28 April 2004 Martin Tavakolian
TEI header added; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell-check complete


page 003, image: s003

ADMODUM REVERENDO PATRI MUTIO VITELLESCO SOCIETATIS IESU PRAEPOSITO GENERALI: IACOBUS BIDERMANUS.

IN secessu Tusculano, cura nuper alii labores missionem dedissent, huc animum horis subsecivis appuli; ut lucubrationes, quas adolescentiae calor ex excuderet, otiosus Inspicerem; et varios ingenii, seu partus, seu abortus, ad lucernam (tollendi mihi, an exponendi viderentur) explorarem. Reperi eos, uniusmodi omnes: id est, plerosque tales, quorum ego Noverca fieri, quam patens audire mallem. Nec longe iam aberat, quin deformes liberos in cunis


page 004, image: s004

praefocarem; cum amicorum apud me preces valuere: quod dicerent; saevire me gravius in tales non posse, quam si parcerem. Peius enim interituros, si lectorum iudiciis permitterentur. Peperci. Sed ii, cum satis adverterent, neque domi se, contra auctoris taedia munitos; nec foris in turba fore securos: Patronum sibi quaerendum censuere, cuius benevolo sinu excepti, protegerentur. Et talem ex animi sententia reperisse se, hic certe gratulatur; qui prior aliis ad Paternitatem Tuam auspicato se sperat confugisse: mox alios a tergo aliosque tracturus, ubi huic audaciae viderit fuisse impune. Quod eum promittere sibi, cum cetera Tua suavitas iubet; tum illud quoque iudicium. quo et antehac mea quaedam (aeque ac modo tenuia) non prorsus censueras aspernanda: sed iis comiter humaneque admissis, visus es, Meas esse aliquid putare nugas Eapropter Libello, hanc at TE viam affectanti, minus, quam oportuerat, pugnavi: cui, ut ut esse Malo contigerit, longus certe Magnusque ne esset, id operam dedi. Nomen ei Heroum Epistolas indidi: grandiusculum, haud nego; nec iis,


page 005, image: s005

qui Leandros quondam, et praetextatos Veneris pupos, in Heroum Orchestra locarunt, placiturum. Ceterum hos talium rhonchos ego non moror: et, vel res ipsa, qua describitur; vel ii, quorum nomine scribimus, hanc titulo invidiam sunt detracturi. Id, recte an secus, existimem; e subiecto operis indice statuatur. DEUS Paternitatem Tuam, Societati universae prasidem sospitemque cum bono publico diutissime servet. E Collegio Romano. Kalend. Ian. M. DC. XXXIII.


page 006, image: s006

LIBER I. In Hominis novissi mis totus consumitur:

1. Alexius, in explicanda MORTE.

2. Hieronymus, in IUDICIO.

3. Epulo dives, in INFERIS.

4. Augustinus, in CAELI gaudiis.

5. Valerianus, in ANGELIS.

6. Theophilus, in Calitum ROSIS.

LIBER II. Privatas quorundam calamitates deplorat:

1. Eustachius LIBERORUM iacturam.

2. Ambrosius, Thessalonicae CLADEM.

3. Chrysostomus, Fortunae ROTAM.

4. Gilimer Rex suam FAMEM.

5. Belisarius, CAECITATEM.

6. Conradinus, carcerem, et NECEM.

7. Emanuel Sosa, NAUFRAGIUM.

LIBER III. Miscellanea continet; in quibus narrat:

1. Filius prodigus, suam INOPIAM.

2. Petrus, suam ipsius CULPAM.

3. Alipius, profana SPECTACULA.

4. Nivardus, pia DESIDERIA.

5. Thomas Aquinas, suam PUGNAM.

6. Carolus V. abdicatum IMPERIUM.

7. Constantinus Imp. suam ROMAM.


page 007, image: s007

MUTIUS VITELLESCUS Sociatatis IESV Praepositus Generalis.

CUM P. Iacobi Bidermani, eiusdem Societatis, Heroum Epistolarum Libros tres, aliquot eiusdem Societatis, quibus id commissum fuit, recognoverint; et in lucem edi posse probaverint; facultatem concedimus, Ut typis mandentur: si ita Reverendiss D. Vicesgerenti, et Reverendiss. P. Magistro Sacri Palatii videbitur. In cuius rei fidem has litteras, manu nostra sub scriptas, et Sigillo nostro munitas dedimus. Rema 26. Februarii 1633.

Mutius Vitellescus.

Imprimatur, Si Videbitur Reverendissimi P. Mag. Sac. Palatii Apostolici.

A. Torniellus Vicesg. Imprimatur.

Fr. Nicolaus Riccardius Sacri Palatii Apostolici Mag. Ord. Prad.


page 1, image: s009

PROGRAMMA AD ANGELUM Tutelarem.

QUI quondam fragiles rudesque CUSTOS,
Fovisti teneri clientis annos;
Et vestigia parva, debilesque
Iuvisti Comes expedire gressus:
Mox per devia tesqua curiosae
Errantem pede libero Iuventae,
Servasti, pius; ultimaeque cladem
Cavisti miserabilem ruinae;
Nunc, o nunc, ades ALIGER; tuisque
Totis utere viribus. Minantur
Iam clades aliae; novoque magnae
Incertant animum timore curae.
En! filum secat ATROPOS; diemque
Coepit dicere Praetor: Ad supremum
Magni IUDICIS evocor tribunal:
oranda est ibi caussa. Sordidatum
Tu caussa iuva in ardua clientem.
Praelusit meus interim libellus;
Et penna faciem illius tremendae
Depinxit lacrimabilem palaestrae,
Erravit liber, inquis: illa quondam
Est multo tibi tetrior futura.
Ah cessa, bone Tutor; ah, palaestrae
Illius faciem efferare cessa.
Est nobis fera plus satis vel ista.


page 2, image: s010

HEROUM EPISTOLAE. LIBER PRIMUS. DE QUATVOR NOVISSIMIS.

I. ALEXIS, voluntarius Exul, maestis Parentibus. De MORTIS horrore.

LITTERA, quae vestris mihi venerat uda querelis,
Uda fuit lacrimis ter quoque facta meis.
Omnibus in verbis inerat dolor: ipsaque pronas
Materies oculis sufficiebat aquas.
Nam queritur, maestos herede carere penates;
Speratoque orbos esse nepote lares:
Et domino famulos squallere iacente: Nec ullum,
Quo domus aspiciat nobilis, esse caput
Et partum proavis, atavisque potentibus aurum
In quos condatur, non reperire, sinus.


page 3, image: s011

Adde; tot immensi flaventia iugera campi,
Totque iterum patrii culta vireta soli:
Totque iterum valles; tot in altis montibus arces;
Plenaque fumosis atria imaginibus:
Haec et mille rogat lacrimis una omnia magnis,
Tam fastiditae cui famulentur opes?
Talia cum legerem, potui contemnere lecta,
Dignaque vix oculis illa putare meis.
Verum, ubi Patris ego mandata suprema, (iubentis
Maturare citos ad sua busta gradus)
Utque deinde preces, et vulsi damna capilli,
Pectoraque incussa legi ego tunsa manu:
Immaduere piis (fateor) mea lumina guttis;
Turpe erat, in tali non lacrimasse malo:
Unguina credebam vestris fore idonea plagis,
Vester ab hoc tactus si foret imbre dolor.
Hactenus esse Pio licuit: moremque parenti
Ut lacrimae gererent par (nisi fallor) erat
ultra parce pater, parce ultra tendere mater;
Nec reditum porro me properare iube.
Nam quae caussa mihi fuit, inde ut abire luberet,
Est eadem, lubeat ne remeare mihi.
Atque ea quae fuerit (quia cogitis edere) dicam:
Purgabitque meam cognita caussa fugam.
Vestra malum retinet (veniam date) patria morem,
Qui vetus a primis usque inolevit avis.
Heu! morem invisi mihi nominis! odimus illum,
Odimus: estque oculis ille, animisque gravis.
Ille fugam suasit; reditum vetat ille. Reverti
Protinus, exierit mos simul ille, volam.
Hoc solum, dicetis, erat? res salva; remotus
Cras procul a patria mos erit ille: redi.


page 4, image: s012

Nos penes imperium est; populique urbisque potentes,
Civibus et mores, et nova iura damus.
Restat, uti nutu, quis te mos laeserit, edas:
Nullus ei tota cras erit urbe locus.
Obsequar: hac reducem, genitor, me lege videbis.
Morem igitur, tollas ut cito, nosce cito.
Nuper, Aventina cum forte quietus ab aula
Despicerem, Latio qua via iuncta foro est;
Obvia pompa fuit, lugubribus horrida signis;
Pulla habitu, tristi murmure, lenta gradu.
Parebant maesti perlina madentia vultus;
Et gemitum, rupti pectoris antra, dabant.
Lurida praebebant piceam funalia flammam;
Inque manu multis atra cupressus erat.
Terreor aspectu; et refuga cervice, gementem
Damno, gemens illo non minus ipse, gregem.
Ecce autem! medio sublimis in agmine lectus,
Sena sub hexaphoro subdita colla gravat:
Hunc super, effigies hominis composta iacentis
Extendit gelidos calce rigente pedes;
Fracta labat cervix; humerique et brachia languent;
Nec tenor in venis est, nec in osse vigor.
Stat macies, cecidere genae; cutis arida pendet,
Nec calor in membris est, nec in ore color.
Auctorata silent Samii labra lege magistri;
Et nihil in surda proficit aure sonus.
Ipsa diem excludunt obductis lumina valuis;
Aeternaque oculos nubila nocte premunt.
Clamanti, o superi, quod monstro est omen in isto?
Verbis, nescio quis, reddidit ista meis.
Cuius in hoc horres informi corpore formam,
Pulchrior Iadio nuper Adone fuit.


page 5, image: s013

Cereus iste color, faciesque simillima buxo,
Dentis heri Libyci nobile vicit ebur.
Hi quoque, (congeries, in honoraque turba) capilli,
Aureus, in flavo vertice, cirrhus erant.
Qui digiti gemma teretes arsere Sabaea,
Iam mage Riphaeo diriguere gelu.
Quamque vides Aurem sensu obbrucescere surdo,
Stabat ad Orpheam nuper aperta chelyn.
Lingua tacet, cantarat heri. Manus utraque torpet,
Utraque Circensi in puluere plausit heri.
Denique languet iners, immoto corpore, truncus;
Saltarant agiles inde heri, et inde, pedes.
Ille ita. Rursus ego: Cuium ferale cadaver
Illud? an e Codri nomen mane ribu est?
Imo, ait, Augusta genus hausit origine. Cernis
Quantorum titulis fulgeat urna ducum?
Contigit antiquos deducto sanguine Reges;
Cognatamque habuit Caesaris aula domum.
Divitias fortuna pares cumularat: et unum
Multus anhelabat demeruisse cliens.
At senio modo fractus erat? Flos imo iuventae;
Qui neque dum quinas norat Olympiadas.
Optabant generum matres; avideque vovebant
Exciperet teneros ut rosa nata pedes.
Ille duobus amor, heresque parentibus unus
Occubuit: magnae magna ruina domus.
Has lacrimae, quibus ora vides manantia, tantae,
Has gemitus caussas, has ululatus, habent.
Hic ego: Quae iuveni tam dira noverca benato
Obfuit? Exiguae flammula febris, ait.
Illa simul tacito praecordia contigit aestu,
Certa secuturae nuntia mortis erat.


page 6, image: s014

Nemo laboranti potuit succurrere? Nemo.
Nec pater infelix ipse? Nec ipse pater.
Displicet, aiebam. Quid agas? ait; omnibus usque
Displicet: et fieri res tamen usque solet.
Ergo solet? neque mors Iuvene ista quiescet in uno?
Estque timenda mihi forsitan? Estque tibi.
Me miserum! exclamo: Quid enim tam barbata morem
Hunc mea permittit patria? Tolle pater.
Tu pater hunc morem, tuque o mihi carior ipsis
Luminibus, morem hunc, mater, abesse iube.
Vos penes imperium est: populique urbisque potentes,
Civibus et mores, et nova iura datis;
Hic nova iura date; hic mores proscribite priscos,
Hic patriae mores esse iubete novos:
Nam nimius me terror agit, visumque cadaver
Illud, obest oculis semper inestque meis.
Effugiam, quacumque licet; populumque requiram
Nullus ubi a tali sit mihi more metus.
Verum ego quo rapior? nondum haec mihi meta timoris
Ultima: monstravit plus Libitina mihi.
Interes funus procedit, et ordine longo
Compositi partes quisque doloris agit.
Donec ad exiguae foveam venere lacunae,
(Vix patuit senos tota lacuna pedes)
Hic Iuvenem molli evoluunt (crudele) grabato:
Primaque direpta praemia veste legunt.
Tum titulis urnam spoliant; ut imagine rapta,
Vix etiam, fuerit quis prius, ipse sciat.
Cetera nudatum, tegetis cum parte relictae
In scrobis angustae vile cubile trahunt.


page 7, image: s015

Mox alii super, atque alii, discrimine nullo
Iniciunt putrem, flebile pondus, humum.
Nec sabulo vexare caput, neque puluere parcunt
Lumina, nec molles laedere mole genas;
Sed pedibus nares supet, et super ora vagantur;
Cognatasque premunt calce gravante manus.
Tum, ne qua redeat veteres prior hospes in aedes.
Muniri obiecto marmore claustra iubent:
Inscribuntque: Situs patris hic est filius orbi;
Maluerat situs hic ipse iacere pater.
Hinc ego, quem tragici finem mihi funeris horror
Poneret, exspecto. Terruit ille magis.
Nam variis ubi pompa viis dilapsa, relictum
In solo iuvenem destituere loco;
Nemo memor rediit: gemitum pepulere cachinni,
Et lacrimas oculi dedidicere suas.
Ora serenantur; facies hilarata renidet,
Nullaque depositus pectora luctus habet.
Coccina sumuntur; rediviva sonare iubetur
Chorda: parat solitos turba soluta iocos.
Hic, mera, dicebam, mera cerre in funere ducto
Edita sub pulla fabula veste fuit.
Ipsa suas genitrix egit non infima partes;
Paene mihi totam Mimum ea sola dedit.
Nam, sine quo durare diem se velle negarat,
Hoc sine iam durat mille, valetque dies
Ipsa domi exstructo cubat inter Serica lecto
Stragula; sub gelida filius alget humo.
Ipsa habitat mauris pendentia tecta columnis;
Assiduo nati spargitur imbre caput.
Aurea maternos pingunt aulaea penates;
Hunc fovet in formi triste cubile situ.


page 8, image: s016

Imperat ancillis famulantibus illa; capitque
Perpetuas inter prandia lauta dapes:
Iste nec obsequiis colitur neglectus; et exsors
Nil de maternae munere lancis habet.
Sedula quin itidem nocturno tempore mater,
Obvia ne nati prodeat umbra cavet.
Usque adeo fieri potuit de matre noverca,
Ut nati genitrix horreat ora sui?
Sed quid ego ista queror? Tenet hunc mea patria morem:
Ut fugerem, hic caussae mos satis unus erat.
Ac modo ne redeam, prohibet reverentia matris;
Territa conspectu nolo sit illa meo.
Talia tunc mecum suppressa voce loquebar,
Addebatque meus talia plura Comes.
Dic, demum aiebam: Latebra quia funus in illa
Conditur; in quali cogitur esse statu?
Hic status, inquit, erit. Populatur lenta medullas
Pestis, et in saniem sanguinis humor abit.
Tabida membra fluunt; labuntur ab ossibus ossa;
Teter in exanimi corpore regnat odor.
Viscera nudantur; ruptus vomit ilia venter;
Et iecur infamis vastat, et exsta, lues.
Tum ero impasti veniunt ad pabula vermes,
Dat quibus appositas illa popina dapes.
Impavidi dein, perque sinus, perque ossa colubri,
(Nemine quondam illos impediente) ruunt.
Buffones ipsi vacua stabulantur in aluo,
Quam sibi natalem gens putat illa domum.
Plura parabat adhuc: Per ego te, quisquis es; horum
Desine iam: Satis est, inquio, plusque satis
In cives si iura tuos buffonibus ipsis
Talia permittis, patria terra, Vale.


page 9, image: s017

Tuque vale genitor; natoque ignosce: nec artus
Coge tuis escam vermibus esse meos.
Terreor hospitio, et convivis terreor illis,
Patria quos inter vestra cubare iubet.
Antiqua, pater, hunc, et finibus eiice, morem;
Omnibus, heu! oculis morem animisque gravem.
Id simul effectum dederis, scribe otius, oro;
Meque, redux visam ut tecta relicta, voca.
Hic, sine, me profugum patria tantisper ab illa
Degere, et a diris finibus esse procul.
Quem tua si nequeat mutare potentia morem;
O pater, e patria tu quoque cede tua.

II. HIERONYMUS ex Eremo, Iuveni Romano. De ULTIMO IUDICIO.

VIVIS, et Assyrio pergis temerarie luxu
Ducere continuos, Sardanapale, dies?
Im probaque oblectas Romanis ora theatris?
Et, quicquid Circi pompa profanat, amas?
Nec tangunt animum meditatae IUDICIS irae?
Nec mala, quae talis parturit ira, times?
Verte gradum, Iuvenis; non est tua semita, verte:
Hac periere omnes, quodquod iere, via.
Iam mea, non nescis, quid in hac tibi littera charta
Nuntier. At quis cam mittat, et unde? rogas:
Mittit eam Senior tibi Dalmata: perpete nimbo
Accola Bethlemiae qui lavat antra casae.


page 10, image: s018

Ecce! Palaestinos deserta per horrida dumos
Dum sequor, et Socias inter oberro feras;
Aridaque incusso serio praecordia saxo,
Et refero Mauram Solis ab igne cutem,
Nec molles inter condi sino lumina plumas;
Sed rude non strato quaero cubile solo:
Hic mihi, seu potis Acheoius imbuit undis
Torrida (nam procul est Massicus) ora liquor;
Hordea seu mando plebeiae tosta polentae,
Duratoque gravem pane repello famem:
Sive aliud quid ago; validis mihi vocibus aether
Intonat: et tragicae terreor aere rubae:
Terreor. Heu quali marcentia buccina cantu
Funera, de tumuli surgere mole iubet?
Surgite, funerei rediviva in corpora manes,
Oranda est aequo caussa suprema foro.
Surgite. Iam meritis arserunt oppida flammis;
Obruta sunt uno templa domusque rogo.
Omnia regna cinis. Caret alite mobilis aer;
Solaque iam vacuos incolit aura lares.
Amisere suas vidui maris aequora Phocas,
Nec videt ulla feras silva, nec arva boves.
Surgite. Iura dari summus iubet ultima Praetor;
Sontibus ille forum flebile Praetor aget.
Ecce tibi! nondum tuba finiit ultima murmur,
Raucus adhuc tremulo stridet in aere sonus,
Iamque movet tellus; maris aestuat unda; dehiscunt
Istius hinc omnes, illius inde, sinus.
Prolatoque seges Cadmeia vertice surgit,
(Tota nihil praeter vulgus inerme, seges)
Non missura suos hastatum fulmen in hostes,
Sed rea divinos ante statura pedes.


page 11, image: s019

Namquam alio tantae coierunt agmine gentes:
Horruit, a numero territa turba suo.
Quae miseris facies? quae informi in corpore forma?
Conscia quis pingit luridus ora color?
Frigidus ossa tremor, dolor ilia, guttura clamor,
Atque oculos fletus, pectora planctus habet.
Iam periisse sciunt, se iudice, quisque. Nec acta est
Caussa, tamen caussa se cecidisse vident.
Inde graves alius vocat in sua funera montes;
Tutus ab iniecta possit ut Alpe tegi.
Atque alius, Pelagi vovet omnibus esse sub undis,
Dum queat aspectu Iudicis esse procul.
Irrita vota! cavum Thaumantias Iris in arcum
Iam coit: exstructo iam rubet aura throno.
Iam tonitru caelum quatiente fatiscit: et omnis
Aligerum aetheria prodit ab arce phalanx:
Purpureoque vehens caeli per inania curru
Ipse triumphali cum trabe Praetor adest:
Qui rapidum pernix, quacumque per aethera fertur,
Spargit in insensas flammea tela tribus.
Dant procul Astra locum: trepidat Leo; cedit Orion;
Parthasis ad vetitas ursa recurrit aquas:
Iuna silet, pallensque gravem confessa timorem
Abditur: et radiis orbita Solis eget.
Denique substructa cum sedit in Iride Praetor,
Et stetit hinc Actor plurimus, inde Reus,
Hei mihi! quas lites intendere sontibus actor
Ille? quibusque uti restibus ille solet?
Vastum a peritur ibi, monstrosa mole, volumen,
Grandibus inscriptum patre ab utraque notis;
Omnis apex ibi pondus habet. Leger omnia quisque;
Qui nihil ante unquam legerat, illa leget.


page 12, image: s020

Quo tamen, heu! quo quisque metu legi? omnia coram,
Quae male vel dixit, vel male fecit, erunt.
Fervia sunt oculo penetralia pectoris omni;
Abdita, quae numquam visa fuere, patent.
Hinc metamorphosis miseranda: Videbitur albo
Candidior Cygno, qui tibi coruus erat.
Quique tibi Cygnis erat albior omnibus, ille
Iam tibi prae coruis omnibus ater erit.
Crimina nemo sibi reus exprobrata refellit.
Testis adest noxae quilibet ipse suae.
Quos igitur Iudex meliores dexter habebit,
Eximias illos inter amabit oves.
Sed scelerum quos atra teget caligo, manebunt
Dedecores inter, turba sinistra, capros.
Me miserum! quantas trepidare ibi cerno tiaras?
Luget ibi sceptrum, purpura luget ibi.
Iulius abiectis metuens ibi supplicat armis,
Nec socero maior iam cupit esse gener.
Destituit mutum Sapientia Graia Lyceum;
Seque videt linguae Tullius esse rudem.
Nec sua Lucullum delectant praedia. Damnat
Crassus opes; caelique aemula tecta Nero.
Artificemque gulam mutatus Apicius odit;
Et Siculum Verres Menroris odit ebur.
Naso suos plorat, ploratque Tibullus amores,
Nec Ledaea memor cogitat ora Paris.
Sola metu virtus caret omni: Ea tuta tribunal
Ambit, et a nullo fulminis igne timet.
Illam oculis Iudex invitat amantibus unam,
Sublimemque levi nube sedere iubet.
Protinus aeriam capit inter nubila sedem
Illa, suumque iubet se comitare gregem.


page 13, image: s021

Ascendunt (miranda fides!) de paupere vulgo
Lazarus, et misera pallida turba fame.
Quisquis opes contempsit, habet: quique ultima primis
Praetulit, hac primum repperit arte locum.
Quos mala Circeis numquam ulla fefellerat herbis
Illecebra, aut volucri noxius igne puer,
Hos aeternus ibi potato nectare rivus,
Nec defecturi copia mellis alit.
Suavior Orphea canit illis Musica; et ipsi
Suavius Orphea voce lyraque canunt.
Palma manus, diadema caput, collumque monile,
Et digitos aurum, et gemmea pala gravat.
Quosque attria prius lacero centone lacerna
Texerat, e Tyrio stamine laena tegit.
Suspicit hos oculo populus livente sinister,
Et positos illo ringitur esse loco.
Hic natum excelsa residentem in nube tuetur
Stratus humi, turba cum pereunte, pater.
Ridet ibi flentem facies fraterna sororem,
Inque vicem ridet, fratre gemente, soror.
Coniugis est coniux, comitis comes, hospitis hospes
Immemor, et matris filia, neptisavi.
Sollicitum sua quemque tenet fortuna: nec ullam
Alter ab alterius faedere sentit opem.
Quae saevum rabies agit hic inopina Neronem,
Iussum, Petre tuos ante iacere pedes?
Quos prius ille (nefas!) insutos pelle ferina
Ante impastorum miserat ora canum,
Aut oleo mersos ardere subegerat, (alta
Suevimus ur piceas urere nocte faces)
Invidus aerio dum fulgere cernet in arcu,
Et Septemgeminum Solis habere iubar;


page 14, image: s022

Infremet ore; gemensque, Hos sprevimus, inquiet, olim,
Hos olim et ludos fecimus atque iocos.
Credita mentis inops, delitaque turba: nec vitra
Quam calcandus humi, res inhonora, cinis:
Heu male decepti! viden' ut radiante, beati
Seminis, haud dubias praeferat ore notas?
Nos tandem, ah caeci! (sed tandem, et sero videmus
Nos Hyperionam numquam habuisse facem:
Sed flexisse vagos, per et avia et invia, gressus,
Unde, lucrum est, fessos, grande, tulisse pedes.
Quid modo fastus opum, stolidaeque superbia vitae
Profuit? ah vacui corporis umbra fuit.
Umbra fuit, fugitque cita pernicius umbra:
Sed brevis haec quantum dedecus umbra tulit!
Ipsa voluptatum Babylonia pocula, nobis
Hausta semel, quantam progenuere sitim?
Has Nero cum sociis; has altera turba querelas
Cum sociis; atque has altera turba dabit.
Tum collecta diu, sic orsa novissima, sontes
Ad populos perget Indicis ira loqui.
I, mala progenies, terraeque pudenda propago,
I procul, atque oculis turba facesse meis.
Dum mea torquebant vacuum ieiunia ventrem,
Urebatque gravis guttura sicca dolor,
Tu dapibus satiata tuis, depellere notam
Distuleras atro pane, rogata, famem.
Ebria tu, Bacchoque madens, inimica negaras
De saliente meam fonte rigare sitim.
Nadus oberrabam, gelidisque obiecta prunis
Membra per hibernas diriguere nives:


page 15, image: s023

Deliciis tu cincta tuis, ostroque gravata
Abnueras trita me refovere toga.
Denique me morbus, me carcer habebat; et hospes
Cogebar media sternere membra via:
Te thalamos inter mollique cubilia pluma
Tranquillus tenuit, nocte iuvante, sopor:
Nec tibi cura mei: Sed carcer, et hospes, et aeger
Excidit ex animo, barbara turba, tuo.
I, stygios pete, prona, lacus; ubi sulfure vivo
Bullit, et aeterno pascitur igne focus.
Haec ubi dicta dabit; centum undique fulgura, centum
Fulminis in turbas vadique tela ruent:
Adfremet immani tonitru circumfluus aer,
Et maris horrendo mugiet unda sono.
Dissiliet laxata sinus, et ad infima rictu
Terra dehiscenti Tartara pandet iter.
Obviaque erumpet Lethaeis flamma cavernis,
Ultor ut involvat corpora pacta rogus.
Inde omnes uno tellus sorbebit hiatu,
Aeternoque teget clausa vorago situ.
Clamor ibi, stridorque fragorque dolorque furorque
Et facies, qualem nullam habet orbis, erit.
Quo feror? aut ubi sum? Tuba iam vocas ultima:
Ille meas aures verberat, ille tuas (clangor
Hinc per membra fluit mihi frigidus omnia sudor,
Cogit et assiduus me lacrimare timor.
Quaque tuba quondam clangente resurgere cogar;
Territus hac, prope abest, ut minitante cadam.
Nec possum, fateor, nec, si tentem omnia, possum
Ora mihi, in tanto, sumere laeta, metu.
Tu ramen, o Iuvenum confidentissime, Indo,
Hac reboante, peres deditus esse, tuba?


page 16, image: s024

Et fora per, plateasque vagus potes ire per omnes?
Atque hilaros iuncta ducere nocte dies?
Et testudineo securus stertere lecto?
Et Sybarita meris sternere sigma rosis?
Et latices praelo domitis potare Caleno?
Et volucrum assiduas strage novare dapes?
Et Paphiae rideus animum indulgere palaestrae?
Et Cyprios inter laetus ovare choros?
Et condire potes Sotadeo prandia cantu?
Et, quocumque lubet vivere more, potes?
Ah! nimium nimiumque potes. Minus incipe posse:
Et nimium exemplo desine posse meo.
Lamque gradum, (repeto) non est bona semita, verte:
Hac periere omnes, quodquod iere, via.

