VERNORUM LIBER I. CONTINENS DELICIAS VERIS INCIPIENTIS, SOLEM, ZEPHYRUM, CICONIAM, CATHEDRAM S. [Abbr.: Sancti] Petri, NAVIGATIONEM, AVICULAS, VIOLAS, HIRUNDINEM.
Parvus eram, trimoque minor: tamen ubere pulsus;
Et, duce iam nullo, carpere doctus iter:
Longa vacillantem turbabant carbasa gressum,
Tardabatque breves invida ralla pedes.
Balba reluctantem trudebant guttura vocem,
Ibat et infanti blaesus ab ore sonus.
Magnus Harundo labor, magnusque erat, otia, pulvis:
Deque luto structae, maxima Troia, casae.
Tantillo genetrix dubitabat dicere: Iane!
Ianelli tantum nomine dignus eram.
In nebulis tumulata suis Dianoea iacebat.
Esse quod Ingenium debuit, umbra fuit.
Est tamen Umbrae etiam sua Lux, sua Noctibus astra;
Et stata Cimmerius sidera nauta videt.
Nec minus in Puero mentis scintillat Opacum:
Et Ratio e Cunis quantulacumque nitet.
Non sola haec Ithaci, non sola est Hectoris aetas;
Hic [Orig: Hîc] etiam Astyanax, Telemachusque vigent.
Consulere Infanti, non et Meminisse, negatum est.
O Superi, primos mi refricate dies!
Quem primum Annorum memini (iuvat ire retrorsum)
Annus erat Scythicae barbarus axe nivis.
Triste solum, gelidi Boreae, rigidissimus aer,
Compulerant ipsos tecta sub alta Deos:
Compulerant (quid nempe novum?) mortalia membra:
In thalamos homines, in stabula arta greges.
Tunc ego prae reliquis colui Dis atque Deabus,
Lignivora celebrem relligione Deam.
Omnibus antetuli Sacra Fornacalia Sacris:
Hic [Orig: Hîc] sedi, hic [Orig: hîc] latui. Vita, Calere, fuit.
Interea non Terra mihi, non Orbita Solis,
Non fuit alternis Cynthia nota rotis.
Nescieram, Mundum esse aliquem. Sin scisse faterer,
Mundum intra patrias sum ratus esse fores.
Si bene te novi, rides, me tantula, lector,
Nescisse. Hoc plus est; Nec mihi notus eram.
Et me de Volucrum censu non esse gemebam:
Picta mihi chloris picta placebat anas.
Et flebam, modo donatus cum liber in auras
Effugeret Passer: Non potuisse sequi.
Saepe etiam (o votum!) par felibus esse, vovebam,
Si qua cato murem prendere visa dolo est.
Quadrupedem quoties quarto pede currere vidi,
Clamabam; Heu, Quarto, cur ego cesso pede?
Haec inter, fregique hiemem, coluique latebras,
Mirans, tot Noctes post totidem ire Dies.
Qualis ab intorta Limax testudine prodit,
Si quando, abstersa Pleiade, Phoebe nites,
Talis ab indoctae prorupit fornice noctis
Mens bona, maturi temporis usa lucro.
Ut visum est dignumque astris, fixumque Tonanti;
Plurima fatorum me docuere libri.
En! fluidis sensim nivibus, Boreaque represso,
Cum melior mites panderet aura vias
Egredior (sive illud erat, Prorepere, caecis
Prorepo e tectis) quaque libebat, eo.
Pone latus genetrix, comes et vestigia servans
(Et, memini, genetrix Dia Thalia fuit).
Qua potui, et dederunt tenerae vestigia plantae,
Clivosi supero caespitis alta puer.
Audacem faciebat iter, Lucisque favores.
Ascendo, et summo vertice figo gradum.
Attollo hic [Orig: hîc] oculos; oculis Sol aureus instat:
Demitto; inferius florida ridet humus.
Arrigor aure; aurem dulcissimus influit ales:
Capto sonum, et multo murmurat Hybla sono.
Obsto etiam Ventis; iactant mea lintea venti,
Sindonaque implicitam flabra proterva vibrant:
Illa etiam Aeolio blandum vernantia lusu,
Intravere meos, grata procella, sinus.
Irruit et nudum tremula vertigine collum
Spiritus, et crispa basia fraude dedit.
Arrisi hic [Orig: hîc] : placuitque fremor resonabilis aurae,
Seu fuit haec Zephyri, seu fuit aura Noti.
Circumspexi etiam: et late rus omne virebat.
Hic [Orig: Hîc] demum addidici; Multa nitere foris.
Hic [Orig: Hîc] tandem agnovi, Patriae post limina sedis,
Posse etiam Thulen, posse iacere Sinas.
Agnovi, maiora domo, pomoeria Mundi;
Maiores, quas Nix occuluisset opes.
Vidi Orbem, et Solem, et Zephyros, et germen, et arva.
Tot mihi Delicias contulit una dies.
Quaerebam attonitus, Quo lux tam dives ovaret
Nomine? Quaerentem non remorata Dea est.
Si petis ad plenum, non est hoc temporis huius
(Inquit, ab alternis Musa diserta modis)
Si tamen hoc minimo satis est, didicisse magistro,
Rem totam et nomen, Littera Terna dabit.
Hoc Tempus, dulcesque horas, Lucesque beatas,
Dic Ver; et breviter dixeris, Omne bonum.
Ipse Deus Ver est, Vernorum daedalus auctor:
Ver si quis nescit, vivere nescit Homo.
Dixit: et abscessit; manserunt Veris amores.
Tempore ab hoc, aliquid si cano, Verna cano.
Dat mihi Sol Phoebum: dant Venam Aganippide [(reading uncertain: erhaps Aganippida)] , fontes:
Pierios Volucrum turba canora modos.
Prata animos faciunt, laetum Tempe obvia versum.
Heu mihi, materiae fertilitate premor!
Omnia non possum; superest, Delecta referre,
Et Florem e multis. Hoc quoque Veris erit.
Sol in aspectu annuntians in exitu, Vas admirabile, Opus excelsi * radios igneos exsufflans, et refulgens radiis suis.Ecclesiastes 11, 7.
Dulce Lumen, et Delectabile est Oculis, videre Solem.
Iam novus Arctoas propior Sol aspicit arces;
Productum gaudet Lux Alemanna iubar.
Sensim Afros Titan, et Iarbae damnat harenas;
Accisum luget Punica Cirta diem.
Nunc radiis spatium extendunt melioribus Horae,
Plusque interregni Vesper et Ortus habent.
Exi igitur, fuscamque procul pete pulsa Syenen,
Nox longa! aut alios Endymionas adi.
Cessatum satis est, Geticae sub frigore brumae,
Dum sepelit canas hirta pruina casas:
Tandem iteretur opus! lentas dispescere Lunas,
Et Vigilare, agili Sol monet ipse rota.
Ille tot Europae rediviva negotia pandit,
Belgica quot Syrias spargit in ora faces.
I, felix! Libycique procul rubra bracchia Cancri
Effuge: Cimbrorum litora, Phoebe, pete.
I, celer! et curru terras propiore Sigambras
Instrepe. Vota tibi Teutonis ora facit.
Te, quantum est oculorum, ultra citraque nivosum
Danuvium, et, furva qua strepit Albis Aqua,
Expetit, ac plenis includere nictibus ambit:
Omniaque in solo Sole theatra locat.
Nec mirum: specie rapitur, formaque Voluptas
Optica; et ad tantae mens stupet artis Opus.
Imminet, ecce, vago revolubilis orbita circo,
Pendetque e nulla machina tanta trabe!
Sphaera, Syracosio plus quam planata cylindro,
Perspicuo speculum vincit, et aera, globo.
Aurea millenis facies circumlita flammis,
Dissipat aequales, qua vibrat usque, comas:
In medio, rutilis sappirina trochlea guttis
Sparsa, procul tremula verberat ora face.
Regna illinc, urbesque, et Nereos ampla refulgent
Imperia. Haec superi lata Fenestra tholi est.
Innumeri spargunt ingentia commoda lychni;
Quotque Oculus radios, tot lucra terra capit.
Hic [Orig: Hîc] Calor, hic [Orig: hîc] saevi latitat Fuga laeta Decembris,
Hic [Orig: Hîc] Ver, hic [Orig: hîc] teneri Veris odora seges.
Hinc Zephyri, hinc fluitant Eurorum mollia flabra;
Hinc sua Phaeacum germina termes agit.
De iubare hoc oritur (sive est Milesia proles,
Sive Tarentino sidere rubra) Rosa.
Denique, Paestanae quaecumque est gloria Florae,
Quaecumque Assyrius cinnama praegnat ager,
Totum hoc est vestri, Solaria fulgura, doni.
Quo magis, o, rapidis huc properate rotis.
Apportate citis Vernum Titana quadrigis:
Tam longum asperitas nulla moretur iter!
Si qua tamen glacies Riphaeis horrida crustis,
Pugnacem iniciet semisoluta moram,
Ne trepidate! Vehit vester Lucra omnia currus.
Tantum Onus, et glaciem franget, et omne gelu.
Tunc ibit per aprica iocus. neque turpe iocari.
Fecere hoc magni, Sole calente, Viri:
Nec puerili opus est discove, trochove, pilaque.
Vicinos Perdix, en, salit inter agros!
Huic Volucri puros Phoebos, et pabula praebe.
Quae nunc est Perdix, mox tibi Mimus erit.
nihil Diuturnum sine Remissione profuturum, arguendo. Ulysses Aldrovandus libro 13. Ornithologiae cap. 16. ex Fulgoso. et alii.
Qua tumidis Ephesaea fremunt navalia trusa
Fluctibus, et liquido litora monte gemunt;
Ad piscosa sedens pelagi spectacula, fessos
Ioannes animos, fractaque membra, levat.
Gaudet Amazoniae dominis sub turribus urbis,
Per scopulosa vagos confraga ferre pedes:
Gestit et, umbrosae recubans ad murmura silvae,
Captare arboreum, qua citat aura, gelu.
Apricari alias, caeloque ostendere sudo
Ludum aliquem, et ludo scaenam aperire, iuvat:
Scaenae actrix, Avis est; Actor (quis crederet?) ipse:
Perdicum ex agili gente Volucris erat.
Incipit illa, minis domini cicurata magistris,
Saltare ad doctos irrequieta modos.
Et nunc mobilibus gyrat spatia arta choreis.
Et nunc contractas ampliat arte vias.
