2 March 2004 Martin Tavakolian
TEI header added; typed text - structural taggin complete - no semantic tagging - Morpheus spell-check complete


page 7, image: s007

HEROIDUM EPISTOLAE. LIBER PRIMUS.

I. ARGUMENTUM.

ABELO, filio natu minori, identidem percontanti; quis, Orbe nascente, parentium status; quaequeve rerum omnium facies fuerit: Mater EVA, non sine lacrimis, rescribit: eique primos Caeli, terraequeve natales, ex nihilo: tum alteram Adami, de Limo, alteram sui ipsius de COSTA originem: ac postremo, amaenissimae VOLUPTATIS hortum; vitaeque ibi institutae felicitatem, verbis, quibus homini, exulique licuit, velut in umbra repraesentat. Liber Geneseos cap. 1. et 2. Cornelius a Lapide ibidem. Iacobus Salianus anno mundi 1. die 3. alii de opere sex dierum, etc.

EVA Mater, ABELO Filio. De VOLUPTATIS Horto.

EXule quae toties lacrimans a parte reguiris,
Dicere prae lacrimis, quae tamen ille nequit,


page 8, image: s008

Illa tibi calamo genitrix interprete pandam;
Pandere prae lacrimis si tamen ipsa queam.
Quaeris enim (et veniam potes huius, ABELE, mereri:
Noscere vis caussae non aliena tuae.)
Quaeris; amata mei Nemoris viridaria quare
Liquerim ego, Elysiae prima Colona plagae?
Quaeque loco facies? quaeque illic vita duobus!
Quaeque patri fuerint gaudia, quaeque mihi!
Haec audire placet. Quante maiore placerent
Iure, forent oculis haec ubi visa tuis?
Visa fuere meis. Sed quo mage visa fuere,
Hoc ea me video scribere posse minus.
Aggrediar narrare tamen. Qua parte licebit,
Tu valuisse tuas experiere preces.
Omnia torpebant informibus atra tenebris,
Nec species nostri, nec color, orbis erat.
Nec quadrupes cursu, nec praepete lassa volatu
Flectere praescriptum penna solebat iter.
Nam nec erat pontus, nec terra, nec astra: sed unu
Omnia complebat nocte silente chaos.
Rerum opifex aderat: Sed rerum copia nusquam
Unde repentinum fingere posset opus.
Quid faceret? Nihil, inquit adest. Nihil adsit, et arti
Se sua materies, artificique neget:
Ex nihilo prodibit opus: quod cudere nulla
Aemula tentabit posteritate manus.
Dixit; et e NIHILO terras eduxit et undas,
Aeriasque domos, stelliferosque globos.


page 9, image: s009

Mox nitidum Caeli mirata est machina Solem,
Pallentemque die nox abeunte facem.
Hic seges; hic gravidi maturo pondere rami
E patulo terrae prosiliere sinu.
Quadrupedes hic silva feras; hic arua iuvencos;
Hic stupet infrenes currere campus equos.
Hic sua securus salit inter pascua Cervus,
Hic placidas inter Bucula mugit oves.
Hic proprios armata trahit Testudo penates,
Labitur hic udo fulva Lacerta solo.
Ludere caeruleos Aqua sentit in aequore Pisces;
Plumigeras aer plaudere sentit Aues.
Iamque redundabant animalibus omnia: sed cui
Cetera parerent omnia, deerat Homo.
Deerat: et impatiens aliquod Natura volebat,
Ne qua parte foret manca, videre caput.
Forte aderat, lento mollique simillima limo,
Ad volucrem figuli massa parata rotam.
Sustulit inde rudem, madido cum puluere, glebam,
Et subitum Plastes fingere caepit opus.
Mollis in oblongum tenuatur imago cylin drum,
Et coit in teretem summa figura globum.
Huic sua Caesaries, naresque, auresque, genaeque,
Luminaque, et iunctis labra propinqua labris.
Additur his ceruix: Humero tenduntur utroque
Brachia; cum digitis utraque palma suis.
Adduntur medio lutea praecordia trunco;
Obserat ima cavus pectoris antra penus.
Iungitur et duplex duplici coxendice poples:


page 10, image: s010

Et duo, sustentent qui duo genua, pedes.
Intextis laterum firmantur mollia Costis:
Fictaque sunt simili cetera membra lute.
Haec Hominis poterat iam forma gemella vocari,
Praedita si motu forma, sonoque foret.
Non erat. Ergo levi simulacra iacentia flatu
Numen ab agnata surgere tussit humo.
Surrexere pedes. Stetit inclita machina; sursumque
Ardua ad aetherios sustulit ora lares.
Sensus inest oculis: calidis praecordia venis.
Pulsa vident; motu brachia; lingua sono.
Denique prodit Homo. Fabrica divinius illa
Ante nihil tellus viderat, unda nihil.
Tota putabatur iam mundi condita moles,
Ipseque res altas condere nolle faber,
Cum volucrem volucri, pecori pecus ire gemelli
Conspicit, et paribus se sociare pares.
Sola Hominis. forma video sine compare, formam,
Inquit: et haec operi debet adesse meo.
Eos cudenda statim est; nec ea, qua cetera nuper
Fecimus, arte. Novo res eget ista modo.
Inde igitur placitis dum solus inambulat aruis
Et maria, et terras hospes, et astra videt,
Et meditata feris imponit nomina; caepit
Lassa soporifera lumina nocte premi.
Nec mora, procumbit: viridique reclinis in herba
Somniat, ossa suo mota labare sinu.
Haud ludebat ea deceptor imagine somnus;
Conscius evulsi sed sopor ossis erat.


page 11, image: s011

Nam DEUS exempta sopito e corpore costa,
Opplerat vacuum carne recente latus.
Protinus ex illa prorepo ego femina costa,
Et video primum femina prima virum;
Virque sues caepit cognato in corpore vultus,
Inque viro vultus caepi ego nosse meos.
Inde pares laeto spatiamur in aequore; nusquam
Obice securos impediente gradus.
Nam nostra Elisii cessere in praedia campi,
Quae data pro prima dote fuere mihi.
Hic ego qualis eram? quas rerum prodiga tellus,
Quas natura mihi tota ferebat opes?
Non calamos centum mihi si manus una fatiget,
Unaque plus centum lasset arundo manus.
Suffictam. Vinci numerandis lingua fatetur.
Divitiiis prati, deliciisque, mei.
Ampla per Eoos protenditur area colles;
Area pomiferis undique septa iugis;
Lutea qua pulsis Aurora renascitur umbris
Exortumque videt conscia terra diem.
Intus opima patent rigui viridaria campi,
Omnia divina culta vireta manu.
Ipsa locum toto si quaerat in orbe VOLUPTAS,
Non alium toto malit in orbe locum.
Ver ibi perpetuis pubentia floribus arua,
Pingit, habentque suas omnia prata rosas.
Et viola tellus, thymbraque, thymoque, crocoque
Fragrat; et hoc totus gramine vernat ager.
Pars folio monstrat candentia lilia pando,


page 12, image: s012

Tegmine pars croceo, purpureoque rubet.
Angulus ingenuo praetexitur omnis Acantho,
Vicinumque omnis planta Amaranthon habet.
Quid memore celsas posito quin unce Cupressos?
Lignaque famosas inter odora Cedros?
Sunt ibi pampineis implexae frondibus Ulmi:
Et gravido gemmas palmite Vitis agit.
Regia laurus ibi est, et amas sua littora myrtus;
Adsitaque est Ceraso malus, oliva pyro.
Arborei longo dependent ordine faetus,
Atque opibus ramos poma Volema gravant.
Fertile ubique solu, et laeto nemus ubere, quicquid
Parturit, aut melest, aut bona mellis habet.
Omnibus una tamen procerior eminet arbos,
Quae foliis totam subter opacat humum.
Formaque confertim vitalibus aurea ramis,
Miro, nescio quo, tincta sapore, parit.
Felices nimium, quibus illa capessere fas est,
Et concessa suo condere poma sinu!
Aeternam gustata inbent durare inventam,
Corripiat fessos ne qua senecta pedes.
Nullum a morte malum; neque lenti taedia morbi,
Fortunaeque nihil triste timere sinunt.
Quis mihi nunc illa praestabit ab indole fructum?
Quis dabit o manibus poma negata meis?
Praetereo genus omne dapes. Inarata ferebant
Arua suas fruges, arbor inempta suas.
His inerant omnes, quos vellent ora, sapores;
Sedabantque datam quique, dabantque famem.