III. EPULO dives, quinque Fratribus. De INFERORUM Supplicio.

SI qua potest stygias a me traiecta paludes
Littera, in humanas usque venire manus
Ista, precor, veniat; notasque feratur in aedes,
Vivit adhuc patriae pars ubi magna domus.
Quinque ibi cognato superatis sanguine fratres.
(Si nondum fratres vos pudet esse meos)
Mittitur, ut rebus mea prosit epistola vestris:
Nam prodesse meis, ut velit ipsa, nequit.


page 17, image: s025

Hei mihi! quas veni miserabilis hospes in oras?
Quae facies tetri, quamque inamoena, loci est?
Vos procul hinc, moneo, procul, o, divertite. Vestros
Qua praeiere mei, vos removete pedes.
Omnia funestis operit nox atra tenebris,
Horridaque offusum retro agit umbra diem.
Claudimur aeratis circum undique et undique; muris,
Ferratasque ligant vincula mille fores.
Obsidet hospitium gravis illaetabile maeror,
Et socia aeternus cum legione dolor.
Intus agit picei rogus atra volumina fumi,
Sulfureamque domus tota Mephitin alit.
Ignea densatis in aheno carcere flammis
Regnat, et Aetnaeo plus surit, aura, foco.
Urimur hoc semper, semperque renascimur igni,
Quoque necesse mori est, non licet igne mori.
Pergite crudeles, Vulcania tela favillae,
Vosque nimis segnes in mea fata saces,
Pergite relliquias miserandae abrumpere vitae;
Accelerata, duplum, mors, mihi munus erit,
Verum ego quid flammas, et ineluctabile tento
Excidium votis sollicitare meis?
Stant rata perpetuis incendia legibus. Omnes
Aeternum in surdo perdimus igne preces.
Ille meos ambit piceata lampade manes,
Estque mihi Tyrii velleris ille vicem.
Quos prius Eois digitos incendere gemmis
Mos erat, hos taedis ustulat ille suis.
Aurea cingebat teretes armilla lacertos;
Nunc ignita pari pondere massa ligat.
Hic, ubi deformi pendet mala vipera nodo,
Ante mihi ex auro pendula torquis erat.


page 18, image: s026

Quid miserum Tyrio bis cocta fefellit aheno
Purpura, quid Coa stamina ducta colu,
Si mihi purpureo fuit emptus hic ignis amictu?
Emptaque si Coo stamine flamma fuit?
Ah, pereant cirrhi! pereant, mea probra, capilli!
Feminea comsi quos ego saepe manu:
Torua Medusaei nidos ibi monstra colubri,
Denotumque sibi collocat Hydra larem.
Circumeunt rictu, Briareia turba, trifauci;
Perque humeros errat, perque cerasta sinus.
Visus erat Tityi quondam mera fabula vultur,
Visa Ixioniae fabula Graia rotae:
Cogimur inviti iam credere. Pascere vivo
Ipse Prometheam viscere cogor avem.
Molior adverso marmor revolubile clivo,
Sisyphius fertur quale rotasse labor.
Tantalus idem ego sum, vanoque fugacia morsu
Esuriens stygiis pabula sector aquis.
Idem ego pertuso capto irrita flumina cribro,
Atque utinam poenae summa sit ista meae!
Mille aliae torquent, aliaeque aliaque. Nec ullum
Aut numerum, aut, poenae copia, nomen habet.
Nec mirum, quod scribo meas nullo ordine poenas
In Phlegethonte suum non habet ordo locum.
Quicquid ubique boni est, et quicquid amabile ubique est,
Id procul a stygiae valle paludis abest.
Quicquid in orbe malum, aut miserum, aut miserabile roto
Aut dirum, aut dictu triste videtis, adest.
Est ramen e paenis, poena una molestior illis,
Continua torret quae mea labra siti.


page 19, image: s027

Mille modis, et mille viis ea saevit; anhelisque
Assiduas addit faucibus illa faces.
Heu! quoties celebrata memor convivia ploro?
Poneret innumeras cum mihi mensa dapes?
Cum sua non caperet differtus prandia venter.
Et gravis aspectu Phasidos ales erat:
Prodiga cum fluerent peregrino sigmata luxu,
Quae Sybarita suos crederet esse toros.
Ebria tunc ibam spumantibus ora culullis
Mergere, et affuso me sepelire mero.
Et tepidus mihi potus erat, nisi vina viderem
Fusa per aestivas luxuriasse nives.
Hei mihi! quam luxu nunc utor dispare! nullos
Tenario, nullos, in lare gusto cibos,
Et caruisse cibo, minus est plorabile; nullas
Hic habeo, nullas, quas sitis optet aquas.
Exstima vel modico labra si mihi rore maderent,
Sole diu coctus ros licet ille foret,
Is mihi vel nectar, vel ad instar nectaris, esset;
Nec gelidi peterem vina falerna cadi.
Sed neque tantillae mihi copia suppetit undae,
Imbuat uda mihi tactus ut ora liquor.
Nuper (ut aerumnae specimen lacrimabile prodam
Unde fuit vitae tracta ruina meae)
Nuper, ab inferno cum sicca fatisceret aesin
Lingua; per infernam non minus usta sitim.
Institui maestos e flamma attollere vultus,
Sicubi quaesitas quis mihi ferret aquas:
Nemo ferebat aquas. Iterumque iterumque vocabam
Siquis opem ferret; nemo ferebat opem.
Ecce! per immensi demum chaos intervalli
Agnita Thariadae conspicor ora Senis,


page 20, image: s028

(Ora verenda, nivesque aspectu imitantia primas:
Indicium placidae frons ea mentis erat.)
Conspicor; et quanta licuit mihi voce per omnes
Auxilium natos, natus etc ipse, precor.
Abnuit auxilium. Rursum precor: abnuit ille;
Terque quaterque rogo; retque quaterque negat.
Illa mihi, fateor, misero mihi, tristior ipsis
Tunc etiam flammis visa repulsa fuit.
Dum vacuas instauro preces; agnosco, receptum
Lazaron Abramio forte cubare sinu:
Lazaron, ante meas, quem vos meministis, et aegrum
Et miserum, nuper decubuisse fores,
Cum gelido macies, et pallor in ore sederer,
Nudaque vix tegeret decolor ossa cutis,
Cum tenuem micam Cereris rogitaret adesae,
Viderat e quadra quam cecidisse mea:
Viderat; a visa tamen ille facessere mica
Iussus, ad impastam, rettulit ora famem.
Correxere meum scelus, humanaeque iacentis
Saucia caeperunt lambere crura canes.
Hunc ego Thariadae senis inter brachia vidi:
Signa tamen formae nulla prioris erant:
Sed facies astris lucentibus aemula fulsit,
Presserunt vegerum gemmea serta caput.
Pendebant niveo baccata monilia collo,
Texta erat innumero tota adamante chlamys.
Lazare, vociferor, iam nullius indige micae,
Et dare iam melior, quam rogitare, stipem,
Te per ego, per, quicquid habes iam ditior, oro,
Huc stillam modicae, quam potes, affer aquae.
Affer, et arentem summo tenus imbue linguam:
Flumina, cum dabitur stilla, data esse feram.


page 21, image: s029

Ille nihil: sed vultum ardens avertit; et aurem
Vocibus occlusit surdus utramque meis.
Rursus ego; per, quicquid amas, miserere; brevemque
Porrige, dum nimio torreor igne, manum.
Ille nihil. Senior tamen haec: Quid inania per dis
Vota, miser? seras mittis ad astra preces.
Digna luis meritis. Micam, crudelis, eidem
Non dederas: stillam non dabit ille tibi.
Ille famem passus, te commissante; sitimque
Te mera de plenis vina trahente cadis;
Pascitur ambrosia nunc, te esuriente: merique
Nectaris illecebras, te sitiente, bibit.
Dixit, et ex oculis sublimis uterque recessit;
Spesque mihi aeternam secit adempta sitim.
Audiit hos questus feralis ut aula tyranni,
Et frustra factas a sitiente preces,
Protinus insiliit legio Phlegethontis; et, huius
Plena tibi mellis pocula, dixit, habe:
Immanemque picis liquidae, plumbique diotam
Panda reluctanti fudit in ora mihi.
Parcite caupones funesti, parcite: numquam
Hic ego post, numquam, me sitiisse querar.
Inde Megaera suas, tria monstra iubata, colubras
Ingerit, inferno prandia cocta foco:
Et totidem informes sanie stillante rubettas,
Et tria Lerneae sibila colla ferae;
Haec, ait, esuriens ede fercula. Parcite: nolo.
Usque fui prima iam dape et usque satur.
Cetera quid reseram miserae ludibria vitae?
Nil ea, quod placeat, nil, quod ametur, habet.
Lectulus, ecce, mihi quem molli sternere pluma
Sueverat, et multa spargere verna rosa,


page 22, image: s030

Sternitur ardenti iuxtaque infraque favilla:
Desuper est regetis pruna Sicama vicem.
Obsequio pars nulla domus famulante carebat,
Atque erat intento plena cliente cohors,
Hic, neque qui nutus mandataque curet, habetur;
Et domini, in fumum versus, abivit honos:
Vanuit omnis opum congesta potentia; reque
Speque rei, aeternum vivere cogor inops.
Mentior; aeternum me nemo hic vivere cogit.
Aeternum vivo cogor in igne mori.
Ante, per hortorum violaria culta vaganti,
Nexuit alternas Flora vel Aura moras,
Iam premit horrendus nigrante voragine carcer,
Lassatique terunt flammea tesqua pedes.
Quid' quod Echionio praeludere Musica cantu
Sueverat, ad somnos officiosa meos?
Qua sine, maesia dapum mihi fercula visa fuere,
Condiret positas ni chelys illa dapes:
Nunc miserae stridunt ululato carmine voces:
Confusoque gemunt barbara claustra sono.
Horror ubique et ubique dolor, clamorque fragorque
Quam nihil haec priscae musica vocis habet?
Fingite vos pratis vegetos errare Sicanis.
Atque meras inter vitam agitare rosas;
Musica si vestris tamen auribus occinat ista,
Musica millenas afferat ista neces.
Afferat o utinam! mortem afferat omnibus illa!
Tunc mihi, sit quamvis absona, suavis erit.
Vos liquidos soles, vos astra minora, soletis,
Lunaique statas semper habere vices,
Et placidum rorem, et tepidi solacia veris,
Deque gelu alternos, deque calore, dies.


page 23, image: s031

Cimmeriis caligo regit nos spissa tenebris,
Nec dat adempta suam Luna, nec astra, facem.
Nos pro rore picem, piceumque bituminis imbrem,
Et resinatae sulfur habemus aquae.
Orcus habet pro vere focum: solique sinuntur
Hi Zephyri in nostra flare Notique plaga.
Hinc versi in rabiem, nos dente lacessimus artus,
Membraque agis demens in sua quemque furor.
Insequimur diris, Solemque diemque Deumque
Et quicquid tellus, quicquid Olympus habet.
Suppeditat maledicta dolor: pergitque dolores
Suppeditare novos flamma, sitisque novos.
Sed quid ego multis, flammamque sitimque famemque
Et mala, quae cruciant, exteriora, queror?
Pectora cognatus cum torqueat intima lictor,
Consciaque impastus viscera vermis edat?
Plus satis hic mihi tortor erat. Sua cesset Erynnis
Addere flagra: meus plura tyrannus habet.
Has ego vibices, occultaque verbera passus
Tum quoque, cum vitae spes superaret, eram:
Sed toleranda mihi, nocituro robore, duri;
Et stolide patiens ad mea damma fui.
Me miserum! studiis quid iuvit inanibus horas;
Inque iocis solidos atteruisse dies?
Iam male praeteritos reminiscor et exsecror annos.
Defleoque amisso tempora ducta lucro.
Unica detur adhuc revocabilis hora; sub horae
Unius exigua, tentem ego quanta, mora?
Nulla laboris ibi detrectem taedia: nullum,
Quam grave cumque feram, ferre videbor onus.
Sera nimis voveo: Tempusque diesque negantur:
Unaque quam voveo, non datur hora mihi.


page 24, image: s032

Vos, quibus usus adhuc horae datur illius; horae
Usuram, exemplo ne violate, meo.
Sitque mihi, mea poena, dolor: Sed fratribus illa
Perpetuus fiat, perpetuusque Timor.

IV. AUGSTINUS aeger, Caelitibus. De PATRIAE caelestis desiderio.

HAec ego Caelicolis suspiria muta patronis
Flebilis e Libyco litore mitto cliens.
Ipse aditurus eram; coramque rogare parabam,
Quae mea nunc tacita littera voce rogat:
Sed via perque auras, mediasque per invia nubes
Reppulit audaces terque quaterque pedes.
Quid superest, dixi, toties totiesque repulso?
Ire ego qua nequeo, nuntius ire potest.
Ire potest certe. Properet modo; et omnia vobis
Deferat arcani sensa legenda mei.
Sed mihi talis ubi continget nuntius: Illum,
Illum ego, qua fas est quaerere, quaero, via.
Charta rogata, negat: Penna ipsa, perita volandi,
Tam sublime tamen polle volare, negat.
Quin adeo, voces, et verba morantia, lentos
Ad caelum mihi sunt visa movere gradus.
Inveni demum SUSPIRIA. Vocibus iste
Nuntius, et pennis, aptior unus erat.


page 25, image: s033

Non alius poterat pernicior ire per auras;
Nec liquidum caeli tam bene norat iter.
Appendix etiam portatur Epistola; nulla
Scripta manu; solito nec meditata stylo;
Estque ea, non atro Lolliginis illita succo;
Sed, quanta est, lacrimis est perarata meis.
Hunc scio gratum oculis caelestibus esse liquorem;
(Nam Minii vobis est color iste vicem)
Tota dein gemitu signatur Epistola nostro:
Signa meam suerunt ista probare manum.
Nomen omitto. Satis fuit hoc subscribere: Nota
Aeger in Hipponis sede colonus ago.
Quid rogitem; dictura brevi SUSPIRIA questu,
(Si tamen a vobis illa legentur) erunt.
Pertaesum est (nec enim dubiis ambagibus utar)
Pertaesum est longae, qua traho fata, morae.
Exsilii grave pressat onus, crescitque ferendo:
Inque annos vivo tristior, inque dies.
Altera vita placet: placet illa, simillima vestrae,
Sidereos inter vita fruenda choros.
Fons ubi vitali saliens exuberat unda,
Alternamque liquor pellit, alitque sitim.
Illo ego fonte trahor: mens illo e flumine vivam
Et sitit; etc, spreto nectare, poscit aquam:
Poscit, ut aeternis labra proluat ebria lymphis;
Ebrietas vitii sola habet ista nihil.
Corporis obstantes ideo indignata recusat,
(Heu! nimis angusto carcere clausa!) moras.
Suspiciensque procul, supera illa palatia; tentat
Ad patriam extorres irrita ferre pedes:
Et miseris male pressa modis, circumspicit; an sit
Ulla capessendae pervia rima fugae?


page 26, image: s034

Hei mihi! cur morso periisti patria pomo?
Iam quoties lacrimis es revocanda meis?
Atque utinam lacrimis etiam revocabilis esses!
Diffluerem usque meas totus ego in lacrimas.
Mille oculos, et mille genas super adderem; et ipsis
Mille quod est oculis carius, atque genis.
Nunc geminus dolor est, duplicant quia foenore magno
Iacturam amissi tot mala parta boni.
Quis pacem illius patriae, quis gaudia, narret?
O pacem! o patriae gaudia rapta meae!
Non ibi plebeiae casa visitur ulla tabernae,
Nec premit augustum vile mapale solum:
Grandia consurgunt sed ubique palatia Regum;
Regibus optandas parsque habet omnis opes.
Isthmiaco stant aere sores: postesque Smaragdus,
Et pretiosa domus limina fundat Onyx.
Aurea recta nitent; paries micat illitus auro:
Materiemque suam cedere forma iubet.
Atria Beryllo crustantur; et aula Pyropo:
Porticus innumeri lucem Adamantis habet.
Sternuntur radiante viae plateaeque metallo,
Lucentemque frequens incola calcat humum.
Argenti villescit honos: gemmae omnia, gemmae.
Has etiam viles copia mira facit.
Nulla locum infestant ullo contagia tabo:
Nulla lues illic, quam LUA purget, adest,
Non ibi Sole diem torrente Canicula vexat;
Saevit et hiberno bruma ibi nulla gelu.
Veris adest facies, quae totum floribus annum
Pingit, et aeternis induit arva rosis.


page 27, image: s035

Undique destillant opobalsama, lilia candent;
Et Crocus innocuo plurimus igne rubet.
Passim prata virent, ridet seges obvia passim;
Et faciles rivi, per sata, mellis eunt.
Hic Nardi spiratur odos; hic rore beato
Nobilis Elysium prodit aroma liquor.
Parturiunt. Violam, et Caltham, et Colocasia campi,
Et Casiam, et pleno sparsa ligustra thyme.
Hic itidem felix, ab onustis pondula ramis
Poma fovet, Zephyro morigerante, nemus.
Vitiferi colles, et dulcibus una racemis
Autumnum medio vere venire iubent.
At neque Luna suas, neque Sol, ibi mutat habenas,
Et variant cursus Astra ibi nulla suos.
Totum ibi conspicuo dimanat lumen ab Agno,
Et Lunae, et Solis fungitur ille vicem.
Nullam ibi habent noctes, nec habent vaga tempora sedem,
Continui durant, continuique dies.
Quid memorem, positos illa intra moenia Cives?
Ipsi omnes vestem Solis ad instar habent.
Gemmiferis omnes redimiti tempora sertis;
Victrici ter, io, voce, Triumphe, canunt.
Et sua securi memorantes praelia, rident
Omnia Lethaeae tela hebetata ferae.
Sic, fuerint saevo quae decertata Nerone
Praelia, tu, victo, Paule, Nerone, refers.
Sic, tibi, Petre, tuam, (quanta inter gaudia?) narras
Spectatam in Iani colle fuisse Crucem.
Tuque tuam, Laurens, domita sartagine, prunam:
Tuque tuam memeras, Bartholomaee, cutem:


page 28, image: s036

Tuque tuos enses, Cypriane; Sebaste, Sagittas;
Ignes, Agna; rates, Ursula; Thecla, feras.
Sic alii atque alii, sua quisque tropaea, subacto
Quae statuere sibi de Phlegethonte, canunt,
Scilicet, exuti cognato pondere, nullas
A veteri possunt hoste timere minas.
Quin etiam, quae sunt ibi corpora, fida perenne
Iam cum mente suum corpora foedus habent.
Laedere pars partem refugit, sed compare voto
Mutua iuratae commoda pacis amat.
Foederis ut durent haec gaudia; perpete mentem
Ubere, vitalis vena liquoris alit.
Quid, quod abest morbi timor omnis? et exulat omnis,
Cedere ab intacto iussa Senecta loco?
Multus ubique vigor: nihil illic debile: totam
Iure suo sedem sola Iuventa capit.
Inde, nec ulla trium metuuntur pensa Sororum:
Actio Morti illo non datur ulla foro.
Vita sed aeterno sancitur foedere: quod mors,
Quamvis rumpatur, rumpere nulla queat.
Quae porro patriae est, et quanta scientia? Nostis
Omnia ibi, Cives; omnia nostis ibi.
Mentis adest acies, quae fraudi obnoxia nulli
Conspicuum veri lumen ubique videt.
Non fugiunt animi vos sensa; nec abdita fallunt,
Alter in alterius, quae videt esse, sinu.
Mens eadem cunctis, eadem omnia vota: bonique
Quicquid habere potest primus, id imus habet.
Delicias quis deinde dapum, et bellaria narret?
Temperat ambrosius res ibi quasque sapor.


page 29, image: s037

Non epulas ibi parca manus; sed opima ministrat
Fercula; de pleno fercula prompta penu.
O quales epulas! o qualia fercula! sordent
Omnia mortali prandia farta cibo.
Ite vagae, aerium volucres genus: aequoris ite
Pinnigeri. et nullum rete timete, greges:
Sigmate cum tali conviva recumbere coepit,
Iam nihil ad stomachum vestra sagina facit:
Panis adest unus; sed pane redundat ab uno
Quicquid ubique dapum nobile gustus amat.
Inde licet, quod cuique libet, decerpere: Sed quo
Carpere cuique licet plurima, plura libet.
Ipsa solet saturare fames: facit ipsa, repulsam
Continua satias arte redire, famem.
Talibus o epulis mihi fas accumbere! solae,
Implebunt tales omnia vota, dapes.
Iam, quod ibi, vocis variae discordia concors,
(O Superi!) et quanta temperat arte melos?
Tale nec Aoniae testudinis arbiter aequet;
Nec Methymneae Lesbia plectra lyrae:
Nec, quem Bistonio mentitur fabula cantu
Detinuisse pigra flumina surda mora.
Vocibus unum illis et idem omnibus argumentum
Est DEUS: hoc solo Musica plena sono est.
Hunc iuvat assiduo, iuvat, unum hunc psallere voto:
Materies suaves haec facit ipsa modos.
Ecce autem! dum plena sonant hoc atria cantu,
Alternoque domus plaudit, et aula choro,
Candidus e caeli prodit penetralibus Agnus,
Quo nihil ipsa Dei mitius aula videt.
Agmina mille illum iuxta, mille altera circum,
Altera vicino mille secuta gradu,


page 30, image: s038

Candida turba, omnes, Cypriis intacta sagittis,
Virginis ora omnes, Virginis arma gerunt.
Qua se camque movent, subitos vestigia flores,
Et calcata suar suggerit Hybla rosas.
Suavius hi carmen reliquis, imitabile nulli,
Voce, modos omnes exsuperante, canunt.
Pergite felices, o pergite, caepta choraulae
Carmina per longas continuare moras.
Quae, si forte nefas mihi erat cecinisse; profecto
Fas audire mihi, si faveatis, erit.
Sed, quid ego hos rivos, neglecto fonte, lacesso?
Unus inexhaustas ille propinat opes.
Inconniva DEUM spectant ibi lumina; in ipso
Iam solita obtutus figere Sole suos.
Quas ibi res, quantasque vident? Quod quisque videre,
Et, quod habere cupit quisque, ibi quisque videt.
Quaeque oculi numquam videre, nec audiit auris
Ulla, nec in mentis clausa fuere sinu,
Haec ibi quisque videt; gaudetque ardetque videndo.
Conspectoque Deo, paene sit ipse DEUS.
Felices animos, quibus illud cernere Numen,
Et divina oculis ora videre licet?
Quis mihi, quis pennas properanti accommodet: Ibo,
Ibo per aerias, ad iuga vestra, plagas:
Inde Hyadas supra, supraque ero Pleiadas: illic
Non Leo terrori, non erit Hydra, mihi.
Indidem ab excelsa statione videbo rotari
Sub pede caelestes non titubante globos.
Quemque ego suspicio nunc inter sidera Solem,
Ille mihi e caelo despiciendus erit:


page 31, image: s039

Et mea subtexte pallens vestigia Luna:
Vos solum, o, socias vos mihi ferte manus.
Tuque loci felix optati Numen, in istos
Euehe cunctantem me, pie Christe, lares.
Ardeo dilectos iam dudum invisere caetus
Inque tua Cives Urbe videre meos.
Ardeo, te dignas meditari, et dicere laudes;
Quas utinam linguis dicere mille queam:
Mille velim linguas, titulis impendere mille;
Nec numerus voto par erit ille meo.
Annue, sis, voto: placitosque reclude penates.
Queis sine, (parva licet sit) mora longa mihi est,
Hanc etiam, o, quamcumque brevem, properantius urge,
Et breviore diem currere luce, iube.
Functus uti statione cita, bellique solutus
Lege, triumphantes inter et ipse canam.
Tunc ego, tunc, gemitus, et taedia nota relinquens,
A lacrimis udas esse negabo genas.