Assilit interdum, resilit modo; moxque recurrens,
Ad genua a genibus, non ruit atque ruit.
Saepe etiam, cinerescentis tecta aggere glaebae,
Occulitur, latebris concolor ipsa suis.
Saepe quoque unguiculis audax, et vestibus haerens,
Consumit querulas, in mala nulla, minas.
Mille alios nectitque dolos, et conserit artes.
Obsequiis Aquilae sic minor Ales adest.
Haec aliquis, tanto procul in Sene demiratus,
Aspicit, ut tanto non satis aequa Seni:
Tum propius, propiusque movens, affatur. At illi
Haud incomposito reddidit ore Pater;
Arcum, inquit, nervumque geris (nervum ille gerebat
Atque arcum) Hos multo tende labore; fluent.
Hos ipsos spatio interdum laxante remitte;
Certior, in Nemorum Lucra, sagitta ruet.
Sic ego, Nervum animi, concessa per otia, solvo,
Quem nimiae tereret sedulitatis opus.
Denique quidquid id est; Perdix nostra irrita non est.
Perditur ista mihi, nec tamen Hora Perit.
Saepe ego pendentem, scopuloso in litore Silvam
Occupo, Nabaeis qua coit Hister aquis.
Hic [Orig: Hîc] , canos inter frutices, et roscida saxa,
Obvia in Eoas lumina figo plagas.
Matutina (eheu!) tardum suspiria Phoebum,
Nequiquam rauco saepe labore, cient.
Clamo ego; Surge, Dies, et mundum sidere pinge!
Clamanti, nihilo plenior illa venit.
Pars caeli ista quidem Panchaeo fulgurat auro:
Pars haec Corycio ridet amoena croco:
Sarrano rubet haec, illa Afro punicat ostro:
Diluitur niveo cetera lacte Dea.
Ah, Dea cur dixi? Divarum fallere non est.
Aurorae dolus est: spem facit, absque fide.
Cum bene promisit plenis Hyperiona flammis;
Non stat promissis: non venit alma Dies.
Quidnam, Aurora, facis? Quid, si non prima notassem,
Iam pridem e tacito fulgura lapsa peplo?
Pace tua dicam! Illuso mendacia mundo
Splendida prompsistis, tuque tuusque nitor.
Promissae neuter venit ad Vadimonia Lucis:
Nunc etiam, oppositu nubis, uterque latet.
Quid precer iratus? vel, quam spes fracta Megaeram
Evocet? Omnis enim laesa cupido furit.
Imprecor; Usque velis, Titan, atque usque latere!
Solem alium nobis forsitan Astra dabunt.
Stat prope, litorea Marianum e rupe Sacellum,
Horridus antiqua relligione Locus.
Ante fores, Mariae effigies. Libet, arta subire
Ostia, et in curvo sternere membra situ.
Interior varia paries ab imagine doctus,
Patmaei exilium Vatis, et acta, refert.
Mens calet, historiam hanc votivo evolvere versu.
Huc ades! et trepidam dirige, Nympha, manum.
Nympha, decus caeli, minimique amplissima fani
Gloria: quam semper nostra Thalia colit.
Si neque Sol nostrum, nec Apollo adiuverit ausum:
At, Tu aliquam (mea Lux) versibus adde diem!
Hanc alii Christianam Ecclesiam; alii non minore censu Patres Mariam, Christi genetricem, interpretantur. Mihi nunc explicatio posterior, et, auctore magno, Divo Bernardo, placuit. Ostentum porro describit ipse, qui aspexit, Apocalypseos cap. 12. Apocalypsis Ioannis cap. 12, 1-2 + 5 (text left out at [*])
Et signum (inquit) magnum apparuit in caelo. Mulier amicta Sole, et Luna sub pedibus eius, et in capite eius Corona stellarum duodecim: et in utero habens, clamabat parturiens. * Et peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea. Et raptus est filius eius ad Deum, et ad thronum eius. etc.
Delicias locus omnis habet, si quaerere noris;
Et sua vel Scythicus commoda Vomer arat.
Tu modo, cum duris, obfirma pectus, et opta.
Quod tibi terra negat, forsitan Astra dabunt.
Quid Zebedaeides, (Aegaeae Cycladis exul)
Iunior, Icarias inter agebat aquas?
Eminus huic fasces, et Portae vasa Latinae
Intentabat atrox cum Duce Roma suo:
Comminus, undosis Myrtoa procella ruinis,
Vatidicum sparsit saepius imbre caput.
Parvula pugnaci circumdata Patmos ab Euro,
Succusso quoties est tremefacta solo?
Exul ibi, aeriam selegerat advena rupem,
Cuius in insana pars natat ima Theti.
Ardua lunato frons despicit aequora saxo,
Pendulaque iligno murmure silva fremit.
Restat adhuc hodie fruticantis inhospita sedes
Verticis, et sterili pumice fultus apex.
Nulla ibi sepositae Cerealia pabula vitae,
Non seges, aut flavis spicea virga comis.
Non glans, non acidis Vindemia falsa labruscis,
Non spuria, invitis edita mora rubis.
Non saltem, ostrino tacite serpentia luxu,
Praebebant facilem devia fraga dapem:
Cana sed e scabris enata absinthia tofis,
Protulerant Scythicae fertilitatis opes.
Rara per exesas errabat cochlea cautes,
Viscoso signans lurida saxa gradu.
Pone pedes Vatis, minimo cicurabilis anno,
Perdix, nunc altas docta habitare plagas:
Et comes ille alter, fuscis Melanaeetus alis
(Facta est Ioannis, quae Iovis ales erat.)
Tertius exilii et studiorum immotus Achates,
Discipulaque haerens, inter amara, fide,
Post frondes Prochorus divini effata magistri
Pensabat, memori dans sacra Verba libro.
Ipse Heros (ille ambrosius cenantis alumnus
Numinis, et Caeli semper Erote fluens)
Summa relegato Scopuli fastigia calce
Versabat. Dubium mens agitabat opus.
Quacumque aspiceret, freta lata videbat; et udo,
Ventorum e pugnis, litora fracta Noto;
Aut pulsata alibi Syriis vada Naxica remis,
Aut tumida Odrysio barbara vela sinu;
Aut propius gemmata [Orig: gemmatâ] Anates Colophonides ala,
Piscosos tremulo findere clune lacus;
Et poterat, Plumae tinctos nive, cernere Olores,
Ire Caystraeis, vesca per arva, choris.
Nec procul inde, macro recubans in litore Pastor,
Servabat querulum, Thyrsidis arte, gregem,
Dispareque hirsutum modulatus harundine carmen,
Aequoreo timidas margine agebat oves.
Exulis haec Oculos spectacula sola citabant:
Illa sed, o, tanto quantula cura Viro?
Alta oculus sequitur generosus: et edita partu
Palpebra caelesti, sidera sola petit,
Huc ora, huc gemino spatiantia lumina fluxu,
Evibrat: In Caelo, quod speculetur, habet.
Sed tarda haec ipsa est tam grati ianua ludi:
Summa patent lentis amphitheatra seris.
Hispida sidereas umbrarant nubila portas,
Pensilibusque latens Sol erat ater aquis:
Taetra procellosos collegerat aura tumultus,
Ibat et Argolico Pleias aquosa freto:
Mox fragor, et misto decumana tonitrua Cauro,
Et tremefacta unis, Terra, salum, aura, minis.
Pande, Pater, Caelum! (clamabat ad aethera Vates)
Clamantem surdae detinuere morae.
Perstitit ille tamen, raucis temptare Tonantem
Vocibus, et superas sollicitare fores.
Scilicet, Invictis pretium est cum fenore Votis.
Fertiliore venit Gratia Tarda sinu.
Flebat adhuc, flenti necopinis aureus aether
Subrisit radiis, explicuitque diem.
Nec mora: caelicolum, detersis nubibus, ingens
Emicat, ac pleno Regia Sole patet.
Candida, diductis rerum miracula Velis,
Lux aperit: Mundi scaena retecta patet.
Montis ab aerii specula, iacuere Prophetae
Ante oculos, lato Dorica regna salo.
Hinc Claros, inde Paros, Naxosque, et dura Seriphos:
Tum Cos et Lesbos, tum Samos atque Chios.
Prae reliquis Delos, stabili tandem incuba fundo,
Est procul Ortygios visa aperire tholos.
Sed nihil haec firmam inflectunt spectacula mentem.
Caelum si quis amat, cetera Ficta putat.
In medium torquet Senior sua lumina Solem.
Persequiturque capax abdita fata Sophus.
Solis in aurato (visu mirabile!) circo,
Apparet roseis blanda Virago genis.
Flava Arimaspaeo rutilabat palla metallo,
Cingebat croceas fulva tiara comas.
Luna premebatur dominis argentea plantis:
Ambibat nitidum stelleus ordo caput.
Hinc, modo caelestem qui acceperat Ilithyiam,
Materna exclusus fertilitate Puer,
Ad sua vix natas tendebat sidera palmas,
Sospes ut anguineae falleret ora famis.
Hîc Vates dubius, Quam crederet esse Puellam?
(Nam geminam obtulerat bina figura fidem,)
Sancta Sibyllinae tabularia consulit arcae,
Mox; Agnosco (inquit) sive Ea, sive Mea, est:
Utraque Virgo placet. nostrae tamen ora Mariae
Malumus, in dubia credere picta face.
Illa diurna mihi rutilet, Solem esse putabo:
Illa mihi rutilet Vespere, sidus erit.
Luna erit, umbriferis quoties affulserit horis:
Luce mera si sit praesto, erit ipsa Dies.
Quod si forte meis numquam se obtutibus abdat,
Iam nobis Caelum fiet, et omne iubar.
Huius in aspectu totum, o, mihi transvolet aevum!
Sat vitae est, si sat visa Maria fuit.
Ecce, mathematicis nova quaeritis astra dioptris,
Gens Pharia. In Matre hac Lactea tota via est.
Dixit, et intuitu dudum indimotus avaro,
In Matris casto lusit amore Senex.
Vatidicos inde ad calamos, chartamque reversus,
Intulit arcanis lucida monstra libris:
Atque e silvosae despectans vertice Patmi;
Patme (ait) et Danaum, Cyclades, inter aquas!
Patria, an Exilium sitis, discernere durum est:
Difficilem certe dat plaga vestra Larem;
Sed datis interea et Matrem mihi cernere. Matrem
Quisquis habet, Patriae dimidium Exul habet.
