B. IOANNI IAPONIO e Societate IESU RELIGIOSO, ANNIS ETIAMDUM ADOLESCENTI SED ANIMI MAGNITUDINE IAM TUM VIRO ILLUSTRI MARTYRI QUEM NEC FIXA TYRANNUS CRUCE NEC ADACTO PER LATUS MUCRONE POTUIT TERRERE HOC SECUNDUM HEROIDUM VOLUMEN PATRONO SUO CLIENS.
IEPHTHIDA puellam, generis domusque spem unicam, insciens pater, si de hoste triumpharet, Aris devoverat. Id votum illa, cum reduci et triumphanti, infeliciter obvia, sero comperisset; bimestrem a patre victore moram flagitavit, qua, prius quam Aris admoveretur, ferales has nuptias deploraret. Impetravit. Rem omnem ea nutrici suae, cum triduum adhuc vitae restaret, per hasce litteras enarrat. Lib. Iudicum cap. II. Serarius ibid. Salian. ann. mundi 2850.
LITTERA, quae sparsis tibi deformata lituris
Mittitur, est lacrimis pleraque tincta meis,
Non illam Minio debebam pingere. Rebus
Iste meis aptum se negat esse color.
Parce tuos, NUTRIX, cum legeris, addere fletus:
Sat madidam lacrimis fecit ALUMNA suis.
Caussa tamen flendi, quae sit mihi, iure requiris,
Quamquam ego, siliceat, iure tacere velim.
Non licet: obstrictam tibi ad omnia ducis alumnam,
Facta propinato lacte, secunda parens.
Iusserat, armatum venitor moriturus in hostem,
Ad sila cognatam signa coire tribum.
Audita coiere tuba: patris arma parati:
Sanguine quisque suo; quisque iuvare manu.
At pater, hostiles cuneo maiore phalanges
Dum videt, et socios non videt esse pares;
Arte, ait, utendum est, calumque in vota vocandum:
Firmius hoc omn: milite robur erit.
Si domitum ferro manus haec mea fuderit hostem,
Barbaraque imposito presserit arma iuga,
Victima solennes mihi prima trahetur ad aras,
Obvia quae patrias prima erit ante fores.
Sic ego te solem, sic vos ego sidera testor:
Stat, ratapo posita soluere vota mora.
Dixit: et illatis iit agmina in hostica signis,
Qualis in im bellem saeta leaena gregem.
Arma virique viris armisque premuntur: et haeret
Assidua clades clade, cruore cruor.
Mille petita gemunt Hebraeo corpora ferro,
Saucia mortifero vulnere mille cadunt.
Mille alios formido fugat. mille, avia cursu
Vel iuga, vel caeci tramitis antra, petunt.
Denique fusa manus toto vanescere campo,
Victorique hostes cedere praeda suo.
Fama volat, vicisse patrem: fixisque trophaeis
Ad sua felicem tecta referre pedem.
Quid facerem, voti iam dudum ignara paterni?
Non reduci plausum, non ego prima, darem!
Prima dabo certe. lubet hoc pater. Obvia plaudam;
Et reduci proles oscula pura teram.
Nec mora; bis denae (legio mihi chara) puellae
Instaurant geminos, me praeeunte, choros.
Pars quatiunt laeto resonantia tympana pulsu,
Pars agitant tremula tinnula sistra manu.
At mihi festa caput crinemque corona premebat,
Implebantque meos munera verna sinus.
His ego venturo genitori floribus omnes
Prodiga certabam sternere nata vias
Lamque adeo gressu numeris modulantibus apro
Prodier at nostra tota chorca domo,
Eminus, ecce, patrem! Viso patris ore, videbar
Ex oriente novum sole videre iubar,
Cristatus fulgebat apex; galeamque comantem
Caelato rutilus cinxerat aere calybs.
Argentoque nitens lorica rigebat, et auro:
Et capulus gladii totus iaspis crat.
Pone secuta patrem legio victricibus armis
Nobilis, hostiles plena trahebat opes.
Omnia plaudebant, festaeque sonantia pompae
Undique, non solito murmure signa dabant.
Tunc ego (quis natae vitio daret improbus?) ultro
In patris amplexus prima puella ruo.
Prima, sed e sociis utinam postrema suissem?
Nunc perii obsequio praecipitata meo.
Nam mutata simul vidi pallescere patris
Ora; simul tracto membra rigere gelu:
Et, mea, quae calidis tuleram patri oscula labris
In patriis sensi frigida facta genis.
Attoniti silvere chori, choreaeque: suusque
Destituit plausus tympana, sistra silus.
Obstupui; timideque gradis, velut icta, represso,
Me miseram! exclamo; quod pater Omen habes!
Lumina nunc primo video tua turbida fletu;
Numquam aliis lacrimis visa madere tuis.
Quicquid id est, capiti noceat ovicumque: reversum
Omina dum parcant tangere laeva patrem.
Sic ego. Sed genitor, ter promere verba parabat;
Ter nequiit refugo promere verba sono.
Denique suspirans; quid patrem, ait, inscia perdis?
Interit occursu spes mea resque tuo
Nam quid agam Vovi. Sunt conscia sidera testes,
Non ego fac cupiam, fallere vota queam.
Dixerat. Inde, licet victo remearit ab hoste,
Maestior, ac victus si remeasset, erat.
Tum mihi vox, (nec enim sum ferrea) faucibus haesit,
Frigidaque hiberno membra stetere gelu.
Quaeque patris fuerint tam tristia vota, revoluo:
Et soluenda quibus sint ea vota sacris.
Non aliter tremui, quam si pendente bipenni
Iamiam structa meum finderet ara caput.
Circumfusa, patrem, caelumque solumque diemque
Meque mihi, et socium sustulit umbra chorum.
Verum ubi, quos animos inopinus ademerat horror,
Non multo sensi post rediisse mihi.
Parce metu, dixi: quae victima quaeritur aris,
Est ea non dubiis mi man festa notis.
Nempe ea, quae patrio prior exiit obvia tecto,
Ense decet patrio victima prima cadat.
Prima cadam: mora nulla. Tamen, si parva precanti.
Non potis es natae parua negare pater,
Hoc moritur a precor. Sine plenae Cornua Lunae
Ante suas peragant bis repetita vices.
Hic mihi bis denae sunt, turba simillima, nymphae,
Moribus, et chara virginitate pares;
Hoc comit ante globo desertos squallida montes;
Visam ego et in riguis vallibus hospes ero:
Donec maesta breves oculis undantibus annos,
Et properata rudi carmine fata fleam.
Ipsa meae siam Libitinae praefica: lessumque
Ante meos tumulos viva videnque canam.
Et dabit ipsa mihi (quamvis sint sidera testes
Scilicet) hanc facilis mi dabit Ara moram.
Annuit illacrimans precibus pater; annuit ara;
Invidiam auditae non meruere preces.
Protinus in montes sociis comitata, recedo,
Et vaga per saltus, qua lubet ire, feror.
Hic, quid agam, nutrix, nemora inter opaca, requiris?
Aut quibus in studiis triste bimestre teram?
Carmine lugubri fugitivae gaudia vitae,
Et magnum in laetis rebus INANE, queror.
Hos ego nunc facio miseranda poetria versus:
Non alios numeros nostra poesis habet.
Ad numerum Comites, praeeo quacumque, sequuntur,
Inque datos flectunt verba somnumque modos.
Audit Idumaeum nemus; assuetaeque cavernae
Voce pars auditium reddere carmen amant;
Ut, nisi nota mihi sit garrula vocis imago,
Ipsa putem casus antra dolere meos.
Saepe ferae arrectis ceruicibus admirantes
Virgineum captant aure, probantque melos.
Saepe ferae arrectis ceruicibus admirantes
Deque mea iniusse clade queruntur aves.
Quin etiam planctus imitantur littora nostros,
Uda repercussae cum feriuntur aqua.
Mutua sic inter lamenta volantibus horis,
Praecipitatus obit, sole iubente, dies.
Nos vigilem trahimus quacumque sub arbore noctem,
Pectora dum serus repat in aegra sopor.
Heus! quas ille mihi falsa sub imagine formas
Fabricat, ut crebro terre at ora metu!
