Adm. Reu. Patri MUTIO VITELLESCO SOCIETATIS IESU Praeposito GENERALI. IACOBUS BIDERMANUS.
IAM calores anni prioris in Autumnum flexerant, alteraeque cum Musis induciae in Tusculanum vocabant; cum ego, ne qua ibi desidia bonum otium contererem, sumpsi, HENDECASYLLABOS meos, qui neglectu diutino iam fruticantes, in silvam excreverant, carptim, ut quiqui obuiam stant, sublucare: experiri cupiens, an situs eorum illuviesque si non tolli penitus, certe autem detergeri prius posset; quam eruditissimis oculus TVIS subiicerentur; illosque TV, non nitore quidem omnes, tamen minus solito videres squallere.Quam re quamuis ego spongia saepe, et saepius falce usus eram, subuerebar tamen semper ne actum agerem, et irriti laboris omne pretium decollaret. Ut ut erit; Silvulam hanc, etiam taelem, per ordines certaque interualla libuit disponere; ne velut exleges Hendecasyllabi, hac illac effusi, et fortuito magis (uti erant) enati, quam arte manuque consiti apparerent. Et placuerat primo, versuum ordines ita metari, ut omnes in QUINCUNCEM directi, hanc TIBI intuenti speciem, ceu fucum, obiicerent, quo reliquam Silvae illuviem facilisus condonares. Sed fuit ea in versibus plerisque contumacia, ut tenere propositum per eos mihi non liceret. Igitur QUINCUNCIS impatientes, in has, quod proximum erat, Decades, quasi quasdam decurias coegi: non absterritus omine, quo notam, decimum quemque trahi iam olim ad paenas indidem solere. Nec aliud meritos se ipsi Hendecasyllabi putant: nisi
per Te, Religiosissime Pater, defensi, metu hoc absoluantur, cuius unius favore etiam Elegos meos viderunt, cladi nuper subductos, vitam retinuisse: ut ipsi nunc eadem usuros fortuna se sperent, si TIBI, TVAEQUE fidei, aeque ac prius illi, commendentur. Epistolam brevem, grandibus votis obsigno: et TVAM Paternitatem nobis, bonoque publico longum vivere, dum Caelo aeternum vivat, etiam atque etiam opto. E Collegio Rom. Kalendis Quinctilibus. M. DC. XXXIV.
SYNOPSIS LIBRI PRIMI.
1 Tusculanum, seu Amoenitas vernans.
2 Campanum, seu Vesuvius flagrans.
3 Lauretanum, seu Domicilium volans.
LIBRI SECUNDI.
1. Classicum S. Hieronymi.
2 Nauticum S. Petri.
3 Aulicum vitae Ambitiosae.
4 Panegyricum vitae Modestae.
5 Palaestinum Godefredi.
6 Bellicum Tillii.
7 Tragicum generis humant.
LIBRI TERTII.
1 Genthliacum, de Christi Natali.
2 Bucolicum, de Christi Mapali.
3 Basilicum, de Christi Stella.
4 Cygneum, Simeonis.
5 Querulum, B. Virginit.
Qua de collibus uvidis superbam
Spectant TELEGONI vireta Romam,
Hic omnes ego GRATIAS perennem
Cum Musis puto collocasse sedem.
Non illis plaga praeferatur illa,
Quae Permesside temperatur unda:
Non Cyrrhae iuga, non gemella sese
Tentent culmina comparare Nysae.
Et Campania possit ipsa victas
Horum deliciis putare Baias.
O Tempe mera! Quis lares in istis
Non optet sibi collibus! Sapisti,
Lucullo praeeunte, quisquis isto
Quaesisti tibi praedium in vireto.
Et tu maxime Romuli nepotum,
Quot sunt, quotque fuere, tu Sapisti,
Qui villae celebrata Tusculanae
Septenis iuga montibus Quirini,
Villisque omnibus, omnibusque clivis,
Roma vix patiente, praetulisti.
Hic caeli facies serena nullis
Turbat nubibus ora; Siriosque
Blando frigore temperat calores.
Hic regnant Zephyri, iubentque saevas
Ventorum (licet Aeolus repugnet)
Totis cedere finibus procellas.
Hic ver assiduos virente pingit
Et florum, et fruticum colore campos:
Et potum Bromius pluente semper
Autumnum videt ebriumque praelo.
Phaeacum nemus erubescit; et se
Victum iudice confitetur orbe.
Cedunt aemula, respuuntque famam
Maiorem, biferi Roseta Paesti.
Et vernam iubet Hybla delicatae
Longe cedere gloriam Triquetrae.
Quin ipsa aurea poma, fabuloso
Servantur male tuta quae Dracone,
Spernunt Hesperides, nemusque nota
Felix arbore, deserunt Sorores.
Nam qualis nemorumque frondiumque.
Illic spargitur umbra? perque laurus
Quanto murmure ludit aura? perque
Proceras fragor ambulat cupressos?
Vix lucos mihi divites, et hortos,
Et myrto tenera, brevique buxo
Praetextas vacat areas, torosque
Confertis numerare cum rosetis:
Sed pomis ibi pendulis gravatos
Mirari iuvat hinc et inde ramos.
Vix Pomona capit tot ipsa totis
Campi delicias sui canistris.
Hic Afri tuberes; et advenarum
Prunorum genus: hic amygdalorum.
Hic ex Armeniis petita pratis
Miro poma sapore blandiuntur.
Hic de Perside noxia, paterni
Mala immunia prodeunt veneni.
Illic Appia Claudiis, et illic
Contendunt Amerina cum Volemis.
Quid ficus ego iam, quid appetita
Infanti melimela? quid trecentas
Et mali memorem, pyrique formas?
Hic miscentur Apyrinis Olivae,
Hic lanugine cum Cydoniorum,
Flagrat Citria turba: Punicisque
Stat vicinia purpurata granis.
Circum, Mespila, Sorba, Mora, Baccae,
Plebeium genus: alteraeque mille,
Et frugum. et fruticum, arborumque formae.
Mox vites (patrimonium Lyaei
Immensum) modo pensiles ab ulmis
Occurrunt, modo ridicis ligatae,
Plenae versicoloribus racemis,
His liventibus, his rubore pictis,
His fusca latitantibus sub umbra.
Quas cum videris aestimator uvas,
Illis tu neque Lesbias, nec agro
In Chio genitas, nec in Caleno
Possis vitibus anteferre vites.
IX.
His in collibus, inque Tusculani
Formoso meditullii umbilico
En, rerum domini, et togata Martis
Gradivi soboles, Patresque sacro
Clari murice, quanta cum superbis
Omnes atria moliantur aulis?
Passim cernere te putes tot urbes,
Quot cernis iugo in unico penates.
Vasta mole solum premunt, et altas
Terrent culmina celsiora nubes.
Illo a vertice, cernis, ut relucent
Insignes genio Draconis arces?
Lydas intus opes, et eruditis
Quicquid vel color artifex tabellis,
Vel caeli labor Attici futuris
Mirandum Statuariis reliquit:
Vel Cimelia sumptuosa raris
In Regum penetralibus recondunt;
Vel toto quod in Orbe habetur, una
Id monstrat placidi Draconis aula.
Hanc arcem, tumulo e minore maior
Spectat Regia: cui Neroniana,
(Quamvis aurea, siderumque certos
Aequis passibus aemulata cursus)
Vel primas daret aula, vel secundas.
Hac triplex via, tonsili cupresso
Praetextas aperitur inter umbras,
Et scenae seriem explicat virentis:
Quam spectans procul, arbitrere, pictis
Trinos surgere parietes tapetis.
XII.
Tum porro riguas videbis undas
Omni ludere parte; quas rotatus
Per Montis iuga Tusculana, fracto
Cogit murmure commeare rivus.
Donec per tacitas subinde rimas.
Arcanis tubulisque fistulisque
Absorptus liquor, abdito parentis
E terrae iubeat sinu renatas
Magno faenore, et hinc, et hinc, et illinc
Centum faucibus exsilire lymphas.
O miracula fontium! quot artes!
Quot lusus temere iocantis undae?
Non illos Thetis ipsa, Tethyosque
Quotquot sunt, fueruntque eruntque, Neptes
Omnes omnibus aemulentur undis.
Hac, ima (viden?) imber e caverna
Quanto se levet impetu? gravique
Sub terrae impatiens sinu Typhoeus
Quantis faucibus hiscat, ut refusas
In caelum iaculetur usque lymphas?
Erumpit fragor improbus. Minari
Titanas Superis, et arma ruptis
Instaurare putes resumpta vinclis;
Iussosque Aeolia furente circum
Ventos stridere, murmurare nubes,
Et rupes tremere, et crepare cautes;
Et Caelum fremere, et tumultuosos
Mixta grandine provocare nimbos,
Et confundere turbines, et auctis
Iam iam fulmina parturire flammis.
XV.
Ille autem, validos anhelus astris
Qui labentibus admovet lacertos
Caeli baiulus, ut recurvus ampla
Subiectos humeros fatigat urna?
Supra sidereus fatiscit Orbis,
Et centum pluit imbribus. Sed infra
Durus durat Atlas, et usque sudat,
Dum centum madet imbribus: Nec illi
Usquam est Spongia, qua sibi fluentem
Vultu tergeat humido liquorem.
Qua vero teretem locus repandi
In formam sinuatus est theatri,
Hic in marmore rustico monaules
Cyclops accubat, obstrepente lympha.
Luditque et digitis rudem pererrat
Cantor grandibus absonus cicutam.
Hac sese probat arte; et insecutas
Mulcet carmine barbaro bidentes.
Auscultat Galatea; nec marinae
Raucum audent melos improbare nymphae.
Sed nec pars Caveae sinistra nullos
Fontana facit accinente ludos.
Nam Chiron ibi saxeus, bimembri
Monstrum subiicit obvium figura.
Huic vocalibus incitata lymphas
Mugit buccina: qua sonare totum
Venatu solet Algidum; suisque
Dum silvis homo quadrupes, et undis
Suspensa imminet ungula, canoro
Exterret Dryadas, ferasque cornu.
XVIII.
Haud longe, patula natante concha,
Ludunt Naiades; et maris peritae
Nec fluctus metuunt suos, nec imbres;
Sed laetae gelido alvei lavacro,
Tendunt insidias; et advenarum
Stantem comminus hospitumque, ludo
Dum securi inhiant, repente totam
Nimbis grandibus obruunt coronam.
Rident Naiades interim: inque vasto,
HOC, clamatur, HABENT, HABENT, theatro.
At circo in medio, iubatus ungues
Adversum Leo figit in Leonem.
Stringit bellua belluam, furensque
Tergum vulnere mutuo cruentat.
Quae dum praelia curiosus hospes
Explorat propior, probatque pugnae
Mirandae speciem; repente bellum
Pacto faedere belluae remittunt:
Et versae utraque in hospitem, refusis
Ultricem glomerant aquam procellis.
Hic frustra refugus parabis udae
Spectator pluviam cavere luctae:
Sudabis madidus, velut Pelasga
Exires pugil unctus e palaestra.
Ridebunt Socii, et metum exprobrabunt
Effusis tibi Panicum cachinnis,
Qui saxum fugias, merasque pictae.
Formides pavidus minas leaenae.
Vix tantum rediens meridiana.
Venator maduisset ex Arena.
XXI.
Vos vero (nec enim silebo) mille
Instructae latebris, dolisque mille,
Vos, scalae memorabiles, quis hospes
Tam cauto pede callidoque, vestros
Speret posse gradus, et illa caeci
Tot discrimina tramitis, tot astus,
Totque evadere lubricos meatus,
Quin aspergine ter quaterque, et ultra
Lustratus madeat, suasque fusis
Miretur fluere imbribus lacernas?
Fallaces male subdolique calles,
Nulli impune meabiles! Sinistra
Ac dextra [Orig: dextera] feriunt; supraque et infra;
Et retro insidias locant, et ante,
Aeque et comminus eminusque saevi,
Omni parte nocent: nec impeditis
Placati pedibus, nec incitatis:
Occurrunt subeuntibus; sequuntur
A tergo refugos: et hos, et illos
Eludunt subitae, ac morantur, undae.
Et vos, quae geminum arduis Columnae
Miscetis prope nubibus cacumen,
Vos, quae vertice prodigo iocosos
Altum cogitis exsilire fontes
Et vertigine lubrica rotatos
Maeandri in speciem meare rivos,
Quo vos nomine vultis ut salutem?
Ad Gades ego si ultimas viderem
Vos consistere, dicerem gemellas
Aequis laudibus, Herculis Columnas.
XXIV.
Si taedas ibi fumidas, et umbris
Circumstantibus intuerer ignes;
Auderem Pharias vocare Turres:
Sin Campos ibi Martios: vocandam
Hanc, Traiane, tuae, hanc tuae putarem
Antonine, ego Cochleam Columnae.
Nunc, rorem quia divitem, latentes.
Per venas prope mille; perque rimas
Sudatis mihi mille; qua licebit,
SUDANTES ego vos vocabo METAS.
Quas porro laris intimi recessu
Quas spectamus opes? Cubili ab uno
Totam disce domum; domum elegantem
Et cultam, Superi? Editur bivertex
Clementi tumulo iugum; quod ima
Dum praeceps ferit ungula caballus,
Exultant latices, ruuntque caecos
Non caeco tamen impetu in Canales:
Et quaqua insinuantur, erudito
Rupem implent Heliconiam susurro.
Circumfunditur agminis canori
Ter ternus chorus: Ipse tam modesto
Phoebus Pierias sedere vultu
Nunquam viderat antea sorores,
Laetentur licet, incinantque multa
Armatae citharaque tibiaque,
Et testudine tinnula, novenae
Spirantes anima latente, Musae.
At Paean sedet arbiter, iocante
Tractans barbita temperansque plectro.
XXVII.
O mendacia, pulcriora veris?
Quis saxis regit artifex in illis
Tot sensus animasque? Quis diserta
Mutis ora tot indidit figuris?
Lymphis, ecce, docentibus, iocantur
Et cantant fera saxa! Quis magistris
Hoc esse ingenium putasset undis?
Vates Thracia moverit canendo
Quondam marmora; Tusculana possent
Ipsum marmora nunc movere Vatem.
Longum sit modo prosequi colores;
Et pictas ibi fabulis tabellas.
Hic Pythona suis ferit sagittis,
Et morti litat hostiam; Insolentes
Hic arcu domat arduo Gigantes;
Hic victum cute Marsyam renudat;
Hic Graias peritura per carinas
Fundat Moenia Phoebus: inde mille
Et mille altera. Diceres in ipsis
Verum vivere Pythium figuris.
Quo iam, quo remeare delicati
Me postliminio iubetis Horti?
Iam pomaria vestra, iam roseta,
Et Xystos ego et ambulationes
(Et quae non ego vestra?) curioso
Dispexi prior attigique vultu:
Succumbunt oculi, dolentque fessos
Ad miracula tot labare sensus.
Accingar tamen. Ire si recusant
Ultra lumina; gestit ire penna.
XXX.
Qua lauru via tonsilique Myrto
Centum intersecat areas, levesque
Circumdat topiariis arenas;
Surgunt frondea monstra; nunc Chimeras,
Nunc Hydras imitata, nunc pavendos
Massyli dominos iugi Leones:
Mentitos ibi Simios; ibi acres
De propagine myrtea molossos.
Occurrat lepus; insequi solutis
Hos credes ibi vertagos habenis.
Pennatum genus alites, iisdem
Mirandum fabricant larem viretis.
Stant illic Aquilae, irritum minatae
Formidantibus impetum Columbis:
Eoos ibi psittaci colores,
Et plumas viridi occulunt cupressu:
Hic Cygnus patrii immemor Cyaci
Servat myrtea saepta: Thraciaeque
Instant excubiis grues; et arcent
Nocturnas subeuntium rapinas.
Sed Cygnos super et grues superbo
Fertur syrmate Pavus; ac virentes
Fastu circinat ampliore pennas:
Vix bellam magis in suo videre
Iuno se meminit cliente formam.
Tum, denis sibi saeculis superstes
Nido se locat in ferace Phoenix;
At, non Assyriis petita campis.
Substernit sibi tura: Tusculanas
Per myrtum redigendus in favillas.
XXXIII.
Haec dein, haec, Siculo quis alter Astra
Expressit radio Senex? Perita
Per myrti cuneos vagatur umbra,
Partiturque diem, notatque lapsas
(Dum lento peragrat vireta passu)
Ortae lucis et occidentis horas.
O quas delicias amoena tandem
Profertis, iuga? Myrteas iubetis
Vobis prodere lineas, in ipso
Quid Solis faciat quadriga Caelo.
Nec te praetereo, dolosa centum
Maeandris via; quae virente lauru
Fallaces trahis impedita gyros;
Et flexu irremeabili trecentas
Decepto obicis advenae latebras.
Iam vertigine, iam laborat hospes,
Dum gressu ambiguo has et has et illas,
Spe tentat nihil annuente, porta,
Cessa: aut fabula, si nocebis ulli,
Cretei nova differeris antri.
Quanquam non gravis error est, amoeno
Longum etsi vagus ambules in horto.
Non hinc obvius it minante cornu
Minotaurus, inhospitale monstrum:
Sed spectator amicus innocente
Errantem placide excipit cachinno.
Post, lino duce, vel favente nutu
Educet patulas ad usque portas,
Et gratabitur. Ipse tu sequentes
Risu consimili obrues amicos.
XXXVI.
Haec monstrant sinu in inclito, intimoque
Complexu memoranda Tusculanae
Haec et milia plus ducenta villae.
At vicinia qualis? Hinc frementes
Tyrrheni videt aestuantis undas,
Et Neptunia regna; praepetesque
Praeter litora navigare puppes.
Hinc valles riguas; crepidinesque
Vestitas cytiso; virentiumque
Altrices nemorum tuetur oras.
Quid, Luculle, tuos deinde narrem
Clausos vallibus integris, at aulis
Immensis aviariisque Turdos?
Quid colles ego mille? quid propinquos
Dicam, culmina fulgurita, montes?
Hic de vitifero iugo Catonem
Ostentat sua villa, Porcioque
Nomen nobile iactat umbilico.
Hic Praeneste iacens, et uda Tibur
Graii moenia respicit Catilli.
Illic eminet Algidum, suisque
Patrum proelia narrat inquilinis:
Crebrosque Annibales Amilcaresque
Et Poenos sonat advenas, ut armis
Parvos excitet Africis Nepotes.
Illic CRABRA suum strepente pergit
Marcum quaerere Tullium susurro,
Et suetos vaga permeat canales,
Qua quondam Ciceronis eruditas
Noto murmure recrearat aures.
XXXIX.
Quid Celsum Hippolyti nemus; Cavique
Prolixe repetam theatra Montis?
Regillosque deinde, Virbiosque
Albanosque lacus? Deinde Campos,
Et campos, ubi Roma se iacentes
Attollit super urbium ruinas?