ZEPHYRUS, seu, FAVONIUS. Psalmorum 134, 7
Producit ventos de Thesauris suis.Psalmorum 147, 18
Flabit Spiritus eius, et fluent Aquae.
Tempestiva Quies fessis! Hic [Orig: Hîc] , ipse quietem
Nos Lacus, et Dryadum molle cubile, docent.
Hic [Orig: Hîc] sacer Aonias raro fovet ordine fagos
Collis; et hinc umbris, inde calore placet.
Consideamus! Amant doctae silvestria curae.
Hic [Orig: Hîc] sonet, alterno Fabula tracta ioco.
Pars Nivis exacta est, et sicca sedilia praebet:
Pars superest, lento semisoluta gelu.
Quid nocet? En, etiam hanc tandem sua decoquet aetas,
Et liquida in Pontum coget abire fuga.
Interea quaedam est, etiam Exspectare, Voluptas:
Cras abscedet Hiems, siqua relicta hodie est.
Omnia vicinam spondent praeludia Floram:
Consona praesagam spirat et aura fidem.
Pandite, turba, sinus! Ab Atlantide molliter unda
Hesperias Zephyri promovet ala rates;
Ac tepido stringens maria Europaea susurro,
Aurorae Assyrias stridet ad usque plagas.
Aspicite! ut fluidis leviter trepidantia rugis,
Subdita disparibus stagna vibrentur aquis?
Aspicite, ut tenera silvam modo fronde comantem,
Lenibus increpitent flabra canora minis!
Blandus in obliquas, sine turba, defluit aures
Ventulus, ac tenui maxima voce canit.
Ver (ait) et tepidos mecum Titanas, et almam
Flore novo Maiam, et roscida prata, veho:
Credite, mortales: ac, dum sinit aureus annus,
Obvia praecipite carpite dona manu;
Festinate frui. Fugit omnis laetior hora:
Verna tamen reliquis ocius hora fugit.
Dum loqueris, Zephyrus languentibus interit alis
Et proprium Occidui est Flaminis, Occidere.
Quam iuvat, ad patrii spatiantem flumina Gunzi,
Leniter impresso frangere prata pede?
Nec me tam, vitreus (quamquam est vere [Orig: verè] Aureus) amnis,
Quam Maris Hesperii nobilis Aura, capit.
Hanc ego, dum contra adversis iter urgeo ripis,
Diducto tunicae largiter abdo sinu.
Parvo emitur, quidquid vendit Natura, paratu.
Saepe etiam e Ventis grandia lucra feras.
En, ego, dum patulo flabella Favonia collo
Excipio, ac zephyris obvius ora gero,
En mutor, viresque novas animumque recoctum,
Et quiddam accipio, quod neque, Phoebe, dares.
Affluit imbutus meliori Pallade sanguis,
Affluit Ascraeae umor aquae.
Entheus, ingenuo redivivus sidere turget
Impetus, in Versum, dum favet hora, furo.
Ite aliquis, celeremque stilum, facilesque tabellas,
Quas Cressa gypsat Noricus arte faber,
Sive palimpsesti bibulam mihi porgite pellem.
Scribam ego, dum Pennam carminis aptat Amor.
Sed nemo est. Si nemo meis indulserit arma
Votis; si laterem Voxque precesque lavant;
Si canimus surdis, dum plectrum in barbita docta
Poscimus: at nihilo mitius usque furam.
In Zephyri laudes se Pythius egeret ardor.
Laus vera in quovis est speciosa libro.
Daedala nativo se codice populus offert:
Huius in abraso cortice, pauca noto.
In dextra graphium est. Sculpo hic [Orig: hîc] tibi clauda, Favoni,
Disticha. Ut aspires, non precor: Ipse facis.
Multa etiam peregre veniunt bona. Saepe sub axem
Pacificum ingenium barbara terra dedit.
Et te, Anthropophagis Brasilorum e portubus ortum
Ad nos, o Zephyre, squalida mittit Hiems.
Tu tamen, humana placidissimus indole, mores
Graiosque et Latios, extere Vente, sonas.
Mollibus Hesperias alternans motibus alas,
Nullo clamosum turbine cogis iter.
Non tibi Bistonii stomachosa tonitrua Cauri,
Non placuit torvi bilis aquosa Noti:
Non te Gedrosi rabies violentior Euri,
Non Mesophoenicis sibila pugna iuvat:
Sed, Samia prope lege silens, taciturna modestus
Flamina moliris; vixque notandus, ades.
Non tu magnanimis turrita Palatia rixis
Aggressus, stratae funere molis ovas:
Nec strage arborea, silvestribus arva ruinis
Integis, aut Nemeae frondea regna trahis.
Vix cannam impellis, fragilique statumine iuncos:
Per te, etiam sabuli est inviolata strues.
Plumeus, ac tenere fluida bombycinus aura,
Ventivolo involvis prata novella sinu;
Horridaque, halitibus plus quam Civilibus, afflans
Rura foves. Ex te parturit omnis Ager.
Verriculo discussa tuo viret umida glaeba;
Atque agis, in Cererem quidquid arator agit.
Mitis, et exculto percursans murmure feta
Iugera, ridenti prolicis ore sata.
Tam placido Paradoxa creas nova flamine; Nam, cum
Agrestis non sis, Agricola esse potes.
Immodico Solis radio caput aestuat aegrum;
Nec tamen ulla meo fit medicina malo.
Audiit hoc Zephyrus: qui, dum loquor, aethere pronus,
Fervida mansueto temperat astra gelu.
Talis (credo) tribus quondam est allapsus Ephebis,
Quando Semiramios non timuere focos.
Res vetus est, ac certa fides. Babylonis in arvis
Prostabat, nudo sub Iove, forma Iovis.
Iuppiter ex auro, sed sub Nabunassoris ore
(Hic Euphataeis imperitabat aquis).
Impia turicremis crepitabat ab ignibus Ara,
Dum cadit ad falsos victima vera Deos.
In folio residens, sceptris Rex torvus avitis,
Fulmina tot stringens, quot scelerum imperia,
Ad cultum populos, et ad absona Sacra citabat
Voce, tuba, citharis, fascibus, igne, nece.
Factum erat ad votum (nam Regum obsistere votis,
Supplicio est) Domini iussa superba valent.
Unanimi tot regna genu sternuntur: ad Aram,
Quam primam fuerat fas cecidisse, cadunt.
Tres soli, immota iuvenes statione, recusant,
Isacidum firmi religione Patrum.
Non hos difficti reverentia terruit Auri,
Non flexit tetrici spumea Suada Ducis.
Quamvis et Tigrim, et totam Babylona minetur,
Illum unda, hanc flammis terribilem atque rotis;
Audent et Tigrim, et Babylonis spernere flammas:
Undat enim in forti pectore, maior Amor.
Stabat visu atrox, sensuque atrocius, Antrum,
Lemniaco Fornax coctilis atra Deo;
Mulciberique olla, et Rhadamanthi ad Tartara furnus,
Et ferrugineis fumus in astra fugis.
Qualis ad Enceladi, Cyclopum busta, ruinas,
Flagrat inexstincta Sicelis Aetna pyra,
Aut qualis tremulae vetus ille Dicarchidos horror,
Flammivomus Stygia Vesvius ardet aqua;
Talis inexhausto Babylonius igne Caminus,
Stabat Idumaeis anxia poena Viris.
Quid faceret? medios vincti iactantur in aestus,
Praeproperamque urget turba ministra necem,
Urget naphthae atrox, flammato turbine, pestis,
Hortantur Proceres, atque implacata Tyranni
Iussa, tot in ternum fata parata caput.
Ipsa suas Natura acuit, certa urere, vires.
Inter tot mortes, quantula pars Rogus est?
Sed, quid agat? Vetat innocuos invadere, Numen
(Natura, invito Numine, nulla valet)
Et vetat, Assyriis delapsus ab arcibus Ales,
Vindice disiciens impia busta manu.
Iamque etiam Vulcani animos ac robora frangit,
Matutinum afflans Hesperia Aura gelu.
Mollis enim saevum, rorante Favonius ala,
Cum genio intravit pennipotente Focum:
Intravit, domuitque ignes, fregitque vaporem,
Roscido et Isacidas perpluit obsequio.
Ortum est, pro flamma, flamen; pro funere, Vita;
Pro fornace Hortus, pro gemituque iocus;
Delicium est, quod Supplicium Chaldaea tyrannis
Credidit; In plausum et Cantica, Lessus abit.
Attoniti agnoscunt refugae miracula flammae
Rex, Proceres, populus, Persa, Sabaeus, Arabs.
Ipse adeo, Extra se positus, se non capit Ignis,
Tres in Semideos, nil potuisse Deos.
Ergo amens, furno egreditur; stupefactaque perdit,
Quos non iussa fuit perdere, Flamma Viros.
CICONIA, Jeremia 7, 8
Milvus in Caelo cognovit Tempus suum. Turtur, et hirundo, et Ciconia, custodierunt tempus adventus sui.
Procedunt Fasti, ac Veris reparata voluptas:
Iam Petri, in Fastis, Sacra Cathedra venit.
Hunc Petro (si forte aliquem Sacra nostra laterent)
Antiochia dedit relligiosa thronum.
Ille dies idem est, tepidi quo Nuntia Veris
Ales, de Ciconum nomine nota, redit.
Una eademque Quies et Petrum in Sede reponit,
Et lassam Nidi vimine mulcet Avem.
Hos etiam ipsa notat tantos, et sentit honores,
Primaque festivo carmine rostra movet.
Colla recurvato laxat Crotalistria ductu,
Et quiddam extensum, barbaricumque sonat.
Si quidquam Etrusca nossemus in arte Poetae,
Assequerer vocis garrula sensa tuae.
Ex Afris Numidumque redis peregrina latebris,
Trans Ligurum Oceanum, trans Tiberim atque Padum.
Ex te igitur, si scire aliquid, si discere, non est;
Scrutari saltem, et quaerere pauca, licet.
Dic, rogo; Quid Veteris faciunt Carthaginis arces?
Litore num solito Bagrada volvit aquas?
Moenia quid Fessae? iurataque regna Marocci?
Ecquid in Hispanos arma virumque cient?
Maurica Christiadas an adhuc violentia calcat?
Rex Congi in sana relligione manet?
Praecipue memorare velis (potes omnia nosse)
Aethiopum quali sorte Monarcha regat?
Anne Celachristo spirabilis aura supersit?