V. VALERIANUS Sponsus, TIBURTIO, fratri. De PULCHRITUDINE Calitum.

QUAM legis, ex hortis tibi littera mittitur illis
Servat ubi nostros Sponsa iugata lares.


page 32, image: s040

Mittere cogit amor, Nam quae mea cumque fuerunt
Gaudia, tota mei gaudia fratris erunt.
Fratris erunt certe. Et ditissimus inde videbor
Unde meus de me plurima frater habet.
Sed mea quae fuerint, Tiburti, gaudia, quaeris?
Ipse veni, atque oculis, quae tibi narro, vide.
Narro tamen. Taedis mihi nupta iugalibus, ibat
Virgo, suas, caelo fundere sueta preces.
Insequor. Arcano suberat penetrale recessu,
Quo procul est omnis turba remota loco.
Hic ea, si dictis faciles, ait. arrigis aures,
Quaeque loquar, Samia lege tacere voles:
Pandam mira tibi; quaeque ipse fatebere, rebus
Quondam operae pretium grande tulisse tuis.
Annuo, rem fidis committat ut auribus: unum
Si gnarum arcani te tamen esse sinat.
Gnarum, ait, esse sinam. Tum sic exorsa, modesto
Confudit niveas picta rubore genas.
Caelitibus magnis curae sumus, optime coniux.
Depulit ut primo me mea lacte parens;
Aliger e superis exinde tuetur ephebus;
Quo sine nusquam ullum profero teste pedem.
Ille meos servat suspenso lumine gressus,
Ille omnes nutus, omnia verba, notat.
Sed vigil in primis, thalami penetralia curat.
Tutus ut a Cyprio sit meus igne pudor.
Ipse tuo, ipse meo formosior ore: sed arcet
Undique mortales conscia forma procos.
Virginis ora refert animosque habitusque: videri
Nec nisi consimili virginis ore solet.
Denique virgineis o qualia moribus offert
Praemia? mortali vix capienda sinu.


page 33, image: s041

Sin'temerare fidem, Gnidusque petita sagittis,
Auderem humani foedera malle tori,
Tum capiti mala mille meo; thalamoque minatur
Altera mille; meo milia plura viro.
Quare age, sive minas reverere volucris Ephebi,
Grandia sive novi dona savoris amas;
Mecum ades, et Virgo cum coniuge virgine coniux
Vive libens: Casto foedere duret Hymen.
Dixit, et os lacrimis perfusa rigavit obortis;
Prensavitque meos prona virago pedes.
At mihi, nescio quis, per corporis intima lapsu.
(Has ubi nupta preces finiit) horror iit:
Mutatique omnes, uno velut impete, sensus
Iusserunt thalami vota valere mei.
Totus in aligerum rapiebar, ubi esset, ephebum.
Hunc avidae votum cernere mentis erat.
Rumpe moras, dixi, meque hoc, age, Caelite viso
Et Sponsum, et Castum, et quidlibet, esse iube.
Illa, videbis, ait. Vix alter et alter abactus
Inde mihi (centum rebar ego esse) dies,
Ecce tibi! (o oculis, o cantum digna theatris.
Tiburti! o oculis forma videnda tuis!)
Ecce tibi! clausum subit aethere lapsus ab alto
CAECILIAE felix in penetrale puer;
O qualis, Superi, qualis puer ille! tegebant
Obscurata suas astra minora faces.
Parrhasis erubuit, latuit Cyllenius ignis,
Et minus illustri Lucifer ore fuit.
Serica velabant generosum vellera pectus,
Fluxerat in niveos aurea laena pedes.
Gemmea mordebat Melibaeam fibula vestem,
Et chlamys ignota picta nitebat acu.


page 34, image: s042

Limbus Erythraeis circumdabat ima lapillis;
Totaque divinum forma probabat opus.
Singula quid memorem? cum dixero milia, centum,
Milia plus centum sunt reticenda mihi.
Talia vestis crant. Sed formam corporis ipsam
Quaerere, Tiburti, desine: forma vetat.
Omnia Maeoniae si sint mihi Humina linguae,
Arpinasque meo Romulus ore, tonet,
Illius exiguam vix sperem attingere partem;
Dicere ni vero verba minora iuvet.
Aurea Caesaries humeros umbrabat; et auro
Concolor, utroque in tempore, cinnus erat:
Omnia naturae, nihil artis: Eburnea cervix;
Collaque non tacta candidiora nive:
Frons radiis, vultus maioribus aemulus astris;
Aemula nativis bina labella rosis.
Ambrosius color ora, vigorque perennis habebat:
Pinxerat impubes prima iuventa genas.
Lumina certabant Soli Lunaeque: sed illis.
Iudice me, primas Lunaque Solque dabant.
Par linguae vocisque modus; par gratia gestus,
Caeliteque et digiti, et caelite digna manus.
Denique cuique suus parti decor. omniaque unum
Membra merumque mihi visa fuere iubar.
Tu tibi Phidiaco caelatum marmore signum
Omnibus artificum nobile finge notis,
Huic tamen illud ubi compones marmor ephebo,
Sordebunt oculis omnia signa tuis.
Ille igitur tali specie ut puer adstitit ales,
Vertit ad obtutus ora serena meos:
Ignotoque duas e flore rosaque corollas
Monstrat; et, has sponsis porto duobus, ait.


page 35, image: s043

Texerunt manibus Charites caelestibus ambas;
Par aliud numquam Flora peregit opus.
Nullo sole color, nullaque aetate senescet,
Inque suo aeternus flore vigebit odor.
Haec placida mihi fronte puer. Sertoque gemello
Induit inde meum, Virginis inde, caput.
Non ego Gnosiacae quondam pretiosa coronae
Maluerim capiti serta data esse meo.
Nam sensus simul ille meos odor imbuit, omnis
Vanuit humanae conditionis amor.
Mille mihi Siculis cantent Sirenes in undis;
Mille meae ceras iam sinus auris habet.
Clamabit vacuam caecus Puer esse pharetram,
Matrisque imbellem sentiet esse facem.
Intemerata toris stabunt connubia: visis
Caelitibus, caelebs vivere discit Hymen.
O sero monstrata mihi spectacula! Dudum
Debueram Pueri haec ora videre puer;
Tunc oculis et Arena meis caruisset; et infons:
Tentasset numquam scire theatra pudor.
Et neque me Campus traxisset: et improba Circi
Iussissem studiis ludicra abesse meis.
Hei mihi! quanta meae periistis tempora vitae;
Noxia dum Latio lumina pasco foro!
Iam spectasse pudet. Veniam date lumina; mecum
Vos ego sola dehinc astra videre sinam.
Astra videre placet, quibus huc mihi talis ab Astris
Et puer, et capiti missa corona venit.
Indigenas ibi mille pares, et milia centum,
Atque iterum centum milia, Campus habet.
Fas mihi sit numerum, Superi, hunc augere! Vel uno
Plus ego; vel centum e milibus unus ero.


page 36, image: s044

His quoque Tiburti, precor, his super additor alter,
Per fratres numerus crescat ut ille duos.
Tunc mea, quae vel erunt, vel quae mea cumque fuerunt.
Gaudia, tota mei gaudia fratris erunt,
Fallor enim, aut certe simul hunc spectabis ephebum,
(Et poteris; tantum, sit mora nulla, veni)
Otius et vani fugies tua gaudia Circi,
Inque mei, dices, nil placet urbe Remi:
Sola sed Astra placent, quibus huc mihi talis ab Astris,
Et puer, et capiti missa corona venit.
Haec, scio, Tiburti, longeque his pluria dices,
Illa videnda tibi cum dabit ora Puer.
Et dabit illa tibi, non fallimur. Ipse rogabo:
Audiet ille meas, Caeciliaeque preces:
Audiet imo tuas; tali est puer indole: Castis
Ipse, venire prius quam iubeatur, adest.

VI. THEOPHILUS Advocatus DOROTHEAE Virg. Martyri. DE CAELITUM Rosis.

QUos mihi misisti, caelestia munera, flores,
Lectaque de ramis mitia poma tuis,


page 37, image: s045

Illa tuus mihi (testor) heri, cum forte vagarer,
Detulit, ingenuo nobilis ore Puer.
Detulit attonito. Nam nec satis, ille quis esset,
Quaeque vel unde forent, munera, gnarus eram.
Ecquis enim, hiberno videat seu stantia vitro
Flumina; seu cano prata ligata gelu;
Seu iuga densatis nemorum squallere pruinis;
Seu nivea pressum mole rigere solum:
Ecquis ibi, teneros, hortensia munera, faetus,
Aut hiemi ignotas speret habere rosas?
Attulit ille tamen. Socii obstupuere: rosaeque
Et nova portendant quid mihi poma? rogant.
His ego (da veniam, Caeli decus) omnia dixi:
Rerum erat hic series nulla tacenda mihi:
Dorotheae, dixi, venit hoc mihi munus ab horto:
Illius hi flores, illius iste Puer.
Has ibi Virgo rosas, atque haec ibi mala (recentes
Ruris opes) omni crescere mense videt.
Ille, nec hibernos, Aquilonia murmura, ventos,
Taedia nec nostri frigoris Hortus habet.
Sed veris violas solet, autumnique racemos,
Et mera Pomonae gaudia ferre, locus.
Ipse tamen potui ridere, bonaeque puellam
Esse inopem mentis credere, mentis inops.
Cam traherer nexis illam inter vincula palmis,
Dederet ut iussae, turba scelesta, neci;
Ipsa, nihil deiecta, viam carpebat; ad omnes
Laeta suae mortis visa salire minas,
Non minus, ac patrio solita est per littora ritu
Ducere securos virgo Lacaena choros.
Stant sociae, et gemitu, quid vitae prodiga, clamant,
Quid properas? via quo desinat ista, vide.


page 38, image: s046

Desinit irriguos, ait, haec via lenis in hortos;
Pictus ubi aeterno vere perennat ager.
Campus odoratas illic abit omnis in herbas;
Et croceis operit floribus arva seges.
Ambiguos ibi pugna tenet suavissima sensus;
Hos color, hos alia parte lacessit odor.
Hic violam tondebo manu, calthamque thymumque
Deque rosa molli plena canistra legam.
Nec deerunt avidis argentea lilia votis,
Nec fugient digitos alba ligustra meos.
Sive Therapnaeo generatum sanguine quaeram,
Sive mihi florem quaeram, Amaranthe, tuum,
Copia floris erit. Mihi suavis Amaracus illic,
Illic, si cupiam, mollis Acanthus erit.
Quid pyra? quid dulci melimela madentia succo?
Milleque de ramis pendula poma suis?
Nulli aberunt fructus: omnis mihi serviet arbos:
Vix penus innumeras ulla recondet opes.
Nam quod Hymettus habet, vel habent Phaeacia rura,
Id meus, et multo plus, meus hortus habet.
Desinit in talem via, qua de quaeritis, hortum.
Ista meae non est meta pigenda viae,
Sponsi invitat amor. Iubet hac decurrere, si qua
In dotale velit sponsa venire nemus.
Maturemus iter. Comitum si forte recuser
Ulla sequi; nostrum nulla moretur iter.
Finierat virgo. Stolidis ego protinus illud
Et nemus, et nemoris carpo roseta iocis.
O bona, clamabam, simul hos penetrabis in hortos,
Implebuntque ruos poma rosaeque sinus,


page 39, image: s047

De calathis, rogo, prome tuis (nam copia restat)
Prome libens aliquas, et mihi mitte, rosas.
Nempe ego delicias, caeli inter frigora, vernas,
Putida delirae somnia rebar anus.
At non illa iocis itidem mihi talibus; Horti,
Ne dubita, nostri dona videbis, ait.
Sic moritura, mihi. Nec plura morata, resectum
Deposuit, fuso laeta cruore, caput.
Advolat extemplo Puer; os, oculosque manusque
Membraque mortali pulchrior ore puer.
Aligeri exstabant humeri: color aureus alis,
Caerulens manicis, vestibus albus erat.
Baltheus ambibat croceo stellatus acantho;
Picta cothurnatos texit aluta pedes.
Vimineus laeva calathus pendebat ab ulna,
Quem Sindon phrygia facta tegebat acu.
Utque stetit, porrecta manu propriore canistra
Obtulit; et paucis, haec tibi, dixit, habe.
Florea dotali quae dona remittit ab horto
Dorothea; (ante tuo dona petita ioco)
Misit dona libens: sed in ipso plura roseto
Et meliora tibi crescere dona, monet.
Erige te, felix; nec in uno munere siste,
Tota sed illa oculis visere prata stude.
Dixit, et aetherias abiit sub limis in auras.
Quam cupii pennas tunc habuisse pares?
Utque oculos tandem puero a fugiente removi;
Aggredior calathi dona videre mei.
Invenio, quae poma, DEUS! Color omnibus auri;
Omnibus Assyrii roris inhaeret odor,
Omnibus Ambrosiae sapor. Et, si nectaris ulla
Poma ferunt succum, succum ea poma ferunt.


page 40, image: s048

Mox video et velo summa de parte reducto,
Veras, hiberno tempore, veris opes.
Nec nostri modo veris opes, Meliloton, Anethum
Et Violam, et Thymbram, et quem parit Hybla, Thymum,
Liliaque aut Calthas aut, altera nomina, flores
Quos neque Corycius curet habere Senex:
Sed quibus Elysii redolent violaria campi;
Et quibus hic noster par nihil orbis habet.
Ite rosae, ite croci, morituri gloria ruris.
Altera perpetuo prata colore virent.
Quorum ego cum flores tetigissem pollice summo
Obvia tam grati copia odoris iit,
Ut, vel odoratae segetis quod olentibus arvis,
Ustus ab assiduo Sole, recondit Arabs,
Vel quod Trinacriis exhalat floribus Hybla,
Vel Corcyreus vere quod hortus olet,
Vilius acciderit morientis odore lucernae,
Et putrida stagnat siqua Mephitis aqua.
Nempe, odor aut non est caelestibus ullus in hortis,
Aut ibi siquis erit, certe ibi talis erit.
Ergo valete mei, quondam agmina chara, sodales;
Et, male quod risi, vos bene amate, nemus.
Sic ego tum Sociis, mirantibus omnia, dixi:
At, modo quid potero dicere, Virgo, tibi?
Si mea lingua suis veniam temeraria dictis
Speret, ego veniam supplice voce rogem.
Nam risisse pudet, nimis, ah! pudet. Improbus illas
Quas pia misisti, risi ego, virgo, rosas.
Sed quia prona graves caeli indulgentia culpas
Excipit, et meritis est minor ira meis,


page 41, image: s049

Tu saltem, hesternos, mea lacrima, plecte cachinnos,
Ac, nisi sufficiat lacrima, plecte cruor.
Commerui. Huc ferrum, ferrum vibrate Tyranni,
Vester in hoc iugulo nolo sit ensis hebes.
Non timet elatas moritura puella secures,
Dum subeat sponsi florea rura sui:
Sed qua non potuit perrumpere sola, patentem
Ipsa sibi vestro repperit ense viam.
Nolo, puella mea sit fortior illa iuventa;
Femina qua praeiit, quis timor ire viro?
Ibo vir, ibo. Tuos mihi mittere omitte ministros
Nympha, dehinc: lectas mittere parce rosas.
Cras ego monstrati nemoris violaria visam
Ipse; et odora meo pollice parata metam.
Finis Libri Primi.


page 43, image: s051

PROGRAMMA AD S. FRANCISCUM XAVERIUM.
LOIOLAE comes et cliens, Eois
Magnum gentibus, ultimaeque fuscis
Exortum iubar Indiae colonis:
Caelesti placidos ab axe vultus
Huc advertere ne gravare: Magno
Indignus LIBER indiget Patrono:
Maiori tamen AUCTOR. Ille totos,
Queis, Maura cute et ore nigricantem
Portasti Aethiopem arduus, sibi alter
Supponi rogat Aethiops, lacertos.
Quamquam non eget aequoris minacer,
Portari per Atlantici procellas,
Nec Scillas per, et invias charybdes:
Sed VITAE per inhospitae, nocentes
Plus mille insidiis dolisque, Syrtes.
Hic Atlante opus est, et hic patrono:
Quem si non potis est habere uterque
Et Libri simul AUCTOR, et LIBELLUS;
Prona est optio: Dum iuvetur unus
Te, Francisce, suo AUCTOR a patrono:
Toti fas erit interire LIBRO.


page 44, image: s052

HEROUM EPISTOLAE. LIBER SECUNDUS. DE PRIVATIS QUORUNDAM CA. LAMITATIBUS.

I. EUSTACHIUS Pater orbus, Mauro Romano. De LIBERORUM iactura.

NON cupis esse tuo pereunte Superstes amico,
Sed properas fato, Maure, perire meo.
O meritum meliora caput! Mihi sedula planctus
Rettulit, et gemitus nuntia fama tuos.
Diceris, abrupto me saepe requirere somno,
Et mecum infracto murmure multa loqui:


page 45, image: s053

Atque alios, ubi sim? atque alios, quis abegerit? et quae
Illa meae fuerit, quaerere, caussa fugae?
Caussa fuit, qualem tibi coram aperire volebam;
Sed meus impediit promere verba pudor.
Nunc durata malis sunt pectora: quaeque pudebat
Dicere tunc, absens scribere verba sinor.
Caussa fuit, rerum facies mutata mearum;
Aulaque in informem regia versa casam.
Abstulerat famulosque lues; Libitinaque servos
Hauserat; et pecudum mors inopina greges.
Et reliquas vexarat opes fortuna: brevique
Redditus e Craeso divite Codrus eram.
Sed cecinere mihi prius hac oracula sortem:
Edita quae tali forte fuere modo.
Qua praeceps Anio rapitur, Nilumque Latinus
Aemula mentitur per Catadupa fragor,
Stabat villa, meo domus opportuna recessu;
Proxima Tiburtes inter, amoena, lares.
Huic ego subiectas oculis dum examino valles,
Et video Latiis sparsa vireta iugis,
Venandi subit ardor; et, otius arma, viri, arma,
Retiaque et comites huc mihi, clamo, canes.
Bella feris indico. Feris indicta, repente
Bella, viri; et Iuvenes bella repente parant.
Egredimur. Iam villa procul, procul alta Catilli
Moenia: vicinum iam nemus umbra dabat.
Irruimus silvam, cinctosque indagine saltus:
Foverat innumeras intima silva feras.
Tum dare signa duces: Iuvenum ruere ardua pubes;
Et latrare canes; et trepidare greges.


page 46, image: s054

Fit fuga: perque omnes sternuntur inertia campos
Agmina pars iaculo, pars cane victa cadit.
Non leporem virgulta tegunt: nec inhospita damas
Culmina: setigeros nec sua vallis apros,
Hac hominum cursus; hac fertur odora canum vis,
Praedaque diversos, et sua quemque, rapit.
Illic Capra iugis deiecta minacibus; illic
Cingitur obiectis anxia Cerva plagis.
Iamque adeo, dum quisque ruunt in devia, Ceruus
Per nemus aeria fertur inane fuga:
Fertur. Ego Sociis; vos cetera turba moretur:
Haec, aio, haec nostra est praeda petenda manu.
Insequor Inde ferox. Fugit ille ferocior. Et qua
Invia cuique foret, pervia utrique via est.
Saepe feram ferro, iaculoque volante lacesso;
Irrita sed ferri vis iaculique fuit.
Ultima lunato tamen ut direximus arcu
Tela, fatigatae iam prope terga ferae,
Immani sese illa, supra Marpesia, saltu
Saxa (putes alis non caruisse) levat.
Bellerophontei sic visa volasse caballi
Ungula, Pegasias cum fodiebat aquas.
Utque pedem posuit sublimi in rupe, nec ullos
Eminus a pharetra credidit esse metus:
Restitit; et verso directa ad spicula vultu,
Ardua, cornigerum tollit in alta caput.
Hic video monstrum (monstrum admirabile!) fixam
In mediis Cerni cornibus esse Crucem:
Inque Crucis summa fixum video arbore Numen:
Sed plenum innumero vulnere Numen erat.


page 47, image: s055

Attonitae cecidere statim, mea tela, sagittae;
Ceteraque ia manibus diriguere meis.
Haeret in obiecta, suspensus, imagine vultus,
Atque animum sensus destituere sui.
Dumque amens inhio:P caepere soluta repente
Fatidici mecum Numinis ora loqui.
Quae mihi! quae (superi!) DEUS ille, et qualia coepit
Dicere? verba ingens singula pondus erant.
Da veniam: Non ipse tuus si commodet ora
Tullius, illa Dei dicta referre queam.
Inde tamen clades (nam cetera parco) futuras,
Et casura meae noram ego fulcra domus.
Noram equidem: Sed quando forent casura, quibusque
Quotque ea fulcra modis; tunc mihi nosse nefas.
Interea ex oculis ubi visa recessit imago,
Fugitque illa spei debita praeda meae,
Ipse relinquo nemus, sociisque ex valle receptis
Ad mea lassatos praedia verto pedes.
Bis denos ibi dego dies; cum lenta subegit
Hinc hominum; hinc pecorum funera flere, lues.
Mox aliae ex aliis, capto velut impete, clades
Absumpsere meas, non leve fulmen, opes.
Iamque super sola uxor erat, patrisque gemella
Pignora; nondum annos pignora nata duos.
Quacumque aspicio, merum ubique occurrit inane.
Visaque res tota spesque migrasse domo.
Erubuit fortuna meos mutata Sodales;
Erubuit caetus uxor egena suos.
Quid facimus, coniux? Alium fuga fiat in orbem,
Externosque inter vita trahatur inops.


page 48, image: s056

Non dolet, ignoti, peregrinos inter, egestas;
Pauperies noti divitis, illa dolet.
Dixi ego. Nec dictis perterrita restitit uxor;
Qua mihi cumque praeis, hac comes, inquit, ero.
Ergo iter ingredimur; plenae qua cornua lunae
Monstravere breves ad maris alta vias.
Prole sed e gemina, patris una sedebat in ulnis;
Sarcina maternos presserat una sinus.
Hanc profugi pompam, stans littore cymba recepit,
Carbasa velivolo cymba datura salo.
Soluimus; et portus, Italasque relinquimus arces.
Acturi fragilem per freta vasta ratem.
Interea crebris agitari fluctibus aequor,
Et fremere alternis ventus, et unda minis.
Iamque aliis, caeli vicinia tacta, procellis,
Atque aliis tellus fissa patebat aquis:
Ipsa dies atra noctis circumdata palla
Omnibus instantis nuntia mortis erat.
Nos duplices Astris (quae se tamen ipsa negabant)
In simul effuso tendimus imbre, manus.
Auditae post multa preces: tumidique resedit
Ira maris; cessit nox, rediitque dies.
Prospicimus terram. Sed barbara littora circum,
Barbariorque omni littore nauta fuit.
Nam, simul exscendi, natosque e puppe recepi,
Reppulit in fidam a littore nauta ratem.
Respicio, natosne parens, uxorque maritum
Pone sequatur? abest uxor, abestque parens,
Illam obluctantem, superosque hominesque vocantem
Abstulit ex oculis perfida cymba meis.
Per fide verte ratem: thalami pars altera nostri
In refugo est cymbae lintre relicta tuae.


page 49, image: s057

Cum dicto, insilio: puppimque per aequora longe
Coniugis ereptae caecus amore sequor.
Uxor et ipsa mihi longe occursura parabat
Nare pet infestas, si sineretur, aquas:
Iniectae vetuere manus. Neque nostra, carinae
Aequabant celerem brachia lenta fugam.
Ergo redux, et inane querens, ad littora tendo,
Spes ubi depositae bimula prolis erat.
Hic mihi, quos animo dicam incubuisse dolores,
Exciperem in fantes cum sine matre duos?
Baiulus infelix! qua quemque in parte locarem?
Indiguit toto patris uterque sinu.
Dividor: et geminam suppono infantibus ulnam.
Pondere quae numquam est visa minore premi.
Atque utinam, ut geruli licuit mihi munere fungi.
Ferre ita nutricis mi licuisset opem!
Totus opem pueris, impranso patre, tulissem,
Functus ut altricis crederer esse vicem.
At neque lactis erat, solitae neque copia pultis:
Sola sed in sterili creverat alga solo.
Progredior lacrimans; Sabulique per invia lassus
Non exploratum carpo viator iter.
Ventum erat ad vastum ripis declivibus amnem;
Glandiferum in ripa stabat utraque nemus.
Pons nusquam, et nusquam vacuae spes ulla carinae:
Unda erat invento traicienda vado.
Et facilem daret unda viam, si remige corpus
Nare manu, mediis pensile posset aquis:
At pueris aperiret iter, quae lympha, duobus?
Non capiet cervix, si natet, una duos.
Ergo vel alternas timidi patris occupet ulnas
Sarcina; vel neutri pervius amnis erit.


page 50, image: s058

Occupet alternas potius. Divisa, seorsim
Pondera, transferri forsitan unda sinet.
Sic ego dimidium depono crepidine pondus;
Dimidiumque humeris pondus adopto meis.
Nec mora: sollicitis vada quaero latentia plantis;
Vix totum ex alta dum caput exstat aqua:
Et penetro adversam traiecto flumine ripam;
Atque ibi in herboso pignora pono solo.
Mox tumidum studio properante remetior amnem
At, misere in medio perditus amne fui.
Namque ibi dum luctor cum gurgite; coepit uterque
Vagire insolitum, ripa in utraque, puer;
Et lingua matrem titubante patremque vocare.
Erigor, atque oculis littus utrumque lego:
Bellua plorantem in puerum furiosa ruebat
(Monstra Lycaoniae credo fuisse ferae)
Quae citius, quam ferret opem mea dextera raptum
Ad sua converso sustulit antra gradu.
Insequor; et querulis dum vocibus omnia trubo,
Fertur ab immani praeda voranda lupo.
Iamque e conspectu, cum pignore bellua rapto
Fugerat, heu! membris bellua pasta meis;
Quam, miser, aerumnas ego tales inter omisi
Implorare hominum caelituumque fidem?
Hoc scelus, hoc, exclamo, meum est. Ego bellua nato
Ipse meo; ipse lupi dirior ore fui.
Obiecto poteram defendere corpore: et ultro
Pro pereunte nocens prole perire pater.
Quis stupor, infantem desertae credere ripae?
Debuit ille meo nusquam abiisse sinu.


page 51, image: s059

Cur ego non ambos una cervice subivi?
Ferre simul geminum non prohibebar onus.
Ipsa feros poterat pia sarcina sistere fluctus.
Parsurus geminis fratribus amnis erat.
Talia vociferans, repeto vada fluminis: et, qua
Filius alter adhuc parte iacebat, eo:
Et mecum, hunc, dixi, certe hunc fortuna relinques.
Nam, fratre amisso et matre, superstes hic est.
Heu! nihil humanis fas quemquam fidere votis!
Sublata haec etiam spes mihi resque fuit.
Dum loquor, e densis, ecce! altera bellua silvis
Prosilit, impexis bellua fulua iubis.
Non Massyla pares iuga, nec Getula, Leones
(Utraque monstrorum ditia regna) fovent.
Hoc magis, obstantes ego territus ire per undas
Occupo, et ad ripae valla venire prior.
At nimis haec etiam studia, heu nimis, irrita! Prolem
Praeripit immanis, patre vidente, Leo.
Praeripit, et pleno victor mea pignora rictu
Accelerat catulis pabula ferre suis.
Hic ego semianimis viduatae in margine ripae
Deposui vita triste labante caput.
Non aliter, quam genua labant; cum sanguine fuso
Intima vitalis deserit ossa calor.
Ut rediere tamen longo post tempore sensus,
Et nemo est oculis visus adesse meis;
Hic tandem, hic totum, fortuna, exclamo, triumphas:
Quicquid erat, tolli quod mihi posset, habes.
Una mihi Coniux, natique fuere gemelli;
Est data pars Nautis, pars data praeda feris.


page 52, image: s060

Maiorine pater servandus praeda tyranno est?
Qui magis et nautis sit ferus, atque feris?
Ah! mihi, quisquis erit, minus, ah! minus ille nocebit,
Quam nocuere prius Nauta, feraeque mihi.
Fac, fodiat iugulum ferro; sensisse negabo:
Est modo fulminibus vita permeta tribus:
Nec novus ad plagam superest locus, Hostis, ut ultra
Esse gravis possit, Vivere cogat, erit.
Haec ego supremis iterabam verba querelis,
Languida dum serus conderet ora sopor.
Procubui vetulae sub opaco tegmine quercus;
De viridi lectum cespite terra dabat.
Hic mihi prima quies oculis infusa, diurnis,
Ordine mutato, lusit imaginibus.
Credebam, excitos cursare per arva colonos:
Ilignae fuerant omnibus arma sudes.
Clamor iis diversus erat, labor omnibus idem,
Eripere impasto furta revulsa lupo.
Ille scelus trepidare metu; praedaque relicta
Effugere agrestes, per iuga nota, manus.
At parte ex alia, Pastorum cruda iuventa,
Plurima decursa feruet anhela via;
Altera dum iaculis, balearibus altera fundis,
In refugi unanimes terga Leonis eunt.
(Raptum ille immani puerum portabat hiatu;
Aut meus, aut similis certe erat ille meo.)
Instat quisque ferox; dum sedula denique saevis
Faucibus illaesum turba recepit onus.
Ipsa deinde parens, natis onerata duobus,
Sospes ad amissum est visa redire virum.


page 53, image: s061

Ergo pater teneris dare molior oscula natis,
Consortemque mei clamo redisse tori.
Illa suos narrare levi mihi murmure fletus,
Rapta per infestas cum veheretur aquas:
Utque animam subitis efflarit Navita paenis;
Et steterit pacto tutus amore pudor.
Illi ego, narratis, nihilo leviora, renarro,
Me quibus infelix luserit unda modis;
Denique, dum laeti citroque ultroque videmur
Talia de gestis rebus uterque loqui,
Excitor: atque oculis, ubi sint ea gaudia? quaero:
Hei mihi! sunt oculis gaudia rapta meis.
Omnia somnus erant. Ita vir, bis coniuge rapta,
Bis didici rapta prole perire pater.
Ergone crudeles etiam vos luditis umbrae?
Suffecere suis damna diurna iocis.