Quod mihi cumque semel faciet pater omnibus illud
Iam tanto ante mihi noctibus umbra facit.
Cernere fumantes videor procul ignibus aras,
Telaque sacrificum nuda levare patrem.
Ipsa ego libratae submitto colla securi.
Victima cognata iam ferienda manis.
Mox, velut icta cado: Sed mox erecta, peracti
Vulneris impressam miror abesse notam.
Vivo equidem, exclamo Nihil a genitore timendum est:
Ut velit esse ferus, non tamen esse potest.
Sollicita accurrunt, me vocifer ante, sodales;
Et pavidae, clamor quid velit ille, rogant,
Hic errantis adhuc nebula circumdata somni.
Erigor; atque ubi sim, vix satis ipsa scio.
Ex oculis fugit Ara meis; fugit omne verende
Sacrificaturo cum patre pegma loci.
Subductisque aliis, ego victima sola supersum;
Debueram ipsa etiam rapta fuisse mihi.
Ergo iuvat, lacrimas repetito fundere fletu;
Funeraque alterno plangere nostra choro.
Et pretium est opera. Sic desinet illa timeri,
Iam toties iugulo Sica minata meo.
Quid, quod vita potest inamabilis ipsa videri,
Quae toties etiam viva perire potest?
Altera quaeratur potius; cui nulla minentur
Funera; quae stabiles certae reseruet opes.
Illa mihi placeat. Quid enim mihi nostra placeret,
Patris ubi ipse mei mei ugulabit amor!
I nunc, et reduci passis occurre lacertis
Nata patri. reduce in patre, NOVERCA venit.
Hinc mihi saepe meae comites suadere laborant,
Ut quacumque fugam coner inire via,
Ignotosque petam servata puella penates,
Dum patrios fallam non reditura lares.
Nam tua quos, aiunt, mors esi habitura triumphos,
Victima sacrifico si patris ense cadas?
Nempe, pater, facies, crudelis ut esse feratur.
Cogaturque sua barbarus esse manu.
Barbariem potes hanc, potes hanc avertere famam.
Per maturatam qualibet arte fugam.
Si pius est pater, ipse volet: si saevus, abire
Longius a saevo te genitore decet.
Haec mihi saepe canunt. Sed saepe canentibus illis
Usque nego, pactam fallere velle fidem.
Sponte mea veniam, sociis deducta choreis;
Promptior ad prinos quamnova Nupta toros.
Ipsa mea mihi serta manu contexta parabo;
Et spargam salsa colla caputque mola.
Ipsa coronandas ornabo floribus aras;
Imponamque meis tura Sabaea focis.
Tum, sua ne desint ad flammas pabula, habebit
Vesta parens humeris ligna, struemque, meis.
Hanc si forte tuae mentem reprehendis alumnae.
Eius ego specimen non tibi prima dedi.
Isacius dedit ante puer: quem fasce gravatum
Iusserat ad sacrum tale praeire pater.
Si mihi fas, rebus tenues componere magnis;
Et vetera exemplis sollicitare novis,
Da veniam, Abramio pater ut par fiat Iephtes,
Forsitan Isacio par et Iephtis ero.
Scilicet, ut pueris dux ille rudique iuventae
Quaelibet ad patris tussa sequenda fuit?
Sic et virginibus, tenerisque puella puellis,
Non formidandae dux ego mortis ero.
Forsan ero. Iam nunc aliquae didicere sodales
Mascula de tristi fumere verba loqui.
Impavidae iam busta vident: pinguntque canuntque
Ridiculos, gignit quos Libitina metus.
Certe ubi fortunam, quae me pede calcat utroque,
Rebus in his tantum iuris habere vident,
Ut modo florentem formaque annisque puellam
Inque domo illustri, et principe patre fatam,
Praecipitem mutata rotet; celerique ruina
Immeritum e summo trudat ad ima gradu;
Paullatim renuunt spes affectare caducas,
Longaque pro fluxis vota dicare bonis:
Et genus, et proavos, fumosisque atria ceris,
Quasque domus monstrat, quasque recondit opes,
Et formae illecebras, et, nomen inane, favores,
Vix pluris faciunt, quam facit aera puer:
Ne tanti facienda quidem. Magis illa mereri
Praemia, quaecunquam sint peritura, volunt:
Haec comites iam sola sibi; haec mihi sola requiro:
Haec eadem, o nutrix, sola require tibi.
Si mortale tamen tibi vis, ut alumna relinquam
Mnemosynem; missum hoc lugubre carmen habe:
Quod precor, ipsa legas; et longo more, quot annis
Omnis in Isacia gente puella canat.
Forsitan, et quanti superet mihi tempo is usus,
Quaeris? Habet paucos luna sequestra dies.
Cernis, ut impleri properent duo cornua? Cernis,
Ut tangant metam iam prope, iamque suam!
Sex noctes septemue fluent, cum tota coibunt,
Et patiens pleni luminis orbis erit:
Ille dies mihi summu; erit; finemque laborum,
Tota mihi nequiit quam dare vita, dabit.
Post ubi in Elysium penetrabo liber a campum,
Abramio vivam tuta recepta sinu.
Atque ibi, quam genitor mortaliblis exiget oris,
Matris in amplexus, non abigenda, ruam.
Meque ibi Sara parens, ibi me Rebecca, receptam
Non renuent, neptes inter habere suas.
Quot proavos, patruosque mihi, quot sanguine iunctos
Isacidas, uno mors dabit una loco?
Ut pater, et sociae comites hic eripe vitae;
Nil mihi, dum restet tanta ibi turba, rapis.
QUAE litteris divinis, REGINA SABA, et Christo ipsi, REGINA AUSTRI, vocatur; ea vagi nominis apud alios scriptores est. Plures CANDacen putant; Aethiopum, vel
(quod doctos video malle) Felicis Arabiae Reginam. Haec desiderio videndi, audiendique Salomonis, terra marique Hierosolymam contendit. Quo denique perlata, et opum ibi magnitudinem, aulaeque regiae urbisque pulchritudinem, ac Templi, praesertim maiestatem admirata; non praetermisit ad Sabaeos, cines suos, de iis, quae viderit audieritque, rescribere. Reg. 3. cap. 30. Paralip 2. cap. 9. Salian. anno 3047 num. 6.
PONITE regna metum: nihil est, quod Ne. rea vestra
Ulterius pergant sollicitare preces.
Soluere nam portu quas iussimus usque Sabaeo,
Regna profecturas ad Solymaea, rates,
Iam saluae placidis tranarunt aequora ventis,
Usque Palaestinos dum subiere sinus.
Hic comites regina meos, omnemque clientum
Exposui, portu vix capiense. gregem:
Quaeque meis fuerant portata talenta liburnis,
Quaeque Sebaea sacris tura parata focis;
Quaeque Arabum felix generarat Aromata messis
Quaeque Rubri gemmas foverat ora maris,
Omnia sexcentis imponi iussa Camelis,
Intrarunt Solymos, me subeunte, lares.
Mille sequebantur comites longo ordine; mille,
Ordine diverso me praeiere duces.
Ipsa mihi, curru dum celsa vehebar in aureo,
Forma triumphantis vera, vel instar, eram.
Instar eram certe. Nec enim maiora putaram
Esse alibi regnis altera regna meis.
At Solymas postquam mirari contigit arces,
Structaque marmoreis aurea tecta iugis,
Et validas turres, et vasta palatia; et omnes
Pluribus aequandas unius Urbis opes;
Ingentes cecidere animi: primumque Sabaeas
Tunc ego divitias inter egena fui.
Viluit omne meum; quod classem oneraverat, aurum;
Et digiti gemmas erubuere suas.
Quaeque superba domi Maura trabe regia fulsit,
Hic mihi plebeiae visae erat umbra casae.
Tanta loci est species. Quam si describere tentem,
Deficiet casso victa labore manus.
Stat, tentare quidem, calamo licet impare Pingi
Impare se calamo si tamen illa sinat.
Moenia, qua Solem spectant extrema cadentem,
Surgit ab excelso scrupeus umbo iugo.
Fundamenta gravi premit ille Sionia saxo,
Seque recessuris nubibus indit apex.
Inde domus omnes, vicique viaeque videri.
Et, quicquid tota clauditur urbe, potest.
