REX Abennerus longe lateque in India, Gangem inter atque Indum, rerum potitus, cultor erat superstitiosissimus Idolorum, atque hostis Christiani nominis infensissimus. Is intellexerat ex Astrologis, in fatis esse, uti filius Iosaphatus, quem habebat unicum, fieret aliquando Christianus. Hoc autem si fieret, nihil erat calamitatis, quod pati non mallet, cum putaret morte ipsa debere esse acerbius, Sobolem videre Christianam. Ea propter suasu Magorum filiolum, admodum adhuc puerum, arci munitissimae inclusit, vetuitque iniussu suo pedem illinc efferre. Interim,
quod spectaret ad animi corporisque honestas oblectationes, et regiae educationis delicias, itemque disciplinas equestres, ut mos illius Gentis ferebat, nihil erat, quod Gnato unice dilecto Genitor indulgentissimus pateretur deesse. Hunc in finem una inclusi erant permulti pueri nobiles, primarum familiarum sanguis, qui Regulo ad omnes ingenuas voluptates inservirent, unaque in spes magnas adolescerent. Sed ea tam arcta et diuturna solitudo, etsi deliciis omnibus circumflueret, his tandem pueris, et multo maxime Regulo Iosaphato, coepit esse fastidio, ut iam ipsarum quoque voluptatum eos taedium caperet. Ex pueris prudentior unus, casu, nec animadversus, intervenit colloquio, quod Praefecto Iuventutis regiae erat cum Magis, audiitque cum hi dicerent, nondum astra desinere periculum minari, ne Regis Filius aliquando ad peregrina Christianorum Sacra transiret. Curriculo abit inde puer, et continuo haec refert minori Hero, tum maxime de molestia invisae solitudinis quiritanti, et contra Magos et Praefectum, quos Auctores perpetui huius Carceris credebat, detonanti. Et cum ex puere de Christianis audisset, nec sciret tamen, quod genus hominum hi essent, contigit paulo post, ut Angeli monitu Barlaamus Eremita, sumpto habitu Mercatoris, ad Arcem veniret, dictitans, se Gemmam adferre, quam qui possideret, dummodo
is corpore casto, et labis amnis experte foret, mortales omnes felicitate superaturum, et ipsis Immortalibus parem futurum. Aberat Praefectus arcis; et alioqui mandato Patris custodia regii Iuvenis per eos dies laxata nonnihil erat, dabaturque aliquanto liberior ad eum accessus; proinde is, qui vices Praefecti absentis gerebat, Mercatore audito, non putabat negligendam occasionem, qua herilis Filius ad summam felicitatem eveheretur, si quidem unius Gemmae beneficio res tanta confici posset, quam ipsam tamen videndi cupido ci non fuit, conscientia scilicet occultorum criminum a periculosa curiositate noxium pectus absterrente. Ita Mercator ad Regulum, Barlaamus, inquam, ad Iosaphatum venit; in quo cum primo statim alloquio animum supra spem egregie praeparatum ad accipiendam divini Verbi sementem Barlaamus reperisset, magni operis non erat, nobilem animam ad Christi Sacra traducere, corpore adhuc casto, et ab omni turpitudinis macula alieno. Unde facili negotio in Gemma omnium pretiosissimae, eademque opera in absolutae felicitatis possessionem Iosaphatus venit. Interea rediit Praefectus in arcem, et nescio quibus indiciis, homo minime tardus, in suspicionem venit, Senem Eremitam, habitu Mercatoris, egisse de rebus arcanis cum Principe, et facile suspicatus, ut erat emunctae naris, quaenam ea arcana
cana forent, ad Regem Parentem indicia sua omnia defert. Mittuntur confestim, qui Barlaamum e fuga retrahant; et cum id frustra fuisset, Eremita iam dudum incolumi elapso, deliberavit Rex cum suis, quid hoc rerum statu sit facto opus, et quid remedii tanto malo adhibendum. Dictis ultro citroque sententiis in hoc denique conventum, ut Nachorius quidam, quem credimus e Brachmanum secta fuisse, nec vultis, nec habitu multum absimilis Barlaamo, fingeret, se eum ipsum esse, et praesente Rege eiusque Filio, atque utriusque Aula universa profiteretur, se Barlaamum ipsissimum, falsaque esse omnia, et a se per imposturam conficta, quaecumque nuper regio Iuveni de Christi fide proposuisset. Princeps, ut erat sapientissimus, facile animadvertit, quorsum haec cuncta pertinerent; et altius eius animo insederat Barlaami doctrina, quam ut ea tam frigido et ignobili commento confestim convelleretur. Itaque pro ea, qua pollebat ingenii praestantia, acute pervidebat, hunc Barlaamum non esse, quem simulabat. Ipse tamen cum eo sibi agendum ratus, tanquam cum vero Barlaamo, prius cum Rege Patre publice est pactus, ut si Barlaami istius imposturas detexisset, de vita eius hominis, aut de morte statuendi absoluta sibi potestas tribueretur. Non potest hanc Filio negare Pater; unde animosior iam ille, Ain, inquit, tu Barlaame, te
Filium Regis me adolescentulum imperitum, fraudibus tuis circumvenisse, corruptisque et falsis, atque improbis Religionibus imbuisse, et ab avitis moribus, Maiorumque sanctissimis institutis ad peregrinas vetitasque nostris legibus superstitiones traduxisse? Tun' me in Patris optimi longeque carissimi obsequio placitisque religiosissimis suaviter acquiescentem, a dulci naturae nexu per fraudem avulsum, in sectae pernitiosissimae fabulas inextricabiles coniecisti? Et haec sit illa pretiosissima Gemma, quam tu, fallacissime Mercator, Regibus venalem circumfers, pro immortalitate sperata exitium certum mercaturis? Responde sis, et factorum immanium, si potes, rationem redde. Nam si haec fecisti, atque ea te fecisse ultro ipse fateris, nihil est supplicii, quod non sis commeritus. Ego autem pro potestate mihi a Patre optimo tradita, seductorem hunc meum in horum oculis, in hac Corona utriusque Aulae, ultimis tormentis excarnificatum, denique flammis stridentibus curabo usque eo torreri, dum tuos nefarios cineres aura levissima hac atque illac differat, et ne pulvisculum tui relinquat superstitem, ad exemplum omnium eorum, qui Regios liberos imposturis pervertere, atque a Maiorum sanctissimis religionibus ad noxias superstitiones traducere sint aliquando tentaturi.
Dum haec audiret Nachorius, videbat miser, se in laqueos inexplicabiles incidisse. Et tenebatur sane lupus auribus, nec erat, qua evaderet, ancipiti nodo constrictus. Negaret se Barlaamum esse? Aderat crimen Maiestatis, dum praevaricatorem se Regiae causae statueret, in omnia tormenta damnandus. Sin' fateretur, et ageret id, ad quod erat conductus? Non apparebat, quo pacto intentata ab irato Principe supplicia formidanda declinaret. Undique angustiae, undique labyrinthi impermeabiles. Credibile est homini perplexo, et ancipiti malo circumvento venisse in mentem, cum utrinque mors immineret, quam operae nullius pretium foret, mori pro mendacio, cum possis pro DEO; atque ex hoc concepta fiducia erexisse animum in ipsum DEUM, a quo supernae lucis radio attactus repente in has voces inexpectatas eruperit: Non sum ego Barlaamus, non sum; sed verissima sunt tamen, quae Principem nostrum divinus ille Barlaamus docuit: IESUS Christus est DEI Filius, et verus atque unus DEUS. Indorum Numina sunt falsi Dii, et veri Cacodaemones; hos ego detestor; Te bone IESU, adoro; quem si possim meorum scelerum immemorem ac mihi propitium reddere, nihil est, quod pro te pati detrectem, paratus cuncta, quae minatus est Princeps, ipsamque adeo mortem crudelissimam in improbum meum caput accersere.
Rex cum haec audiret, atque animadverteret, quorsum hi conatus sui per invictam Filii sapientiam evasissent, cessit tandem constantissimo Iuveni, atque ultro potestatem ei amplissimam fecit, coleret DEUM, quem vellet, nihil ei, aut cuiquam alteri molestiae ea causa oblaturum. Quin et ipse non multo post Christianus est factus, et Nachorius in gratiam receptus; et Iosaphatus relicto Regno multis annis cum suo Barlaamo sanctissimum Eremitam egit, omniaque eum sunt exitum consecuta, quo fortunatior nec dari posset, nec exspectari. Haec fere ex S. Ioanne Damasceno in Vita Barlaam et Iosaphat. Ceterum placeat Lectori benevolo repetere memoria id, quod in fronte huius Operis praemonuimus, reperiri in his comoediis nonnulla, ab Auctore iisdem propemodum verbis, certe eodem sensu iam alibi dicta, ubi et illud non tacuimus, ad vitandum ab odiosa crambe fastidium, fuisse nonnullis visum, semel cantata, alibi omittere; quod maxime tangebat Iosaphatum, quem nunc damus; in quo ut istis monitoribus mos gereretur, parte 1. Scena 7. iam incubuerat in spongiam Labrusca cum suis Lemuribus; et nonnulla alia curvo Saturni dente destinabantur in necem. Sed postea, aliis Viris sapientibus in consilium adhibitis, valuit sententia, nihil omittendum, sed omnia, uti scripta fuerunt a P. Bidermanno, religiose retinenda;
tum quod haec adeo multa non essent, tum maxime, quod, et si res forent eaedem, plerumque tamen stylo et phrasi, totoque genere dictionis plurimum differrent, et quamvis in eodem argumento, non ingratam tamen varietatem continerent. Ita extra Choros, in quibus aliqua necessario erant mutanda, mansere P. Bidermanno omnes prope apices huius Comicae scriptionis. Qui factum improbabunt, cogitent tamen, aliquid deferendum fuisse reverentiae summi Viri, neque ab eius iudicio temere discedendum; uti in tanta audacia Criticorum adhuc nemo repertus est, qui sacris Homeri Carminibus falcem messoriam adhiberet, tametsi multis in locis illic quoque eadem identidem repeterentur. Quid ipse P. Iacobus facturus fuisset, si sua edidisset, in ambiguo est; nobis certe verecundia fuit, tanti parentis generosam subolem non - necessaria castratione violare.
CON. AEgre equidem istuc; non abnuo,
Sed ut aegre fecerim, effeci tamen.
Hui quantum arcani? Opimum
Est spolium, quod reporto.
Quamquam, heus Conisce; nondum est, cur totus
Hic triumphes: Quid enim, si te aucupes clam aliqui
Servarunt hic intus; iamque insequuntur? Id equidem
Ignoro: sed equidem tamen hic non exspecto. Atque
Eccere! Est aliquid, quod certe se movit! Abeo.
HIM. In oculis evanuit, scelestus. Ut inferi illum
Inferaeque nebulonem? Quem ego totum, si vir
Fuissem, iniecta manu iam tenueram; Ita aberat a
Me prope: sed dum nempe respicio, elabitur. Iam,
Quod praeter cetera cruciat, quis adeo fuerit scelus,
Ignoro. Et interest tamen mea, ut norim. Pro!
Nescio quid primum inceptem? Ita incertus aeque
Huc, illuc distrahor. Nam ille, si, quod vereor,
Auscultavit; omne resciit, ad unguem, arcanum.
Crucior male? Quod ille deinde (ut garrula
Puerorum est aetas) si enuntiet; periere res et spes
Meae. HIB. Nondum e fuga, insidiator, retractus?
HIM. Quomodo enim retractus? Quem neque quis
Fuerit, ego, neque qua fugerit, scio. LARG. Etiamnum
Porro perquiratur. Operae non est nullum pretium.
HIM. Pretium utique esset, si inveniendi modus
Suppeteret. ASTUL. Ego vehementer metuo, ne
Proditi simus. HIM. Vos quidem proditi; At ego
Etiam perditus. Nam mea res proxime agitur.
Mihi filius herilis, et filii herilis custodia, et quicquid
Aliud agitatur, creditum est. Ego luam, si quid
Intus turbet. HIB. Age tamen, Himilco; fac audierit
Omnia; quisquis fuerit: quantum etiam nocebit ille,
Si evulget? HIM. Quaeris tu quantum? Ah, nescis!
His oportuit consiliis nostris et regnum nos stabilire;
Et Principem adolescentulum ab interitu servare;
Et regi parenti optimam maximam operam
Gratificari. AST. Omnia haec etiamnum licet.
HIM. Au', Non licet. HIB. Non liceat? Quomodo?
HIM. Intercedit ille in insidiis puer! LARG. Puer?
Tanquam vero pueri insidias formidemus? Viri
Sumus. HIM. Viri quidem: sed qui perire per pueri
Insidias possimus. HIB. Ego factum nollem, si fieri
Infectum posset. Nunc postea quam factum est,
Nihil expedio. Mutum est caelum: neque iam hac
In re consilium ab astris spero. Nisi hoc fortassis,
Quod iam reperi, idoneum tu reris. HIM. Expedi
Tu, obsecro. Nam mihi quidem nihil est obviam.
HIB. Quid enim, siquo tu possis indicio, quocumque
Tandem, ad pueri notionem pertingere? HIM. Quo
Ullo possem? Imo enim profecto videor posse.
Possum planissime. Nam color in veste; pillei figura,
Statura corporis: omnia expedita. Sed quid tum
Iam deinde? Haec omnia cum norim, triveneficum
Interim mastigiam, minus nihilo novi. HIB. Atqui
Ego per haec vestigia, Himilco, facile ad puerum
Venio. HIM. Sequar ego, praei, HIB Ausculta:
Domus haec omnis, atque haec intus pergula,
Atque omnis ambulatio, atque aliud quicquid [(transcriber); sic: quisquid] intus
Est; hoc omne his parietibus, foribusque septum
Concluditur. HIM. Hoc omne, omnino. Quid porro
Deinde? HIB. Hoc deinde. Utique nemo alienus
Hac sese penetravit. LARG. Nisi tu dicas per tecti
Tegulas hac involasse. HIM. Teneo vos. Sed
Nondum his me vestigiis ad puerum ductatis.
HIB. Imo recta ad ipsum. Nam reliquum ausculta.
Si certum est tibi, alienum non esse, ultro confestim
Occurret, incolam domus ac familiarem fuisse.
LARG. Nihil verius, HIM. Neque hoc nescio. Sed
Quasi continuo sciam, e domestica turba, quis
Unus ille fuerit? Mille in familia capita sumus.
ASTUL. Certe autem non et pueri mille. HIM. Certe
Tamen complures, et isti. Et mutant vestes iidem
Saepe interdiu: et saepe color idem est omnibus,
HIB. Ego, si tuo sim loco, non distulero.
Quamprimum e pueris regiis delectum habere:
Atque omnibus exploratis, mecum statuere, quis
Unus omnium proxime coniecturam absit! Tum
Illum adoriri omnibus machinis: convictum
Denique, metu ac minis a proditione abstinere.
ASTULPH. Mihi recte atque ordine facturus haec
Videbere. LARG. Nec mihi absurde. Sed tamen
Haud segniter agenda res. Dum ferrum calet
Stridetque, optime cudetur, HIM. Experiar
Fortunam. Vos ad officium vestrum interea loci
Incumbite: meque (ut mos est vester, Regisque
Imperia iubent) cras, siquid novi astra significaverint,
In tempore admonete. Ego hoc operam dabo, ut
Explorem.
IOS. QUamquam omnia suppetunt abunde; et ipsa se
Felicitas mihi, si tota sinum effundat,
Indulgere liberalius non potest: exedunt tamen
Animum, nescio quae interim curae, et identidem
Alia aliaque pertaesum est. CON. Utinam istud,
Quicquid est taedii, levare nostra tibi possint obsequia.
Ad omnia omnes obnoxios habes. Iube verbulo,
Quicquid lubet. OMN. Iube. CON. Nutus quilibet.
Nobis imperium erit: impera. OMN. Impera. Iube:
Impera. IOS. Rem ego si vestrae opis crederem egere,
Dudum suppetias rogassem. CON. Rogasses? Rem
Indignam; si, donec rogares opem, nos cunctaremur.
Quin ultro, siquid est opis nostrae, supplices omne
Pollicemur. OMN. Pollicemur. DROM. Et serum
Arbitror, ut promittamus; offerimus. OM. Offerimus.
DROM. Vin' manus has nostras? Utere, quoquo voles.
OMN. Utere. DROM. Vin' humeros hos tibi cervicesque
Commodemus? Innitere. OMN. Innitere. CON. Iuben'
Hoc tu, quantulum est ferri, nos stringere?
OMN. Stringimus. CON. Iuben' ferire? OMN. Ferimus.
CON. Iam caesim quos voles. OMN. Iube. CON. Iam
Quosquos voles, punctim. OMN. Iube. IOS. Ego nec
Istos iam, nec illos. Sed ferrum hoc vagina ut quisque
Condatis iam volo. OMN. Condimus. DROM. En!
Omnes ad nutum. IOS. O indolem bonam! Quidni
Amem has animas ego? Quidni aeque omnes, atque
Unice amem? Una hic mecum omnes tot annis
Aetatem trahitis: mecum una hos intra palatii parietes
Clausi, et vivere, et adolescere, et consenescere
Sustinetis. CON. Votum hoc omnium est, here,
Hic tecum aut vivere, si sines; aut pro te certe
Occumbere. IOS. An ergo non molestum est hic
Aetatem egisse? DROM. Molestum, si absque te foret.