Non, si Smyrna suas mihi, suasque
Nectat Mantus, duplicetque laurus,
Hos unquam mea si Camena dignis
Speret versibus exsequi colores.
Unam in laudibus unicamque tantis
Mirantur iuga Tusculana labem.
Nam colles ita nobiles, quid, oro,
(Da vati veniam, Latina pubes)
Quid colles ita nobiles merentur,
Ut, cum Roma negotiis solutis,
Autumni properantibus Kalendis,
In colles solet ire Tusculanos,
Dicatur (pudet) in iugis tam amoenis,
Illo tempore velle RUSTICARI.
Qui mundi faciem labantis, una
Omnem cernere quaeris in tabella,
Qua Iudex piceos supremus imis
E fornacibus, evocabit ignes,
Et, flagrante solo poloque, iussas
Arsurus ruet orbis in favillas:
Non tu Parrhasii tibi colores,
Nec Coi pete lineas Apellis;
Succumbet manus artis. Unus illos
Depinxit melior VESEVUS ignes.
Hic Campana feras ubi procellas
Frangunt moenia, patriique Siren
Nullas aequoris expavescit iras;
Fecundi iuga delicata Montis
Stabant nuper; et undique explicato
Monstrabant mera Gargara umbilico.
Vix omnes poterat domare fessus
Prelis innumeris Lyaeus uvas:
Nec messas segetes arata tellus
Ullis siverat horreis recondi.
III.
Nunc squalet locus: invenusta turpi
Sordet forma situ: favilla campos
Infelix operit: revulsa nudum
Implent marmora degravantque collem.
Non umbrae nemorum suas opacant
Suetis quercubus arbutisque valles.
Maeret vinea, desitosque cessat
Notis quaerere vitibus racemos.
Et flaventia culta,cum crematis
Exspirasse dolet Ceres aristis.
Stat vicinia pallida, et sepultas
Alto rudere conspicatur urbes:
Auditasque coacta iam revolvit
Derisi toties minas Camilli:
Cui quondam sopor insolens, beatis
Campani maris accolis, paratam
Hanc monstraverat imminere cladem.
Sed Cassandra fuit: fidemque vates
Tunc demum meruit, peracta post quam
Seris fabula cladibus probavit.
Nam Brontes Steropesque cum relicta
In fines Italos migrasset Aetna;
Mutatos ibi Lemnius caminos
Instruxit faber: et suam reperto
Incudem sibi fixit in Vesuvo.
Hic adstare Pyracmona; et ducentos,
Fratrum immania monstra, fabricandis
Insudare iubet Cyclopas armis.
Certant follibus; aereique vastos
Lassant pondere mallei lacertos.
VI.
Hinc urbes tremere; et labare turres;
Et mugire solum; suasque ruptis
Caelo ostendere faucibus cavernas.
Nec se dura tenent Cerauniorum
Quin nutent iuga; territisque rupes
Cum radicibus Alpium vacillent.
Surgunt aequora; turbidoque lassae
Motum in gurgite sentiunt Carinae:
Et Thetys stupet ipsa, refluosque
Mutati maris expavescit aestus.
Septenos ubi terror iste soles,
Et noctes totidem, tremente curvo
Circum litore, saeviit; fragores
Ima Vesuius addidit caverna;
Quantis vel tonat aethra, cum rebelles
Terret fulmine Iuppiter gigantes:
Vel quantis reboant Tubi, nitrata
Farti grandine, missilique plumbo,
Dum celsas, face subdita, iubentur
Aut urbes quatere, aut ferire turres.
Sensit Parthenope; et venire terris
Fatalem rata sontibus ruinam,
Damnavit solitos palatiorum,
Quos tanti modo fecerat, penates,
Auratasque trabes perosa, et ostro
Praetextum Babylonio cubile,
In campos, pede libero, refugit.
Nec soles ibi noxios, nec ullas
(Sub dio licet excubans) retecto
Infestas capiti putavit auras.
IX.
Quam magnae metus est magister artis?
Quondam usi laquearibus politis,
Et pluma thalamis calente fartis;
Nunc formidine perciti, pruinas,
Et flantes gelidi Decembris audent
Nudo corpore susstinere ventos:
Nec densos hiemantium verentur
Astrorum,nemore in paatente, nimbos.
Cedat Porticus, et Lycea cessent:
Maioris metus est Magister artis.
Haec montis ioca prima, Lemniaeque
Urbs praeludia vidit officinae:
Nunc ad Seria barbaros Sicanus
Hortari faber occipit Cyclopas.
Cessa illos, faber, incitare, cessa;
Iam fecere satis superque; in ipso
Plus quam Seria prodidere ludo.
Sed vota irrita. Malleos tot inter
Incudesque Vesevus et caminos,
Surdis reppulit auribus querelas.
Nondum desierat movere Tellus,
Et iam ruptus apex hiante coepit
Nimbos fundere turbinesque rictu.
Nunquam taetrior inquinavit Astra
Diri montis hiems. Nigrante caelum
Fetae pulvere sustulere nubes.
Versos in cinerem fuisse montes,
Et cunctas nemorum arbores, et ima
Terrae viscera diceres, in unam
Flammis acta furentibus, favillam.
XII.
Ter denos sine Cynthio peregit
Tellus caeca dies; ter ipsa denas
Egit Cynthia feriata noctes:
Cum saevi chaos interim barathri
Feto e gurgite pergeret perennem
Atri spargere pulveris procellam;
Quae sublimibus elevata pennis,
Mox praeceps ruitura, inauspicatam
Campis omnibus, omniumque coepit
Cladem moenibus urbium minari.
Nec contenta metu minisque; veras
Naturae Cinis apparat ruinas:
Dum totos, super intonante nimbo,
Campos obruit, et fatigat urbes;
Atque arces sepelit, tegitque colles;
Aequat pulvere bulliente Valles;
Impletque aequora, subruitque turres.
Sentit gurgite Proteus sub alto
Funestos cineres: suumque versis
Miratur pecus aestuare in undis.
Vulturnus calet; uritur Salerni
Radens arva Siler: gravique Sarnus
Illapsae pluvia tepet favillae:
Fumantemque novo vapore Liris
Umbrosae videt alveum Maricae.
Tyrrhenae iuga sentiunt Minervae;
Et notus lituo tubaque collis
Diri pulveris albicat pruina:
Surrentum timet, oppidumque ductis
Cui nomen Capys indidit Colonis.
XV.
Vincet fama fidem. Remota toto
Tellus aequore sensit; et Vesevi
Fumos Illyris ora, flammeosque
Excepit, gremio abnuente, ructus.
Iam Byzantius Italum pavebat
Noti pulveris inquilinus imbrem:
Atque hinc territa Sestos, hinc Abydos
(Distaret licet haec et illa) prisci
Nondum oblita periculi, timere
Flavii saecula coeperat Secundi.
Hic quamquam sola transmarina tantus
Pervasit timor; impetu propinquas
Maiori Cinis est adortus urbes.
Nam qua Parthenopeïae superbam
Sebethos lavat hospitam clientae,
Instabat vehementior: domosque,
Turresque, trepidosque sulfurata
Ibat grandine perditum inquilinos.
Urgebatque cavos, et ampliores
Vexabat Stygis officina folles.
Haud passus mala diriora nubem
Intentare Metus; sibi patronum
Caelo devocat annuente Civem.
Nec segnis patriae tulit vocanti
Magnus civis opem: Minisque sacrum
Obiecit caput advenis, et iras
Casuri Cineris repressit una
Visi sanguinis aestuantis urna,
Mox elanguit imber, et coactae
Urbem offendere desiere nubes.
XVIII.
Postquam hac parte repressus est Vesevi,
Quamquam sero, furor, nocere iactis
Coepit, pondere grandiore, saxis,
Quam quanta Aemonio ferunt in antro
Conserta Lapithas rotasse pugna.
Vix olim Borea furente suerunt
Arentes paleae, levesque cassi
Iactari tunicae altius lupini.
Indignantur aves, volare nullis
Saxa ingentia sublevata pennis.
Dum fessi tamen improbo laborant
Ultra tendere pumices volatu,
Usque a nubibus arduis in imas
Horrendo recidunt fragore valles.
Nec solas ibi proterunt myricas,
Aut lentas pede debili genistas;
Sed vasto simul ilices, et altas
Vertunt pondere subruuntque quercus.
Nil immune sinunt: caduca totos
Sternunt fragmina diruuntque muros.
Ex alto mare caerulum relapsos
Haurit gurgite territo molares;
Et saxis vada rupibusque vastam
Impleri timet advenis lacunam.
Longinquas etiam insolens vagatur
Funesto lapis impetu per urbes:
Et Nolam volat usque, et usque Cumam,
Baianasque crepidines; et ultra
Gargani latus Apuli: una pratis
Strages omnibus, et ruina silvis.
XXI.
Egesta cinerumque pumicumque
Tanta mole ruentium, putari
Exhaustae potuere plus trecentae
Magnorum quoque montium fodinae;
Nec dum unius erant. Tumultuari
Pergit Vesvius; uberemque laxat
Plura in damna sinum; novasque feto
Pestes fundere gaudet umbilico.
Vix est Lerna feracior, tot una
Quamvis monstra repullulent ab Hydra.
Nam vertex ubi Montis ominosum
Immensus sinuatur in barathrum,
Undantes ibi Mulciber liquatis
E fornacibus egerebat ignes.
Horresco meminisse! Sulfurata
Flammantes face gurgites, ab alto
Ebullire iugo, viasque fusis
Cunctas vidimus occupare flammis.
Mutatum mare crederes, et udas
Ardenti pice conflagrasse lymphas.
Mox septena lacus, natante flamma,
In divortia diditus, citato
Per praeceps ruit impetu: igneosque
Curvatis abit alveis in amnes.
Sic flexis Phrygiis vagatur arvis
Maeander; dubiasque et hac et illac
Curvo litore defatigat undas;
Quamquam innoxius hic, suasque solis
Ripas alluit abluitque lymphis:
Saevit noster, inaestuatque flammis.
XXIV.
Si linguae mihi centum, et ora centum,
Et vox ferrea suppetant, secutae
Dum narrem tragicum ordinem ruinae;
Narrandam, neque tanta vox, ad omnem,
Nec linguae sat erunt, nec ora, cladem.
Hausit flammeus, et voravit, amnis
Silvas, moenia, tecta, templa, turres,
Atque armenta boum, et greges bidentum,
Et currus, et equos, et innocentes
Cum turba sene, matribusque, cunas.
Nulli perfugio locus. Sequuntur
Omni parte vagi, et minantur, ignes.
Hic instant properantibus, pedesque
Captos glutine flammeo morantur:
Hic adversa ruunt: et hic sinistro,
Hic dextro latus ambiunt camino:
Ardent omnia. Forte imago talis,
Aut vix talis erat, vagante quando
Quadriga Phaeton abominatos
Terris tristibus invehebat ignes.
Quid Pagos ego nobiles, quid Urbes
Has prolixus et has querar, sub illo
Candenti positas natasse rivo?
Hic Resina iacet; iacetque Massa;
Hic et Rura Georgii, sepultos
Secum arsisse suos dolent colonos.
Et tu Porticus, invidenda cultis
Hortorum nemorumque tot viretis,
Iam Fontes tibi, iam tuas iisdem
Tecum delicias tegis favillis.
XXVII.
Sed vos, quae paribus gemella fatis
Et consurgitis oppida, et peritis,
Quis devinxit Amor? Nerone quondam
Cum nutante solo Vesevus idem
Campanos quateret; peristis ambo.
Cum rursus iuga per fragosa dirum
Opplorante Tito rotaret amnem;
Vos una cecidistis ambo. Iamque
Dum saevit lue tertia Vesevus,
Una ambo sepelimini ruina.
Heu, qualem dedit abstulitque, vestrum
Vulcani rabies utrique, formam.
Pompeios ibi nuper, et superbi
Circumstantia videram Herculani
Templa, et compita, et atria, et plateas,
Et fastigia turrium, et sacella;
Nunc vestigia nulla, nulla amoeni.
Cerno signa loci: sed hinc superstes
Solum est nomen, et inde campus; in quo
Pompeii steterunt et Herculanum.
Cognatas ubi litori propinquo
Evanescere vidit aequor urbes,
Retro a litore noxio recurrens
Nudavit vada, gurgitemque siccis
Calcandum patefecit usque plantis.
Tum partu celeri novas ab ipso
Nasci vidimus insulas profundo:
Et siccum in medio carina portu
Fundum contigit, hinc et inde iussas
Neptuno procul avocante lymphas.
XXX.
Suffecit tamen alteras repente
Mons iratus aquas; vadumque misso
Texit flumine; et integro solutos
In portu iubet innatare lintres.
Namque, ut desiit oscitante rictu
Crudae viscera rupis, et favillas,
Et flammas vomere improbas et ignes
Ructari satur; institit cruentus
Demum faucibus ebriis, recoctos
Undae fundere pestilentis amnes.
Hi, quicquid neque saxa, nec favillae,
Nec terrae tremor antea, nec ignes
Funesto violaverant camino,
Demersere lacu. Vagantur arvis
et bacchantur aquae: novisque villae
Et magalia navigant in undis.
Quaque in pascua bucerum solebat
Quondam exire pecus, virentiumque
Umbras visere collium; hic natantes
Alto in vortice mugiunt iuvencae.
Nunquam Danubii fluenta, ruptis
Quamquam pontibus evagata, Rhaetos
Tantis cladibus obruere campos
Nec tam praecipiti Padus Togatae
Percurrit sata Galliae tumultu,
Vicinis ubi ab Alpibus solutae
Descendere nives; suumque cogunt
Hibernae fugere alveum pruinae.
Mons unus, simul et lacus,et amnes
Et Ponto peperit stupente Pontos.
XXXIII.
Tam saevos inimica dum theatro
Alternant iuga lacrimante ludos;
It clamor populi; suisque caelum
Obtundunt miserabiles querelis:
Pars ambusta, manus ad astra tendunt;
Pars oppressa, gemunt: Favilla multos,
Multos saxa tegunt relapsa. Tentant
Hi, sperare fugam; fugamque in ipsa
Amisere fuga: hi, moram in paterno
Dum nectunt lare, repperere mortem.
Vox confusa sonat; Iuvare fratrem
Dum frater cupit; Hic suum nepotes
Lamentantur avum, hic soror sororem,
Hic hospes dolet hospitem; Maritus
Uxorem; Sociius vocat sodalem;
Infantem trahit impedita mater,
Et grandem soceri gener senectam;
Haerentque alter in altero, et laborant,
Ignari quid agant; opemque cuius
Supremam Podalirii fatigent.
Ecce autem! Puerum Camilla, flammis
Iam tergo minitantibus, trahebat,
Nusquam certa viae: Sed aequa, iniqua,
Dum percursat anus, viam praealtis
Pendens rupibus abscidit crepido,
Praeclusitque fugam. Tenemur, inquit,
Hic flamma perituri, et hic ruina.
Sunt utrinque metus; sed hinc minores.
Sic effata volat: suumque celso
Desertum in scopulo abicit nepotem.
XXXVI.
Converso tamen inde ad astra vultu,
Hunc, Iosippe, ait, hunc tui gemellum
Commendo tibi nominis clientem:
Illi tu pater esto; cui Camillam
Terror reddidit improbus novercam.
Inter dicta, fluunt ruuntque flammae,
Et campos populantur. Ipsa anhelans,
Quamquam grandis anum retardat aetas,
Effugit tamen. Additas putares
Fractis viribus a timore pennas.
Ad ripas ubi venit, eruditis
Quae Sebethidos alluuntur undis,
Tum facti memor, institit relictum
Seris poscere lacrimis nepotem,
Iam flammis rata mille, turbinumque
Haustum mille furentium procellis.
Infelix anus, inquit, hoc salutem,
Hoc, quaesisse, fuit? Noverca nunquam,
Quod feci, facit. Hac per innocentem
Quinquennis pueri exii cruorem.
Haec secum, illacrimans: Et ecce! Notam
Haurit continuo Camilla vocem:
Attollensque oculos, supra virentes
Cernit stare crepidines ephebum.
Quid monstri, DEUS, inquit: An videntem
Eludit sopor? An Vesevus egit
Huc, Iosippe, tuos venire manes?
An flammis ego te erutum recepi?
Agnosco, meus es, ruensque passis
Servatum caput occupat lacertis.
XXXIX.
Tum narrare nepotulus, ruentes
Qua felix ope fugerit caminos,
Quaque ad fluminis alveum, viai
Per compendia venerit quadriga.
Nam forma senioque me verendus
Cum diro in scopulo videret heros,
Flentem sustulit: et manu prehensum
Torrentes super igneos, et atra
Fumantes pice vortices, ad istas
Perduxit validum integrumque ripas.
Hic se, nescio quo, repente ductor
Subduxit meus, ille, cui tuendum
Me paullo ante reliqueras; idemque,
Quod nomen mihi proprium est, et ipse
IOSEPPI sibi dixit esse nomen.
Haec narrante nepotulo, Camilla,
Quamquam rustica, Caelites, periclis
Vos soli hanc, ait, hanc meis profecto
Vos portastis opem. Minentur ignes:
Iosippus dabit invocatus undas.
Vidit Nola suos et ipsa ludos:
Cum,stagnantia per vireta, parvas,
Nequicquam lacrimantibus propinquis,
Raptaret violenta lympha cunas.
Lactentem sopor altus occupabat
Iniectis ibi fasciis alumnum:
Et Syrtes per, et obices, et algas,
Ignarum, neque gurgites marinos,
Nec fluctus, nec inhospitas videntem
Iactabat furor Aeoli, procellas.
XLII.
At navifragus interisse, centum
Per discrimina, debuisset infans,
Ni Typhis melior peritiore
Vitasset vada vorticesque remo,
Donec poneret ipse vagientem
Tutis instationibus carinam.
Hoc, credo,Remus,hoc remi gemellus
Tuscum remige navigavit amnem;
Hoc Moses duce, nare per cruenti
Illaesus potuit fluenta Nili.
Dum plangit domus, orbitasque matris
Infelicibus exprobratur undis;
Ibat forte metu soluta plebes
Vicinum nemus, inviosque lento
Lustrabat pede Silvulae recessus,
Rerum ignara: Sed ecce destitutae
Densa inter nemoris vepreta cunae;
In Cunis, Puer: innocente risu
Qui saevos gemitus frementis undae,
Censebat ioca blandientis aurae.
Haec lactentibus obtigere pupis:
Non idemfavor in viros.Tenebant
Et morbus gravis et senecta patrem,
Sed vitae vigor et iuventa prolem.
Hi maestam sine somno uterque noctem
Concordes lare duxerant sub uno.
At prima rabie ut tumultuantem:
Sensit filius aestuare montem,
Effugit, patris immemor; suamque
In tuto stitit angulo salutem.
XLV.
Hic demum subit aegri imago patris,
Concussitque sinum. Fugis relicto
Crudelis genitore? teque flammis
Ut torrentibus auferas, parentem
Flammis, impie, victimam reservas?