Agger ibi, et solido stant propugnacula vallo,
Nullo ea Bellonae concutienda metu.
Illa Palaestinis quondam abstulii hostibus, ille,
Creber adhuc puero cui leo ludus erat.
Cui validos olim memorant cessisse gigantas,
Milliaque in pugna succubuisse decem.
Primus hic imperii sedem arce locavit in illa,
Et proprium iussit regibus esse larem.
Sed subiit magno soboles patre maior; et auctum
Extulit auspiciis imperiisque locum.
O superi; quales iubet illa assurgere moles?
Sidera tacturas iam prope tamque putes.
Praecipite fulvo radiant ibi tecta metallo,
Quae triplici Parius circumit orbe lapis.
Porticus auratis libratur trina columnis:
Vestit odoradam cedrus eburque domum.
Ductas pavimentum pingunt Asarota: superbit,
Et pede calcari se stomachatur Onyx.
Pensile distinguit Nereia bacca lacunar;
Inque tholo partem multa Smaragdus habet.
Heliadum crusta paries; et iaspide postes,
Ipsaeque Erythrea tanua luce rubet.
Aula tamen luxu magis una triumphat Eoo,
Qua, scio, Regna nihil pulchrius ulla vident.
Regis ibi solium gradibus sublime coruscis;
Incertum, pretio praestet, an arte, labor.
Materies ebur est, sed eo flavescit ab auro,
Quod rotat occiduo dives arena Tago:
Bis ternos locus ipso gradus: bissena leonum
Hinc atque hinc spectat signa minora latus
Sed gua parte manum sustentat utramaque tribunal,
Excubias ingens servat utrinque leo.
Quicquid id est, aurum est. Solido leo fulgarat auro;
Excipit impositas aurea lamna pedes.
Aurea defendunt Solium conopea; cingunt
Aurea celato contabulata sinu.
Praeterea tanti qua copia deficit auri.
Altera gemmarum copia sarcit opus.
Chry soliti trudunt Smaragdos, Adamantas laspis.
Haec Ametyston, et haec pars Hyacinthon habet.
Quocumque aspicias, gemmae omnia, et omnia gemmae:
Nullus ibi argenti, nullus ibi aeris honor.
Nam quid ego centum simili conclavia luxu?
Quid simili structos mille nitore toros?
Quid tripodas memorem? plenisque triclinia mensi
Quid pretio centum sigmata facta pari?
Cymbia miscende locus aurea servat Iaccho;
Servat ad innumeras aurea vasa dapes.
Et parili fulgent lancesque orbesque metallo:
Et gabatae, et mensis cetera digna suis.
Et phialae, pateraeque omnes, abacique supellex
Cantharus, et multa nobilis arte calix.
Totae etiam pelues, et grandia vasa lebetes,
Memnonias inter conspiciuntur opes.
His ornata bonis quamvis domus omnis abundet,
Cetera sunt ipsa nobiliora domo.
Muneribus certant populi: pensoque tributum
Extera longinquo regna ducesque ferunt.
Indica deductae percurrunt aequera classes,
Et reduces auri lecta metalla vehunt.
Hin rerum ubertas, et pleno copia cornu,
Nemo sitim ut possit, nemo timere famem.
Hinc fora mercatu locuplete frequentia, quicquid
Reris alibi totus parturit orbis, habent.
Turribus armantur muri vigilique perennes
Pluribus excubias agmine miles agit.
Omnia plena viris, armisque: at qualibus armis?
Qualibus, et quantis omnia plena viris?
Omnibus insignes auribus temine vestes,
Omnibus ostrino tincta colore chlamys.
Hic saga Sidonio plebeia lavantur aheno,
Hic tumet Assyria serva lacerna stria.
Hic quoscumque videt classis postrema ministros.
Nostra potest dominos terra putare suos.
Armiger auratas tercentum in limine peltas,
Aurea bis centum scuta satelles habet.
Et simili caput, et simili praecordia quisque
Et simili frontes, uraque, nube tegunt.
Et similes arcus, auroque micante sagittas,
Et simili vibrant aurea tela manu.
Stant habiles alibi bello plus mille quadrigae,
Plus alibi decies mille morantur equi.
Quid nemora, et vitreis viridaria pervia rivis
Citrea quid ramis pendula mala suis?
Quid, dubios, oculis placeant an naribus, hortes
Dum trahit huc odor, huc retrahit ora color?
Mira peregrinis ibi gratia floribus. Ardet
Perpetuis illic spica Cilissa rosis.
Fragrat Achaemenio tota area consita Costo,
Liliaque assidui copia Veris alit.
Si qua potest usquam species caelo aemula pingi,
Debuit hoc species picta fuisse modo.
Sed quid ego augusti spatia, et miracula Templi?
Substructique moror dicere saxa iugi?
Omnibus haec aliis memoranda fuere relictis,
Totaque in his solis penna terenda fuit.
Tectum augustum, ingens, centum est sublime columnis;
Quo nihil in toto pulchrius orbe viget.
Exteriora lapis, Parso de marmore, vestit,
Et Scythica reddit candidiora nive.
Singula saxa queunt totidem miracula dici;
Nam speciem magni singula montis habent.
Qui molem artifices potuere attollere tantam?
Aut satis esse operi quae valuere manus?
Aere rigent portae, quantas bis dena gigantum
Brachia moliri, vecte gemente, solent.
Laxa patent intus plus senis atria campis;
Pro totidem credas urbibus esse locum.
Cincta peristyliis sunt atria singula trinis;
Suspendit triplices subdita pila tholos.
Subtus, opes Regnis, et regibus admirandae,
Fabrica quas nullo viderat ulla loco.
Ara tenet medium; Cyprio quae fusa metallo
Surrigitur, moli vix satis una suae.
Nemo illam pecudum numeratis imbuit extis;
Sed lavat immenso prodigus amne cruor.
Vix Hecatomba locum sibi tota meretur in illa,
Mille boves illam, mille merentur oves.
Parcus et hic numerus. Nam tota armenta trahuntur,
Usque boum denae, et milia dena boum:
Milia quin etiam plus quam centena bidentum,
Sacrificas lassat caedua turba manus.
Vulgares hinc illa DEOS, plebemque Dearum
Despicit, et nulli supplicat ARA Iossi:
Sed patrio risu colit unum conscia numen:
Immolat huic tantos soli, adoletque, greges.
Non procul hac Ara, LABRUM, stagnantius undis
Tergora bissenum pressat abena BOUM:
Vasta MARIS species, maris occupat aemuli nomen;
Nec sibi re vacuum nomen id esse putat.
Nam cubitis illam ter denis circinat orbis
Aereus, immensis prodigiosus aquis.
Centum aliae circum Temesaeo pondere CONCHAE,
Vasaque centum aliis stant Ephyraea locis.
Cuique suus SACRIS viget in solennibus usus
Cuique suus patria lege statutus honos.
Hactenus ambages, templique suburbia, vobis
Qua licuit, penna non renuente, dedi.
At pars DELUBRI memoretur ut altera, non sunt
Parcite, nec calami iam, neque verba mihi.
Vestibulo in primo gemina stant mole COLUMNAE.
Arte pares ambae, materieque pares:
Aera recedentes solidant infusa medullas,
Aurea conspicuum lamina vestit opus.
Aurum est ima BASIS puro CAPUT eminet aura;
Aurea cum SPIRIS sunt ANAGLYPTA suis:
Perque TOROS aurum supraque infraque vagatur;
Inque STRIAS audax in fluit inque STRIGES:
Ipsae PAVIMENTI series distinguitur Auro;
Aurataeque meant per tabulata TRABES.
Et PARIES aurum est, aurum est cum cardine LUMEN;
Inclusaeque auro sunt radiante FORES.
Quaeque inibi donis cumulata perennibus ARA
Sentit odoratos ture calere focos;
Quaeque suas animant face candelabra LUCERNAS,
Quaeque vaporata fumat ACERRA prece;
Quaeque altos ibi VASA loci servantur in usus,
Divitis auri ingens omnia pondus habent.
Intima restat adhuc Templi DOMUS, abdita velo,
Plaenaque secreta relligione domus.
Certum ibi NUMEN inest, et maiestate verenda
Non passa est oculos illa subire meos.