page 13, image: s013

Par oculos auresque meas mulcere voluptas,
Par alia sensum parte solebat odor.
Huc rapiebar, et huc dubio per singula voto:
Unus erat, visis abstinuisse, labor.
Ecce autem! in medios penetro dum libera campos,
In cava lunatus visitur antra locus!
Inde profunda sinus aperit, largeque reclusas
E vitreo tellus gurgite fundit aquas.
Excipit effusam vestita crepido liquorem,
Subiectoque fovet iussa caverna lacu.
Illa suis spatium rigat omne canalibus unda,
Et sacra facundo temperat arua gelu.
Hinc alii fontes; aioque diserta susurro,
Atque repercusso garrula ripa sono.
Innumerae circum pecudes innoxia carpunt
Pabula. Vicinum non timet agna lupum.
Non leporem latrare canes, ceruamque molossi;
Non solet in pastos ire leaena boves.
Sed facilem iungit concordia mutua gentem;
Et levat unanimem fluminis unda sitim.
Hac ego ter felix Regina vagabar in aula,
Omnisque imperio paruit aula meo.
Certabant placidae vestigia lambere tigres,
Et leo demissis subdere colla iubis.
Ad nutum volucres, et turba canora, vocatae,
Insedere meas, nec timuere manus.
Cum volui, venere grues, venere palumbes,
Venit ab ipse suis cygnus et anser aquis.
Cum mulcere modis libuit resonantibus aures,


page 14, image: s014

Fecit aedonios auribus aura modos.
Psittacon optabam nostro ore audire loquentem!
Audieram nostro psittacon ore loqui.
Votum erat, umbrosas aliqua percurrere valles!
Ad votum umbrosae copia vallis erat.
Qua placuit colles ascendere; copia collis;
Visere qua silvas, obvia silva fuit.
Spirabant Zephyri; dominaeque favere subenti
Certabant studiis ventus, et aura suis.
Et Soles aderant, sed nulli in Sole calores;
Et sine consueto florida bruma gelu.
Denique quicquid erat quod amari posset, habebam
Et procul aspectu, quicquid obesset, erat.
Intus ego interea fructu meliore fruebar,
Ambrosio totos perlita rore sinus.
Magna quies animi: mens imperterita: nusquam
Corporis ulla mei praelia; nulla Stygis.
Omnia parebant rationi; et faedere sancto
Hanc sua sunt unam membra secuta ducem.
At Ratio, duce tuta DEO, Rectum omne videbat,
Puraque caelestes suspiciebat opes.
Mille alias rerum species, et mille recordor
Gaudia: Sed foliis scribi ea mille volunt.
Plura rogare proin illis de rebus omitte,
Aut deerunt aures iam tibi, verba mihi.
Nam si plena voles totius commoda prati
Noscere, erunt oculis tota obeunda tuis.
Longe illis color est alius, cum visa probantur,
Paene nihil formae, dum memorantur, habent.


page 15, image: s015

II. ARGUMENTUM.

CAINUS, natu maior, fratre per invidiam obtruncato, parricidium suum parentes aliquamdiu celarat: mox male conscius, indicto sibi exilio profugit. ABELI manes interea matri per insomnia caedem prodidere. Qua liquido comperta, mater eiulans, cum filio paricida per litteras conqueritur. Eum deinde ad veniae spem, reditumque hortatur. Genes. cap. 4.

EVA, CAINO Filio. De ABELI caede.

EVA suo mittit, iam plus semel orba, CAINO
Haec procul a patrio verba legenda solo.
Ad scriptura locum fuerat; quo currere certo
Tramite quaesitum littera posset iter.
Nesciit EVA locum. Veniam dabis: Ipse parenti
Ignotam voluit filius esse fugam.
Nunc ubicumque lates, ibi te tua Mater avere
Et iubet, et, redeas sospes ut inde, vovet,
Sed quid ego hoc quondam mihi nomine blandior? Huius
Forte tibi MATRIS iam grave nomen erit.
Suspicer unde, rogas? Ego suspicer unde, fatebor.
Tume, utinam, falli suspicione sinas.


page 16, image: s016

Fratris enim fuerat dum nomen amabile fratri,
Maior apud natos gratia matris erat.
Verum ubi versa fidem rupit natura; meusque
Triste sui specimen fratris ABELUS habet;
Mater idem metuit. Facile esse alienus ab ipsa,
Qui potuit fratrem perdere, matre potest.
Pinge tuum facinus, quocumque colore: tuumque
Id mihi, periura voce, fuisse nega;
Esse tuum fuga muta probat; claroque nocentem
Murmure fraternus te facit esse cruor.
Assiduo cruor ille DEUM clamore; paternasque
Ille frequens aures flagitat, ille meas.
Nuper enim occiduas cum Sol properaret ad undas,
Tempore quo pastas nox revocabat oves.
Sponte sua visae remeare ad septa bidentes;
Nemo sequi comitum, nemo praeire ducum.
Territa, quae, Superi! quae sunt haec omina! dixi;
Ipse suo custos a grege pastor abest.
Non solet hoc alias. Placidum pecus ipse reducit
Semper, et extremum providus agmen agit.
Caussae aliquid, quod mutet, erit. Fugit interea nox,
Et nova Sole venit cum redeunte dies.
Egredior; nulloque errans comitante, locorum
Per vicina diu, perque remota vagor.
Atque ibi plus decies lugubri Mater ABELUM
Arua per, et nemora, et pascua, voce voco.
Reddita plus decies querulis mihi vocibus Echo est;
Quemque ego quaesieram, quaesiit illa magis.


page 17, image: s017

Nullus ABELUS erat. Rursum nemora omnia tento;
Qui responderet, rursum ibi nullus erat.
Ergo domum inventa maerens sine prole revertor;
Quidque mea fiat nescia prole, queror.
Et suspecta quidem subeant vestigia cladis:
Abdita sed cladis caussa, modusque fuit.
Hic ego dum coeptis iterum premor anxia curis,
Altera subductum condidit umbra diem.
Sternor humi. At lacrimis defessa madentibus ora
Obruit infuso vincta sopore quies.
Mox facies mutata loci. Meus, ecce, repente
(Nescio quid metues fratris) ABELUS adest.
Lividus, et maesta deformis imagine; qualem
Ipse, sibi visam, nesciat esse suam.
Membra labant; fracto vacillant poplite gressus;
Detrectant aegri pondas inane pedes.
Vulnere non uno fissum caput omne fatiscit:
Deformatque frequens ora decora tumor.
Turgida suffusis rorantur lumina guttis;
Mixta natant binis unda cruorque genis.
Quis color! exclamo, quaeve haec tam barbara formae
Gratia! quis faciem turpat, et ora, cruor?
Me sine, perfundam quaesito vulnera succo:
Tubera materna da medicanda manu.
Ille nihil; Sed triste silens, expassa refugit.
Brachia; et oblatam respuit aeger opem.
Denique cum gemitu, Nihil hac, ait, arte mederis,
Sera parens; frater fortior arte fuit.


page 18, image: s018

Intulit ille gravi, quae conspicis, omnia clava;
Illa colorem oculis hunc dedit, illa genis.
Inde recens formae subiit mutatio, sanguis
Germanos rubuit cum meus ante pedes.
Haec summa. At caussam si forte, modumque requiris
Ista fuit caedis caussa, modusque mihi.
Sacra parabantur. veminas extruximus aras;
Institimusque ara quisque litare sua.
Ille manu parca graciles collegit aristas,
Imposuitque suo vilia dona foco.
Mens diversa mihi. urege de meliore bidentem
Immolo, et electi sanguinis exta lito.
Continuo sensere DEUM pars utraque, sacris
Haec procul esse suis; ista favere suis.
Vidi ego laetantes glomerare volumina fumos,
Perviaque erectas tendere in aestra faces;
Ille suas piceis umbrari nubibus aras;
Obscenasque supra ludere vidit aves.
Infremuit viso, spretaque CAINUS ab ara
Ad sua morosos retulit arua pedes.
Haec odii sementis erat: neque fratris ab illa
Tempore se dubiis prodidit ira notis.
Nec tamen inde metus. Quid enim graviora timerem?
Nescieram nostras posse nocere manus.
Nunc potuisse scio: docuit me crimine facto
Frater; et hac aliis prodromus arte fuit.
Ecce tibi! media dum forte cubamus in umbra
Ante fores patria, pransus uterque, casae;


page 19, image: s019

Ille prior, surgamus, ait: me expectat aratrum,
Iungendosque monent arua colenda boves.
Te quoque lanigerum pecus, et tua pascua dudum
A timido cupiunt non procul esse grege.
Ingrediamur iter. Nihil est, germane, quod instes;
Sponte suum, par est, quisque resumat opus.
Dixi ego. Mox praeeo. Iamque in convalle profunda
Viderat errantes ire CAINUS oves.
Cum levat immani nodosam pondere clavam,
Inque meum illidit terque quaterque caput.
Praecipitas ego labor humi, et fratre? inscius ipsum,
Ut fratri auxilio currat adesse voco.
Adfuit auxilio: repetitaque fulmine querno
Inter anhelantes contudit ora preces.
Tunc totum occubui; nudaque extensus arena,
Haec spolia fratri frater opima dedi.
Talia per noctem memorabat ABELUS. Avebam
Plura quidem, et multo plura rogare parens.
Ille tamen tenues abiit dilapsus in auras,
Elusitque meas, ceu solet umbra, manus.
Euigilo, partesque oculo rorante per omnes,
Qua simulacra prius visa fuere, vagor.
Nulla usquam simulacra super: solumque superstet
Vivit ab exstincta prole, videtque dolor.
Cur peperi, infelix? aut, si peperisse iuvabat.
Cur peperi fratres fertilis EVA duos?
Plus satis unus erat. Socio sine fratre CAINUS
Esset, adhuc belli nescius orbis erat.
Nunc geminos inter rubuerunt praelia fratres.


page 20, image: s020

Hei mihi! crescentis quid furor orbis aget?
Sed male questa fui, de natis EVA duobus:
Est potius, nullos cur peperisse querar.
Nam fugitivus abest geminis de fratribus alter:
Frater in ignota conditus alter humo est.
Orbare licta parens. Potes hunc lenire dolorem?
Altera tu reditu pars fugitiva tuo.
Nullus adest a fratre metus. Ouaecumque placebunt
Praelia, cum nullo praelia fratre geres.
Forte patrem metuis? Patrem metuisse decebat,
Cum tua cognatus spargeret arma cruor.
Cum gravis infesto saeviret clava lacerto,
Barbaraque: immeritum finderet ira caput.
Nunc veniam sperare potes; si crimen amatum,
Criminis auctori displicuisse potest.
Fas rediisse puta. Quid proderit usque vagari,
Et tote incertos quaerere in orbe lares?
Plus abes Elysiis, ah plus satis, exul ab hortis!
Vin' etiam patriis exul abesse focis?
Verte, CAINE; gradus. Na si cupis Exul haberi,
Hic, licet in patria manseris, Exul eris.

