2 March 2004 Martin Tavakolian
TEI header added; typed text - structural taggin complete - no semantic tagging - Morpheus spell-check complete

IACOBI BIDERMANI e Societate IESU HEROIDUM EPISTOLAE. Ill. DILINGAE, Formis Academicis. CIC. ICC. XXXXII. Superiorum Permissu.


page 002, image: s002

MUTIUS VITELLESCUS Societatis Iesu Praepositus veneralis.

CUM Heroidum epistolarum libros tres, Iacobi Bidermani, Societatis nostra, tres eiusdem Societatis Theologi, quibus id commissum fuit, recognoverint; ac in lucem edi posse probaverint: facultatem concedimus, ut typis man. dentur, si ita illustriss. et Reverendiss. D. Vicesgerenti, et Reverendiss. P. Magistro Sacri Palatii videbitur. Romae 10. Iulii 1638.

Mutius Vitellescus.

Imprimatur, Si videbitur Revevendiss. P. Mag. Sacri Palatii Apostolici.

Io. Bapt. Episc. Cam. Vicesg.

IVssu, et auctoritate Reverendiss. Patris, Sacri Palatii, Apostolici Magistre, recognovi has Heroidum epistolas, a Iacoba Bidermano Societatis Iesu, compositas: nihilque, quod aut fidei, aut bonis moribus repugnaret, in iis deprehendi. E Colleg. Rom. Societatis Iesu 12. Iulii 1638.

Io. Bapt. Rossi Soc. Iesu.

Imprimatur. Fr. Nicolaus Riccardisse Sac. Pal. Apost. Mag. Ord. Praed.


page 003, image: s003

Adm. Rev. Patri MUTIO VITELLESCO SOCIETATIS IESU Praeposito Generali, Iacobus Bidermanus.

VERERI iam dudum coeperam, Adm. Reu. Pater, ne abuti me otio tuo diceres; cui rudi hac, peneque; rudente Musa, obstrepere toties auderem. Etenim meas et SILVULAS nuper, imperite sublucatas; et HEROUM epistolas, calamo, styloque tenui perscriptas, importunus obtruseram; quibus ego vel ferream legentis patientiam fatigarem. Nunc ubi HEROIDES has ostendere sumpsero, quanto importunior potero videri; cum et has videam, a tituli sui gloria discordare? Haec me talia cogitantem, etsi multa ne pergerem,


page 4, image: s004

absterruere; erexit tamen Tua, qua semper admiratus, veneratusque sum, Humanitas, ut et hoc mihi crederem licere. Nam anni complures sunt, cum ductu, auspicioque Tuo stipendia religiosa facientem, benignissime fovisti; et e vermania Romam evocatum, eo semper in loco (quamquam immerentem) habuisti, quo filios habere suavissimi parentes consuevere. Quibus ego tot meritis Tuis, quantum debeam, debereque me sentiam; iubebo omnes, quo ad vixero, et ingenii mei vires, et animi contentiones, in chartam erumpere, liberumque in hanc rem testimonium; apud ignotos aeque, notosque, dicere. Quo in studio, si oculos, auresue Tuas offendo, debes Tuis erga me meritis, quibus ad haec audenda stimulasti, succensere. DEUS Paternitatem Tuam (quod saepe iam vovi, saepe vovebo) Societati nostrae saluam, sospitemque diutissime praestet.

E Collegio Romano, Kal. Sept. M. DC. XXXVIII.


page 5, image: s005

AMICE LECTOR.

Aliquot ab hinc annis, cum HEROUM epistolas publicarem, cupiebant amici, ut cas HEROIDUM epistolae comitarentur. Mihi contra, consultius visum, si aliquo post interuallo sequerentur; nec illae istarum mole (quam fastidimus) premerentur. In utrisque seorsim edendis, quid cavere studuerim, paucis monebo.

Principio nolui materiem mihi sumere, iam alias alibi vulgatam: ac proinde Virginum nostrarum copias, etsi suppetebant, tamen quod in Epigrammatis tam ante plerasque attigeram, reducendas hic non existimavi. Tum deinde Magdalenae lacrimis, et Sponsae Romanae querelis, et hoc genus aliis argumentis, per mille poetas, millies decantatis, quid novinos adderemus.

Ad haec, affectibus, (quos appellant) parcius, ac nonnulli volebant, indulsi; iis fere contentus, quos ipsa mihi historia narratio suggerebat. Sponsorum colloquia, aut Coniugum desideria. quamvis honesta, nihil ad instituti mei seriem faciebant. Seria malui, et lectori meo profutura.

Postremo, ne in fabulis profanis epistola plue nimio lascivirent, argumentum et decorum prohibuere. Quis enim ferret, si Evam de Phaethonte, loquentem, audiret? Maluit epistola, hoc carere suco, ne iudicio videretur caruisse. Vale.


page 6, image: s006

B. PAULO IAPONIO SOCIETATIS IESU RELIGIOSO, QUONDAM MILITI MOX APOSTOLICO PRAECONI, POST FORTISSIMO MARTYRI, ET PRIMO SOCIORUM DE IAPONIA TRIUMPHANTI, NUNC INTER CAELITES RECEPTO IMMORTALI MORTALIUM PATRONO HOC PRIMUM HERODIUM VOLUMEN SEQ. IPSUM VOLUMINIS AUCTOR.