Fratrisne, ut quondam, Regia iura iuvet?
Nestorianorum quot perfida milia Fratrum,
In Caelum et Regem Martia signa rotent:
De Tiberi quoque nosse velim! reverentia frenum
Inicit; et quaeri, Qua fluat ille, vetat.
Cetera si narres, denso quae fasce rogavi,
Nec Tiberis fuerit, nec mihi cura Padi.
Haec ego quaesieram. Visa est responsa Volucris
Volvere, et in longos colla parare Logos.
Certe equidem faucem arrexit: similisque loquenti,
Solvit in artifices stridula rostra modos.
Exspectabam ingens aliquid; cum Pinsuit illa,
Hoc solum advexit trans mare, Grande sofw=s!
Mox ultra sua castra movens, Aquilonibus instat:
Strymoniosque petit Threiciosque sinus.
Si bene te novi, o pietatis sedula custos,
(Quamquam avis) humana, quod facis, arte facis.
Ad Ciconas, patremque tuum, matremque revisens,
Excurris. Patri est debita prima salus:
Altera, matris erit. Post haec mora nulla trahatur!
Stat tibi: ne pereat Nidus, amica; Redi!
Vah Speculam! Non te superet Pharos illa Canopi,
Non vincant culmen Nauplia saxa tuum!
Tu longe mittenti oculos aptissima Turris,
Tu Vigilum atque Ducum fida ministra dolis:
Cumque sub admotas assurgas vertice nubes,
Apposite monstras, quae prope, quaeque procul.
Quam bene, dum licitis convertor ad otia nugis,
Pronus in adversum Lumina figo nemus?
Quam bene circum, urbes et agros et villica miror
Praedia, sub numeros iussa venire meos?
Hac, horsum, spectare iuvat. spectantibus aether,
Et favet auricomo pura nitore dies.
Quid tamen hinc video, Boreae de partibus, album,
Aerias medium sollicitare vias?
Fallor? an exiguo nubecula candida tractu,
Advolat impulsu, vente citate, tuo?
An magis (et verum est) Ciconum notissimus oris
Ales adest, Veris nuntia signa gerens?
Scilicet hesterna est, candente Ciconia collo:
Dumque loquor, propius, nil dubitanda, venit.
Quo ruis? an tacito transis haec culmina lapsu?
Et tua garrulitas nil mea tecta iuvat?
Ecquid (si Volucris non vano Nuntia iure
Diceris) ecquid habes, quod retulisse velis?
Tu Rhodopen, tu dorsa Haemi, tu Strymonis urbes
Vidisti, Odrysii nomina clara soli.
Numquid et ex alto Byzantia forte novisti
Moenia, Maumetis moenia pressa iugo?
Annuis, ut video, proni sinuamine colli:
In promptu, en! Nidus: si placet iste, Sede.
Iamque sedes: gratoque imples stridore quietem.
Nunc refer, e Turcis quae referenda putas.
Pacem Ottomanniades? an inhospita cogitat arma?
Foederane Hungaricis servat, an urit, agris?
Me miserum! foedae Volucris dedit omina famae;
Dextera quae visa est ferre, Sinistra tulit.
Nam, crotalo dum collum agitat, de faucis hiatu
(Ei mihi) vipereae despuit exta dapis:
Evomuit taetri frusta indigesta colubri.
Quae tam nigra affers, alba Volucris eras?
Corvus eras, Corvorum epulis et nomine dignus
Nuntius: Et Veris Nuntius ales eris?
Nescioquid laevum mihi mens praesignet in Angue,
Si modo Threicia hunc es populatus humo.
Haec, Solymanniaci ne sint praeludia Martis,
Praemetuo. O, utinam sit Levis iste metus!
Vellem etiam, Vanus! Vellem, metus esset inanis.
Hic [Orig: Hîc] ego, si unquam alias, esse Poeta velim!
Qua Calabro incumbit pelago geniale Tarentum,
Lanificisque lavat prata Galaesus aquis,
Casta suburbano vitam fallebat agello,
Nomine ab Herculeo femina nomen habens.
Sola torum Viduum, post primi busta mariti,
Sola casam, atque humiles parca colebat opes,
Nec iam aliquid norat de toto molle Tarento,
Praeter odoratae parva vepreta Rosae.
Adde his, exiguo Violaria sobria rivo;
Denique, Regnum ingens, Hortulus unus erat.
Non procul hinc, veterem fecunda Ciconia nidum
Presserat: in nido pignora pulla novem.
Dena prius fuerant. decimum, dum imbellibus audax
Se temptat pennis, straverat ira Noti.
Ecce, ruens per prona agitur, perque aspera pullus,
Et teretis frangit iuncea crura pedis.
Casum saepe iuvat Casus. Tunc forte ruentem
Heracleis anus, sede propinqua, notat.
Surgit: et apricum, quem nens insederat, hortum
Deserit accursans, deciduumque levat.
Inspicit, inspectasque ligat Podaliria plagas:
Quaque potest et scit, Vulnera mulcet ope.
Fama quoque est, Votis iuvisse, et supplice fletu,
Crura Machaonio dum lavat aegra vado.
Ne desint alimenta fami; de litoris ulva,
Purpureo ranas vellere saepe trahit,
Et (quamvis querulas, quamvis patulo ore strepentes)
Arte coaxantes mollit, et igne, feras:
Frustaque segmentis carptim lacerata minutis,
Alitis in tenerae rostra supina iacit.
Crescit Avis, crescuntque novae, cum robore, pennae;
Inque cicatricem tibia laesa coit.
Sirius e Caelo, flagransque excesserat aetas;
Urebat Calabras bruma propinqua nuces:
Tum demum altricis migrare Ciconia tectis,
Externosque audet quaerere sana lares.
Laeta volat, pluviosque secans Aquilonibus Austros,
Trans atram Meroen Troglodytasque meat.
Est locus Aethiopum (celebrata, sed ultima tellus)
Auro et gemmiferis surgit pimus agris:
Luna dat his nomen. Lunaribus involat ales
Montibus; ac praedam, tesqua per Afra, legit.
Interea, cum Sole novo nova tempora Vernum
Instaurant Zephyrum: blandior aura venit.
Non mora! cum fratrum ter trina, et compare, turba
Ales ad altricis praedia nota redit.
Agnosci poterat: nam, recto cetera plebes
Poplite dum surgit, claudicat iste genu.
Hoc ipso placuit, retinebat supplicis artem,
Tunc quoque submisso visus adire gradu.
Heraclein adit, solito tunc colle sedentem;
Et spuit in dominae gemmea dona sinus.
Mox crotalo exsultans, primi cunabula Nidi
Occupat. In Patria est dulce, Sedere, domo.
Lustrat anus donum; sed, ut obvia fragmina, damnat:
Esse videbatur, lucrum obolare, Vitrum.
Nox, quae cuncta tegit, mercem hanc pretiumque retexit:
Nocte, intra thalamum barbara gemma nitet.
Evigilarat anus: spondam, ecce, torumque, fenestrasque,
Et tunicam ad radios, reticulumque videt,
Parietibusque haerens lardum, et pendentia tignis
Alia, et admistis annua mala pyris:
Usque adeo et, thalami stertens in limine (quamvis
Non traheret ronchos) agnita Felis erat.
Miratur, non lychnum usquam, non lampada fixam;
Et tamen, ut pleno tecta micare die.
Vix Gemmam tandem et Peregrina luce Pyropum
Agnoscit simplex, ac veneratur, anus.
Hoc pretium tulit, haec medicati praemia pulli:
Quid superet, dubites: Gratiane, an Meritum?
Pauper erat: Gemmam mulier distraxit. et, ecce!
Mox grandes, Vitri [(reading uncertain: ?)] ad lumina, vidit Opes.
Petre, quid hoc mentis dicam? quid Numinis in te:
Aeternumne dat urbs Antiochena thronum?
Ergo, animo sedet immoto, tibi ponere Sedem
(Neglecto Tiberi) supra Orientis aquas?
Usque adeone Syrus tibi Sol arrisit, et aura,
Quae de Corycio molliter orbe cadit?
Usque adeo vitrei te fascinat amnis Orontae,
Amplaque quadrifido moenia fusa situ:
Sicine te illa virens, uti Lauro ita crimine Daphne
Obsita sacrilego traxit, anile nemus?
Antiochia, Petre, est, quam tu nunc deligis Urbem;
Sed nondum est Orbis, quem tibi Fata parant.
Migrandum ex una est, ut in omnes cura sit urbes.
Migrandi exemplum sit tibi Veris Avis.
Haec ipsa [Orig: ipsâ] hac (si vera canit fama obvia) Luce,
Proscribit requiem, et trans mare carpit iter.
Brumae exul, profuga Autumni, brevis accola messis,
Hospita paene omni est et peregrina solo.
Nacta larem, nil vel Syriam, vel amoena Damasci,
Vel curat valles, Thessala terra, tuas:
Sed, loca summa petens, turrita cacumina munit;
Hanc Arcem in praedas, et sua lucra, struit.
Ex hac et campos, et putria despicit arva,
Vipereaque graves fertilitate lacus.
Ex hac in colubros, et edaces devolat hydros,
Ranarumque potens garrula monstra premit.
Quod Ciconum Volucri Natura est, hoc tibi fiat
Exemplum ac Ratio. Trans mare, Petre, migra.
Quaere procul Tiberim, Septemque, ad flumina, Montes:
Ex his in Stygii bella Draconis abi.
Ex his Haeretico clamosas gutture Ranas,
Vel compesce minis, vel bonitate trahe.
Haec fient. manet ista tuae certissima Mitrae
Regia. Sub Petri Clave Quirinus erit.
Tantisper divorte animum; quaque Omnia fas est
Aspicere, Oenotrias aspice Mente plagas.
Aeolia magnum vectus per Inane Curuli,
Imperii lustra iura futura tui.
Hoc monet ipsa etiam Caeli, sine nube, voluptas,
Quaeque patent lato Terra fretumque sinu.
Hoc suadent Comites Legio stellantis Olympi
Quae prope te vario est officiosa choro.
Haud aliter, quam, puniceus cum nubila phoenix,
Innumero Volucrum cinctus honore subit.
Hic ales Scyllaea suas, ibi ducit acanthis
Turmas, hac dulcem dux philomela gregem,
It Carmen caelo varium; studium omnibus unum,
Ars dispar: Procnes plus valet arte soror.
Sic nunc Aligeri. Quorum caelestior unus,
Dum tu per varios mente vagare situs;
En, ait, en toto casura Lararia mundo!
