vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthiim, * locutus est mulieri, quae placuerat oculis eius, * Descentit itaque pater eius ad mulierem, et fecit filio suo Samson convivium.
Et infra, Iudicum 15. a v. 1.
Post aliquantulum autem temporis, cum dies triticeae messis instarent, venit Samson, invisere volens uxorem suam. *


page 121

Cumque cubiculum eius solito vellet intrare; prohibuit eum Pater illius, dicens; Putavi, quod odisses eam, et ideo tradidi illam amico tuo. * Cui Samson respondit; Ab hac die non erit culpa in me contra Philistaeos: faciam enim vobis mala. Perrexitque, et cepit Trecentas Vulpes: caudasque earum iunxit ad caudas: et faces ligavit in medio. Quas igne succedens, dimisit, ut huc, illucque discurrerent.

\Iudicum 15, 1-5 (text left out at *)

Prisca, Palaestinas inter non ultima turres,
Thamnathae magnum moenia nomen erant.
Hinc taedas, thalamumque sibi Manueius Heros
Legerat. Infregit ius geniale socer;
Abductamque novis Natam sponsalibus, uni
Eripuitque viro, prostituitque proco.
Coniugis ereptae iusta furiatus Erinny;
Hostis ero, Samson dixit, et Ultor ero.
Multas (crede mihi) taedas dabit unica Taeda;
Et, quae Thamnata est, esse Gomorrha potest.
Nec satis est, ulcisci unum: Socer improbus omnem
Clade trahet gentem. Numinis ira iubet.
Dum sedet, ac roso Vindictam exsugit ab ungue;
Respicit ad Patrios (nam remearat) agros.
Ecce tibi! patriis in agros ex saepibus ibat,
Furaci Vulpes insidiosa gradu.
Cristatae Volucris referebat in ore maritam,
Quam Samsonaeis traxerat e stabulis.
Observat furtumque simul, furisque latebras:
Raptricis latebrae mons Thalabinus erant;
Hic mihi Mons (inquit) non aes, non saeva metalla,
Non chalybem, aut ferrum, in castra inimica dabit:


page 122, image: s071

Pro Virtute dolum, pro Telis suggeret Astum:
Hic Gallinivoris sunt sua lustra feris.
Sic ille: Ac ne spes foret, aut venatio vana,
Explorat. regnum hoc Vulpibus esse, docent.
Instat: et assciscit socios. Vicinia praesto est
Venanti: in casses plurima praeda ruit.
Ter centum claudit, gannitu et syrmate blandas,
Quadrupedes. Plures nulla Diana dedit.
Inde astum secum, et densis funalia ceris,
Nectit: et in cursum Vulpibus arma parat.
Centum ipse et comites (sed plures unicus ipse)
Et decies quinas composuere faces.
Mox bina ex binis, captiva animalia, saeptis
Emittunt. astat cum Pare praeda sua.
Stringitur, ac, flammis capiendis apta, ligatur
Cannabis: et caudam cauda ligata trahit.
Innexae ad medium, sensim urunt syrmata taedae:
His instructa malis, it Fera iuncta Perae.
Vinctus, ceu liber, campos grex fulvus apertos
Occupat: et, qua fert semita prima, ruit.

II.Iudic. 15. a v. 5.
Quae statim perrexerunt in segetes Philistinorum. Quibus succensis, et comportatae iam fruges, et adhuc stantes in stipula, concrematae sunt: in tantum, ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret.

Prima Philistaeos hinc inde ferebat in agros
Semita. triticeae fruge sonabat ager.
Iam stipulae albebant, iam dentem falcis arista
Poscebat; Primae tempora Messis erant.


page 123

Pars maior, restabat adhuc: pars, solis et horae
Impatiens, nudam secta premebat humum.
Huc via taediferas, via pervia et invia, Vulpes
Pertrahit: huc ardens cauda, facesque citant.
Instigat clamore Heros; baculoque reliso
Ad baculum, comitum terret agitque globus.
Nox erat, et toto densissima nubila caelo;
Cum subito ignitae prosiluere Ferae.
Diversis Paria acta viis, diversa subintrant
Iugera. diverso iugere flamma micat.
Flamma crepat. mox aucta Notis et turbine curvo,
Praecipiti rapitur, vasta per arva, rogo:
Truditur igne ignis, Cereremque ex ordine lambit
Usta Ceres; Silvas flamma, casasque rapit.
Vitiferos etiam colles, oleaque superbos,
Scandit: et excultis feta Vireta iugis.
Quamque procul dolor, et flammatae incendia caudae,
Expellunt trepidam, vento agitante, feram:
Tam procul indomitae grassantur in omnia Taedae:
Claraque de media est Nocte novata Dies.
Eminus Azotus, propiusque ambusta relucet
Accaros, et larga barbara Gaza face:
Occiduumque fretum, et longo Cypros avia tractu,
Nocturno obstupuit corradiata rogo.
Nil Canis in Vulpem: nil contra incendia Fontes:
Nil in rem Vires, nil potuere Viri.
Irritaque, inter tot Flammas, muliebris abibat
Lacrima. fumosi nil valuere Dei.
Actum, actum est! Quodcumque ligo, quod stiva, quod occa,
Quod longa annosus proruit arte labor,
Diruit unius prope lusus, et orgia, Noctis;
Areaque, ex tota Messe relicta, iacet.


page 124, image: s072

III.Iudic. 15. a v. 6.
Dixeruntque Philisthiim; Quis fecit hanc rem? Quibus dictum est; Samson, gener Thamnathaei. * Percussit eos ingenti plaga; ita, ut stupentes suram femori imponerent.