Tecum hic fuisse amoenum est. IOS. Mecum in his
Angustiis, amoenum? Nihil ergo est extra, quod possit
Oculis probari? DROM. Nihil memini ego; quia,
Quoad vixi, hic tecum fui. ADR. Itidem, neque ego
Memini. HIL. Neque itidem ego, XIPH. Neque ego.
NEP. Ego multo his minus. IOS. Tum tu autem
Conisce, nihil extra censen' esse, quod iuvet aeque
Aspicere, ac istud nostrum? Heu! quam vereor, ne
Carcer sit, quod esse nos palatium arbitramur.
CON. Arbitror, extra esse aliquid, here. Et cur
Arbitrer, si veniam dederis, dicam. IOS. Ah mi
Conisce, age, fare. Venia dabitur, etiam non roganti.
CON. Sed post in me cudetur faba, Himilco cum
Resciverit. IOS. Periculum ego id omne praestabo,
Conisce. Nullus ex me resciscet Himilco. CON. At isti
Certe, non aeque sunt omnes taciturni. DROM. Nos
Non aeque? Convitium est, Conisce. Linguam
Excisurum se minetur Himilco, verbum a me nullum
Exprimet. ADR. Aeque a me nullum. HIL. A me
Multo etiam minus. XIPH. Minime omnium a me.
NEP. Ego me ergo unum plus istis linguacem patiar
Haberi? Spartano robore plagas mille concoquam,
Ne perfidum dicas. IOS. Audin' hos, Conisce?
CON. Audio; sed nondum tamen accredo. Novi
Meum ego ingenium; et novi hos: omnes gemelli
Sunt mei: omnia prodimus, ne vapulemus.
IOS. Iurati auctorentur. CON. Nos pueri iurati aeque
Ac iniurati fallimus. Tamen quia est quaedam iuratis
Religio, quam iniuratis, pensior: praeibo ius iurandum:
Vos in verba iurati dicite OMN. Dicimus. Praei.
Sequimur. CON. Quod igitur mihi vertat bene,
Meoque a tergo, scapulisque et capite, vim omnem
Averruncet: ego si Himilconi indictum fecero; si
Fidiculis tortus, si loris scuticisque concisus, si boiis
Laniatus, verbum ullum, syllabam ullam, litteram
Ullam prodidero: tum tu me Diespiter, et tu Lucina,
Vosque alii dii deaeque, sive summani, sive medioximi
Estis, in vestigio bidental facite. Ita singuli, ita omnes in
Orbem coniuramus. IOS. Satin' haec tibi iam firmata?
CON. Eventa cum videro, post dicam. Nunc interim
Auscultate. Primulum est, cum huc intro in pergulam
Hortensem, scena umbratili fornicatam, me abdidi,
Ubi paullulum, aut pauxillulum meridiarem (Et eho,
Tu, quasi capital continuo sit, paullillum meridiare?
Facitis ipsi saepe, et me docuistis.) Sed ego, quod
Dixi, cubabam ibi; et in umbra quidem; et sane non
Insuaviter. Atque ecce tibi! Nondum ibi me totum
Amiseram, cum tres viri subeunt, illi, qui huc, cum
Himilcone, ter quotidie coeunt; grandi supercilio,
Vultuque truci omnes: Astrologos nominant: genus
Hominum apprime verax, nisi cum respirant. Tum
Enim ius putant, Cretice mentiri. Quibus ego
Conspectis, erigo me in cubitum: et quid agant, furtim
Ausculto. Hic illi sese una apparant. Nimio omnes
Lepide stulti. Nam ut quisque aut solem diutule, aut
Caelum eminus, aut nubem cominus suspexere:
Continuo ad, nescio quem Canidiae rhombum digressi,
Coeperunt iam prorsum, iam vorsum; et modo
Horsum, modo istorsum rotare: tum porro intendere
Oculos, et admovere circinos, et explicare digitos;
Genuque flexi insistere; cossimque nixi subsidere;
Curveque obliqui surgere: tractoque mathematico
Suspirio, mira se quaedam videre, dicere. IOS. Laeta
Illa, an tristia? CON. Nescio equidem, utra: tamen
Ipsis visa puto haud nimium laeta. IOS. Quaeque fuerint
Ipsis visa. tibi qualia fuere? CON. Mihi? Mihi vero,
Ut quae quam maxime falsa. IOS. Et ea quidem, cui
Obventura esse homini pronuntiarunt? CON. Istud est
Ipsum, quod aegre mihi fuit. Nam ad me unum si
Pertinuissent, facilem mei iacturam ducerem. Nunc de
Regno id omen fuit. IOS. Aliquid nempe ominosum
Mihi, aut parenti? CON. Here, ne tu, obsecro,
Cruciare; Fabulas illos fabulari meras, certum est
Mihi. IOS. Quomodo enim certum? CON. Dicam, et
Probabis; scio. Siquidem hi mendaciloqui Cretes, si,
Quicquid usquam arcani geritur, id ipsi ex astris illico
Cognoscerent; me quoque tune in arcano decubantem,
Atque indidem ex pergulae insidiis omnia sua et dicta,
Et facta ridicula clam arbitrantem, utique astris
Monstrantibus, vidissent. IOS. Quid ergo? Te non
Viderunt? CON. Nihil, here. Ego illos ex pergulae
Meae umbra clarius, quam ii me ex lucentibus astris.
IOS. Prope est, ut veri hoc simile putem. CON. Eho,
Prope Certum est, inquito. Nam quomodo non
Certum? Aiunt, ex astris sese agnoscere, quae sint futura,
Quamquam quaeque loco dissita; cum interim quae paene
In oculis geruntur, caeci andabatae ignorent. Adde,
Quod et aliud huius argumentum habeo, minime
Fallax. Cum illi haec maxime disputarent. respirarunt
Maxime. Scis autem tute, quid iis, quoties respirant,
Impune fiat. IOS. Iam ut ut ista se habuere; tu
Cuiusmodi res dixerint percense. CON. Quamquam
Vix audeo, tamen mos gerendus est tibi; dum
Prospectum sit prius, ut, siquis insperato arbiter
Forte ingruat, nos aliud agere ludicrum ex compacto
Assimulemus. DROM. Fiet. OMN. Procincti sumus.
CON. Nam Himilconi equidem non fido.
IOS. Ceterum ego, dum ausculto, sessum huc aliquo
Me conferam. Efferte aliquis sellam. CON. Igitur
Coeptam ego telam ut pergam pertexere; Astrologi,
Quos dixi, sic sermonem instituere suum, ut esse in
Fatis dicerent; uti tu olim (ni totis viribus obviam
Iretur) Deos Deasque ad unum omnes abdicares; et
Omnium vicem, nescio quod, pendulum a trabe,
Numen, tibi adoptares. IOS. Pendulum a trabe
Numen? CON. A cruce inquam. IOS. Quod a cruce
Numen? CON. Nescio: nisi quod aiebant, esse
Christianos alicubi quosdam, qui colerent. IOS. Gens
Igitur est aliqua Christiani? CON. Suspicor, here.
Quorsum alioqui nominassent? Nam ad hos ipsos
Transiturum te ominantur, siqua cum illis in
Colloquium venires. IOS. Nempe in colloquium
Venirem, cui tot iam annis nulla nec prodeambulandi.
Nec adeo prospiciendi data est copia? Claudimur ita
Hic, velut in carcere, ignava indoles: causasque
Carceris huius, dum alteri ex alteris scitamur, abit
Aetas ignaris. Quomodo ergo a Christianis mihi
Metuit pater? CON. Ego rem hodie exputavi hanc
Omnem, here. Nam ut illi ne tecum in congressum
Venire, et sua scita de suspenso Numine expromere,
Tuo cum periculo, possent; ea propter, hac te
Astrologi custodia tenendum censuerunt. IOS. Itane
Vero? Et nimirum hinc illae tot blanditiae, quibus nos
Demulsos vult pater? Ut illos dii deaeque
Mendaciloquos vates Hem! quo nos commento
Ludificant; dum florem aetatulae iniuriis suis obnoxium
Trahant? CON. Haec talia cum Himilconi dicerent,
Egomet continuo mecum. captus es. Conisce; in
Regia te esse existimaras, in carcere es: e quo, nisi
Ingenio uteris, hoc triduo non evades. IOS. Utar ego,
Mihi crede: et carcerem hunc meum vestrumque, qui
Vindicem, cogitabo, DROM. Ita te, here; ita te
Princeps, ac Domine, omnes poscimus.
OMN. Rogamus, oramus omnes. Tui sumus.
DROM. te vindica; et omnes servasti. CON. At at!
In tempore. Himilco est. Simulanda sunt alia. Hoc
Agamus.
IOS. ALiud ex alio ludicrum ducatur. Veterum
Satias est. Novum occipite. DROM. Cingite
Tempora floribus [Reg: floridus] . ADR. Terram spargite roribus [Reg: roridus]
HIL. Quicquid teritur [(transcriber); sic: territur] pedibus, rosa fiat.
OMN. O rosa fiat.
CHOR. Cingite tempora floribus [Reg: floridus] ,
Terram spargite roribus [Reg: roridus] ,
Quicquid teritur pedibus,
Rosa, o rosa fiat.
XIPH. Audite barbita, suavibus mixto carmine vocibus;
CHOR, Quicquid teritur pedibus
Rosa, o rosa fiat.
NEP. Iungite gaudia laudibus. HIL. Caelum tundite
Plausibus.
CHOR. Quicquid teritur pedibus
Rosa, o rosa fiat.
DROM. Impera aliud Princeps, si quid voles. Omnia;
Volumus. OMN. Omnia. IOS. Mihi vero factum est
Satis. Nunc intro abimus. HIM. Placent haec horum
Studia, o Princeps: mihique gratulor tam lecta pube.
Nam tibi ut nequid voluptatis unquam deforet.
Hos pater adiunxit. IOS. Calleo probe, et gratum
Habeo quod narras. Sed nescio quid ego iam satur.
Ad Musaeum redeo. Habet omnis hoc voluptas, ut
Aliquod sui post se taedium trahat. HIM. Quando
Istud animo sedet, age quod lubet. Vos operam
Date Ephebi, ut ne quid Principi defiat.
OMN. Dabimus: eo adsumus. HIM. Superi omnes!
Ego hic, dum ephebulos, alios ex aliis contemplor,
In ipsum illum aucupem meum planissime incurro.
Coniscus est: agnosco vestem, et colorem. Nemo
Alius fuit. At ego quemvis alium fuisse mallem.
Quippe est Coniscus, specimen pueri ad omnem
Nequitiam exercitati, Quem unus ut deprehendas,
Tres illi manus iniicias, est necesse: Nam duabus
Nihil agis; tam lubricus est. Quamquam ego satis
Veniam illi apparatus. Dimidium est facti. Mox
Experiar; atque adeo nunc, si potest.
ANG. HEu me! quantum est parentum studium,
Ut suos a DEO caeloque liberos avertant!
Dimidium anniterentur, in iisdem a Styge ad frugem
Reducendis, factam omnes operam haberent.
Sed vincit improba pars plerumque et triumphat. Id
Ne ipsum hodie quoque fiat: ite, o caelitum triga
Felix, ite Charites beatae; et rem bene coeptam provehite.
FID. Aditus est omnis hic obseptus: qua penetrabo?
ANG. Ego patefeci rimulam, qua possis. I, Fides,
Subique hos lares. FID. Dum fundamenta sint
Quaedam iacta. ANG. Sunt vero; quamquam tenuia.
FID. Qui neminem de me loquentem audierit,
Qui potest, ut me agnoscat? ANG. Nondum est
Necesse, agnoscat: dum te illi insinues modo; post
Ego reliquum accurabo. SPES. Quacumque soror
Haec anteit, ego facile consequor. Vin' comiter illi?
ANG. I, Spes divina, meumque et tu invise,
Alumnum. Tuque, o beatior tuis sororibus Caritas,
Adiungere libens: Et quamquam hic nondum is
Rerum est status, qui te delectet: tamen si gnaviter
Adnitemur, erit. CHAR. Non abnuo subire;
Fidemque Spemque Caritas comitabor. Sed prior
Tu, quid egeris, effare; quidque nobis agendum
Hic putes, mone. ANG. Iam bona se indoles,
In hamum induit; quem illi ego incogitanti
Struxeram. Iniectum est taedium huius carceris.
Erumpere in publicum modo gestit: et vero mox
Prodibit. Subiiciam prodeunti ego, quae iuverit
Vidisse. Iam adeo Christi nomen, quod nunquam
Audierat, ut hodie primum exciperet, curavi.
FID. Quo id animo ille? ANG. Quaeris quo? non
Sane alieno. Et haesit illi nomen. Impressa Crucis est
Quaedam imago. Vos animos addite: et vestrum
Hoc putate, ut penitius hoc dulce nomen, qua
Noctu, qua interdiu, pectori imprimatis. Per quietem
Hoc unum ille somniet, perque diem cogitet.
Tum tu Fides, taedium ingere Deorum inanium.
Spes vero, aeternitatem animorum obiice. Tum tu
Demum Caritas fomiti parato scintillulam inde.
O ardeat! FID. Nihil tu partium nostrarum omissum
Puta. Succedimus. ANG. Haec ieci initia iam, in
Puero Conisco; quem, quid fieret, inscium in
Pergulam ego deduxi; ubi in tempore, ex insidiis
Audiret, quae deinde meo alumnulo mox proderet.
Factum. Nihil piget nos caelites tentare, dum nostris
Clientulis consulamus.
HIM. NIsi me omnes calculi fallunt, iam fera malo
Remedia paramus. Enuntiavit omnia haud
Dubie puer. Animadverto, mutatum principis
Minoris vultum, atque ex vultu animum. Deprehendi
Indicia, quae primulum hic intus uterque prodidere:
Serium, nescio quid, collocuti. Ego meam stultitiam
Iam demum agnosco, qui non pridem illos! Sed
Eccum ipsum? Aggrediar. CON. Aiunt aliqui
Vocasse me. Praesto sum; si quid opus est opera mea.
HIM. Alia nulla: quam quod, Principe nostro quid
Fiat, cupiam ex te cognosse? CON. Ex me autem?
Quomodo enim ex me? HIM. Quia enim te aiunt
Prae ceteris cum illo consuesse. CON. Me aiunt
Cum illo? Ego minime omnium. Totum iam
Triduum est. HIM. Mitte puer haec diludia, mitte:
Et quod ego sciscitor, hoc age. CON. Dum ne tu
Scitêre, quae ego nesciam. Exspecto quid velis?
HIM. Quid causae subest, quod hodie tristior
Est ille, quam solet? CON. Ille? Quis ille? neminem
Video. HIM. Ille, inquam; Princeps, herus minor.
CON. Nempe herus? at ego te de aliquo accipiebam,
Qui hic pone me consistat. HIM. Visus, inquam, est
Vultu mihi, nescio quid, mutato. CON. Quasi tu,
Pallido, aut gracili dicas? Nihildum observo.
HIM. Quasi ego non istuc dicam, trifurcifer. Age,
Quid tristior hodie est herus? CON. Eho!
Tibi ille tristis? Mihi vero se ipso, quam alias solet,
Laetior, HIM. Quas tecum res hic intus actitavit?
CON. Ego nullas. HIM. Ego nullas: Atqui ego quas
Ille actitarit, sciscitabar. CON. Ille? quasi diceres,
Minor herus? Itidem ille nullas, ut ego.
HIM. Itidem tu sceleste, trifurcifer es hodie, ut heri.
CON. Quid est? Tamen ita est. Aliquid egisset,
Aliquid dicerem. HIM, Quid ergo identidem
Uterque suspectastis? CON. Quo nos identidem?
HIM. Sursum versum identidem? CON. Nempe
Caelum versus? HIM. Quid id erat? CON. Nihil
Commemini iam: etsi tamen profecto aliquid erat.
Imo enimvero aliquid erat: iam liquido recordor.
Cum ibi forte uterque subsisteremus, res ridicula
Accidit, quae nos quoquoversum identidem rapiebat.
HIM. Utere ingenio, puer, atque aliquid finge.
CON. Quid iam? Certe enim milvius ibi diutile [Reg: diutule]
Obvolabat: qui cum in aere gyros mirifice miros
Ageret, visus est nobis alicubi in cortem intentus esse.
Nam pertinaciter oculis inconnivis deorsum spectabat.
Placuit spectaculum. Ita haesimus uterque, dum
Impetum milvius deorsum faceret. HIM. Nisi te
Nossem, puere, iam persuasisses. CON. Rem dixi. Et
Quid, quaeso, tam incredibile est, Milvium vidisse?
HIM. Ut ut est de Milvio: aliud iam ex te sciam;
Cave tu hic mendacium mihi. Moneo. CON. Quid
Est denuo? HIM. Quid in hortensi pergula, puer,
Tibi hodie negotii fuit? CON. Mihi? HIM. Tibi,
Inquam. CON. Quando? HIM. Non dudum. Paullo
Ante. CON. Ego non dudum, paullo ante hic fui.
HIM. At antea quam hic esses. CON. Equidem tum
Alicubi fui, scio; etsi nescio, ubi. Credin' tu me tam
Observate meminisse, ubi dudum, ubi non dudum;
Ubi paullo ante, ubi paullulo, aut paullillo fuerim,?