Monstrum, avertite, caelites! revertor,
Emensamque viam, minante quamvis
Fata extrema, remetior, Vesevo.
Defendet pietas; et hac iubente,
Troiano rogus exuli pepercit.
Nec dictis mora: per globos furentis
Contemptor subit igneos camini:
Natalemque domum, senemque quaerit,
A quo fugerat immemor, parentem.
Cui dum plurimus instat, et morantem
Invitat, manibusque bracchiisque
Insertum trahit, applicatque charo
Cervices oneri: iuvanda turbat
Saevus coepta fragor; domumque lapsa
Et natum obruit et patrem favilla.
Saevitum nimis est, Veseve: Metas
Excessit furor. Obruisse turres;
Evertisse lares; replesse valles
Funesto cinere: et volante saxo
Caedem moenibus intulisse magnis;
Et campos per, et arva per, solutos
Mistis amnibus excitasse flammas;
Donari poterat. Sed, in parentes
Natos esse pios, vetare, id omnes
Excessit sceleris, Veseve, metas.
Iam miracula ventilare Thraces
Mentitis sua desinant cothurnis,
Quae mirantibus edidisse ripis
Orpheo Lyra fertur in theatro:
Cum celsas Rhodopeïus cupressos,
Et grandes, comitantibus genistis,
Hebrus cerneret ambulare quercus:
Aut cum marmora caeduasque Graius
Tentaret cithara canente rupes
Dircaeis faber admovere muris.
Nec docta sibi machina Tarentum
Pergat plaudere; qua secare clarum
Implumes videt aëremColumbas.
Veris fabula cessit: ambulantes
Iam totas oculis videmus aedes;
Quae, qua fluctibus impedita magnis
Sunt vestigia, libero volatu
Tranant aëra: desuperque tutae
Rident aequora, Nereique vanas
Spernunt nubibus abditae procellas.
III.
O magnae domus hospitae! ô beato
Tritum nobile limen inquilino!
Divinae genitrix ibi puellae
Felicis! agitarat ANNA cunas;
Et gaudens ibi viderat biennem
Arctum repere per cubile alumnam;
Quae Regina potens utrumque mundi
Iam curru volat aureo per axem:
Quaeque omnes sibi caelites, et omnem
Iam servire videt Tonantis aulam.
Qua fessos Hyperionis iugales
Seris Oceanus recondit undis,
Illac se patula aliger fenestra.
Arcanam penetrabat [(transcriber); sic: penetrarat] in tabernam,
Cum portaret AVE, quod aula magnae
Ferri maxima iusserat PUELLAE.
O qualis fuit Ales? ô quis illi
Picta in veste color? Rigebat auro,
Et gemma chlamys: et duos sereno
Vincebant oculi nitore Soles.
Conspecto saliit cubile ephebo,
Et totum face non sua reluxit.
Deiecto sed ubi puella vultu
Legatum audiit Alitem, Deique
Iussis annuit; est,stupente Caelo,
Et VERBUM CARO factum: et usque Mundi
Plausit machina trina, perque et auras
Rivi mellis iere, perque terras:
Et Cellae e penetralibus liquentes
Pleno nectare prodiere fontes.
VI.
Hic, quantis sua gaudiis vagari
Mater pignora viderat, relicto
Post quam iussa reedire de Canopo,
Natales subiit lares? Soporem
Hic in paupere parvulus grabato
Captabat PUER. Hic moramdiei
Ducebat vigil. Hic dapes inemptas
De mensa tenui petebat Infans.
Hic Sacra e Samio labella potum
Sorbebant Acheloïum culullo.
Hic artus riguisse cum nivosa
Sentiret sibi frigidos pruina,
Quaerebat solito PUER recursu
Maternum lare in intimo caminum;
Algentesque manus, pedesque, parvo
Caeli conditor admovebat igni.
Fortunate calor; fovere tales
Et circumdare cui licebat artus?
Functus munere nobili; quod unum
Omnes aetheris aemulentur ignes.
Hic, (ne multa moremur,) ille et auras
Qui nutu moderatur, et procellas;
Quique undas fluitare, quique moles
Iussit surgere montium, gravique
Fixas pondere conquiesse terras:
Hic tractare rudem sua dolabram
Discebat faber, asciamque, dextra.
Hic sudore fluebat; hic parenti
Lustris quattuor obsequens, diurnum
Plebeia peragebat arte pensum.
IX.
Hos tales ubi barbara relictos
Caelum sensit in area penates;
Squalentemque situ locum, pioque
Vidit limina destituta cultu;
Heu gentes, ait, impias? ô istis
Indignum genus assidere tectis!
Ite huc ocius, ite: inhospitalem
Aedes linquite nobiles Idumam.
Monstrabo meliora: adeste: Dignam
Vestro nomine vindicate Sedem.
Dixit: nec mora, et imperante caelo
Moles intremit omnis, ac revulso
Festinat domus exsilire fundo.
Qualis candida cum strepente notos
Plausu deseruit Columba nidos,
Sublimis fugit: At secutus anceps
Scrutatur vacuos lares; manuque
Dum praedam petit irrita, superne
Per confinia nubium avolantem
Votis spectat inanibus Columbam.
Tali elapsa fuga, reliquit orbam
Eois domus aream colonis;
Sublimique per aërem volatu
Longinquas petit inquieta sedes.
Stant infra trepidi accolae, laresque
Mirantur profugos, et ima solis
Fundamenta relicta cum lacunis,
Iamque alter digito alteri, hic, quadratae
Ostendunt spatium areae; hic, verendae
Monstrant limina ianuae, hic, fenestrae.
XII.
At terrae domus immemor relictae
Excelsum secat aëra, et profundum
Spectat pendula, nec veretur, aequor.
Gratantur vada, perviosque tali
Gaudent remigio patere fluctus.
Qua se cumque movet, sonante Triton
Applaudit citus, accinitque concha.
Tum Nereïdes adnatant; suasque
Cano a gurgite Tethys ipsa profert
Et neptes caput inter, et proneptes.
Invitant procul insulae; et volanti
Sedem quaelibet offerunt Mapali:
Sed longe fugit; Hospitamque vitat
In primis Cypriae plagam Dionae:
Mox transit Rhodon; arduum superbo
Quamvis aethera verberet Colosso.
Nec Crete placet ipsa, fabulosis
Incesti Iovis inquinata cunis:
Nec curat Paron; et timet natantem
Inter Cycladas approbare Delon.
Iamque Epirus, et Illyris, per altas
Aedem senserat ambulasse nubes,
Sed nullas et in hoc sibi, nec illo
Dignatam lare collocare sedes.
Restabat sinus Istriae, furentes
Qua litus timet Adriae procellas,
Illic caespitis herbidi virentem
Vidit fessa domus tumere collem.
Huc delata, brevi quiete longum
Interiungere cogitat volatum.
XV.
Felix Istria, si sera revinctos
Clausisses adamantina penates;
Aeternis ubi vinculis retenti
Cessassent alias amare sedes.
Nunc viso, breve gaudium, recessu
Heu quantos tibi conciet dolores?
Nam rumpet violenta vix receptam
Miraclo Domus altero quietem:
Et nudam vacuamque rursus, Istris
Complorantibus, Istriam relinquet.
En, quanto petat alterum volatu
Nullis territa fluctibus profundum!
Aegeum prius, inferumque longo
Neptunum fuit evagata tractu,
Nunc tentat Superum, Adriaeque totum;
Quam late patet, occupare tergum.
Hinc Antenoris arva, terque ternis
Spumantem videt ostiis Timavum:
Hinc celso a Capitolio minantem
Cernit gentibus Urbibusque Romam.
Picenum placuit. Virebat illic
Frondenti nemus esculo; suaque
Ilex plurima serviebat umbra.
Huc a litore fertur, inque visa
Festinat domus insidere Silva.
Vix consederat; impiisque furvae
Fervebat nemus asseclis Cavernae.
Hi concurrere; barbaraque praedam
Extorquere manu; sacroque flentes
Argento exuere advenas, et auro.
XVIII.
Infandi sceleris ream, modesta
Damnavit domus horruitque Silvam;
Et pennis iterum additis, avaro
Contendit celer evolare luco.
Extra, planities amoena campum,
Et collem tumor editum propinquus
Intonso referebat umbilico.
Germanis ubi praedium duobus,
Concordes reditus parare quondam
Non amplo patrimonio solebat.
Hi cum virginea suum putarent
Ditatum sibi praedium taberna;
Rupit foedus amor: suaeque sortis
Consortem alterum abominatur alter.
Et sumit sibi pars avara totum
Pulso compare vindicare collem.
O sordes animi! Piget morari
Discordi in tumulo, piget: recedo
Quam primum licet; atque dissidentem
Fraternis odiis relinquo collem.
Nec porro mora; cum furoris ambo
Se sensere sui dedisse poenam.
Iam fastigia destituta, nullam
Conservant laris avolantis umbram.
At, qua semita trita fert, quiescit
Haud longe domus: et sibi supremam
Hanc aeterna iubet manere sedem:
Quam nec Silva rapax, nec ulla fratrum
Discors arceat ira, sed dicatis
Supplex muneribus frequentet orbis.
XXI.
Spes non irrita. Vidimus, remotis
Huc totas ruere insulas ab undis.
Non se litore in ultimo Britannus
Excludi sinit. Huc venit, perenni
Quem Thule premit impedita bruma:
Huc, quem Cimmeriae ambiunt tenebrae.
Hic Gades locus, hic locus rigentes
Altarum trahit Alpium colonos.
Hic septem sibi, patria venire
Horrentes nive, conspicit Triones.
Certant munera Principum: gravantur
Argento sola; Persicoque mensae
Dudum cedere se queruntur auro.
Hic regalibus occupata gemmis
Stant cimelia, grandibusque baccis
Rubri litoris: hic merus renidet
Sapphiri labor: hic labor pyropi;
Hic moles adamantis, hic smaragdi.
Quicquid parturit orbis, huc ad unam
Certat Virginis advolare cellam.
Sed tanti licet advenae, tot uni
Pergant munera dedicare cellae;
Maiores tamen indidem laborant
Quam quas attulerant, referre gazas.
Hunc, turbantibus aequorum procellis
Puppis naufraga secum ad usque nubes
Raptabat miserum; et relapsa, secum
Ima ad tartara pallidum trahebat.
Clamantem domus audiit, trucique
Raptum sustulit aequori clientem.
XXIV.
Hunc ferro improbus hostico petebat
Incautum globus, obrutumque, letho.
Iam desponderat: attulit vocanti
Virgo praeses opem; suasque iussit
Ferrum ad vulnera non habere vires.
Hos strages pecorum, luesque tabo
Grassanti mala presserat: Venenum
His infuderat Hydra: cancer illos,
Atque illos febris aestuans, et illos
Pestes alterae et alterae trahebant.
Verum accita laris patrona parvi
Aegris adfuit: expulitque taetrum
Hic e tabifico cruore virus.
Hic aestum moderata, temperato
Venas frigore saucias refecit.
Hic contagia corporum; hic latentes
Avertit medico liquore morbos.
Et, quos vel Libitina iam sepulchro,
Vel mens conscia destinarat orco,
Vitae reddidit, intulitque Caelo.
Huc delatus et ipse, cum beato
Fixissem reus osculum cubili,
Et prostratus humi, solum calente
Implessem rigui liquoris imbre,
Incepi gemitu loquente, mutas
Instaurare preces; opemque magna
Arctis poscere rebus a patrona:
Votis annue mater, et precantem,
(Quae nullos sinis irritos abire)
Notis viribus adiuva clientem.
XXVII.
Si Regum mihi sint tributa; quantis
O quantis ego te velim, tuamque
Aedem prodigus occupare donis!
Pingatur paries ubique gemmis;
Ornent lampades aureae lacunar;
Centenis opobalsamum lucernis
Umbras arceat, et serenet auras.
Nunc a paupere, Virgo, quid requires?
Reges talia dent; ego, quod unum est,
Has pauper tibi lacrimas dicavi.
QVID tantas, generosa, per procellas
Tam lentam trahis, Indoles, carinam?
Insanum furit aequor, et rebellis
Motis Adria praeliatur undis:
Laxata volat impotens habena
Hac illac Aquilo; Cerauniisque
Et Neptunus, et Aeolus minantur.
Festinant trepidi, timentque Nautae,
Et, quo se redimant ratemque, saeva
Iactis aequora mercibus saginant.
Tu contra, fragilem per alta cymbam
Cunctabundus agis; ferosque lento
Pergis remigio secare fluctus:
Nec portum petis illum, ubi quieto
Stare in littore tot tibi coaevas
Castorum Iuvenum vides cohortes.
En, quanti simul annuant! suamque
Ostentent misero beatitatem,
Dum, quas inter adhuc rotaris, illis
Gaudent degere se erutos ab undis.
III.
Invitar (viden?) Imperator ipse
Et tuta e statione, portuosi
Demonstrat tibi littoris quietem,
Et stantes ibi tot suos clientes.
Huc succedere suadet; huc adactum
Remis omnibus applicare lembum.
Non tristes ibi turbines, nec atra
Foeti grandine sentiuntur imbres:
Sed, quae nunc feriunt carinam, inani
In se murmure saevient procellae.
Non circumspicis, hinc et inde, centum
Iam mersos rate naufraga Sodales?
Centum iam scopulis, et aestuosis
Haerentes male Syrtibus, negatam
Seros poscere opem? Dolent, furentum
Ventorum rabiem, et tumentis undae
Contempsisse minas: fugaque nullum
Matura sibi quaesiisse portum.
Tu nondum tamen hanc tumultuanti
Cessas credere Doridi biremem?
Cessa fidere, cessa; et inquietam
Verte ad littora portuosa cymbam.
Obstat mater, ais, paterque: et obstat
Opplorans soror, et sodalis obstat;
Qui portum medio in mari, et secundam
Promittunt mihi navigationem.
Mecum omnes rate remigant eadem:
Hac, vitae mihi cardinem beatae,
Hac, monstrant seriem: iubentque passis
Sulcare aequota, non timenda, velis.
VI.
Haec audis, generose sanguis, audis
Haec deliria? nec tuas liquata
Autes incipis obserare cera,
Dum te spernere littus; et paternos
Vult Caelo pater anteferre nutus?
Aut Syrtes per, et aequorum vagari
Per discrimina, maximam beatae
Te sortem iubet autumare vitae?
Non est, falleris, haec beata, non est,
Quam dicit pater esse, vita non est.
Ac, farta tibi mille de crumena
Eului pondera blandiantur: auri
Aut, vena tibi dives e secunda
Argenti cumulum flagellet arca:
Aut de Perside barbaras rapina
Promittat tibi res avita gemmas:
Aut uni Libycas avara messes
Pleno praedia congerant aceruo:
Pac, quidquid lubet huius. illa non est
Vitae nomine digna vita, non est.
Fac, plures ut opes tibi laboret
Pleno copia parturire cornu,
Quam Tartessiacae rotant arenae,
Lympha cum Tagus aurea triumphans.
Aut cum stagna, crepidinesque flavo
Pactoli gravat alueus metallo:
Iesseum tamen insonare magnis
Olim vocibus audies Nepotem:
Non est haec, Iuvenis, beata, non est,
Experto mihi crede, vita non est.
IX.
Hinc aurem assiduae licet querelae
Fucato feriant utramque luctu:
Et planctu genitor sonante turbet,
Et cani tibi veticem capilli,
Et barbae senium, pedumque pronana
Ostentet miserabilis ruinam:
Et natos simul, et simul petitos
Tecum dictitet emori nepotes:
Tu sicco, gravis, illa et illa perge
Et rursum illa videre et illa, vultu.
Tum, si sollicito volater ungue
Sparsos turbida mater in capillos,
Et fuso faciem rigaret imbre;
Aut nato emeriti senile lactis
Infelix anus exprobraret uber:
Tu, per tam querulos serenus imbres
Quo te sidera traxerint, labora
Maternos super evolare nimbos.
Non est altera vita, vita non est,
Quam laudant tibi et ille, et illa, non est.
Seu plorer soror, impleatque clausos
Lamentis resonantibus penates:
Et nolit, fugiente te, superstes
Horam vivere: seu tener sub ipso
Instet limine frater; ac precantes
Collo tendere perseveret ulnas;
Et fratrem semel, alterumque fratrem
Nexis ingeminent urerque palmis;
Tu palmas super, et super morantes
Exi qua potes, absolutus, ulnas.
XII.
Insistar simul, haereatque vincle
Obstrictus tibi Gordio, et retenta
Inter brachia pendeat Sodalis,
Et, quod tu sine me Sodalis? et, quo?
Et, me deseris usque et usque clamet;
Et, me deseris? usque et usque ploret;
Haec tu vincula rumpe; susque deque
Brutum murmur habe: et per implicata
Exi brachia penduli Sodalis;
Obsistat, licet, ac moretur, exi.
Quid si dulcibus illitum propinent
Sirenes tibi poculum venenis;
Et mellis sapor indidem, et Falerni,
Et rerum bona mille blandiantur,
Dein mille altera, dein secunda centum;
Dein usque altera mille, deinde centum,
Dem cum milia multa blandientur,
Eheu! copia tanta gaudiorum
Una, cum minime rimebis, hora
Vanae tota peribit instar umbrae.
Si porro (Superi abstinete dirum
Diri nominis, abstinete; monstrum!)
Si porro pharetratus exsecrandos
Materna PUER arte subdat ignes;
Et taeda latus ambiat, potentes
Qua caecus quatit aliger gigantes;
Alas indue tu; fugaque pernix
Qua te cumque potes, facesse. Nullis
Hic relis locus: una vincere ista
Duntaxat Puga discit in palaestra.
XV.
Sperato temerarium Iuventa
Si vitam male sauda lactet aevo,
Et centum Pyliae tibi senectae,
Cornicisque aquilaeque fingat annos:
Ah! ne credulus immorare noto
Pridem saecula decipit cachinno.
Nam curis ubi liber, ad futuros
Annorum incipies vacare lusus,
Ex annis Aquilae, Iuventa totum
Nec mensem tibi, nec diem, relinquet.
Elati quoque verticis superbas
Si te gloria ventilare Cristas,
Aut fartos iubeat tumere inani
Folles aere, barbaroque picta.
Splendere atria curet apparatu:
Et vel murice Punico rubentes,
Circumdet, Tyrianthinasque vestes,
Vel Sellas tibi deferat Curules,
Vel fumos, et amabiles honorum
Obtrudat tibi liberalis umbras.
Hic tu, quisquis eris repente Cristas
Et Stellas, et inutiles abesse
Fortunae dubiae iubeto curas:
Et fastum, et Tyrii coloris ostrum,
Et Sirenas, et alteros inanes
Caeli cedere amoribus favores.
Absistat pater, anxiosque cesset
Mater perdere cum sorore fletus:
Et frater gemat, et gemant clientes;
Unus tu gemitus habeto nullos.