En Uni, pro Dis, tura adolenda Deo!
Aspicis, ut primo surgant Capitolia saxo,
Qua turpis pulchra Iuppiter aede sedet?
Quaeque bifrons, sine fronte senex, fastigia Ianus
Erigat, ut superum se probet esse genus?
Quam caelum excelsis tangat Iuno invida templis?
Vestaque quam vigiles servet in igne focos?
Cyprida quid memorem? Proprio tamen omnia mersa
Pulvere Christiadum saecula conspicient.
Aspicies et tu; cum, qua latissima Roma est,
In Vaticano se tibi tota dabit.
Perge, Petre, et Tiberis penitus circumspice ripas;
Ac mare, quod supra est, inferiusque mare.
Etruscasque urbes, Calabrosque atque Apula rura,
Et Salentinos: et Capuana iuga.
Parte alia Venetos (late olim iura daturos)
Quodque electrifero traluit amne Padus,
Ausoniamque omnem; quae post a stirpe revulsa
Fana, tuis ponet templa dicanda sacris.
Nec minus accipiet melioris Numinis aras,
Baetica, et aurifero regna beata Tago:
Accipiet Bracata tuum, pariterque Togata,
Iam non indomito Gallia Marte, iugum.
Inde suas etiam caelo Germanus acerras
Turaque, Mercurio pessum eunte, dabit;
Vicinosque trahet populos, Aquilonia regna,
Ursa sit ut sidus Magna Minorque tuum.
At procul hinc gelido celebris natat Insula Ponto,
Quam meliore sui parte Britannus arat.
Haec Tamesim adiunget Tiberi; iunctique manerent,
Roma Sacris domiti dum Caput orbis erit.
Serva Venus geminis faciet divortia taedis,
Sparsura in rapidos iura Fidemque Notos,
Exilio, heu, longo! Viden' hos, viridantibus herbis,
Quos hilari colles cum grege Pastor habet?
Hi campi, et lauro virides, et rore marino,
Proh, quanto innocui sanguinis amne fluent?
Cum gladio pars icta dabit, pars colla securi,
Pars etiam in refugos eruta corda rogos.
Quid tamen ista moror? Mutent sua sacra Britanni;
Ausit idem hoc Boreae plurima terra scelus:
Iamque [(reading uncertain: ?)] etiam ipsa Virum numeret vix amplius unum
Graecia, qui puras tollat ad astra manus:
Perfida sit mundi pars prima, sit altera mundi;
En, patet Occidui ianua lata Maris!
Oceano huic dat nomen Atlas: a fronte sinistros
Aspicit Aethiopes, et Numidum acre genus:
A tergo populos sine Lege et Rege Fideque:
His dens humano saepe cruore natat.
Lustra colunt, Brasilosque specus: Urbs omnis in antris,
Et lux, in lucis proditione, sita est.
Quis credat? tamen in portu hoc tibi culmina surgent;
Quoque loco nil est, quam petra, Petrus erit;
Ulteriora vide! Quae nunc Peruania sulcat
Aequora, tam tarde prora futura, Ratis,
Navita ter denos postquam numerare nepotes
Incipiet, modica de Rate, Classis erit:
Hesperioque vehens magnos Heroas ab Alto,
Inferet ingentem in Mexica tecta Deum.
Quid memorem et Iaponas? Gens, nunc toto avia Gange,
Illa tuum supplex ibit ad obsequium.
Ex hac, qui placidae feret ultimus oscula plantae,
Dum parvi aspiciet moenia magna Remi,
Purpureosque Patres, maiestatemque Sacrorum;
Te penes esse Solum dicet, esse Salum.
Nec falso. namque hinc, nullisdum proruta remis
Aequora, Neptunus sub tua iura dabit,
Abstrusosque Sinas, et ineluctabile Regnum,
Romulidum pandet dexteritate Patrum.
Haec, et plura tuae tribuent, Petre, fata Tiarae:
Imperium Titan vix teget omne tuum.
Sidera restabunt, ut Sidera certius intres;
Non humilis Syria hoc, Ardua Roma dabit.
Alius navigare cogitans, et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se fragilius Lignum invocat. * Tua autem, Pater, providentia gubernat: quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam; ostendens, quoniam potens es ex omnibus salvare, etiam si sine arte aliquis adeat mare.
Caudam Aries monstrat fugiens, Os Taurus apertum,
Dum Caelo exortus [(reading uncertain: blotted)] sidera Verna novat:
Nos brumae digitum medium ostendemus, Amici.
Bruma iacet, domita pressior Holsatia.
Indicium exactae, Septem sint sidera, brumae,
Quae media inter Ovem sede, Bovemque micant.
Vergiliae aetherio fulgent Atlantides auro
Conspicuae; nisi quod rectius una nitet.
Quid tamen una nocet? Merope si exsurgere cessat,
Saltem aperit clausum cetera turba fretum.
Iam Rhenus, iam Scaldis aquas summittit ovantes,
Iam frangi ad remos Baltica gaudet hiems.
Aeoliae languent, ventosa ad litora, pugnae.
Quid volumus? nostrum est (pandite vela) Mare.
Sive est remigio Gothicus mihi Pontus arandus,
Per Gothici socios aequoris arva sequar:
Sive ex Ictiaco est adeunda Britannia portu,
Ictiacum Pelagus iam mihi marmor erit.
At vos, ne solis, certo sine Numine, ventis
Fidite. Saepe Maris polluit aura fidem;
Saepe etiam evertit. Pelago ne credite, nautae;
Ni Comes aut Numen naviget, aut Probitas.
Haec duo Pristis erunt vobis, et Iasonis Argo:
Absque his, in casus mille Carina patet.
Alcyone, evectum compacta in classe, maritum
Funus in Aegaeis quam cito vidit aquis?
Ambrosidae Satyro (quamvis ratis Itala ferret
per mare) Carpathium quid fuit ire mare?
Vix portu exierat; vasto quando obruta fluctu,
Fracta est Tyndariis sparsaque prora petris.
Qualis parva suo deiecta Ciconia nido,
Anxia sese artis [Orig: arctis] versat in imbricibus;
Talem se medio excussus gerit aequore vector.
Nam vixdum nactas [(reading uncertain: ?)] hic perit inter aquas.
Ille alius remos, puppim rapit alter aduncam;
Et lis est nautis unica prora tribus.
Omnia corripiunt retinendae pignora vitae:
Virtutem nemo, aut Numinis optat opem.
Solus in his Satyrus neque transtra natantia prensat,
Nec Clavum, aut lacerae perfida tigna ratis.
Quin, tabulam injecta retinebat forte sinistra,
Dum perit a rapido panda carina Noto;
Dimisit tabulam, et; Si sunt extrema petenda
Auxilia, Auxilium certius (inquit) adest.
Dixit: et, ut clausum, Panis sub imagine, Numen
De Collo, assuetas inter habebat opes,
Divinam audaci complexus pyxida dextra [Orig: dextrâ] ,
Navifragas prona mole subivit aquas.
Aeolus obstipuit, Neptuniaque Amphitrite,
Vidit ut insolitum, per sua regna, Deum.
Africus ipse altum siluit: sed et obvius Eurus
Vecturam Satyro stravit Arioniam.
Caeruleo exceptum curru super aequora Triton,
Intulit Hadriaco, post freta Graia, freto.
Praestitit hoc, Numen. Quod si tibi fata negarent,
Interdum et Probitas Numinis instar erit.
Arragonum Raymundus opes et regna perosus,
Hesperiis ibat vela daturus aquis,
Non navis, non ullus erat pro litore nautes.
Ipse sibi nautes, Navis, et Aura, fuit;
Nam sua vecturis instravit pallia lymphis.
Dum vestit, facili transigit arte fretum.
Cursavit pannosa Ratis: Zephyrisque secundis,
Si non Tecta, tamen per mare Sarta, redit.
Respicite Volatilia Caeli; quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester caelestis pascit illa.
Iam sensim et Volucrum tinnit concentibus aether:
Ne, quaeso, agricolae cantibus obstrepite.
Iam quoque Silvestres thalamos meditantur, et ova,
Ne quaeso aut ovis, aut generi, officite!
Ferreus est, quicumque potest Corydona necare;
Plumbeus, enectam siquis et esse potest.
Quam Scythicam hanc rear esse gulam? quam immane barathrum,
Perdere sustinuit quod Corydona cibum?
Quid signem in Corydone? rogas. I; Dorida terram
Consule, Cassitam quae Corydona vocat.
Hanc Maro pastorem fecit, Siculusque choraules:
Pastorum melius Musa vocanda fuit.
Usque adeo exculto meditatur gutture carmen.
Pierides, decimam hanc annumerate Deam!
Exieram roseae primo Pallantidos ortu,
Roscida qua cano gramine lucet humus:
Ad laevam Hister erat, falsisque arbusta rosetis
Aspera, et excelsis ripa tremenda iugis;
Dextra [Orig: Dextrâ] agri, viridique seges nova laeta flagello.
Clamabam; Hic vere Tempora Veris eunt!
Cum subito e glaebis, quas multa insederat ales,
Ardua ventivolo surgit Alauda gradu:
Primatem hanc, regisque putem de stemmate natam:
Nam plebeium Animum vix iuvat, Alta sequi.
Nostra, simul pennas, simul ora canora levavit;
Una [Orig: Unâ] vox et Avis, mobilitate vigent.
Quid memorem, artifici deductum ex lege volatum,
Turbinis in ritum dum rotat ales iter?
Lenis ad ascensum, sescenta volumina gyrat,
Pendulaque, hippodromi nubila more, terit.
Aerium indefessa urget, cum voce, laborem:
Ex oculis donec cursus et ala migrent.
At melos, et cantus, et adhuc modulamina vivunt:
Atque, ubi non praesto est corpore, carmine adest.
Volvit et involvit, versatque, eademque reversat
Innumerabilibus Dorica metra fugis.
Convenisse omnes in daedala guttura flexus,
Et quos Harmonie, et, quos scit Apollo, putes.
Lassa sub extremum (Nulla est aeterna voluptas)
Obticet, et modulis ponit Alauda modum:
Fulmineoque ruens notos petit impete campos.
Di, date mercedem huic dimidium huius agri!
Et quod granorum hic annus protrudet, et alter:
Omnis enim mensa [Orig: mensâ] est Musica digna sua [Orig: suâ] .