Turba profana loco procul, et procul esse iubetur,
Ne pede caelestem calcet inerte larem.
Fas tamen e reliquo pretium dignoscere templo,
Magnus ut e paruo noscitur ungue leo.
Namque ubi VESTIBULUM fuluo nitet omne metallo,
Et calcata pari luce renidet HUMUS.
Quae species ADYTIS erit et penetralibus ipsis,
Hic, ubi praesentem tota habet aula DEUM?
Hic, ubi sacra latent Mosei faedera pacti;
Scriptaque divina bina TABELLA manu;
Hic, ubi, finitimis quondam pavor hostibus, ARCA?
(Nescio, quid magni nominis ARCA sonet.)
Fallor enim, aut nullo locus ille quiescet in auro.
Plus aliquid gemma, plus ADAMANTE volet,
Sed quid ago? aut ubi sum? Dum scribere MAGNA laboro,
Omnia sunt calamo facta MINORA meo.
EADEM Regina CANACE, cum Hierosolymis, curiose multa ingenioseque Salomoni proposuisset; is vero aenigmatum et quaestionum nodos ei omnes liquido distoluisset; raraeque sapientiae specimina mirifica dedisset: Regina velut miraculo attonita, quid in Salomone coram viderit audierit. que, ad absentes Regni fui proceres perscribit. Reg. 3. cap. 10. Paralip. 2. cap. 9. Salianus, anno 3047. nu. 6.
ADVENA vix Solymos nuper Regina pena.
Attigeram: et populo est littera missa meo:
Quae properante fuga fines ingressa Sabaeos,
Innumeras visae rettulit urbis opes.
Altera nunc proceres appellat Epistola nostros,
Quos penes est regni cura laborque mei.
Quaeritis, ecquis amor peregrinam suaserit oram
Tot maris, et terrae tot per, adire, vias?
Expedio. Iam Rubra diu per littora nobis
Didita Iessei fama Nepotis erat.
Grandia narrabat Sapientis acumina Regis,
Et bona, mortali vix capienda sinu.
Regnaque; prae regno laudabat opima Sabaeo;
Queis neque par Medus, par neque Persa foret.
Vix poterat sibi fama fidem tam mira mereri,
Addere, quae magnis maxima saepe solet.
Ergo oculis lustranda meis; coramque beati
Et regni, et Regis fama probanda fuit.
Fama probata fuit: vicitque probatio famam.
Vidimus auditis ter bona plura bonis.
Vidimus excelsa SOLOMONEM in sede locatum,
Et circumstantes, nomina magna, Duces.
Vincebat reliquos unus tamen ipse, minores
Vincit uti magno Cynthius igne faces!
Os oculosque DEO similis. Nota frontis amaenae,
Nescio quae, magnae Symbola mentis habet.
Hinc populos nutu facili terrasque coercet,
Hinc fera cordato pectore bella cavet,
Sceptra manus implent adamante corusca: pyropis
Degravat ornatum texta tiara caput.
Caesaries humeros tergumque refusa flagellat,
Lenis ubi motas ventilat aura comas.
Ipse relucenti trabeae vestitus amictu,
Divite gemmatam syrmate verrit humum.
Sed populo cum verba facit, Sapientia nostris
Viva suo terris creditur ore loqui.
Rursus ubi leges, et iura perennia condit,
Iustitiae partes optimus actor agit,
Forte duas nuper sciderat discordia matres,
Cum dubiae vindex viraque prolis erat.
Viraque se matrem magno clamore ferebat;
Et prolem illa sui iuris, et illa sui.
Lis agitata diu, nec teste probabilis villo,
Insolitam a solo Rege petebat opem.
Hic (dubium, iustusne prius, sapiensne, vocetur)
Arbiter aequus, ait, magnae ego litis ero.
Ferte citi ferrum, et stricta properate machara
In partes, pueri membra secare, duas.
Partem utrique suam matri date. Totus utrique
Quando nequit, medius detur utrique, puer
Iamque aderat ferrum. Conspecto femina ferro
Altera, non solito palluit ora modo.
Et, per ego obtestor, mea viscera, parcite, clamat.
Vincor ab hac. Partem nolo ego, nolo, meam.
Auferat: integram sibi victrix aemula palmam,
Auferat: et prolem gaudeat esse suam.
Dixit: et effusis pia lumina proluis undis;
Iniectaque manus est remorata manu.
Ast alio longe stetit adversaria vultu;
Livida quo vultu stare noverca solet.
Sorte pars vincamus: ait, Pars utraque partens partem
Tollat; et e lacero corpore frusta legat.
Ipsaque mox nudo puerum admovet impia ferra
Et pavido segnem culpat in ense moram.
Horruit insanae Rex barbara vote Noverca,
Et fieri a vera posse parente negat.
Tu rediviva procul Medaea facesse. Tribunal
Talis ad hoc caussas non bene mater agis:
Huic sobolem concede suam; totamque merenti
Redde, ait. Indicium sola parentis habet.
Natura, non arte probat. Nam voce tacente.
Proditus affectu vera loquente parens.
Hanc ubi circumstans excepit concio vocem.
Mota repentinus per fora plauseus iit.
Mox et fama volat, regnumque vagata per omne
Nuntiat Assyriis Niliacisque plagis.
Inde suis proceres egressi finibus, unum.
advertunt aculos ad Solomona suos.
Hunc audire iuvat. Iuvat hoc didicisse Magistre
Prodere Memnoniae quod nequiere scholae.
Hoc sapiens ETHAN orante stupescit, et HEMAN;
Hoc patrios spernunt Bactra loquente MAGOS.
Nos quoque nostrates, Panchaea oracula, Mystas,
(Plus licet ipsi aliis se sapuisse putent,)
Caepimus audito SOLOMONE, nec esse disertos,
Nec veteri dignos voce putare sophos.
Nulla illum ambiguis fallunt aenigmata nodis,
Implicet insuetis Sphynx, licet, illa dolis,
Naturae depromis opes: calique rotatum
Callidus invente tramite, monstrat iter.
Quid praesaga velint mutatis ignibus Astra;
Quid varie surgens lumine Luna ferat:
Quid veniente dies, quid sole cadente, minetur,
Quae mala vibratum nubila fulmen agant;
Unde suas habeant ventorum murmura vires;
Cur Pelagire fluas incitet Aestus aquas:
Quas dumeta feras; quas aequora caerula phocas;
Quas liquida ignotas aura crearit Aues:
Quas nemus abstrusis in vallibus occulat herbas?
Quos medica suctos Thessalus arte coquat.
Denique quos Adamas, quos vivat laspis ad usus;
Quam vario Garamas splende at igne lapis:
Quosque armenta velint; quosque arua nitentia cultus.
Consita felici ques velit Arbor humo:
Civiles qua iura domos; qua iura gubernent
Armata rigidos cum legione duces,
Omnia (quid longa nequicqua ambage fatigor?)
Omnia, qua nusquam docta fuere, docet.
Noster erat dubitare labor. Que quisque rogasset.
Paene soluta prius, quam dubitasset, erant.
Haec alii dum quisque rogant, humilesque latentis
Naturae gaudent arte aperire vias:
Regis adhuc alio victrix sapientia nodo
Vel tentanda mihi, vel superanda, fuit.
Sciscitor; unde suas hac mundi machina caussas.
Unde suas nostra mentis orige trahat?
Quas animus capiat, morituro corpore, sedes?
Quas ibi delicias inter, opesque colat?
Qualibus Astra DEIS, quantisque insessa, premantur?
Quas scelerum paenas impia turba luat?
Haec ego finieram nondum omnia quaerere, imaque
Omnia quaerenti clara fuere mihi.
Ille rudes mundi primosque recensuit annos,
Et nascentis adhuc orbis inane chaos.
Monstravitque DEUM; Verbo cum iussit ab une
Hoc totum immensae surgere molis opus.
Iussit: et ex Nihilo tellus generata pependit:
Et mare cognatis mobile fluxit aquis.
Ex nihilo Caelum mirando prodiit ortu,
Atque habuit cunas Luna ibi, Solque suas.
Quin etiam aetherias Nihili: de carcere Mentes
Perpetuos aevi iussit habere dies.
Iussit, et ex nihilo pars prodiit altera nostri,
Altera de molli prodiit hausta luto.