Mane erat, et maestos aurora reduxerat ortus.
Quaerebant; Usti quis foret auctor Agri?
Parcite quaesito, agricolae! dum prodeat auctor,
Ipse ego tantisper proditor huius ero.
Sed tamen et causam prodam. Vir Hebraeus, et unus,
Unius Samson cultor in orbe Dei;
Multos esse tibi norat, gens impia, Divos:
Norat, multa tibi, crebraque Festa Deum:
Astaron, Astarten, et Numina tot Muscarum,
Dagonemque Patrem, Militiamque poli.
Credidit, exiguam hanc Samson nimis esse Deorum
Summam: pauca nimis, Dis sacra, Festa coli.
Addere Dis voluit vestris unum, unica Sacra,
A vestris nondum Sacra recepta tholis.
Mulciber, en, Vulcanus, et Ambarvalia deerant.
Ne desint Vulpes et Vaga Flamma, cavent.

De multitudine hac ferarum, et monte Thalabino, vulpium feracissimo; vide Iacob Salianum, Annal. Ecclesiast. [Abbr.: Annales Ecclesiasticos] , Tomo secundo.


page 125


page 126, image: s073

[transcriber: Two pages missing]


page 127

Contra omnes morbique iras, et scita Galeni,
Erumpo, spretis, in Nemora alta, toris.
Erumpo, non Phoebo aliquo, sed Amore trahente:
Vota (viae comites) et Liber unus, erant.
Utrumque hoc memini. Votum fuit, Esse sub umbris;
Et Fueram, umbrosos arbore dante sinus.
At liber in manibus, Rufus, qui gesta Monarchae
Condidit Emathii: vel tua Musa, Maro.
Ah, quoties agilesque pilas, cursumque volucrem,
Aprilesque, nihil diximus esse iocos?
Ah, quoties etiam canibus sub confraga ductis,
Venantum dulci lusimus arte globum?
Cum fremerent Dorcas, et Hylax, et parvus Hylactor:
Cum positas fugerent cervus aperque plagas:
Cum resonaret Io! et Io! revolubilis Echo;
Cum rueret timidus per mea lustra Lepus!
Aut ego post densas stabam, sine murmure, fagos;
Aut nigra montani post Coryleta iugi.

III.Iacobi Sannazarii, Neapolitani Poetae, Liber de Partu Virginis, auctori familiaris.

Interdum cordique fuit, curaeque legenti,
Is, qui altum, a Partu Virgine, nomen habet,
Actius, asscito Sincerus stemmate notus:
Ingenio cuius nil, nisi Vita, nocet.
Heu, Superi facerent, ut vel Sincerior esses;
Vel Sannazari fama retenta foret!
Tutior in veteris latuisses vellere Gentis:
Quae, si non scripsit, Carmine digna dedit.
Tu tamen ex una meruisti Virgine, quantum
Nulla tibi Phyllis, nulla Neara dabit.


page 128, image: s074

Illud opus meliore viro, meliore Parente
Dignius, Aonidum prodidit antra mihi.
Tempore ab hoc, monitore Deo, doctrice Maria,
Nil, nisi legitimum, nostra Thalia canit.
Ad Veneres alii citharam, et cava Barbita frangant:
Nostrum, hic [Orig: hîc] si taceat, plus Monochordon aget.
Sed satis haec. Libet, hac sub Pinu sternere corpus:
Historiam et carmen, Pinea poma dabunt.
I, Zephyre; et frondes audacibus excute flabris;
Decidet ex illis Nux nova, Nupta Mala.

ELEGIA XVIII. Tres Unius Viri Uxores, ex una arbore pendentes.

Marcus Pacuvius, Tragoediarum scriptor notissimus, Uxorem duxerat, pravis moribus praeditam. Hanc dum Vir coercet; illa sese ex domestici Nemoris arbore suspendit. Secutae sunt eandem morum nequitiam, idem fatum, et eandem arborem, duae aliae ex ordine a Pacuvio ductae. Quod tergeminum nuptarum


page 129

suspendium, homini congratulata Romanorum vicinia Civium est: atque ex illa stirpe sibi singuli Ramum unum, suos in Hortos, depoposcerunt; tamquam fatali quodam, in feminarum interitum, stipite progenitum. Hanc sive Historiam, sive fabulam, recenset Valerius quidam, in epistola ad Ruffinum, apud Theodorum Zwingerum, in Theatro vitae humanae, lib. 19. Eandem refert, non de Romano poeta, sed de quodam Siculo, Marc. [Abbr.: Marcus] Tullius l. 2. de orat. et Girald dialogo 8. Histor. Poetic. Rem, tam varie a variis distractam, libuit Almangoviae (quam Algoiam hodie dicimus) et arbori Pinui, cuius illic regiuncula est feracissima, tribuere: Commento, fortassis in sanctam veritatem aliquid; sed in Apollinem nihil, peccaturo.


page 130, image: s075

I.Odia Maritalia, in malas Uxores.