III. ARGUMENTUM.

EVA, generis humani Mater (an Noverca!) sui sibi delicti conscia, per lacrimas litterasque non tam purgare se posteris, quam ultro accusare, damnareque ingreditur. Mox, origine,


page 21, image: s021

causaque mali descripta, ad deplorandas, Cui aeque, ac nostri, exilii aerumnas, digreditur: quas magnae demum VIRGINIS, sed olim nasciturae, magno beneficio, sublenatum iri, praescia vaticinatur. Genes c. 2. et 3.

EVA Mater, generi Humano, De primi Parentis exilio.

Illa ego, quae pomo decepta nocente peremi
Prima PARENS natos, prima NOVERCA meos,
Versibus extorres his alloquor EVA nepotes,
EVA propagandae facta ruina domus.
Parcite crudeli, mea paricite pignora: poenas
Ipsa mei sceleris, quas decet, ipsa dabo.
Ah! minus est dixisse, DABO. Simul ungue scelesto
Noxia tentavi carpere Poma, DEDI.
Exiguae decepit amor dapis improbus. Eheu!
Vendita quam parvo sunt mea prata lucis?
Vera queror. Primae vitanda pericula culpae,
Blandaque mentiti verba DRACONIS erant.
Iam vagus, ut placitis errabat ADAMUS in hortis,
Spectabatque suas, nec capiebat, opes;
An ego sola comes, laterique propinqua, recentes
Undique carpebam, quae placuere, dapes.
Hic erat: et gravidi certabant optima rami


page 22, image: s022

In dominos ultro condere poma sinus.
Una meas inimica manus fastidiit arbos;
Noluit humano quam DEUS ore peti.
Este procul visa, procul hac, ais, arbore, quodquod
Estis, ab his omnes fructibus este procul.
Nam simul hoc vobis digito violabitur une,
Tactaque faedi fragis dentibus arber erit,
Mors aderit vindex properato funere. Certum est,
Hac ultrice ream plectere lege gulam.
Sic DEUS. Inde metus vetitam contingere ficum:
(Fallor enim, aut similis ficubus arbor erat.)
Atque utinam constans ea miformido fuisset!
Ah! nimis, et nimio plus brevis illa fuit.
Forte iubatus ibi, squamoso tergore serpens
Alta per herbosam colla ferebat humum:
Sibilaque, et lingua vibrabat verba trisulca,
Mille venenatis illita verba dolis.
Ecquid, ait, male cauta fugis? Cum seruiat omnis
Arbor, opumque ferax pabula praestet ager,
Cur aliis intenta cibis, hac semper ab una
Arbore, ieiunam retrahis EVA manum?
Crede mihi, haec reliquis est dulcior omnibus arbor.
Tende manum: dices, nil nisi Nectar habet.
Sed, puto, fata times. Timor angit inutilis. Istos
Tam bona non debent poma creare metus.
Illa tuos acuent mirando lumine sensus,
Ut, quae nescieras ante, repente scias.


page 23, image: s023

Adde, quod ambrosio sunt poma fluentia succo,
Quo, scio, vos fieri posse liquore DEOS.
Dixit. Ego auditam rapui male credula vocem,
Retractoque oculis poma probata meis.
Utque ea suspexi: manus irritata cucurrit
In male conspectas, nullo inhibente, dapes.
Ipsa reformidans, tactu a violante refugit
Arbor, ut hac stultam falleret arte manum.
At manus insequitur fugientem perfida ramum,
Arboreque invit a poma cupita coepit.
Ora repente manum dentesque repente secuti
Comminuunt avida missa furta mola.
Sic epulis ego pasta meis, capio altera demens,
Alteraque incauto do melimela viro.
Nec sibi dona meus renuens porrecta maritus,
In sua fatalem condidit ore cibum.
Hic, simul ac vetitos ea restitit inter hiatus,
Morsaque compressis dentibus esca fuit.
Omnia continuo mutata labascere; et omnes
Deliciae refugo vertere terga gradu.
Excussere iugum rabie nascent Leones.
Et nova desuetas imbuit ira tigres.
Congressum renuere ferae, renuere volucres,
Sumpserunt faciem tristia prata novam.
Dictaque cum propriis perierunt foedera membris,
Et rupit frenos nostra iuventa suos.
Mutua quin adeo nos ora refugimus: et vir
Ipse suos vultus horruit, ipsa meos.
Nam neque vestis erat; nec erant umbracula: donec


page 24, image: s024

Exiguum ficus tegmen utrique dedit.
Tegmen utrique dedit, foliisque virentibus ambos
Vestiit. Haec mundi purpura prima fuit.
Interea medium Titania lampas Olympum.
Emensa, occiduas prona petebat aquas.
Ecce fragor! qualis nemora inter opaca citatis
Non exspectatus cum ruit Eurus equis.
Inde sonare gravi vicinia murmure; moxque
Crescere, et ambiguis aura tonare minis.
Tum gelidus per membra mihi decurrere sudor.
Consciaque insueto corda pavere metu.
Nam violata manu, morsuque recurrerat arbos,
Et non concessae dira libido gulae.
Inde metus. Trepido nos ergo per avia cursu
Fugimus, adverso femina, virque DEO.
Et procul obscura nequicquam abstrudimur umbra:
Illa fuit stultae meta repertae fugae.
Quid moror! Eluso prodire iubemur Asylo,
Heu mihi! quantus erat inde redire pudor!
Cogimur humenti renuentia tollere vultu
Lumina: et ecce, manu vindice numen adest,
Numen adest: factoque duos iubet ordine caussam
Dicere. Qui posset dicere, neuter erat.
Sola reis poterant prodesse silentia. Sed nos
Stulta novo fecit murmure lingua reos.
Ille suum titulis ut crimen inanibus umbret,
Consiliis crimen factum ait omne meis.
Ast ego serpenti (nec enim mihi) garrula dixi
Scribendam admissi criminis esse dicam.


page 25, image: s025

Sic, ubi se neuter vult dici posse nocentem,
Dictus ab irato est iudice uterque nocens,
Protinus extorres agimur tectique bidentum
Exuviis, noto pellimur ambo solo.
Clauditur atergo locus; eiectisque colonis
Restitit obiecta porta reducta sera.
Huc reditum tentare nefas. Nam tela; coruscus
Aliger armata vibrat ahena manu.
Ipse nemus late circumuolat omne; feroque
Ultor inaccessas obsidet igne fores.
Nos profugi, post multa viae divortia, fessum
Figimus in sterili denique valle pedem.
Inde procul positos oculis humentibus hortos
Quaerimus heu! oculis praedia rapta meis,
Pectora nequicquam pugno impatiente ferimus,
Et meritas crebro caedimus ungue genas.
Denique me, lacrimis iam deficientibus, aegram
Obruit, illapsus clausa per ora, sopor.
Ille loci faciem sopor omnem, et Tesqua iubebat
Cum sterili subitam carpere valle fugam.
Mox alia. atque alia mentitus imagine, totas,
Quas modo perdideram, restituebat opes.
Iamque iterum Eoos percurrere libera campos,
Perque meos fueram visa meare lares.
Rursum ego praegnantes opulenta lacessere ramos,
Rursum implere meos flore, rosaque sinus.
Et reduces dominam veterem stipare leones.
Et reliquae imperium rursus amare ferae.
Et male fide suas iterum me Vipera ficus


page 26, image: s026

Carpere delusa visa iubere manu.
Ter conabar ibi dextram protendere: terque
Languit; iniecto territa dextra metu.
Sero nimis spuit: Sopita cavere volebat,
A quae debuerat peste cavere vigil.
Has mihi delicias nocturna reduxerat umbrae.
Quas tamen, heu! nullas veperit orta dies.
Nam simul ista mei fugerunt ludicra somni,
Nocturnum eluso fugit ab ore nemus.
Quacumque aspicio, steriles iterum undique valles;
Undique praeruptis aspera saxa iugis.
Nulla loci species. Non arbor onusta volemo
Pondere; non pictum flore, rosaque solum.
Sed mera Tesqua, et ubique vepres, dumique tibique,
Et tribuli, et lolio plena nocente Seges.
Nec Caeli facies eadem: Prius illa serenum
Riserat; in rugas nunc, nebulasque coit.
Me prius Elysiae Zephyrus recreaverat aurae,
Algida nunc tristi frigore torret hiems.
Nec satis haec. Misera dum forte in valle resido,
Meque mei miseret sape, virumque sui,
Ecce per adversos video deformia colles
Ad me mille suum vertere monstra caput.
Confusum superi, atque habitu miserabile vulgus,
Quo nihil ipse puto, tetrius Orcus habet.
Pallor ibi, et Macies, et Squallor, et Anger, et Horror,
Cumque Tremore Timor, cumque Labore Dolor.
Et Lacrimae, et vemitus, mixtoque ululantia Planctu