Sane probam tu mihi memoriam censes esse.
HIM. Flagrio, faxo desinas tergiversari. Dic diserte, in
Pergula quid hodie actitasti? CON. Hodie in pergula?
At ego triduo toto ne vidi quidem. HIM. Negas
Praefracte? Non egomet ibi te vidi? CON. Id ego nescio.
At ibi te non vidi ego, id scio: quia ibi non fui.
HIN. Effrontem puerum? Non tres viri mihi sunt
Testes, ibi te visum? Exspecta sis. Magno mendacium
Tam impudens lues: convincam adductis testibus.
CON. Mane dum. Nam ego iam, quasi ex somnio
Collectus, memini me fortuito illac, qua dixti,
Transire. Sed ante paullulum, ita dispeream male.
Non memineram. HIM. Potin' autem iam meminisse.
Quid inibi clam egeris, scelus? CON. Iam quidem:
At cum paullulo ante quaerebas, non memineram.
HIM. Eloquere proin', Nam videbare insidias ibi
Tendere. CON. Cui homini? HIM. Mihi, tribusque
Meis comitibus. CON. Ego bene mihi sum conscius:
Neque loco insidias, neque metuo. HIM. Cur te
Igitur, ut male conscius, tam timide furtimque
Subducebas? CON. Dicam. Quia tum forte fortuna
In arborem suspexeram. HIM. Arborem?
CON. Patulam quandam et proceram. HIM. Procerum
Hic utique incipit mendacium cudere puer. CON. In eam
Videbar eminus videre bestiolam perreptare;
Elegantem, ut nihil supra: silvestrem, ut si sciurus
Esset. HI. Eleganter texit. CON. Hic mecum ego;
Utique istaec bellula fera, hic in hac arbore nidulatur.
HIM. Mendaciorum hic nidum in lingua habet.
CON. Tum ego, qui illi insidias locarem, mecum
Disputabam; ibamque. uti caveam illi quaererem.
Et ecce tibi! Meas insidias! Tandem nusquam ego
Me usquam vertere impune quibo, quin tu homo
Suspiciose, a tergo mihi immineas. HIM. Sciurum
Ego facilius capiam, credo, quam ut pueri huius
Fraudes deprehendam. Abi intro. CON. Hem! tanti
Fuit, in pueri unius facta anquirere? HIM. Metuebam,
Ne quid huius me astutia proderet. Nequedum [Reg: necdum]
Omnis exempta suspicio est. Adhuc vacillo. Anguilla
Hic est puer. Meum erit, ut si etiam prodiderit, rem
De integro disturbare, ne qua in me noxa sit, cum
Regi nuntiabitur. Atque ecce Regem ipsum! Capio in
Arena consilium; et primus nuntiabo.
ABEN. QUa Regni curae intermittunt, animum
Sollicitat filius; nullae nec noctes mihi
Quietae sunt, nec liberi dies, redeunt in orbem curae,
Et alterae alteras trahunt. Nunc a Republica dum
Aliquantum est otii, ad filium convertor. O quantum
Gaudii esset, filius ni gaudium turbaret inquies
Timor? timorem peperit hunc omen; quod ab astris
Captum, quotidie mihi occentant mei. Obnuntiat
Caelum semper, et aspectu terret; quacumque
Consulatur, portendit ingruens filio malum.
Id, quicquid est mali, e capite filii ut arcerem,
Hoc illum vallo, atque istis turribus communii, quo
Nulli accessus infortunio esset; ubi metis aetas traduci
Voluptatibus posset. Si Iupiter hodie data optione
Sedem eligat, quam aliam possit optare beatiorem?
Mutare caelum cum hoc palatio volet. Ita filio
Prospexi. An operae meae facturus pretium sim,
Expecto. Vos, ecquid adhuc beatitatis filio desit, dicite.
ARACH. Rex aeternum vive. Nihil est, quod posse
Arbitrer desiderari. Bonis abundat filius omnibus;
Quicquid laetum est, habet, et calamitatis ne nomen
Quidem adiit. Tutus adolescit. ABEN. Adolescit
Sane. Sed adolescenti demum astra ominantur.
ARACH. Quae puerum custodia potuit servare, et
Adolescentem potest. ABEN. Hic tu unguem in ulcere
Meo. Refricas male coalitam plagam.
ARACH. Praefiscini, Rex: nam levare ego metum,
Non augere instituo. ABEN. Puer abstineri facile
Quiit, ne Christianos nosceret: Adolescens haud
Perinde quibit. ARACH. Imo quibit perinde, si etiam
Adolescens hac perinde custodia cingatur. Palatium
Est. ABEN. Ubi grave inceperit esse palatium. etiam
Palatium, carcer erit. ARACH. Nondum an sit grave
Comperimus. TEUD. Ex Himilcone cognosci hoc
Potest, quem Principis aetatula moderatorem habet.
ABEN. Ubi est homo? Iube illico vocari.
HIM. Adsum, Rex magne: impera. ABEN. De filio
Meo, quem fidei commisi tuae, quid narras?
ARACH. Superi faxint, ut qualia, Rex, optas, ex isto
Audias. ABEN. Satin' omnia salve? HIM. Velim
Omnia, Rex, Deosque ut velint, precor.
ABEN. Obscure involvis. Haud dum, quid fiat,
Intelligo. Vivit, inquam, filius? HIM. Vivit; et
O aeternum vivat. OMN. Aeternum vivat.
ABEN. Ita votis vos vestris, meque omnes caelites
Damnent. OMN. Damnabunt omnes. ABEN. Quid
Porro tu hic ingemiscis? HIM. Pauxillum quiddam.
Quamquam nihil est. ABEN. Aliquid est, quod
Ingemuisti: effare. HIM. Vix est tanti. Rex ignosce.
ABEN. Ignoscam, ubi dixeris. HIM. Tacere, quod
Iubes, quam dicere, si venia sit, malim.
ABEN. Non erit. Exsculpam vel fidiculis, si verbis
Egero nihil. HIM. Nihil abnuo, Rex; dicam.
Aliquid mutatum his pauculis diebus, in Principe
Adverto. ABEN. In filio, inquis, meo?
HIM. Aliquid, inquam: sed perpauxillum.
ABEN. Male igitur est filio? HIM. Quicquid id est,
Minutum sit oportet; secus fuisset, ego vel intempesta
Nocte rem indicassem. ABEN. Ita rationes tuae
Nostraeque postulant Himilco. Sed hoc minutum,
Quicquid est, eloquere. HIM. Aliquanto tristior
Mihi Princeps esse est visus, biduum hoc totum.
ABEN. Quid cruciat animum pueri? HIM. Id nempe
Est, quod adhuc requiro. Familiam omnem in
Quaestionem rapui, ut scirem: nihil profeci.
Ipsum adeo adii: sed minus nihilo egi. ABEN. Neque
Consectura est, unde manarit dolor? HIM. Veri quae
Similis sit, nulla. Hoc solum, Rex, sive deprecor
Ego, sive tibi excuso; ne residere culpam huius,
In me ullam arbitrere. ABEN. Quid vos consilii
Capere me censetis? ARACH. Si animi haec est
Aegritudo, Rex; medicina facilis erit; dum principia
Morbi ipse ne concelet. Tollantur causae e medio,
Quaequae sint illae. Displicent comitum greges?
Aut aequalium aliqui minus animo probantur?
Exesse iubentor. Aliunde taedium exstitit?
Undecumque illud, exscinditor. Desiderat pulchra, aut
Nova, aut denique iucunda, et voluptaria?
Fiat omnium illi copia. Postremo prodat ipse
Origines aegritudinis suae, et convaluit. HIM. Vereor
Ut horum omnium sit quidquam. Ephebuli omnes
Placent, satis id scio. Nec voluptatibus gaudet,
Quarum abunde habet. Occultius malum est, quam
Dispicere ut queamus. TEUD. Mihi alia mens est,
Rex magne. Animi is taedium duntaxat est, erit
Dieculae unius aegritudo; aut bidui summum, aut
Tridui. Post evanescet. Habent hanc humanae res.
Vicissitudinem; miscentur laeta tristibus, atque
Iterum tristia laetis. Exspectem igitur, mea si intersit;
Et quo res incliner, videam; prius, quam alia tentem.
ABEN. Ad animi duntaxat aegritudinem haec vestra
Spectant. At mihi metus est, ne in corpore vitium
Celetur, quod hunc animi maerorem procreet.
TEUD. Tum vero promptum est, medicos arcessere:
Aderunt quotquot voles. Deprehendent ii, quicquid
Vitii aut venis, aut medullis abstrusum est.
Vocentur. HIM. Neque istud, ut mihi persuadeam,
Possum. Constat oris, qui semper est, color: non
Pallidum in vultu, non luridum quicquam paret.
Quibus ego e signis ducor, ut ad corporis
Valetudinem deesse nil putem. ARACH. Restat hoc
Unum igitur, Rex; ut tute, nisi pertaesum est, ad
Filium invisas; coramque explores. Dabit hoc ille vel
Regi, vel parenti, ut animum, qua quidem est
Indole, aperiat. ABEN. Placet ire: i prae aliquis,
Et patrem venire nuntia. TEUD. Eo. ABEN. Quis
Credat in palatiis, tot esse Regum curas?
HIM. Quamquam recte fieri arbitror, in primis,
Ut filium pater visat: id factum tamen hoc tempore
Nollem. Siquidem Labruscam ego, qui ad principem
Veniret, eique delicias faceret, acciri paullo ante
Iussi: non illepidum cetera parasitum. Iam vereor
Si qua venerit, ne praesente Rege, repulsam ferat:
Atque hic excludatur. Ego puerum obviam, qui
Admoneat, mittam.
LAB. MIre mihi mira Lemurum occurrunt simulacra,
Quaqua incedo: ut urbem omnem obsessam
A Manibus planissime credam. Heus tu vesana!
Abstine; abstine manum ab oculis. Omitte hos
Exsculpere, scelus' Vestram fidem! obsecro, cives!
Quam ego aegre hanc anum repuli. Quantum hic est.
Lamiarum, hospites? Etiamne ades trivenefica? abi:
Omitte: mei hi sunt dentes; mei: nihil hic tuum est.
Cives, obsecro, cives! civem defendite. CON. Quis
Homo tam immane! et hic in publico? LAB. Miserum
Me? CON. Hem tibi, Labruscam! Quid clamas insane?
Quis molestus est? LAB. Abscede, Lamia scelesta:
Sine venefica, sine! oh oh. CON. INsanit hic liquido.
Miror ego quas umbras caedat! LAB. Etiam crines
Vellis, vetula? Etiam laceras genas? CON.
Labrusca! LAB. Dimidium perii. CON. Qua tu
Cum larva dimicas? LAB. Cum Cerberea hac
Anu. Ut illam hinc omnes inferi!
CON. Qui cum illa? LAB. Ita in oculos Harpyia
Involat. CON. Harpyia? Quod monstrum? LAB. Ita
Dentes vetula haec excutit. CON. Ubi enim vetula est
Ulla? LAB. Ita miseris modis me habet. CON. Nimis
Tu hodie, Labrusca, illepide stultus es. Nihil expedio.
LAB. Eho', Conisce, tu aderas? CON. Sane. LAB. Et
Dudum adeo? CON. Satis. LAB. Tum tu igitur
Molestas has, vetulas anus vides? CON. Ridicule!
Quas ego videam hic anus? Luscus es totus.
LAB. Istas hic, inquam, quae obturbant? CON. Nullas
Ego hic ullas. LAB, Nullas? et eho', tu nullas?
Quomodo enim tu hic nullas? CON. Quia enim
Nullas ego video. LAB. At ego illas probe. oh oh!
CON. Qua forma belluae sunt illae, quae adeo turbant?
LAB. Rogare cessa: Informes sunt oppido. Simillima
Est una Fami; ut si mater eius sit, aut certe neptis.
Hui! strigosa iam pellis, et vetula; Hecubae ut
Materteram putes. Tum deinde, edentula, effeta,
Cana, macra, arida, squalida, lurida. CON. Miram
Mihi Helenam narras, Labrusca. Nollem occurreret
Mihi. LAB. Credo. At mihi nimirum occurrit saepe
Saepius. Insultat ventrem, infestat dentes, strangulat
Fauces, iugulat gulam; contrahit pellem, elidit
Animam. CON. Non tu, tam obsessus, aliquo
Tandem de remedio cogitas? LAB. Assidue pridem.
Adeo omnes lanios, consulo aucupes, quaero
Fartores, conduco coquos. CON. Neque adiutant
Te illi? LAB. Opellulam afferunt aliquam; sed
Adeo parvam, Conisce, et brevem; vix ut dieculam
Prosit unam. Nam, ut primulum ab illis abeo.
Redit e vestigio malum, et aeque, aut etiam
Infestius vexat. CON. Miseram tu vitam vivis,
Labrusca. Ecquae autem est altera illa molesta anus?
LAB. Illa aeque, et amplius etiam infesta. CON. Quae,
Sodes, illa? LAB. Est illa simillima Siti. Anus anhela,
Sicca, exsucca, et tosta et torrida; tum iecur urit,
Pultat pulmones, linguam asperat, cruciat palatum,
Collum angustat, arctat animam. CON. Hui pestilens
Monstrum! Et tu ne isti quidem medicinam facis?
LAB. Au', cessa hoc inculcare. Quaero, et omnibus
Negotium Oenopolis et cauponibus, quotidie
Multum facesso. Sublevant aliquid illi, Conisce.
Sed pauxillulum. Quid facias? Inveteratum iam
Oppido est malum. CON. Ego memini, Labrusca,
Hic in vicinia, esse fontem, quem mire praedicant
Omnes arcendo huic morbo idoneum, o salubrem
In primis. LAB. Illum tu salientem ais? CON. Illum
Aio. LAB. Qui hic propter angiportum tam absurde
Strepit? CON. Ad unguem, Labrusca. LAB. Cui
Illum? Apage sis inficetum: Nihil illo insulsius.
Atque inconcinnius pote. Enicaret. Fugio,
Quacumque possum, et arceo. o ventrem meum!
CON. Tum ego nihil reliquum habeo consilii.
Quo iuvem. LAB. Ita, miserum me destituunt amici
Omnes. Et est tamen. CON. Quid iam est? Etiamne
Alia Harpyia obturbat? LAB. Imo alia, aliis illis,
Paene omnibus, taetrior, atque inexorabilior:
Informis, spurca, acerba, et torva, et lacera, et
Mucida, et rancida, simillima Paupertati. Haec
Omnes exenterat sinus; evacuat arcas, spoliat
Marsupia; nihil in spe relinquit, in re nihil. Vide sis,
Quibuscum larvis mihi negotium sumpserim,
Conisce. CON. Pertinacibus, quod video, et saevis.
At ego, Labrusca, iam opem in tempore, magnam
Maximam affero. LAB. Cui homini? CON. Tibi enim.
LAB. O salus salve! mea o vita, fortuna, laetitia,
O omnia mea! CON. Himilco iubet invitari.
LAB. Quem denuo? CON. Tuum herum, Labrusca.
LAB. Herum meum? Quem illum herum?
CON. Ventrem hunc tuum. LAB. Ita est profecto!
Ha, ha. ha. Ita est: memini. Hem! quam facile
Obliviscimur, nisi identidem moneamur? Huius ego
Mancupio sum totus, et longam illi iam servio
Servitutem. CON. Sed exspecta dum modo: LAB. Imo
Obest mora omnis: curre iam Conisce, propera,
Vola. CON. Non licet hodie dum, Labrusca.
Eo prodii, ut admonerem, quo invitatus crastinum
Diem exspectares, LAB. Eho crastinum! Atqui
Himilco iusserat hodie. CON. Atqui Himilco
Aliud nunc iubet: nam insperato evenit,
Ut principem Rex hodie inviseret. Cras opportunius
Tu vises. LAB. Imo opportune iam satis: dum
Himilco sinat. CON. Hodie non sinet; dixi.
Sed cras quam mane tu veneris, tam opportunissime
Venies. Egomet tibi ad palatii fores praestolabor;
Ego te intro traham. LAB. Trahi non possum;
Ultro consequor. Vel nunc adeo, si vis, CON. Vellem.
Si Himilco vellet. Indiget Princeps, qui delicias
Faciat: nam insolito est tristior. LAB. Ego tristior
Multo, et neminem tamen ullum invenio, qui
Faciat delicias mihi. CON. Vale, in crastinum.
LAB At ego in hodiernum esurio. Cives, opem! iam
Redeunt larvae meae; velitandum est denuo mihi.
ABEN. EXhilarasti, fili, sollicitum patrem. Nam ne
Qua Corporis invaletudo premeret, ego
Anxie timebam. IOS. Quod gratuler mihi, pater;
Sospes integerque sum satis. AB. At oris haec tristitia,
Animi certe aegritudinem arguit. IOS. Egon' adeo
Tibi tristis? AB. Et insolenter quidem. IOS. Videor
Familiae fortassis. Atqui ego, quod norim, bene me
Habeo. AB. Nisi omnes observarent, ego me errare
Crederem. IOS. Non recte observarunt, pater:
Nam aut nihil, aut perparum est. AB. Et perparum
Istud ipsum, quid sit, quaerimus, nate.