Rem, sicuti gesta est, breviter narrat Pausanias, libro quarto Hellados, in Messenicis, haud ita multo ante finem. cuius verba damus. Pausanias, lb.4 ??; text left out at #, in the text marked *
*Th|= *Korwnai/wn de\ po/lei e)sti\n o(/moros, *Kolwni/des. oi( de\ e)ntau=qa ou) *Messh/nioi/ fasin ei)=nai, a)lla\ e)k th=s *A)ttikh=s a)gagei=n sfa=s *ko/lainon le/gousi. *Kolai/nw| de\ *K*O*R*U*D*O*N th\n o)/rniqa, e)k manteu/matos, e)s th\n a)poiki/an h(gh/sasqai. # *Kei=tai de\ po/lisma, ai( *Kolwni/des, e)pi\ u(yhlou=, mikro\n a)po\ qala/sshs.
Numen habent Volucres: et (si non tota vetustas
Vana canit) multos, prae Iove iuvit Avis.
Testis ab auspicibus, Libyae per devia, corvis
Pellaei Regis ducta reducta phalanx.
Testit et, Ausonias meditatus Romulus arces;
Cui Regnum et felix alea, vultur erat.
Sed mihi Graia placent. Latiis qui credere chartis
Audes, ne Graiamm respue, Lector, Avem.
Cecropios nimius compleverat incola muros,
Prolis et illuvie non satis urbis erat.
Archontes (quos Roma Patres, hos dicit Achivus
A)/rxontas) media Palladis arce sedent;
Consiliumque coquunt. Placet, exonerare iuventam,
Atque alibi, Tyrio quaerere more, Lares.
Plebs scicscit; Delectum ineunt: Tenet una vetustam
Pars sedem; Aegaea pars alia urbe migrat.
Digressi inquirunt alia atque alia arva; sed arva
Non Isthmos miseris, non Cronia ora, dabat.
Curritur ulterius, socio et ductore Colaeno
(Mopsopia clarus stirpe Colaenus erat)
Dum dubitant, Quorsum? dum nusquam et ubique residunt,
Fertur ab arcano vox fremuisse specu;
Quid, vaga turba, facis? si fixa colonia cordi est,
Sunt tibi cristati terga sequenda ducis.
Audierant. galeaque ducem, cristisque Colaenum
Laeti onerant. Sed nil plumea Cassis agit.
Ergo alio divina trahunt oracula maesti;
Cristatusque (aiunt) castra praeibit Equus.
At nec Equo successus inest, neque pondera cristis:
In rapidos abeunt plumaque, sorsque, Notos.
Iamque adeo incerti errabant, dubia omnia circum.
Denique cristatis venit Alauda comis.
Haec galeata caput, Cassitaque casside nota,
Coepit signiferas antevolare manus.
Dux notat; Accipimusque (inquit) sequimurque volantem:
Meta, Bonis Avibus! meta laboris adest!
Bina fefellerunt; temptemus tertia fata:
Quid Temptasse nocet? Perge, age, miles, age!
Iussa facit miles: neque ducere cessat Alauda:
In Messeniacos usque venitur agros.
Mons procul Alpheas despectat celsior arces,
Herbidus in summo, planitieque nitens.
Hunc Cassita petit, potiturque quieta petito;
Huc confertim omnis tendit Achaea manus.
Mons placet. hic [Orig: hîc] stabiles nullo prohibente, penates,
Hic [Orig: Hîc] sulco assignant moenia: fervet opus.
Urbs Caelo assurgit, feriuntque Colonides astra:
Hoc quippe, Argolico de Duce, nomen habent.
Ne Romana sibi, sub Alaudae sola placeret
Nominibus Legio; Doris alauda cavet.
Illam Italam duxere Duces: prait ista Colaenum;
Cumque Phalange ipsos ducit Alauda Duces.
Spinule, parvarum Volucrum non parvula Siren,
(Non illud raucum, non, vacuum arte genus)
Spinule, quem patrii captum prope litore Gunti,
Nutriit in dociles anxia cura iocos:
Quae mihi te, solitum caveae sine carcere pasci,
Et tota assuetum sponte volare domo,
Quae mihi te vel amara manus, vel distulit error?
Heu, novus in pennas quis tibi venit amor?
Suspicor, ac certum est (nisi te fur pessimus, et fur
Abstulit Ornithoclops) te repetisse tuos:
Suspicor, ad Patrem, matremque, et amoena Sorores
Nomina, ventivolam te secuisse viam:
Suspicor, ad veteres Salices, Silvestria regna,
Ad frondes et aquae stagna redisse tuae.
Stulte nimis! cui nostra Ceres, cui pascua nostra
Sorduerint! Tamquam plus tibi Silva daret!
Si bene te Mater, si laute turba Sororum
Excipiet; milii ter tria grana dabunt.
Haec promulsis erit; tunc Persica cena sequetur,
Cannabis, o nulli Cannabis apta dapi!
Duritie Sipylum superans, annisque Sibyllas,
Factura ah, collo iurgia multa tuo.
Et tamen hic [Orig: hîc] laticesque novos, et farra videbas
Mollia, saepe mea mollia facta manu;
Saepe superpresso bene tunsa, et pinsita saxo.
Quid mirum est, dulcis si fuit Oda tibi!
Spinule parve, redi! vel, si aurea vita videtur
Aurae libertas, ulteriora pete.
Heu me! quod non sum pennis instructus et ala:
Quam cuperem, o Superi! Spinulus esse meus!
Tunc ego nec silvas, nec aquas, neque consona Tempe,
Non peterem Vernum, Delia regna, nemus:
Nil horum: neque tanti esset vel Atlanticus hortus,
Vel Babyloniaca pensilis arte cedrus.
Remigio alarum super Aera vectus et Ignem,
Tranarem sedes, Cynthia fulva, tuas.
Altius hinc Martemque ultra, et Iovis astra, profectus,
Ultra anthropophagi frigida signa Dei,
Transgrederer fixo labentia Sidera motu:
Nec statio in firmo pegmate firma foret.
Magna equidem, sed vota tamen iustissima fingo:
Quae, si nil prosunt, quid tamen ipsa nocent?
Ergo supergressus Primi quoque Mobilis orbem,
Empyrea vellem figere sede gradum:
Admissusque tuo, Custos Galilaee, favore,
In Paradisiacos usque vagarer agros.
O quater, atque iterum quater et quantum usque beatum,
Quisquis in his nidum frondibus Ales habet.
Sed nimium hoc: Spes ista aliqua mihi falce promenda est.
Sufficiat, summo stringere summa pede.
Sit satis, o, celeri caelestia prata volatu
Libasse, et tuta mox revolare fuga.
Quod licet, et vitio vacuum est; Ad pauca morabor,
Parque reversuro vix tria verba seram.
Namque salutantis, prima ad viridaria, ritu,
Virgineo dicam xai=re valeque choro.
Forsitan ex illa Castarum gente, vel una
xai=re mihi alternum succinet, atque, vale.
Id grave si credet Catharina, vel innuba Petri
Filia, vel Siculo Lucia clara rogo:
Culpa mea haec fuerit (minus illis florida nostra est
Integritas) At non passim odiosus ero.
De tot millenis Regina Britannica Nymphis,
Ursula saltem una chiliade exciperet.
Post has, Indigetum Violaria docta Virorum,
Priscosque aspiciam, lumina nostra, Patres:
Quos inter Graio fluidus Chrysostomus auro,
Hieronymusque Italo musteus eloquio:
Inde recens iunctum, tot prisca ad sidera, sidus,
Quo Bellarmini purpura sacra flagrat.
Deinde Roseta super, super ebria Sanguine forti
Arva volans, Stephani Saxa videre velim,
Laurentique ignem, et Placidi vocale metallum,
Deinde et bis senis Atria culta Viris.
Ulterius vetat ipse labor, vetat ire periclum:
Nam quodcumque supra est, iam prope Numen habet.
Ut taceam superesse Deum, restare Mariam
(At quanta, et quanto Nomina fanda sono!)
Me Seraphei ignes, Cherubinaque deterrerent
Agmina. Quis tantum Penniger ausit iter?
Has Caeli Larium flammas quis temptet, et ignem,
Ales? In hoc nolim Spinulus esse meus.
Iste dies, Phoebi solito radiosior ortu,
Quem mihi de Supera Sede, Thalia vehit?
Fallor? Iosephi an roseo de Sidere fulget?
Certe hoc, aut simili fulgure, dignus erat.
Hoc, aut vix alio Senior mitissimus astro,
Debuit e terris mitia fata sequi.
O, mihi si liceat placidi Patris ora tueri!
Et dare, et alternis reddere verba modis!
Tunc ego vel Pylium contemnere Nestora possim,
Aut facunda Ithaci spernere verba Ducis.
Nempe! sumus vates aliquid; sumus aethere noti.
Venit enim Elysio dius ab Orbe Faber.
Canities olli venerabilis, et nitor almus;
Vestis, Idumaeo larga fluensque sinu.
Quid dubitem? Iosephus erat; nam laeva securim,
Et perpendiculum dextra magistra tulit.
Ille mihi (ut mollem asstitui pro sede cathedram)
Quid tuus hic (inquit) praeterit Astra labor?
Delicias scribis, Zephyri quas tempora difflant,
Et potes Aeternas perdere Delicias?
Certe equidem perdit, quisquis caelestia caelat [(reading uncertain: perhaps "celat" is meant)] .
Delicias Superum qui canet, ille feret.
Quin aliquid Christi (si spiras Sidera) pangis?
Quin Parvi Lusus Numinis atque iocos?
Deliciae Puer ille meae, castaeque Parentis
Et Flos, et Fructus, Verque utriusque fuit.
Idem etiam Volucrum, dum Infantis bulla sinebat,
Lusibus, alternum praebuit obsequium.
Hoc et chalcographi credunt, memoresque tabellae,
Arte, Calotte, tua, vel, Colaerte, tua:
In quibus extremo digitorum e margine, morsum
Parvula nunc temptat, nunc et omittit, Avis.
Sic mihi Iosephus. Sed nondum dixerat ore,
Quo volui Infantis Numinis acta loqui.
Ergo ego; Ne pigeat (dixi) Mihi discere pulchrum est,
Ne pigeat pleno plura docere metro.
Nescio quid magnum sunt Verba Senilia semper:
Sed tamen in Superis haec quoque Numen habent.