Haec generis magni Cunabula. Talibus orti.
Cur tumidi vana nobilitate sumus?
Excidit ingratis Opifex: vivumque perosi
Numen, ad exanimes vertimus ora DEOS.
Quosque polo virtus succedere iusserat, ultro
Per scelus in Stygios mergimur usque lacus.
Mergimur. Heu, quantas ibi gens dabit improba poenas?
Vivet ibi aeternos inter humat a rogos.
Sed sua quos pietas super evehet aethera, vivent,
Vivent delicias inter, et inter opes.
Talia cum Regis Saepientia proderet, haesit
Vox mihi, et attonito fugit ab are color.
Genua labant, tremuere pedes, animaeque meantis.
Vix aliquod lasso corpore mansit iter.
Ut redsere tamen modico post tempore Vires,
Aeque iterum sensus convaluere mei.
O' nimium, exclamo, nimiumque beata tuorum
Vota, quibus tali vivere Rege licet!
Tuque Deo dilecte! polus sua prodigus in quem
Munera tam largo sparsit opima penu.
Me quoque felices inter numerare quid obstet,
Cui licuit Regni discere iura tui?
Cui libare, mero manantem nectare, vocem?
Cui sapiente sacri pectoris imbre frui?
Te didici miranda DEI secreta magistro;
Te, quicquid cupii scire, docente scio.
Te duce mentitos, infamia numina, divos
Exsecror: et Veneres calce Iovesque preme.
Vae mihi! cur longa caligine caeca, nefandos
Implevi toties iure nocente focos.
Erra! um nimis est. Dolet, hunc tam sero reperti
Auditumque boni tramitis esse ducem.
Iam tamen hunc, vel sero, sequar: verumque Tonantis
Numen, inoffensa relligione, colam.
Haec ego dicebam Selomons, et plura: sedistis
Optarem ad proceres scribere plura meos.
At, modo quod nequeo, spatiis agere, irrita, tantis,
Illud, ubi vobis olim ego reddar, agam.
BETHULIAM Iudaeae urbem, obsidio cinctam, et aquatione prohibitam, cives, quinto post die, ni suppetiae ferrentur, dedere decreverant. Iuditha Merari filia, reprehenso civium decreto, facinus virile aggreditur; fugamque ad Assyrios simulat. Apud quos gratiosa, quarto die Holofernum, hostium ducem, obtruncat; castrisque Aslyrios exuit: Prima feminarum obsidionali donanda. Ea super re, ad Ioachimum, per id tempus Hierosolymae Pontificem, et de summa re sollicitum, ipsa modeste perscribit. Lib. Iudith. c. 8. et seqq. Salian. anno mundi 3346.
QUAE tibi cumque per hanc, non exspectatas tabellam
De nostro properat fama referre statu.
Illa scies, animo quamvis incepta virili.
Esse puellari tota peracta manu.
Ipsa ego, quae vixdum patrata a caede revertor,
Telaque adhuc hauste sparsa cruore gero,
Ipsa rei seriem calamo trepida ante retexam,
Certior auditae stragis ut esse queas.
Tu maculata rubris qua squallet epistola guttis,
Relliquias fusi sanguinis esse puta.
Si porro, et quae sim, patriamque genusque requires,
Scriptaque sit quali littera nostra loco;
MERARIS illa ego sum, rapti post fata mariti,
Autumnis viduo iam tribus usa toro.
Patria quam genuit Bethulia, maenibus altis
Ardua, et aerii culmine fulta iugi.
Hoc sibi tuta situ poterant ea valla videri,
Assyrio tutum si quid ab hoste foret.
Quem tamen ille locum 3 quam tutam crederet urbem,
Cum trepidare sui crederet astra metu?
Ecce Semiramio Babylonius agmine Praede
Irruerat fines nuper ad usque meos:
Iamque suis fossae et moenia cinxerat armis,
Claudebatque omnes obsidione vias.
Civibus una meis restabat aquatio. Largi
Non procul a muro frigora fontis erant.
Praestitit obsessis liquor hic solacia, donec
Abdita fontanis vena meabat aquis.
Post ubi et ista suas male praedidit hostibus undas
Desitus arenti fugit ab ore latex.
Inde hominum pecudumque laber. Defecta labare
Omnia: nec diram viscera ferre sitim.
Ubera cum querulus vagitu posceret infans,
Repperit agnatos lacte carere sinus.
Et lacrimas oculi, caussae quas mille iubebant,
Fundere cum vellent, non habuere suas.
Haerebant sicco praemortua verba palato,
Et saepe in mediis diriguere labris.
Ergo animos, cogente siti, gladiosque globati
Sumimus, armata fontem aperire manu:
Irrita caepta. Feris obstat Babylonius armis
Miles, et a patria nos fugat hostis aqua:
Praelia miscentur lymphaeque haemina cupitae
Empta ter effusa sanguinis imbre fuit.
Hoc plebs icta malo, rebus dissidere; seque
Flebilis Assyrio subdere velle iugo.
Quinta ubi defesso Hyperionis aura iugales
Viderit, et quintam luna reducta facem,
Tum nisi mutatis steterit Bethulia rebus,
Accelerentque novam castra Tonantis opem,
Admittatur, ait, portisque receptus apertis
Quaeque volet victor, quaeque lubebit, agat.
Vox tam dira meas ubi primum contigit aures.
Prorupi vidua flens, in aperta, domo.
Et facinus tam triste mei conciscere cives,
Parcite, clamavi, parcite velle nefas.
Quin potius geminate preces; surdosque querelis
Grandibus, et planctu sollicitate polos.
Quod bifido stravit tot quondam mellia telo
Numen, et haec poterit vertere castra sola.
Vix ea cum tactto caepere calescere motu
Pectora, et insueto feruere membra foco.
Esse DEUM sensi. DEUS est; quid longa moraemur?
Hoc duce, bellatrix esse, puellae, volo.
Promite tela viri. Date non mihi pila, nec arcus;
Praegravis est humeris vestrae pharetrae meis.
Arma mea, armillae; mea tela potentia, mitrae;
Florida Sidonia sit mea vestis acu.
Annulus in digitis, clypei septem plicis instar,
Et cerussa mihi, cassidis instar erit.
Thoracem poterunt pensare monilia: Flavae
Pro galea poterunt esse comante comae.
His furor, his rabies Babylonia concidet hastis.
Nesciet, hos enses esse; fuisse, sciet.
Sic ego. Mox pictam Phrygio subtemine pallam,
Quam dederat nuptae primae inventae, peto.
Inde laboratis, multoque rigentibus auro
Cingor, et immen siem per sola Syrma trahe.
Tum madidos myrrha studeo fucare capillos,
Ambrosioque omnes tingore rore sinus.
Et digitos omnes ardentibus urere gemmis,
Festaque in insuetum ponere serta caput.
Vos tamen o Superi, vosque aurea sidera testor,
Nullius infelix haec mihi suadet amor.
Sed patriae me cuna meae, caelique supremum
Numen, ad haec rerum tendere caepta iubet.
Ergo age. Luna suum iam paene pereger at orbem,
Et refugo instantem viderat ore diem:
Egredior portis. Sequitur vestigia nutrix,
Impositumque humeris conscia portat onus.
Quas ubi conspexit primae e statione satelles.
Inicit audaces praedam in utramque manus.
Deductamque vias per, et agmina Martia, certat
Sestere supremo munus inerme duci.
Ille quidem solio tum forte reclinis in alto.
Circumstante procul milite, iura dabat.
Regia pendebant Tyrio conopea texto;
Multus iis adamas, multa smaragdus erat.
Velabant aulaea locum: stratamque tegebant
Arte laborato vellere Seres humum.
Torua viro facies, et frons horrenda: superbis
Ora superciliis ebria, verba minis.
Nos tamen ut vidit (licet hoc impuni fateri)
Nullus ei tote mansit in ore tumor.
Sed placidus, nomen, generisque domusque rogavit
Stemma; meae fuerit quae mihi caussa fugae.
Caussa mihi, dixi, magnae male conscia culpae
Patria, et offensi Numinis ira suit.
Namque lues urbem, caelo ulciscente, flagellat;
Excidiique minas feminae virque vident.