IOS. Gravius si siet, ego ipse non dissimulem,
Pater. AB. Ne levia quidem concelanda sunt,
Animum si crucient. IOS. Quando igitur cogit
Tuus erga me amor, exigitque pietas quam patri
Debeo, dicam. Quamquam! AB. Quid,
Quamquam? Eloquere. IOS. Quamquam tanti non
Est, inquam, ut audias. AB. Erit imo tanti: effare.
IOS. Maeroris mei causa est palatium hoc, pater.
Sine cetera, ut taceam: totum dixi. AB. Palatium
Tibi hunc maerorem? Ergo diruetur hodie
Extemplo. IOS. Nequaquam hoc, pater: sed est
In palatio aliquid molestum. AB. Exigetur illud,
Quicquid [(transcriber); sic: quisquis] est. IOS. Neque istud iam potest.
AB. Poterit. Nutu uno indica. An aliquid deforme
Offendit? An famulorum obsequium? Aliudve aut
Studium defuit, aut infortunium occurrit?
IOS. Nihil omnium est horum. AB. Quid ergo
In palatio necesse tandem est esse, quod offendat?
IOS. Carcer est. AB. Carcer in palatio? IOS. Est.
Pater. AB. Vos carcerem hic aliquem, me inscio,
Excitastis? ARACH. Nullum ego, quem sciam;
TEUD. Neque ullum carcerem ego. Quid enim
In hoc palatio carcer? AB. Atqui vos alii, aliquemne
In hac Regia meministis carcerem esse? HIM. Nusquam
Ego ullum. OMN. Aeque nos usquam esse ullum
Scimus. IOS. Certe autem memini ego, esse hic carcerem:
Eumque mihi memorant paratum. AB. Tibi carcerem,
Nate? Quis tantum sibi affectat iuris, ut carcerem
Minetur filio? IOS. Ignosce, pater: abs te ipso mihi
Paratum esse aiunt. AB. A me autem? a me carcerem
Filio? Deos Deasque deiero, nate, si in mentem fuit
Ulla de carcere cogitatio. IOS. Quid igitur innocens
Includor? AB. Itane? Includis tu hunc, Himilco?
HIM. Testor caput hoc meum, Rex; siqua unquam
Hoc aut feci, aut somniavi. AB. At ab alio scibas
Factum, et tacebas? HIM. A quo alio scirem? Qui
Sciam nunquam esse factum? IOS. An enim inclusus
Mihi non debeo videri, qui iam quintum decimum
Plus annum, hinc nusquam efferre pedem, aut
Proferre caput sinor? Obstant erecta valla; circumstant
Moenia; quibus etiam oculi prospectu arcentur.
Obiacent aggeres, et stant ferrati postes, et seris
Undique munita ostia rigent, ne capti elabamur.
Additae excubiae, et pernox custodia: vix evolare,
Si conetur, hinc cogitatio queat. Tam arcte
Obsidemur. Quid ni ergo in carcere me credam esse?
AB. Igitur palatium hoc ipsum tu carcerem vocas?
IOS. Da veniam hanc, pater: aliud vocarem, si aliud
Esset. AB. Quid enim palatio deest? IOS. Libertas:
Quae simul aderit surget palatium; ruet carcer;
Animi aegritudo cedet. Quid enim commerui de te,
Pater, in vinculis his ut tam pertinaciter haberes?
Muta carcerem, si tollere tristitiam voles. AB. Volam,
Omnia tua causa; dum nequa [(transcriber); sic: nequam] damno sint tibi.
IOS. Quod mihi damnum sit, pater, si insontem
Filium e vicennali carcere, in libertatem asseri
Aliquando sinas? AB. Ah nescis! obstant Dii Deaeque;
Et caelum obnuntiat. IOS. Patere ergo, me in squalore
Hoc contabescere, ARACH. Meliora caelites! Te salvo,
Salvi nos omnes sumus. OMN. Omnes sumus.
TEUD. Periculo tuo, Princeps, et Regnum, et omnes
Periclitamur. OMN. Omnes. IOS. Serii utique vos
Estis, qui patri carcerem meum suadetis.
ABEN. Quid statuam mecum. ignoro. Hinc caelum
Absterret; hinc movet filius. IOS. An caelum carcere
Me damnet, nescio: pater quid faciat, scio.
ABEN. Quid faciat? amat: et minus si amaret,
Indulgeret plura. IOS. Non accuso, pater, amorem.
Sed si ridere tamen ego sic amatus negem me posse,
Quis mirabitur? ABEN. Ite aliquis, atque Coniectores,
Quos consulam, arcessite. Haereo perplexus: dum
Neque Deos volo, neque filium queo videre tristes.
Interea, nate, abscede: causas enim, cur intercedant
Libertati cupitae caelites, non est e re tua, ut tute
Scias. IOS. Nesciam libens, dum voti potiar.
ABEN. Potiere, confido; flecti usquam si caelum
Potest.
ARACH. ADsunt, Rex magne, quos vocasti.
ASTROL. OMN. Adsumus. AB. De caelo
Servastis etiamne hodie?? ASTUL. Ego quidem; et
Diligenter. HIB. Nos nihilo segnius, Rex.
ABEN. Addixere auguria; an etiamnum obnuntiarunt?
ASTUL. Adversa, Rex, et infesta omnia. Aves
Undique ominosae, atque horridae obvolant.
Astra ipsa, maestum aliquid, et lugubre portendunt:
ABEN. Cui vero infesta haec omina? ARACH. Regi
Censeo, et Regno, et nobis. ASTUL. Hic sane, si
Nondum fuistis, esse mendaces vos opto.
OMN. Regi omnia secunda. Regno omnia. Nobis
Omnia. ABEN. Pertexe telam; et quomodo ad nos
Spectet omen, indica. ASTUL. In filio Principe
Perimus omnes, et Regnum, et Rex. et plebs;
Nili provides. TEUD. Antiqua nenia; et cantatum
Hoc saepe iam odarium. HIB. Antiqua nenia,
Fateor: sed non proinde vana. ABEN. Quomodo
Autem in filio perimus omnes, nisi caveo?
ASTUL. Nam Christianus propediem, nisi provides,
Erit. TEUD. Hoc, inquam, est, quod millies iam
Dictum. LARG. Millies: sed semper vere.
ABEN. Ego feram, Christianum esse filium? Qui ne
Servulum quidem, neque incolam, neque accolam,
Neque advenam, hic ullum tuli? ASTUL. Filium esse
Feres, nisi in tempore sollerter caves. ABEN. Quibus
Artibus cavebo? LARG. Quibus occepisti; custodia.
ABEN. Ergone mihi filium genui, ut perpetuo
Carcere damnarem? HIB. Aut carcere; aut!
ABEN. Quid aut? Quid ominaris mihi? HIB. Quod
Saepe dictum est, Rex; ne dici saepius iube.
ABEN. Conficitur aegritudine filius, nisi manu
Mittitur. ASTUL. Optio tua est; Regnum perdere,
An filium, malis. ABEN. Ergone alterutrum?
ARACH. Neutrum, Superi! OMN. Neutrum.
ARACH. Quis certiores fecit vos huius, quod
Tam audacter asseveratis? ASTUL. Quis? Astra;
Quorum conscii nos sumus. Astra omnia indicant.
ARACH. Tum vos ergo ocius hic edicite, si rerum
Arcanarum praescios astra vos fecere, sequeturne
Vestra consilia Rex, Principemque aeternum hic
Occludet? an respuet, et prodeundi iam foras
Copiam dabit? ASTUL. Nescimus. ARACH. Astra
Examinate; scietis. HIB. Regi integrum erit, istud
An illud malit. ARACH. Et Principi filio, si
Prodeat, cur integrum non sit, illud an istud velle?
Ego, Rex, nihil arbitror hos audiendos ultra, cum
Filii maerore tanto: laxetur custodia, ut prodeambulet,
Quo cuique fas est: ne (quod alioqui verear)
In squalore contabescat. Dixi. ABEN. Tum tu vero,
Quid fieri censes? TEUD. Haud dissentio. Atque
Insuper tamen cavendum non esse segnius, ne qua
Cum christianis in congressum aut colloquium incidat,
Quam cum domi etiamdum clauderetur. Arbitri
Ubique, et testes adsint. Caveri periculum sic omne
Perinde potest. ABEN. Ut filio gratificer, Regnique
Heredem servem; ite et custodias laxate; educite,
Quaqua lubet filium. OMN. Sapienter omnia.
Ita Superi Regem, ita Regi Principem; ita Principi
Regnum servent. ABEN. Date operam tamen vos
Prius, ne qua vel funeris, vel miseriae cuiusquam, vel
Mendicitatis fabula prodeunti occurrat. OMN. Factum
Existima.
ANG. Peramne fecistis aliquam hic intus?
An luditur inceptus labor? FID.
Eventa si responderint intiis, incepti
Non pigebit. SPES. Omnia sunt in
Proclivi: speremus. CHAR. Nullis obsessum pectus
Cupidinibus reperi: nullos animi effrenes motus.
Facilis ad hunc reditus est. FID. Iam ligneos Ioves,
Et aureos Mercurii truncos, et argenteos Lucinae
Stipites, sentio vanescere paullatim. Et quamquam
Nondum caelestia agnoscit bona; iam tamen haec
Stygia monstra despicere sensim occepit.
ANG. Profectum est aliquid. Insistamus operi: et
Quantum adnituntur inferi, animum adolescentuli
Ut teneant; tantumdem obnitamur et nos, inferis
Ut eripi praeda queat. CHAR. Magno adiumento
Nostris partibus etiam illud erit; quod morum adhuc
Quaedam innocentia adolescentulum, castusque pudor
Circumstant. ANG. Adolescentiae, etiam nondum
Christianae, decus ingens, Castitatem! Hane quidni
Amemus nos caelites, in alumnulis nostris, nondum
Etiam nostris? amat illam et DEUS; amat illam et
DEI et Virginis filius. Cui sicut parere olim castitas
Potuit Martyrem, ita gratia obstetrice pariet castitas
Christianum! SPES. Castus habet hoc adolescens,
Ut cerae mollis instat a manu caelesti fingi ad
Virtutem quamque facillime possit. ANG. Et hic
Meus fingetur. At vos tempori adeste, cum usus
Erit, nunc tantisper secedite. Ego duas mihi video
Res, quas accurem, hic esse agendas. Alternam, ut
Barlaamum, hic in vicinia Asceten abditum, in
Notitiam adducam clienti meo. Alteram, ut de via
Amoliar, quae alumnulo possint incommodare.
Et eheu! video, iam nunc gestire hyaenam, quae illi
Inhiet. Veniet Labrusca quidam; veniet, qui inficetis
Salibus, ad ludicra [(transcriber); sic: ludrica] , et voluptaria adolescentulum
Invitet: eique hanc cogitationum bonarum sementem
Prius evellat, quam aut radicem altius agere, aut
In spicam, segetemque maturescere queat. Heu me!
Quantum boni impediunt hae hirudines? quae ut
Liguriant alienam dapem, vernilibus iocis, dictisque
Procantibus animum ad libidines irritant; noxii scurrae.
Non patiar ad alumnulum meum accessitare hunc
Parasitastrum. Tristior est ille quidem paullo; sed ut
Exigat tristitiam illi hanc Labrusca, non expedit.
Quare consilium est, venientem a foribus arcere.
Quod faciam commode, ubi Conisci faciem induero,
Eius, inquam, ipsius pueri, qui, ut veniret, heri
Vocaverat. Et facile hoc est mihi. Simillimus, cum
Volam, ero. Tantum pinnulas ego, quas ille in
Petalo erectas gestat, non capiam mihi: nam odi has
Pillei cristas, et abdico. Cetera autem omnia
Coniscus ero: atque ad has ei fores obviam ibo.
Nec pudet humanos vultus assimulare, ut homini,
Alumnulo meo, gratam operam gratificer. Ah quid
Huius me puderet Non paenituit DEUM.
IOS. IUvat aliquantum in hoc palatii cavaedio
Inambulare. VOS, dum revocem, exite [(reading uncertain: print faded)] .
EPHEB. Ut iubes. IOS. Superi! quam ego mirificam
Hanc noctem duxi? Somnium mihi quasdam
Hominum, quas ante nunquam videam, imagines
Obiecit; eleganter et affabre pictas omnes.
Radiabant in frontibus, impressae singulis cruces,
Adamantum instar: quales in nullis cimeliis meis
Ego ullos reperio. FID. Atqui in meis certe, si voles.
IOS. Ardebam nosse, quod genus hominum ii essent,
Quibus ea formae venustas, atque eae opes
Suppeterent? Nescio quid illi, et quale nomen,
Insolens mihi et novum, obtuse identidem
Ingerebant. SPES. Nescis tu quidem etiamnum.
Sed o si agnosceres? Et spero agnosces. IOS. Me vero
Puditum est mei. Nam ad illos aestimatus, informe
Cadaver apparebam, FID. Non apparebas; sed eras.
IOS. At illi me tamen, quamquam deformem,
Invitabant tamen; utque accederem, meque
Adiungerem, indice digito comiter vocabant.
SPES. Etiamnum invitant: quin adiungeris?
IOS. Nempe erubui memet. FID. Erubescendus
Tanto iam magis. IOS. Capiebam tamen impetum
Quandoque, ut accederem. Sed mira me quaedam.
Repente obvia, semper retraxerant. FID. Nempe tuis
Tu viribus non poteras: posses alienis. IOS. Obstabat
Aliquando pater, minaci vultu territans. SPES. Ad
Caelum eunti filio, si pater obstet, non est pater.
IOS. Aliquando blandiens tenebat, ne qua avellerer.
FID. Blanditiis periculosius nocet sanguis, quam
Minis. IOS. Aliquando et lacrimans rogabat, ut
Referrem pedem. SPES. Quem lacrimae a caelo
Abstinent, aeternum lacrimabitur. IOS. Tum autem
Deos penates, et quotquot in Larario servo, videbar
Alios intueri fractos, alios mutilos, alios mancos
Truncosque cadere. FID. Brevi tu felicius illos ipse
Dirues. IOS. Neque iam videbar ea Deorum clade
Commoveri tamen, ut antea. FID. Ridenda clades
Stipitum, quem hominem moveat? IOS, Fateor; haec
Internoctu visus mihi sum videre. At inane somnium
Fuit. SPES. Non fuit inane, adolescens: plenum
Ostenti fuit. FID. Neque somnium, uti tu reris;
Sed plus quam serium fuit. Nos istas tibi rerum
Novarum imagines, obiecimus, ut Christi nomen, et
Christiani nominis amorem, tibi pingeremus.
IOS. Atque ecce! iam se nomen illud, quod exciderat,
Ultro memoriae offert. Christiani erant. Utique illi,
Qui extra palatium hoc incolunt. FID. Qui imo
Caelum incolent. IOS. Nimium fatigor, somnio hoc
Recognoscendo. Quamquam certe, nescio, quid me
Delectet aspectus ille tam beatus, etiam in somnio.
Habuere aliquid Cruces insigne. O quis gemmas,
Et adamantas mihi demonstret pares? Ephebi mei,
Ubi estis? OMN. Praesto omnes. IOS. Ambulatum est
Satis.
BARL. IAm plus vicesimus est annus, cum nemorum
Avia et rupium antra pernox aeque ac perdius
Incolo: quid retrahor seram in lucem? At ubinam
Reliquit meus repente me ductor? Paullo ante
Conspicuus aderat. Nunc ubi remansit? O caelitum
Quisquis es, et quoquo nomine vocaris; miserum
Senem aut rursum in abditas reduce silvas; aut porro,
Quid fieri velis, indica. Totus haereo. ANG. Aderam,
Tametsi ignaro. BARL. Ita promiseras certe.
Et absque te foret, pedem progressus unum
E solitudine mea non essem. ANG. Ibi tuas Barlaame
Res agebas; hic aliorum commodis inserviendum est.
BARL. Dum ne profanis tamen; quibus omnibus scis,
Quam ego dudum renuntiarim! ANG. Non nescio.
Ea propter neque nunc revises. Ad caeleste studium
Alios magister tu duces. BARL. Imo discipulum alii
Me magistri. ANG. Parebis DEO: sic visum est.
BARL. Iube omnia; recuso mihi. ANG. Iosaphatus,
Impio Patre melior filius, Christo est auctorandus.
BARL. Ego quomodo in Tyranni impii conspectum
Impune veniam? Omnes toto Regno ascetae exsulant.
ANG. Id mihi curae erit. Tu vestem hanc omnem,
Et sordes illuviemque emuta: Mercatorem indue:
Et quoad potes, senecta exuta, te erige. Dabitur
Accessus ad indolem alumni mei, non iam valde
Alienam a Christi nomine. Cetera ego te hic intus
Omnia docebo. Sequere. BARL. Sequar, o bone
Ductor: sequar, etsi ad exstimos terrarum fines mihi
Sit eundum, consequar tamen.
LAB. DUdum est hodie, cum de media nocte
Evigilans surgo; caelumque anxie
Contemplatus, exploro, nondumne aurora appeteret.
Video, monstrum immane ingens; Orionem; adhuc
Medio se caelo metientem; et occidentem dextera,
Laevaque orientem plagam, immenso complexu.
Affectantem: circum autem circa, omnia adhuc
Nigrescere, nec dum diei vestigium ullum apparere.