Sic ego Iosepho. Sed laudata [Orig: laudatâ] ille Senecta [Orig: Senectâ] ,
Non barbam mulsit, non tumida ora tulit;
Non veteres iuveni laudes narravit, et annos:
Nam procul a Vero est Gloria vana Sene;
Longius a Nostro est. Hic tantum nixus eburno
Stipite, dimensum cui Faber aptat opus:
Tum surrecturo similis; Mirabimur (inquit)
Dum purus solido curret in axe dies.
Vix ego me capio, et plaudo, pedibusque resulto,
Cum Praetexta subit, Christe tenelle, tua.
Delicias (fateor) dedit et tua grandior aetas:
In dulci quid enim Numine Triste putem?
Sed tamen in Pueri lepor infuit intimus ore:
Omnis enim in minimo plus nitet ungue Decor.
Hoc [Orig: Hôc] oculos traxtique meos, niveaeque Parentis:
Traxisti, quidquid terra, mare, aura, ferunt.
Vidimus (et testes mea sint haec Lumina!) Tutum
Silvestres inter saepe measse Lupos
Praecipue, in terras quando Mareotidas exsul,
Fugit Idumaei sceptra cruenta Ducis.
Ut taceam, quoties Libycos a corpore Soles
Arcuerint Thressae, pensilis umbra, grues.
Ut taceam, quoties monstrosi e gurgite Nili,
Pisciculos iussas hauserit inter aquas?
Nam, simul ac primae demersa est antlia ripae,
Ripa stetit fluido tota referta grege.
Res (fateor) rara est: Piscantem Piscis amabat,
Dum Solem in Puero hoc squamea turba videt.
Sole calent Pisces: ad Solis amoena resultant
Fulgura: Sole palam grex Galataeus ovat.
Dulcius est illud, cupidaeque disertius auri,
Cantatrix Puero quod Philomela dedit.
Novere hoc valvae, novere cubilia guttur,
Guttur ad infantis mobile saepe fores.
Seu Puer in primos flexisset lumina somnos,
Haec sera somnos voce ciebat Avis:
Sive Puer nimium - Eoos vigilaret ad ortus,
Haec docili somnos arte novabat Avis:
Iussit Amor Volucrem hanc turres praeponere Silvis,
Et Satyros cicuri postposuisse Deo.
Sedit et ad laxam saepe ambitiosa fenestram:
Dixit, qua licuit dicere voce, Cape!
Verba fuere, Melos. credamque, haud ficta fuisse:
Libertas fuerat, Sic potuisse capi.
Et certe hoc ipso Turtur sibi plausit honore,
Turtur in ingenua vernula praeda domo.
Ille iocos Nato, et castos faciebat Amores:
Ille dabat diis basia crebra genis.
In laribus comes, et minimo comes ibat in horto,
Atque erat in mediis, quod solet umbra, viis.
Verrenti mediastrinis conclavia curis,
Praebebat famulam syrmate turtur opem.
Idem etiam lapsas, modica inter prandia, micas
Collegit, Domino restituitque suo.
Farra dedi volucri, steriles quondam inter avenas:
Haec domini ad gremium farrea dona tulit;
Granaque selecto tantummodo flava nitore.
Nempe aut nil dandum est, aut Bona danda, Deo.
Finiturus erat, posita de sede levatus,
Sidereumque Senex iam repetebat iter:
Pauca mihi urgenti verba addidit. Inter eundum,
Ibant cum lento concita metra gradu.
Sic mihi sis (inquit) comes, et bene sidera tangas,
O vates, fato non moriture malo!
Si bonus esse voles. Viden' haec Apiaria? (casu
Prostabant nostro cerea tecta lare)
Admoneor veteris, per signa recentia, facti.
Ver fuit, et primis arbor honora comis.
Ah, tenerum et liquidum est quod nunc de Prole recordor!
Ver fuit, et partu sucida terra novo.
Iam Soles ibant, placidisque teporibus aurae:
Surgebant udo gramen et herba solo.
Tunc Silvis vigor est, tunc prima in cortice vita:
Hoc quoque (vix nocuum est) tempore cede nemus.
Exieram. Mecum ille Quadrimulus, atque Securis;
Istanc nostra manus presserat, Ille Manum.
Dum sarmenta cadunt, dorso portanda tenello,
Dum cadit et noster Palma futura labor,
Interea tumulo assedit Puer almus aprico;
Parva mora est, Fascis mox tuus, ecce iacet!
Haec ego dicebam. Zephyri (puto) vernaque flabra,
Vicere hunc. Somno lumina victa dedit.
Nescieram hoc: neque, si scissem, prohibere volebam:
Debuerat nulli blandior esse Sopor.
Deffideram Palmas: operi suus exitus ibat.
Tinniit, en, lenta stridulus aure sonus!
Murmur erat. Curro, virgultaque proxima lustro,
Innumerae propius sentio carmen Apis.
Mox Colli appropero. Mea gaudia, Christe, iacebas:
Te prope, quidquid apum Sicelis Hybla fovet:
Et quot Carmelus, montanaque nutrit Idume:
Omnis in hoc Legio mellea Colle volat.
Pars Pueri supra sopiti bombilat ora:
Pars in divinis visa sedere labris.
Iesule, mi Puer (exclamo) Quid, Iesule, dormis!
Surge, fuge, abde tuum sub Coryleta Caput.
Hei, vae! quam nocuo surgent tibi labra tumore?
Surge, age, conde tuum, in pallia nostra, labrum.
Ille nihil contra. Pulso, post multa, sopore,
Ad me suaveolo reddidit ore, Pater!
Mox, iterum somno dum undantia lumina tergit!
Quid, Pater? Ad vocem hanc, stridula turma fugit;
Mellilegaeque abeunt, unde advenere, volucres.
Scrutor ego, si sit saucius ora Puer?
Nec Vulnus, neque Punctus erat, nec stigmatis index,
Dum, vel Sopitum Numen, adorat Apis.
Serta quoque, et, qua fas, posuit sua liba Tonanti;
Nam Pueri in labris Flos erat, atque Favus.
Sensi ego, cum vigili imprimerem mox basia Nato,
Basia, nulli umquam sucidiora Patri.
Haec mihi Iosephus. tenuesque evasit in auras;
Cumque illo una omnem distulit Aura fidem.
Quis locus Idalio satis est obstructus Amori?
Quae sera sat rigide clausa Cupidinibus?
Haud ita victrici grassatur in obvia flamma [Orig: flammâ] .
Cum semel indomitum Mulciber urit [(reading uncertain: ?)] iter,
Nec tam fulmineo perrumpit nubila lapsu,
Cum Iovis, in terras, ira trisulca ruit;
Quam certo, et celeri, et penitus fixo, improba telo,
Irruit in mentes, transadigitque Venus.
Nec fuga, nec latebrae prosunt. Licet usque recedas,
Semper adhuc Tecum es. Tecum erit, unde flagres.
De Te bella tibi, de te Cypris excitat arma;
Ac de Sponte tua vim tibi saepe facit.
Omnia si desint hostilia, Tu tibi praesto es:
Hostis, quamquam unus, sat tibi multus eris.
Vos mihi, quis [Orig: queîs] castae nimia est fiducia vitae,
Atque animus nullis flexilis insidiis,
Dicite, Nursiaden quid sic flammarit Alumnum,
Ut medias Ignem volveret inter Aquas?
Frigidus exesis pendebat Sub-lacus Antris,
Saxa super, scabris caeca voraginibus:
Torva foris rerum facies, et torvior intus;
Vitasset talem Tisiphone ipsa Specum.
Sed non hospitium hoc defugit Anicia proles:
Ut Genii possent vincere, pugnat Avis.
Ecce nigrans pennis, et furvo ventre volucris,
Et rostro meditans versicolore dolum,
Blandiloquis Merulae titulis, ac nomine, mendax,
Luciferi ad primum sidus, in antra volat.
(Hoc ipso auctorem didicisses fraudis, et omen:
Lucifero quidquid mittitur, in dubio est)
Et nunc illa quidem crebros gyratur in orbes,
Implexo ludens insidiosa trocho:
Nunc Iuvenis pacata ruens depugnat in ora,
Adversa [Orig: Adversâ] fodiens improbitate genas.
Interdum et calido spirat cava sibila flatu,
Inflammans Stygia pectora Casta face.
Sensisses Acheronta nigrum, tectum alite nigro:
Certe Animo vetiti mox caluere foci.
Feminea, ante oculos thalamorum Osoris, imago
Constitit, atque opicis lusit imaginibus.
Emicuit scintilla procax; et, quam fuit Ales
Irrequieta foris, tam fuit intus Amor.
Pro scelus! (exclamat, toto Benedictus ab orbe
Divisus) Fueram Solus; et Altera adest?
Unus in hoc antrum, sine teste et compare veni:
Cur Duo nunc, et (quod non licet) Ambo sumus?
Nec plura, Hirsutis iniecit vespribus artus;
Atque intra sentes se generosus agit.
Hoc semel herois generosus fecerit ausis;
Membraque purpureus tinxerat alba cruor.
Hoc iterum atque iterum repetitis viribus audet:
Iamque fere Corpus, nil, nisi Vulnus erat.
Addidit, innumeris plagas renovare labruscis;
Sanguineo donec rore natavit humus.
Tunc demum in Ventos Merula [Orig: Merulâ] , transque aequora pulsa
Cypride, iam nulla bella movente face,
Victor, in emeritum voces Paeana resolvit;
Sic mihi, sic posthac saepe triumphus eat!
Sic ego; sic pugnet, quisquis mea Castra sequetur:
Non est adversa [Orig: adversâ] fronte domanda Venus.
Non ultro citroque datis haec proelia plagis,
Sed prima constant, in loca tuta, fuga.
Terga Cupidineis, (nec plus) sunt danda sagittis;
Ceu torquet refugo spicula Parthus equo.
Si minus hic opis est, Audete! meoque severi
Exemplo, rigidis pungite membra rubis.
Pro vepribus violae, pro saevis lilia surgent
Sentibus, et fient Vulnera vestra Rosae.
Haec demum ad Superos, certo fert tramite, colles
Semita. Per Spinas surgit ad Astra via.
At tu, quae nostram turbasti, Thai, quietem,
Hostica pacato dum simulacra cies:
I, procul aeternum; neque limina nostra revise:
Proposito abludit tam mala Suada meo.
Noster Amor Deus est, et post hunc Regia Virgo:
I, Venus, i: certum est; Hic [Orig: Hîc] ego firmus ero.
Virgine (quod coepi) mentem in statione tenebo:
Subvertet castos nulla ruina pedes.