XVIII.
Tum Phoebus, sine, territos minetur
Oris omnibus avocare currus:
Et nutent elementa; misceantque
Lymphas ignibus, aeremque terris,
Ut quassus simul orbis ingruentes
Actutum sit iturus in ruinas;
Tu stabis tamen; acriorque dices,
Quae res cumque animum potest Trophaeis
Immortalibus avocare, non est,
Non est, fallimur, illa vita; mors est.
IAM Caeli medium, volante biga,
Terris LVNA silentibus subibat;
Et parua rate pendulaque PETRVS
Sulcabat mare caerulum carina:
Nec Syrtes aberant; et impeditos
Terrebant vada transeunda nautas:
Cum lassos tabula in rigente, magnus
Petri deposuit Magister, artus:
Ut russis sopor itruens tenebris
Binos luminis alligaret orbes:
II.
En turbo ruit impotens, et actis.
Undas impulit Africus procellis.
Surgebant freta, patriosque Caelo.
Miscebant, prope territo furores.
Iam ventis aqua feruere; anxiusque
Iam malus gemere; et fremente rumpi
Euro suppara, tortilesque fractis
Iam succumbere viribus rudentes;
Et subsidere cymba, pallidosque
Caeca exponere navitas in unda.
Hic Petrus quid agat! suosne tendat
Maiori violentia lacettos?
Et remos trahat acrior? Sed illis
Atque illis mare contumax rebellat.
An iacta ratis anchora, abnuentem
Exspectet medio in mari salutem?
An merces (grave pondus) atque Iberum
Fluctus spargat in horridos metallum?
At Petrus neque mercibus, nec ullo
Pauper navigium gravarat auro.
Haec solacia, nempe sunt eorum,
Qui, cum divite sarcina phaselum
Depressere, videntque iam ferendis.
Se subducere Nereum carinis;
Non parcunt opibus: sed uniones
Quaesitos procul, et fluente partas
Cum sudore periculisque gemmas,
Mutati fugiunt: metuque victi,
Dum puppim relevent, suas tumentem
Ultro praecipitant opes in undam.
V.
Non hac arte PETRO licebat Euri
Iuratam rabiem, fretique surdas
Exarmare ferocientis iras.
Nam cui divitiae fuere solae
Udo retia fabricata lino,
Et rorantia vela; si vel omnem
Hanc talem prior occupasset undis
Indignantibus obsipare praedam:
Spreta paupere sarcina, perennem
Exercere salum parasset iram.
Mortales igitur Petrus valere
Cum remis iubet anchorisque vires:
Nec veli memor, arbitrum marinae
Supremum properat vocare lymphae;
O magni maris Imperator, altos
Reclusis oculis tuere fluctus.
Iactamur pelago, rudemque saevi
Nunc in Tartara, nunc ad ipsa puppim
Tollunt sidera, deprimuntque venti.
Tu dormis tamen unus, et quiescis?
Sensit flebile murmur, excitatus
Nautarum trepidantium querelis;
Et PETRI prece flexus, insolentes
Respexit Thetidos magister undas,
Vultu, quo solet increpare terras.
Cum Caelo iubet emigrare nubes
Hoc, Austros quoque iussit, et proterhoc
Ponto cedere fluctuante Cauros:
Hoc, omnes fremitusque, turgidosque
Iussit Tethyos acquiesce motus.
VIII.
Nec multis opus imperare: verbo
Turbas composuit disertus uno,
Quo murmur Salis, Aeolumque iussit
Obmutescere. Iussit: et repente
In fracto furor Africo recessit;
Euri languit impetus; resedit
Insanus tumor aequorum, lacessunt
Antennae gemitus: quiescit omnis
Vectorum pavor. Illico secundis
Tuta ad littora cymba fertur auris.
Hanc Ponti subitam quieta pacem
Mirantur vada: gurgitemque vastae
Cessant aequoreum rimere Phocae:
Ludunt squamigeri grege, et acta
Conferti latus ambiunt chorea.
Delphines procul adnatant; novumque
Rectorem cupiunt videre Thynni,
Qui tantum sibi sumat, aestuantis:
Ut solus sine fuscina, et sine ullo
Neptuni mare terreat tridente?
Dat plausum Petrus interim; et magistram
Agnoscens domini potentis artem;
Qua ventos sibi, qua sibi procellas,
Et fluctus salis, et tumultuosas
Nutu tam facili subegit undas,
Exclamat; procul hinc, procul facesse
Saevorum merus aequorum: Timere
Hoc rectore pudet. Sub hoc ego uno
Iam tutus mare NAVIGO magistro:
Mox, cum iusserit, illud AMBULABO.
QVI Regni dominam potentis aulam,
Aut fasces populi, gravesque pressis
Ambit civibus, arrogans, secures:
Aut urnae cupit arbiter, cateruis
Saevum ostendere pallidis tribunal:
Aut terris amat urbibusque fixas
Nutu condere fulminante leges:
Hunc voti temerarii, ad stateram
Si paenas dare, quas meretur, optas;
Opta, ut protinus impetret, quod optat.
Heu, quantis volet esse mox redemptam
Voti stultitiam sui talentis?
Non illo minus ingemiscet, haustas
Qui, quas contigit extimis labellis,
Euanescere deprehendit undas.
Aut qui poma legens volema, Lydi
Verti sensit in indolem metalli:
Tunc voti mala deprecans inepti,
Mutatis, sapientior, petirum
A sese, auriculis, abegit aurum.
III.
Ceu ripae super algidae gelatos
Decurrens fluvius sibi timendas
Instaurat pede lubrico ruinas?
Aut altas quasi plumeo per auras
Fertur remigio, et male ominati
Pennis nititur Icari? Superque
Undantes Maris improbi procellas
Ceratis vagus elevatur alis,
Casurus, simul ac meridianos
Titan excierit propinquus ignes.
Quot nectis spatia inquietus, et quot
Infestis peraget diurna curis?
Nam farto. licet incubet grabato,
Et texco latus ambiatur ostro,
Prolixas tamen exsecutus horas,
Insomnes Vigilabit inter umbras:
Dum plus quam Tityum Promerheumque,
Lento supplicio renata semper
Rodet visceta tortor; et cruentus
Instabit super excedetque vultur.
Quamuis Assyrio gravata luxu
Centenas oneret culina mensas,
Aut hospes maris attagen, trilibres
Aut ales premat Africana lances:
Quamuis Massica promat aut salernae
Festis vina minister in culullis;
Aut ipsum, Iove non vetante, nectar
Ideus puer affatim propinet:
Impastus tamen illa delicatas
Inter pocula nauseabit escas.
VI.
Illi pectine si cohors eburne
Ludat Pieris, occinatque carmen,
Et plectro iubeas suo iocante
Omnes, quotquot habet, sonare neruom
Iugebit tamen ipse, consciosque
Cum sensu premet abdito dolores.
Nec clausos animo valebit aegro
Methymnaea chelys levare questus:
Orpheam sed ubique praevalente
Turbabit gemitu tragoedus artem.
Centum moenibus interim, oppidisque
Centum et gentibus imperet, superbo
Excelsus solio: atque utrinque septum
Centenae latus ambiant Sarissae; et
Stipent mille Satellites eundem; et
Circumdent totidem ensibus ministri: et
Districtis totidem alteri verutis:
Pallebit tamen unus inter illam
Infelix aciem; suasque in ipsis
Anceps civibus expavescet hastas.
Seu bello domitos ferox quadriga
Hostes victor in aurea triumphet:
Et turbas videat trahi rebelles
Inter vincula; sordidosque nexis
A tergo manibus praeire Reges:
Totque effulgere signa, tot trophaea,
Totque applaudere militum sonoras
Hinc atque hinc comitantium cohortes:
In curru tamen illo, et illo in ipso
Se mirabitur. exulare plausu.
Paestanos pede, fac, pererret hortos.
Et florum color hinc amoeniorum,
Hinc sensus odor aemulus lacessat:
Et se lilia ubique, ubique thymbrae
Et calthae; et violae offerant eunti;
Quicquid denique calcet, id sub ipsis
Confestim rosa discat esse plantis:
Maerebit nihilo minus; rosasque
Dum planta teret ambulante, vepres
Se calcare putabit, atque sentes.
O Sceptri grane pondus! o redemptas
Regum mille periculis secures?
Quis blando hanc meruit subire primus
Fucatam tituli colore paenam?
Urgeri neque mole se Typhoeus
Maiori queritur; licet Sicanae
Arctatus tumulo prematur Aetnae.
Durum est, exilium timere, durum est:
Sed, si rem bene computes utramque,
Multo durius est Timere Regnum.
QVI rebus modo seriis vacivas
Iucundis modo, commodatis aures.
Huic aures date carmini. Supernae
Cum Cimelia curiosus aulae
Lustrarem: modica patente rima
O quantas mihi, quasque contueri
Obtutu licuit vagante gemmas?
Fuluae cedite lapides! valere
Sapphyri! neque Sardonyx in illa
Blanditur mihi, nec Smaragdus, aula.
Sed baccas ibi maius inter omnes
E gemma iubar emicabat una;
Illam Indo nihil ve vererer auro
Pluris ducere, pluris et pyropo.
Non illam neque Persici, nec aeris
Aequent Isthmiaci talenta, quamuis
Fecundo bimaris Corinthus aestu
Instauret veteres mihi favillas:
Aut votis iubeat Midas secundis
Tactas rursus in aurum abire lymphas.
III.
Quaerenti mihi, nomen invidendae
Sequis proderet indolemque Gemmae!
Nomen prodidit Aliger. Beatis
Caeli civibus agnitum; datoque
Plausu nomen et osculo receptum:
Quod quondam neque mobiles Quirini
Angovere tribus; nec Hydrus ille,
Qui fastu crepuit suo, appetitis
Cum de sedibus excidit, perennem
Actus, fulminis instar, in ruinam.
Hanc possunt tenuesque divitesque
Marcari, sine et auro, et aere, gemmam.
Magnae est auctio mercis. Hasta toto
Vobis ponitur (aduolate) caelo.
Sed paruo semel empta, diligenti,
Ne quondam pereat, fovenda cultu est.
Insopitus enim laborat illam
Hydrus tollere: quaetit illam, et ambit:
At, quaerat, licet, ambiatque; nummo
Non mercabitur illam avarus uno.
Tu vero simul emeris, canebis
Celsorum iuga montium, et videri
Postremissimus omnium studebis,
Et ludus fieri iocusque terris,
Solis notus ut approberis astris.
Contemptus, licet, ingruant, et aures
Probro continuo tuas flagellent;
Gaudebis tamen; uberemque ab illo
Tu quaestum tibi ludicro: sed Orco
Questum orescere plurimum videbis.
VI.
Cum palpo tibi blandiente sensum
Mulcebit male suada turba; vultu
Auditas fuge tristiore laudes,
Atrae sibila quam fugis colubrae.
Netu, ne capitor. Latent sub illis
Diri fascina fasciaeque Ditis.
Quicquid Gloria, Gloriaeque pompa
Plena suggerit, et crepante bucca;
Fucati vapor est coloris: intus
Sexcenti vigilant doli. et dolores.
Ventis subtrahe vela, cum superbae
Per scyllas, scopulosque, perque Syrtes
Ad littus properant inane cymbae.
Unam hanc si superaveris charybdim,
Ibis cetera tutus; aviasque
Lerneae fugies vias Echidnae.
Hoc te tramite Cerberus vagantem
In praeceps trahit. Hac et ipse ductus,
Caelo decidit, et male appetitam
Scala deseruit ruente Sellam.
Aequales licet inter, aut minores,
Lecto accumbere debeas in imo;
Tu dura modo: principem hi relinquent
In caeli tibi regia cathedram.
Nam versa locus hic suas et ille
Mutat sorte vices: Probos in isto
Contemptus manet; Improbos in ille.
Quare, si sapis, acquiesce; et ultro,
Ne tu semper ibi infimus recumbas,
Hic Sella semel infima recumbe.
IX.
Postica quoque si petare Sanna,
Ne tu ringere, neu morare: noster
Iam pridem tulit Imperator istos
Invicta patientia cachinnos:
Quem quondam fera lingua nominarat
Aut dirum stygiae magum palaestrae,
Aut multo madidum mero nepotem,
Aut vafrum stolidi ducem popelli:
Ac demum, ut fragilem dedere cannam,
Ausa est turba vocare morionem.
Heu, quos praeterea (erubesco) risus
Et ludos tulit, et iocos, et iras?
Illic induitur (viden? rubentes,
Hic albas, furia iocante, vestes:
Illic poplite luditur recuruo,
Hic stanti coma pectitur vepreto,
Hic spurco temerant ut ora caeno.
Nec scena tamen ipse fractus illa,
Stat vultu generosiore; datque
Et pugnis caput obuium, et cavillis.
I nunc, i comes ergo, perque sannas
Et convitia per, per et cachinnos
Cum spreto rue, qua pores, magistro.
En cinctum caput omne senticeto est!
Et tu deliciis inaniisque
Immunes, mulier, fovebis artus?
Est sane pudor, est, ubi videntur
Hinc mollis manus, hinc cruenta ceruix,
Si Christi cupis esse de triumpho,
Te Christi decet interesse bello.
XII.
Haec est ianua, quid vereris; haec est,
Hac evaditur in Tonantis aulam
Angusto tamen haec patent hiatu
Deprestoque fores rigente nemo
Huc intro sinitur subire collo,
Obstat limen, ut impedita paruos
Ceruix arietet inter alta postes.
Res est plena periculi, vel hilo
Excessisse modum. Proinde nullos,
Qui succedere vis, habe cothurnos.
Hac et tela parantur arte, et arma,
Lethaei quibus improbas Tyranni
Artes ludis et arma. Vincis, ista
Armatus quoties minaris hasta:
Quam seu pumilionis a minuto,
Seu lassi et tremuli senis remisso
Vibrari sibi sentiat lacerto,
Vertit terga fremens; et ominosae
Iam pugnae satur, immemotque palmae
Damnato redit in stygem duello.
Sed, dum bella movere cessat Orucs,
Orci filia prodit; atque mentem
Circaeo tibi poculo venenat,
Pictis Gloria cum suos trophaeis
Vendit, schemare mentiente, fumos.
At tu, ne vacuas morate laudes:
Rumpatur licet ipsa, ganniatque
Clametque, crepitetque, provocetque:
Tu gemmam hanc preme pertinax. et illa
Surdas garrula vellicabit aures.
XV.
Si tecum, lare non inhospitali,
Caelestem recubare vis Columbam:
In fundo strue nidulum profundo:
Nec de Memnonia volucre plumas,
Nec de Syramate blandiente Pavi
Fucatas ibi collocato pennas.
Cupressos fugit, incolitque nullas
Alti verticis, haec Columba cedros:
Sed pressae fruticem eligit myricae,
Et rami in lare nidulatur imi.
Hac ergo iuvat ite me: nec, Orbis
Incumbat licet ultimae labantis,
Hanc tollent mihi semitam, ruinae.
Vires suffice, Christe; non recuso:
Ibo, qua vi deo praeisse te, ibo,
Nullo fractus ab ingruente damno,
Nec perterritus imminente probro:
Per ludibria quaeque, perque risus,
Per convitia, contumeliasque,
Cunctorum iocus ibo Sannionum.
Tu scabram prior ipse, tu molestam
Hanc emensus es ambulationem,
Nullo nec pede dum, nec arte, tritam.
Hunc ipsum mihi iam proinde callem
Heroo lubet ambulare passu.
Nam, qua te DOMINVM DEVMQUE servut
Monstrato video praeisse flexu,
Illac degener insequi recusem!
O factum male! perfidi o pudendum,
Tante sub duce, militis timorem!
XVIII.
Decretum est. Procul, este, abite, vani
Omnis pompa choragii. Tacete
Mendaces hominam aridique plausus
Vestrorum canite ostiis clientum;
Posthac auribus abstinete nostris:
Et vos ocyus atrio vetustae
Toto excedite porticuque Cerae:
Tuque, et Fama perennis, et superstes
Centum ad saecula Nomen, interire
Me vivente potestis: interite.
At vos, deliciae meae, venite
Quantae estis populorum ubique, Sannae:
Et linguae probra et aurium, et cavillae.
Omnes agmine turbido venite:
Vos (victricia cum trophaea cernam
A nostro duce fixa; pendulamque
Quadrata a trabe, cum latrone, VITAM)
Amplexu, nihil abnuente, prenso.
Vos plenis (properate, quotquot estis)
Hospes gestio basiare votis.
Vos olim tetricas, et exsecrandas
Mactati cruor expiavit AGNI,
Et suaves, Siculaeque dulciores
Nobis melle favoque fecit Hyblae.
Atque in dissicili foro, ad severi
Cum quondam rea Iudicis tribunal
Stabunt agmina, vos pia clientes
Circumstabitis aduocatione
O, vestros ibi (nil precabor ultra)
Vos inter numerate me clientes.
QUUM Relusiaci iugo tyranni
Pressos palmiferae lares Idumae
Victus cerneret orbis; inque Sacris
Lunatas acres ovare campis:
Planxerunt Solymae, uberesque captam
Implerunt lacrimae Sionis arcem:
Et Calui iuga montis, advenarum
Quondam trita perennium cateruis,
Manserunt mera Tesqua civibusque,
Deferri simul advenisque Calles.
Et moles TRABIS illa, quae trifaucis
Elisit caput inferum Draconis,
Quaeque una stygii aereas refregit
Impacto ariete carceris cavernas,
In squallore iacens, carebat illo,
Quem terrae dederant et astra, cultu;
Et ductura situm, graves gemebat
Inter carceris aerei tenebras,
Aegypto data praeda: gloriosi,
Quem quondam egerat, immemor triumphi.
III.
Tum Rupes veneranda, quae obserato
Divinum lare foverat Cadaver,
Et post tempora tridui, relicto
Vivum viderat exilire busto,
Languebat Senio; soloque agrestes
Toto crescere sentiebat herbas:
Et MONS, paciferae ferax olivae,
Qui divina pedum, virente semper
Monstrat signa iugo, dolebat, illis,
Illis oscula iam deesse plantis.
URBS ingloria, pallidos trahebat
Vultu squallida lugubri colores;
Et testudine patria sonoras
Nusquam plaudere inaudiebat auras:
Nusquam gaudia carminum; Sed aegro
Fessi quisque silentio, videbant
Ionge Nablia, desicamque longe
Diffugisse chelyn. Tacebat altum
Rupto pectine barbitos; suasque
Damnabant inhonora plectra chordas.
Hinc templis suus omnibus, suusque
Festis est honor abrogatus aris:
Et nec floribus ulla, nec virente
Stabant ostia marginata lauru;
Nec spes cominus ulla, quae cupitam
Terrae ostenderet exuli salutem.
Nam, cum barbara semitas, et omnes
Aegei manus occuparet undas,
Germanos aditu Italosque toto
Et Gallos prohibebat, et Britannos:
VI.