Semianimes vix arma ferunt: rabidamque queruntur
Impatiente mora torrida labra sitim.
Quinque dies aegre, totidemque resistere noctes.
Tantale poterunt viscera sicca fami.
Sponte sua tunc tela cadent; ultroque supinas
Assyriis tendent, debita turba, manus.
Quae mihi nota forent cum certis omnia signis,
Deserus patrios, pulsa timore, lares:
Et tua me furtim supplex in castra recepi;
Nusquam alibi vitae spes mihi maior erat.
Non tulit orantem subtexere plura: sed ultro,
Quicquid aves rerum poscere, dixit, habe.
Nec tantu, quae poscis, habe: sed quanta clientum
Audeat hic nemo poscere, dixit, habe.
Inde levavit humo: suaque in cimelia ductam
Assyrias inter degere iussit opes.
Quasque ministrabant ipsi sua prandia, totas
Ad mea praecepit prandia ferre dapes.
Has, Holoferne, tamen dixi, has mihi mittere parce:
Ad stomachum faciet vilior esca meum,
Provida discesse. Satis haec annona, canistro
Huc portata meo, quinque diebus erit.
Nec metus ulterior. Nam sexta auror a priusquam
Venerit, omne meum perficietur opus.
Una, precor, fiat mihi copia: Numen ut extra
Castra meum, patrio libera more, colam.
Mos erit, ut noctu iam iamque cadentibus Astris.
Ante preces, viva membra lavemus aqua.
Fons viva salit uber aqua; largeque refusus
Proxima nativo subluit arua gelu.
Huc mihi cursus erit. Votis ibi rite per actis
Converso repetam castra relicta gradu.
Hoc quoque, dixit, habe. Te nemo moretur euntem;
Obiciatve ullam, te redeunte, moram.
His ego promissis, impune per omnia noctu
Caestra, per excubias, armae, virasque vagor.
Sic mihi prima dies abiit, sic proxima primae;
Sic mihi sors etiam tertia noctis iit.
Miles itu erebro redituque assuetus, opertas
Ad mea certabat pandere vota fores.
Quartus ubi clauso succedere vesper olympo
Ignea Phaebeis sidera iussit equis,
Cena struebatur regali splendida luxu:
Accubuere meri, mascula turma, duces.
Meraris una viros inter dum iussa recumbo,
Hei, quis erat, tales inter adesse, rubor?
Sed rubor hic iusto patriae concessit amori;
Possem ego ut hac cives arte iuvare meos.
Post quam prima fames epulis exempta secundas
Appetiit sumptu luxuriante dapes:
Ampla coronato vacuantur cymbia Eacho,
Et madet effuso mensa, natatque, mero.
Ipse alios cyathis superare capacibus omnes
Ductor, et epoto se sepelire cade:
Donec ab offusa caligine tecta lababant,
Monstrabatque faces una lucerna duas.
Surgitur. Officium nutantia genia recusant,
Et truncum ignavi destituere pedes.
Mens iacet: appotae titubant emortua linguae
Murmura: cognatum vita cadaver habet.
Ergo ministerio properant subeunte clientes
Ebria composito membra locare toro.
Post, et ego ipsa sequor; pavide secura pudoris:
(Nam mihi non dubio pro vade numen erat.)
Ingredior; clausoque DEUM venerata cubili,
Ad mea consilium caepta, manumque paro.
Ecce tibi! rauco resonantes gutture rhonchos
Accipio, et madida vina regestae gula.
Leniter adrepo. Video inter stragula vastum
Corpus, et effusa pinguia colla iuba.
Cetera lustro oculis. Insignis acinace Mede
Stare sub imposito visae Columna tholo,
Corripio ferrum, et vaginae interritae soluo:
(Nulla alias fuerat tacta machaerae mihi.)
Tum laevae complexae iubam: novae miles, in hoste
Experior dextrae, non mea telae, manu.
Cervicemque ferox repetite vulnere pulso,
Totaque dirupto gutture colla seco.
Exiliit sanguis torrente citatior; atroque
Obruit infelix amne cubile cruor.
Mox caput aevulsum, perae metuente recondo;
Et spolia e thaelamo, quae placuere, lego:
Tempus erat, lacitis quo iam iam languida bigis
Soluere nocturnos lunae parabat equos:
Egredior castris ex more; ducisque reuvulsum
Asporto pera dissimulante caput.
Inde per anfractus, perque aviae, et inviae, tutum
Moenia ad obsessae molior urbis iter:
Et portis vicinae meis, Aperite (quid obstat?)
Murmure submisso, dixi, aperite fores.
Continuo valva bipatente repagula soluunt,
Acceptamque intro me famulamque trahunt.
Tum, quam quisque potest mihi proximus, instat et urget.
Quaque redux portem sata, referre iubet.
Ordior: et clarae seriem omnem voce retexens
Exhibeo pugnae parta trophaea meae.
En caput! immani caput a cervice recisum:
Ingluvie longa pingue, madensque mero
Nunc atra sanie, taboque informe fluente:
Et foedum aspectu, et sanguine turpe suo.
Morte natant oculi, tristaque a necte laborant.
Lethaeoque rigent orae in honora gelu.
Toruae tamen facies, etiamnum assueta, minatur;
Sed magnum esse suas sentit inane minas.
Hic Holoferneus, hic est, stolido qui sidera fasus
Presserat, et pavidi iam timor orbis erat.
Heu quanta infelix spe decidit? Ipse peremptum
Ense suo, et nostrae se videt esse manu.
Extimuit primum, gressuque pavente refugit,
Torvum ubi conspexit virque puerque caput.
Non aliter, vecta quam si deprensus an urbe
Viva Semiramii cerneret orae Ducis.
Macte animis, cives: Habet hoc; ne cedite; vester
Non aliud, quam quod cernitis, Hostis habet.
Caussa timoris abest; propius succedite. et ultre
Toruae per admotas ora probare faces.
Tum cedente metis; clamor sublatus; et omnis
In nova mutatus gaudia planctus iit.
Vicimus, unanimes conclamant, vicimus hostem,
Et domino terimus iam Babylonae gradu.
Hoc Holofernus habet. Qum arma capessimus? Arma,
Arma citi iuvenes; arma date, arma, viri.
Dum trepidant hostes ignari, castra petamus;
Territa ner sensu. nec duce, castra valent.
Mox truncu ex altis suspendunt maenibus hostem,
Ut socium viso terreat ore gregem.
Inde, velut catulis tigris furit incita raptis,
Impete non alio vulgus in arma ruit.
Iamque propinquabant inimicis agmina castris:
Senserunt vigiles armae venire canes;
Fit fremitus; non arma viri; non signa manipli;
Non novere suos ebria turba duces,
E media surgunt alii vertigine somni;
Pars nuda iniecta corpora pelle tegunt.
Ait alii curso trepido ad praetoria rapti.
Quid fieri iubeat ductor, agique, rogant.
Vox ibi nulla. Modis iterum gravioribus instant,
Exercentque fores; vox ibi nulla tamen.
Vi demum fecere viam: mediumque tyranne
Intulerant cautos in penetrale pedes.
Ecce! pavimentum sanie sparsum omne recenti;
Et non ambiguae conscia caedis humus!
Terruit infelix conspecti sanguinis omen:
Et petoratori signa madentis erant.
Intima rimantur; veloque sub inde reducto.
Inveniunt trunci corpus inane ducis.
Tum vero exangues, animisque cadentibus, omnes
Femineo clamant castra perisse dolo.
Mox fuga proiectis quacumque capessitur armis,
Optima sunt agiles tela cuique pedes.
Nos sequimur, iaculisque aversum sternimus agmen,
Sternit ut alipedem Cressa sagitta gregem.
Perfugium nusquam ullus habet; Babylonaque Saluus,
Unde tot exterant milia, nemo redit.
Fac tamen, ut redeat de tot modo milibus unus;
Paruum operae pretium de Babylone feret.
Nempe suo poterit tot milia dicere Regi
Caesa puellari disperiisse manu.
Nuntius o utinam tali de strage supersit!
Facta minor strages, ni superesset, erat.
