ARGUMENTUM DRAMATIS.
IGnoscet benevolus Lector, si nobilibus argumentis, quae praemisimus, et quae cuivis Scenae sint
suffectura ad plausum, nunc veluti leve quoddam e)pi/metron addamus STERTINIUM
istum, omnium bonarum literarum iuratissimum hostem. STERTINIUM, inquam, quem quia. Bidermannus noster sub finem Annis Scholastici, cum pro more omnibus Gymnasiis nostris recepto, bene meritae
Scholarum Iuventuti Praemia distribuerentur, protraxit quasi obtorto collo in Theatrum, non sine plausu
fructuque eiusdem Iuventutis. Ut autem no veris hanc pestem, STERTINIUS iste torporis et Ignaviae
germana soboles, iam pluribus annis
perdite grassatus in florentissimam Iuventutem Gymnasii Monacensis, magna cum multorum
Adolescentum strage, pernicieque bonarum literarum, tandem a Labore in Ius vocatus, causamque dicere
ad Tribunal S. Hieronymi, Praesidis et Patroni perpetuis omnium Studiorum, coactus, acriter instante
Adversario, cum non haberet admodum, quo se defenderet, causa cecidit, iudicio tanti viri condemnatus.
Sententia in cum lata, ut solum verteret, eos Adolescentes, quos tenebat in vinculis, captivitate exsolveret.
redderetque liberati, deinceps Labori mancipes futuros; insuper etiam Iuventutis, omni commercio
abstineret, et ad millesimum ab Urbe lapidem perpetuum exsularet. Paruit tum ille quidem legitimo iudicio
condemnatus, et cum omni suorum coetu in exilium est deportatus. Sed credunt permulti, et pervulgata fere
omnium est opinio, dudum illum non hic tantum, sed et alibi, ubi simili proscriptione notatus est,
postliminio ad veteres suos Tribules. rediisse. Unde speratur haud leve operae pretium laturus, quisquis
nunc temporis, exemplo P. Bidermanni, causam instauraverit, et ubique locorum hunc reum in idem forum
Hieronymianum retraxerit, atque istum perniciosissimum hostem bonarum Artium ad Caucasi saxa in
ultima Scythia condemnari, et illic una cum Promotheo aeternis vinculis religari curaverit.
Interea dum hoc fiat tu, bone Lector, boni consule hanc qualemcumque nostram operans, qua permittere
noluimus, ut quidquam eorum posteritati periret, quae sciebamus, ab erudito P. Bidermanni calamo
prodiisse. Tibi autem si non vacat haec pauca legere, non sit saltem lubido illecta condemnare; Erunt
fortassis alii, quibus haec non omnino displiceant, etsi credam non defuturos plures, qui spernant. Inter
Virgilii tamen Maronis opera, nec Culicem, nec Moretum, quantumvis humilia argumenta, spernenda
putant Viri docti; et Passer Catulli inter plurimorum manus circumvolat; nec post divinam Aeneida, post
Peleum et Thedita dedignantur Reges Literatorum haec legere; neque eos paenitet operae, tametsi in
vilissimis collocatae, quia Principes Poetarum non poeni tuit illa scripsisse.
Ceterum superest adhuc in isto quasi supremo limine Operis, quod te monitum velim, mi Lector; Nimirum
a non-nemine e Mariophilis additam esse appendicem huic STERTINIO, quae non sit P. Bidermanni: est
tamen eiusmodi, ut si viveret etiamnum P. Bidermannus, nisi me omnia fallant, eam ultro civitatis a se
conditae iure donasset. vel ob solam argumenti nobilis praerogativam. Est Ode longiuscula, minutis
versiculis complexa minimam partem laudum maximarum sacratissimae Deiparae Virginis. Longe ultra
primam destinationem
Auctoris crevit Carmen sub calamo, magis affluentia materiae et felicitate uberis argumenti, quam scribendi
pruritus, aut sterilis alioqui venae redundantia; uti in metalli fodinis contingit, quando vena beatior in
montibus Potosinis, locupletat insperatis divitiis attonitum fossorem, quantumvis cetera inertem, et
operis fossorii facile saturum; haec tamen inopinata felicitas suaviter extendit laborem, sua lucra sub pigro
ligone crescentia, admirantem. Et quis unquam Poetarum serio voluit laudare MARIAM, et tamen post
paucos versiculos, et quasi in vestibulo adhuc operis, pervenit ad finem? Quis autem enavigavit Oceanum
immensum spatio paucarum horarum? Vix triennium suffecit felicissimis Nautarum, Draconibus et
Magellanis. MARIAM autem Oceanum esse omnium laudum et Gratiarum experti sunt omnes, quotquot in
eo navigare coeperunt; qui semel ingressi hoc pelagus, ubique aequora, non facile alibi littus, nisi in eo
portu invenerunt, in quem velis remisque omnes contendimus. Eccui autem aliquando fastidium fuit, inter
rosas aut mella diutule versari? Certe nec in roseto spinae, nec inter mella quamvis acres aculei aut tela
ferocia apicularum, quemquam ad periculum usque lancinarunt. Imo auferunt sensum omnem cuiuscumque
molestiae, et hic et illic blandimenta negotii, quod exercet sic occupatos,
et rerum mollissimas tractantem si quid etiam occurrit, quod pungat, ipse propemodum iam dolor
delectat, compensatus voluptate blandissima hinc odoris, illinc saporis. Quid mirum, si idem contingat
modulantibus laudes Magnae Matris, cuius conversatio cum taedium non habeat, durus non potest esse
labor, qui illi honorandae impenditur a sincere amantibus, cum amoris attactu omnia dulcescant.
Quod si nihilominus Poeta videatur excessisse metas brevitatis in laudandi Virgine, nunquam sat is laudata,
cogitet benevolus Loctor, STERTINIUM istum, alioqui sat is brevem, aliquid spatii reliquisse laudandae
DEIparae; nisi forte inconcinnum sit, ut accrescat Reginae caeli, quod Torpori atque Ignaviae fuerit
detractum. Alioqui quis erit ex Mariophilis, qui non in culmine felicitatis ponat, si possit in laudibus DEI
Matris non modo consenescere, sed et mori? Et hoc solum sufficere potest ad excusationem prolixitatis.