Perrupit tamen aequor (o secundum
Rebus tristibus omen!) in viosque
Tanto tempore tramites, patrona
Tullingi manus Herculis reclusit:
Obstarent licet arma, acinacemque
Pellaei quateret furor Canopi,
Perrupit Godefrodus; et feroces
Bello terruit; usque dum potenti
Heros agmine Martius, fugatas
Castris exuit omnibus phalangas.
Cessit prima viro, deditque victas
Urbs Nicaea manus: verusta cuius
Stabat gloria, verticemque longe
Bithynas super efferebat urbes:
Non illam numero superbientes,
Non ferro potuere, non sagitta,
Non defendere machina, tyranni:
Qui, quamuis admantina stetere
Muniti tunica, fuere nostris
Una omnes penetrabiles farissis.
Distabant procul alteri, superbo
Insignes titulo ambitumque muri:
Qua stagnat fluvio Syrus refuso
Nec pontes patitur suos Orentes:
Hos armis operisque Martiales
Cingunt acribus, obruuntque, turmae.
Nequicquam Antiochi parant Coloni
Arma opponere, debilemque Daphne
Phoebum poscere: dum interim tuente
Aeyropaea manus potitur Urbe.
IX.
Hic quanquam spoliis avara captis-
Parciri potuere Castra; et auri
Argentique reperta, militarem
Praeda explere sitim: reliquit omnem
Tullingus tamen hanc, iitque praedam
Quaesitum sibi dux opimiorem.
Nec deceptus amor. Latebat ima
Donum grandius abditum caverna,
Ignoto populis sinu. Sed alto
Res. est indice deprehensa Caelo.
Ferri cuspis erat: Rigata sacro
Perfossi lateris cruore, quando
Per praecordia Numinis, coactam
Exegit rabidus Satelles hastam.
Hanc terrae gremio erutam, in reversos;
Signum ductor ut inferebat hostes,
Confestim trepidare barbarorum
Infelix legio. At ferire ferro
Quos stricto nequiit; perire VISAE
Victor cuspide LANCEAE, coegit.
Restabant Solymae; ultimus duelli
Suscepti labor: has volebat emptas
Europaea suo cruore pubes.
Intus barbara turba; barbarisque
Audax cominus eminusque nostrum
Stabat pellere militem sagittis.
Sed ferto Godefredus, et patrono
Rupit moenia barbarosque Caelo.
Et per tela volantia, et per enses
In captam prior involavit urbem.
XII.
Hic felix gemitu Sion omisso
Prisci gaudia temporis resumpsit;
Et luctum, solitasque cum reverso
Mutavit lacrimas Iduma risu.
Nec porro mota: iamque caepit omnes
Terris omnibus aduocare gentes.
Confestim, properantibus ruere
Votis agmina mille: perque terras
Omni ex ordine mille; perque lymphas
Omni ex littore portubusque, mille.
Festinant Latialibus togati
Usque accurtere finibus Quirites.
Inde Antenoreas, probante Nereo,
Portant Euganeae trabes Colonos.
Certant puppibus aequora. Hic Hetruscae,
Illic Partheniae, gemente remo,
Iratum mare verberant triremes:
Illic Daunia vela, cum procellis
Luctantur patriis; et hic Sicana
Inter Trinacrios Carina fluctus.
Mox Germania Teutones: Iberos
Mox miscet Tagus, et Garumna Gallos.
Mittit Vistula Sarmatas. Ab Istro
Currunt Pannoniae ultimo cateruae.
De Rheno subit alter, et Visurgi
Deque Albi globus hospitum; et remotis
Accedit globus alter e Britannis.
Et Sacrae freta navigant Tiarae:
Et ventos avidi per, atque fluctus
Audaci properant bireme Reges.
XV.
Hic unum studium omnibus, madentes
Magno sanguine cespites, et oram
Calcatam pede numinis, recuruo
Perreptare genu; labrisque sacras
Vestigantibus admovere glebas:
Et rupem venerabilem sepulchri,
Et fastigia montis, et verendam
Assertae CRUCIS aream; et patronas
Nascentis PUERI atque vagientis,
Laetis imbribus irrigate CUNAS.
Quos Heroas ubi tot una, Eoo
Viderunt Solymae subire portu,
Primaevae memores beatitatis,
Caeperunt resides movere chordas,
Et neruis modulantibus, reversos
Una omnes procul advenas, sed unum
Tullingi laris advenam inter omnes
Gotfredum, modulatius salutant,
O felicia Carbasa! o secundos
Nostra in littora Caelitum favores.
Tu verum, Godefrede, tu renatae
Adducis patriae patrem, repulso
A ceruicibus hoste, redditaque
Libertate loco: meosque porro
Desertos prohibes iacere colles.
Quid dignum meritis precemur istis?
Quid dignum, Godefrede? Tolle fasces,
Fasces tolle meos: et illa regni
Primus Sceptra retume, quae tot anto
Iessaei sibt sumpserant nepotes.
XVIII.
Oblatum et diadema, purpurascens
Auri luce, micantibusque pictum
Rubri littoris Indicique gemmis:
Sed voto, Codefrede, tam profuso
Unus tu male contumax repugnas;
Qui, gemma, fugis, aureoque Seruam
Illic caesariem gravare serto,
Contextis ubi veptibus, nocentem,
Complorantibus Imperator Astris,
Quondam gesserat, innocens, Coronam.
Mirantur Superi modesta cives
Gofredi studia; alteramque quaerune
Digno Sidera vertici coronam:
Quae dum textitur, interim recepta
Securus fruitur Sione victor;
Gratantur populi; triumphat orbis,
Et Calu: iuga montis a cruento
Quadratae Trabis inclita trophaeo,
Et Rupes tumulo superba magno,
Desueta properant virere lauru.
Tunc aetas rediisse visa, qualem
Saturno perhibent fuisse, pleni
Cum mellis ruerent per arua rivi.
Tunc Aris fuit, et fuit reclusis
Maiestas sua restituta Templis.
Tunc et triste Silentium, sonoro
Ruperunt plateae incolaeque plausu:
Et testudo suum, suumque iussit
Intermissa diu chelys, resumptis,
Certatim melos insonare plectris.
Quis belli furor? unde cum cruento
Gradivi Soror exsilit flagello?
Atris Eumenidum secuta taedis
Instat turba; quatitque dissolutos
Nexis effera vipera capillos.
An fluctus iterum suis procellis
Tollit Sestias unda Bosphoranis?
Et rursum Odrysii cliens Tyranni
Euxinus refluo minatur aestu
Obnixum ruere impotens in Istrum?
Heu vanos animi metus! Quietas
Servas Haeme tuas, et Hebre iunctas
Nobis foedere polliceris undas.
Nec tu barbara territos reducto
Germanos Rhodope lacessis arcu.
Sed vicinior alter aemulantem
Hostis stringit acinacem. Exterisque
Dum Germania non movetur armis,
Infelix sua sentit ambulantem
Intra viscera, nec timebat, hostem.
III.
En, quanto trahat impetu rebelles
In bellum populos crepido NICRI?
Illis Bactra peti, feramque credas
Exscindi Babylona posse turmis,
Aut Artaxata, Caspiosque saltus,
Et Crassi madidas cruore Carras;
Aut si quam magis horridam Niphates
Euphratesque lavat, Tigrisque gentem:
Aut Byrsam, Libicoque Sole tostos
Ad pendenda peti tributa Mauros.
Non sunt, falleris, ista: Sed scelestos
In patrem patriamque tot cohortes
Rupto foedere moliuntur enses:
Dum grandes Aquilae biformis alas
Ferro caedere perfido laborant;
Et regnum, et diadema, debitasque
Augusto capiti, volunt pudendi
Usurpare clientuli coronas.
Hoc civile ego bellum! an esse cunctis
Plus civilibus autumabo bellis?
Primis excita classicis, ahenos
Thoracas, clypeosque cassidesque
Attollit Praga; barbaros ab alta
Dum ludos dedit insolens fenestra;
Quos potae, licet imperante, nunquam
Auderent dare Maenades, Lyaeo.
Hic vicinia cruda Marcomanni,
Et duri nemorumque valliumque
Turmatim sociantur inquilini.
VI.
Mox Budoris equos virosque Marti
Adiungit comites; piamque falsa
Pacem fronte ferens, sinu latentem
Infido gerit, ac relevat, hostem.
Unà effervere bella per bicornis
Rheni litora; consciasque Mavors
Ripis omnibus evocare gentes.
His ultro vagus agminis Cherusci
Dux accedere; qui manu revulsa
Mox coepti luit improbi furorem:
Nec segni rabie ferocientes
Hinc Daci properant, iugisque septem
Effundunt habiles in arma turmas:
Illinc Pannones horridas ab oris
Arcessunt glacialibus cohortes.
Tum Catti sua signa fulminanti
Ausi opponere sunt Iovis volucri.
Et Cimbri rapuere ab alsiosis
Agmen Cimmeriis, ut impiatas
Magno in Caesare figerent sagittas.
Partes corripit ultimas, vocatus
Arctoo Gothus e sinu. Secuti
Pacto foedere Saxones. Secuti
Amnes, litora, moenia, oppida, arces.
Mens discordibus una; iusque fasque
Omne evertere peierante bello.
Nec parvi sitiens cruoris, imae
Quaerebat iugulos machaera turbae;
Sed grandes animas, gravesque sacra
Ibat perdere vertices Tiara.
IX.
Manabant sola iam cruore; et urbes
Sparsis in cineres iere flammis:
Iam stantes alibi inchoabat aras,
Et sacraria caelitum, et verenda
Summi limina numinis, profanus
Ferro vertere barbaro Satelles;
Iam cunabula Romuli, Remique,
Et clivi penetrale Vaticani,
Et rupem Capitolii, et potentem
Petri exscindere destinarat Arcem.
Quid, quod sacrilegus Satelles, acta
In sacras superum iconas bipenni,
Funestis epulas dabat favillis?
Hoc nempe, hoc docuit magister ille,
Qui cum tergora Celtico notatus
Esset stigmate, vulneris pudendi
Ulturus probra, in obviam iubebat
Conspectae CRUCIS arborem, inque CHRISTI
Pendentis simulacra, contumaces
Vultu, stringere, non rubente, dextras.
Inde illud CRUCIS agnitae trophaeum
Nunc tenso petiit protervus arcu;
Nunc fissum, cuneo pavente, saevos
Egit viribus impiis in ignes.
Et quid denique non? videbat ipsum
Lugens patria numen, albicanti
Sub velo Cereris, per impiatos
Calcari pede barbaro Nepotes.
O Caeili patientiam! ô ad omnes
Vere fulmina iam modesta poenas!
XII.
Quo se verteret hic, quibusque verbis
Consternatus opem rogaret Orbis?
Armatur Iovis Ales, et recurvos
Notis viribus experitur ungues;
Non qualis specula solebat alta
Imbelles ruere acer in Columbas,
Aut fixo leporem ferire rostro:
Sed qualis solet esse, cum trisulca
Portat tela. Iovi minister altosque
Ignita face fulminat gigantes.
Clangentem simul Alitem Iubatus
Audivit Leo: iungitur. Decebat
Regina ut volucrum, sibi pararet
Icto foedere principem ferarum:
Qui longa patientia molestas
Quondam dissimulaverat catellas:
At grandes simul imminere vasto
Latratu sibi senserat molossos,
Excussa patientia,minaces
Magni roboris exserebat ungues.
Urgent interea, studentque cives
Concordi superos movere fletu,
Ipsa obtundere grandibus querelis
Ausi Sidera: Da DEUS, labanti
Da mundo, pater, alterum, alteroque
Qui maior meliorque sit, Camillum.
Tot pestes hominum, hostium tot enses
Europae excidium, tuisque flammas
Aris omnibus, omnibusque. Templis,
Non uni Capitolio minantur.
XV.
Audivit DEUS; exiitque magnus
Fausto TILLIUS omine; et secundi
Maior nomine Tillius Camilli.
Huic et Relligio comes, suarumque
Omne agmen sociaverat Sororum.
Huic promptam dederat manu iuventam;
Huic claram experientia Senectam;
Hunc per lustra decem (minante quamvis
Fortuna variabili) sinistros
Nunquam siverat expavere casus.
Hic, sumptis ubi se levavit armis,
Quantis cingere se solebat ingens
In saevum Aeaciden iturus Hector;
Omnes vidimus illico rebelles
Retro cedere militum phalangas.
Iam NICRI minor alveus, subactas,
Qua quondam tumuit superbus, ibat
Unda lambere mitiore ripas:
Iam vicina Pragae tumultuantis
Mutato iuga gaudio tacebant.
Mox Lethen subiit vagus Cherusci
Praedonis furor: occiditque trunco
Mox alter male Trossulus lacerto.
Heu me! quas dedit iste, quasque poenas
Aeternum dabit? Aeger in suprema
Cum iam pergeret aestuare lucta,
Informem, per hiantium labrorum
Ora, erumpere vidimus draconem,
Monstrum informe! tricuspidem minacis
A tergo speciem trahens flagelli.
XVIII.
Nec votis melioribus duellum
Dacus finiit impium: Coactus
Tentata fugere urbe; seque rapto
Praedo inglorius abdicare regno.
A tergo Nemesis secuta, poenas
Exegit scelerum. Tumore diro
Plena hydrope cutis; sitique siccas
Aeterna calor obsidere fauces.
Et morbi medicina qualis? ipso
Longe immanior (erubeso) morbo.
Damnarunt sua Castra, territique
Martem poscere desiere Cimbri.
Et, quem Cimmeriis Enyo ab undis
Victo miserat exuli, potentem
Magnis cum legionibus, patronum,
Abiecta domitus recessit hasta.
Et, quas denique Calva Luciani,
Quasque Islebica traxerat propago,
Omnes,ceu radiis nives obortis
Iussit Tillius interire, turmas.
Tum septem rediviva per Triones
Coepit Relligio vigere: coepit
Antiquos pietas fidesque mores,
Candoremque suos avita virtus
Primaevum renovare per nepotes.
Et, voto, heu! properante, gratulatur
Sacros patria restituta cultus.
Rursum Templa patent; et altiores,
Quae nuper, prope dirutae,iacebant,
Terris omnibus excitantur Arae.
XXI.
Pelluntur stygiae canina linguae
Portenta undique: Nec ferire nostras
Latratu sinitur Minister aures:
Quaeque in Vindelicis pudenda lustris
Infans vagierat, suis iubetur
Iam ruptis anus exsulare Cunis.
Et, quam Gallia Lilio notarat,
Germanos Furia est coacta fines
Tergo linquere cum rubente, et ima
Orci quaerere nidulum in lacuna.
Illa autem (Superi!) dicata quondam
Magnae moenia Virgini; sed atra
Mox deformia labe, quae pudendis
Centones lacerosque sordidosque
Nuper centuriaverant cavillis;
Quaeque, a caelibe lectulo salacem
Ut divortere comperere mystam,
Cantarant profugo Thalassionem,
Prima ex omnibus ausa abominatas
Probrosae Veneris probare taedas:
Quas illa sceleris dedere tanti
Poenas moenia? Cum volante flamma
Haustos Mulciber abstulit penates?
Cum tectis trepidantibus rebelles
Vindex implicuit ruina cives?
Cum turbam vagus alteram satelles
Ferro sterneret; alteram cruentus
Unda mergeret; usque dum per omnem,
Ripis attonitis, liquore mixtus
Nativo cruor innataret. Albim?
XXIV.
Decrerat meritos ob haec resurgens
Iam Germania TILLIO triumphos,
Ceu secura sui. Sed, ô iocantis
Fortunae subitos gravesque ludos!
Iurati redeunt ad arma cives,
Accersuntque Gothum: ruuntque versis
Rursum in viscera patriae verutis.
O caecos hominum impetus! Paternam
Fernandi fugis indolem. vocato
Ut, Germania, servias Tyranno?
Quod probri genus istud? Erubescent
Annales sua monstra; cum legetur:
Regum progenies ducumque, et ipsi
Quondam proxima Caesari, pudendi
Nuper facta CLIENS fuit patroni.
Hoc, ô si, proavi audiant Othones!
Qui quondam pepulere barbarorum
Armatas acies; ferentne, pacto
Adversus patriam PATREMQUE, seros
Turpi foedere pollui Nepotes?
Hinc concussa novo labare motu
Rursum patria: desitumque avita
Iam rursum exilium timere virtus.
Succumbunt iterum Insulae: et, receptis
Nuper, Relligio fugatur aris.
Iam postliminio recalvus audet,
In quas nuper abiverat, relictis
Orci mysta redire de cavernis.
Latratuque iterum suas canino
Implet Praeco Acheronticus cathedras.
XXVII.
O dignam lacrimis diem cruentis,
Qua se Tillius est coactus una
Inter Lipsiacos videre campos
Fortuna fugiente destitutum!
O vulnus grave! Bisque terque denos
Hostem vicerat antea per annos,
Nullo victus ab hoste. Quid clientem,
Quid vestrum, rogo, caelites, clientem
Nil irae meritum, tulistis illo
Falli tempore, proditumque vinci?
Haec dum conqueror; audio minantem
Alto ex aëre detonare vocem:
Non impune mihi (quid insolenti
Victor turgide gaudio triumphas!)
Non impune feres. Videbis, anni
Bissenos brevis avolare menses,
Et vindex aderit: suosque coget
Pro se surgere Tillius maniplos.
Iam vires acuit, tuoque cudit
Mergendum faber in cruore telum.
Exulta tamen interim; uvidique
Audax litora pervagere Rheni;
Tenta Vindelicos; lacesse Boios;
Urge milite Noricos: redibis
Huc fati inscius. Hac iacebis ipsa
Mox informe cadaver in Saburra:
Hic mordebis humum. Quid illa regni
Spes elusa novi? quid inquieta
Quaesitae violentia iuvabunt
Sacrae in vertice Caesaris coronae?
XXX.
Insontes Aquilae imperantis alas
Dextra vellere dum nocente tentas,
Iratam Iovis alitem, et reduncos
Sero murmure conquereris ungues:
Quae cum torvior est, et altiore
Fibrae pectoris incitantur ira,
Nativae memor indolis, iacentem
Insistet super, opprimetque iusta
Prostratum violentia: et furorem
Caeso ponere nolet in Caballo.
At tu, prima malorum origo, parvis
Qui NICRI impatiens sedere ripis,
Spe fasces inhiante Marcomannos
Et regni diadema non aviti
Quaesisti; miserabili ruina, et
NICRI finibus excides paterni; et
Cognata vagus exulabis aula, et
Quos dudum tibi nupta pollicetur
Dotales Cleopatra, tu querelis
Suspirabis inanibus Britannos.
Nusquam litora, nusquam arata posthac
Penso Gargara servient tributo:
Sed patrem profugum exsulemque proles
Stagnantes numerosa per paludes
Cum feta comitabitur Creusa.