II. AMBROSIUS Theodosio Imperatori. De CAEDE Thessalonicensi.

QUI domitum Augustis moderaris fascibus orbem,
Et mare cum terris omnibus unus habes,
Ore serenato, quam mittimus, aspice chartam;
Nil ea, quod possit laedere, charta feret:
Ni medico laedat Podalirius unguine; quando
Putria Paeonia vulnera sanat ope.


page 54, image: s062

Nolo, Maclaoniae tamen artis opisque peritum
Esse putes: Animi vulnera tracto tui:
Plus ea mortis habent: quantoque pericula celant
Altius, hoc artis dexterioris egent.
Non renues molli fomenta medentia tactu:
Saeva manus medici, ni premat ulcus, erit.
Forsitan (aegrotis quod quondam usuvenit) aegrum
Caesar, adhuc nescis te esse; vel esse negas?
Esse nega. Mihi fama tamen, quid nuntiet, audi:
O utinam, falsi nuntia, fama foret!
Qua super Aemathii circumflua littora ponti
Erigit alta suum Thessalonica caput,
Diceris, in pleno Circi admisisse theatro
Invisum superis terrigenisque nefas.
Spectatura tuos Circensi in puluere ludos
Venerat, abiecto civica turba metu.
Iam Cuneos implerat eques; summaque locarat
In cavea lassos pulla caterva pedes;
Iam biiuges audire roras; iam laeta videre
Carceribus misses incipiebat equos;
Hic alii Prasinae palmam spondere quadrigae;
Hic alii Veneto malle favere Sago:
Ter prope contactam rota flexerat aemula metam;
Ouaque erant avido iam tria capta sinu:
Iam secura manus plausum tentare; locatasque
Insidias, structis nemo timere dolis;
Cum tuus, ecce! tuus (quid enim formido?) Satelles
Iussus ab arcanis prosilit insidiis:
Et Cuneos, mucrone ferox, bacchatus in omnes,
Obtuit armata vulgus inerme manu.
Tollitur extemplo feralis ad aethera clamor;
Et mera naufragii symbola Circus habet.


page 55, image: s063

Femina virque pares iugulantur: frater eodem
Quo soror; et natus, quo pater, ense cadunt.
Iosontes cum sonte luunt; cum Civibus hospes;
Patrono tenuis cum locuplete cliens.
Pars dum tela fugit, rapidis perit obvia bigis;
Pars animam, Cuneis praecipitata, vomit.
Et pueros mullo, et iuvenes, discrimine truncant,
Decrepitosque secant impia tela senes.
Clamor ubique et ubique cruor; mixtaeque cruori
Lacrimae, et humectae nimbo ab utroque genae.
Obiciunt alii gladiis fulgentibus aurum:
Spretus apud gladios aureus umbo fuit.
Ast alii veniam, moribunda voce, rogabant:
Ad veniam surdus miles, et ensis erat.
Quid, quod et insontes (miserabile vulgus) in ipso
Funere, cur pereant, dum periere, rogant?
Et certe, mihi, Caesar, adhuc (permissi is) ipsi,
Urbs tua cur pereat tanta, rogare libet.
An, quia plebeius volucri furor impete, nuper
Ausus erat fasces ludificare tuos,
Caesareumque sacro maculare cruore tribunal,
Debuit uno omnis funere turba rapi?
Consule te, caesar: Tua te clementia, talem
Civibus ob culpam, posse nocere negat.
Quod nocuisse tamen potuit; fuit impetus ille,
Et subitus, ferro praecipitante, calor.
Non ego vaesanae facinus defendo iuventae;
Crimen erat certe, nec leve crimen erat;
Esse tamen (fas esto loqui mihi) crimine magno
Debuerat Magni Caesaris ira minor.
Grandia non plectunt Superi periuria semper
Fulmine; sed lacrimis saepe piare iubent.


page 56, image: s064

Cum tua par Superis, et paene sit aequa potestas,
Cur etiam mores non sinis esse pares?
Adde; quod, et Sociis, (cum te per sacra rogassent
Omnia, perque tuam, voce gemente, fidem,)
Et tua prensanti mihi genua; Remittere, dixti,
Quanta ea cumque reis debita poena foret.
Actae ideo grates (memini) tibi, Caesar: et aegris
Quam desperarant, reddita visa salus.
Quis subitus promissa calor mutavit? ut irae
Iam semel obstructam panderet ira viam?
Quemque datae meruit veniae clementia plausum,
Eriperet Circi tristis arena tibi?
Verum age, plecte reos: meruere. Perire iubebant
Cum sonte insontem, quae nova iura, gregem?
Nempe, decem ut luerent commissa piacula sontes,
Praestitit innocuus funera mille cruor.
Atque utinam vel mille satis Libitina putasset?
Saeva putaremus tela fuisse minus.
Nunc septena vorax populavit milia ferrum:
Erubuit factas ensis et hasta neces.
Hoc, quid erat, caesar? quid erat; nisi, Caesaris iram,
Plecteret ut paruum, grande patrasse, nefas?
Grande nefas, Caesar, lacrimisque piabile magnis;
Et, lacrimis (si res vera fatenda) tuis.
Nec grave sit, lacrimas tibi fundere, Caesar: et illud,
Quod leve credebas fundere, Sanguis erat.
Si tamen ista negas, quamvis atrocia, fletu
Digna; aliud. dignum, quod lacrimeris, habe.
Nam, dederim, (quod nemo dedit) licuisse peremptis
Sontibus infontes iungere (nemo dabit)


page 57, image: s065

Quis monstrum ferat istud, ut advena pauper et hospes
Cogatur populi soluere furta tui?
Iam nihil in vacuo, nisi trunca cadavera, circo
Obvium; et in tota vivum erat urbe nihil,
(Nam reliqui, notas pars quaesivere cavernas,
Pars sibi non lenta consuluere fuga)
Et necdum Libitina tamen compleverat omnem,
Quem tua finierat caedibus ira, modum:
Defuerant numero duo funera. Militis ingens
Nempe scelus, numerum non superasse, fuit.
Ergo iubetur, adhuc tot mortibus addere mortes
(Heu! nimis obsequii sedula turba!) duas.
Advena forte Senex, cum Graiis baiulus ibat
Mercibus, in vacuo quaerere lucra foro.
Pone gemella patrem comitantur pignora: rebus
Carior appendix omnibus illa patri.
Attigerant visu iam maesta suburbia; iamque
Transierant, nullo limina prima, metu:
Barbara cum strictis legio ruit obvia telis,
Sparsa cruentatas caede recente manus,
Mox caedes factura novas. Ceu triste luporum
Vastavit pavidas cum semel agmen oves,
Sint, licet, a raptis iam fessa bidentibus ora,
Obvia restinctam suscitat agna famem.
Haud aliter se turba furens subeuntibus offert,
Edere mox geminas turba parata neces.
Horruit occursu pater, et cum prole refugit,
Ni foret obiecta clausa phalange fuga
Quo furor hic, quo spectat? ait. Si quaeritis hostes;
Nos pauci, et pavidi, et vulgus inerme sumus.


page 58, image: s066

Aut spolia, et praedas agitis? Nos paupere censu
Vivimus; et nullas arca flagellat opes.
Condite tela viri: sine caussa perditis iras:
Seruetur Parthis iste Getisque calor.
Haec pater. Illi instare, merumque sitire cruorem;
Iamque adeo in pueros cominus ire duos.
Ergo novare preces, lacrimasque opponere ferro,
Quamque habuit, tota merce rogare Senex.
Irrita caepta, novumque in avaro milite monstrum!
Nec positae merces, nec valuere preces:
Nec placare sitim lacrimae potuere cruentam;
Sedanda a iugulis illa duobus erat.
Vos per ego vestros, si cui sunt pignora, natos,
Et per adhuc quicquid carius esse potest,
Vos precor, a natis divertite tela duobus:
Unus ero vobis nati utriusque vicem.
Dixit, et in medios avide pater insilit enses,
Unius ut redimat pignora bina cruor.
Sed, patris unius pactum Libitina cruorem,
Respuit in geminae prolis habere loco.
Sit, licet, uberior sanguis, patre, dixit, in uno;
Non tamen est numero mors satis una meo.
Pro nato satis ergo, pater, potes esse, sed uno:
Alter erit patri, cum perimere, comes.
Elige de geminis, quem caeso vivere patre;
Elige, quem iubeas cum genitore mori.
Hic, misero sensum quem par erat esse parenti?
Quem mihi? quem, Caesar, par erit esse tibi?
Stare iubes dubium gemina inter pignora patrem,
Et medium huc, medium huc, partem in utramque rapis.


page 59, image: s067

Hunc prior optet, an hunc? illum eligat? abdicet illum?
Huius agat caussam partis, an huius agat?
Viscera, crede mihi, Metii, in diversa fuere
Vix per quadriiuges sic lacerata rotas.
Hunc ego, clamat, amo: Sed et hunc amo, clamat. Uterque
Aequali patris est dignus amore puer.
Atque hanc de gemina si vivere prole iubebe,
Hanc ego de gemina prole iubebo mori.
Ergo iubebo mori? Superi, hunc a patre furorem;
Et procul haec animo tollite sensa meo.
Vivere utramque volo. Sed vivere Caesar utramque
Non sinit: Est parti pars adimenda suae.
Quid moror ergo? Pius si non sinor esse duobus;
Unus erit, qui me sentiat esse pium.
Festinata mihi sobolem optio vindicet unam,
Cunctanti perdat ne mora lenta duas.
Sic ait; atque oculos modo ad hanc, modo flexit ad illam;
Carior haec oculis, carior illa fuit.
Iamque manus illi, rursusque tetenderat illi:
Inde retracta tamen rursus, et inde mannus.
Quas lites natura facis? Secum ipsa voluntas
Dimicat; et quicquid vult modo, velle negat.
Interea pueros in lite, quis explicet, illa,
Egerit in partem quantus utramque timor?
Stant circum trepidi; nutuque parentis ab uno
Fila videt vitae pendula quisque suae
Ille senem lacrimis manantibus ambit, et ille;
Esseque et ille suum clamat, et ille, patrem.


page 60, image: s068

Vivere uterque cupit: Sed enim dum quaerit uterque
Vivere, se fratri frater obesse videt.
Undique discrimen stat ineluctabile. Mortis
Hinc Timor; hinc fratris vincere pugnat Amor.
Quid faciant? Dubii dum longa in lite morantur,
Lis decisa brevi militis ense fuit.
Occubuere pares. Doluitque miserrima proles,
Altera in alterius vulnere; neutra suo.
Hoc genitor viso, quid senserit; edere, Caesar,
Non ego, non genitor, si velit ipse, queat.
Res, fateor, narrata, simul pervenit ad aures,
Saepe cadente meas abluit imbre genas.
Et, nisi vana rei me fallit opinio, Caesar,
Saepe cadente genas abluet imbre tuas.
Nam levius quid agas? Pro sanguine funditur unda;
Censeri an pretium sanguinis, unda potest!
Unda nequit; mihi crede, nequit. Nihilo minus undam
Quam potis est oculus fundere, Caesar ama.
Purgat, et haerentem sensim abluit illa cruorem;
Nec, querulus poenas ut petat ille, sinit.
Poscit enim poenas alioqui; et vindice caelo
Pugnat in aspersas illius ira manus:
Ira gravis; qualem latro senserat ille, recentem
Sanguine cognato qui macularat humum.
Ira gravis; qualem metuit Iesleius heros,
Fecerat Uriae quem cruor esse reum.
Unius ille fuit cruor; unius ille cruorem
Continuis omni nocte piabat aquis.
Nec gemitu caruere dies: lunaque silente,
Hoc etiam stratos diluit imbre toros.


page 61, image: s069

Aemulus huius eras, faciendis caedibus? Idem,
Si sapis, in lacrimis aemulus huius eris.
Imo, decet, lacrimis superes maioribus illum
Quo, caede in facta, te fuit ille minor.
Nam minor ille fuit; qui, per fera bella, doloso
Non nisi in unius saeviit ense caput.
At tibi, de populo concidere milia septem,
Quid nisi Circensem vidimus esse iocum?
Desine, Magne, iocos; hos ludere desine ludos;
Et mecum lacrimans seria, Caesar, age.
Haec moneo Ambrosius, Mediae qui moenia Lanae
Tempero: sive nefas est monuisse, rogo.
Non pigeat morem Ambrosio gessisse precanti:
Vult, minus has nulli, quam tibi, obesse preces.

III. CHRYSOSTOMUS EUTROPIO Excons. Proscripto. De FORTUNAE inconstantia.

VENIT heri attonitas inopinus rumor ad aures,
EUTROPIUM sacras ante iacere fores,
Oraque pallenti monstrare simillima cerae,
Anxiaque assiduo colla rotare metu,
Et lacrimis turpare genas; et ad illa, supinas,
Quae modo calcarat, tendere, Templa, manus.
Post etiam, ut porta fuerit bipatente receptus,
Semianimem fracto procubuisse genu,


page 62, image: s070

Tactaque consertis prensare altaria palmis,
Et tremulo insuetas ore movere preces.
Quae mihi cum rumor memorasset, omittite, dixi,
Conciliat nullam fabula vestra fidem:
Novimus Eutropium. Quis eo felicior uno?
Divitias magni Caesaris unus habet.
Ille duos terret bissenis fascibus orbes,
Caesareque est paullo Consul utroque minor.
Idem, ubi quadriiugos agitant Circensia currus,
Audit, et applausus non capit ipse suos.
Mille trahit sella comites sublimis eburna,
Et latus innumerus stipat utrumque cliens.
Vix fora sufficiunt statuis; et publica nusquam
Ulla Corinthiaco porticus aere caret;
Marmoraque Eutropium, fastique librique loquuntur.
Non habet, hoc fulcro stante, ruina locum.
Haec ego perstabam memorans: et sacra citato
Cum sociis propero visere templa gradu,
Et video, (heu! quanti video, documenta cothurni?)
Eutropium nuda voluere corpus humo,
Oraque pallenti monstrare simillima cerae,
Anxiaque assiduo vertere colla meru,
Tactaque consertis prensare altaria palmis,
Et tremula insuetas edere voce preces:
Heu, quantum humanis, exclamo, in rebus inane est?
Iam, nihil est, fieri quod potuisse negem.
Ecce! suas Consul timet ipse, fugitque secures!
Lictorisque videt pallidus ora sui!
Et metuit fasces, et fulmina conscius horret!
Et mala, quae populis intulit, ipse subit!


page 63, image: s071

Est, fateor, nostris etiam, est, in rebus inane:
Sed fuit in rebus maius inane tuis.
Nam quid erant plausus, et opum portenta tuarum?
Et tituli, et pleno signa reposta soro?
Quid blandita tibi Melibaeo purpura fuco?
Tota merus fuerat spes ea resque vapor:
Aut vapor, aut omni si vanior esse vapore
Exoriens vel aquae bulla, vel umbra potest.
Respice, quot gladii tergum insectentur, et hostes?
Mille tuam expectant undique tela necem.
Coniurata fremit manus, et violenta minatur.
Si quid opis possunt ferre Theatra, ferant.
Illa voluptatum consueta Sagina tuarum,
Infamisque suis illa palaestra probris,
Et toties ornata tuo Circensia luxu,
Et Veneto toties factio culta sago,
Quin properant? operaque iuvant servare patronum
Mutua? Age, atque datam reddere coge vicem.
Cessant, inquis; et est impensi oblita favoris
Factio. Res alias denique Circus agit.
Sane alias res Circus agit. Nunc ille quadrigas,
Pisaeoque actos puluere laudat equos;
Atque aliis plaudit; te vero sibilat: imo
Cum tibi Circus adhuc plauderet, egit idem.
Non fallebar ego tunc inscius; omnia noram:
Dictaque erant a me non semel ista tibi.
Saepe, quid obsequio, dixi, lassaris inani?
Verus emi tali non solet arte favor.
Fulcra caduca time: studium est mutabile vulgi:
Crede mihi, non te, sed tua, Circus amat.


page 64, image: s072

Dixi ego: sed surdo cantata est fabula. Circi
Carior et Caelo, et Numine, plausus erat.
Ergo age, sis; illosque ad signa recurrere plausus
Nunc tibi, nunc arma et tela parare iube,
Hinc clypeos obtende tuos; hic utere vulgo,
Quasque vides, Circi vince favore, minas.
Nempe vapor fuit, ille favor. Fueritque: iuvabunt
Te parasitorum, ne perimare, greges.
Nullus adest. Quique ante tuas obsederat aedes
Creber adulator (respice) nullus adest.
Absit et hic: poterunt tituli defendere. Nuper
Dictus es, et patriae et Caesaris esse pater.
Ah, titulos fragiles! o scutum imbelle! retundi
Obice tam vano spicula nulla solent.
Adde, quod hos Caesar titulos iam sustulit omnes:
Et patriae patrem te vocitasse, pudet.
Ne qua etiam fieret te Consule vilior annus,
Tempora iam titulos erubuere tuos.
Utraque te tabulis erasit Roma; probrumque
Eutropii fastis iussit abesse suis.
At potes ad statuas fortasse recurrere; quales
Isthmiaco multas vivere in aere vides?
Curre, miser: Steterant tua quo simulacra, videbis
Mota loco, et vacuo strata iacere foro.
Hic informe caput, fracta cervice: resectas
Inde manus; truncos inde rigere pedes.
Quaeritur Eutropius nunc ipse: Repertus, easdem
Diruta quas poenas signa dedere, dabit.
Restat adhuc, rutili moles congesta metalli,
Qua tibi vix Crassos passus es esse pares;
Restat, et Assyrii luxus consueta voluptas,
Qua novus hic nobis Sardanapalus eras:


page 65, image: s073

Hac potes, hac fera tela potes mollire. Quid aras
Curris ad has? Aurum ferre spodondit opem:
Hac ope dum fidis, caelum ruat omne,. movebit
Eutropio nullos villa ruina metus.
Sic, puto, dicebas, cum quondam ego sana monebam,
Rumperet ut fastus nostra medela tuos.
Ecce! fefellit opem fidissima gaza: nec auri
Copia promissam praestat amata fidem.
Quo fugias porro, miser? En penetralia Templi
Spreta tibi toties, iam tibi sola favent.
Quaeque tuis numquam fuerant altaria donis
Culta, tuum gladios in caput ire vetant.
Excipiuntque sinu; longeque infesta coercent
Agmina; et avelli nulla per arma sinunt.
Scilicet A R A suos his vindicat artibus hostes;
Quos prius in sensos senserat esse, iuvat.
At tua quas referunt tibi iam Circensia grates?
Perfida patronis, quos habuere, nocent.
Haec tibi si quondam (et poterant) praevisa fuissent,
Humida iam lacrimis non foret ara tuis.
Flecte tamen maestos etiamnum ad pristina vultus,
Et quaecumque putas fida fuisse, vide:
Exclamare voles: vere est in rebus inane:
Tota merus fuerat spes mea resque vapor.
Quid iuvat haec; inquis, sero exprobrare? iuvabit,
Ve, quamvis sero, discere vera velis.
Denique dum tactam procumbis inermis ad aram,
Vera, licet, nolis discere, vera doces.


page 66, image: s074

IV. GILIMER REX obsessus, Belisario Victori. De FAME, et aerumna Regis.

QUI dolor ad Nomadum me barbara culmina traxit,
Ultima ubi Libyae pascua Maurus habet,
Ille itidem voces, itidem ille madentia dictat
Verba mihi; ille stylum commodat, ille manum.
Uda proin maculis si squallet epistola; parce:
Non didicit verus scribere pulchra dolor.
Scripta tamen sic sunt, legere ut, Belisarie, possis;
Et, quae non poteris, res leget ipsa tibi.
En, ego, qui Tyriae domitor Carthaginis, Afros
Usque meo pressi dives, et usque iugo,
Omnia qui Libyci maris aequora classe tenebam,
Et longinqua etiam per freta terror eram;
Gilimer ille, tuis nunc ultima pastus ab armis,
Hic miser amissis fascibus exsul ago.
Pallor, et Exsilii sum nomine abusus honesto;
Carcere, debebam dicere, claudor ego.
Carcer enim certe (vel si quid tristius illo)
Est meus, in tali quem colo rupe, locus.
Undique vel saxis, vel ahenis moenibus arctor;
Semita vix oculis restat ad astra meis:
Respiciant quascumque alias mea lumina partes,
Undique quos metuant, arma virosque vident.


page 67, image: s075

Arma vir osque tamen minus est grave cernere: solum
Esse molesta foris arma virique solent.
Saevior intus agit, multoque propinquior hostis,
Qui cruciat longa viscera sicca fame.
Inde ego Massylae regnator gentis; opimas
Regia cui suerat mensa parare dapes,
Cui, volucrum stragem caena olim fecerat una,
Prandia cui magnae funera cortis erant,
Ille, fame iam victus, opem, Belisarie, parvam
Oro: sed oratam, me nisi fallo, dabis.
Quanta rogem, exspectas? Tria sunt, quae Gilimer oro,
Et tria, quae Regum nemo poposcit adhuc.
Grandior haec, video, praefatio terret. Ego orem
Nempe, quod oratum a nemine Rege sciam?
Quicquid id est, dices, magnum esse necesse profecto est,
Omnia si Regum vincere vota potest.
At neque victorem promittere talia victo,
Talia nec victum poscere dona, decet.
Posce minora; dabo. Poscam, Belisarie, poscam:
Ipse ruo dices esse minora metu.
Prima mihi, fateor (quis enim pudor ista fateri?)
Exigui PANIS, pro stipe, dona peto.
Nam nova ter plenae coierunt cornua lunae,
Cum Cereris nulla est micula tacta mihi.
O semel illa mihi! semel, o, (neque summa precabor)
Detur adhuc oculis illa fruenda meis!
Tum ferus insultabo fami; victorque videbor
Fragmine conspecto panis, obire satur.
Haec mihi prima trium praestetur gratia: Reges
Illam alios numquam credo petisse prius.


page 68, image: s076

Gratia quam votis ego Gilimer oro secundis,
SPONGIA sit; madidas apta levare genas.
Mitte libens illam; Libyae Rex indiget illa;
Deficiunt lacrimas altera lina meas.
Assiduo vitiata fluunt duo lumina rivo,
Oraque decurrens pallida nimbus habet.
Ex opibus, gazaque tamen de divite, nullus
Est mihi, quo tergam lumina, cento super,
Ulteriora mihi si fas orare; Sonorae
Postremum CITHARAE, quod peto, munus erit.
Fortunae minus est Cithara, inquis, idonea tali;
Non placant surdam tinnula plectra famem.
Apta meae minus est (non abnuo) Musica vitae.
At comes esse mei funeris apta potest.
Ipse mihi, ante meum lugubria carmina bustum,
Et querula lessum Praefica voce canam.
HUC faciet Citharae (neque sum rudis illius) usus:
Non alium fidibus nostra dat aula locum.
Nec timor est, nimio tumeant ne gaudia cantu:
Turbabit laetum crebra querela sonum.
It mihi materies ego non sum tota querendi:
Sunt alii, quorum damna perinde querar.
Qualia cum scieris, puto, collacrimaberis ipse.
Et faciam certe, si sinis, illa scias.
Maestus heri patula prospexi forte fenestra,
Cum vidi (o oculis tristia visa meis!)
Indole sunt magna mecum hoc in monte Nepotes,
Iam duo lustra minor, plus duo, maior habet.
Eximia virtute pares, vultuque decori;
Rege, Nepos alter dignus et alter, avo.
For una fuerat sed uterque indignus avita:
Non cadere in rotam debuit illa domum.


page 69, image: s077

Mos pede collato miseros concurrere vidi,
Et fera conserta bella ciere manu.
Clamor utrinque et utrinque oculis uberrimus ibat
Imber; et alterno sparsus ab ore cruor.
Quis, procul exclamo, pueri, hic furor? abstine obuncas
A fratre, infelix, abstine uterque manus.
Surdus uterque mihi. Rursum, impia bella Nepotes
Sistire, proclamo. Surdus uterque mihi est.
At mihi tam diri rabies et caussa duelli
Non, nisi cum belli cognita fine fuit.
Quippe ferina duos (superiora avertite) fratres
Cetera concordes, egit in arma fames.
Abdita sub cineres, plebeiae cruda farinae
Pars erat; exiguo massa coquenda foco.
Repperit hanc ut forte minor; plenam ille favillae
Crudamque esuriens ore patente rapit.
Nec panis, sed limus erat: tamen institit illam
Regius insueto mandere dente Nepos.
Ecce autem! advertit maiorem nidor Ephebum;
In fratrem ergo furens esuriensque ruit,
Semesamque trahit cognata e fauce farinam,
Et raptam, in fauces ingerit ipse suas.
Impatiens id ferre minor; dum rapta reposcit,
Fraterna exertis unguibus ora ferit.
Mutuus inde furor pueris. Mihi plurimus inde,
Pectora qui posset rumpere ahena, dolor:
Qui licet e proprio mihi vulnere creverit ingens,
Maior ab istorum clade fameque venit.
His, precor, ignoscas. Auus ut peccaverit, isti
Nes timuere tuas, nec meruere, minas.