Ego miserum me, exclamo; quamdiu porro mihi
Ignave dormiendum? Iam laboratum strenue oportuit,
Et manibus, et dentibus. Quantum otioso mihi
Disperit aetatis? Ita redeo, quamquam invitus, ad
Somnum. Post multo, rursum excitor: rursumque
Accurro, et de fenestra caelum consulo. Rursum
Omnia eadem video. Haeret pertinax in statione. seu
Plaustrum illud est, sen ursa; nec digitum se segnis
Ille Bootes movet. Ut illum tardigradum cunctatorem.
Et qua vis testudine inertiorem Booten, omnes!
Quicquid pigratur ille, et vel somno indulget, vel
Veterno marcet, ego innocens luo. Ter ita quaterque
Irritus iam cubitu surgo, iam cubitum redeo,
Dum tandem aliquando Solem eminus, diemque
Conspicor. Metuebam quippe, ne si plusculum
Differret, mea denuo se monstra mihi ingererent.
Properandum idcirco impensius erat. Igitur, simul ut
Per diem licuit, procinctus exeo, atque istuc mihi
Palatium ut propitium sit, Deos Deasque precor.
Annuerunt omnes; ipse adeo summus Iuppiter, annuens
Kraqos ap' a)qanatoio megan e)le/lucen o)lumpon.
Cetera item signa addicunt ad unum omnia:
Solus adhuc deest, Coniscus; qui sese mihi
Praestolaturum hic ad fores spoponderat. Nusquam
Adhuc paret. At, ego si moram paullulam hic porro
Fecero, incidam in Lamias meas, sat scio. Nam novi
Morbum cerebri mei. Simul enim paullo inanius
Mihi istud cerebrum est, continuo, hui qualia
Phantasmatum oboriuntur portenta! non exspecto;
Ubi ubi est Coniscus, ego ianuam hanc instituo
Caedere. ANG. Quid tibi hanc tactio est, homo? LAB.
O mi Coniscule! o mi omnia! ubi tamdiu moratus?
At ego iam dudum aderam. ANG. Cui rei? Quid
Aderas? LAB. Nempe, quod convenerat heri.
ANG. Convenerat? Quitum homine? LAB. Quicum
Homine: tecum. ANG. Qua enim de re, mecum?
LAB. Ut si nescias? ANG. Equidem nescio.
LAB. Au', nescis? Heri, inquam, cum hic in publico
Sumus congressi. ANG. Heri tu nunquam in publico.
Mecum. Aberras homo. LAB. Cum tute me vocasti?
ANG. Neque istud memini. LAB. Au', scelus! cum
Me invitasti? ANG. Istud multo minus. LAB. Et quidem
Ad principem tuum? ANG. Istud multo minime.
LAB. Dirumpor ira. Non tu me, ut hodie venirem?
ANG. Non ego te unquam. LAB. Non ab Himilcone,
Missum te ideo dixti? ANG. Nihil tecum ego
De Himilcone. Nihil mecum de te Himilco.
LAB. Ego, quid puero hoc tam praefracte
Mentienti faciam, nescio. ANG. Non mentior.
Res est. LAB. Non contendam porro: intro mitte me,
Puer. ANG. Quo? LAB. Quo iusseras heri venire.
Ad principem. ANG. Neque te heri venire ego iussi;
Neque tui princeps indiget. LAB. At ego principis
Egeo, admitte. ANG. Potest, ut tu egeas. At illi non
Vacat. LAB. Dic verbo, puer; decretum est tibi,
Me admittere, nec ne? ANG. Decretum est excludere.
LAB. Et serio quidem? ANG. Et serio. LAB. Tum
Ego ni fecero te incudem cras puer, aeternum
Mendax ero. ANG. Potes, ut lubet. Interim
Decretum est hodie. Abscede. LAB. Quamquam ardeo
Vindicta; tamen ne insaniam prorsus, abscedo.
O perfidas mentes! Ego hunc puerum heri mecum
Fuisse, memini tam probe, quam nomen meum. Et ille
Tamen tam impudenter perstat negare? Dabit
Himilconi poenas, dabit, cum ego nusquam hodie
Comparebo. Et quid, inquam, hodie? Vel toto, si
Possim, biduo, ne si vocet quidem, et obsecret,
Adero. Imperabo fami meae, et, obstinatius esuriam;
Homines ingrati donec supplicent mihi.
ARACH. FActa es iam adolescenti Principi prodeundi
Copia. Iamque primum exiit. ut
Pugnacium volucrum aucupio animum oblectaret;
Perque silvas, errantibus feris, et fugaci leporum, et
Callidae vulpium, et damularum timidae genti bellum
Faceret. Placuere initia. Atque iam expuncta est
Magnam partem tristitia, quae nuper animum
Insederat. At mihi negotia demum ex his negotiis
Creverunt: damnum enim praestare iubebor Regi,
Siquid damni acceperit in publico princeps. Ac
Cetera me quidem minus sollicitant; unum praeter
Omnia angit: ne quem de via fortuito aut
Christianum ille, aut deformatum aerumnis senem,
Aut egestate et morbis confectum homuncionem
Incidat. Ingruit ab his periculum omnibus. Nam ab
Illis ne trahatur deceptus; ab istis ne contristetur,
Cautio est. Mihi utrique sunt ablegandi, quaqua
Incessurus est Princeps. Is quoniam huc e venatu
Iam divertet; age Tubicen, populus face, ut Regis
Edictum intelligat. Tum tu praeco, quod agis, item age.
Ego me ad Regiam confero. PRAEC. Cane Tubicen,
Cane iterum, cane tertium. Popule audite; quique
Cominus estis, quique eminus, quique usquam estis
Ulli, audite. Quacumque Princeps, Regis filius, et
Regni Indici heres, per publicum, sive pedibus,
Sive curru, sive equo, est incessurus; illac nemo
Caecilius oberret; nemo luscus obambulet, nemo
Decrepitus occurrat, nemo mendicabulum subsistat.
Excedite e vicinia omnes. Quisquis secus fecerit.
Ei aut carcer, aut exilium, aut multa erit. Ita Regis
Imperia iubent. CAEC. Miserum me? quid ultra vexas
Fortuna? AN parum fuit, oculis captum maerere, et
Nullum nec solem nec diem quondam aspectare?
Nisi etiam exilio demum multares? atque utinam,
Qua fugerem infelix, nossem! Sed age nate, et patri
Locum ostende, quo sese abdat. POD. Properate
Scipiones mei. meoque poplites in parte sublevate.
Nam debile genu labantes artus non sustinet.
Properate, et abdita nemorum, aut secessus aegro
Quaerite. Gravis est meus orbi conspectus. Ferte qua
Memini ego obvius occurram; qua nemo mihi.
SEN. Gemina premit senium calamitas. Pater expulit
Domo iam tanto natu filium. Et quantulum tamen
Meum fuit delictum? Maiusculam avo meo bucceam
Ingesseram, cum mansum darem; quam ille, cum
Aegrius glutiret; veritus pater, ne praefocatus,
Animam exhalaret senex; mihi iuniori iratus, interdixit
Aedibus. Nunc alterum me infortunium mactat.
Iubeor ex hac vicinia discedere, ne quos occursu
Terream meo! o saecula! o temporum mores!
Quondam habitus senio suus est honos. Nunc odio
Est, et senex et senecta. Fugiam lubens proinde, et
Tantisper hanc in suburbano silvulam petam. Ite
Iuvenes, et senium abdicate. Quondam et vester
Vobis vertex canescet; et quicquid [Reg: quisquis] iam alteri facitis,
Feret.
IOS. QUanto est amoenior libertas, quam carcer
Palatii mei? Videor hodie mihi demum in
Lucem editus: antehac nullus fui. QUOS amnium meatus,
Et strepentium undarum susurros; et camporum
Aequora, et virentium silvarum nemora conspexi?
Piget in inerti otio tot annos exegisse. TEUD. Et quota
Pars istaec est rerum pulcherrimarum? Videbis alia, his
Ipsis etiam praestantiora. Haec primus tibi dies dedit
Intuenda. Alia deinceps alii dabunt. IOS. Omniane
Ubique tam erunt venusta? TEUD. Omnia: quaedam
Etiam his venustiora. IOS. Qui igitur sunt homines ii,
(Si tamen et homines) quos in silvulae huius egressu
Vidimus? Non visi mihi sunt nimium elegantes.
TEUD. Neque decuit illos hic tibi occurrere.
IOS. Atqui tales tamen illi si sunt; certe nescio,
Quam vos dicatis esse ubique omnia venusta.
Terruit illorum aspectus, HIM. Nihil illi ad Regiam
Fortunam. Aliud Princeps cogita. IOS. Quid aliud?
HIM. Tuam felicitatem. IOS. Mea si esset.
HIM. An enim tua non est? IOS. Amitti, quae tam
Facile potest, meam non duco. HIM. Meliora
Princeps: aeterna tibi est, eritque. Quis adimeret?
IOS. Qui suam istis ademit. HIM. Alia istorum
Conditio fuit. Homines sunt, nati in sordibus.
IOS. Homines tamen certe? HIM. Non abnuo;
Sed plebei. IOS. Quidni ergo homines mala
Timere eadem possint? HIM. Alii nonnulli verum
Non aeque omnes. Tuque omnium minime.
IOS. Alii illi nonnulli, quinam et ubi sunt?
Monstra. HIM. Nondum liquet, qui certo sint ii
Miseri: liquebit demum, postquam esse coeperint.
IOS. Itidem de me liquere poterit, postquam esse
Coepero. HIM. Tu nunquam eris: dixi. Quaeso te,
Omitte haec tam funesta. IOS. Omitterem, si me
Illa omitterent. Nunc, donec intelligam mihine
Certa sit illorum immunitas, non quiesco.
HIM. Certa est. quid haeres? IOS. Ita tu quidem:
Sed res aliud mihi: quae ut exploretur certius,
Ite aliqui, et pompam hominum infelicium, quos vidi
Primulum, de via reducite. HIM. Malam in rem illos;
Quid est necesse? IOS. Mihi est. Noscendi ut copia
Fiat. Ite. HIM. Malis hodie auspiciis coepta res agi.
Vellem omnes hos potius in furcam actos, quam!
IOS. Quid istud est? Quid ais? HIM. Nihil adeo. Sed
Circumspiciebam, nondumne adessent. Quamquam
Ecce! In fabula. IOS. Miserum! quale istuc est
Oculorum monstrum? Horror est. Eminus consiste.
Ne tu huc prope. CAEC. Iterumne fio ludus?
Nondum satiaris fortuna aerumnis meis? Quid restat
Demum; aut quo infelix retrahor? HIM. Exesse te
Hinc e via oportuit. CAEC. Cur igitur educitis?
Secedere e turba, et fugere publicum, Rex edicto
Iussit, ut nequa [(transcriber); sic: nequam] Principi filio, ominosus occurrerem.
IOS. Itane? Ut nequa [(transcriber); sic: nequam] mihi occurreret? HIM Quid
Ergo occurris? CAEC. Vos imo occurritis mihi.
IOS. Nihil est, quod metuas. Abibis liber.
CAEC. Ah quomodo liber, quem caecitas tam arcte
Alligat? IOS. Hem prominentes foede oculos! non
Oculos! Quis infortunio hoc te infelix mactavit?
Effare. CAEC. Nempe insperatum atque repentinum
Fuit. Dies paene una me ex beato miserum reddidit.
IOS. Ain' ex beato? an cum his, tam deformibus,
Oculis ab utero statim non prodieras? CAEC. Minime
Gentium: o bone, ignosce, quisquis es. Nam
Decennium est, cum captus demum oculis, desii
Videre. IOS. Qua causa? CAEC. Ridicula prope.
In ioco et ludo, pulvisculi de sabulo cum incidissent;
Rubere primum oculorum orbes; mox intumescere
Coeperunt, dein' manare, ac fluere: postremo
Aeternam in noctem coire. Sed absolve. Iubeor
De via secedere, ne Principi fiam obvius.
Properandum est, ne quid gravius luam.
IOS. Infelix: et nunc mea, quod video, causa
Infelicior. Video quid egerit paternus amor!
Nempe, ut haec ego tot infortunia generis humani,
Ne viderem, celata me voluit. Frustra, si evenire
Mihi, etiam non visa, possunt. Quid autem incurvus
Istic? Quid est hominis? Portentum! Quae barbae
Illuvies? quae capillitii sunt sordes? SEN. Remetienda
Est via, quum aegre confeceram [(transcriber); sic: conefceram] senex. Quid agendum
Est dicite. Nam trahere hic longiusculam moram, est
Nefas. IOS. Etiam te, miser, hinc discedere iussit
Regium edictum? Quod crimen est tuum?
SEN. Meum, quaeris? Nempe istud, quod vides:
Senium. IOS. Quid senium peccavit? SEN. Ah
Multum! bone adolescens. Nam ex robusto, debilem:
Ex recto, incurvum; ex hilari, morosum; ex formoso
Iuvene deformem fecit. Et eho, tu nihil peccasse
Senium hoc arbitraris? Ego sentio, quantum peccarit;
Et luo. IOS. Cur in tempore non obstitisti, prius.
Quam invalesceret malum? SEN. Qui obstitissem?
Vivendo consenui. IOS. Cavisses ergo ne senesceres;
Magisque meum in modum, adolescens semper
Mansisses. Ego, si haec senectae sunt incommoda,
Senium non admittam; adolescens vivere. et
Iuventam agere perpetuo volam. SEN. Dum possis.
IOS. Non possim ego? Quam facile est mihi
Barbitium istiusmodi canum, et caesariem spurcam,
Ne increscat, prohibere? Tondebo prius, quam sic
Obsolescat. SEN. Potes experiri. Nos tam sollertes
Nondum sumus. IOS. Tum vero hic proin corporis
Incessus, et curvitas, mera mihi videtur consuetudo.
Erigeres utique tute, rectaque incederes: emendaretur
Totum senium. Viden', ut mihi facilius multo est,
Rectum, quam curvum incedere? SEN. Ante annos
Quadraginta, et mihi facilius erat. Nunc alii anni
Mores me alios docuere. Et habe animum bonum,
Adolescens: aetas mutabit etiam circa te, et in te
Multa. IOS. Quid porro tu, post senectam hanc aetatem,
Tam illepidam, quid habes exspectare? SEN. Quod
Ceteri mortales omnes, Mortem. IOS. Mortales
Inquis? Ecqui sunt ii mortales? SEN. Homines
Utique omnes: quis enim omnium unus, mortalis
Non fuit? IOS. Ego aeque etiam mortalis tibi videor?
Videor tibi moriturus? SEN. Rides, video, meas
Aerumnas. Quippini enim tu aeque, ac quivis alius.
Morerere? HIM. Ego hos seneciones malis avibus
A Styge arbitror adductos. Ita evertunt omnes illi
Spes nostras. Abscede tu silicernium tandem. Satis
Est fastidiorum. SEN. Ego vero recesseram. cur
Revocastis? IOS. Vos autem quid me haec omnia
Celastis? HIM. Quae omnia? IOS. Hunc senectae
Tam deformem cultum, et mortis commune
Periculum? TEUD. Nondum erat opportunum,
Ut scires. Tristia sunt. Tu laeta cogita.
IOS. Itane ergo? Scilicet securior moriar, si nesciam
Me mori? HIM. Securior imo vives. Nam rerum
Harum taedia quid. obsecro te, iuvant?
Parens alia nunc iubet. Iubet vitam genialem
Agere; iubet voluptatibus litare. IOS. Iubet ista
Quidem ille: sed iubetne etiam senium a corpore
Exesse? Iubet etiam mortem a me manus abstinere?
TEUD. Ista, fateor, iubere pater non potest.
IOS. Omittat igitur iubere gaudia. TEUD. Iubet
Haec, dum adolescentia est. IOS. Satis istaec; intelligo.
Quid agatis. Comitamini vos hac in Regiam.
O irrita coepta! Evasisse me credidi in libertatem
Ex carcere Nunc ampliorem carcerem inveni. Etiam
Orbis iste, quam late tenditur, carcer est; si omnes
Hic morti destinamur.
HIM. PUere tu, heus Conisce! exspecta sis paullum.
Prodi foras, puer. Non exaudis? CON. Ego
Vero audibam; tametsi remissius clamasses. Quid
Denuo turbavit? Ego fortassis in venatu non cavi ne
Caecilii isti et Charontici senes obviam essent? exspecto
Quid luam. Nam utique hoc erit. Exedendum est
Mihi, quicquid [(transcriber); sic: quisquis] fastidii collectum est. HIM. Parcius
Haec; moneo. Aut? CON. Quid, aut? Tamen ita est.
HIM. Age, quod agis puer; et tandem ausculta.
Non ego te iusseram superiori biduo, Labruscam
Arcessere? CON. Enimvero iusseras,
Naviter feci. HIM. Non et ille diem in alterum,
Ut mihi tu dixti, condixerat? CON. Condixerat.
HIM. At ille nusquam, nec altero iam die, nec tertio
Comparet. CON. Etiam istuc scio: sed causam
Cur ita sit, nescio. HIM. Ego. quicquid causae fuit.
Adesse Labruscam hodie, ut quando quam maxime,
Velim. Nam eget ultimis herus remediis. Hausit
Unico in egressu plus hodie maeroris, quam si
Carcere annuo clauderetur. Quare si operam fecit
Labrusca ullam. hanc hodie optimam faceret: ne.