Tu lustris ibi plus duobus actis
Laudabis vagus hospes inquietos
Pro tristi domicaenio Batavos.
Hanc ex aëre detonante vocem,
Eventu patuit, fuisse vatem.
XXXIII.
Tu porro, rutilum aetheris lacunar
Qui celso petis arduus volatu
TILLI maxime, turgidos ab alto
Hostes despicis, irritasque rides
Quas vani Superis minantur iras.
Nos iactamur adhuc; et interempta
Una Gorgone, ab altera alteraque
Turbantur patrii lares Megaera:
Eheu! cur patriae alterum alterumque
Differtis dare, caelites, Camillum?
IRATAE volucris sagitta Parcae
Nostros pervigil arbitratur annos;
Laxato simul avolavit arcu
Nulla nec prece sistitur, nec astu
Quam fumus subita rotatur aura,
Aut horae fugit ambulantis umbra,
Tam prono vigor impetu, caducae,
Quicquid feceris, interit inventae.
Arvo tu licet imperes, et auro,
Ibis, qua properabit, ibis; ibis.
II.
Proludet febris, aridumque siccis
Torrebit iecur inquieta flammis.
Increscet dolor; improbeque fusum
Intra visceta saeviet venenum.
Aegrum tu latus interim per omnes
Versabis, thalamo gemente, partes.
Et vano Mithridaricam rogabis
Voto Paeonios opem magistros;
Qui nunquam tibi vincuio resoluent
Affixos adamantino dolores.
Tunc toto macies subire vultu,
Et pallescere bellae imago formae,
Et livere genae, suique pergent
Oblitae decoris rigere malae:
Tunc mutae titubare verba linguae,
Et fractis oculi emori vitellis.
Tunc frigescere sanguis, et gelata
Vitalis tenor abstinere vena.
Ipso tu tamen a gelu aestuabis,
Cum frenis dolor irruet solutis.
Tunc pulso requies abire somno;
Longae crescere noctium tenebrae;
Tuque odisse dapes; suisque clausum
Se subducere ferculis palatum.
Tunc, si nectareum ministret aegro
Suetus vernula, nauseabis, haustum.
Auditas tories et aperitas
Porro attendere fabulas pigebit.
Sordebit chelys, Orpheusque nullas
Ullo murmure commovebit aures.
V.
Qui te viserat ante, ianuisque
Creber fixerat osculum patronis.
Nunc illas velut exteras relinquet:
Quique et prandia te inter atque caenas
Unum quaesierat perennis hospes,
Iam te negliget, aviusque notos
Vitabit pede laneo penates.
Tu nulli miserabilis Sodali
Lecti fulcra premes, gemensque presso
Angeris, grave pondus, in grabato.
Fatalis simul ac dein relictis
Te migrare iubebit hora terris,
Tu saluere tuos, tuos valere
Omnes, quotquot erunt, iube clientes,
Dilapsis fugies inops amicis,
Caecas inconutatus in tenebras;
Et carpes ibi solus impeditam
Curvi tramitis ambulationem.
Virtutum quod habes, habebis: unam
Hanc heres tibi sarcinam relinquet.
Mox tetro movet halitu cadaver
Funestas, mala ceu Mephitis, auras:
Ut late vagus insolensque vertat
Adstantes odor in fugam ministros.
Sed tu nautea nariumque pestis
Toto cedere publico iuberis;
Exi, iam satis est, cadaver exi,
Vivos mortua laedis umbra vultus.
Hac vina tegere, hac quiesce longum:
Surdas hic nihil excitabit aures.
VIII.
Electum lare, barbarus profundo
Vespillo super obruet sepulchro.
Hic lessum miserabilem superstes
Euulsis canet uxor in capillis:
Et paucis tibi lacrimis, relicti
Parcas inferras dabunt nepotes;
Nec totum lacrimae diem madebunt:
Cras siccos iterum dabunt cachinnor.
At tu deiciere, nec resistes;
Hic nulli licet esse contumaci.
Expectant ibi te, volentque nudum
Impastae rapere hospitem colubrae.
Hinc bufo dabit, hinc dabunt hiantes
Morsu lautia blandiente vermes.
Hos seruos ibi habebis, hos clientes;
Hos toto gremii sinu fovebis,
Assuetos per et artuum cavernas
Grassari, per et ossium medullas:
Dum pasti dape nam placente, lautas
Nullo conficiant quadrante caenas.
Rari, de melioribus, propinqui
Fletu funera longiore ducent:
Quos etsi toga pulla, concolorque
Nigrae paenula denigrabit umbrae,
Extemplo tamen iste se, binaestri
Consumet color atteretque luctu.
Tunc Terram tibi non gravem pecati
Ibunt, qua lubitum est: sinentque membra
Ut carpant tua dividantque vermes:
Ipsi dum Bona divident et asses.
XI.
Bissenos ubi Sol deinde menses
Consueta semel orbita peregit,
Iam toto caro vanuit sepulchro;
Ut visa neque pelle, nec capillo
Querant lumina, Calue quis fuisti?
Crispotum caput inscium est pilorum:
Stant binis vacui sinus ocellis,
Et toto fugit os ab ore. Nudis
Duntaxat manet ossibus superstes
Rerum desita mentio tuarum.
Quidquid debuit obligatus, una
Hoc heres tibi gratia rependet,
Mandata ut tua, negligens, eodem,
Quo-te conteget, obruat sepulchro.
Hanc reddet meritis fidem, hoc favore
Aequabit sibi praestitos favore.
Tu cantum tamen, heu, inane, quanto
Mercatis pretio? Futura caeci
Non advertimus: et meras Aniamus
(O deliria nostra!) amamus umbras.
Quam nobis statuant diem vel horam
Ducto stamine tetricae Sorores
Frustra quaeritur. Unicam timemus
Turba ignara diem, et minantur omnes:
Illarum una ubi venerit, reclusas
Mors intrat pede libero tabernas;
Et canos trahit indidem, atque cirrhos,
Et Codri tegetem, et metalla Craesi:
Et regum diadema Caesarumque
Ad magnae citat ordines choreae.
XIV.
Tunc arcto levis vina cum feretro
Amplas aemula vindicabit aulas.
Haec (aduertite delicati) in illo
Haec palatia fabricantur antro.
Tectum naribus incubabit uncis,
Et presso grave pectori lacunar.
Maiestas ibi in ordinem redacta
Mendicos; aget inter inquilinos.
Hoc nempe emeritos caduca solo
Donat Gloria praemio clientes.
Cui cives suberunt dehinc? et urbes
Cui portoria, cui tributa pendent?
Sublimi sedet alter in curuli,
Et fundos colet uberes; tuisque
Heres Gargara proteret iuvencis:
Aut turres alius tuas, et arces,
Et fastigia moenium, atque valla,
Una diruet aemulus ruina.
Tu pulsus, gumulo premeris alto,
Vilis vermibus esca viperisque.
O putri Caro verminosa tabo
Quanto saecula fascinas cachinno!
Et tu, credula turba, cur apertas
Huic monstro, peritura, porgis aures?
Blanditur (mihi crede) prodigamque
Hamo decipit abdito iuventam:
Fidat, cui lubet interire: magno
Orci pabula sunt emenda, magno.
Has seruet sibi, seruet ipse, tales,
(Possum vilius esurire) caenas.
XVII.
Heu, quantos hodie iubebit horae
Usuram capere Atropos supremae?
(Res est seria. nos iocamur?) illa
Vix effluxerit omnis, et relicta
Iam discedere nos videbit aura.
Est hic, de numero valentiorum
Est, inquam, iuvenum alter hic et alter
Qui centum sibi pollicetur annos,
Occasum tamen ibit ante Phoebum
Lethaeas violentus in lacunas.
Ah, quantis volet ille cras redemptam
Unam temporis avolantis horam!
Promittet gemitusque lacrimasque
Et, quas nunc cane perrinax et angue
Virtutes magis exsecratur, illas
Promittet, sibi si redire fas sit,
Et vita fore et orbe chariores.
Verum, nec lacrima, miser, nec ullam
Tam sero gemitu, a Sorore trina
Lapsi temporis impetrabit horam.
Hic ergo, hic, anime excitare, sumptis
Ut pugnam vigil ordiaris armis,
Quae caelum dabit: inde tu magistrae
Virtutis tunicam occupa trilicem.
Tum mors irruat, ultimumque praesens
Collato pede conserat duellum;
Nil terrebere tu: sed unus illam
Securus properabis in palaestram.
Et plagis ibi confici, decorum est.
Dantur praemia vulneri, Coronae.
XX.
Quicquid conditur hic, vel hic, valeto:
Solus conditor hic, et hic ametur.
Insultent gravis interim, praemantque
Fortunae mala mille; tu repone
In lucro mala mille: nec sinistros
Rerum degener expavesce casus.
Vicae quicquid habes, Deo remitte;
Is, quod fecerit, optimum putato:
Tunc, o tunc, nihil ambigas, perenni
Tutam praesidio feres salutem.
Qui primus queruli poema lessi
Lugubri modulatus est Camena,
Is, nondum posita licet iuventa
Florentes ageret decorus annos,
In mortis tamen aestimatione
Votos haeserat et dies et annos.
Lucta denique iussus in suprema
Morti cedere: cessit, et quiescit.
Hunc, tu, quisquis es, sequeris, ortu
Aut primo phaethontis, aut secundo.
BRUMAE frigus erat, diemque parci
Arctabant spatio minore Soles;
Et magnae suberant opaca NOCTIS,
Qua canis tegit algidus pruinis
Natales PUERI December umbras:
Cum fessis ego palpebris, cupitum
Flexi lumina serus in soporem.
Mellitis madidum imbribus soporem!
Prae quo, rosida nauseare vernae
Vellem munera, si darentur, Hyblae
Parebant ibi caelitum trecentae,
Omnes ore venustiore, turmae:
Et gyros choreasque Noctiluca
Ductabant super imminente Luna.
Caelestis color omnibus: corusco
Intertexta chlamys rubebat auro.
Pars vocum modulis canora miris:
Pars plectro fidibusque; Pars acuta
Solem ludere tibia; liquentes
Mixto carmine temptabat auras.
III.
O carmen memorabiles o choraulas!
Quis tantas docuit magister artes?
Quis ludos. volueres? Quis auctor illas:
Nullis auribus ante, et ante nullis
Haustas sensibus expedivit odas?
Illis dum procul arbiter vacivas
Impendo modulis quietus aures,
Et iungi propior, reique gnarus
Auditae fieri ardeo; novarum
En, mitacula, non tacenda rerum!
Qua se Parrhasis VRSA circinato
Voluit sidere, desidemque nota
Temonem rotat obita BOOTES,
De caetu mihi visus est beato
Felix aetheriae phalangis ales
Lapsu praepete, candidaque pennai
Se librare per aera. et cubantis
Aurem vellere: meque, delicata
Sopitum violentia, relicto
Terras ducere in exteras grabato.
Non si me Tegeaticus citatis
Vexiliet volucer per alta pennis,
Vel Zetes Calaisque mi rogatus
Magno foenore commodasset alas:
Vel tergum sonipes dedisset ille,
Qui doctum sitientibus Camenis
Iacta praebuit ungula liquorem,
Non pernicius ire; nec per illas
Et rerum tot, et aequorum, et locorum
Mi pervadere contigisset oras.
VI.
Mirabar, nova semitae vagantis
Quo compendia ducerent. Volanti
Vicina undique blandiuntur Astra:
Occurrit LEO, mitiorque parcit.
Nec latrat fera SIRII molossi:
Nec lingua DRACO sibilat trisulca.
Languet SCORPIVS: advenisque nusquam
CHIRON Aemonie minatur arcu:
Ipse audacior, infimas retorto
Specto lumine, rideoque Terras.
Iam Tyrthena per alta, perque toto
Sparsas aequore CYCLADAS, Iovisque
Natalem supet insulam, ultimaeque
CYPRI littora vectus evolaram:
Cum turres procul urbis, et superbae
Cerno moenia Regiae in clitamque
Iesseae titulo SIONIS arcem,
Et Templum SOLYMAE. Sed Ales illa
Longe fugit ab urbe; inhospitalem
Funesti domini exsecratus aulam.
Ergo linquimus avii SIONEM
Saevo in Monte; novamque deferente
Nubem findimus aeremque vento:
Dum parui latus Oppidi, et iacentes
Inter fragmina moenium ruinas,
Et, portis prope dirutis, vetustae
Arctum cernimus ostium cavernae.
Huc, alis comes illico remissis,
Cursum aduertere: meque destinatae
Pruno in limine collocare mandrae.
IX.
Accingor, penetrare curioso,
Qua felix patuit mapale, visu.
Mox toto fetor impetu, et per omnes
Spaelei vagor intimi recessus.
Quae spectacula, caelites, in illa
Viderunt oculi mei caverna?
Quod si delicias suas Olympus
Omnes explicet aestimetque; credam,
Omnes delicias Olympi, in illa
Inclusas habuisse me caverna.
Fulgebat radiis Serena miris
Ex toto domus: ut meras Pyropi
Et veras ego promicare flammas,
Aut a Chrysolito rubente vivos
Spargi territus arbitrarer ignes.
Hinc omnis paries, per obsoletam
Fundebat iubar aureum tabernam:
Hinc Solis faciem; suasque pictum.
Mira, nescio qua, lacunar arte
Et stellas te ferebat atque LVNAS.
Lux parti sua cuique. Magnam et ipsa
Lucem addebat humus; iacente quamuis
Ipsa et puluere, et aridi resecto
Faeni esset paleaeque pressa culmo;
Credebam tamen Indiae metallis
Et rubri maris obsitam lapillis.
Manabant opobalsami liquores
Inter cinnama. gratiaeque florum
Spirabant simul omnium; omniumque
E cunctis odor angulis Rosarum.
XII.
Miranti mihi, quo tot e rosero
Se, circum undique, funderent odores?
Quo tot lumina surgerent ab Astro?
Monstravit specus illico tenellum
Divinae PUERUM in si u PUELLAE.
Sed qualis PUER ille! qualis illa
O qualis, Superi, fuit PUELLA?
Ipso pulchrior ille SOLE: et illa
Ipsa pulchrior elegantiorque
(Ringatur licet Astrum utrumque) LUNA.
Nempe istis, ego clamo, (quid moramur?)
Nempe istis mihi prodeunt ab Astris
Tot miracula luminum: His ab ipsis
Tot miracula odorum eunt Rosetis.
Hic omnes oculi occupentur. omnes
Hic sensus hominum omnium laborent.
Se Phoebus licet Hesperusque condat,
Et nec Cynthia luceat, nec ursa:
Id. quod paupere lumen est in antro,
Pro toto satis est superque mundo.
Verum, eheu! iubar illud, isque bellus
Dum charo cubat in sinu, perennes
VAGITVS PUER edit, et decoros
Humectat lacrima cadente vultus.
Nem circumstat hiems, pedumque nuda
Astringit gelido rigore crura.
Et binas Aquilo manus, et alma
Hiberno fremitu lacessit ora,
Offensis idae imber ex ocellis
Vivae vitreus instar exit undae.
XV.
O quantum est PUER ille numen! Ille est
Qui caelum rotat artifex; gravemque
Figit pondere non labante terram.
Qui circumposito ferocientem
Cogit Nerea fluctuare vallo.
Auras denique, mobilesque certis
Frenat legibus asperatque ventos.
Nunc vagit, lacrimatque, opemque poscis
Contemnit tamen orbis, et superbus
Forma negligit in iacente Numen.
Est idem, est, PUER ille, qui virentes
Vestit gramine concolore colles:
Qui frondentibus induit cupressos,
Et cunctum genus arbores capillis:
Qui molli pecudesque bellusque
Ambit vellere: Regibusque tinctas
Cireumdat Tyrio colore lanas.
Ipsum unum (licet horridus Decembes
Infestet) toga nulla, nulla sacrae
Velant tegmina pauperem lacernae.
At, non passa parens, egena quamvis,
Festinat nivea peracre cexitae
Frigus sindone mitigare telae:
Et vincite pedes, et alligatos
Binis claudere fasciis lacertos.
Hoc infans DEVS usus est amictu,
His conchylibus; hoc opertus ostro:
Hac una rabiem gelumque flantis
Arceri Boreae toga; his volebat
Vais frigora pellibus repelli.
XVIII.
Ecce autem! Latus ambiunt, duorum
Par ignobile quadrupes clientum:
Hinc lentus grege de rudente assellus,
Hic plaustro macera gravi iuvencus.
Hi iuges ubi senserunt herili
Fletus currere ab ore, numinisque
Vagitu tremulo sonare mandram:
Ambo popolite procidere flexo;
Et praesepia parua lacrimanti
Informes PUERO dedere Cunas.
Ducto creber anhelitu ministrat
Nativas animae iuvencus auras:
Quemque iniuria frigoris negarat,
Nec gentis dabat indoles avarae,
Illum, vile, novo favore, praestat
Divinis pecus artibus, calorem.
Si Caeli vacet aula, nec recuset
Maiorem pecoris gregem BOOTES;
Quis dignum neget hunc Bovem reponi
Septem inter superae plagae Triones?
Hi cunabula Regis, hi iacentia
Defendunt vigiles latus Tonantis.
Quos inter generosiore vultu
Et virgo sedet una, quae beato
Instauravit et orbem et astra partu.
Ex isto SALOMON (venite, quotquot
Reginam comitamini Sabaeam,
Et, qui non comitamini, venite)
Ex isto, SALOMON suam Lycurgis
Demonstrat Sapientiam, theatro.
XXI.
O vere stimulos graves AMORIS!
O robur validum! Induit lacertis
Immensum puerilibus Tonantem:
Hunc, ut servus adiret Astra, ab ipsia
Detractum violentus egit Astris.
Hunc venis iubet, ossibusque septum
In brutae stabulo iacere caulae.
Et, quem nectare mensa de paterno
Implerat, modo lacteum papillis
Maternis docet evocare torem.
Qui terris sua iura, qui dat undis
Undis exulat, exulatque terris.
Quem gens aligerae corusca turmae
Pesto carmine, musicisque supra
Caelum tollere vocibus laborat>
Quem pronis Acheron adorat umbris,
Cui Reges famulantur, et superbi
Ad vestigia supplicant Tyranni:
Hic in stramine decubat; suamque
Caula in paupere collocavit aulam.
Olim fulgure, fulminisque telo,
Olim sulfure, flammeoque nimbo
Sontes terruit, impiosque plexit;
Mersitque aequore perfidos; et undis
Terram ultricibus obruit nocentem:
At noxae immemor omnis, in rebellae
Iam nullas acuit severus iras.
Ah! nescit sua debili lacerto
Infans spargere tela. Rugientem,
Agno mitior, exuit LEONEM.
XXIV.
Quin ergo, agmina sordidata, vosque
Qui saevi fora Iudicis sacrumque
Horretis, male conscii, tribunal,
Quin accuritis? Hanc adite caulam:
Hic noxae veniam rogate: Inermis
Hic ludex cubat. Impedita langvene
Nexis brachia vinculis. Adeste,
Vim tentate manu; licet; venite.