page 27, image: s027

Agmina, et exangui lurida turba Fame.
Et lenta cum tabe Febres: et in anis Egestas,
Et Sitis, et tremulo tarda Senecta genu.
Et Mala, quae numero caruere, et nomine: quaeque
Nulla alio quondam visa fuere loco:
Omnia turmatim me solam en monstra petebant:
Nec mihi fas ulla vertere terga fuga.
Praeclusere vias; et ubique haerentia, nusquam
(Pompa molesta) meum destituere latus.
Meque suam, et matrem, et nutricem infesta salutant;
Nutrita uberibus nempe fuere meis,
His alimenta dedi, cum poma nocentia carpsi:
Coepit ab hoc proles crescere nostra cibo.
Hos ego iam comites, hos EVA superba clientes,
Hos stipatores vestra noverca traho.
Usque licet iubeam, iubeamque recedere; perstant.
Inque meos subeunt monstra pavenda sinus.
Fac tamen, haec aliquis desit mihi pompa; comesque
Me prope, cum tali schemate, nullus erat:
Fac desint tribuli, lappaeque vepresque; merisque
Deliciis tellus, illecebrisque fluat:
Mox ubi dilectos animus revolutus ad hortos,
Primaevaeque memor conditionis erit.
Omnia sordebunt terrarum gaudia; nullum,
Docta licet resonent fila, probabo melos.
Plorabunt cytharae; flebit chelys, omnia mellis
Tymbia, continuus reddet amara dolor.
Sola mei poterunt (quid enim per multa vagabor!)
Sola, volent nemoris rura placere mei.


page 28, image: s028

Nam mala sint quamvis inventa gravissima; cogar
Illa ego prae raptis parua putare bonis.
Hei mihi! cur tali libuit discedere prato?
Mors fuit, ex illo posse migrare loco.
At vos progenies mea, qui viridaria numquam
Talia, nec tales incoluistis agros,
Hac vestrae, haec saltem (si quiquam) credite matri:
Non audita mihi, sed mihi visa loquor;
Quid rerum ignari, miserae solacia vitae
Nequicquam in vestro quaeritis exilio?
Nec dolor amissi vos huius tangit Hymetti,
Quando merum vestros implet inane Sinus!
Implet inane merum. Quid enim omnia vestra videri,
Quam miserum, nobis, et meris inane, queant?
Flectite vel seros ad praedia perdita vultus,
Et mecum hoc omni visite parte nemus.
Divitias illic animus, quas quaerit, habebit;
Et, vas non etiam quaerit, habebit opes.
Haec petite, haec vestrae dotalia rura novercae;
Auctor ego vobis, ut repetatis, ero.
Verum ego quid vobis fierem redeuntibus auctor?
Auctor ego vobis, ut fugeretis eram.
Altera quaerenda est redeuntibus, altera; clausas
Pandere virginea quae sciat arte fores.
Dux erit illa viae. Sed non erit illa, priusquam
Mutato ex EVAE nomine, fiat AVE.

IV. ARGUMENTUM.

NOEMI Uxor (quam alii Noriam; alii aliam


page 29, image: s029

fingunt; nos cum Beroso, quocumque illo, TYRAEAM facimus) mundi diluvio superstes; funestam eius tragoediae faciem. Nepotibus fuit recenset arcae fabricam; animantium ingressum; undarum rabiem; pereuntium cladem. Inde ex renascentis Mundi sceleribus, olim aut parem, aut maiorem eius interitum, non vana vates, ominatur. Cornel. in Genes. c. 7. et Salian. ann. mundi 1657.

TYRAEA Nepotibus. De Mundi Diluvio.

TRISTIA navifragi quid me mala prodere mundi,
Primaque vesanae damna iubetis aquae?
Si satis haec spectasse semel. Formidine pallent
Nunc etiam, et nimbis grandibus ora madent;
Si tamen ardor agit vos tantus, ut illa referre
Saepe recusantem fata velitis anum,
Accipite haec faciles, mea sera propago, nepotes,
Paucula materna verba notata manu.
Non ego longinquae memoro ludibria famae,
Credita prodam oculis sed mala visa meis.
Pars ego cladis eram: nisi mersis omnibus, uni
Iussa pepercisset mittor unda rati.
Ternos illa ratis gnatosque nurusque vehebat.
Et geminos (terrae pondus inane) senes.
His onerata, vaga, sine remige, puppis, in unda
Caerula securum per vada fecit iter.


page 30, image: s030

Cetera nec portu, nec littore, turba reperto,
Hausta procelloso est naufraga praeda salo.
Stragis origo, scelus. Nam legibus impia ruptis
Omne sibi voluit terra licere nefas.
Lam fraterna sacer violarat pectora livor,
Mutuaque humanus laeserat ora furor.
Iam procul hospitiis pietas erat exul, et aris;
Et thalamis aberat foederibusque fides.
Tum fabricare dolos, odiisque tenacibus iras
Cudere, et ex rapto vivere ludus erat.
Auri deinde fames, et amor sociatus habendi,
Miseverat summis ima, profana sacris.
Regna VOLUPTATI parebant omnia: terris
Illa dabat leges omnibus, illa modos.
Addebat stimulos longaeva vigantibus aetas,
Unaque plus seclis acta iuventa tribus,
Inde supercilio contemnere sidera; et omnes
Nominis offensi ludificare minas.
Tartara quin etiam, piceisque undantia flammis
Stagna, meri libuit plena putare ioci.
Hos ubi longa tulit Caeli patientia mores,
Inque dies peior res fuit, inque dies,
Lenta manum iaculis ultricibus induit; et quos
Debuerat pridem, plectere sera parat;
Stat, dare quaeque neci, puerosque virosque senesque;
Et steriles foeta cum genitrice nurus:
Una eademque feras sententia conglobat: una
Quadrupedumque omnes alituumque greges.
Quae quamvis trifido posset ruere omnia telo


page 31, image: s031

Protinus, aut rupto mittere ad ima solo,
Mavit immisso, commissa grandine, nimbo,
Atque superfuso mersa abolere freto.
Una stetit (dum mersa labant alia omnia ponto)
Una stetit, nullis fluctibus hausta, domus:
Una Lamechiadae domus illa, domusque parentis
Illa eadem vestri, coniugis illa mei.
Caverat ipse diu, et venturae praescius irae
Longa exspectatas arcuit arte minas.
Caedua pinus erat, cedrusue simillima pino,
Silva prius nulla laesa nec icta manu.
Vulnera tunc primum saevasque experta bipennes,
Procubuit toto vasta ruma iugo.
Inde cavam immani fabricavit mole carinam,
Quanta Noti patiens, Oceanique, foret.
Nec labor ille brevis: sed in una puppe, marito
Ris numerata decem lustra fuere meo.
Mille lares intus patuere, cubilia mille;
Cusque suum bipedi, quadrupedique suum.
Summa tegebantur tabulis declivibus: imam
Sepsere, et mediam pinea textae ratem.
Ne qua etiam rimas penetraret lympha, bitumen
Clauserat hiscentes munieratque vias.
Cetera nec velis eguit, neque remige puppis:
Unus ei, occultum navita numen erat.
Iamque dies aderat, qua magnae praevia cladis
Impleret pelago fama sequente fidem:
Ecce ruunt ultro pecudum genus omne; suumque,
In qua debebant parte, cubile petunt.


page 32, image: s032

Septenae veniunt depulsae a lacte bidentes,
Et geminae, millo non inhibente, canes.
Septenae venere boves: stupuitque, iuvencos
Rusticus excusso linquere rura iugo.
Et stabulo sonipes, pratisque, repente relictis
Pone sequente sua compare, venit equus.
Tum timidum lepores genus, et monstrosa Cameli
Sarcina; et aeriae Cerua perita fugae.
Post aliae subeunt, vulgaris turba. Sequuntur
Horribiles aspectu ingenioque Ferae.
Pardus, et indutae maculoso tegmine Lynces,
Informesque Ursae, carnivoraeque Tigres,
Et lupus, et turpes forma squallente Bisontes,
Terribilique ferox ungue iubaque leo.
Fulminet quoque dentis Aper: tergoque nigranti
Bellua, quam candens ornat, et armat ebur.
Clausa videbatur iam pompa: ruentibus adsunt
Cum variae turmis undique et undique Aues,
Comparent aquilae, metuensque a vulture turtur,
Et vaga vicinos inter Hirundo lares:
Quaeque salutato crepitare Ciconia nido
Sueta, venenatas fertque foratque dapes.
Mox Cygnus, et picto formosus syrmate Pavus,
Et docilis nostra Psittacus arte loqui.
Iunctaque cum merulis Cornix annosa duabus;
Aligeraque duae cum legione urues:
Demum omni pecudum ex numero volucrumque gemellae
Ad navim trepida se tetulere fuga.
Omina quippe mali, et cladis prefagia dirae