page 70, image: s078

Si Libyes vel sceptra mihi, vel pristina regni
Gaudia; vel sErum texta, togasque rogem,
Vel similes illis, potui quas perdere, gazas,
Vel, quibus assueram, flagitem habere dapes,
Iure tuo mihi quaeque neges. Sunt carceris huius
Et sunt exsilii vota minora mei.
Frustula semesae Cereris mihi parva poposci:
Da Regi, dederas qualia saepe cani.
Nec soli dabis illa mihi. De fragmine parvo
Obveniet, ducta pars mihi sorte, minor.
De maiore duos ego pascam parte Nepotes;
Aut, ne iterum pugnent, totum ego utrisque dabo:
Spectando saturabor ego: Citharaque loquente,
Quae comedent illi, dona tua esse canam:
Flens tamen illa canam. Sed flentibus arida lapsas.
Quam dabis, ex oculis, spongia tollet aquas.
Mox ubi de Libyae regnoque et Rege triumphum
Aurea Romanae per fora plebis ages,
Tu biiugis invectus equis, me pone sequentem
Victor ad usque tui Caesaris ora trahes.
Illum ego sublimi cum videro sede locatum,
Et pavidum armata cingere gente latus,
Auratumque tholo radiante micare lacunar
Et positos supra picta tapeta pedes:
Stans ibi Rex Libyae, manibus post terga revinctis
Infelix populi Sanna iocantis ero.
Tum mihi fortunae species obiecta prioris
Materiam risus, quam modo ploro, dabit.
Quippe, superba videns vestri diademata regni.
Exsulis, hesterna luce, gravasse caput;


page 71, image: s079

Et citius, fortasse, dies quam crastina vertat,
Posse etiam vestra sceptra labare manu;
Democritus fiam, et ruptis clamabo cachinnis,
Iam, fortuna, tuos cesso timere iocos.
Nil ubi, quod ludas, reliquum est, ibi saeva, neaurum
Tollere, nec sceptrum, nec diadema, potes.
Te meruant, qui regna tenent. Cui perdita iam sunt
Omnia, nil porro, quid minitere, timet.
Sic ego ridebo, Belisarie; quando triumphum
Aurea Romanae per fora plebis ages.
At fortuna suos ubi desultoria ludos
Egerit, insida circumagere rota:
Quare ego quos demens ludos vitare nequivi,
Dum potes, ingenio tu meliore cave.
Scribere plura dolor, penna renuente, iubebat:
Sed scripsisse, tibi plus satis, ista, fuit.
Quamquam ut penna velit: renuet iam saepia; pridem
Diluta a lacrimis, albaque facta, meis.
Interea e titulis crescet tibi gloria nostris,
Quos tua mox inter quisque tropaea leget.
Cassis ibi, et galeae, et clypei, et thoraces aheni,
Fractaque captivi multa farissa ducis,
Laxatique arcus, et inermis theca pharetrae;
Non ita conspicuae symbola laudis erunt,
Sicut erunt, hinc Visa CERES; CITHARA inde; madensque
In medio, lacrimis SPONGIA plena meis.
Tunc neglecturi Signa omnes cetera, quaerent,
Haec tria praecipue quid sibi signa velint?
Tu, Libyci dices haec esse Insignia Regni.
Invideat Regnum iam mihi nemo meum.


page 72, image: s080

V. BELISARIUS Caecus Iustiniano Imperatori. DE CALAMITATE Caecitatis.

ILLE tuos quondam, non ultimus, inter amicos.
Dum traherent nostram vela secunda ratem,
Nunc etiam, hibernis lacerata carina procellis
Dum natat, et mediis obruta pugnat aquis,
Ille tuus (licet esse neges) Belisarius, oro
Pauca legas, alia verba notata manu.
Ipse mea scripturus eram: sed cassa, volentem
Lumina servitio destituere suo:
Lumina, (da veniam: non exprobro) lumina quae te
Iudice, sunt oculis nuper adempta meis.
Hinc aliena manus; propriae sed lacrimae. Ab istis,
Haec, quamcumque vides, facta litura venit.
Unicus hic oculis usus mihi restat ademptis:
Unicus hic illis eripiendus erat.
Quem tamen usum illi ne qua dediscere possint,
Haec mea, quam cogor vivere, vita facit.
Quamquam ea, non video, cur possit vita putari,
Quae nusquam visa vivere luce sinit.
Fac, sine luce tamen, vitam mihi posse vocari;
Vita mihi dici non sine Pane potest.
Panis enim (quis credat?) abest Belisario: et illi
Qui modo messuerat Gargara, panis abest.


page 73, image: s081

Quemque onerata dapum strue pascere mensa solebat,
Arida iam queritur membra rigere fame.
Ah! dedimus, damno dedimus non impare poenas:
Praeteritamque fames expiat ista gulam.
Non accuso sitim. Nam, quae fuit ante falerno
Pulsa mihi, gelida nunc relevatur aqua.
Obvia sunt undae salientis murmura; caecisque
Omnibus accessus pauperibusque patet.
Si me lege fames uti sineretur eadem,
Gratuitam illi ut opem ferret inempta Ceres,
Esse mihi locuples iam parte viderer utraque,
Nec gravis orato civibus aere forem.
Sed quia venduntur Cereris mihi fragmina numo,
Et tamen est numis orba crumena suis,
Flagito, devexi lacrimabilis accola clivi,
Assiduam turbae praetereuntis opem:
Porrectaque manu, qua quondam ego fundere mille
Prodigus assueram munera, capto stipem:
Et, vestram huc, cives, huc, clamo, tendite vestram
(Brachia si nondum diriguere) manum:
Induperator opem Belisarius orat, et assem:
Asse et ope esuriens Induperator eget.
Hac, puto, voce tigres mollirem, hac voce Leones,
Et, tigre si qua magis, si qua Leone, fera est.
Te quoque, praeteriens si vocem senseris illam,
Sis licet iratus, molliet illa tamen;
Et gemitus non sponte dabis; lacrimansque, clientes
Forte meos, dices, inter, hic unus erat.
Unus eram certe; numquam inficiabor: et idem
Donec vivo, tuos inter ego unus ero.


page 74, image: s082

Si tamen, an fuerim tuus, ambigis immemor; edam
Symbola servitii non dubitata mei.
Quaere, Semiramio quis castra tumentia fastu
Ruperit? Eoo quis fera Bactra solo?
Clamabunt, se capta meo Babylonia ductu
Moenia: seque meo Bactra subacta manu.
Quaere, tibi Reges quis cedere iusserit Afros?
Mauraque sub pedibus sceptra iacere tuis?
Edomitos Reges, Maurique vetusta Syphacis
Regna, subacta meo Marte fuisse scies.
Quaere, quis infestos a moenibus egerit Hunnos?
Quis sua barbaricis fregerit arma Gothis?
Quis Tarpeia tuis Capitolia fascibus? et quis
Subdiderit Latium fascibus omne tuis?
Ausonibus, disces, Romaeque Hunnisque Gothisque
Impositum esse tuum nostra per arma iugum.
Tunc ego nempe tuus: data tunc mea nomina fastis;
Inque tua niveis urbe vehebar equis.
Proximus a curru magni Belisarius ibam
Caesaris; et nusquam, me sine, Caesar eras,
Nunc, ubi nulla Gothi, nulla Afri bella minantur,
Notitiae, Caesar, tu nihil huius eges.
Nec solum, nihil huius eges; sed triste perosus
Exsulis invisi nomen abesse iubes.
Hinc rebus fortuna meis illudere gaudet:
Quippe sequi vultum Caesaris illa solet.
Blanda mihi fuerat, dum Caesaris ora favebant;
Duraque mutato Caesaris ore, fuit.
Et fuerit! Quid multa queror? nihil illa fefellit.
Ipsa mihi, hos ludos, dixerat, esse suos.
Dixerat id, Cereris cum mucida frusta rogantem
Ad me Gerulum compulit ire ducem


page 75, image: s083

Tunc ego, cum legerem, quas agri dives et auri
Gilimer, humenti fuderat ore preces,
Tunc poteram cavisse mihi. Tunc omnia, versa
Damna mihi fuerant ista timenda, rota.
Aerumnis modo disco meis, et sentio, nullam,
Heu! nullam humanis rebus inesse fidem.
Sero nimis, fateor. Quid enim cum perdita iam sint
Omnia, ne perdam plura, cavere iuvat?
Mille meos soliti nutus servare clientes,
Ante meas servi mille sedere fores;
Me stipare frequens (nec inermis turba) satelles,
Et comitum innumeri me comitare greges;
Diffugere omnes, et verna, cliensque comesque
Immemores domini verna cliensque sui.
Tecta mihi Phrygiis stererant effulta columnis,
Pensileque e Mauro dente lacunar erae,
Calcabatur onyx, pariesque refulserat auro;
Expavere meos picta asarota pedes;
Plenaque fumosis pendebant atria ceris,
Visaque erat fumo cera superba suo.
Tota tamen subitis sunt versa palatia ventis,
Maximaque est una strage sepulta domus.
Adde, tot infecti factique talenta metalli,
Aera Corinthiaco tot liquefacta rogo;
Quae Crassi potuisse sitim sedare putares:
Omnia fors uno sustulit illa die.
Aspice bissenos, Socio cum Consule, fasces!
Iam nihil ex illis fascibus exsul habet.
Cerne triumphatos victa Carthagine Reges!
Iam nihil ex victis Regibus ille tenet.
Sic bona, quae virtus mihi longa paraverat, uno
Omnia fortunae rapta fuere ioco.


page 76, image: s084

Ensis erat; (fulua qui pictus iaspide, suerat
Cingere, multorum terror, herile latus.)
Hunc mihi, dicebam, certe hunc, fortuna, relinques;
Ut pia pro magno Caesare tela feram.
Raptus et ille fuit. Fuerit! Cogemus, inermes
Caesare pro magno belligerare manus.
Restabant oculi; pars corporis optima nostri;
Et, saltem haec, dixi, pars mihi sospes erit.
Dixi ego: sed dictum rapidae excepere procellae:
Pupulaque est oculis eruta bina meis.
Heu subitas noctes! quantis cadit umbra tenebris:
Undique Cimmerio pingitur ore dies.
Nusquam Hyperioniae lucent mihi lampadis ignes;
Occulit ipsa suas invida Luna faces.
Urgeor aeterna caligine: nigraque circum
Omnia. Me solus non fugit iste color.
Inde vagus prenso vestigia dirigo muro,
Aut baculo incertos pono regente pedes:
Unus hic et comes est, et caeci ante ambulo gressus:
Non alium novit semita nostra ducem.
Sic regit ille tamen miseri vestigia, caecum
Ut sinat infido saepe labare solo.
Tum, neque qui teneat titubantem, est verna: neo ulla
Sunt, quibus imponam debile, fulcra, genu.
Abstulit ira tui mihi fulminis omnia, Caesar:
Nec scio quid post haec omnia, restet adhuc
Restat adhuc unum, memini. Tu tollere id unum
Parce, quod unum ipsis carius est oculis,
Restat Amicus adhuc, oculis mihi carior ipsis:
Hunc unum, ut tuleris cetera, linque mihi.


page 77, image: s085

Dum loquor haec, medio recubantem caecus amicum
Quaero sinu. At raptus iam mihi amicus erat:
Fortuna labente, fidem mutavit: et illum
Quo sine vix poterat vivere, nosse negat.
Do victas, fortuna, manus: nihil abnuo; vincis:
Rapta mihi iam sunt, quae potuere rapi.
Nec mala plura tibi, superant, quae, saeva, mineris;
Nec bona, quae possis tollere, plura mihi.
Inde suis mea vita malis, non sponte superstes
Molitur tacitam, qua data porta, fugam.
Apponetque lucro, mortis si copia fiat:
Illius instantes optat amatque minas.
Dum tamen inveniat tanti compendia voti,
Porgite quaesitam vos, pia turba, stipem:
Induperator opem Belisarius orat, et assem:
Nullum assem esuriens Induperator habet.
Sic meritum dices; qui coniurante iuventa
Impulerim cives in tua fata tuos.
Falleris, o Caesar; non hoc luo nomine poenas:
Expertem vitam criminis huius ago.
Nam, nihil ut videant aliud mea lumina; culpae
Insontem istius me tamen esse vident.
Et, nisi noxa meam gravis ureret altera mentem,
Conscia nullius criminis illa foret.
Nunc ego, non omnis sceleris me praedico purum:
Laesi, quod Magno Caesare maius erat.
Extorrem, infelix, egi Silveium. Ab illo
Crimine, res omnis est mihi versa retro.
Da veniam Tarpeie Parens? A vertice sacro
Debueram iustas abstinuisse manus.


page 78, image: s086

Iniecisse pudet. Romani ignoscite: vestrum
Impius invasi nullo ego iure caput.
Nec scelus excuso, fieri quod femina iussit:
Iusserit: a titulo est maior inerte pudor.
Qui prius ora virum terrere ducumque valebam,
Una repente mihi femina terror erat.
Inde meum scelus, inde dolor. Silverius ultor
Criminis est: oculos eruit ille meos.
Sed paenis satiare Pater mitissime sumptis;
Laesaque pacari Principis ora sine.
Tuque libens ultro tua mittere fulmina cessa
Caesar; et augusta mitis ab arce tona.
Caecus ut inteream repetito funere; non est,
Non opus est, trifido me ferus igne petas:
Rem perages nutu: meque illo, sive labantem
Sternere; seu lapsum, me relevare potes.
Et, spero, relevare voles. Decet ista potentes
Gloria: nil miti nomine maius habent.
Ipse tuis etiam (quod vidimus) hostibus ultro
Tu solitus saepe es parcere, saepe soles.
Materies veniae neque prima nec ultima fiam:
In mediis aliquem mi dabis esse locum:
Et quem pauperies diram perferre coegit
(Heu! mala, vix servis perpetienda) famem,
Lenior hunc atro tu pasci pane iubebis,
Aut, si quae dapibus decidet esca tuis.
Si tamen hoc etiam dignum esse favore negabis,
Caecus ut ambesi fragmine panis alar;
Hunc saltem oranti supremum impende favorem,
Aere parata tuo condat ut urna Senem.
Et patere, haec illic in paupere carmina saxo,
Aut hoc, aut simili scripta tenore, legi.


page 79, image: s087

Emeritus victi domitor Belisarius orbis,
Hoc totum a Magno Caesare marmor habet.
Cetera quisquis habet, dum sese credit habere,
Cogitet, exemplo perdere posse meo.

VI. CONRADINUS, adolescens, moriturus, orbae Matri. De suo CARCERE, et morte.

HINC, ubi Campano Siren vicina Vesevo
Rauca Dicarcheae murmura frangit aquae,
Ite breves elegi, Septemque remota Trionum
Arva, per Ausonios usque subite sinus.
Mater ibi viduos servat Regina penates,
Et dolet aspectu se procul esse meo:
Ite, precor, querulaeque meum portate parenti,
Ipsa parens mitti quod sibi nolet, ave.
Imo merum portate Vale: nam missa fuisset
Multa salus matri, si foret ulla mihi.
Dum tamen hinc itis, pede vobis claudicet uno
Versus; et hac lentam nectite parte moram.
Nam iuvat ignorare diu, cum maesta propinquat
Non exspectatae nuntia charta rei.
Post quoque, transmisso cum venerit Appennino
Sera ad maternas littera nostra manus,
Parcite praecipiti simul omnia fundere lingua:
Tota cadat subitis ne domus icta malis.
Prima sed obscuris memorate ambagibus: udas
Quae faciant nullo credita rore genas.


page 80, image: s088

Inde aliud super atque aliud. Dum denique luctu
Exsuperante, genis omnibus imber eat.
Verba praeibo. Dies vix primo Sole rubebat,
Plena viris acies, plena fremebat equis:
Iamque aberant teli non amplius agmina iactu,
Mugiit immenso cum tuba rauca sono.
Nec mora: miscentur consertis ensibus enses
Et clypei clypeis, pes pede, virque viro.
Vulnera vulneribus pensantur, sanguine sanguis;
Et nece, quam timuit, vindicat ira, necem.
Intumuit vulturnus aquis; stupuitque colore
Non proprio fluctus Cuma rubere suos.
Et mea Parthenope, Siculique Triquetra profundi
(Agnita quondam aravis utraque Regna meis)
Eminus attonito trepidabant pallida vultu,
Protinus alterutri praeda futura duci,
Paene triumphato iam victor in hoste videbar;
Cum vertit subitas Sors inopina vices.
Incipiunt mutare meis in partibus: et mox,
Cornibus impulsis, cedere fusus eques.
Inde fugam sperare pedes; ruere omnia. Campos,
Et nemora, et prata, et littora victor habet.
Ipse (fatebor enim) numero desertus ab omni
Non explorator tramite carpo fugam.
Austrius a tergo Fridericus inhaeret: et uno,
Nescio quo, profugi condimur ambo specu.
Hic ego, tot Iuvenes inter fidissime, dixi,
Digne loco, et socio prosperiore comes,
Cernis, ut a nostris fortuna recesserit armis?
Terga premit, clausumque omne habet hostis itet:


page 81, image: s089

Quid superest in rebus opis? qua fallimus arte?
Vix satis haec unum fida erit umbra diem.
Prodita turba sumus. Vel enim lux crastina coget,
Vel (nisi lux cogat) coget abire fames.
Res aliud tentare monet. Saga proiice mecum,
Proiice Sidonio vellera pota cado.
Rustica nos villo circumdabit endromis hirto;
Pellibus inversis fallere forma solet.
Nox erit auxilio. Quid multa? Repertus agaso
Et tegete informi, et paupere veste iuvat.
Oebalii contra nos tegmina tradimus ostri,
Et phrygia textum tradimus arte Sagum.
Purpura non potuit vendi mea pluris: Et emptus
Maiori nequiit cento fuisse lucro.
Nam fuga sub tali secura patebat amictu,
Qua brevior Thuscum trames ad aequor erat.
Picta phaselus ibi, gemino cum remige; iam iam
Candida Tyrrheno vela datura mari.
Cursus ei, Hetruscas Alphea ab origine Pisas,
Moenia consiliis non inimica meis.
Conscensurus eram. Sed nusquam copia nauli.
(Huc recidisse meas unda videbat opes.)
Unus in articulo digiti mihi manserat imi
Anulus; exiguus mole, sed arte gravis,
Gemma Pyropus ibi; fuluo quam pala metallo
Clauserat, intacta docta flagrare manu.
Haec mihi (Trinacriis minitanti finibus arma)
Tradita, materni in pignus amoris erat.
Et tamen hanc nautis (genitrix irascere) gemman
Hanc, stolidus, naulo deficiente, dedi.
Utque dedi, perii. Me, eheu, me perdidit illa,
Tam dilecta licet, perdidit illa tamen.


page 82, image: s090

Quippe oculos rapuit species Eoa pyropi,
Dignandusque manu nolibiore lapis,
Nec mea bardiaco quadrabat forma cucullo,
Cumque suo discors endromis ore fuit.
Ergo latere dolos conclamat turba: videndum
Continuo, quales, qui genus, unde domo?
Prendimur: et larva cognoscimur ambo revulsa,
Illi signa nocent Austria, Sueva mihi.
Vincula mox teneris induntur ahenea palmis;
Et duo victori tradita praeda sumus.
Inde triumphati, patriae Sirenis in urbem
Retrahimur, proavis moenia fida meis.
Hei mihi! quantum illo nunc differo Conradino,
Quem comitate suum est Suevia terra ducem?
Qui modo compleram populos terrore Latinos;
Littoraque armato Parthenopea metu:
Et caput imposita sperabam cingere lauru,
Victoremque inter signa referre pedem;
Idem ego regnata iam captus in urbe triumphor;
Quemque habuit patris Regia, carcer habet.
Atque utinam solo saeviret carcere victor;
Intervalla meus posset habere dolor.
Nunc miseris alterna iocis iniuria ludit;
Alternis iterum terret agitque minis
Denique (cur spatiis ego inanibus ultima vito?)
Ultima sunt oculis subicienda tuis.
Post quam longa Satur tulerat fastidia carcer,
Et mora victori longior omnis erat,
Plurimus, ecce, fores fragor impulit: ostia cedunt;
Adstitit armata cum legione Senex,
Territus ingressu Friedericus, viximus, inquit,
Conradine; ferunt omnia visa necem.


page 83, image: s091

Tristia signa viden'? viden' arma virosque? Satelles
Nil, nisi decretae symbola mortis, habet.
Contra ego; Parce metu: fieri imo benignior hostis
Incipit: immunes carcere abire sinet.
Esse ferus nescit Ludovici Sanguis: ut audit
Ipse pius; fratrem sic docet esse pium.
Quod voluit, dum vicit, habet: numquam ille cruenta
Saeviet in pueri dedita colla manu.
Adde, quod arma puer, quamquam infelicia, sumpsi,
Arma tamen studui sumere iusta puer.
Non peregrina vagus mihi littora praedo petivi,
Sed, mea quae moriens dixerat esse pater.
Si tamen aut meus hic fuit, aut patris, error; utrumque
Iam diuturna mei carceris umbra luit.
Plura sibi numquam petet ipse piacula victor:
Ulnere sed gratum me sibi teque volet.
Nuper ut Eoo germanum e carcere vidit.
Pacto ad liligeros aere redisse lares,
Barbarico laudasse fidem memoratur in hoste,
Clementesque feri Regis amasse manus.
Aemulus has laudes imitabitur ipse: nec ullo
Carolus in pueri sanguine saevus erit.
Talia causantem, spes, heu, quam vana! fefellit:
Tradita sunt rapidis vota ferenda notis.
Ecce! Nigram interea submota veste tabellam
Promit, et haec tristi fulminat ore Senex:
Venit summa dies, et ineluctabile tempus:
Mors rata iam patulas excubat ante fores.
Cras, ubi Sexta sonum Temesei excluserit aeris
Hora, meus praeco lege iubebit agi.


page 84, image: s092

Ferrum utrique caput iugulo cedente revellet.
Haec duo damnatis fata duobus erunt.
Dixi; et, ambobus Senior sine voce relictis,
Obdidit aeratas post sua terga seras.
Hic mea quis verset praecordia sensus, omitte
Quaerere: de sensu coniice nostra tuo.
Carceris angusti, rima fallente, dehiscit
Valvula; vicinum cernitur inde forum;
Applico dimidios oculorum proximus orbes,
Quis novus adversa turbet in urbe fragor?
Conspicor excelsam tabulati assurgere molem,
Lugubreque in media crescere pegma via.
Funereo circum paries operitur amictu,
Tensaque sunt toto pulla tapeta solo.
Ambit ahena locum manus undique. Ponitur illic
Cippus, et extremo bina feretra situ.
Nempe erit hoc nostrum, exclamo, Friederice theatrum,
O mihi plus oculis frater amate meis!
Haec aulaea meo pingenda cruore, tuoque
Parturiunt strages ista seretra duas.
Parturiant. Bis ego, bis caedar ego unus. Ego uno
Implebo geminas funere sandapilas.
Solus ego bellum, solus, duce nemine, movi
Extera Campanis arma virosque plagis.
Si scelus est, movisse; luam scelus ipse. Recedant,
Praelia quos insons ad mea traxit amor.
Parcite victores sociorum a sanguine: totus
Transeat hac vester per mea colla furor.
Nam tua quid meruit, Friderice, iuventa? Nocere
Nec potuere tuae, nec voluere, manus.


page 85, image: s093

Solus amor, socioque fides servata, nocentem
Fecit. Habet laudem tam pia culpa suam.
Ah! miserande puer; mihi sors ubi laetior esses,
Pars tibi de regno cederet aequa meo:
Meque novum Pyladae sequeretur nomen; at ipsum
Maior Orestea te nova fama fide.
Nunc, ubi mutatis exterrita suppara ventis
Abstraxere meam per vada caeca ratem,
Tu sequeris, Syrtes per, et ultima quaeque sodalem,
Dignus amicitia prosperiore puer:
Tu tamen et talem sequeris. Fortuna profugit
Tota; tamen, tota tu fugiente, manes;
Et mecum pereunte peris. ne sabula Nisum
Laudet et Euryalum, tu, Friderice, facis.
Audiet hoc annis melior voluentibus aetas,
Claraque de pueris fama duobus erit.
Finieram lacrimis haec omnia. Plura loquenda
Cum sociis nullam mi dabat hora moram.
Cetera servabam tibi tempora, mater. At anni
Mille ea si fierent, vix satis illa forent.
Debuit hora tamen satis esse vel una; iuberent
Ultima qua matrem verba valere meam.
Ultima: Nam properant momenta rotata, meumque
Incipiunt vesper condere et umbra diem
Inde grave, et tristi patiar caligine noctem,
Hei mihi! quae tetricae somnia noctis erunt!
Occurrent animo simulacra minantia; lictor,
Carnifices, uncus, vincula, furca, rotae.
Hic acies nudae iam iam vibranda machaerae;
Hic aderunt querulae tristia signa tubae;


page 86, image: s094

Hic geminas tortis alii post terga lacertis
In nodum adducto stringere fune manus,
Hic egomet collum nudare videbor; et imo
Non surrecturus ponere genua solo.
Forsitan occurres, laceros effusa capillos,
Tu quoque, et in gladios, mater, et arma rues:
Iratique pedes prensabis iudicis; omnesque
Implebis lacrimis, me miserata, sinus:
Miscebisque preces; medio dum funere raptum
Me patrio reddas exhilarata lari,
Talia forte mihi per noctem somnia ludent,
Somnia, si demas ultima, vera nimis.
Mox, ubi deserto Tithoni Aurora cubili
Nascentem ostendet sole rubere diem,
Aspectabo vigil mea somnia. Vera sonabunt
Aera; strepent armis septa virisque fora;
Horridus accurret (iam non mera somnia) lictor,
Et socios enses carnificesque trahet.
Victima postremus sequar ipse: gemensque madebit.
Omnis ab aspectu femina virque meo.
Solus ab occulta victor (neque credo) fenestra
Pascere velle mea dicitur ora nece.
Pascat: et e nostro discat pallere theatro,
Versaque fortunae terga timere suae.
Est mihi Caesar avus: Siculae est pater arbiter aulae;
Et proavis tellus paret Ibera meis:
Nomina vana! Genus succurrit imagine nulla:
Caeca inter titulos lumina lictor habet.
Nec patris ille videt, nec avorum sceptra meorum:
Et rigida Suevos praeterit aure duces.


page 87, image: s095

Quis stabili durare loco sperabit; in isto
Si mea conspiciat fulcra labasse iugo?
Fulcra labant certe. Nusquam ulla potentia patris;
Nusquam implorati nobile nomen avi.
Sola vocata mihi (sed et haec per somnia) mate
Nil profecturam ferre laborat opem.
Parce fatigatas genitrix impendere vires:
Ut venias vere, sero nimis venies.
Utque etiam venias in tempore, fabula agetur,
Cuius ego, o Mater, non bonus actor ero.
Hanc quoque te madido legisse fatebere vultu:
Quid faceres, eadem si tibi visa foret?
Ergo vale; et, sine te, permitte, ut fabula agatur:
O utinam et sine me fabula posset agi!