HESTERA, (aliis etiam EDISSA) cum ex Mardochaeo, patruo suo, rescisset, quam Iudaeis pestem Amanus pararet; Regi, ad epulum invitato, supplex, suam suorumque mortem deprecatur. Rex audita rei atrocitate, hactenus excanduit; ut Amanum, sceleris architectum, in Crucem, quam ille Mardochaeo iam fixerat, agi continuo iusserit: et Mardochaeum summis honoribus extulerit. Hunc rei laetissimae successum Regina patruo suo in speranti per litteras aperit. Lib. Hest. a cap. 3. ad. sin. Salian, ann. mundi 3 601.
MITTERE quam patri debet sua Nata salutem,
Hanc mea fert PATRVO missa tabella meo.
Nam Patruum quamvis mihi ter natura creavit,
Te tamen et patrem credere iussit amor.
Non capitis regale mei diadema, nec illud.
Quod mea tot gemmis colla monile gravat,
Nec tituli efficient, (quos nonnisi territa sumpsi)
Quin te ego Nata meo pro Genitore colam.
Hoctibi nomen erit. Volo, dum Regina vocabor,
Non nisi Reginae Tu vocitere pater.
Clausa quod haec Tyrio tibi littera mittitur ostro,
Scriptaeque non solito more, tabella rubet.
Ne mirare, pater, Dedit hunc res ipsae colorent:
Non scribenda aliis laeta fuere notis.
Sed, quam laeta tibi ferat hic color, accipe. Pandae
Qualia sint, et quo quaeque peracta mode.
Cum faceret longos tua nuper Epistola questus;
Innumeris inerat facta litura locis.
REbar ego a lacrimis illam esse cadentibus orta:
Caussa gravis, quare sic ego rebar, erat.
Nam tragicam populi miserando carmine clade
Visus eras oculos ante locare meos.
Iam prope undatas iugules incumbere sicas,
Sanguine iam sparsas tamque madere manus.
Quodque magis doluit, tibi iam prope iamque parata
Immanem in mediis aedibus esse crucem.
Me miseram dixi; quid agam? Quas rebus in arctis
Suppetias patri, quas populoque feram?
Sae ius enim furit hostis: et undique, et undique nostram
Antevolat praeceps, ni properamus, opem.
Parua morae est ferroque senex, iuvenesque, puerque,
Et cum sol licita matre puella cadet.
Ergone cras oculis, ego cras trabe pendulis ab altae
Cogar inulta meum Nata videre patrem?
Et siccis audire genis, ululantiae mille
Agmina, millenis interiturae modis?
Ne videamus, opem citi, opem, properamus. At illam,
O superi! qualem ferre volemus opem.
Vos potius, vos ferre decet. Pueri ite, senesque,
Ite viri, ite, pias ingeminate preces.
Ipsa meis ego, quodquod erunt, comitata puellis
Tres sine rore dies, tres sine pane traham.
Astra utam facient. Vim nos faciamus et Astris.
Auxilium nullo in praeside maius erit.
Hac effata, genas lacrima subeunte rigavi,
Tresque DEUM noctes, tresque precata dies.
Tum luctu posito; Conchilia rursus, et aurum
Induor, et fuce serta molesta suo.
Sic iter ad Regem, non accersita capesso.
(Exitii plenum magni iter illud erat.
Inter Achamenias lex una gravissima leges
Scribitur, incaeptis non satis aequa meis.
Regis ab accessu procul illa facessere, quisquis,
Non accersitus tentet adire, iubet.
Quem violata reum lex noverit, ille trecentas
Oppetit exemplo, lege iubente neces,
Una potest legi res intercedere; tacto
Aurea si iubeat parcere virga reo.
Hac ubi lege mihi tentanda palatia sensi,
Sum tacito, fateor, femina tacta metu.
Sed vicere metum maiora pericula: vicit
Sanguinis Isacii non peregrinus amor.
Attigeram iam paene fores; perque ipsa parabam
Limina non tusso lenta subire gradu;
Cum procul adverso me respicit ore Tyrannus:
Heu mihi! quam toruae nubila frontis erant?
Ardebant oculi, stammamque iramque vomebant
Seque latens rupto prodidit igne furor.
Mi subitum per et ora gelu, per et ossa cucurrit
Atque animo fugit deficiente color.
Mortua iam fueram, vel uts moritura lababam,
Per famulas ab humo vix relevanda manus.
Ast ubi semianimam solio rex vidit ab alto
Pallidior buxo protinus ipse fuit.
Mutatusque animi cecidit furor; ira resedit:
Promicuit blando multus ab ore favor.
Tactaque porrecta sunt membra labantia virga,
Haec liquidam vitae spem mihi signa dabant.
Erigor, atque animo media de morte recepto,
Ad latus, a primo proxima Regeo locor.
Foscere tu iubeor: nullamque habitura repulsam.
Dimidium regni si peteretur, eram.
Da veniam, dixi; iubeor quod poscere, poscam.
Crastina cum medium fecerit hora diem:
Si tamen, assumpto dignaberis hospes Amano.
Non gravis ad nostras mane venire dapes.
Annuit; et, iuncto veniam hoc, ait, hospes amico:
Ille meis quadrat moribus, ille tuis.
Altera lux aderat: tamque in staurasse vocabat
Ad stata convivas prandia mensa duos.
Advenere pares. Sed rege beatior ipso,
Appositus Regi qui comes ibat, erat.
Ille triumphanti similis, mea fercula soli.
Iactarat, socio rege, patere sibi.
Discubuere toris, fulgente rubentibus ostro;
Adstitit ad dominos turba ministra pedes.
Pressa laborabat regali mensa culina;
Factaque deliciis est gula fessa suis.
Ora peregrinos mirari visa sapores,
Sumptaque de nostra quaeque probare manu.
Post, ubi fecundo mensae caluere Lyaeo,
Et posita ex hortis poma fuere meis.
Hesternae concepta iubet sibi vota diei,
Dilaetasque diu Rex aperire preces:
Quicquid erit pete; habebis, ait: nullamque repulsam
(Vota licet fuerint grandia) vota ferent.
Nil moror; et passis ad regem cernua palmis,
Implevi geminos imbre ruente sinus.
Altaque vix motis iterans suspiria labris,
Quae mea sint, dixi, prodere vota iubes.
Prodam ego. Non Regni me vexat avar appetendi
Ambitio. Dono capta minore trahor.
Imperii partire tui diademata, si quem.
Praemia vis meritis digna referre suis.
Vita mihi donatae tuo si munere constet,
Quolibet id maius munere munus erit.
Parce animam hanc, (siquae precibus fit gratiae nostris)
Hostibus hanc animam dedere parce meis.
Haec mihi dona peto. Quae si concedere differs.
Cras ego sum miseres interitura modis.
Nam devota neci vagor hostis: meque meosque
Destinat insontes una ferire dies.
Nec procul illa dies; iam tamque propinquat: et hosti
Tarda, licet properent omnia, tarda mora est.
Finieram lacrimis. Rex incipit. Ergone quisquam
Haec impune sibi tanta licere putet?
Testor, ait, superos; luet hoc, luet, improbus. Ede
Tu modo, et ille hostis quis sit, et unde, doce.
Excipio. Macedum scelus ille ab origine, Persas
Sanguine commaculat degenerante tuos;
Moribus immanis. Vin' clarius omnia? Terris
Invisum et superis nomen AMANUS habet.
Ergone AMANUS? ait. Simul indignantia gliscunt
Lumina et abrupto verba stetere sons.
Ipse fremens, epulis cyathisque recedit omissis,
Pomiferumque subit, non procul inde, nemus.
Dumque ibi metitur dubio viridaria passu,
Conclusaque sua culta vireta manus.
Conscius e strato se tollit Amanus eburno,
(Pallida nulla olim cera perinde fuit.)
Et capiti metuens mala iam properantia, pronus
Applicat ad nostros ares genasque toros.
Votaque ibi Lacrimans effundit inania. nam quas
Anxius effudit, distulit aura preces.
Ecce suis inopinus adest Rex hospes ab hortis,
Plena ferens odiis pectora, plena minis.
Conspectumque procul, procul aversatus Amanum,
Perpetuum ex oculis iussis abesse suis.
Ite citi, infausta suffigite in arbore, dixit,
Pendulo ubi furuas corpore pascat aves.
Vix ea finierat; iamque insultare satelles
Plurimus, inque reas indere vincla manus.