page 33, image: s033

Nescio quo, visae sunt habuisse, modo.
Tunc genus humanum, si mens non laeva fuisset,
Consimilem a nostra nave petisset opem.
Sed neque sensus ibi, neque vitae cura tuendae;
Plusque mali fuerat, nil timuisse mali.
Saepe rogare senex; saepe obiurgare; suasque
Perstitit illacrimans ingeminare preces;
Improba mutarent studia: in contraria versi,
Dirigerent cautos ad meliora pedes.
Iamque adeo, instanti memorabat numinis ira
Restagnaturos per loca plana lacus.
Nec validas arces, nec celsa cacumina turres,
Valla nec in summis tuta futurae iugis
Dum licet, infensas miseri dispellite nubes;
Iam coniuratas colligit imber aquas.
Sola potest cladem pietas avertere: vimque
Nescio quam, lacrimae, si properentur, habent.
Saepe suis haec ille; meis ego saepe canebam;
Lassabantque senes irita vota duos.
Nempe videbamur, stultae ille insomnia noctis,
Vanum ego delirae pangere carmen anus.
In peius ruere ergo omnes, et crimine crimen
Nectere, et inceptis addere probrae probris.
Continuant ludos pubes lasciva chorosque;
Instaurant festas altera turba dapes.
Plausus ubique sonat, perque omnia compita risus,
Noxque meris feruet tota diesque iocis.
At nos interea, conclusa in puppe, moramur,
Caelituum freti, quam pepigere, fide.


page 34, image: s034

Dimidium noctis iam forte recesserat, et plus
Dimidio noctis, quod superabat, erat;
Cum subitus caelo insonui fragor. horruit aether,
Extinxitque suam territa Luna facem.
Murmure bacchantur tragico per inania venti,
Aereque in toto praelia miscet hiems.
Iam divulsa volant tectorum fragmina; et altas
Quassat inaudito terra tremore domos.
Iam galidae quercus, et nubibus aequa cupressus,
Praecipites, nemorum strage sequente, cadunt.
Diffugiunt armenta loco; pecorisque magistri
Incustoditos deseruere greges.
Haec ubi prima mali trepidam praeludia noctem
Non intermisso distinuere metu,
Ecce dies! Sed enim quid nomine abutimur isto!
Tristior aeternis noctibus, ecce, dies!
Illa suo sine Sole dies exorta, nigrantes
Desuper ex omni nube profudit aquas.
Nec tamen imber erat, qualis cum saepe coortus
Vitiferos Auster depopulatur agros,
Sed nova nimborum rabies, nova grandinis ira,
Et facies caeli tota ruentis erat.
Urget enim, et plenas alternat Aquarius urnas,
Dum requiem fessis nubibus unda negat.
Materies praesto est: aer abit omnis in undas,
Magnaque natura pars cupit esse latex.
Omnia conspirant Elementa; suamque gravatis
Nubibus, et rivus mittit, et amnis opem.
Ipsi etiam fontes, et stagna ignota paludes,


page 35, image: s035

Quosque colit maior fama minorque lacus,
Ante alios omnes circumdata littora Pontus
Transilit, immensis exspatiatus aquis.
Ille cavas subigit primo conamine valles;
Impete mox alio plana per arua ruit.
Mox modicos tentat crescenti gurgite colles,
Et videt in regno tecta natare suo.
Tum vero trepidare metu, seramque salutem
Improba per seras turba vocare preces.
Atque alios ad summa domus fastigia raeptos.
Continuo ad summam est lympha secuta domum.
Transcendunt alii turresque arcesque; Sed istis
Non minor, atque illis altior unda fuit.
Ultima restabant miseris solacia montes,
Astra suis feriunt qui propiora iugis,
Huc iter affectant. Sobolem hac trahit anxia mater,
Decrepitumque ferunt hac pia terga patrem.
Huc madida coniux cum coniuge tendit: Asylum
Hoc properat fratres inter habere soror.
Haec eadem sibi castra ferae pecudesque capessunt,
Heu! castra invito nil valitura DEO.
Nam quacumque patet pedibus via, protinus illac,
Numquam aelias tritam vi facit unda viam.
Omnibus a tergo, qumnquam properantibus, instat,
Effusoque vagos implicat amne pedes.
Iamque adeo vires deerant fugientibus, et spes
Nulla, locusque super, quo fugeretur, erat:
Crescere lympha tamen, pelagusque tumescere pergit


page 36, image: s036

Et, quo crescat adhuc, quoque tumescat, habet.
Quid faciant, ipsis mergendi in montibus? aut quam
Praeterea a terris operiantur opem?
Forte vident mediis extantem e fluctibus unam,
Remige defectam remigioque ratem,
Quam prius, ut fatuae specimen risere senectae,
Aut ludum effaeti ludibriumque fabri,
Hane nodo mirantur domitis obstare procellis,
Vimque, intereunte orbe, natare domum.
Ergo, licet rabidi circumfremat unda profundi,
Accessumque feri gurgitis ira neget,
Ipsi tamen vitae lucisque cupido tuendae
In pelago pueros nare senesque docet:
Spes, procul aspectam contingere posse carinam,
Inque aliqua fessas parte levare manus.
At miseros, et cymba nimis longinqua fefellit,
Et medio vires destituere vado:
Post alios alii pelago rapiuntur; et alter
Alterius frater fratris in ore perit.
Hauritur socius, socio spectante; maritus
Coniuge; et invalidus prole natante pater.
Aequora complentur lacrimis; et ut unda supersit,
Ipse suis oculus duplicat aequor aquis.
Pars trahe fortuita, pars trunco fragmine vecti
Exiguam fatis opposuere moram.
Praecipue informes horrenda mole gigantes
Ilicibus magnis, abietibusque pares,
Incubuere mari; fusique per aequora tentant.


page 37, image: s037

Expugnata aliqua vincere fata via.
Verum ubi lassatos immensa ambage lacertos
Viderunt nullo posse quiesse loco.
Reicitque preces non exorabilis aluus,
Intenta cohibens ostia clausa sera,
Tum furiis acti, laxatis faucibus haustam,
Faucibus in nubes eiaculantur aquam.
Et Caelum telis exscindere inanibus optant,
Facturi lingua, quod nequiere manu.
Demum indignanti sorbentur gurgite; mersique
Usque dehiscentis in maris ima ruunt.
Intumuit mare mole nova; totidemque receptos
Visceribus montes credidit esse suis.
Sors eadem fuluos ponto crescente leones;
Atque eadem reliquas sustulit unda feras.
Restabant turmae volucrum; supraque premebant,
Circaque, obsessam praepete gente ratem.
Sed nec opem tulit ala suit: pars una ruenti
Grandine, pars longa concidit una fame.
Cetera pontus erant, et qua se cumque tulissent
Lumina, res omnes non nisi pontus erant
Ter quinquagenas ea restagnatio noctes,
Et totidem tenuit, Sole latente, dies,
Cum nulla interea violata carina procella
Omnibus in suetum nostra tenebat iter.
Illa supra scopulos, supraque Ceraunea currens
In summis didicit sola natare iugis.
Haustae urbes silvaeque latent latet abditus omnis
Quamvis turrigerae molis, et artis apex.


page 38, image: s038

Accipiunt grandes excelsa cacumina Phocas,
Et numquam visos squammea turba lares.
Nam sibi, quos volucris fabricarat in arbore nidos,
Hos, volucri iusso cedere, piscis adit.
Quaque canora prius subfronde sedebat aedon,
Nunc nova, cum socio murice, concha natat.
Omnia mutatis contraria legibus ibant,
Et natura suas verterat ipsa vices.
Quid ratis interea mediis agitaret in undis?
Quos peteret, victu deficiente, sinus!
Insula nulla usquam, nullam usquam littora circum,
Nullus in immenso gurgite portus erat.
Hac illac rapitur: sed enim quacumque feratur,
In mediis semper cymba vagatur aquis.
Nos igitur longo iam fessi carcere, passas
Adpia, qua licuit, tendimus astra, manus:
Et veniam lacrimis pacemque oramus; ut olim
Excidii faciant, exiliique modum.
Nam si tanta pati meruit contagia tellus,
Mergereque hum anum debuit unda genus:
Poenarum satis est: periit genus omne: nec ullus,
Quem reliqua eluvies mergere possit, adest.
Vix animae restant, e tot modo milibus, octo:
Hasque minax, e tot milibus, aequor habet.
Parcite reliquiis: Hyadasque movere serena
Ad desolatas ora iubete plagas.
Et quas excierat, iam terra resorbeat, undas,
Inque suas redeant aequora versa domos.
Talia dequestos, magni audiit aula Tonantis:


page 39, image: s039

Et rata concusso vota fuere polo,
Protenus ire Notum, pluviosque facessere status
Iussit, et a solo res Aquilone geri:
Et regnare suo contentum Nerea ponto,
Nec tumidos ultra littora ferre pedes.
Tum Terra immensos iterum laxavit hiatus,
Qua gravis in proprios tenderet unda sinus.
Sensimus extemplo, porrecto culmine montes
Surgere, et emersum tollere saxa caput.
Mox medii colles, et siqua furentibus arbor
Manserat illaesa stirpe superstes, aquis;
Post etiam campi, nullosque habitura colonas
Iugera, et incano sordida prata luto;
Denique dilapso patuerunt aequore valles,
Redditaque spatiis sunt elementa suis.
Sic refugas ubi sensit aquas, et nostra supremis
Haesit in Armentae fessa carina iugis,
Tum vero validam moliti vectibus alnum,
Ter gemino clausas pandimus aere fores.
Egredimur; Solemque oculis Caelumque tuemur,
Desuetoque diu quaerimus ore diem.
Addunt se comites volucrum genus omne. Sequuntur
Quadrupedum pleni, qua data porta, greges.
Diversi diversa petunt: montosa leones,
Silvam ceruus, aves aera, prata boves:
Dama suas rupes: cygnus sua littora; cortem
Pavo suam; caveam psittacus, antra lupus.
Nos ad aranda manum convertimus arua: novasque


page 40, image: s040

Indocilem fruges ferre docemus humum.
Hoc opus, hic labor est. Sed enim crescentibus annis
In numero crevit nostra nepote domus.
Iamque iterum thalamis genialibus omnia feruent,
Incestasque fovent omnia tecta faces.
Iura silent iterum fas omne iniuria rumpit;
Atque iterum raptas arca recondit opes.
Quid, quod et effosso crudescunt vulnera ferre?
Et redit invento mutuus ense furor?
Ac, nisi me lingua mendaci fama fefellit,
Vestra suos iterum terra vigantas alit.
O superi meliora! ferent hi rursus agentque
Omnia: nec terras flare, nec astra sinent.
Nulla DEI formido viris. Acheronta cachinnos,
Atque Erebi flammas, somnia nostra vocant.
Hei mihi! quid faetus soboles mea protulit istos!
Cur labes utero prodiit ista meo?
Quid mihi fatales evadere profuit undas,
Ceteraque infuso mersa videre freto,
Pignora si similes iterum meritura procellas,
Infelix fueram progenitura parens?
Parcite vos alii, vos saltem, his parcite, Caelum
Moribus ad similes sollicitare minas.
Plus satis est, tentasse semel procul este secundis:
Nescio quid gravius ira secunda feret.
Nam licet aerio tam caverit Iridis arcu,
Ne repetita novis crimina plectat aquis:
Tela DEUS sibi servat adhuc. Quos unda nequibit
Mergere; deterior perdere flamma potest.


page 41, image: s041

V. ARGUMENTUM.

SIBYLLA Erythrea (quae nonnullis, et Babylonia est cum apud uraecos futura, quae praesenserat, edixisset multa; hic ad praeterita quaedam, latine memoranda, se vertit: unaque epistola, primum Nemrodi (quem docti BELUM, ipsumque alii SATURNVm, alii melius IOVEM censent) tyrannidem, eiusque consilium de turri exstruenda; et ipsam deinde turris Babyloniae fabricam; Mox linguarum, gentiumque confusionem; et orbis deinceps, ac provinciarum sortitionem enarrat. Genes. 10. et 11. Cornelii ibid. Salian. anno 1909. et 1931.

SIBYLLA Erythrea, Mortalibus. De Turri Babylonia.

CARMINE me quondam memini cantare Pelasgo,
Quae mala visurus, quae bona, mundus erat.
Namque ubi funesta gentesque urbesque favilla,
Regnaque vidi uno cuncta cremanda rogo;
Et fatale bonos pravosque manere tribunal;
Criminaque aeterno quaeque pianda foco:
Tune ego prasago res illas enthea cantu,
Saecula quas possent flere futura, dabam.


page 42, image: s042

Nunc aliquid Latio grandaeva Poerria versu,
Saecula quod poterant nosse priora, canam.
Eluvies mersum iam sicca reliquerat orbem,
Inque suos retro cesserat unda sinus;
Cum subiere novi populo orescente coloni,
Alteraque infestam fecit Erinnys humum.
BELUS erat fastu, luxuque et viribus ingens,
Degener a patria stirpe domoque gigas.
Hic seu mole sua, seu robore fretus, et armis,
Ardua iuratas vertit in astra manus
Ecquid, ait, superis obnoxia turba vagamur?
Hic iterum ultrices opperiemur aquas?
Nam simul ac caeli se rursum moverit ara,
Rursum carnifices aequor, et imber erunt.
Quin agimus, vallesque cavas, et plana perosi,
Ponimus in lutis edita castra iugis?
Sed ne rursus ibi pluviis iuga mersa laborent,
Altior inde supra nubila turris eat.
Illa suo attonitis se vertice misceat astris;
Illa metus Caeli rideat, illa minas.
Hanc fabricemus, ait studiis concordibus arce
Suppetias aetas magna minorque ferat.
Vix ea dum Belus dederat mandata, capessunt
Iussa viri, iuvenes, femina, virgo, puer,
Excisas humeris alii sudantibus ornos.
Arsurasque vehunt grandia tigna cedros.
Fornaces animant alii; solidosque refossum
In lateres formant igne coquente lutum.
Pars legit eiectam vicino e littore naphtham,


page 43, image: s043

Et non inventa calce bitumen amat.
Fundamenta locant alii; terraeque cavatos
Mutata certant molo replere sinus.
Ipse hortator adest Belus; viresque ministrat,
Et validum magnis vocibus urget opus.
Iamque solo exstabant positae vestigia turris,
Et populi concors ibat in alta labor.
Monstrabant stabiles exstructa cubilia cellas,
Monstrabat validas plurima porta seras;
Grandia munibat solidus laquearia fornix,
Laxabant vacuos atria vasta lares.
His super incubuit domus alteras, et altera rursum,
Et super has aliae rursum aliaeque domus.
Porticus accivi, circum dabat exstima gyro,
Et labyrintheo semita flexa gradu.
Una videbatur consurgere turris: at una
Hospitium turris totius orbis erat:
Tot vici, et plateae; mediis tot in aedibus aulae;
Tot fora, tot camerae, compita, claustra, viae,
Ima penetrabat laetheas usque cavernas;
Transiit aerias fabrica summa plagas.
Sed neque finis adhuc. Stadiis excreverat octo,
Montibus aggestis suspiciendus apex.
Terraque iam nimia perterrita mole gemebat,
Atque humeris impar defugiebat onus.
In lateres defecit humus. Tamen altius omnes,
Astra licet renuant, altius ire parant.
Quid iuvet, haec summos quod adaequet machina montes,


page 44, image: s044

Scandere si montes hos quoque lympha potest?
Aequemus nubes, aut, si neque fidimus istis,
(Indidem enim, et nimbi, et tela trisulca ruunt)
Ipsa lacessamus vicinis sidera tectis,
Nostraque contigua gaudeat aula polo.
Audiit insanas aeterna potentiae voces.
Et stolidi culmen risit inane tholi.
Monstravitque suis. Quo se gens impia porro
Efferet? aut studii quis modus huius erit?
Hac mea lusuram se sperat fulmina turri,
Tutaque flagitiis quaerit asyla suis.
Quaerat, ait: Lunaeque amens Solique propinquet,
Aut solido tectas fabricet are domes:
Non feret hunc audax impune superbia fastum,
Stultitiam paena conveniente luet.
Nec tamen excusso ferietur fulmine; quali
Crimina sape manus nostra minora ferit.
Sed neque ventorum rabie concussa fatiscet;
Nec tremulo terrae quassa fragore cadet.
Uno excisa potest ruere omnis fabrica nutu.
Sat fuerit, poenas si minor ira petat.
Dixit, et aligerum, nota sibi ferre palude,
Ebria lethaeo cymbia rore, iubet.
Horridus infernis non longe a faucibus amnis
Labitur, ignavae, et deside lentus aqua:
Inde trahunt Manes aliarum oblivia rerum,
Tacta simul summis at fuit unda labris.
Continuo properans hiscentibus ales ab Astris
Lurida cum iusso pocula rore tulit.