VII. EMANUEL SOSA, naufragus, Lusitanis. De CLADE ex Naufragio.

VOS ego SOSA meos, o pectora fida, Sodales,
Patria quos tuto servat Ibera sinu,
Vos ego Memnoniae navifragus hospes arenae,
Ad mea ferali funera voce voco;
Funera: Nam vitae superat mora parvula, verbis
Quae neque supremis tota sat esse porest.
Illa tamen legitis dum verba suprema, sinetis
Pectora me lacrimis vestra rigere meis.


page 88, image: s096

Sic gemitu inclusum modico laxabo dolorem.
Haec mora continui parva doloris erit.
Nec tamen aggrediar cladis mala singula nostrae
Pandere; plus uno singula digna libro;
Me potius passum semel omnia et omnia dicam,
(Inquinat hic nostram fabula nulla fidem)
Nam neque terra mihi, neque lympha, nec aura pepercit:
Aptus eram caussis SOSA perire tribus.
Certavit natura minis: dubiumque reliquit,
Saevior aura meis rebus, an unda, foret.
Vicit Terra duas; Comitum quae sola meorum
Innumero plenum funere littus habet.
Mille per infames Sabuli squallentis aceruos
Ossa relicta feris alitibusque iacent.
Vix mihi ter deni, sociis de mille, supersunt:
Barbarica periit cetera turba fame.
Ultima iam cogit penuria carpere dumos,
Quaerereque agrestes per mera tesqua rubos.
Invenisse unam tria post ieiunia glandem,
Est, Luculle, tuas paene comesse dapes.
Nulli etiam fontes, labra nulli arentia rivi,
Sordida sed mixto recreat unda luto.
Quaeritis, unde sit haec feritas tam barbara terrae?
Imbuitur gentis moribus illa suae.
Credite; dirorum gens est minus aspera fratrum,
Quos fovet in Siculo Trinacris Aetna specu.
Tutior intrarem Getulas navita Syrtes,
Massylae peterem tutior antra leae;
Littora quam tetigi fallacis inhospita gentis,
Nullus ubi sceleris perfidiaeque timor.


page 89, image: s097

Forsan, et hoc aliqui cupient ediscere, nostram
Littora quis tulerit casus ad ista ratem?
Appulimus non sponte ratem: sed Auctibus actos
Exposuit tali fracta carina loco.
Me miserum! quid prima iuvat momenta doloris
Intempestivo pingere velle stylo?
Pingo tamen. Fessus rerum, domitisque superbis
Aurorae populis, divitisque satur,
Defensaque DIO; (magnis ubi cladibus Indum
A metuente meus reppulit arce Socer;)
Exarsi, patriae iam dudum tactus amore,
Deserto Hesperium visere Gange Tagum.
Hoc socii, hoc optabat idem, cum pignore bino,
Illa mei consors Eleonora tori.
Expedior: celsamque argento divite puppim,
Quaque alia est felix India, merce gravo.
Nec deerant gemmae, nec Eois raptus ab undis
Unio, (dignandum pollice Regis onus)
Vix omnes rostrata (ingens licet omnia posset
Cetera ferre) suas ferre valebat opes.
Unda querebatur, molem pertaesa: nec ipsum
Insoliti patiens ponderis aequor crat.
Provehimur portu tamen; et, pede carbasa facto
Corripiunt iussam per vada falsa fugam.
Iam procul ex oculis discesserat India nostris.
Et vicina Bonae luxerat ora spei.
(Mentior: Ora mihi fuerat dicenda sinistri.
Ominis illa; Spei non erat ora Bonae.)
Ecce! nigrae coeunt trepidante sub aethere nubes,
Et rutilum involuit nox violenta diem:


page 90, image: s098

Inde micare feri ruptis e nubibus ignes,
Et fremere irato murmura rauca polo;
Eurique Zephyrique manus, Boreaeque Notique
Ardua per latum bella movere salum.
Ingeminant fluctus, scopulisque illisa rebellant
Aequora, et infenso plus furit unda Noto.
Expavere novas stridentia vela procellas,
Et nusquam auditas Tethyos ante minas.
Iamque regi indocilis, non arte, sed impete fertur,
Per coniuratas territa puppis aquas.
Tollimur alterno nunc usque in sidera fluctu:
hei mihi! quos montes, cum tumet, aequor habet!
Alterno rapimur nunc usque in Tartara lapsu;
Hei mihi! quas valles, cum cadit, aequor habet!
Tres sine Sole dies, et tres sine sidere noctes,
Tresque aliae noctes, tresque abiere dies,
Dum lacerata suos ruperunt vela rudentes,
Ludibrium ventis vela relicta suis.
Turbine mox fracti ceciderunt robora mali,
Exermemque ruens absulit unda ratem.
Hic clamare viri, trepidique pavescere nautae,
Et dubias inter, vota vovere, preces.
Proicimus tum quisque suas, et mergimus undis,
Quas avidi nuper quaesieramus, opes.
Fului adeo (quis credat?) honos ibi viluit auri;
Nec suus est Onychi, Sardonychique valor.
Fastidita natat spretum inter Iaspis Achaten,
Et cum beryllo vile Smaragdus onus.
Numquam ita divitias me spernere posse putaram,
Mortis uti didici spernere posse metu.


page 91, image: s099

Euacuata ratis gaza tam divite, tutum
Sperabat modicis iam fore rebus iter.
Parcite vel vacuis caelestes puppibus irae,
Parcite: nil ultra, quod repetatis habent.
Quicquid erat, dedimus: Superest, quam cernitis, una;
Effugiat vestras ista carina manus.
Haec ego cum lacrimis. Rapit haec tamen omnia ventus;
Omniaque haec, ventis durior, unda rapit.
Dum loquor, ingentes agit undique et undique rimas
Navis, et in mediis fissa dehiscit aquis.
Hic neque si calamis utatur dextera centum,
Chartaque vel votis suppetat aequa meis,
Expediam, miserae lamenta immania turbae,
Aut varium visae cladis inibo modum.
Omnia turbantur clamoribus: obruit alter
Alterum; et auxilio femina virque caret.
Hauritur rapido pars gurgite naufraga: partem
Detulit in Libycum parvula cymba solum.
Triste, licet, fuerit, comitum vidisse meorum
Innumeros illa morte perire greges,
Euasisse tamen vicina in littora vivos,
Tristior, hac ipsa morte, medela fuit.
Nam quibus aura Noti, quibus ira pepercerat undae,
Exitium inventi littoris ora tulit.
Vix emersa cohors tumidis e fluctibus, aegros
Arenti in sabulo constituere pedes,
Cum furua Aethiopum magno ruit agmine pubes,
(Nullum Erebi quondam nigrius agmen erat)


page 92, image: s100

Pars iaculis arcuque ferox; pars horrida fundis;
Vibrabat quernas pars numerosa sudes.
Obruimur numero. Tamen arma capessimus, et qua
Possumus, hostiles pellimus arte metus.
Pellimus. At facilem deserto in littore victum
Qui mihi, qui sociis suppeditaret ager,
Nullus erat. Discurro vagus, portumque requiro:
Portus in ignoto littore nullus erat.
Quid iuvat hostiles igitur pepulisse pharetras,
Si fugiente potest hoste necare fames?
Aut, quid ab aequoreis iuvat evasisse procellis,
Arida si torrens enecat ora sitis?
Enecet ora tamen sitis, et penuria perdat,
Nam merui. At Socios non meruisse puto;
Non meruit taedis desponsa iugalibus uxor;
Et pueri certe non meruere mei.
Parce fames istis: quibus aura perpecit et unda,
Hos orata, mihi perdere parce, fames.
Dixi ego; sed surdae. Nihil illa remittere: Nusquam
Ullus in ingrato littore adesse cibus.
Cogimur ergo; datisque alimenta paciscimur armis.
(Numquam alias tanti res fuit empta mihi.)
Hostibus arma damus, quae sola reliquerat aequor;
Sed tamen accepta tradimus illa fide.
Omnibus una viris generosior obstitit uxor,
Arma viri, ingeminans, arma tenete viri;
Nulla fides hosti; fraus barbara fallet inermes:
Arma cibos nobis, arma retenta, dabant.
Praepotuit vaesana fames; victique cruentis
Hostibus, accepta tradimus arma fide.


page 93, image: s101

Ac Venti rapuere fidem. Gens impia post quam
Discinctum Hesperio viderat ense latus,
Eluso gavisa metu; nudavit Achivos,
Quos personato texerat ore, dolos.
Iniectaque manu, nostris modo saevior armis,
Pulsatum totis finibus agmen agit,
Et cunctas avide spoliato a corpore vestes,
Invida quas nondum merserat unda, rapit.
Nec mihi, nec sociis trama ulla relicta tegendis;
Inde oculos refugit quisque timetque suos.
Umbra omnes noctemque petunt: castusque subire
Alterum in alterius non sinit ora pudor.
Abdita se Coniux sabulo defodit in alto,
Quaeque nequit sabulo condere, crine tegit.
Ad latus hinc atque hinc miserabilis accubat infans,
Atque in opem, plorans, matrem alimenta rogat.
Quid faceret genitrix? pueros qua pasceret esca?
Ambrosiam; si qua posset habere, daret.
Pectore si rupto, vel pascere sanguine posset;
Prodiga materni sanguinis illa foret.
Quod super unicum erat; geminis dedit oscula natis:
Haec cibus, haec inopis fercula matris erant.
Quis mihi sensus ibi? genitor cum bina viderem
Pignora iam certa iamque perire fame!
Ipsa perinde parens anima defecta cadebat,
Quamque ego non poteram ferre, rogabat opem.
Ergo, licet mea fracta fame mihi genua labarent,
Vix etiam ut plana stare liceret humo,
Moverunt me dira tamen lamenta, putarem
Ut iuvenile meos robur habere pedes.


page 94, image: s102

Silva procul vasto squallebat opaca vepreto;
Horrida, et obstructa, vix adeunda, via.
Huc feror: et, si qua rudis haereat arbore faetus,
Si qua vel in sterili, quaero, sit herba solo.
Nocte, dieque nemus dum pervagor omne, reporto
Vix demum, gemini munus agreste pyri.
Laetus et hoc: curro, veluti si lecta referrem
Alcinoi farto plurima poma sinu.
Me miserum! Cur lenta nimis vestigia fixi?
Nec properata meos impulit aura gradus?
Debueram mollem citus evulsisse myricam,
Aut teneram e prima fronde rulisse comam:
Forsitan annona vitam producere tali
Fas erat, et paucos fallere fata dies.
Nunc ego dum lentus remeo, tria cerno meorum
Non apportato, funera facta, cibo.
Quartum ego (quo sine me, gnati, sine Coniuge Coniux
Quo properi ruitis?) quartum ego funus ero.
Tardum etiam quartum est: segnem excusate futurus
Primum egomet funus, si licuisset, eram.
Talia lamentans, dum littora et aequora testor;
Nudaque crudeli pectora plango manu;
Labor inops animi; tenebrisque repente coortis
Destituunt sensus luxque colorque meos.
Et geminos patrio superobruo corpore natos:
Pondere credo illos hoc voluisse tegi.
Erigor a Sociis. Iterum inde iterumque relabor,
Cumque tribus caepi terque quaterque mori.


page 95, image: s103

Ut sensus rediere tamen, vultusque dolori
Non potuit lacrimas suppeditare novas;
Intuor adstantes, ut erant; gemituque represso
Mandata ad socios haec referenda dedi.
Vos ego Sosa meos, o nomina chara, sodales,
Quodquod adhuc estis, vos ego Sosa precor,
Vivite contenti propriis, quas Baetica vobis,
Quasque Tagus patrio flumine vectat opes,
Neu petite Hesperio peregrinum Nerea velo,
Eoo cupidi cymbam onerare lucro.
Hei mihi! qui vobis haec suadeo serus amicis,
Cur eadem suasi non prior ipse mihi?
Laetus Ulysseo vobiscum ego gaudia portu
Nunc agerem; noto gaudia tuta sinu.
Saltem, ibi pane famem, vilique levare polenta
Sperarem, et liquido pellere fonte sitim.
Aut, morienti oculos qui claudere posset, haberem,
Quive rudi corpus condere vellet humo.
Hic, neque littorea moriturus humabor arena;
Sed rapient Afrae corporis ossa tigres.
Nec me terra sitim lympha recreare lacustri,
Nec sinit inventa pascere glande famem.
Iamque iterum vires, dum scribimus ista, labascunt,
Destituuntque aegram brachia lassa manum.
Et nova diffusis oritur caligo tenebris,
Scilicet agnatam nuntiat umbra necem.
Nil moror: Amissis una cum coniuge natis,
Res me nulla iubet vivere; multa, mori.
Vos tamen exsequias absenti soluite Sosae;
Istud et in vacua scribite carmen humo.


page 96, image: s104

Ne Sosa cineres hic quaere, nec ossa, viator;
Nam locus hic, Sosae nil nisi nomen habet.
Cetera Memnoniae rapuerunt omnia tigres.
Et prae Memnonia tigride, saeva fames.
Dives opum fuerat, gemmaque gravatus et auro;
Hinc spolium terris aequoribusque fuit.
Nunc illi ex opibus reliquum manet omnibus unum,
Civibus exemplum possit ut esse suis.

Finis Libri Secundi.


page 99, image: s107

PROGRAMMA Ad B. FRANCISCUM BORGIAM.

QUI partas Proavis opes et Arcas,
Et CERAS et Imagines, et Aulas,
Et quas Sidonio recocta vestes
Fucat Purpura nobilis veneno;
Et quos prodigus alteros parabat
Fortunae sinus hinc et hinc favores;
Et mille altera, iusseras cupitis
Quondam cedere PAUPERUM lacernis:
Perge hunc, BORGIA, perge amare morem;
Et prae carmine Nobili Maronis,
Hos amplectere PAUPERIS libelli,
Vultu non nimis abnuente, versus.
Iam mortalibus expeditus aulis,
Calcas sidera perditasque gaudes
Tam large tibi foenerasse gazas;
Dum spreti DUCIS, unicus, priores
Pensavit titulos, BEATUS, omnes.
O magnum tituli lucrum abdicati!
ILLUSTRIS minus este credereris
Iam, FRANCISCE; nisi approbante Caelo
ILLUSTRISSIMUS este desiisses.


page 100, image: s108

HEROUM EPISTOLAE. LIBER TERTIUS. DE MISCELLANEIS.

I. FILIUS Prodigus, Patri. De CALAMITATE famis.

ORDIAR unde meas, Genitor longaeve, querelas,
Illa paternarum vera Charybdis opum?
An tacitus lacrimas, et singultantia fundam
Verba prius? Mixtas his an utrisque preces?
An potius calamo chartaque madente, fatebor
Conscius, exsilii probra pudenda mei?
Sed calamos chartasque manus cunctata recusat,
Et meditata fugit scribere verba rubor.
Scribere dira tamen renuentem cogit egestas?
Illa rubere meo est fortior, illa manu.


page 101, image: s109

Scribo PATRI. Titulo iam littera peccat in ipso:
Inscribenda meo rectius esset HERO.
Nam quid ego Patrem voco, degener indole? vita
Hoc mea me genitum patre suisse negat.
Fac tamen, agnoscat genitor; res abdicat ipsa,
Peccatum est, tali dicere Patre satum.
Sed peccare iuvat: veniam haec mea culpa meretur:
Patris enim debes nomen habere pater.
Solus ego titulo cessabo priore vocari
Filius: et famuli nomen onusque feram.
Hei mihi! cur abii? cur ditia recta reliqui?
Omnia cum patria mi periere domo.
Inque vicem subiere novae, mala tristia, plagae,
Quas mea me prohibet dissimulare fames.
Iam ferulae subducta manus; nucibusque relictis
Edomitos aetas apta regebat equos,
Cum cupii terras, alio de Sole calentes,
Noscere, materni iam satur orbe soli.
Instigabat amor; stimulosque addebat amori
Degener, ad mores facta, iuventa, meos.
Sed numos poscebat iter. (Nam divite Patris
Asse saginandus venter asorus crat.)
Ergo ferox (meminisse pudet) bona patria posco:
Plangebas genitor pectora; posco tamen:
Acceptoque amens semisse; larique patrique
Et fratri, siccis dico valere genis.
Ut fastidito miser a Genitore recessi,
Hospitaque incautos intuli in arva pedes,
Continuo comites, et, pectora ficta, sodales,
Armarunt oculos ad mea damna suos.


page 102, image: s110

Aurea mirantur pendere monilia: et ambas
Undique gemmata luce nitere manus.
Et Tyrio missas, Serumque a littore, vestes;
Quasque patris dederat gaza, tuentur opes.
Haec pretium fecere mei. Sociae inde cohortes,
Et parasitorum, prodiga pompa, greges;
Hi stipare latus, operam hi praestare togatam:
Gens ultro in clades officiosa meas.
Denique, quicquid agi placuisset, quicquid omitti;
Unicus ista mihi turba Senatus erat.
Ergo dies epulis Saliaribus aestuat omnis;
Continuatque suas fessa culina dapes.
Potaque coguntur peregrino exstinguere luxu
Non exspectatam Caecuba vina sitim:
Nec cyathis bibimus, modicisque infusa culullis;
Ebria sed toris mergimus ora cadis.
Luditur interea pereuntibus alea numis;
Et iacitur rarus Senio, saepe canis.
Ne mea damna tamen sentire Canicula cogat,
Obstar Arioniae tinnula chorda lyrae,
Pectine quae blande dum plurima personat, omnem
Auocat a damnis sensum animumque meis.
Inde chori, et choreae. Pudet, ah pudet, ultima fari?
Maior erat, fierent cum reticenda, pudor.
His primi cessere dies, cessere secundi,
His studiis alter mensis, et alter iit.
Sol duodena suo iam Signa peregerat ortu,
Bisque etiam Senas aemula luna vices:
Nec dum nota mihi violatae damna crumenae,
Nec ioca fortunae, quae struerentur, erant:


page 103, image: s111

Gum subito ventis defecta carina secundis,
Restitit in mediis interiitque vadis.
Nam, simul exhausti mihi copia vanuit auri,
Deque omni reliquum mi fuit asse nihil,
Mutavit fortuna fidem. Fugere Sodales,
Et parasitorum deseruere greges;
Praetereunt veteres, oculo nictante, clientes,
Et, semel affari, quem coluere, piget.
Iam nosci mihi nemo cupit, iam noscere nemo;
Iam dare promissam nemo rogatus opem.
Tunc ego, quid fieret, postremo denique sensi.
Poenituit, patria tunc abiisse domo.
Tunc odisse choros, et inertia damna choraulas,
Et procul Orpheas velle fuisse cheles.
Sero nimis sapuere Phryges. Iam rebus adesis
Parcere, consilium segne, et inane fuit.
At nondum ista meae mala sunt extrema querelae:
Altera me telo fors graviore ferit.
Ecce! novae subeunt agitatae Maenades oestro,
Unanimesque in me, turba pudenda, ruunt,
Hinc digitos gemmis, hinc colla monilibus orbant;
Hinc praedam e Tyriae vellere vestis agunt:
Expulsumque domo, gravibus risere cachinnis.
Stultitiae fuit haec debita poena meae.
Debita poena fuit, sed non fuit ultima: plecti
Pluribus, ur saperem, debuit illa modis.
Pallida compensant veteres ieiunia mensas,
Et macie lenta vindicat ora fames.
Impransus traduco diem; ventrique soporem,
Pro veteri caena, praeparat atra Ceres.
Quid faciam porro? Per compita publica tendam
Gratuita insuetas pauper ad aera manus?


page 104, image: s112

Quique meas rapuere dapes, mendicus ego horum
Mucida semesi fragmina panis edam?
Erubuit sua probra fames. Consultius illi
Visum, apud ignotos esuriisse, fuit.
Omnibus ignaris, damnosam prodigus urbem
Desero, et obscuri tecta requiro soli.
Devenio, post longa fugae divortia, serus
Hospes, ad antiquae vile mapale casae.
Hic gelidae valles; hic, edita culmina, montes:
Cetera non felix occupat arua seges.
Frondea silvarum circum querceta susurrant,
Et pluit innumera fertile glande nemus.
Tum miser audebam, posita formidine, primam
Poscere, iam nulli cognitus hospes, opem.
At mihi, cum Cererem lingua titubante precarer,
Quam rudia ad tales verba fuere preces?
Utque dein' frustum dedit atri villica panis,
Quam rudia ad tales ora fuere dapes?
Credita massa mihi terrae fuit illa subactae,
Aut si quid terra nigrius esse solet.
Sed didicit condire fames sua fercula: mollit
Corna, gravesque vetat dentibus esse rubos.
Et morsu spoliare docet nemora; inque ferinos
Irruere, stomacho non renuente, cibos.
His ubi me sperare fames meliora vetabat,
Caepi operam in vili corte locare meam.
Nec tamen aptus eram, aut validas librare bipennes,
Aut ruere impacto putre ligone solum.
Aut sociale iugum domitis aptare iuvencis.
Finderet ut putrem vomer ahenus humum.


page 105, image: s113

Pascua restabant. Ego sortior illa; pedoque,
Pascua Setigeros in sua duco sues.
Quis mihi tunc sensus, sociis si forte viderer
Talis in immunda stare subulcus hara?
Ipsa suam quoties hic forma notaverat umbram,
Lugubris est umbra territa forma sua.
Et mea iam nullis onerantur tempora cirrhis;
Lurida caesaries, et sine lege coma est.
Quosque humeros torques hamato presserat auro,
Scortea nunc vili pondere pera premit.
Et quondam armillis, gemmisque gravata, colurnum
Circumfert baculum, pondus agreste, manus.
Quique Rosam calcare prius violamque solebant
Aut aliquid Viola mollius, atque Rosa,
Illuvie pleni Saxeta per horrida, perque
Aspera coguntur currere tesqua, pedes.
Calcatis refero vestigia laesa vepretis,
Et male vitatis crura notata rubis.
Tum, nimio vertex Hyperionis uritur aestu,
Aut madidum lapso torpet ab imbre caput.
Utque fatigati gemuere laboribus artus,
Et saturum e pastu depulit umbra gregem,
Triste cubile parat lassis humus obvia membris,
Et macra ieiunus corripit ora sopor.
Hic vero, ipsa famem mihi somnia noctis acerbant,
Fingere praesentes, nec dare, sueta cibos,
Saepe sinu, tostae depromere frusta farinae,
Atque avide impresso mandere dente iubent:
Saepe pyrum videor prono mihi poscere morsu,
Quaerereque amissam, vel reperire, nucem:


page 106, image: s114

At saturum hac fingunt dape dum mihi somnia ventrem,
Deliciasque breves dentibus umbra facit,
Excitor infelix, epulisque fugacibus insto
Veraque nocturna de dape frusta peto:
Nulla nucum species, mensae pyra nulla secundae:
Mobilis illuso sugit ab ore Ceres.
Improba nox, dapibus miserum quid inanibus imples?
Non satis aerumnis lux erat ipsa meis?
Dum queror, ecce, dies radiis properantibus urget
In sua consuetos ducere rura greges.
Surgo, manumque pedo, peramque accommode collo;
Notaque cum Socia rura reviso fame.
Actus ibi sine pane dies; in prandia glandem,
Et lecta in caenam de vepre mora, parat.
Mox eadem cum nocte fames; eademque perennis
Sive oriente die, sive cadente, redit.
Ah, quoties vili desidero furfure pasci?
Sed neque de vili furfure pastus adest.
Ergone, quae gregibus praebenter pabula brutis,
Non eadem esuriens pabula pastor habet?
Non habet, Utque habeat; voti miserabilis escas
Quis dignas lacrimis omnibus esse neger?
Verum ego iam tantis vota irrita perdo querelis:
Dura vel ad siliquas fit mihi terra suas.
Interea patria, memini, quam largus in aula
Mendicis pateat seruitisque penus.
Victus ibi, atque ingens operas annona saginat,
Et mediastinos copia panis alit.


page 107, image: s115

Fastiditque satur plebeiam verna polentam,
Nec spatium venter, quo sua condat, habet.
At peregrina meas tenuant ieiunia vires;
Inque dies cogit fata timere fames.
Quid moror ergo amens, nondumque revertor ad illos,
Quos male deservi, patre querente, lares?
Ire iuvat; iuvat. Ite pedes. Patria illa, meusque
(Ah, meus!) est, ad quem vos iuvat ire, pater.
Utraque causa moram iubet omnem abrumpere. Surgo,
Et patriam, et patriae visere pergo patrem.
Non seret ille meos macie pallescere vultus,
Nudaque brumali membra pavere gelu.
Forsitan, et lacrimis manantibus ora rigabit.
Viderit aerumnae cum simulacra meae:
Occurretque libens; et victus amore paterno,
Coget in amplexus me prior ire suos.
Nolo tamen NATI vereri me nomine dicat:
Excidit a Nati conditione Nepos.
Sed famuli tantum, vel Servi nomine dicar:
Dummodo sim PATRIS, quidlibet esse vole.