Inter vincula fasciasque, captum
Vestrum abducere Iudicem potestis.
Haec certe, haec mihi ego, usque et usque prendam
Incunabula. Me iuvabit isto, et
Vitam degere, et immori sub antro.
Hic stratus PUERI ad pedes, iacentem
Iuxta Magdalin aemulus recumbam.
Non vires Acheronticae, nec artes,
Nec fastidia, nec dolor, nec angor
Me complexibus abstrahent ab istis.
Hic nimbis ego, et imbribus, madebo,
Dum culpam omnem oculis meis piaro.
Dicebam haec ego forte, vel videbae
Certe dicere: iamque mi favebat
Dicenti, Genitrix; et ipse toto
Iam pronus PUER annuebat ore:
Et, qui proximus accubabat illa
Ad praesepia, (canus, ac verenda
Maiestate Senex) mer, renidens
Me voti fieri reum: manusque
Iam protendere; et osculum cupitis
Furtim iusserat admovere plentis.
XXVII.
Et vero, manus ipsa gestiebat
Iam parere, propinquiorque Cunis
Blandiri puerilibus, pecusque
Hinc avertere bucerum, hinc asellum.
Tantisper, mihi proximos Tonantis
Dum constringere contigisset artus:
Iam vicinior, ora delicatis
Caeptabam reus applicare plantis;
Iam laxare sinus, et omne clausis
Caeli condere gaudium lacertis.
Cum spes irrita, resque, gestientem
Eheu! destituit manum: et solutis
Somnus lumina deserit tenebris;
Cedit Bethlemiae mapale caulae,
Et praesepia, consciaeque magni
Infantis fugiunt ab ore Cunae:
Et Virgo fugit, et Senex, et ipse
Ille, eheu, PUER auseus: fugitque
Cum somno specus ipse; cumque cote
Se ductor meus abstulit theatro.
Post illud mihi noctis, et beati
Post illud mihi gaudium soporis,
Sordent omnia: Nec Palatiorum
Auratas amo porticus, nec horros:
Nec formas ego corporum, nec ullos
In rebus probo ceteris colores:
Ipsum denique, post mei (fatebor)
Melliti breve gaudium soporis,
Est Phoebi grave lumen; et serens
Auersor querulus facem diei.
XXX.
Est unum tamen, est, quod in peracte
Non possum, o Superi, probare ludo.
Nam spectacula tam venusta, vestro
Quae nos edita vidimus theatro;
Una (fas mihi sit queri) unicaque
Peccarunt brevitate. Longiorem
Et ludum esse decebat, et soporem,
Nam certe, meus iste si rediret
Omni nocte sopor: fatebor; horas
Dormirem piger in meridianas.
QVIS terras oculis meis? quis illas
Rutis Bethlemii exhibebit oras?
Qua lesseius in paterna foetas
Quondam pascua duxerat bidentes:
Cum saevos Puer indidem leones,
Et turpes iaculo fugaret versos?
O terras ter amabiles! o astris
Unas omnibus aemulas! In illis
Caelestes gemitum recens ephebi
Pulchro carmine prodidere NUMEN.
II.
Ipsi pandite, Caelites, quis ille
Dignas carmine commodarit aures.
Nam soli meministis, et referre
Nobis omnia vos potestis. Umbra
Nocturni meditullii repulsa.
Cum terras face plus meridiana
Vidisset rutilare LVNA, et omnem
Magnis aera fulgurare flammis.
Haesit pallida; noctiumque victas
Mirata est, face non sua, tenebras.
Dein, ut Bethlemiis propinqua vidit
Angustum et lacerum Mapale portis;
Verso subsiliens repente curru,
Agnosco, venerorque, dixit. Ite
Hac, bigae pavidi meae iugales;
Magno lumine vincimur. Iuvabit
Caelo excedere; pallidosque nostrae
Nusquam ostendere lampadis colorest
Dum fulgor manet iste, differamus
In noctes radium alteras minorem.
Vix mandaverat haec, fugaque raptum
Festinant biiuges rotare currum:
Caelum panditur, et canora ruptis
Descendit Invenum cohors ab Astris;
Et quorum Invenum? Quis ora pingat,
Quis formam color? Ambiente dives
Fulget sindone vestis. Hanc et auro
Mordet sibula dives, et Smaragdo.
Gemmis cingula, gemmeisque picti
Collucent maculis pedum Cothurni.
V.
Molles ex humeris utrinque plumae
Assurgunt geminas gradatim in alas:
(Alas, o, nive Thracia, et ligustro,
Et cygno mage, lilioque puras)
Per plumas simul exstimas Iberi
Non fallax species renidet auri.
Hoc ventos levis, igneumque tranas
Caelum remigio cohors; et altum
His pennis secat aerem; nec ullam
Delapso timet Icaro ruinam.
Tum vero strepere omnia; et Serena
Docto murmure personare nubes.
Hic, testudo susurrat: hic, eburno
Lascivit Chelys inquieta plectro.
Hic, Sistris vaga cymbalisque turma
Exultat, citharaeque sistulaeque
Hic certat melos: hic, liquente vocum
Responsant iuga, et unda, et arua cantu
Ut valles nemorum, viaeque, et omnes
Versi in carmina crederentur amnes.
Hic a Bethlemiis remota muris
Seruabat iuga Pastor, et bidentes
Cingebat Cane plurima: vigilque
Pro balantibus excubabat Agnis.
Qui, cum talibus hinc et hinc videres
Nubes feruere peruias ephebis;
Et vicina per arua, tam pericos
Cantu ludere mobili choraulas:
Oblitus gregis obuii, canotis
Onavam vocibus arrigebat aurem.
VIII.
Pastori Canis obsecuta, mutos
Ad nubes retulit supina rictus:
Et raram speciem, novasque caeli
Mirantur Dromas et Lycisca formas:
Nec latrat Pterelas; et ore. visam
Hylaeus tacito veretur umbram.
Nec lactis memor Agnus, a sonoro
Pendet murmure, pasciturque: et ipsae.
Inter carmina, nil sui capessunt
Nec somni, neque pabuli bidentes.
Ecce autem? Geminas uterque cedis
In partes Chorus: Alitesque certant.
Pars, attollere laudibus Tonantem:
Pars terris hominique concupitam
Dulci carmine nuntiare pacem,
O pacem procul exulem! o inane
Per tot saecula nomen! Amovere,
Quidquid tristius obstar; obseratumque
Omnes pandite limen: Explicatis
Huic occurrimus hospitae lacertis.
Post, ut musica talis, et canorae
Plausus conticuit sonorus aethrae;
Pastores, ait Ales o pusilli
Custodes gregis, abstinete vanos
Vultu prodere pallido timores
Non tristes ego nuntios, cremandae
Sparsis ignibus affero Gomorthae.
Nec stricta ruo barbaros in hostes
Rhomphaea; stygiis daturus undis
Una omnem Syriae phalanga turbae.
Nil formidinis huius est, Tonare
Iam cessant, nec imaginem priorum
Servant sidera nubium: sereno
Rident omnia gestiuntque Caelo.
Quin, ire o celeres, et auspicatum
Porro ad Bethlemiae mapale caulae
Festini properate. mira vestris
Illic gaudia sunt parata votis.
Nam seris ibi magnus est sub umbris
Magni filius editus Tonantis.
Rem veracibus indicabo signis.
Qua vicina patent hiante porta
Urbis moenia, visitur vetusti
Spelaeum stabuli, domus nec imbri
Arcendo, neque frigori; sed olim
Iumentis casa fabricata brutis;
Nunc ingentibus aula abunda gazis,
Et caeli aemula: quam coruscus unam
(Si mortalibus ividere posser)
Externis Polus invideret aulam.
Ite, ite: intererit, viam vorasse
Vos magalia tam verenda primi,
Et primi, pede dextero, theatrum
Parui grande palatii, subite.
Ad Cunas ibi vagientis almam
Cernetis PUERI sedere matrem,
Et cum matre senem: senem o beatum!
Sed matrem sene ter beatiorem!
Auritum pecus hinc, et hinc egenas
Flexit bucula poplitem ante cunas.
XIV.
Res nusquam fuit ulla, eritque nusquam
Visu dignior ulla. Nam pusillis
Illa infantia comprehensa membris
Franget Tartara, carcerisque rumpet
AEternas adamantini catenas:
Et Patres, proavosque dissipatis
Educet violenta de cavernis.
Tum porro, impenetrabiles Olympi
Per tot saecula ianuas reducto
Vobis mascula pessulo recludet.
Maturate; vocat locus: subite:
Non illos aditus trecenta vallant
Seruorum agmina: nec feri superbus
Herodis comitarus obstat. Omnes
Hos fastus PUER arcet: obviusque
Plebeii laris advenas receptat.
His solis aditus patere primos,
His primas iubet allocutiones.
At conchylia, purpuramque, partes
(Accedant modo) seruar in secundas.
Haec effatus; in astra concolore
Cum turma volucer recessit Ales.
Quem toto procul insecuta vultu
Pastorum Trias: i, beate, dixit,
I, penna pere remigante felix
Caelestem (nihil invidemus) aulam.
Nobis plus satis est superque in illa
Quam te sensimus indicasse, caula.
Intus, quaerere numen, et patronas
Felicis PUERI videre CVNAS
XVII.
Iamque ibat Melibaeus; et coaevo
Claudebat latus asseclae Menalcas:
Cum maturior aevi; ohe, sodales,
Clamat Tityrus, o mei sodales,
Sumenda est mora paullula Hospitalem
An rerum vacui larem petemus?
Par est, ne dubitate visitando
Ut donum PUERO (nec ipse pensum
Contemnet, puto, rusticum) et Parenti
Donum de grege villico feramus.
Est sane, Melibaeus inquit, Agnus,
Est, faeta mihi de parente lapsus.
Hunc primus PUERI feram Parenti:
Tu, lecta PUERO e bidente multi
Plenum suffice congium colostri.
Et metam adiice Casei recentis;
Ut donum queat illud in secundas
Monstrandus Senior comesse mensas.
Tum faenum, stipulamque pro Iuvenco,
Lento pabula portet hic Asello.
Assensere: suisque dona laeti
Imponunt humeris: gregemque notis
Commendant, nihil anxii, molossi.
Mox dumos per, et arua ad indicatas
Decurrunt, pede non morante, portas.
Quae passus licet inde vix trecentos
Distarent, tamen omnis illa, cursu
Parebat mora longior diurno.
Visum esset spatii minus, videndi
Si desiderium minus fuisset.
XX.
Ut lam iam suberat locus, rudique
Prostabar casa seminuda tecto,
Hoc, inquit Mehbaeus, hoc, necesse est,
Quaesitus cubet ut PUER sub antro.
Nam (quamuis rudis) aureo latentem
Ostendit specus hospitem nitore.
Nil LVNA mihi pallida, nec Astris,
Nec Solis face opus. Valete cuncta
Caeli lumina. Clariore monstrar
Terrestris radio Caverna Numen.
Primo a limine, cognitos subire
Iosippas iubet advenas, et arctam
Nan visere Nummis tabernam.
Est vobis, ait, haec, et est egenis
Una haec omnibus aula aperra: paruos
Non fastidiet hospites; adeste.
Excepit Melibaeus; Huc ephebo
Missi a caelite venimus. Nec aulas
Ambimus, Satis est superque, in ista
Si Numen licet invenire caula.
Tum ducti specum in intimam, cubantis
Rorantes PUERI vident ocellos,
Vivis fontibus aemulos ocellos.
Tum Regis tenuem potentis aulam,
Et pompae speciem novae; gemelles
Mirantur stabula in patente vernas;
Et praesepia, lectulique fartam
Vaeno paupere culcitam: levique
De subremine fasciam; et minores
Spectant numine vagiente Cunas.
XXIII.
Hic fletu maduit pio Menalcas.
Et fusis Melibaeus ora, et ora
Fusis Tityrus irrigavit undis.
Tum blandi sua supplicesque promune
Censu e paupere dona; dona Lydisi
Et Persis opulentiora gazis.
Gaudet murmure quisque singulari:
Iumentum, stipulaque pabuloque:
Mater, velleris albicantis Agno:
Fuso lacte, PUER, Senex, coacto.
Mox proni cecidere, cernuosque
Ad praesepia retulere vuitus
Et formam PUERI, et genas tuende
Expleri nequunt: duos gemellis
Credunt ex oculis micare Soles.
Mirantur teneras manus; suique
Plenos Numinis intuentur artus.
Et mille oscula plantulis bearis,
Et mille altera fasciis; et ipsis
Figunt altera plus trecenta Cunis.
Postremo, ut face Lucifer propinque
Noctem cedere iussit, et magistros
Deserti gregis, ad gregem ieverti;
O Solis grave sidus! o molestum
Hoc nobis, Melibaeus inquit, Astrum?
Cur charae est mora tam minuta noctis
Aut quis praecipiti reduxit ortu
Ingratae mihi lampadem diei?
Impastae, Socii, fremant bidentes;
Nos pascamur ab hoc, licebit, AGNO.
XXVI.
At vos aetherei venite Ephebi,
Qui nobis iter indicastis, ipsi,
Vos ipsi stabulum hoc adite; ventosque
Et frigus rigidum iubete vestri
A enembris procul abstinere Regis.
En! alget, tremulosque saeviente
Afflatus Borea supinat artus.
Si vos ille suis calere flammis
Iam pridem docuit; venite, paruam
Vestro reddite de calore partem.
Et vos, Iapeti propago, saevis
Crudeles magis asperique ventis,
Hic mansuescite; parvulumque sarta
Numen cingite veste. Quisque vestrum
Lectica cubat arrogans eburna,
Et serum sibi vellera, atque laenae
Circumdat Tyrianthinae colores:
At vili sinit interim in mapali
Brumae frigora, et horidas Decembris
Nudo incumbere Numini prunias.
Dum caussam Melibaeus hanc querelis
Prolixe stomachantibus perorat,
Et durum genus increpat, Menalcas
Haerentem ad PUERI pedes Sodalem
A tergo trahit acer; et relicti
Ad curam gregis admonet reverti.
Hoc ipsum studet; ac, diu negantem
Cunis Tityrus abstrahit. Retortis
Discedunt oculis; semelque visam
Optant usque videre, et usque, mandram.
ASTRORVM iubar igniumque Titan,
Qui Caeli rapidos sonantis orbes
Quadriga vagus aurea pererras;
Omnes, quotquot habes, tuique quotquot
Stellati radios habent Sodales,
Omnes exsere; praeperemque lentus
Adductis moderare currum habenis,
Dum Stellae melioris, alterumque
Non visae prius indolis, corusca
Flammatum face conspiceris ASTRVM.
Una et Tyndaridas adesse fratres,
Una et Phosphoron, Hesperumque coge:
Et Cygni trahe sidus, et Bootae,
Quique in pectore masculo relucens
Iam quondam emeriti Leonis ignes;
Quique in Gnosiacae, stupente Luna.
Scintillant face gemmea Coronae:
Vosque ardentibus alterae alteraeque
In Caeli stationibus Lucernae,
Omnes hoc, praeeunte adeste SOLE.
III.
Eois ubi vestra lux ab undis
Emergit nova. Siriusque longo
Vicinos Arabas colorat aestu;
Illic, cernitis, ut rotatus auras
Motu non solito peragrer ignis?
Praesagum populis iubar: Sed expers
Atri funeris omnisque; quali,
Qui tristi rubuit cruentus igni,
Cum sceptris male consciis minari
Crinita soler orbita Cometes.
Haec feralia nostro abesse terni
Signa a SIDERE sentiunt Tyranni:
Quor muta docet allocutione
Ad Caeli penetrale, regiamque
Tuta currere semita Coronam.
En! quantis via ferveat clientum
Tres illos comitantium maniplis?
Festinant iter asseclae: hic, Camelis
Vectantur sitientibus, ducenti.
Hic, hic toridem alteri, et quadrigis.
Portato Dromades gravantur auro,
Quod longis numeraverant, adusti
Phaebei laris accolae, tributis,
Tum myrrhae grave pondus, atque Eoae
Tetra e divite vis odora glebae.
Tum Panchaica Thura; mercibusque
Quicquid nobile fumat in Sabaeis,
Id nigrantibus hinc et inde Barris
Impostum, PUERO tribus paratur
Dandum a Regibus unico tributum.
VI.
Has nolunt avidi reciprocato
Auri foenore collocare merces:
Nec quaestus docet IGNIS hic eosdem
Quos Cyllenius erro: quo iubente
Conscensa trabe Cypria, minaces.
Mercator subit Adriae procellas,
Contemptis ut opes reportet undis;
Lucri sordida vota. Liberalem
Sed laxare sinum, manuque tota
Congesias docet erogare gazas.
Nec Stellam indociles vident Alumni;
Illam omnes oculis et ore seruant,
Illam, quaqua abeat, sequantur omnes,
Seu laevum in latus, aviosque saltus
Declinet; nemus avium peragrant:
Seu montes perat invios, et Alpes;
Per montes, per et invias alumni
Cunctati nihil. insequuntur Alpes:
Seu cursum acceleret; citatiorem
Omnes accelerant perinde cursum.
Quae si denique lenta moliantur
Sese, non solito vigore, lentos
Norunt ipsi etiam movere gressus.
O Stellae dociles bonae clientes!
Quid si forte quiescat illa in uno
Tandem fessa loco quid, o Sabaei
Facturi simul estis inquilini?
Quid? quo Stella loco quiescer (ille
Sit Ponto locus ultimo) invabit
Omnes esse loco, et quiesce, in illo!
IX.
Haec inter, praeeunte. iam propinquam
Cum Stella duce venerant Sionem.
At, sidus refugum, insidere visam
Herodis super abnuebat aulam:
Sed Bethlemia rura, pauperemque
Conatu volucri petivit urbem.
Hic, mirantibus arbitris, corusco
Se demisit ab aethere; et serenis
Effulgens radiis, super verustum
Deserti stabuli quievit antrum.
Tunc incedere gaudiis, soluti
Immortalibus advenae, levesque
Durae credere semitae labores,
Per quos, sidere praevio, ad cupitas
Regis contigerit venire Cunas.
Sed paruam domini porentis aulam,
Plebeiosque casae rudis penates
Mirati, posita stetere pompa;
Et longe comitantium facessunt.
Ut soli subeant mapale, turbas.
Hunc Iosippus ubi tot ungularum
Sensit quadrupedantium fragorem,
Procurrens, videt exteros, nigranti
Forma territus, advenire Reges:
Et Stella videt insciam recenti
Scintillare domum: videtque turmas,
Et currus, et equos, et insolentem
Ignotae legionis apparatum:
Miraturque duces, ducumque laudat
Pictos murice barbaro clientes.
XII.
Invitat tamen hospites: nec antri
Pertaesos humilis, nec impolito
Offensos lare, praevius cubantem
Faeno paupere, ducit ad PUELLUM.