Prima Maritorum sunt, Se bene vivere, vota:
Uxorem, poscunt proxima vota, mori.
Multorum hic sermo est; Valeat, cui femina cordi est!
Perdere si non vis ipse, perire sine!
Communi sunt ista bono. Sic publica crescunt
Commoda; sic silvae, silvicomumque genus.
Rhaetia sic stirpes, Algoiaque rura, novarunt.
Algoii nemo iugera nescit agri.
Terra minus Cereri est, quam ditibus apta bubulcis:
Plus Nemorum, fundi quam Cerealis, habet.
Illa quidem sua farra legit: tamen amplius olim.
Quaesivi; Cur tam Pineus esset ager?
Quaerenti, fordas inter montanaque Pastor
Quidam armenta sedens; Sic (ait) hospes, habe!
Mitior in messes longe lateque fovendas
Non fuit, Algoiis montibus, ulla plaga.
Palladias etiam bacas, vitamque priores
Stringebant. Hodie vix sua signa manent.

II. Algoia, unde Pinifera? Refertur trium Bibonis Uxorum suspendium.

Agricolas inter regnabat ditior unus;
Quam mihi non notus, tam fuit ille suis.
Ampla fuit domus huic: post hanc Viridissima Tempe:
In medio, Pinus sola, sed apta, stetit.
Arboris, ignotum reliquis genus, ipse fovebat:
Huc cum vicinis conveniebat avis.


page 131

Saepe sub hac Potor, sed saepius arbore Potus,
Ad nuptam sero Sole redibat heram.
Litigiosa virum mulier, Potasse, fremebat:
Ille coercebat verbere verba mala.
Crebrius haec eadem, grave pondus utrimque, redibant:
Non tulit hic Litem, non tulit illa Merum;
Quid faciam, ut male sit Potori? (femina dixit)
Pendebo! Arboreum moxque pependit onus.
Insuper et Pinum sceleri delegit. At aegre
Non tulit: Uxorem duxit, ut ante, Bibo.
(Sit Bibo tantisper, quem Pocula sola notarunt)
Duxit: et, hac ducta, Tertia ducta fuit.
Utraque posterior sortem est imitata prioris:
Ex una Tria sunt pendula fronde Mala.
Advocat ille: venit vicinia tota virorum;
Et circus maior, quam voluisset, adest.
Inde docet, Triplicis tria lurida funera Nuptae;
Quis casus? leti quis modus, atque Locus?
Ut fortunatae monstravit bracchia Pinus,
Tota fuit tanto Contio mota bono.
Divinos clamant Ramos, Divina fuisse
Semina. Vult totum turba marita Nemus.
Iamque trahunt, rapiuntque manu, carpuntque securi,
Felices quondam fronde Bibonis opes.
Ramus is, ante suos est in certamine fratres:
Unde pependerunt Tres, ibi Mille trahunt.
Inseritur passim Pinus. sunt praedia Pinu,
Sunt campi, et montes, et sata summa iuga.
Iamque et defuerunt Frondes. Quod defuit illis,
Rhaetia suggessit proxima. Sudat opus.
Rhaetia dat trabis immensas ex abiete moles,
Advolvuntque datam plebs studiosa trabem.
Denique, quae Pinum non noverat amplius Unam:
Algoium [Orig: Algoiûm] subito est Pinea facta plaga.
Finierat Pastor. Risi, gratesque rependi:
Ille sed incurvam sumpsit in ora Tubam:


page 132, image: s076

Historiamque omnem cornu reboante retractans,
Subdidit in Nuptas haec Maledicta malas.

III. Pastoris Algoici Lycambea, in Improbas Nuptas, Satyra.

Perdidit exemplo geminas Dira unica Diras;
Non totum Mulier perdidit Una genus.
Tum, si nulla foret Mulier, scelus omne perisset;
Tunc, puto, tunc iterum saecula pura forent.
Nunc nos reliquiae, vel, si qua superfuit Igni,
Deterius quavis Lernide peste premunt.
Da veniam, quaecumque nihil, Matrona, mereris;
Sed puto, nasceris postmodo, si qua nihil.
Aspice de decies centenis Milibus unam!
Optima si fuerit, vix erit absque lue.
Si Paris afuerit, si Pergamos atque Mycenae;
Si neque Phyllis erit, si neque Colchis anus:
Si neque Thessalicas artes, neque noverit ollas;
Si neque vindictas, usta Corinthe, tuas;
Si Circem ignorat, Circaeaque pocula nescit:
Si nec erit Thais, nec populosa Lyce;
Denique, si neque sit, quod Messallina petulca,
Aut Faustina suis, aut Rosimunda, procis:
Fraudibus inveniet Mulier, quod peccet, et Astu.
Quamvis nata Colo, non erit absque Dolo.