Si diu invalescat malum, sanari post, ut tardius,
Ita et aegrius possit. Quare ut confestim adsit, abi
Et cura. Nihil excuset ille, ne morbum quidem.
CON. Omnia experiar: et vel vim afferam; quam
Tamen, (si hominem novi) afferri sibi non sinet;
Ultro aderit. HIM. Ego interim, quid intus fiat,
Negotium dabo. Tum simul, ut licebit, hic ero.
CON. Ecce opportune, lupum in fabula!
Sciebam, haud longissime quaerendum esse.
O hominum, quotquot sunt, Labrusca, venustissime!
Quam tu ex sententia nostra venisti? Triduum iam
Totum hic exspectaris. Quid iam istuc? Quid cum
Hoc tibi supercilio, Labrusca? Quid tam torvum?
LAB. Omitte. CON. Ibam denuo ut vocarem.
LAB. Absiste; moneo. CON. Et dudum oportuit
Intus esse. Properandum est. LAB. Apage te hinc,
Inquam. CON. Cessa istam tu personam agere,
Labrusca: notior es, quam ut nobis hodie imponas.
Age, et mecum ingredere. LAB. Nisi te facessis hinc.
Puer: iam pugni pruriunt. CON. Eho pugni?
Antehac prurire dentes tibi memineram. LAB. Atqui
Iam prurire etiam pugnos mihi scies; trifurcifer.
CON. Oh, oh. Inepte, quid agis? LAB. Incudem
Tundo. CON. Oh oh. LAB. Dixi: non patiar,
Impune tibi sic abeat, scelus. CON. Ego stolidum
Hunc delicias facere rebar. sed scapulae iam meae
Non rentur. HIM. Redeo: et eccum ipsum nondum
Hunc introduxi? Quem spectas porro alium, puer?
CON. Nisi mox effugero, alterum utique impetum
Exspecto, quem plagosus istic in me faciat. Nam
Paene humeros mihi ambos comminuit.
HIM. Intempestive hic foris ludis Labrusca; alius
Te apud principem locus exspectat. CON. Non sane
Lusit hic insulsus: Serium fuisse scapulae istae,
Magno cum suo malo didicerunt. LAB. Ita nempe
Oportuit. HIM. Quae causa, aut iniuria fuit?
CON. Ita dispeream male. si ullam equidem memini.
LAB. Nullam, tu puer, meministi? CON. Aio
Enimvero, nullam. LAB. Tum tu igitur ut aliquid
Memineris, et istuc accipe. CON. Oh, oh!
LAB. et istuc. CON. Oh, oh! LAB. Et istuc.
CON. Oh, oh! LAB. Et istuc, et istuc. CON. Quid
Tu, insane, vis? an mancipium me tuum ducis,
Quis sic tundas? LAB. Utinam esses? hodie ante
Noctem tuber fieres. CON. Iam equidem sum satis.
HIM. Indutias impero, Labrusca. Tandem ingredere.
LAB. Ingredere. Quo enim ingrediar? Unde me dudum
Tute exclusisti? HIM. Ego te nunquam. Imo venire,
Semper adesse, subire iusseram. LAB. Perquam;
Ut videlicet vester est mos; cum hominem mei
Ordinis ludibrium facitis. HIM. Quando enim
Exclusi? Eloquere. LAB. Quando? Ut si nihil tu
Horum unquam? Satis calleo has artes vestras.
HIM. Hic tu aut somnias, Labrusca; aut, quod
Propius credam, deliras. LAB. Non enim tu Coniscum
Hunc, flagrionem puerum, in foribus locasti, ut me
Aditu per ludibrium arceret? HIM. Ego te, Conisce?
CON. Me vero nusquam LAB. Os mendaciloquum!
Non tu ipse, in hoc vestigio, ita mi dixeras?
CON: In quo vestigio [(transcriber); sic: vegistio] ? LAB. In hoc; in hoc ipso,
Trifurcifer; in hoc. HIM. Fuistin' hic tu, puer atque
Istud dixti? CON. Insanit iste: Nunquam illum
Hoc triduo vidi: Iovem lapidem iuro. LAB. Abegit
Imo, cum iniuria, ut si nosset me prius nunquam. Et
Neque Principem iam mei, neque te cupidum, dixit:
Itidem ego Iovem iuro. CON. Au periurum hominem!
Tu vero hunc ne hodie intromitte, suadeo. Nam
Principem invadet insanus sanissime: in periculo est
Praesenti. LAB. Ego insaniam adhuc hodie in tergore
Tuo, mastigia. HIM. Compendium esto iam:
Ego iustitium edico. Tu mecum ingredere.
LAB. Prius, si supplicet hic mihi. CON. Ego tibi?
Ego ut supplicem? HIM. Supplica autem tu:
Quando aliter exorari Iupiter hic nequit. CON. Quando
Ita tu iubes, supplicabo: quamquam dare supplicium
Mallem. LAB. Et de genibus quidem. CON. Satin' si
Sic? LAB. Nondum, flagrio; de utroque genu.
CON. Certe autem sic voles. LAB. Flexa cervice,
Paullillum. CON. Iam satis? LAB. Imo amplius.
Iam probe. Tum tu igitur occipesse, et verbis mihi
Conceptis supplica. CON. Ingredere. o Bacchi proles;
Ingredere o Semeles nepos. Et sive Lyaei carchesio,
Sive Triptolemi modio placari vis, utrumvis accipe.
LAB Dii, quando olim placati audire se preces
Monstrarunt; laevum tonare sunt soliti: Ego uti me
Quoque placatum ostendam, simul hic dextrum
Laevumque intonabo. CON. Oh, oh, oh. LAB. Ita
Soleo, cum ad meas aras litatum est. Nunc ego
Placatus, quod itidem Dii consuerunt, nihil aegritudinis
Reliquum habeo. Serenus sum totus; nulla in
Cerebri caelo est nebula. HIM. Age nunc, Labrusca,
Quando caelum tuum omne detonuit, intro te confer
Ad Principem, atque aulam omnem oppido turbatam,
Huius tuae serenitaris vel unico radio impertire;
Protinus cum Principe tecum omnia serenaveris.
ANG. ETiam me meas res necesse est agere, ne
Quid hic intus turbatum exsistat. Quamquam
Enim isti inceptabunt omnia, quibus animum
Alumni mei, a seriis ad nugas suas traducant;
Tamen actum acturos spero Iam radiculas in pectore
Quasdam altiores egit timor, quam ut irrisor iste
Sonitu cachinni unius sit evulsurus. Tamen, age,
Tu Fides, et, quo munitiora sint omnia, sequere
Hos intro: atque undique inceptis obsta. Christique
Nomen, et quicquid aliud soles, identidem inculca;
Mortisque metum, et quod a morte consequitur.
Urge. FID. Id omne pridem est studium meum,
Ut nihil intentatum relinquam, quo quemque ad
Meas partes invitem. ANG. Tuque iterum, Spes
Sancta, i, fungere officio naviter. Caelumque
Ostende, et quicquid caelo conditur. SPES. Iniussa
Facerem quodcumque iubes. Et ades tu etiam,
O Caritas mea; quicquid ego ostendero, tu diligat.
Face. CHAR. Non differo; et nota iam sunt
Diverticula, per quae, ad Alumnulum penetremus.
ANG. At ego iam nunc alias his copias ut succenturiem,
Ibo. Barlaamus stat in procinctu, et mercatorem
Anachoretes assimulat; hac arte viam inveniet ad
Regiam. Satis hominem institui. Idem etiam illos,
Ego caecos, aegrosque et senes, hac primulum
Deduxi; ut, quamquam ignari futurorum, redeunti
Occurrerent alumno; eaque suggererent, quae
Blandiens familia stulte occultarat. Et res cessere
Commode. DEUM ego, de reliquo, ut eventa
Secundet, pergo exorare.
BARL. EGo memet, credo, si de speculo
Viderem, non dubie mihi ridiculus
Essem! Ita mire mirifice novus prodeo.
Vestem exui, quam silvae dederant
Tot annis mihi; atque hanc induxi. Heu, quam
Gravem, atque odiosam seni, nisi, Christe, sic
Iuberes! Iam postea quam iubes, nihil abnuo,
Dum tibi studia mea approbem. Atque indidem est,
Quod veterem illuviem barbae, atque inconcinnam
Capilli struem posui, meliusque tonsus iam prodii:
Scis ipse, quam id aegre? Sed caritas hanc
Metamorphosin imperat: et excusabit me tibi
Caritas. Demum est, ut quam personam sumpsi,
Eam agere occipiam. Accede sis huc Doryla, et
Regiae huius ianuam pulta. DORYL. Exite aliquis
Foras; siqui hic intus estis. aut aperite. IAN. Satis
Tu imperiosus es puer; qui tam altum his foribus
Obstrepas. DOR. Pensilem si malleum hic vidissem,
Clamassem parcius. IAN. Iam quid negotii est?
Actutum. DOR. Hic herus est meus: is dicet. BARL. Ego
Vero dicam. IAN. Sed compendio. nam delicata haec
Ianua est. BARL. Non accusabis, post quam scieris.
IAN. Nescio, dum sane: et eo, quid sit, exspecto.
BARL. Accipe ergo paucis. Inaudii, Principem hic,
Regis filium; incolere. IAN. Verum audisti. Quid
Porro deinde? BARL. Illum aiunt, unionum et
Adamantum insignium cum amatorem, tum
Aestimatorem esse. IAN. Potest, ut is ille sit: at ego.
Ne erres, horum plane nihil aestimo. Claves hae meae
Mihi sunt, mei uniones, et adamantes. BARL. Atqui
Ego, ne tu item erres, haec omnia scibam. Neque
Veneram huc, ut tibi venum gemmas, sed ut principi
Tuo, darem. Id unum te oro, prius ei indices,
Quam temere ableges. ATR. Qui in his foribus
Nugarum est? IAN. Iste, nescio quas, gemmas se
Venditare hic ait, ATR. Gemmas? BARL. Gemmam
Unicam. Sed Regnis omnibus licitandam. ATR. Ne
Quid nimis, mi homo. BARL. Infra est, etiam istud:
Et inficias non ibis, cum videris. ATR. Videam
Ergo, ut credam. BARL. Principi dum prius ostendero;
Tibi post licebit. Verum est mira quaedam impatientia
Huius adamantis, praedico: Quamvis enim mirifice
Aciem oculorum conservet, si animus sit purus:
Tamen obtundit oculos, hebetatque et penitus
Excaecat, si cuius animum infecerint labes, ac noxae.
ATR. Gestiebam, fateor, hanc ego videre gemmam,
Tanti licitandam. Sed, si ea vis illi est, quam tute
Praedicas, non gestio, Serva alteri hanc mercem.
BARL. Eo adsum, ut principi offeratur vestro.
Quem audio, adhuc integrum vitae, scelerisque
Purum vixisse. Is idoneus erit, qui gemmae
Adspectu recreetur. ATR. Tuo periculo faciam
Igitur, ut ad illum te introducam. BARL. Meo prorsus.
ATR: Tu vide tamen, ne maiora iactasse videare.
Quam queas ostendere. BARL. Id mihi erit curae.
Censen' ita rudem me mercatorem, ut quid venditem,
Ipsemet ignorem? ATR. Etiamsi censeam, nil absurdi
Siet. Multi iam agyrtae circumforanei sunt
Huiusmodi, ut paratragoedient, et ampullentur
In rebus nihili. BARL. Ego horum simile affero
Nihil. Res maior est verbis. ATR. Ita tu quidem.
Sed age, sequere hac, intro: solus tamen.
BARL. Vos igitur mei, tu Doryla, tuque Cone,
Interim ad conductum abscedite.
ARACH. QUid hominis est iste, quem modo huc
Ingressum, eminus vidi? Ianitor,
Adesdum. IAN. Confestim. Quid est? ARACH. Iube
Sis huc repente Himilconem. IAN. Eo. ARACH. Nam
Tametsi laxata est adolescenti custodia, ut prodire
Iam in publicum queat: tamen hauddum aeque
Omnibus permittendus est aditus. Eo novius est
Mihi, quod peregrinum visus sum hominem videre.
Quem, quid agat, necesse est intelligere; ut Regi
Rem indicem. IAN. Adest Himilco. ARACH. Vidistin'
Hominem hunc peregre adductum, Himilco?
HIM. Eum tu ais, qui iam intus cum Principe,
In colloquio est? ARACH. Ipsum. Quid est negotii
Cum Principe? Cuiatis est homo? HIM. Peream
Ego male, si novi. Nostin' tu Ianitor? IAN. Ego
Minimo minus. ARACH. Quid igitur ignotum tu
Intro admittis. IAN. Ego minime illum. ARACH. Quis
Alius ergo? IAN. Atriensis. Venit ipsus, ecce!
Ille noverit. ARACH. Quis istic est advena,
Atriensis? ATR. Ut si ex Utopia venisset; ita nihil
Cognitus est mihi. HIM. Et tamen intro huc
Admisisti? ATR. Minime gentium ego. Prior
Illum admisit Ianitor. IAN. Prior ego? Tamen
Excluseram ego iam, nisi tu in locum restituisses.
ATR. Falsum est istuc: sed admissum abs te, ceu
Nosceres tu illum, ego porro ulterius deduxi. Ad te
Attinebat, quaerere, quis esset? ARACH. Ineptiores
His fungis custodes, non facile alios reperias.
Uterque stultitiae suum minerval debetis: sed et
Regi poenam, quam de capitibus vestris sumet,
Siquid setius evenerit. ATR. Quid ego habeo
Noxae? Gemmam se quandam admirabilem aiebat
Principi deferre? Poteram ego aliud? Nempe
Abigerem. HIM. Ad me illum duxisses. ATR. Scilicet,
Si omnia meminissem statim. ARACH. Serum est,
Video, ut hoc agamus. Alterum restat, ut fiat.
Tu Himilco, quid inter se agant, quam cautissime
Ut intelligas vide. HIM. Dabo operam. Et siquid
Certe deprehendero, vae capitibus vestris.
IAN. Ego bene sum conscius: viderit Atriensis.
ATR. Imo tu videris. ARACH. Imo uterque videritis.
Ego dum Himilco mihi renuntiet, rem clam
Habebo.
CON. IUssit herus huc provisere, nemone in hoc
Cavaedio alienus ambularet. Nemo paret;
Solitudo est. Nuntiabo. Credam illum a mercatore
Clam arcani aliquid condiscere. Ecce autem ipsum!
Omnia tuta comperi, Princeps. Vacuus est locus.
IOS. Gaudeo. Tum igitur non est, cur hic porro
Exspectes. abi sis intro. BARL. Neque est tamen
In vicinia locus, unde arbiter captare nostra queat?
IOS. Nemo suspicatut [(transcriber); sic: suspicatur] . Quis enim in hoc vestium apparatu
Latere Barlaamum cogitet? aut a mercatore, mercem
Huiusmodi venum proponi? O quantum boni docuisti
Barlaame! et quam brevi compendio Deos mihi.
Deasque, infames fabulas, et mera sive nominum,
Sive Cacodaemonum portenta esse, demonstrasti?
Iam equidem et ante vacillabam; coeperatque suspectus
Esse meus mihi error: sed in hoc meo carcere, qui
Planius quid traderet, neminem habebam. Tu primus
Haec palatii obserata repagula rupisti, ut gemmulae
Huius pretium inferres. Atque hoc nimirum anxius
Pater cautum ibat! hoc metuerat? BARL. Ego,
Quicquid aut laboris, aut periculi vidi. Iosaphate,
In hoc congressu; posthabendum id omne saluti tuae
Censui. IOS. Et quibus hoc praemiis tuum tibi
Studium remunerabor? BARL. Tu nullis.
IOS. Iniquum est, si nullis. BARL. Est imo recte
Factum; nam caelum opulentiora reddet; quam
Tu mihi, tametsi opulentus, posses. Quamquam ego
Nondum omnia tradidi; restant adhuc quae doceam,
Multa. IOS. Quae multa? Didici, non esse iam
Deos, sed DEUM; didici Christum, et Christiani
Ritus lavacrum esse. Ecquid adhuc restat?
BARL. Quae dixi, adhuc multa. Sed erant illis hae
Praediscenda. IOS. Aveo quam primum et cetera
Cognosse. Sed illud inter omnia primum; quae,
Forma sit Christi mei. in Crucem ab impiis sublati?
Haeret in medullis illud nomen. Tu etiam oculis
Aliquid eius indulge, si potes. BARL. Possum aliquid:
Sed imaginem Christi solam. Nam Christus ipse,
Caelo receptus, nondum conspicuus est nobis;
Erit olim, cum aut ipse ad vos reviset, ut bonis
Malisque ius dicat aut nos ad ipsum evehemur.
Sed mos gerendus est tibi. Ecce Christi sigillum,
A Cruce suspensum? IOS. O caelites boni! Quis
Habitus distenti corporis? Quis in ore sedet maeror?
Quae vulnerum dehiscunt plagae? En ut pedes clavis
Trabalibus, manusque rigent? Sine, mi doctor, ah
Sine, figam beatis osculum plagis; sine brachiis
Complectar; sine apprimam pectori; et istene
Christi mei Deique est vultus? BARL. Fuit iste,
Cum moriens de cruce penderet: nunc ubi redivivus
In caelum evasit, vultus illi longe alius est; iuvat
Caelestes in illum animos nunc inhiare; et hoc caeli
Solisque iubar eius splendore exstingui se sentit.