page 45, image: s045

Ille super populos pluvia stillante refusus
Arida fabrorum contigit ora liquor,
Numquam alia cecidit de nube potentior imber,
Vertere qui subitis omnia posset aquis.
Omnia mutavit; puerosque virosque nec ullus
Visus is esse sibi, quem modo norat, erat.
Perstitit unius domus immutabilis HEBRI.
Quam poterat nulla tangere parte latex.
Huic sua vox uni cognataeque lingua remansit,
Verbaque primaevos inter amata patres.
At reliquis veterum subiere oblivia vocum;
Et populi linguas dedidicere suas.
Murmura mox aures non intellecta flagellant,
Et proprios horrent verba novella sonos.
Mutua fugerunt commercia. Mutuus inter
Dissona multorum guttura fugit amor.
Quisque suum turbavit opus: sociasque sodalis
Iussit ab incepta nole vacare manus.
Na discorde sono, servorum ut quemque, vocabat,
Servus ab audito longius ibat hero.
Saxa pete bantur, socius praebebat arenam.
Oranti serram, suppeditabat aquam.
Malleus huic deerat, porrecta est trulla. Bipennem
Hic sibi poscebat; praebita lima suit.
Ordine mutato fiebant omnia: donec
Impatiens totum turba diremit opus.
Pendentesque minas, murosque reliquit hiantes
Irritus, eventu destituente, labor.
Tunc alio Cilices, alio cessere Sabaei,


page 46, image: s046

Atque alio Medus, Persa, Gelonus, Arabs.
Pars Indos, et Bactra petunt; pars littora Ponti
Pars Libycas, quondam Punica regna plaga
Sarmatae Hyperborees optant sibi castra Triones;
Threicias hiemes Odrysiasque vete.
Aurorae populos, Erythreaque littora multi,
Et matutinum quae videt ora diem.
Cimmerios alii, longaeque crepuscula noctis.
Qua vespertino stringitur aura gelu.
Pars abit, humenti qua terra madescit ab Austro.
Imbriferoque iacent subdita rura Noto.
Denique regna suos inde accepere colonos
Omnia, quae moriens Sol oriensque videt.
Inde fluenta suos repetunt In dania cives.
Inde suos Nilus, Danubiusque suos.
Et Latias Italis eadem discordia gentes,
Atque eadem Celtis, Hesperiisque dedit.
Unica restabat Babylon, iam iamque fatura
Nobile Chaldaeis, Assyriisque caput.
BELUS ab incepto impatiens discedere regna.
Hac posuit stabiles in Babylone lares.
Adiungit socios, eadem quos lingua notabat,
Quosque suis norat moribus esse pares.
GRande quidem ex istis crescebat viribus agmen
Sed populi maior pars abeuntis erat.
Altius ergo licet stolidae fastigia molis
Speraret socia surgere posse manu,
Imperioque omnes urgeret BELUS; ad ingens
Non tamen illa manus sufficiebat opus.


page 47, image: s047

Quare ubi conari se, fractus, inania sensit,
Nec molem averso crescere posse DEO,
Infremuit; rabiemque DEUM maiore lacessens,
Primus adorato numen in igne facit.
Deceptasque docet submisso poplite gentes
Impia sacrilegis vota dicare facit.
Mox alios sibi quisque DEOS: ipsumque; Deorum
In numero BELUM coepit habere NINOS.
Emit enim vitiis, pravaque tyrannide Caelum;
Sed Caelum, vitiis quale tyrannus emet.
Ex illo nunc ane tonat: vanosque timores
Vanior illuso Iuppiter orbe ciet.
Et sua templa videt; videt et sibi saepe Sabaae
Assyrios posito tura adolere foco.
Quodque animus meminisse horret, factumque nepotes
(Post quam etiam fieri vidimus) esse negent;
Saepius humano madet illius ara cruore,
Incisaque solet saepe calere gula.
Saepe ibi funereis abolet lactentia flammis
Pignora; seque piam tunc putat esse parens,
Cum (ne forte sonus pietati flebilis obstet)
Rauca Mimalloneo tympana more movet.
Interea ardenti praesens pia lumina pascit
In puero, sacris digna Noverca suis.
Has aras ibi BELUS habet. Discedite gentes,
Et damnate cita sacra pudenda fuga.
Credite me folium vobis recitare Sibyllae.
(Aut hic, aut nusquam vera sibylla fui)


page 48, image: s048

Pollutum hospitium Babylona relinquite. Mores
Discere quos potuit, quemque docere potest.

VI. ARGUMENTUM.

MARIA, Mosys Soror, explicata prius tyrannide, qua barbare in Hebraeos Pharao saevierat; pergit plagas, Aegyptiis divinitus inflictas, recensere: quas tamen ipsas, in flectenda Regis pertina cia irritas, huc demum scribit recidisse, ut, cum Hebraeos ille, per mare Rubrum evadentes, superbe stolideque insequerentur, undis, repente coeuntibus, haustus miserando sibi suisque, spectaculo, interiret. Exod, per cap. 75. Cornel. ibidem, Saltan, anno mundi 2544.

MARIA Mosys Soror, ventibus. De PHARAONIS Naufragio.

CORNIGERI germana Ducis, (qui tramite sicco
Primus Erythraeum per mare fecit iter)
Vincula Niliacae memorabo rupta catastae,
Armaeque in Hebraeam barbara sumpta fugam.
Huc animos agite. Hic oculis spectacula vestris
Naufraga periuri funera regis erunt.
Iam sua Pyramidum moliri culmina Memphis


page 49, image: s049

Caeperat, insani grande laboris opus:
Mille fatigabat moles immensa magistros,
Mille operas eadem fabrica, mille fabros.
Hic mollem valida plebeia iuvent a bipenni
Argillam fossa quaerere certat humo.
Hic abit in calcem lapis; hic stridente subactum
In lateres duros vertitur igne lutum.
Hic currus et plaustra gemunt: hic summa coactae
In iuga transcendunt fune levante trabes.
Nos operi paleas, et stramen agreste paramus:
Hic labor, haec nostrae munia gentis erant.
Farcimus cophinos. Sed ubi rata pondera corbes
Aut paleae numeros non habuere suos,
Nos lacera impactis sulcamur tergora loris;
Verberibusque instant verbera, flagra flagris,
Nec lacrimis mollitur ahenea dextra; sed ultrae
Fasque nefasque faber barbarus urget opus.
Urget et auget opus: dum denique victa coegit
Non detrectato subdere colla iugo.
Subdimus: obliti decoris, primique paternum
Mutamus serva conditione genus.
Non stetit hos intra rabies Aegyptia fines;
Nec solum est nostra Memphis abusa manu,
Aere sed vesci vetuit, crudelis, et aura,
Editaque in lucem pignara luce frui.
Ipsa suos genitrix (infandum!) elidere partus,
Ipsa cruore suos spargere iussa sinus.
Sit mihi (quid veris metuam de fratre fateri!)
Sit mihi fas, oculis visa referre meis.


page 50, image: s050

Nilus erat, vasto nihilo minor aequore; magnas
Turbidus immenso qui rotat amne rates;
Raptus ab uberibus, Phario cogente tyranno,
Frater in has ierat praecipitatus aquas.
Tota domus, lacrimis matrisque natare patrisque
Visa magis, lymphis quam puer ipse suis.
Parcere quis Nilum speraret posse? Pepercit;
Ipsaque Rege suo mitior unda fuit.
Creverat alga, loco stagnante, et plurima circum
Nata papyrifero stabat arundo vado.
Haec puerum, hac timidas tenuere repagula cunas,
Et mora decretae parvula mortis erant.
Non fuit immani scelus hoc impune Canopo,
Quas dare nos poenas iusserat, ipse dedit.
Nam sua sanguineum traxisse fluenta colorem
Vidit, et infectos stare cruore lacus.
Vidit et informi deformes agmine Ranas,
Inque fora, inque domos, inque subire penus.
Tum Ciniphes, insane genus, quos puluere iacto
Fertilis innumeros undique fudit humus.
Inde vagas alio venientes agmine Muscas;
Nulla gravis genti plaga perinde suit;
Vastavitque suo misere grassata veneno
Cornigerumque pecus, lanigerumque, Lues.
Ulcere praeterea putruerunt corpora faedo,
Et liquor arcendo deerat, et herba malo.
Fulmine tum mixto cecidit fera urando; satosque
Perculit hibernus ventus, et imber agros.
Quod reliquis a nimbo fuerat, populata Locustae est.


page 51, image: s051

Debuerat plagis tot sapuisse Pharos.
Non sapuit. Densis igitur damnanda Tenebris
Gens fuit. O tenebris digne Canope tuis!
Omne solum nox atra cava circumdedit umbra,
Et magis atra ipsum condidit umbra diem.
Usus abest oculis: caecumque per aera, gressus
Nemo potest alios, nemo videre suos.
Palpatur caligo manu, nec vincitur igni,
Lucere accensas non sinit umbra faces.
Tu tamen iratum Pharos improba temnere numen
Pergis. An ad poenas non satis ista putas?
Non satis ista putas; caelestibus ales ab oris
Ni mala, quae dicas plus satis esse, ferat.
Iam medium cursu nox alta peregerat orbem,
Urgebatque gravis languida membra sopor;
Aliger; ecce, cavam, rapido secat impete nubem,
Flammigeraque ferit regia tecta manu.
Inde alios altosque pari ferit ense penates,
Immunemque unam non sinit esse domum.
Quid fieret, clam nocte fuit. Sed enim aureas post quam
Conspicuum terris astra tulere diem;
Mira loci facies! It tecta per omnia clamor,
Et lacrimas omni sub lare Memphis alit.
Funus ubique, et ubique. Iacent in gloria letho
Corpora, materni pignora prima tori.
Nulla manet sine clade nurus. Vilesque tabernas,
Et procerum lautos sors habet una lares.
Ante alios cecidit soboles primaeva Tyranni,
Heresque heredis debuit esse parens.