page 108, image: s116

II. PETRUS Poenitens, B. Virgini. De CHRISTO, ter negate.

ACCIPE VIRGO, mei Genitrix dilecta Magistri,
Mittitur e latebris quae tibi charta meis.
Illam oculo dignare pio; licet impius auctor:
Miserit auctoris nil habet illa sui.
Quid velit, expectas, quidque oret epislola? Ferre,
Quam prope sola mihi tu potes, orat opem.
Materes; asser opem: laesi tua pignora, laesi:
Auxilio Matris tam grave crimen eget.
Culpa fuit lacrimis si digna perennibus ulla,
Dilueret totis quam neque Nilus aquis;
Illa fuit, fuit ilia, meae (nihil abnuo) linguae,
Illa fuit linguae culpa pudenda meae.
Haec lacrimas, haec poscit aquas. Satis esse nec Istri,
Nec satis immensae Tethyos unda potes.
Non potes esse satis, scio, non potes indiget omni
Quaeque fuit, quaeque est, quaeque erit, auctor, aqua.
Qualis, ais, tua culpa fuit? Pudor impedit illam
Prodere. Sed pudear prodere, Culpa fuit.
Sit mihi, ter dixisse, satis. Quid saepius urges
Dicere; lingua nocens fiat ut una quater?


page 109, image: s117

Tu tamen, ut crimen, quod prodere lingua recusat,
Noveris; invitam scribere cogo manum.
Cogo. Repugnat enim manus ipsa timetque fateri.
Sed quamvis renuat scribere, cogo tamen.
Hei mihi! quis mentem rapuit timor? Ille magistri
Quondam individuus nocte dieque comes,
Praemia qui sueram celeri vestigia passu
Ante alios (animo nil trepidante) sequi,
Sive per apricos, excelsa cacumina, montes,
Sive humile in planis vallibus esset iter,
Qui simul audaces, ipso duce, figere gressus
In liquidis memini me didicisse vadis:
Pollicitus medios incurrere nuper in enses,
Obviaque impavidum mittere in arma caput;
Ille ego nunc (miserum!) profugus iurata reliqui
Agmina: sunt domini prodita castra mei.
Nox erat, et plenam tremula face DELIA bigam
Caeperat in mediis caeli agitare plagis;
Corpora nos maesti virides abiecta per herbas
Sternimus irrepit lentus in ossa sopor.
Ter conatus eram languentia tollere caelo
Lumina; ter vigiles presserat umbra genas.
Audiri interea fragor et crebrescere; circaque
Omnia nocturno plena sonare metu.
Excutior somno. Circum, arma virique, facesque,
Et bellum; et bello tristius omen erat.
Ipse ibi se Iudas ante arma virosque ferebat:
Quid, miser, hoc, Iuda, clamo, quid agmen aget?
Ille nihil contra; sed, pallidus occupat ambas
In divina (scelus!) mittere colla manus.


page 110, image: s118

Osculaque impingit caelestibus impia malis,
Et trepido saevum murmure dicit ave.
Inde alii super atque alii, feriuntque trahuntque
Unanimes captum turba rebellis herum.
Hic ego, nescio quo, per et avia et invia lapsus
Indecorem vano pavore fugam.
Et veniam fuga forte aliquam meruisset. At illud,
Quod redii, crimen, quam fuga, maius habet.
Nam redii, pulsa, ut licuit, formidine; et hostes,
Non observatus, qua praeiere, sequor.
Sed procul, heu! longo procul insequor intervallo:
Quosque petunt illi, clam peto et ipse, lares.
Debueram Scyllae potius, vel inhospita Thracum
Tecta, vel Hircanae Iustra subisse ferae?
Ac, nisi laeva mihi mens illa nocte fuisset,
Abditus in faetae tigridis antra forem.
Nam domus illa mihi crudelior omnibus antris,
Saevior et lustris omnibus, una fuit.
Vix ingressus eram; video atria feruere turbis,
Et media structos nocte calere focos.
Associor; gelidoque repello a corpore frigus:
Sed maiora meae frigora mentis erant.
Forte puella foco digressum ut viderat; hic est,
Certe, ait, hic IESV est de grege miles, hic est.
Falleris, exclamo, male; falleris improba. Numquam
Ullo ego sub IESV me meruisse scio.
Sic ego. Sic alius lateri vicinior: Audax,
Tun', ait, istius te comitem esse negas?
Esse nego, dixi; verbum o lacrimabile! dixi.
Et stupuit gemino territa lingua probro.


page 111, image: s119

At satis est iam lingua tace! cave lingua; ter esse
Perfida: Crimen erit iuge, fuisse semel.
Frustra ego. Voluor adhuc, scelerumque per ultima longe
Ad stygium praeceps usque barathron agor.
Ecce! ruunt alii diversa parte; probantque
Testibus unum omnes pluribus, esse reum.
Ille, timor te prodit, ait. Galilaeus es, alter
Inquit, et ex illo te grege lingua facit.
Rursum alius; mediis errantem in collibus horti
Vidi ego te, IESUM cum caperemus, ait:
Excusare nequis: plus teste gravaris ab uno:
Res habet hic nullum dissimulata locum.
Quid facerem! demens per sidera conscia, nusquam,
Nusquam oculis visum, iuro, fuisse meis.
Atque adeo vindex, inquam, mihi terra dehiscat,
Inque meum recidat fulminis ira caput.
Pluraque periurus (pudor est meminisse) furebam;
Spretaque casuri est fulminis ira mihi.
Sic ego, quem vivi sobolem laudare Tonantis
Ausus de Sociis omnibus vus eram,
Iam neque dignabar mortalem agnoscere, cuius
Crederer extrema parte fuisse comes.
Tertia sinieram stolidae periuria linguae,
Et mea ter fuerat iam temerata fides,
Cum cristatus adest, cortemque exsuscitat, ales,
Finitimumque iugis nuntiat esse diem;
Tunc oculis depulsa meis caligo, patratum
Exhibuit, frustra nocte tegente, scelus.
Et subiere aegram, sed sero, oracula mentem
Edita quae domini voce suere mei:


page 112, image: s120

Excubias dum Icuis avem cantare secundas
Audieris, ter me, Petre, negabis, ait.
Ast ego, passurum me (magna et vana locutus)
Mille prius plagas spondeo, mille neces.
Spondeo, sed galli didici Thraso denique cantu
Vera nimis domini verba fuisse mei.
Nam neque mille neces, neque plagas mille minatus,
Intenta ferri cuspide, miles erat:
Sed, trepidum, verbo me femina debilis uno
Impulit ignava vertere terga fuga.
Quis mea tunc, (Superi!) rapuit praecordia sensus
Nusquam erat exsangui vivus in osse calor:
Protinus egredior; lunamque perosus, et astra
Vito; mei testes quos pudet esse probri.
Et vagus, inventae subeo spelaea cavernae:
Vivus ibi tumulo non renuente tegor.
Hic lacrimis maduisse iuvat; iuvat ora perenni
Flumine, et infames usque rigare genas.
Hic caeli solisque sxpers, damnabo tenebris
Lumina; et aeterna membra domabo fame.
Quaeque ter erravit, poenas dabit improba mille,
Milleque cum dederit improba, mille dabit.
Hic ululans, gemitu suspiria mixta ciebo,
Et feriam cruda pectora dura manu.
At matutino cum cantus ab alite posthac
Obstrepet, in promptu lacrima maior erit;
Donec ab assiduis exesa liquoribus ora
Permutent oculos perpete nocte suos.
Fabula Graiorum fuerit, Sypyleia mater,
Saxea quam nimius vertit in ora dolor:
At Solymis ego vera dabo documenta; perenni
In lacrimas verti posse dolore petram.


page 113, image: s121

Interea, pia Mater, opem, quam flagito, praesta,
Et veniam a nato, quam rogo, posce tuo.
Hoc precibus dabit ille tuis: neque vota parentis
Irrita abire suae filius ulla sinet.
Ipse genu prensare velim, pronusque verendos
Terrarum dominos accidere ante pedes:
Sed prohibet prodire pudor; divinaque coram
Usurpare oculis sontibus ora, vetat.
Adde, quod accessum mihi circumfusa negaret
Impia lictorum carnificumque cohors.
Nam talis rabies agit illam et tanta cohortem,
Quanta nec Armenias incitat ira feras.
Incubuere sacris pugnorum pondera malis,
Oraque sacrilegas sustinuere manus.
Illa eadem sputis, et olentis pure salivae
Oblita, vix formae signa prioris habent.
Fluxa coma est, lacerisque caput lugubre capillis
Squallet, et evulsis barba soluta pilis.
Infinita vomunt spurcae convitia linguae,
In patriis Erebi scommata nata focis.
Ipse tamen muto stat ibi patientior Agno,
Ignarus populi de feritate queri.
Hac facie poterat rabiem exarmare Leonum;
Hac poterat Pardos, hac domitare Tigres.
Hac quoque dum ruerem gravia in periuria praeceps,
Hac, inquam, intuitus me simul ille fuit,
Amisere suas periuria territa vires,
Et vetuit linguam dicere plura dolor.
Saxea quin etiam rupit praecordia; versaque
Indole, de petra currere iussit aquam.


page 114, image: s122

Currere iussit aquam: neque desinet illa. Madebunt
Hac oculi semper, donec erunt oculi.
Quondam etiam, sculparve, licet, pingarve, madebunt
Ora mihi: et lacrimis semper IMAGO fluet.

III. ALIPIUS resipiscens, AUGUSTINO. De PROFANIS spectaculis.

PARS animae, Augustine, meae; Patieris uc aures
Pauxillum obtundat nostra querela tuas?
Non aliena querar. Sed ego, te iudice, solus
Et reus, ipse meae litis, et actor ero,
Me miserum! quae caussa duos violenta sodales
Tam procul et terris, et procul egit aquis?
Te Libycus rigua delectat Bagrada ripa,
Spectat ubi Tyriam Punica Byrsa domum.
At mea me patrio rapuerunt Carbasa portu,
Et tulit in Latium ventus et unda solum,
Tibris ubi infuso dominos Aniene Quirites
Alluit, et Septem est edita Roma iugis.
Hei mihi / cur sine te Tarpeia culmina vidi
Indiguit ductu nostra iuventa tuo.
In Sicula poteram diverrere tutius Aetna;
Non ibi saeva magis lustra Cyclopis erant.


page 115, image: s123

Et nocuisse minus potuissent littora, Nautas
Attonitos cantu sueta ligare suo.
Insidet hic Siren iuga blandior omnia; et omnes
Occupat illecebris insidiisque vias.
Nexuit ista mihi laqueos; et nulla timenti
Damna, suis peperit grandia damna dolis.
Namque ego, (qui Circi deceptus amore, peribam,
Dum rota quadriiugis acta volabat equis.)
Te retuli revocante pedem; cessique monenti:
Et iussa est oculis meta valere meis.
At Capitolinos dum rursus obambulo colles,
Romanique tero martia septa fori,
Alter ibi incautum, rapuit me turbo. Nec alter
Augustinus ibi, qui revocaret, erat.
Agmine densato iuvenum globus obvius ibat
Flavia qua surgunt Amphitheatra via.
Munus ibi populo crudelis Arena parabat,
Mutua faedaret quo ferus ora cruor.
Iam fora concursu plateaeque viaeque calebant:
Inde frequens plebes, inde ruebat eques.
Implentur cunei: Podio pars sepectar ab imo:
Pars Caveae summa de statione videt.
Hic aliquis nostrum, reliquis audentior; Imus
Una omnes; superest dum locus, imus, ait.
Excipit alter, eo. Mox alter et alter, eamus.
Atqui ego vobiscum, parcite, nullus eo.
Ibis enimvero. Neque tu damnabis id unus
Quod populo toti munus Arena dabit.
Non lubet ire: Geram vobis ego cetera morem:
Nunc mihi nec lubet illo ire, nec ire licet.


page 116, image: s124

Rumparis, licet, ibis. Et inter verba minati
Verbera; luctantem, quo voluere, trahunt.
Ducite, calmo: pedes si libertate carebunt;
Nostra sui certe lumina iuris erunt.
Ilicet ingressos, media inter equestria iussit
Lectius aptato quemque sedere gradu.
Sedimus. Arrecto Socii in spectacula vultu,
Hoplomachosque dari, Pinniraposque, vident.
Mox, sua quae pavido praeludat parmula Threci:
Mox, sua qua Samnis ventilet arma, notant.
Hinc Mirmilloni qua retia parte minentur;
Inde Secutorem qua petat arte Tridens.
Confusique favent, irascunturque: Cachinnos
Plausumque alterno turba furore ciet.
At meus interea labor est, divertere mentem,
Et matura oculis obdere vela meis.
Aut intenta libro defigere lumina; et illic
Seria priscorum voluere facta virum,
Scripserat Euganeo quae quondam pota Timavo
Penna, Antenorii docta ministra Titi.
Haec mihi Barchinos Itala inter signa furores
Rettulit, et lusci Punica bella ducis.
Et Trebiam, et Latio stagnantes sanguine Cannas,
Et Fabii lentas, hoste vagante moras.
Haec oculos tenuit ludo meliore voluptas,
Et gladiatorum mille mihi instar erat.
Inde diu nusquam mihi sica furentis Arenae
Visa; diu strages obvia nulla mihi.
Donec ab effuso populus clamore cachinnum
Sustulit: Hoc Dorylas, hoc Periander habet.
Tunc mihi quis ceras Ithaci de nave petitas,
(Opportuna meis auribus arma) daret?


page 117, image: s125

Tunc egui, tunc nemo dabat. Suspecta tegebam
Lumina nequicquam: proditus aure fui.
Illa tegenda fuit. Quia dum reboante theatro
Vox eadem toties ingeminatur, Habet,
Insequiturque fragor: simul omnia visa moveri
Me circum; inque suo nemo manere loco:
Excidit hic oculis constantia. Clausa resigno
Lumina; visurus, quid novi Arena ferat;
Et video Dorylam (quem pinguior ante Sagina
Paverat, ac multus ventre gravarat adeps)
Extentum recubare solo: dum crassus hianti
Vulnere manaret, non minor amne, cruor.
Is populi imbellem renuens orare Favorem,
Indecorem pressi pollicis odit opem,
Victoremque iacens irritat; et otius ensem
Porrecta iuguli mergere Parte iubet.
Nec mora, saevit atrox repetito vulnere victor,
Et punctim immerso traicit ense gulam.
Triste nefas oculis, dignumque perennibus undis
In mera plaudentis gaudia plebis abit.
Quid misera de plebe queror? vicinior urget
Materies. Probro torqueor ipse meo.
Nam veluti magnis aucti torrentibus amnes
Prata per, et nulla per sata lege ruunt,
Mox solidas quercus, et celsa cacumina pinus,
Grandiaque insueto pondere saxa rotant,
Raptantur fragiles etiam inter magna myricae,
Nec servare locum victa genista potest.
Sic ubi diffusus per hiantia vulnera, (numquam
Aute mihi viso,) bulliit amne cruor,


page 118, image: s126

Aeneadas rapuit magnos furor: abstulit idem
Me calor: et magnam pars ego parva sequor.
Continuo taedis mihi pectus Erinnyes atris
Cingere; et arma oculis sola placere meis.
Claudo repente libros; et praelia lecta perosus,
Ad fera, quae possim cernere, bella ruo.
Iam Mirmillo placet, cristaeque insignia Piscis;
Et iactum Gallo rete cavente placet.
Threcibus applaudo prior; et mox pollice verse
Pinnirapos, icti cum cecidere, premo.
Me, gladiatorum genus omne ab origine; Nomenque
Et famam, et vires discere, et arma, iuvat:
Quas numeret palmas; quot vulnera quisque: Merenti
Quam dederit tardus cuique lanista rudem?
Tota dies teritur Caveae inter, et inter Arenae
Dodecora: et longam se negat esse dies.
Nam licet edantur sectacula plurima, votum est
Plura dari. Saturum copia nulla facit.
Crescit amor ferri: Cumque auctorata quievit
Sica; auctoratus gaudia Culter habat.
Divisere diem Mars, et Diana: suoque
Ille gregi alternas servat, et illa, vices.
Hinc matutinas Gladiator surripit horas,
Tempora Venator posteriora, mihi.
Quando Cleoneum venabula fixa Leonem
Excipiunt: rabidam quando machaera Tigrim;
Luctantesque reos immanibus obicit ursis,
Aut alios aliis terret Arena feris;
Tunc oculis, tunc ore libet, tunc corpore toto
Indulgere, merasque osse putare dapes.


page 119, image: s127

Etiiocus est, strages, faciunt quam cornua Tauri,
Dum vacuas iactat vanus in astra pilas:
Empta furore placent; rabidi cum vera bisontes
Praelia, venantum pacta cruore, gerunt.
Nec satis, illa semel spectasse: redire voluptas
Usque pedes, oculos usque videre iubet.
Sic, Iuvenum quo turba prius violenta nequibat
Pertrahere, huc, animo sponte ruente, feror.
Adscitasque traho mecum ad spectacula turmas;
Et doceo, exemplo quemque perire meo.
Hei mihi! quam subita mutata libidine mens est?
Ante, minus sitiens nemo cruoris erat.
Horror erat, pavidas cum, me spectante, bidentes,
Aut fessos traheret carnificina boves.
Visa Thyestea dape res immanior, olim
Sontibus illatam cernere posse necem;
Nunc, etiam insontes ubi barbara sica trucidat,
Rideo; et innocuum gaudia funus alit.
Hinc ego me (fateor) primae memor indolis, odi;
Dissimilemque mei nunc nimis esse pudet.
Tu quoque si videas talem, Augustive; Negabis
Talem te sociis ante fuisse tuis.
Non ego talis eram; dolet, Augustine. Precanti
Parce modo; et numquam post ego talis ero.
Atque adeo, mecum si Romam nuper iisses,
Talis ego numquam, credo, futurus eram.
Sed dum lenta tuos illic Carthago moratur,
Implicuitque meos hic sibi Roma pedes,
Incepere tuas fungi bona sidera partes,
Et faciles lapso supposuere manus.


page 120, image: s128

Meque mihi; et, longi post intervalla furoris,
(Quod prope pluris erat) restituere tibi.
Namque ubi sacrilegae, solique intentus Arenae,
Nullam operam studiis, queis dederam ante, dabam,
Forte quiescenti cuneis in equestribus, illud,
Quod quondam memini te monuisse, subit.
Ut mea, Circensi nimio plus dedita ludo
Ad solitos vellem vertere sensa libros.
Verti ego tum certe; et Piseo a puluere vultus
Converti ad fontes, Aonis unda, tuos.
Utque prius biiuges tua vox vilescere currus
Iussit; ita Hoplomachi nunc iubet arma mihi.
Nec mora, iussa sequar. Caveae exsecranda facessat
Fuscina; damnati parmula Threcis eat.
Vana Secutorem tollant spectacula; cesset
Ferro agitare suas sera Diana feras.
Quae plaudente prius me fecit Arena, relinquat:
Exspectent lacrimas Amphitheatra meas.
Denique vos socii, caput horum et caussa malorum
Ite, meisque omnes moribus este procul.
Plus satis est, haesisse semel. Vestra omnia, quantum
(Heu quantum!) in falso nectare virus habent?
Vosque alii, quos aura meae vehit aequa iuventae,
Hoc Zephyro vestram flante inhibete ratem,
O Iuvenes. Ubi triste minis furit aequor apertis,
Cautior iratas navita sulcat aquas:
Subtrahit Aeoliis mature lintea flabris,
Et puppim tota providus arte regit.


page 121, image: s129

Hinc fragilis vastas, Nereo mirante, per undas
In patriae portum salva carina subit.
Ast ubi decepto blanditur remige pontus,
Et Zephyri nullos incutit aura metus,
Vela volant; clavoque obdormit rector omisso:
Mersa perit caeco cymba repente vado.
Tunc facies mentita maris, tunc illa Favoni
Ira, per insidias dissimulata, pater.
Sera quidem Nautis, qui, subsidente carina,
Iam coram et scopulos, et vada caeca vident:
At vobis non sera; quibus licet aequora longe
Discere; et e nostris vestra cavere malis.

IV. NIVARDUS, e Custodia paterna, BERNARDO fratri germano. De DESIDERIO imitandi.

CUIA sit haec, lacrimis insignis, epistola quaeris?
Inque tuas, a quo venerit illa, manus?
Est calamo, Bernarde, tui perarata Nivardi;
Et tibi de patria, clam patre, missa domo.
Clam patre. Nam vigiles senis (ut timet omnia) vultus
Vix mea, quicquid agam, fallere cura potest.


page 122, image: s130

Ille meos servat suspenso lumine nutus:
Nec studio servat cauta minore soror:
Atque ego, ne fratres sequar aemulus, altera et alter
Excubiis obstant femina, virque suis.
Non odio, sed amore, nocent: unoque relinqui,
Post quam omnes alii deseruere, timent.
Saepe suos genitor, cano mihi vertice crines
Exprobrat, et Pylia tempora faeta nive:
Et tremulos artus, et genua labantia monstrat,
Et quicquid senium triste coloris habet.
Haec per, ait, quaecumque precor, miserere relicti;
Nec, mihi quod reliquum est de patre, tolle mihi
Sex modo mi fuerant, felicia pignora, nati:
Vix hodie nomen restat inane patris.
Ac, nisi tu numeri pars manseris ultima tanti,
Cras, patre de toto, nil mihi patris erit.
Si tamen usque adeo fraterna per omnia, certum est
Ire tibi, et patriis tam procul esse plagis;
Ne propera; super alter adhuc est mensis, et alter,
Altera vix imo atque altera forte dies,
Cum me tu solito curabis funera luctu,
Et super iniecta contumulabis humo;
Tum propera, quacumque voles, nullo obice; tutamque
Ipsa tibi capito per patris ossa fugam;
Nulla ego voce querar: calcato impune sepultum:
Exiguum intererit, pectus an ora premas.
Ignoscetur et hoc, Oculis ubi forte paternis
Insultare tuos senserit urna pedes:
Quicquid erit, patiar: Spiranti animamque trahenti
Dum prius hanc operam gratificere Seni.


page 123, image: s131

Has ubi mille preces, et mille movere querelas
Desiit; has pergit mille movere Sotor.
I, licet, i, pertaese tuos. fuge dure, Parentis
Ora filex: Oculis est gravis ille tuis:
Et gravior fortasse Soror. Cognata relinque
Limina, ad ignotae littora gentis abi:
Longa ubi te generis capiant oblivia nostri;
Sitque Soror lacrimis nulla molesta suis.
Si tamen ulla pii superest tibi gutta liquoris,
Admittitque breves auris ahena preces,
Te Soror, hanc per ego oro fugam, quam praecipis, unam
Me, Patremque tua laedere parce fuga.
Laedimur ambo: parum est; ab eadem occidimur ambo;
Una ea funeribus caussa duobus erit.
Scilicet in fratros pius ut semel esse puteris;
Impius, in patrem, meque, bis esse voles?
Quin agis, et mihi te, patrique Nivarde, reservas?
Hac potes, hac una, bis pius esse, mora.
Te penes omnis erit, generisque domusque vetustae
Gloria: te patrius verna cliensque colet.
Solus et haec (viden'? inquit) et haec opulentus habebis;
Nec minuet census aemula turba tuos.
Fratres cares; certusque domus non pauperis heres,
Quae bona sufficerent pluribus, unus habes.
Finge, alium iam iamque domo fugisse! rediret
Quilibet ad tantas, non revocatus, opes.
Tu prece, tu lacrimis locuplete retentus in aula,
Diffugere ex aula tam locuplete paras?


page 124, image: s132

Nempe Soror merui! Merui fortasse; quid urges?
Afo, tuum certe non meruisse patrem.
Talia vociferans, passis soror aegra capillis,
Ungue fero frontem sauciat, ungue genam.
Quaeris, in hac quid fessus agam, Bernarde procella?
Num lacrimata meam subruat unda ratem?
Iactor adhuc, medio veluti cum navita ponto
Per coniuratas velificatur aquas:
Et procul a portu, quem vos germana tenetis
Pectora, maturam postulo frater opem.
Maturate: videt scopulos mea camba, tremitque
Et Pelagi Syrtes, et vada caeca timet.
Vix scio, qua pavidam liceat modo flectere puppim,
Quidque miser fugiam vix scio, quidque petam.
Vos mihi, qui Clara securi in Valle sedetis,
E vestra fieri valle iubere Pharon,
Et proferte citam de claro lampada portu,
Ut mea monstratam sentiat umbra facem.
Vincula tunc obstent adamantina Dedalaque omnes
Implicet ambiguo tramite Creta vias:
Qua dabitur mihi rima, ruam; patremque sororemque
Effugiens, fratres, qua praeiere, sequar.
Haeret adhuc (reminiscor enim) vox illa, supremum
Qua mihi dixisti turba abitura vale,
Haeret adhuc. Dum forte pares vagus inter ephebos
Mitto pilam, aut celerem turbine verso trochum,
Aut nuce, nescio quos, aut cursu exerceo ludos
(Qua pueri totos fallimus arte dies)


page 125, image: s133

Haec ego dum secors, ridenda crepundia, sector,
Et pueros inter ludere pergo puer,
Seria tum vobis animi, tum seria caeli
Cura, sed excluso fratre minore, fuit.
Iam coniuratum, spretis mortalibus, agmen
Pectora ad aeternas transtuleratis opes;
Iam fuga, iam tacito vobis quaesita recessu
Et nemora, et Clarae gaudia Vallis erant;
Iam genitoris amor, calidusque remiserat imber,
Fuderat ex oculis quem soror aegra suis:
Iamque dies suberat, qua vos mutare paternos
Exspectata diu iusserat hora lares:
Tunc ego ter centum Fabios exire putabam;
Visa nec est numero vestra minore cohors.
Quid facerem? cecidere mann mihi tesa, pilaeque
Et trochus, et ludi tota palaestra mei.
Et lacrimans, Sine me, Sine me, quo tenditis? inquam:
Sanguine de vestro me quoque sanguis habet.
Noscite concordem, et fugituri iungite fratrem:
Appendix vestrae parva cohortis ero.
Seu petitis vicina iugis silvestribus antra,
Horrida sint quamvis antra, subibo prior.
Seu procul Eoos sedem inter quaeritis Indos,
Quaerenda est sedes et procul Inda mihi.
Nil metuo: scopulis habitabo colonus in ipsis,
Seu locus usquam ullis durior est scopulis.
Quae vos cumque domus capiet, domus horrida quamvis
Illa sit, illecebris plena erit illa suis.
Haec ego si verbis totidem non omnia dixi,
Omnia sunt lacrimis pluraque dicta meis.