Succedunt avidi, videntque paruum
Sole Infantem Oriente pulchriorem;
Agnoscuntque DEVM; genuque flexo
Membris Numen in algidis adorant:
Et ponunt diadema; Regiosque
Submittunt PUERO, dicantque, fasces.
Mox plenis sua quisque de canistris
Promunt munera. Prima decoloris
Auri pondera, in aureis reposta
Effundunt pareris: Et, haec clientes
Haec, aiunt, tibi dedicata magno
Subiecti ferimus tributa Regi.
O donis, PUER une, plus trecentis,
Et plus mille PUER colende donis,
Nec spernes tamen ista, quae minuto
Vectigalia pendimus metallo.
Haec Regi data. Sed Sabaea vine
Dantur THURA Deo; focos odora
Instauremus ut annuos acerra;
His fumantia Templa, debitasque
Impleri tibi sentiemus aras;
His unum venerabimur. Facessant,
O culti male, ceteri, facessant.
Unum te PUER, unicumque THURE
Dignum ducimus Alteri, relictum
Servabunt sibi dii Deaeque SULFUR.
XV.
Restant Tertia dona; Sed caducis
Et mortalibus imputanda membris.
Nam Stella licet hac tuum magistra
Nobis discere Numen, et potentem
Caeli agnoscere Caelitumque Regem;
Cui soli famulantur, atque iustam
Gaudent sidera commodare lucem,
Mortalem tamen esse, vagientis
Rorantes oculi docent; et isti
Vincti paupere fascia lacerti.
Quamquam, quid, PUER innocens, quid istud?
Tu quondam moriere? Saxeoque
Foneris lacrimandus in Sepulchro?
Nec REGI Libitina, nec TONANTI
Discet parcere? Parcite o Severae
Insonti PUERO Deoque, Parcae.
Aut cerre, quia pergitis senerae
(O dirum scelus! o scelus!) minaris
Nos Stactem decet, uberemque Myrrhes
Curando dare suneri liquorem.
Donis denique rite dedicatis,
Ter solemnibus osculis mapale,
Et Cunas PUERI ter, et ter ipsas
Suavi murmure fascias salutant.
Tum tori lacrimis madere; et udura
Pugno plangere non iocante pectus:
Cunasque ut sibi sentiant faventes,
Implorant venerabilem Senecta
Turorem PUERI, Deique magnam
Votis gravidibus ambiunt Parentem.
XVIII.
Advertit placidos Serena vultus
Exorata Parens. Suamque, dulce
Materno in gremio tribus renidens
Dextram supplicibus tetendit Infans.
Cui labris ut aventibus verendum
Fixerunt trepidi osculum clientes;
Extemplo modulantium trecentis
Applausit casa caelitum choraulis.
Quo de murmure blandiente lenene
Traxerunt placidi hospites soporem.
O suavem ter et amplius soporent
Quis vatum mihi prompserit, beata
Quae spectacula viderint in umbra?
Monstrabat (nihil ambigas) Olympi
Omnes, quotquot erant opes, Olympue
Monstrabat specus Alitum decoras
Hac illac volitantium cateruas,
Cerantes studiis, et aemulanti
Iunctos agmine, ut aulicis heriles
Possent obsequiis fovere Cunas.
Hos tales ubi adesse vagienti
Senserunt PUERO tot administros;
Hac mortalibus, inquiunt, in aula
Nec vernis opus est, nec est ephebis,
Promus Condus, et atriensis absint,
Et miles vacet, et satelles; isti
Caelestes ubi seruiunt clientes.
Aut, (mortalia ni locus recusat)
Nos ipsi, positis procul coronis,
Hac reges famulemur in caverna.
XXI.
Omnes haec casa nos docet caducas
Rerum spernere copias; et omnes
Regni delicias minoris; omnes
Qua congesserat arca avita, praedas.
Et quanquam Solymi dolus Tyranni
Invitet; redeuntibusque totam
Nobis offerat hospitalis aulam;
Haec somni tamen abditi voluptas
Nos flexu decet avio, profani
Declinare superbiam palatii.
Verum Amphionio silente cantu,
Paullatim resides, sopore rupto,
Attollunt oculos. Nec usquam Arion,
Nec Stellae est iubar obviam: Relictus
Diumae tamen in parentis ulnis
Duntaxat PUER unus est: sed unus
Stella clarior omni, Arionisque
Cantu suavior. Hoc favente, Reges,
(Quamuis Stella dein, chelysque cesser)
Nec plectris eguere iam, nec Astris.
LOngaevam Assyrii videre quisqun
Spectator cupit Alitis Senectam;
Dum, fatis properantis, et futuro
Praesagus Cineri struit feracem
Inter cinnama sumptuosa nidum:
Non mundi vagus ultimi tecessus
Nec montes petat, aviasque terrae,
Quales fabula somniavit, oras.
Sed Templi pia, me duce, ad propinquas
Vertat lumina curiosus Aras.
Grandaevi caput illico, verenda
Spectabit Senis albicans pruina:
Qui Phoenice beatior, peractos
Inter cinnama odora claudet annos:
Non nido tamen incubans, nec hausto
E phoebi radiis cremandus aestu:
Sed blandum sua construet beato
Inter brachia nidulum PUELLO.
Illo ardere rogo, piaque longam
Aerarem voler innovare flamma.
III.
En, quanto, vafer, ambitu Parentem
Expugnare laboret, ut lacertis
Pignus tradat amabile? Instat, urget;
Nunc promptis rationibus disertus;
Nunc muta pius allocutione;
Nunc mixta prece lacrimaque supplex,
Nunc blanda violentia severus.
Nunquam ROSCIUS antea Latinis
(Ignoscant mihi Romuli nepotes)
Egis doctius ullus in theatris.
Vicit denique pertinax. Suosque
Exorata sinus patere grandi
Permisit Genitrix modesta voto.
Et mox Virgineis revulsa palmis.
Iussit pignora demigrare. Iussit;
Nec iussis mora: Parvulusque binas
(Materno prius osculo potius)
Laeta fronte manus tetendit Infans
Agnovitque Senem; et pias renidens:
Dulci pondere degravavit ulnas.
Tum vero Sene, Caelitum quis, illo
Fortunatior esse? Quis resumpta
Phoenix vivere laetior Senecta?
Dum stringi tremebunda vagientem
Inter brachia cerneret Tonantem?
Dum caelestia delicatus ora,
Et plena ambrosio labella succo,
Divinosque pedes; et architectos
Terrarum, Mariumque, siderumque
Inclusos gremio videret artus.
VI.
Quos illic oculis utrisque nimbos?
Quae suspiria? quam pios anheli
Credam pectoris aestuasse motus?
Non si verba mihi pararet ipse
Quin Pandioniam disertus olim
Lingua praepete fulminavit urbem:
Aut Neleia commodaret, imbre
Mellito madidas, Senecta voces:
Non aequis ego sensa tam beati
Sperarem SENIS explicare verbis.
Hic udis ubi parvuli tenellas
Labris presserat oculisque plantas;
Circumstantibus impiger repertum
Ostentat PUERUM Deumque turbis:
Hunc terris populisque clamat, unam
Illuxisse labantibus salutem:
Hunc agnoscite: quid rudes ligari
Tam longis oculos sinetis umbris?
Hunc certantibus aemuli studere
Unum includere, quotquot estis, ulnis.
Quem Patrum lacrimae precesque rupto
Optarant toties venire caelo,
Caelum rupit; adest, venite; vestrum
Caelo praetulit inquilinus orbem.
Immortalia qui potente flexit
Nutu pectora, mentibusque luxit
Infinita perennibus voluptas;
Hic nullius egens, saturque magnis,
Quales sidera dant paterna; vestris
Quaerit delicias suas in oris.
IX.
Tu vero mea, quae senes beasti
Dono, Mater, amabili lacertos,
Quas me pendere gratias iubebis?
Si Lydas (quid enim abnuam fateri?)
Si Lydas ego Persicasque solus
ARcis grandibus occupem rapinas;
Atque omnes Libycique Ponticique
Argento maris impleam carinas;
Et, quotquot Tagus aureas Iberus
Pactolo rotat invidente glebas.
Si dignas tamen his severa cogas
Me, Virgo, meritis referre grates.
Toto cedere me foro iubebis.
Fiet protinus auctio; nec ullae
Ad grates sat erunt crumenae et arcae;
Quamuis innumerae crumenae et arcae.
Sed post quam posita vocatus hasta
Arcas Sector et has, et has, et illas,
Et rursum vacuarit has et illas;
Plures Sector adhuc requiret Arcat.
Et tu denique, melle, nectarisque
Omni dulcior imbre, quas reposces
INFANS a Sene gratias? Vetabas
Ne filum prius ultimum secarent
Trinae praecipiti colu sorores,
Quam divina videre mi, tenello
Quondam in corpore, contigisset ora.
Vicisti pia vota. Nam volebam
Quod solis OCULIS meis licere:
Id toto licuit sinu fovere.
XII.
Nunc ergo, mea vita, nunc peractae
Fas est rumpere taedium Senectae:
Seruant Astra fidem: dedere, quidquid
Promissum fuit. Intuemur ortam
Terris omnibus, omnibusque terrae,
Caelique omnibus incolis salutem.
Est ego, est, data missio. Quid ultra
Longi carceris hospites moramur!
Quod nunquam licuit; licebit, isto
Dum felix premitur sinus PUELLO.
Iam vitae satur, in lucro repostos
Si cursim fugiant, putabo menses.
Quid menses tamen auguror? Facesse
Tam longi mora temporis? Relictas,
Ut cursim fugiant, precabor horas.
Nil horis erit, ah nihil, futuris,
Aut quamvis erit, ah nihil sub illis
Ultra cernere nos iuvabit horis.
Ignoscant oculis meis Diurna,
Et nocturna, (videre taedet) Astrae.
Ibo nuntius, ibo; patriisque
Audax prodromus aggregabor umbris:
Umbrae surgite, quotquot estis, omnes;
Ducam vos ego conscius, novorum
Ad compendia summa gandiorum.
Nam, quod nocte dieque, mille votis,
Et desideriis modisque mille,
Annisque amplius invenire mille
Nequicquam cupiistis, illud, uno
Totum repperit Orbis in PUELLO.
XV.
Haec verbis ubi finiit supremis,
Abrupta ingemuit Senex loquela.
Qualis, cum sibi, nuntias propinqui
Sentit funeris imminere Parcas;
Surgit laetior, evocatque, fara
Servatas OLOR ad suprema, voces:
Cognatasque perambulans Caystri
Mulcet carmine tinniente ripas.
Applaudunt Socii, probantque: at ipsum
Laudato iuvat interire cantu.
QVID gnavam, genus indignum, moraris
Quaerendis operam locare gemmis?
Sapphiros, adamantas, et smaragdos,
Et Rubri maris Indicique baccas.
Et quicquid magis his, et his, et illis
Spe tentatur avara; id omne mater
Ereptum mihi conqueror: tot annis
Quae paruo lare conditas solebam
Una omnes hominumque caelitumque
Magnis excubiis fovere gazas:
II.
Indulgete oculis; et omnium omnes
Hic recludite luminum fenestras;
Perque omnes, pede sedulo, plateas,
Perque omnes ruite angulos. Inausum
Terris nil sinite ultimis relictum,
Quamque amisimus unicam, sagaces
Orba quaerite cum parente praedam.
Invito genitrix; adeste: Quisquis
illam invenerit, ille opima, praedam
Inter praemia sortietur ipsam.
Excivit faciles querela matris
Ad magni lucra praemii cateruas.
Dic, Mater bona; tantus hic tuarum
Quis thesaurus opum? Quis hostis illum,
Aut praedo, plagiariusue raptum
Interuerterit, indica. Iuvabit
Terris quaerere in ultimis: nec ullas
Vel Syrtes metuisse, vel charybdes.
Tu partes, age sis, in has, in illas
Nobis utere, Virgo: nil moramur
Hic largis oculos rigata lymphis,
Ter conata loqui, ter impedita
Sensit verba Parens hebere lingua:
Dum tandem, Sitae erant opes in uno
Omnes, inquit, et unico PUELLO:
Proles ille mea est: fuitque nulli
Proles altera charior parenti:
Nec, si pignora mille cum trecentis,
Et rursum altera sint trecenta, proles
Plus ullam sua diliger parentem.
V.
Iam nox tertia, tertiusque nostrum
Sol ortu redeunte lustrat orbem.
Cum me, nescio quo, repente casu,
Amisso video ambulare Gnato.
Exclamo, Superi! hanc cavete culpam!
Quis prolem latere a meo revulsit?
Quem poscam plagii reum? Quis orbae
Possit reddere filium parenti?
Eheu! quam malus error inscientem
Et quantis via circulis fefellit!
Vertendus gradus, et remetienda
Sunt vestigia. Forsitan tribules
Inter paruulus errat, aut propinquos?
Sic mecum; et pede concito, hos et illos
Inviso. Heu miseram? nec inter istos
Dilectum invenio, nec inter illos.
At, consanguineo receptus, aio,
It fortasse globo? Recurro: et eheu!
Omnes undique clamitant, nec istos
Conspectum PUERUM inter esse caetus.
Insistam nihilominus, usasque,
Errabo vaga lacrimis per omnes:
Nec dulci prius occupata somno
Tradam lumina; et ultimum negabo
Defectis licet artubus soporem,
Donec Prole novum levet reperta
Infixos mihi gaudium dolores.
Vos porro, quibus est amor, venite,
Mecum insistire: quem requiro, certis
Nunc agnoscere vos docebo signis.
VIII.
Bis denos, puto, quattuorque menses
Iam lustris PUER addidit duobus.
Aetatem sequitur statura; iusto
Non procerior. Ipse, fimbriatam
Materna gerit arte acumque vestem;
Non subtemine barbaro; nec ostro,
Nec cinctu croceo superbientem,
Sed limbi tamen ambitu decoram.
Externo nihil indiget nitore,
Contentus proprio placere cultu.
Nil toruum in facie est; nec ulla frontem
Mutat ruga Serenam. Ab ore toro
Expers nubis amoenitas renidet.
Sparso candidus est rubore vultus:
Quali Poma solent volema, adulto
Maturescere cum iubentur anno;
Cerrant ambiguo colore; parsque
Intacta nive puriora candent,
Et pars igne rubent. Sed hunc utrumque
Dilectus superat meus colorem.
Impubem rosa purpurans opacat
Parte utraque genam. Labella fusum
Distillant opobalsamum. Venusti
Mansueta face nigricant ocelli:
Quales, quando volubiles pudica
Formosis rotat orbibus Columba,
Dum lactentibus hinc et inde pennis
Invitat tepidos aprica Soles:
Aut ripis viridantibus sonantes
Pleni fluminis arbitratur undas.
XI.
Electri similes alit. capillos
Intonsum caput: aurerque bina
Umbrant tempora vestiuntque Cinni:
Nulla lege tamen, nec arte, quali
Comit Forma suos profana cirrhos:
Natura sed enim volente flavum
Vertex nescius induit colorem,
Hinc per colla comans eburna nullo
Fastu defluit; arduumque pulchra
Tergum Caesaries flagellat umbra.
Quid nunc marmoreas, quibusque pergam
Signis pingere, feriata palmas;
Candent articuli, reresque format
In plenum digitos Cylindrus orbem:
Ceu quando iubet artifex rotato
Mauri dentis ebur nitere torno
Fragantes hyacintino redundant
Plenae flore manus, Pedumque candor
Omni est purior unione, cygno,
Cerussa, nive, lilio, ligustro.
Nec verbis ego me rotunda blandae
Sperem verba reterre Posse linguae.
Vix primoribus ora hiant labellis,
Cum mellis fluit imber, et meracum
Manat gutture de liquente mulsum:
Cuius stilla meos vel una sensus
Cum pervaserit; irrigata toto
Caeli nectare sopior: nec ullas
Terrae delicias amo; nec ullos
Vitae mobilis appeto favores.
XIV.
At mores PUERI quis elegantes,
Quis gestus reliquos, quis eruditae
Miras indolis explicabit artes?
Convertunt sua caelites ad unum
Omnes lumina; desinuntque Solis
Mirari iubar; aureosque Lunae
Pertaesi nihil intuentur ignes,
Dum solus placet Illum, et ambulantem
Quod se cumque ferat, sequente nutu
Unum omnes venerantur, et sedentem.
Hortos fingite vos videre et agros
It prata aurea, rosidosque campos,
Quales Elysii fuere, pulso
Iam quondam memorabiles Adamo;
Ilos illos decorabit iste, et hortos,
Et campos, et agros: suumque tollet
Omnem floribus alteris odorem,
Obscurabit et omnium colorem.
Ipse illas PUER interim per omnes
Parebit Rosa liliumque valles.
Tali est indole, quem requiro; tam
Dilectus meus, ore, veste, forma,
Totus pulcher, amabilisque totus.
Proles ille mea est; meaeque solus
Plus quam dimidium duplumque vitae.
Huius (parcite, alumnuli, parenti)
Huius langueo prolis ex amore:
Nec desiderium fero; sed absen:
Absentem, modo triduum, alterumque
Indefessa trinoctium, requiro.
XVII.
Interrupi ego Virginem: ah, querelae
Cessa perdere, VIrgo; nil necesse est
Signis pluribus haec notare; cessa
Si tale PUER indole est, et isto
Dilectus tuus ore, veste, cultu;
Felicem fero nuntium. Repertus
Est huius PUER indolis; refertque
Hos vultus, oculos, manus, et ora,
Et vestes gerit, his; et his, gemellas
Fundit gutture melleo loquelas.
I, quantum potes, i: sequemur. Ipsum
Tu certe (nihil ambigas) sedentem
In templi meditullio videbis,
Quem visum cupis: audiesque grandos
Illum inter Sapientiae magistros
Divinissima quaeque, iam rogantem,
Iam, si caussa poposcerit, magistris
Divinissima quaeque suggerentem.
Mirantur PUERUM senes, novamque
Addiscunt sapientiam Platones.
Aegre finieram: moraeque mater
Iam dudum impatiens, parat citato
Ad Templi spatia aduolare passu.
Utque in limine constitit, serenum
E templi videt intimi recessu
Mirae lampadis emicare lumen?
Et secum, Meus, inquit, hic (Parentem
Non fallunt oculi) meus profecto
Hic Dilectus adest. Nequiret alter
Tam claros locus exhibere Soler.
XX.
Ut vidit Soboles adesse matrem,
Cognatos hilari modesta gestu
Amplexus petit. Illico valere,
Et gestire patens; et una cunctas
Terrarum sibi siderumque gazas,
Nato credere in unico repertas.
Sed tu nunc opibus beata tantis,
Inventa tibi prole gratularis,
Et pacti immemor, indicem reperti
Expertem PUERI sinis clientem?
Omnia ad Maiorem DEI Deiparaeque MARIAE Gloriam.