IOS. Quaeso te, autem; ecquae fuit adeo causa.
Cur agi in crucem se DEUS hic meus pateretur?
BARL. Recte istud ordineque interrogas: atque hoc
Cum primis sciendum est tibi. IOS. Nam istud,
Siquid aliud fuit unquam, mihi unice est insolens.
BARL. Et magis insolens videbitur, cum causam
Omnem audieris. IOS. Eo gestio nunc audire.
BARL. Res ita se habet, ut compendio absolvam.
Tu illi Iosaphate, inter ceteros, tu, inquam, ipse
Caussam ansamque praebuisti, et Crucis huius,
Et necis oppetendae. IOS. Miserum me! Quid ais?
Egone illum in crucem sustuli? Ego DEUM meum
Dominumque? Ego parricidales has manus eius
Cruore imbui? Non memini factum, pater: et si
Factum est certe, factum detestor, et lacrimis aeternis
Eluam scelus. BARL. Non muto. Tu illum
Iosaphate, sed non solus, in crucem agi iussisti:
Nos, quotquot sumus omnes, contulimus symbolas.
IOS. Etiam hoc tu obscure. BARL. Clarabo: intelliges.
Nam perieras tu aeternum infeliciter, perennibus
Rogis addicendus; iamque exspectabat mors,
Carnifex non unus, omnibus momentis intentus;
Nec usquam eras evasurus infortunium: et nec
Regni te opes, nec patris potentia ereptum iissent.
Decretum quippe DEO sic erat; tuque ita, vixdum
Etiam natus, merueras. Hic enimvero misertus est
Tui DEUS ipse; teque ut ab inferis ignibus
Vindicaret, ipse vitam suam animamque in cruce
Profudit: Eoque supplicio suo, et Stygium tibi
Carcerem occlusit, et caelum, anteidhac
Impenetrabile, pervium fecit. IOS. Redde meis igitur,
Redde brachiis, Soterem meum. Parum feci, ah
Nihildum feci. De genibus, sine, gratias habeam.
Cur nondum istud ego scieram? Et ego. Christe,
Tot tuis servatus meritis, potui te tot annis ignorare?
Potuique heu! tantum amatus, infelix non amare?
Potui tibi, per quem vivebam, ingratus vivere?
Vae tempori meo, quo nondum amavi! vae ignorantiae
Meae! BARL. Placet animus iste: nec aspernabitur
DEUS, Iosaphate. Ideo enim ut expiaret has noxias
Nostras, mortem ille oppetiit. IOS. At ego quid
Reddam. pater? Quid redhibebo [(transcriber); sic: redhibeo] iam huic DEO
Meo? BARL. Temet ipsum. Aliud ille flagitat nihil.
Te da, et omnia solvisti. IOS. Dabo: Modum tu
Aliquem praei: nam oppido sum rudis. BARL. Modus.
Est, ut absque modo et mensura redames DEUM.
IOS. Cupio, o DEUS meus. Atque utinam, quod
Cupio, possim! BARI. Tum vero, necesse est,
Ad nutum ut iussa facias. IOS. Omnia. BARL. Tum.
Rursus, ut Christi in nomen, ritu nostro abluare.
IOS. Propera. mi o auree doctor. Haec omnia gestio:
Et si plura forent. BARL. O felicem hanc diem, et
Auspicatam utique horam, qua contigit mihi seni
Ad te invisere? Iam fecisse me operae meae pretium
Duco, postquam in talem indolem incidi. O longum
Persta, et adolesce. IOS. Ne dubita, pater; qui
Animos mihi hos addidit, suppeditabit et vires.
Tu tantum ne differ, manum imponere ultimam:
Ita te ego per hunc, meum tuumque Christum
(Christum o sero cognitum mihi!) obtestor,
Ablue me Christiana lympha, ablue salutaribus undis,
BARL. Parebo, fili: et quod tam ardenter postulas,
Ultro eram daturus. Sed locum hunc, utique
Omnibus pervium, rei idoneum haud censeo.
Occultiora petamus. IOS. Ubicumque voles.
BARL. Res clanculo tutius agetur. IOS. Nihil
Pugno. Quamquam optem conscium terrarum
Esse orbem. Quidni enim hoc optem? Exigit istud a me
Numinis amor mei. Exigunt eius tot de me merita.
BARL. Exigunt haec omnia; et omnibus his plura.
Sed nondum ca sunt tempora, ut omnia provulgemus,
Erit, cum expediet.
HIM. ESt profecto, est, o Superi! quod suspicabar.
Sed ego quid agam? aut quod mihi
Consilium capiam? Serum est, quicquid egero;
Iam accepta est plaga; caveri, quod factum iam sit,
Amplius nequit. Dum mihi tamen aliquod perfugium
Foret! Nam istis ego custodiis inertibus. quicquid
Fiat, merito futurum censeo, etiamsi excarnificentur:
At ego, inscius rerum atque insons pereo.
Arachine, periimus. ARACH. Quid ita Himilco?
Et quo loco sunt res nostrae? HIM. Ut illum
Hospitem advenam, cum sua merce! TEUD. Nempe
Illum hic advenam ait, de quo tu mihi iam Arachine?
ARACH. Hunc utique. Sed tu uti convenerat.
Num aliquid rescisti? HIM. Plus adeo, quam
Rationibus nostris expediat. TEUD. Nimirum damni
Aliquid attulit ille? HIM. Et Principi, et Regno,
Et nobis. Si ipsa iam salus adeo velit, servare me,
Quin peream, non potest. TEUD. Tamen eloquere
Quid sit? Commune periculum, consiliis
Communibus est dispellendum. HIM. Ille advena,
Quem pro mercatore, stipites hi nostri intro
Admisere, Christianus est. ARACH. Christianus ille?
Ad Regem e vestigio curro. TEUD. Exspecta sis
Tantulum: ne temere rem incertam pro explorata
Referamus. HIM. Explorata est plus nimio satis.
Vidi in hoc palatii cavaedio insignia ostentantem,
Quibus agnosci Christiani solent, Crucem, et
Suspensum de cruce, nescio cuius, hominis sigillum.
ARACH. Idque cui alteri ostentavit homo?
HIM. Principi nostro. ARACH. Nec id aversatus
Signum est Princeps? HIM. Ille aversatus? Osculo
Etiam dignatus, de genibus adoravit.
ARACH. Properanda res est Ego, Regem ut
Conveniam, eo. TEUD. Interim ego, quid Astrologi
Censeant faciendum, requiram. HIM. Capi veterator
Adhuc potest, si naviter industrii estis.
MAG. MAlim ego Cerbero posthac cenam apparare,
Quam istis! LAB. Holla, holla! omitte
Canis. Quid agitis belluae! quo truditis? MAG. Foras
Hiena; foras Abscede. LAB. Quo enim abscedam?
MAG. In furcam, ad corvos, ad patibulum.
LAB. At ego nescio ubi sit patibulum. Quaeso te,
Praei tu mihi, et monstra. OECON. Pernicies aulae.
Regnum quin pessum daret triduo haec pestis, si
Copiam dares. Ita ligurit omnia. LAB. Eho, tu
Paullulo istaec parcius, homo. Hodie enim vix
Tantulum huic socieno meo impertii. memini.
Cum saepe illi alterum tantum dedi: neque tum
Tamen tu obstrepebas. MAG. Alia tum tempora
Erant. OECON. Graviores hodie a nobis rationes
Exiguntur, quam a quaestoribus olim provincialibus
Exigebant Principes. LAB. Bona verba, mei vos.
Quiqui estis, bona verba. MAG. Bona verba, tu scilicet
Hic, sed intus, non bona tantum exigis verba, sed
Bona etiam fercula. OECON. Et bona pocula.
Vale iam satur, et abi. Ut vacillat ebrius?
LAB. Ubi consisto? ubi iam estis pedes mei. Hui
Quanto est alia facies hic rerum et locorum?
Quondam Lemures Lamiaeque hic occursabant:
Monstra simillima fami, et simillima siti: nunc
Aliquid est hic simillimum saturitati. Ho, ho,
Frustra estis: nihil ego iam terteor his talibus
Portentis. Saepe saepius et olim obviam ierunt mihi,
Usque adeo in familiaritatem: probe iam consuerunt
Mecum: nullum inter nos est iurgium, quale est,
Cum illae alterae rancidae, marcidae, luridae, aridae,
Putidae mecum rixantur: hui quales facies, et qualibus
Tabellis dignae? Ipse se Cerberus pingi tam deformi
Imagine nollet. Pol ego quid iam hic intus in hac aula
Agatur, nescio; turbatae sunt rationes. Vocabar ut
Principi delicias facerem. Nugae! Nunquam ille me
Venire in conspectum suum voluit. Monuit Himilco,
Atque ursit, ut admitteret: nihil egit. Id ego
Post, quam adverti; ne de nihilo venissem, feci
Delicias huic meo cognato consanguineo: et coquinae
Simul, atque cellae vinariae, ius dixi, aequissimus
Praetor. Nunc tribunali meo foroque relicto,
Domuitionem paro. Nihil sollicitus, quam operam
Fecerim in Principis tristitia sublevanda: hic certe
Operam fecisse me scio.
ANG. IAm denuo concordes ite, o caelestium
Virtutum primae, subite liberae hanc aulam.
FID. Omnia patent hic, parentque nobis, totae
Imperamus: Christi insignia iam hic intus sunt erecta.
SPES. Exacta sunt Deorum obscoena monstra:
Quicquid ligneum fuit, diffractum est: quicquid
Aureum argenteumque, iam est difflatum. Solus
Imperat hic Christus. CHAR. Iam denique securius
Licet libetque hic incolere: postquam hic Christus et
Colitur, et amatur. ANG. Subite igitur postremum,
Nunquam porro exiturae. Iuris est vestri palatium
Omne. At ego molitionibus Arachini occurram.
Regem adit ille, ut Barlaamo insidiae fiant: non sinam
Adire, donec evaserit tutum in locum Barlaamus.
Ibo proin' et coeptis omnibus pessulum obtrudam.
CON. HEre, in periculo est advena mercator, nisi
Confestim effugerit. IOS. Qui compertum
Est tibi? CON. Dicam. Tametsi non nescio, quam
Ego sim ab Himilcone gratiam initurus, cum dixero.
IOS Illumne igitur Dominum tu tuum, an me
Vereris? CON. Scio. Atque ideo, neglecto ipsius
Metu, tibi morem gero. IOS. Age igitur, et fare.
CON. Quo tempore tu hic in cavaedio cum mercatore
Agebas, ex insidiis, per rimulae hiatum, interea
Himilco, quid tu ageres, servabat. IOS. Ita, ut etiam
Audiret? CON. Non arbitror: certe autem ita, ut
Quid ageretur, videret. IOS. Si verum tu fabularis,
Proditi sumus. CON. Nihil ego unquam verius,
Here. Atque inde coniurarunt in ipsum aliqui, quos
Itidem ego audii. IOS. Iube igitur, properet ille: i,
Mone, confestim ut adsit. Sed quomodo emittam;
Si in foribus observent? Haereo perplexus. Nec mea
Me salus sollicitum habet: de ipso potius servando,
Crucior. Nam ille me vitae reddiderit, caelumque
Primus tam amanter ostenderit; et ego hoc illi
Praemium persolvi [(reading uncertain: page blotted)] sinam, ut captus ideo proditusque,
A patre iam enecetur? Non sinam. Certe occidi ut
A patre possit, sine me non potest. Obiiciam ego
Patri hoc latus meum; perque pectus istud in illum
Mucro exibit. Aut si parcere filio volet pater,
Necesse erit, ut Barlaamo parcat: absque illo non
Licet, BARL. Timide anxieque me puer, cum
Sarcinulis meis venire iubet praesentio, quid siet.
IOS. Est, eheu, mi Barlaame, quod times. Proditi
Sumus: ac nisi tu perfugium quaeris, captus a patre,
Summa tua merita, morte lues. BARL. Ego mortem
O fili, si metuissem, Christi, causa, oppetere; venire
In Regiam ad te, supersedissem. Nunc nihil est,
Quod animum cruciet; Effeci, quicquid
Effectum cupii: Te Christianum, et Christi
Insignibus ornatum video: Quid ultra exspectem?
Haec mihi causa fuit, cur solitudine deserta, palatium
Inviserem: iam rursum, ut nullus a patre immineret
Metus, tamen ipsa me solitudo revocaret.
Beneficium est patris, quod cogit facere, quae facturus
Eram et sponte. Abscedo laetus. IOS. At ego non
Aeque laetus dimitto. Eget aetas adhuc mea doctore.
Ah, quem a te desertus habebo? Solus ego in ampla
Familia Christum colo; quot adversariis assidue
Oppugnabor? BARL. DEUS aderit, bonique caelites,
Quibus defensus, homines aeque inferosque despicatui
Habebis. Ea tu solum, omnibus studiis ut serves,
Annitere, quae docui: et Christum ex animo nunquam,
Nunquam e memoria amitte: Christi autem Matrem
(O Matrem piam! o Virginem mitem et clementem!)
Aeternis obsequiis demereri perge: Illa mediis in
Fluctibus porriget manum: illa consilio iuvabit
Implorata; illa in viam ex errorum labyrintho
Reducet, illa patrocinio defendet; illa tibi (quid
Multis persequar?) illa si colatur, atque ametur,
Omnia erit. IOS. Absque hac, Barlaame, foret,
Vitae pertaesum esset: abdicabo libens meam ego
Matrem, ut haec me filium adoptet. CON. Da, veniam,
Princeps; exigit meum erga te obsequium, ut invocatus
Accurram, et quid ingruat periculi. moneam.
IOS. Iterumne periculi aliquid? Nimirum illud, de
Quo mihi tu iam prius? CON. Imo aliud novius.
Posuit Himilco excubias in ianua palatii, quae egressu
Adventorem tuum prohibeant. Obsidentur iam
Limina; nusquam exitus patet. BARL. Ego ne tibi
Tuisque facessam negotium, Iosaphate, palam in
Vincula ibo; nullo opus est venatu, quo me
Indagent. IOS. Per ego te, siquid usquam mereor,
Oro, Barlaame; absiste coepto; teque tuis mihique
Serva: pluribus opera opus est tua. BARL. Quomodo
Servabo, cui nusquam evadendi superat via, ac ne
Rima quidem. IOS. Imo enim. Est in hortensi
Viridario posticum nemini observatum: illac emittam.
Cape sis Conisce has sarcinas, et praei: ego cum isto
Consequar. CON. Faxo naviter. IOS. Tum cave ne
Cui suspectio fiat. CON. Intelligo. IOS. Tu vero,
Per ego te denuo obtestor, aliquod mnemosynon
Relinque mihi, priusquam abscedis. BARL. Quod ego
Mnemosynon Regio adolescenti relinquam pauper?
IOS. Nihil auri flagito, pater: vestem illam, saetis
Atque pilis horridam, quam apud te vidi, illam
Unicam peto. BARL. Quamquam aegre illam amitto,
Tamen, quando sic iubes, tibi illam dedo. En
Paupertinae supellectilis mercem! IOS. O gemmis
Cariorem! Hanc ego corporis mei affrictu atteram.
BARL. Nunc o supremum vale. IOS. Vale mi doctor,
Vale: et bene filio precate, quem Christo
Consecrasti. BARL. O servet ille! Atque aerumnis
Regni feliciter defunctum, caelo inferat. lam abimus.
ARACH. CRedam omnes hodie Stygis inquilinos
Mihi adversos esse. Ita nihil prope
Succedit. Nam, ut quicquid in Regia tentabam,
Modo, inane et irritum fuit. Regem cupiebam in
Tempore conventum; nec ambigebam, quin facili
Negotio possem, ut antehac semper: sed aliud super
Aliud obturbabat. Iam illum in lectulo aiebant
Meridiare: Exspecto, quamquam aegre. Post rursus
Moneo; aiunt evigilasse iam quidem, sed adhuc vestiri
Iterum insto, negotia sunt Regni, atque iterum
Urgeo; intervenit Regina, et me praevertit. Ita nihil
Ex sententia gestum: nisi quod postremo demum
Admissus, rem de adventore ignoto, et Christiano
Retuli: ac vereor, ne sero. Nam certe si qua interim
Evasit veterator; ego me absolvo; sibi Rex damnum
Imputet. Atque heus Ianitor! IAN. Adsum!
ARACH. Tenetur [(transcriber); sic: Tenetnr] advena adhuc mercator, an iam
Erupit? IAN. St'. Nondum ille. Sed ei nos in foribus
Iam praestolamur. ATR. Non ille pro eo quam temere
Est illapsus, tam facile elabetur. Praedico.
ARACH. Atque ego item praedico tibi, si feram
E cavea emiseris, tu in caveam ibis. ATR. Tametsi
Claves ego non custodio; mihi atrium est curae:
Inde ne qua erumpat, caveo. Viderit iste, qui in
Foribus curat, quem indidem vel emittat, vel
Admittat. IAN. Ego satis, quid curem, attendo.
Absque te fuisset, his custodiis aula non egeret:
Nam abs te intro est ductus. ATR. Dudum audio
Has criminationes tuas! sed nisi conticescis aliquando,
Cave: audies et tu quidpiam! IAN. Nihil his ego
Minis territor. Etiam hae claves tibi minantur; si
Pruris. Aude aliquid, Thraso.