Si tamen in Casum urgebis; super ista vepreta,
Ne Tibi succumbam, Concido. Thai, vale!
Venite, et fruamur bonis, quae sunt: et utamur Creatura, tamquam in iuventute, celeriter. * Non praetereat nos Flos Temporis.
Est Arces infra Fabias, turritaque Castra,
Leniter elata pensilis Hortus humo.
Malus ibi, et (si quid memini) socia altera Malus,
Fetibus ista suis dives, et illa suis.
Sed tunc germen erant, et frons sine floris honore;
Nondum ullum induerat sucida Flora nemus.
Aeger ego, alterno versabam incendia lecto;
Febris, in exusto corpore, iura dabat.
Forte fuit pax luce illa, morbique Vacuna:
Suspensi nemoris visere rura, datum est.
Omnia dum peragro, lustroque eademque relustro;
Implicuit lentus tempora fessa sopor.
Procumbo, (incertum est, illane sub Arbore, an illa?)
Iessidae, in manibus, Carmina vatis erant,
Carmina fatidicis Psalmorum exercita chordis,
(Haec Italo Crucius Celtiber ore sonat.)
Exciderant, digitisque Liber, sensusque iacenti:
Quantus eram, in Somno (quod bene vertat!) eram.
Constitit ante oculos (oculos tunc mentis apertos)
Gramineo Chloris conspicienda sinu:
Crine virens, viridique caput Diademate tollens;
Visaque erant eadem, Chloris, et esse Viror.
Quid facis? (invadit blandis Dea verna querelis)
Aut quid in immensas it tua flamma moras?
Rumpe moras; languori obsta: dispesce calores,
Quemque trahis, vadat trans freta Sueca, sopor!
Surge animis! surge et pedibus. Si est cura, valere,
Ante oculos, morbi stat medicina tui.
Tu tantum memor esto, avida [Orig: avidâ] trahere obvia nare:
Per Nares veniet, quae venit, hausta Salus.
Dixit. et abscessit Sopor una, et imago Soporis:
Evigilo; Hinc atque hinc ad latus halat odor.
Halat odor, qualem aut spargant viridaria Paesti,
Aut quem spiraret glaeba Sabaea Notum.
Ut vidi, ut reperi, digitisque implexa diremi
Gramina; Flos tepida, Flos novus ibat humo.
Serpebant (si forte roges, et nomen adores)
Serpebant Violae, veris odora seges.
Hoc satis est. Violas qui dixerit, omnia dixit
Cinnama, et Arabiis balsama messa iugis.
Carpsi ego depopulans; et farsi oculosque manusque,
Et Calathum, et nares. Deliciasque tuli.
Continuo, Febrisque migrat, viresque novantur:
Halitibus Violae spirat et halat Homo.
Fuci, apium pestes, et vos tabani, altera pestis,
In nostrum, vobis quis furor, ire nemus?
Non vos Lex terret, qua, tangi Aliena vetantur?
Solum Hominem furti creditis esse reum?
Vos, quot furta (rogo) claro quoque Sole, patratis?
Quot praedas agitis? Creditis esse Deos?
Creditis, esse aequi memores, et iuris iniqui?
Sed tamen haec aliqua culpa ferenda venit;
At non culpa omnis. Praedari, moris aviti est;
Praedari ex omni flore, quis, oro, probet?
Vos etiam Violam, nemorum inviolabile Numen,
Vos Violam audetis tangere, turpe pecus!
Tangere sed minimum est: Etiam (ne, quaeso, negate!)
Vidi ipse) hirsuto figitis ora labro:
Et plusquam audaci mella intima sugitis auso.
Ei mihi! Quis Violis, quam gravis inde dolor!
Vidi ego, vidi aliquam, sub avari abdomine Fuci,
Exstinctam subito, quae modo tincta fuit,
Tincta colore illo, quo vix caelestior alter
Caeruleo medius purpureoque micat.
Nil ego vobiscum hic [Orig: hîc] , pecus exsecrabile, pugno.
Tantum aio; Ite procul! vertite terga fugae!
Intactas sinite esse meas, utcumque saluto,
Dum Violas Vitam, Deliciasque voco.
Quod si forte meas surda disploditis ira
Pieridas, nec vos docta querela movet;
Iam nunc in longos, per saecula postera, Ianos
Scitote! Et nostra saeviet ira die.
Aut ego vos rapidis mersandos undique nimbis,
O Fuci, o tabani, Pleiade flente, dabo.
Aut ego vos torvis, per Aprilia murmura, ventis
Permissos tradam trans freta Tusca vehi:
Aut tandem in fures caelum omne, Hyadumque ruinam,
Dirasque immittam. Vos fera grando necet!
Si tamen est usquam tantae emendatio culpae,
Emendate; meo dummodo Flore procul.
Sugite (si tanta est, sugendi germen, orexis)
Sugite Colchorum toxica nata iugis;
Sugite per Geticos absinthia lurida campos;
Aut, super urticae spicula, confluite.
Haec sunt Mella, apibus tam degenerantibus, aequa.
Finieram. Illi ineunt murmura: Musa, fuge!
fuit: quem aetas postea confirmatior Mediolanensium Infulae supponere verticem reluctantem coegit. Tunc (Ambrosii Romani, Galliarum deinceps Praetoris filius) in Albano paternae villae violario, fingitur a Nutrice collocatus. Id interim pro vero, exploratoque traditur; Infantilibus illius Labellis, ubicumque tandem somno compositis, Apicularum examen, non sine mellificio, inquievisse. Quae res divinam Viri Eloquentiam praemonstrabat, ut de eo loquitur Ecclesia Romana, in eiusdem officio, die VII. Decembris.
Villa, sed Argolicis praetoria villa columnis
Ardua, ad Albanum stabat opaca Nemus.
Circum hortus, circum irriguo Viridaria prato,
Ausoniisque thymis Gallica mixta thyma.
Forte (suburbano dum urbana negotia Rure
Fallit, et ad silvae frangit amoena, Pater)
Infantem Ambrosium, Veris sub sidere, Nutrix
Sepositum Zephyris arboribusque locat:
Dumque abit, atque redit; pro parvo magna Puello
Vota edit. votis Numina sorsque favent.
Stabant, ecce, cavis numerosa alvearia cellis:
Et quot apes Hybla fert, et quot Hymettus apes.
Intus Concilium Reges de melle ciebant,
Dum populus Violas, dum foris arva legit.
Hic [Orig: Hîc] Puerum ut videre, procul custode, labellis
Suave renidentem, Deliciisque parem,
Continuo Regesque alveis, et turba Ministra
Abscedunt Violis, Ambrosiumque petunt.
Quo, rogo, quo, gens casta ruis? Puerine sub ora?
Ora, corallineis floridiora Rosis?
Ora, Crocum Paestique omnes redolentia calthas:
Ora, et labra, omni sucidiora labro?
Hoc fugere est taedas? haecne illa innupta, Maronis
Cantata ingenio, Vita, torique fuga?
Aut fraus est, aut fallor, Apes. nam infantis in ore
Tam suavi, pro Una, mille habitant Veneres.
Haec ego; sed frustra. non absterrentur ab auso,
Quod caelo capiunt auspice, mellis Aves.
Quidquid Aristaeus, quidquid numerabat Idumes
Doctor apum Samson; qua data porta, volant:
Ambrosiana super pars incuba bombilat ora,
Cetera labrorum pars penetrale tenet.
Prodigio nutrix media intervenit: et amens,
A puero et somnos effugat, et volucres.
Non ita crystallis aurum, carbunculus auro,
Aurorae certat Solis in axe iubar,
Quam nitor Infanti roseus certavit in ore;
Iam tum magnum aliquid, Parvule noster, eras.
Iam tum aliquis Paradisus eras: nam te undique circum
Caltha, thymus, Violae, rosque, favusque fuit.
Tunc quoque cum laetae duplicares oscula Matri;
Oscula deprendit Melle madere tua.
Contigit, ut quadam die fatigatus (Tobias) a sepultura, veniens in domum suam, iactasset se iuxta parietem, et obdormisset: et ex Nido Hirundinum dormienti illi calida stercora inciderent super oculos eius, fieretque Caecus.
inter studia sibi molestam. Negat; in ea quidquam, praeter Tobiae historiam, celebre recenseri posse.
Quid mihi tu, maculis pectus signata cruentis,
Quid, Progne, ingratis obstrepis excubiis?
Sive diem patulo Phoebus protrudit Olympo,
Tu matutina [Orig: matutinâ] stridula voce crepas:
Sive diem fluctu Titan demergit Hibero,
Tu vespertinum garrula murmur amas.
Nempe, ego te vigilem totas ante ostia luces,
Et iussi vitreas perstrepere ante fores?
Nempe, ego te (spretis Philomela [Orig: Philomelâ] , et ruris alauda [Orig: alaudâ] ,)
Accivi, ut cantus ex Helicone Deam?
Tamquam aliquid magnum, tamquam aere parabile, sic te
Tectorum in claro margine prostituis.
Carmen habes (fateor) sed, Quo pede, nescio; Si non
Haec tua Scazontis claudicat oda genu.
Confundis geniumque tuum, tam dissona miscens;
Ingeniumque meum, dum procul arte canis:
Et mea, dum scribo, queritur turbata Thalia,
Destitui numeros, te modulante, suos;
Verbaque succidi, titulique elementa perire.
Debuerat fieri carmen, Hirundo loquax:
Te stridente, statim sublapsa est littera quinta;
Scripta est (ecce, ingens error!) Hirudo loquax.
Hoc [Orig: Hôc] tua garrulitas aspersit crimine pennam:
Quis tibi non pennas vellat utrimque tuas?
Si sapis ergo, Tace, nostroque a culmine migra;
Sub trabe, sub tectis, sub lare, limen habe:
Tecum habita. Quid Solem ambis, vocumque theatra?
Si qua caret plausu, publica vitet Avis.
Tu neque de reliquis aliquid memorabile gestis
Proferre, ex omni gentis honore, queas.
Fabula si cesset, quae Prognen sanguine damnat,
Unica te fastis inserit Historia.
Tu calido innocuum maculasti viscere Caecum,
Tobiasque Bonus, Crimen, hirundo, tuum est.
Da tamen hoc laudi. quid tum? De Milibus una est,
Quam mundo celebrem spurcitia ista dedit;
Quid reliquae hinc referent? Nec Ver facit unica Progne;
Nec Veris faciet Sordida Delicias.