page 126, image: s134

Tum simul iniectis fraterna in brachia palmis
Distinui vestras sarcina parva manus.
Ter reiectus ego, ter ego violentior haesi,
Terque novas vires ipsa repulsa dedit,
Denique Guido meus (Guidoni ignoscite) blanda
Oppugnare meam caperat arte fidem.
Nos procui imus, ait, tectisque Nivarde, paternis
Cedimus; inque alio quaerimus orbe locum.
Tecta laremque tibi, tibi culta relinquimus uni
Praedia, frugiferi iugera mille foli.
Unus habes, quas cernis opes: nihil ista reposcet
Turma: frui toto tu patris asse potes.
Nos iuvat ire; Vale: manuumque haec vincla remitte:
Arctius his patris stringere colla licet.
Haec iterumque iterumque meus dum Guido canebat,
Plus solito, blanda voce disertus erat.
His puerum speret quis posse resistere donis,
Saepe solent visae quem superare Nuces?
Me nequiere tamen nec sparsa papavere verba,
Nec promissarum fallere fucus opum.
Nam mihi, nescio quia, tacite novus omnia labi
Membra per, et subitus tota per ossa calor,
Et nusquam in puero puer esse; sed omnia miro
Versa modo, in sensus mecum abiere novos.
Egregium, exclamo, donum et memorabile! vobis
Aurea seruentur sidera, Terra mihi?
Et mihi sensus inest. Quid inanibus aera lupinis,
Quid Caeli a Caeno differat aula, scio.
Terram habeant quicumque sibi: mihi sidera seruem:
Plus satis, hoc solo mi dabit asse pater.


page 127, image: s135

Omnia quin etiam vos cetera tollite: sola
Hac fieri vobis parte iubete parem.
Sic ego vociferans, dum fratris inhaereo palmis,
Visus eram vestrae iam comes ire viae.
At mea tum nullam metuentia brachia fraudem
Auulsit vestro vis inopina sinu:
Invitumque patri puerum, fratremque sorori
Rettulit. Hic clausas servat uterque sores.
Interea castris procul arceor, ardua pugnat
Maior ubi nostrae pars, meliorque domus;
Et caelum precibus, lacrimisque perennibus urget,
Vimque audita Deo caelitibusque facit.
Felices; quos arma tegunt adamantina, quando
Iusta triumphanda cum styge bella gerunt.
Surgite concordes, et quoque iungite. Discam
Ut pia cognato cum grege signa sequi.
Tuque prior, fratrum si cetera turba moretur,
Tu, Bernarde, tuam mi prior affer opem.
Exorare Senem blando potes ore parentem;
Non renuente pars audiet aure preces.
Fac tamen, ille preces ut ferreus abnuat; ille
Vincetur lacrimis, fratre iuvante, meis.
Finge, nec his flecti: quid agam, Bernarde? Docebo,
Et patre tunc aliquid carius esse mihi.


page 128, image: s136

V. THOMAS Aquinas, e Carcere, ALBERTO Magno. De SUA pro Castitate Pugna.

VINCTUS, in obscuro fraterni carceris antro,
Exaro captiva paucula verba manu.
Plura velim: sed dura metu custodia terret;
Vix etiam ista sinit scribere pauca locus.
Nam, mea qui curat Lynceus ad ostia custos,
Non exorandas obserat aere fores.
Omnia tuta timet. Sed enim, quae crimina, tali
Reddiderint dignum carcere, nosse cupis?
Accipe. Calcatis ego iam mortalibus, ibam
Subdere divino libera colla iugo:
Inscia mater erat. (Nec enim, si gnara fuisset,
Magna erat inceptis fulcra datura meis.)
At mihi Parthenope, mihi tunc Sebethidos undae
Hospita mutatam ripa dedere domum.
Hic ego tiro novis assuescere legibus; et, qua
Sacra mihi praeiit turba, meare via.
Donec ad Aonios, Musarum gaudia, colles
Mittor, ubi doctis Sequana ludit aquis:
Inde, Alberte, tuo studia ab sublimia ductu
Pacturus properos (spes erat ista) gradus.
Ecce tibi! patrio temere vicinus Aquino,
Non exspectatas labor in insidias.
Vis armata viam stricto occupat ense; minisque
Inde duos comitum pellit, et inde duos.


page 129, image: s137

Solus ego, iniectis vepreta per invia vinclis,
Abstrahor, a Sociis praeda relicta meis.
Abstrahor: et valido circumdatus aggere, caepta,
Qua tecum optaram, vivere lege vetor.
Obstat amore parens, uterique molesta labores
Exprobrat; et lactis me meminisse iubet.
Accedunt geminae, lacrima pugnante, sorores:
Spemque suam, querulo carmine, remque vocant.
Ariete maiori quatiunt mea moenia fratres;
Et nova, nescio quo, bella furore, movent.
Daro tamen, matremque puer fratresque triumpho:
Blandaque vim nullam tela sororis habent.
Ergo nihil metuens, porro fore lenia duxi
Vincula: nec durus iam mihi carcer erat:
Cum subito crepuere meae (quas indita more
Fecerat insueto clavis hiare) fores:
Ingreditur (superi, terris avertite monstrum?)
Ingreditur, stygio femina digna lacu:
Thaidis illa Soror, vel Thaide nequior; ausa
Ferre Dionaeas in mea damna faces.
Terreor aspectu; Venerisque a nepte revulsus,
Suppetias hominum caelituumque voco.
Defuit humanus capto favor omnis: et omnem
Hinc locus, hinc custos ferre negavit opem.
Illa ter, illa quater pede calcitrante repulsa,
Reppulit iratum terque quaterque pedem.
Saepe suas, et saepe, manus inferre paranti,
Saepius iniectas ipse repello manus.
Quid misero restaret adhuc? Animabat Erinnys
Impia Tartaream perpete folle pyram.


page 1130, image: s138

Saevibatque calor. Fuga nusquam erat ulla; nec usquam
Tam validas contra tuta latebra faces.
Aemula Nicetae tentassent vulnera dentes.
Si sperata pari vulnere palma sores.
Nuda volutassem lacerantibus ossa vepretis,
Area Nursinos si daret ulla vepres.
Si, Bernarde, tuas caelo glaciante paludes,
Aut. Francisce, nives fas habuisse tuas:
Tecum ego frigentes voluissem nudus in undas,
Nudus in hibernas tecum ego abire nives.
Aut ieram praeceps de caligante fenestra,
Si daret in praeceps ulla fenestra viam.
Nunc ubi nulla fuit dictarum copia rerum:
Siqua mea capiam tela, requiro, manu:
Quaero; sed omnis abest, qui cominus arceas ensis;
Qui procul insidias arceat, arcus abest.
Saltem aderunt, dixi, Silicis mihi framina durae.
Quaero manu Silicem: Nusquam erat ulla silex.
Torris adhuc, moriente foco, restabat. Is, hasta
Et lapis, et gladius, tunc mihi, et arcus erat.
Corripio: taedaque hostem fumante lacesso:
Totaque cum sparsis crinibus ora cremo.
Non tulit haec calamistra Venus: sed Maenados instar
Summa per, incerto, fugit et ima, gradu,
Non exspectata face territa. Liber ego illa
Peste, citas verso cardine claudo fores.
Detersoque oris sudore; Supinus ad astra,
Incolumes Superum munere, tendo manus.
Tum subitus defecta mihi per lumina fundi
Somnus, et illabi lenit in ossa quies.


page 131, image: s139

Ecce fatiscente visae discedere nubes;
Et gravis in mediis nubibus esse puer.
Is propere caelo descendere: iamque propinquus,
Ante meos nutu stare favente pedes.
Numquam obiecta mihi species formosior ulla;
Nec facies oculis blandior ulla meis.
Candida vestis erat: croceis coma pendula cinnis;
Frons, radia; stellae, lumina; vultus, ebur.
Fascia cingebat latus aurea; cuius adunca
Fibula, celari pars adamantis erat.
Hanc ubi caelestis lateri detraxit ephebus,
Immortale, mihi, donum, ait, istud habe.
Cingulaque ambitis circumdedit aurea lumbis.
Nec visum Zonae pondus inane fuit.
Omnis enim flagrante calor de corpore cessit:
Convaluitque novo tacta medulla gelu.
Excitor; atque oculis obeo vigilantibus, omnem,
Presserat aligeri quem modo planta, locum.
Hei mihi! Nullus adest oculis vigilantibus Ales;
Quodque datum est somni tempore, munus abest.
Sed patiar, donata mihi si fascia desit;
Munera dum maneant interiora mihi.
Et mansura reor. Nec enim donantis Ephebi
Dicta volent pactam fallere verba fidem.


page 132, image: s140

VI. CAROLUS V. Caesar. FRANCISCO Borgiae. De ABDICATO Imperio.

CAROLUS ille, suos qui fulmina nuper in hostes
Suerat, et in Cives spargere dona suos,
Iam solitas Regni discedere pectore curas;
Sceptraque pertaesa iussit eburna manu;
Et Martem positis inglorius exuit armis;
Calcatasque inter vivit egenus opes:
Et fastiditis nudatus honoribus, Ablam
Damnat, et angusti septa mapalis amat.
Tam subitam rerum faciein, Francisce, mearum
Quae nova mutarit, discere, caussa, cupis?
Illa eadem; quae caussa fuit tibi nuper, ut Aulae
Ipse tuae fugeres taedia; caussa mihi est.
Nam tua, conspecto non dudum funere nostrae
Coniugis, informis terruit ora color,
Cum prius illa oculis mortalibus immortalis,
Dignaque vel superis credita forma foret,
(Talis enim fuerat, qualis cum mala decorus
Inficit alterna candida parte rubor.)
Sed Libitina simul Lethaea decolor umbra
Aurea funesta contigit ora manu,
Nativum abstersit generosa a fronte nitorem,
Et veteres texit lurida forma genas.


page 133, image: s141

Pallida maerebant fugiente rubore labella;
Implebantque duos lumina cassa sinus.
Omnia mortis erant: nec ibi color ullus in illo
Funere, quem posses noscere testis, erat.
Tum perhibent, riguisse tibi, Francisce, capillos.
Et tenuisse oculos te, sine voce, tuos:
Et fragilem formae ambrosiae expavisse ruinam;
Et vanam in magno stemmate flesse fidem.
Haeccine, tot proavis illa edita Regibus? illa
Caesarei consors est ISABELLA tori?
Est illa, est, ISABELLA quidem: sed ut ipsa rogetur;
Ipsemet esse illam sese ISABELLA neget.
Languet adoratum populis caput. Aemula Lunae
Lumina, Cimmeria nocte sepulta iacent.
Frons inhonora (meris quondam praetexta Smaragdis)
Oraque sunt oculis ipsa timenda suis
Heu! magnum humanis in rebus inane! Quid unus
Vertere mortali suevit in ore dies?
Haec ibi voluebas animo, Francisce; fuitque
Principium vitae, mors aliena, tuae.
Nam fragiles exosus opes, aeterna caducis
Gaudia caepisti praeposuisse bonis.
O factum sapiens! o dignum insonte magistrum
Invidia! Ex ipsa vivere morte doces.
Sint, utinam, (o utinam!) factum qui imitentur, alumni:
Ipse ego primus eos inter Alumnus ero.
Ac, nisi tu tantis properasses passibus, ipse
Auctor ego facti, te prior huius eram.
Nam tua, ceu viso REGINAE funere, teter
Vultus et informis terruit ora color;


page 134, image: s142

Sic, simulacra mei cum vidi ego pallida REGNI
Insolito REGNI territus ore fui.
Quae facies illi? quae forma? Colore, nec ipsum
Exilium pingi deteriore queat.
Anxia suspenso vigilant duo lumina somno;
Et latus obvallat iugis utrumque Timor.
Observata premunt pavidae vestigia CURAE;
Et mille Invidias, insidiasque trahunt.
Haeccine, clamabam, species est illa, tot olim
Regibus (o votum triste!) cupita procis?
Quis furor est, hanc Marte sibi deposcere formam,
Cognita quae toto Marte fuganda foret?
Vix mea bis denos aetas impleverat annos,
Obvia cum species iam fuit illa mihi,
Et placuit caecae (nihil excusabo) iuventae:
Falsus enim rapuit lumina capta nitor.
Ipsa suos fasces fuco mendace tegebat,
Quodque inerat Sceptro, dissimularat onus.
Et trabeas ostro, et diademata pinxerat auro;
Sternebatque suas flore, rosaque vias;
Circum, hilares RISUS, et amoeno GAUDIA vultu,
Trinaque cum blandis GRATIA picta IOCIS.
Ergo ego rivales ante omnes occupo REGNUM;
Visaque sunt votis omnia parta meis.
Ah! male deceptus, formaque illusus inani!
Non decor in REGNO, non color ille fuit:
Sed LABOR, et denso coeuntes agmine CURAE;
Et mala, quae verus plurima Carcer habet.
Barbarus Odyrsio ruit, ecce, Gradivus ab Haemo;
Thraeiaque in fines intulit arma meos.


page 135, image: s143

Atque alibi Libyca me classe lacessit Enyo;
Atque alibi armatis Celtica signa minis.
Hinc Italae traxere manus: hinc perfida Cattus
Institit excusso bella movere iugo:
Saxones, ante alios; quorum de sanguine vidit
Ire cruentatas concolor ALBIS quas.
Otia turbabat Rheni modo ripa, modo Istri:
Nec plaga Germanae conscia pacis erat.
Denique Lerneam pugnare videbar in Hydram:
Visaque de bellis sunt nova bella seri.
Scilicet, ex aliis alias diademata semper
Insidias capiti progenuere meo:
Haec mihi ter denos ierant neglecta per annos,
Vivida dum fusus pasceret ossa calor,
Post, oculis tot monstra meis ubi visa fuerunt,
Concussere gravi territa corda metu,
Abiecitque manus Sceptri grave pondus eburni;
Et posuit fessum gemmea serta caput.
Ite procul, dixi, Regnique facessite curae;
Atque alios porro sollicitate sinus.
Me satias formae huius habet. Poteratis amari,
Tectus adhuc vester dum mihi vultus erat.
Nunc ubi se species nudavit vestra, valete:
Me rapiet formae nobilioris amor.
Talia dicebam; versoque ad sidera vultu,
Regna statim iussi res sibi habere suas.
Tectaque mox, sociis turbisque remota, petivi.
Hic vacuus totos iam mihi sumo dies:
Secessuque fruor; placitaeque intenta quieti
Pectora cognatis abluo creber aquis.
Nec Martis tunicas, adamantinaque induor arma;
Qualibus usa ferox ante iuventa fuit:


page 136, image: s144

Sed latus arctatis, amor est, circumdare setis:
Nudaque contextis membra ligare pilis.
Et mea nodoso contundere tergora loro,
Denec ab innumero vulnere sanguis eat.
Inde preces, noctisque bonam vigil exigo partem;
Ut veniam culpis impetret umbra meis.
Impetret o utinam! Quod enim decepta iuventae
Gaudia peccarunt, maesta Senecta luit.
Quamquam ego, cur maestam queror hanc adeo esse senectam,
Quae toties lacrimis laeta sit ipsa suis?
Tunc ego maestus eram, cum REGNI mole premebar;
Cum Tyrio ardebam murice, maestus eram.
Nunc nihil est maero ris, ubi me nulla caduci
Nec bona sollicitant, nec mala vota, boni:
Sed rapiunt animum caelestia: quasque recondunt
Sidera, mens illas tota requirit opes.
Ite profana tamen, studiumque hoc ludite, turba.
Sunt oculi vobis ad bona nostra rudes.
At, Francisce, (suas eadem cui sidera gazas
Illecebrasque meis exhibuere pares.)
Tu studiis gratare meis. Erit, ut tua quondam
Facta secuturos sint habitura DUCES.
Et mea forte trahent aliquos vestigia REGES.
O quantum hoc voto Regibus opto boni?


page 137, image: s145

VII. CONSTANTINUS Imperator e Caelo, URBANO VIII. Pont. Rom. De URBE ab ipse exornata.

MAXIME Tarpeiae pater urbis, et Arbiter orbis,
Cui par terra nihil, par nihil aequor habet.
Seu Vaticano de culmine prospicis; omneque
Imperio claudis caelum, aperisque, tuo;
Seu placide monstras, vicino e colle Quirini,
Inconniva tuo pervigil ora gregi;
Alia seu moles te distinet: unde Quirites
Providus aeterna vivere pace iubes;
Seu magis Albana sublimis ab Arce, tueris
Per iuga deductos prodigiosa Iacus;
Sive alia de parte, novis labentia firmas
Legibus; et populos iura fidemque doces:
Solue graves animi pauxillo tempore curas;
Pondere quarum ingens pressus anhelet Atlas,
Ut mea, quae medio stellantis in aethere mundi
Verba, inter superos, dicta fuere, nores
Hellespontiacas cum moenia primus ad undas
Fundassem, a muris, Roma, secunda tuis,
Caelestes petii, pertaesus cetera, sedes:
Sic tamen, ut Romae tangar amore meae.
Tangor adhuc; faveoque tuis URBANE, meisque
Civibus; et partes tecum ego patris ago


page 138, image: s146

Forte Petro stabam Pauloque propinquior, inter
Alituum innumeros Caelituumque greges
Nuper: ibi, e nostra, studiis concordibus, Aula
Vertere ad Ausonias caepimus ora plagas.
Praecipue partes avidi respeximus illas,
Thusca ubi septenis obstrepit unda iugis.
Attonitus fulgore loci, dum singula lustro,
Alloquor hac Socios demum ego voce meos:
Quas, superi, spectamus opes! quae templa? videri
Aut caelum, aut caeli, Roma, gemella potest.
En Vaticano quae surgat in aggere moles!
Ardua vicinus sidera terret apex.
Quam facies Augusta loci? Rubet omnis ab auro,
Et vario pictus lucet Apelle Tholus.
Arte sua pars nulla caret. Latera omnia, gemmae:
Sed pretium gemmis forma, laborque facit.
Hic ego tot numerem licet in penetralibus aras;
Pulchrior ex aris omnibus illa placet,
Quae mihi de sectis caelestia bella lapillis
Exhibet; Aligero bella patrata Duce.
En, quantam assurgat Volucer divinus in hastam!
Quam sua calcatus torqueat ora Draco?
Spirat uterque; suis tamen ille simillimus astris;
Et facie flammis aemulus iste suis.
Ecce iterum Isthmiaco radiantes aere columnas
Quattuor! aeternae molis et artis opus!
Paene suas Temese vacuavit Graia fodinas,
Lassaque mittendo tota erat aere Cypros.
Machina si caeli timeat labefacta ruinam,
Impositumque Atlas ferre recuset onus;


page 139, image: s147

Possit in hoc moles secura quiescere fulcro;
Expleretque ratas iussa columna vices.
Quattuor hic Phrygio lucentes marmore Cellae:
Et totidem cellis Signa reposta suis.
Inde pluunt madidi divino sanguine VULTUS.
Inde rubet sacro LANCEA fixa sinu.
Hinc Helenae simulacra rua CRUCE; Christe, triumphant:
Andreae monstrant hinc simulacra suam.
Sed quali caelata manu? Myrmecide dignus,
Quisque suo; dignus quisque Bryaxe labor.
Hic iterum argenti video grave pondus, et auri;
Hic iterum bimari fusa metalla foco.
Hic mera (quid numero?) mera sunt miracula. Posset
Omnibus haec superis una sat esse domus.
Iam Laterana suis vicina Palatia templis,
Quam faciem, et quantae Relligionis habent?
Nosco situm. Hic structis fuerat mihi sanguine thermis
Abstersura meam turba Quirina luem.
Mutavit Silvester opem: Morbique peritus
Balnea de sacris hic mihi fecit aquis.
Hic, memini, hic locus est. Sed quam mutatus ab illo?
Ante, rudis fuerant ista sacella lapis.
Divite nunc radiant laquearia fulva metallo;
Et pretiosa locus marmora totus habet.
Hic ambit niveo vacuum Paros aera gyro:
Hic Nomas impositum purpura fulcit onus.
Hic habet Eoam medium penetrale Syenen,
Quodque laboratum Synade marmor erat.


page 140, image: s148

Ipsa superbit humus: Seque hic miratur Ophites;
Et pede calcari paene recusat Onyx.
Ecce! Pavimentum non uno Sole relucet!
Perque Asarota piae sacra vagantur Apes!
Fallor! an URBANI mihi sunt ea symbola Magni.
Sunt cerre: URBANI sunt ea signa mei.
Ille meae solus cunabula prima salutis,
Et totam hanc gemmis talibus ornat humum.
Principe iam locuples URBANO Roma vocari
Incipe. Me quondam Principe pauper eras.
Talia Caelituum memorabam adstante Senatu;
Curiaque in laudes tota iit illa tuas.
Atque aliquis, Molem, viden' hanc? ait Aelia quondam est:
Maius ab URBANO nunc ea nomen haben
Hanc circum et vallis, et muniit vudique fossis;
Liminaque aeratis sepsit ahena seris.
Omnibus e pinnis Siculum Balista minatur
Fulmen; et immani murmure tela vomit.
Tarpeia tonuisse Iovem de rupe sinamus:
Hac hodie URBANUS maior abarce tonat.
Quod si iterum Brenno trepident redeunte Quirites:
Certus in hac illis arce Camillus erit.
Saepe labare suum sensere iuga Aelia pontem,
Turbida cum Tuscas volueret unda nives;
Cum Tybris assuetos renuens transire per arcus.
Restagnante novas quaereret urbe vias,
Et pontis super alta ruens fastigia, Pyrrhae
Fingeret haud vano secla redire metu,


page 141, image: s149

Et refugos ageret super arva natantia fluctus,
Natufraga dum medio staret in amne seges.
Haec Tyberi facies hos usque remanserat annos:
Nuper ab URBANO Principe versa fuit.
Ille novos aliis superaddidit arcubus arcus;
Laxavitque arctas per iuga plura vias.
Iamque redux aderat Tuscis e montibus amnis,
Parturiens plenas et nive, et imbre, minas.
Tum stagnare suos credebat Martia campos,
Perque forum effusos currere Roma lacus.
Pons etiam, pridem Tyberinae conscius irae
Visus erat pilis ipse timere suis.
At, propiora rotans iam iamque volumina Tybris
Rapturus solitis obvia quaeque minis,
Vidit in antiquo Iuga, iam non Aelia, ponte;
Plura sed URBANA iam iuga facta manu:
Detumuit, mora nulla, Tybris; placideque subire
Tam veneranda suas sub iuga iussit Aquas.
Discussoque metu, Romana, dixit, in urbe
Nulla meae posthac signa paludis erunt.
Indignabar enim, quos fecerat Aelius, arcus:
Parvus erat lymphis transitus ille meis.
Neve alios arcus domini maioris adoro,
Et novus URBANUM dico subire iugum.
Finierat; plausuque dato, sic caeperat alter:
En, aqua Flaminiae prodigiosa viae!
Hic, ubi deductos immisso Tybride vidit
Feruere sub Caluo Roma Nerone lacus,
Currereque infestas per Martia prata biremes,
Nereaque in medio belligerare foro:
Despiciunt placidas ibi nunc iuga Pincia valles;
Securosque inter compita plana lares.


page 142, image: s150

Non ibi nec Thetidos manant, neque Tethyos, undae:
Sed rigat URBANUM Virginis unda locum
Nam vetus ut signo sibi Roma superstite vivat,
Auditasque, oculis praestet imago, rates,
Huc URBANUS aquam de Virgine fonte perennem
Docta per artificum currere saxa iubet.
Currere iussa, subit rorantia SOLIS in ora:
Frigidiorque illo in SOLE manere solet.
Utque suo mellis trahat haustum e fonte saporem;
Unda; per URBANAS provida transit APES.
Subter hiante labro stat saxea puppis; et imbrem
Continuum patulo captat avara sinu:
Inque sinu dum servat aquam; simul ipsa, refusae
Virginis ambitur septa carina lacu,
Atque ibi, sive natat, seu visa est nare, vetustam,
Flavia quam dederant tempora, ridet aquam.
Nam mea Virginis est; erat altera Tybridis, inquit:
Purior haec illa limpidiorque fluit.
Hanc dedit URBANUS, sed Flavius ultimus illam;
Parvus ad URBANUM Flavius ille fuit.
Denique si geminas etiam contendero naves,
Vincam etiam naves, Flavia lympha, tuas.
Quippe tuae, mera pinus erant. Quis nesciat, undis
Impositas ultro posse natare trabes?
At mihi prora, lapis; lapis est mihi puppis: et ima,
Summaque cum media sunt mihi parte, lapis.
Et tamen, ecce, lapis mirante sepernato Roma:
Saxeaque in liquida numquam ego mergor aquae.


page 143, image: s151

Indole tam placida, dominoque simillima, lympha est:
Mergeret, URBANUS ni foret ille latex.
Adfremuere omnes. Superos ego denique caetus
Ad repetenda Petri maxima templa voco:
Qua Vaticani patet ingens area campi,
Unaque caelesti stat minor orbe domus.
Stabat ibi, et PETRI, sed caelo stabat aperto
Parrhasia pingi digna Carina manu.
Tessallata meris, et vermiculata lapillis,
Et similis gemmae quisque lapillus erat.
Hic rabies Euri, Boreaeque procella furentis,
Et facies, tumidi quam maris aestus habet,
Navitaque et pavidi pendentia carbasa mali,
Et quicquid veri rebus inesse potest,
Omne laborati simulatum erat arte lapilli:
Reddiderat molles paene lapillus aquas.
Hanc tamen Olenii vexabant imbribus Haedi
Saepius; hiberno saepius Ursa gelu.
Nunc Aquilone frequens; nunc cana sparsa pruina;
Nunc pulsata fera grandine puppis erat.
Denique Romano iam paene fatiscere nimbo
Caeperat, assiduis usque gravata notis.
Tendere proinde manum; et navi, iam iamque labanti
Visus erat properam poscete PETRUS opem.
Attulit URBANUS: raptamque minantibus undis
Vivere, PETRE, tua iussit in aede ratem.
Hic neque Tyrrheni timet aequoris illa procellas
Deucalioneo nec tremit uda metu.


page 144, image: s152

Sicca sed undantes rupto cadere aethere nimbos
Audit, et URBANI tuta senescit ope.
Haec fortuna tuae nimirum, Petre, carinae est;
Insidias illi ventus et unda facit.
Quaeque prius fuerat lymphis prope mersa marinis,
Obruta nunc pluviis paene perisset aquis.
Sic ego. Mox oculis monstrat nova Templa SEBASTUS,
Templa PALATINO suspicienda iugo:
Mox alio nova Templa iugo BIBIANA: sitosque
Gaudet ibi Cineres, per tua dona, suos.
Parte alia spectat positi nova culmina Templi
CAIUS; inque tuo se quoque colle videt.
Quid meritis URBANE iubes dare sidera tantis?
Exige: sunt vortis PLURA datura tuis.

Omnia ad Maiorem Dei, Virginisque Matris, Gloriam.