page 52, image: s052

Tum vero celerare gradum, polutaque Nili
Instamus trepida linquere regna fuga.
Ipsa suo vetut quos ante excedere regno,
Nunc procul e regno cogit abire, Pharos.
Ac, ne qua teneat iussos mora, prodiga fuluas,
Cum gravis argenti pondere, promit opes.
Et Pelusiaco fugientes instruit auro,
Admirata suas Memphis avara manus,
Numquam auri studiosa minus. periisse putabat
Si qua foret clauso gaza retenta sinu,
Pergimus: atque humeros argento auroque gravati,
Ad nova promissi tendimus arua soli.
Longa, viae ignaris, superanda pericula; gnarum,
Qui regeret passus, expetiere ducem.
Ecce serena subit patulo cum tegmine nubes,
Monstratasque praeit, Sole sequente, vias.
At quoties clarum texere Hyperiona Noctes;
Ne traheret nostros error, et umbra pedes,
Praevia continuo, rutila cum luce, corucam
Spargebat late flammen pila facem.
Bis ter nos duce nube dies processerat agmen,
Cum vitina Rubri paruit ora maris;
Paruit, et montes aliis Calo extulit undis,
Atque aliis valles ad Styga pressit aquis.
Horror erat fremitus fluctusque videre marinos,
Vix procul auditum queis prius aquor erat.
Nusquam ulli pontes, nusquam vada pervia; nusquam
Quae facerent ullae vela, fuere rates.


page 53, image: s053

Traicienda tamen fuerat fugientibus unda,
Arua Palaestini qua peterentur agri.
Dumque ibi suspenso metimur littora vultu,
Fit novus a turma pone sequente fragor.
Respicimus, Plena, ecce, viris, et plena quadrigis
Omnia: nec telis est neque finis equis.
Totus Osyris adest; tergoque propinquus, inermem
Non exorando territat ense gregem.
Hic subito immen sis resonare ululatibus aether,
Supremumque amens credere turba diem.
Nempe relicta sumus rabidis annona leaenis;
Dandaque vel canibus praeda; vel esca lupis,
Hinc fuga clausa mari est; hinc hoste furente premuntur
Terga: Tenet medium carnificina locum.
Praestabat, fatuas, Aegyptia numina, cepas
Mandere, et admotis ultima ferre flagris.
Certe ibi non deerant morituris busta. Dedisset
Exiguum nobis patria terra sinum.
Hic inhumata cadavera; et inde fleta iacebunt:
Hic sibi nos soli praefica quisque sumus.
Talia perstabant fremere; infesitque capillos
Vellere, et insuetas ungue secare genas.
Degeneres questus, plebeiaque murmura Moses
Increpuit: certamque adfore dixit opem.
Adfore dixit opem. celerique citatior Euro
Adfuit: et populos arcuit umbra duos.
Ut neque nostra Pharon iam possent castra sequentem,
Et neque castra sequens nostra videre Pharos.


page 54, image: s054

Caerula vibrata tum perculit aequora virga,
Percussamque loco cedere iussit aquam.
Iussa recessit aqua. Sicco dare marmora fundo
Rubra viam iussit: iussa dedere viam.
Attoniti nova monstra mari fugiente, videmus,
Qualis numquam aetas viderat ulla prius:
Hinc vitreos atque hinc undarum assurgere montes,
Et geminum liquida mole rigere latus.
Hinc subitam medio descendere in aequore vallem,
Et planum in sicca valle patere vadum.
Otius idem omnes calcare faventia ponti
Fundamenta, gradu non titubante, iubet.
Littora deserimus: mediumque immensa per aequor
Turba trahit siccos, nocte stupente, pedes.
Iamque dies suberat, pulsisque propinquior umbris
Monstrabat nostram lampas Eoa fugam.
Obstupuit nudat a freti vada Memphis aperti,
Et gemini stantes aggeris instar aquas.
Hac abeunt? inquit. Capite arma, viri, arma: sequamur.
Ite citi: e medio gens retrahenda salo est.
Tuta via est. Pelago non indignante feremur.
Qua licuit seruis ire, licebit heris.
Dixit: et una omnes, Iuvenesque, virique, senesque
In mare, pars bigis, pars rapiuntur equis.
Ipse vehens curru Pharao sublimis in aureo.
Aurea quadriiuges per vada primus agit.
Proxima ductores populi tenuere. Pudebat
Aequoreas, viso rege, timere minas.


page 55, image: s055

Aergo ubi securas Erythreo in gurgite plantas,
Ipsa etiam Memphis se posuisse videt,
Urget eques, calcarque viris properantibus addit,
Et spolia intenta monstrat opima manu.
Interea mosy quaesitum tramite longo
Hospitium, adversi littoris ora dedit.
Quo post quam egressos saluo omnes agmine sensit,
Dum medio fremerent castra inimica vado,
Flexit Erythreas oculos germanus ad undas,
Et mare ad obsequium iussit adesse suum.
Utque semel virga tetigit mare: protinus omnis
Concita terribili mugiit aura sono.
Emicuere feri scissis e nubibus ignes,
Et crebrum irato ex aethere fulmen iit.
Expavere viri; refugi cessere iugales;
Corruit eversis territa biga rotis.
Non si enis moderatur eques; non rector habenis;
Exanimi torpent arma virique gelu.
Vincimur, exclamat Pharii dux agminis. Ite,
Ite retro: hic palmam fortior hostis habet.
Ipse prior, versos ad littora nota iugales
Flecto. Habet adversos nostra quadriga DEOS.
Inde retro, quae quisque potest, vestigia vertunt,
Calcatas relegant ut per inane utas.
Effugium tamen ipsa negat fuga: parsque moratur
Partem aliam: et comitis proterit ora comes.
Littus amant omnes, omnes pro littore certant:


page 56, image: s056

Ille, metum contra et fulmina, portus erat.
Iamque propinquabant; cum Moses nota reverti
Undique divisas ad vada iussit aquas.
Paruit unda lubens; celerique rotata meatu
Gestiit in proprios iussa redire sinus
Obvia tum biiuges inopino vortice currus
Abstulit, et sparsos aequore mersit equos.
Quacumque aspiciunt, actes glomerantur aquarum,
Et pone infelix agmen, et ante, premunt.
Nec leva melius, nec dextra in parte vagantur:
Obicit unda pares parte ab utraque metus.
Tunc ululare viri, caelumque vocare: rubrumque
Non persuasura voce rogare salum.
Quid genus Hebraeum perituris profuit armis
Carpere! quid vana cum legione sequi?
Iam dederant documenta domi, quo numine freti
Exciperent nostras despicerentque minas.
Sensimus illatam ter terno vulacre cladem;
Vidimus et nati funera quisque sui.
Quid querimur lenti? Si mens non caeca fuisset,
Debuerat plagis docta fuisse novem.
In decima sapuisse, nocet; dum rupta fatiscit.
Et medio rimas aequore puppis agit.
Accipient avidae modo nostra cadavera phoca,
Urnaque condendis ossibus aquor erit.
Haec alii super, atque alii dum sero queruntur,
Occupat illapsus murmur, et ora liquor.
Scuta virum, cristaeque natant, pictaeque pharetrae,
Et galeae, et pleno naufraga gaza mari.


page 57, image: s057

Rex super unus erat; mediis quem candidus undis
In sua sublatum terga vehebat equus:
Illi aliquam, ventosque diu fluctusque secanti
Spem procul aspecti littoris ora dabat.
Sed clausere viam densata cadavera circum,
Oraque tot iuvenum visa, tot ora virum.
Quae, quamvis anima, vitaque exuta tacebant,
Sic audita tamen sunt, sine voce loqui.
Impie vivis adhuc, caput horum et causa malorum?
Vivis, et e nostra clade superstes adis?
Non erit. Haec animam sontem Libitina reposcet:
Una tegent nostrum busta, tuumque caput.
Pallidus haec sensit Pharao convitia. Sed mox
Altera maiores monstra acuere metus.
Mille cruentatae vicino a littore CUNAE,
Obvia turbati regis in ora ruunt.
Mille intus pueri puppique: sed omnibus arcus
Et pharetrae, et parua tela parata manu.
Hi quacumque fugam sperata ad littora tentet
Impius, hac arcus, hac sua tela movent.
Infensique obstant: et terque quaterque repulsum
A portu in plenum fluctibus aequor agunt.
Exprobrantque truces lactentem, barbare, turbam
Hanc viden'? armata est in tua sata phalanx.
I modo Pyramidum molire cacumina, demens, poenas.
Inque polum turres usque reconde tuas:
Hac numquam evades. Dabis hic, dabis improbe,


page 58, image: s058

Mille prius dederas vulnera, mille fores,
Et simul, adductis iacula aptant singula neruis,
Metaque REX iaculis omnibus una fuit.
Quanta volant arcu laxato spicula: tanta
Regis in oppositum vulnera pectus eunt.
Ergo simul telis, pelagi simul obrutus undis
Ad Styga, demersis fascibus, exul iit.
Scilicet hac fuerant Erythrei signa triumphi;
Haec ea de nostra fixa trophaea fuga.
Merea venti pelago subsidere iussi,
Et sua littoribus iussa redire quies.
Nos legimus spolia; et plena praedamur aerena,
Quas maris absorptas reddidit aestus opes.
Mille virum vestes, et mille monilia; torquesque
Armillaeque auro chrysolitoque graves.
Et quicquid fuerat pretioso nobile cultu,
Quo fucata malae corpor a gentis erant.
Nil aliud, quam praeda fuit. Non brachia nobis,
Non humeri poterant, non satis esse sinus.
Et vel avara manus poterat satiata videri;
(Si tamen ulla satis posset habere manus.)
At miseri nudis opplebant littora membris,
Devotae colubris alitibusque dapes.
Discite iustitiam moniti, et non temnere divos.
Exemplum Memphis cuilibet esse potest.

Finis Libri Primi.