Avulsoque toris, flentique et multa precanti
Obnubit miserum taenia furva caput.
Dein, tragico longe per compita publica ludo,
Raptatum ante suam destituere domum.
Trabs ibi funestam procerae tetenderat Umbram,
Quam scelus ille tuam, iusserat esse crucem.
Nunc Versas dolet esse Vices, dum celsus ab illo
Stipite carnifices ipse saginat aves.
Interiit cum stirpe parens: scelerumque ministri
Quam tibi nexuerant, opperiere necem.
Pignora dena patri fuerant: haec omnia circum
Stipitibus pendent fixa trophaea decem.
Iam domus ipsa mihi, mihi iam donata tyranni
Praedia; mi totae tam famulantur opes,
Ergo tui Ut redeant ad gaudia desit a cives.
Et trepidet nullo femina virque metu:
Tu succede loco: quemque hostis AMANUS habebat
Hunc, pater, a primo Rege secundus habem.
VI ARGUMENTUM.
ANTIOCHUS, scelere, quam cognomento, Nobilior; dum in Machabaeos diu, belluae ritu, nequicquam saeviisset; incredibili sex iuvenum fortitudine victus, ut palmam de septimo reportaret, impense laboravit. Ea de te Matrem, magni animi feminam, tentavit; ut ipsa, filio, natu minimo, auctor fieret, imperata facien di. At heroina, quasi morem Tyranno gestura, adolescentulum ad spernendas Antiochi minas, mortemque cum fratribus fortiter oppetendam, hortatur. Habitum duorum colloquium, placuit in modum epistolae conformare. 2. Machab. 7. Vide Ioseph. Serrar. Sal. an. mundi. 3887.
QUAe modo fecundas ibam inter honora parentes;
Iam mihi septenas visa Videre nurus,
Crescentumque senex seriem numerare nepotum,
Agminaque effaeto blaesa fovere sinu;
Orba repente vocor. Quid enim, sine prole, vocari
Nunc aliud, species quam Niobaea, queam?
Sum NIOBE, sum, Vera nimis. Sipyleia quondam
Altera, uraiorum fabula mater erat.
DELIUS illi Uni, septem uni Delia natos,
Ille suis Iaculis sustulit, ista suis.
Sustulit ANTIOCHUS senos mihi. Delia plus quam
Ille mihi, et plus quam Delius ille fuit.
Septima vivit adhuc, natuque novissima, proles:
Quam solam ex omni vivere prole sinit.
Sed qua lege sinit? Miserum te, vivere lege
Si cupis hac, fratres qua cupiere mori!
Cernis ut impatiens, promissum a Rege favorem
Iusserit, in magnam PRIMUS abire crucem?
Porrigit ipse libens, linguamque cutimque, manusque
Et bona truncandos ob meliora pedes.
Ultimus Athletae labor, in sartagine. Cernis,
Quantum ibi sudet, Uti sidera Tostus emat.
Proximus huic annis, animoque simillimus heros
Omnia, quae tulerat frater, et ipse tulit.
Cetera turba duos imitantur. In omnibus idem
Ardor, et a PRIMO degenerare, pudor.
Nemo pedes refugit pendenti subdere ferro,
Nemo manus, nemo brachiae, nemo caput.
Stridentes animis rident ingentibus Ollas;
Feruidaque Undantes inter ahena rogos.
Expavit Sartago Viros: quemque ipsa timebat,
Mirate est, illos non timuisse, focum.
Flamma, Triumphus erat. Rex agmine Victus inermi,
Erubuit vires vi caruisse suas.
Quid modo restat? ait: Validos lassavimus ignes;
Redditus est paenis tortor et ensis hebes:
Vulnera vulneribus crevere omnemque cruentus,
Quacumque ingredimur, lubricat imber humum.
Suppliciis absumpta dies, Nihil egimus: Irat,
(Pro pudor!) eneruat caesa iuventa meas.
Ergo manus dabimus? neruisque rebelle, feremus
A nostris subigi non potuisse, genus?
Vi subigi nequeat: Super abitur arte. Sed artis
Certa magistra meae non nisi Mater erit.
Ite aliqui,matremque citi mihi sistite, Sistor.
Quotque mihi superent pignora viva, rogor.
Restat adhuc, dixi, de septem fratribus unus.
Interiit flammis cetera turba tuis.
Huic quoque tu manuum, dic, summa, pedumque secentur:
Ipse manus totas offeret, ipse pedes.
Cetera feruenti, die, membra coquantur aheno,
Cetera continuo membra coquenda dabit.
Nam licet ipse aliis aetate sit omnibus impar;
Omnibus ille animo se putat esse parem.
Me quoque iunge meis. Erit hic quoque lingua, pedesque:
Et mihi erunt, iubeas quas resecare, manus.
Adde faces, ollasque super. Quas spernere Nati.
Tot potuere met, Mater amare potest.
Sic ego. Sic contra, simulata fronte Tyrannus:
Nec tibi, nec proli flamma timenda tuae est.
Maternae soboles volo vivat ut una senectae:
Plus ea, quam septem si numerentur, erit.
Illi ego divitias, et lati praedia fundi
Largiar, et quales patria nescit opes.
Illa Palatinos insignior inter amicos
Antiochi felix audiet esse Cliens,
Sic ego perpetuos, quibus Utimur, aetheris ignes
Testor: abest pactis perfida lingua meis.
Tu modo, si quondam tua sunt tibi pignera curae,
Hoc unum (et certe parua precamur) age;
Obsequium suade iuveni: fac, iussa facessat;
Quaeque omnes faciunt, ne facere ipse neget.
Non ego proceras, iubeo, radicitus ornos
Eruat; aut pardos ille, tigresque domet.
(Res tamen et tantas, hac si mercede, tuberem;
Tanto etiam merces digna labore foret.)
Quod iubeo, factu, vel te, grave, iudice, non est.
Quippe, fame, iubeo, ne crucietur, EDAT.
Quid, si Virus edat? lubeo, quae fercula, nostras
Inter lautitias: prima putantur, EDAT.
Hoc satis. I felix, Iuvenemque induce; parato
Mandere ne iussas abnuat ore dapes.
Nate, quid expectas? Ego te huc inducere, Mater?
O' vere exitio facta noverca tuo.
Quin prius et tellus patula mihi fauce dehiscat;
Inque meum recidant fulmina mille caput.
Quam tibi prodendi patrii. sim Numinis auctor.
Aut Vetitos iubeam tangere lege cibos.
Nam Syrium, fac, multa tibi fac, magna Tyrannum
Praemia munifica solvere velle manu:
Fac, Promittat opes, quantas Vix possidet ipse,
Deque sua partem cedere sorte Velit:
Tu vili mercede DEUM? tu sidera, vendes;
(Vilis erat certe fratribus illae tuis.)
Tu fragilem ut serues morituro in corpore Vitam,
Perpetua Vitae sorte carere voles?
Tu modicis tradas ne membra caduca favillis,
Membra dabis Stygiis nen moritura focis.
Denique, ut Antiochi (quantum hoc?) numeris amicus,
Vin', tuus Ut te hostem clamitet esse DEUS?
Hoc, scio te, scio, Velle nequis. Spem noster manem
De me, deque mea prolem Tyrannus alit.
Iam fratres monuere tui. Quibus omnibus Unus
Tu, quamvis cupias degener esse, nequis.
Idem sanguis inest; et lacte rigatus es illo,
Ubera quod labris nostra dedere tuis.
Inde graves uteri per ego partusque labores;
Et per quaeque tibi grata fuere, precor:
Aspice sidereis lucentes ignibus orbes,
Aspice, quas peragrat lunaque solque vias;
Illa tibi patria est; illuc iter. Omnia tressis
Cetera sunt; habeat, qui volet, ista sibi.
Tu caelum contentus habe. Sine curribus illuc,
Et nullis illuc, cum lubet, itur equis.
Ipse pedes etiam poscenti impende tyranno;
Est via per nullos illa terenda pedes.
Invenere viam fratres, nihil ambige, truncis
Artubus: et trames certior iste fuit.
I,sequere. Et certe, (Video dudum ipsa) sequeris:
Ultima pars pompae Vestrae, ego Mater, ero.
Finis Libri Secundi.