ABEN. HUc evaserunt demum res meae, ut infelicior
Sim pater, quam si improles liberis
Carerem! o miseram sortem! etiam Regibus fortuna
Ius dicit. Sed eo sum miserior ego aliis, quo minus
Video, quid capiendum consilii sit mihi. Ulciscar
Nempe? Sed quis ulciscendi modus? Quid si etiam
Ulciscar? an damno proin' quod filius iam accepit,
Medebor? Fluctuat hinc curis, hinc iracundia
Praeceps animus. Vos quid expeditis? TEUD. Rex,
Ita censeo. Rem eo loci progressam nondum esse,
Quin restitui etiamnum in integrum possit. Veterator
Ille, et Regni perduellis, est adhuc in aula: capi
Continuo potest. ABEN. In aula adhuc? Protrahatur.
Hac illum manu victimam dabo. Aut si hebes meum
Est ferrum; vos certe una omnes, date operam,
Ut mille vulneribus in frusta concisus, statim hic
Oppetat. OMN. Oppetat statim. In medium huc
Producatur extemplo. ARACH. Seri nimirum sumus,
Quod unum veritus eram: evasit. AB. Iam evaserit?
ARACH. Regiam ego omnem, scrutatus, murem,
Credo, siquis latuisset, inveneram; hunc nusquam.
ABEN. Qua ergo elapsus, quo abiit? ARACH. Ianitor,
Sociique deierant, se oculis intentis ianuam servasse;
Sed neminem, ne muscam quidem erupisse.
TEUD. Saepe audii Christianos, Rex, magicam callere.
Quid si praestigiis suis custodias delusit? aut arte
Volucri pennas induit, tectisque et moenibus
Transcensis in tutum evolavit? Ab. Heu! dirumpor
Ira. Nihil in hoc aestu expedio. Ite aliqui, et
Quaqua versum, omnibus viis locisque militem
Expeditum immittite, qui deprehensum e fuga
Retrahant. Tu, Teuda, hoc tibi negotium cape.
Vide omnia ut probe accurentur hodie.
TEUD. Curabitur. Eo. ARACH. Timueram nimirum
Hoc solum: atque ideo tam contente, qui cito
Admitterer, instabam: Sed obstabat ipsum, credo
Infortunium mihi. Interim dum admittor, elabitur.
Verum isti, quid ab astris consilii apportent, quaere.
ASTUL. Astra nuntiant, evasisse: quoquo evaserit.
Plus ego resciscere ex stellis meis hodie nihil queo.
Viden' tu aliquid ultra in tuis Large. LARG. Ego
Aliquid video, in meis; sed id tam obscure tamen,
Ut adhuc, quid adeo sit, non videam. Viden' tu,
Hibisce in tuis? HIB. Ego, si sudius paullo foret
Caelum et serenius; aliquid viderem, spero;
Nunc nebulae obstant quaedam, et est tamen aliquid
Profecto, has intra nubes abditum; video. Sed itidem
Ego, ac tu Large, quid illud omnino sit, non video.
ARACH. Belli coniectores estis, aeque omnes.
ASTUL. Caelum si nihil ostendat, aut aliquid ostendat
Obscure, vin' tu ut clare videamus? Non potest.
Ceterum Rex. quod astra mihi consilium negant,
Mens ipsa suggerit; et consido, probari posse.
ABEN. Age, prome. ASTUL. Barlaamum aiunt
Vocari, hunc impostorem: novi olim vidique
Hominem; et haerent in oculis lineamenta oris:
Estque ei simillimus quidam Nachorius e nostris
Popa, mystes, ut mentiri eius se fratrem possit,
Si paullum aliquid simulet. Quare sic existimo rem
Geri: ut si quidem ab istis vere Barlaamus in fuga
Intercipi queat, cogatur, audiente Principe, Christum
Eiurare; vanaque et liquido falsa, quae docuerit
Omnia, dicere. Id si fecerit, facile reduci in viam
Princeps potest. ARACH. Si fecerit! Sed censen' tu,
Tam facile adigi ad defectionem Christianos
Posse? HIB. Cruciatu, aut morte; vel mortis
Ultimae metu possunt. ARACH. De mille Christianis
Vix unus. Sed age tu, si Barlaamus ipse a nostris
Deprehendi non queat, quid tum alterum ais restare?
ASTUL. Nempe istud; ut illico Nachorius ex
Composito capi se sinat, et Barlaamum mentitus,
Palinodiam, quam iubebimus, cantet. ABEN. Non
Displicet inventum: et spero confieri posse. Tamen
An eventum habitura sit fallacia, caelum denuo
Inspectate, quid nuntiet? LARG. Ego specillis egeo
Rex: obtusa est acies, et oculi iam aliquamdiu
Caligant. Vos acutum uterque videtis. Praeite.
HIB. Ego autem hodiernam lucem video esse
Inauspicatam coniectoribus: quare frustra sim, si coner.
ASTUL. Mihi vero caelum indicat, rem ambiguam
Fore, et vel bene, vel secus evenire posse. Nam
Viden', ut caelum est utrinque secus mobile? hac,
Illac, rotatur; atque hoc mihi ambigui indicium est.
ABEN. Etsi vestrae me vaticinationes intricant magis,
Quam expediunt, tamen ite, et, quem nostis,
Nachorium instituite; qui Barlaamo non invento
Succenturietur. Agite rem sollerter. Tu, Arachine,
Familiam duce: meque in tempore, quid geratur,
Ut sciam, face. ARACH. Nihil morabor.
ABEN. Ego, quia filii mei conspectum non fero,
Regiam peto.
IOS. ANimum cruciat impense, quod audio. Eheu!
Cur aliter Barlaamo non prospexi? Poteram
Alicubi in aulae latebris hominem abstrusisse. Poteram
Veste mutata emittere. Poteram! ah quid omnino
Poteram? Interim nihil feci. Poteram tamen, inquam,
Egomet cum ipso effugere: ut una cum ipso aut
Captus ad patrem retraherer, aut cum ipso elapsus,
Quiete in silvis degerem! Nunc serae sunt lacrimae
Meae. Emisi solum, et intempestive. Tot illum canes
Venatici iam quaerunt; quos viis pater omnibus
Immisit. Ah, quam vereor, ut incolumis evadat!
Et fortassis iam tenetur, neque dum rescisco?
Quamquam, o Christe, tu, qui nihil non potes,
Tu sospitem mihi conservabis, spero: et certe ut
Serves rogo. CON. Ubinam est herus meus? Ecce?
Solus. IOS. Quid nuntias, Conisce? CON. Nescio
Quis increbrescat iam rumor, de advena illo:
IOS. Quem de Pseudothyro deducti? CON. Illum
Aiunt, iam e fuga retractum, in vinculis haberi.
IOS. Certumne est tibi, an solum narras? CON. Alii
Certum aiunt, et sese hominem, cum duceretur,
Oculis suis iurant vidisse. Ego, quod audii, renarro.
IOS. Miserum me! Praesensit hoc infortunium mens
Inquieta. Sed quid eo dictitant futurum?
CON. Plerique tristia. Nam aut vivum in stipite
Putant arsurum: IOS. Illum? Et quidem innoxium!
O Christe! CON. Aut lentis ignibus torrendum; aut
Siquid aliud dictu sit horrificum. IOS. Quo crimine
Autem, et quid commisit? CON. Plura nescio.
Atque obsecro tamen, ne quid Himilco te audiat,
Ex me rescisse. Periissem totus. IOS. Ne metue.
Sed ego iam habeo miser quae metuam!
CON. Quomodo enim tu, here! Nihil tu tibi a
Quoquam. IOS. Mihi quidem: at alteri illi, insonti.
Qui mea causa periturus est. Ego in discrimen
Capitis illum conieci; ego, ah, ego sum nocens.
Interim abi tu, Conisce. Et ut quidque illo fiet,
Cum resciveris, continuo ad me refer.
CON. Examussim, quicquid audiero. IOS. Ibo et ego,
Precibusque Christum, et Christi Matrem Virginem
Supplex, opem in rebus tam arctis flagitabo.
ANG. Impetrasti, Iosaphate. IOS. Quae vox Et unde
Allabitur? ANG. Mittit opem a caelo Christus.
IOS. O quem te caelitum video mortalis? ANG. Tutela
Sum tua; pernox et perdius adsisto, tuique curam,
Christo iubente, gero. IOS. O solacium ingens!
Mei suscipiunt curam caelites! at Barlaamo meo
Quis additus est patronus? a patre captus est.
ANG. Non est. Evasit ille in tutum, me ducente,
Neque patris iam insidias timet. IOS. Recreasti
Maestum. Nam fama nuntiarat iam captum.
ANG. Eo veni, ut nuntiarem veriora. Commentum
Est patris Barlaamus iste suppositicius; quem forma
Vultuque similem, subornat, in tuam stragem.
Atqui tu ne time: adero semper, et iuvabo; et,
Quid fieri abs te debeat, suggeram. IOS. Quo te
Subducis, tutela mea? O Christe, quanto me periculo
Absolvis? Video iam quid moliantur hostes, et sentio:
Sed et caelum sentio vigilare, et caelites mihi
Suppetias ire; occurram audacter; et quid ille
Suppositicius velit meus impostor, advertam.
ABEN. QUando irritae fuerunt spes meae, reduci
E fuga Barlaamum posse; altera placet
Ire via. Tu Nachori, ut probe personam assimules,
Vide. NACH. Siquid aut consilii in me erit, aut
Obsequii, Rex, experiere, nusquam defuturum.
ABEN. Eo te huc adduci in speciem iussi; ut si
Filium in viam reduceres, teque propalam errasse
Faterere, magnis ego te opibus et honoribus mactarem.
NACH. Nihil horum ignoro: et agam proinde rem
Ex sententia. AB. Vos filium advocate. Tu Praeco,
Edictum recita. PRAEC. Cane tubicen. Iterum cane.
Cane tertium. Quod Regi, Regnoque populoque
Vortat bene. Qui rem vult Christianam, adversum
Deos Deasque defendere; eique actione publica
Patronus aut advocatus esse: ei prodire, agere, dicere
Ius fasque esto. Fraudi ne esto. Ita Rex, ita Regia
Fides iubet. IOS. Vocatus adsum, et gratulor hac
Mihi fortuna, pater. AB. Gratularis capto tibi
Barlaamo? IOS. Minime istud quidem. Nam liberum
Esse opto precorque doctorem meum. Nihil ille
Commeruit, uti caperetur. NACH. At certe captum
Et in vinculis haberi, Iosaphate, me vides. Atque
Ecce, iam valide cingor: urgentque hi metu, et
Terrent. AB. Video quid moliaris impostor! nempe
Metu facere te olim diceres, nec serio egisse; si haec
Tibi arma, et vincula circumdarentur: non sic abibis.
Demite catenas veteratori; sinite liberum de sua
Religione dicere, quae volet: impune erit. Ita Deos
Deasque testor, ita Regnum hoc meum, Regnique
Sceptrum, et Regium caput iuro: nihil nociturum.
Vos item mei omnes, impune hoc illi permissuros,
Fidem publicam date. ARACH. Et TEUD. Damus:
Et daturos iuramus. OMN. Iuramus. ARACH. Tum
Ego deinde, quamquam a Christo sum semperque
Fui alienissimus, iuro Deos Deasque, si Barlaamus
Constanter in suis scitis perstiterit, daturum Christo
Me nomen meum. TEUD. Id. ipsum ego. facturum
Me iuro. Audite omnes, et nisi faxo, periurum dicite.
ABEN. Audin' hos, Barlaame? ac ne qua dubites;
Idem et ego me denique recipio facturum. Sed non
Sum nescius, te magis libidine nova docendi, quam
Veri amore, cum Christianis adhuc sensisse. Ex animi
Sententia si iam loquare, aliud dices; scio.
ARACH. Tum autem. lucelli et quaestus utique spes
In illa secta tenuit. Hoc tu omne iam tibi, si voles,
Et uberius quidem, Rex dabit. IOS. Liceat cum bona
Venia pater, et mihi prius cum Barlaamo quaedam
Pacisci. ABEN. Licebit, nate, quod voles. Eam
Enim in rem, tibi ius summum vitae, necisque
Confero. IOS. Accipio gratus, Et vero scis ipse
Perite, pater, quam grave admittat in Regem
Scelus, qui filium Regis aut corruptis moribus, aut
Improbis falsisque Religionibus imbuerit?
ABEN. Grave, quis abnuat? et eo res istaec me
Sollicitum habet impendio. IOS. Gaudeo consensu.
Nam ita profecto est. Nunc igitur ad te, Barlaame,
Convertor. Siquid recte sancteque me docuisti,
Cum ad Christianas leges institueres; habeo
Habeboque quas par est, gratias. Quod siquid
Vanum falsumque tradidisti, meque adolescentulum
A patrio cultu, ad impios ritus atque ad fictitium
Deum traduxisti: idque ego abs te quacumque causa
Factum rescivero; tum tu vide, quas sceleris tui
Poenas daturus sis mihi. Nam meis in oculis ego
Te impostorem hic in hac horum corona, iubebo
Flammis stridentibus, ac lentis ignibus veru torreri;
Nec cessabo a cruciatu, donec satias sit. Ita palam
Hic nunc edico: ratumque ac certum quod edixi,
Volo. Age sis ergo, et hodieque, de lege Christiana
Quid sentias doce. NACH. Ego, Iosaphate, si male
De Christi legibus sentirem, te nunquam illis ego
Formare, imbuereque sumpsissem mihi. IOS. Itaque
Tu uti loqueris, sentis? NACH. Sentio. IOS. Ita te
Sentire palam profiteris? NACH. Profiteor. IOS. Ita
Iuratus etiam testaris? NACH. Testor. IOS. Tum
Autem Deos Deasque omnes, quos hi colunt, meras
Orci Lamias, et Cacodaemonas esse, perseveras?
NACH. Ad unum omnes. IOS. Christum autem
Vere DEUM, DEIque filium esse, adhuc affirmas?
NACH. Quippini? Affirmo. IOS. Demum, aeterna
Bonis praemia; malis supplicia aeternum esse decreta,
Asseveras. NACH. Omnia, Iosaphate: Quid singula
Rogas? Omnia confirmo: et morte ipsa, ac sanguine
Meo consignabo. IOS. Placet animi haec constantia,
Barlaame. Nam in quantas alioqui me tenebras tu
Induxisses? Quare par est, ut et ego mihi constem,
Et Magistri scita discipulus defendam. Christianum
Vides, Pater, vosque alii mei, Christianum. Hoc ego
Cum Barlaamo meo, nomen, quoad vixero, feram.
HIM. Etiam mihi dabitis veniam, si quaedam
E Barlaamo quaesiero. ABEN. Dabimus; et quaere
Diligenter. HIM. Barlaame., cogita quo loco res sint
Tuae; et verum aliquando dicere, audacter incipe.
NACH. Dicam: interroga libere. HIM. Sentisne Deos
Nostros, esse Cacodaemonas? NACH. Sunt enimvero,
Et sentio. HIM. Christumque, abolitis omnibus aliis,
Unum esse Numen? NACH. Unum est Numen.
HIM. Et cetera omnia, quae modo temere affirmasti,
Etiamnum affirmas? NACH. Nihil hic ego temere
Memini affirmasse: sed quae affirmavi tamen, rursum
Affirmo omnia. ABEN. Non, etsi velim, teneo me.
Vos mecum hinc abite: atque hominem, malis
Auspiciis reductum, in furcam facessere iubete.
IOS. Atqui vos certe, quin Christiani iam ex pacto
Fiatis, nihil puto causabimini. HIM. Et TEUD.
Regem sequimur. ABEN. Aliud, nate, exspectaram
Sed quando aliter accidit, huic impostori, est, quod
Imputem: Te absolvo crimine: facis adolescens,
Quod improbares senex. IOS. Pater, o facerent
Mecum et senes! Quanto sapientius agerent ii?
Certe autem quondam et tu pater, cum filio
Senties: atque ut cito sentias, precor DEUM.
ABEN. Quando sic decretum est tibi, Regna lege,
Qua voles nate! o spes caducas hominum! o et Regum
Instabiles opes! Hae ego Regnumque nitebamur
Indole: eheu quam fragili fulcro!
NACH. QUidni ego, Iosaphate, me ipse modis
Miserabilibus accusem? Quidni imo
Condemnem? Qui cum Nachorius sim, tamen
Malo dolo Barlaamum tibi assimularim? Ignosce culpis
Meis. Et qui perditurus te accesseram, eum tu
Clementior serva. IOS. Non fefellisti incautum.
Ah sciebam ego Barlaamum meum longe alium
Esse! Et quamquam eius ora oculosque tu referebas,
Animo carebas, miser. NACH. Atqui nunc certe,
Ut et animum assimulem Barlaami, adsum. Ignosce,
Obsecro, nocenti; parce perdito: et ad Christum
Duce. Quaqua duxeris ibo. Serius ago; quicquid
Accesseram prius ut facerem ludos: iam certe serius
Ago. Admitte. Per ego te Christum tuum; per
Ego te, Barlaamum obtestor; ex Nachorio infelici,
Barlaamum effice. IOS. Faciam libenter: et gratulor
Hoc mihi eventu. Veneras tu insidiator ut me
Deceptum ad Styga retraheres. Felicior ego, imo
Tu Nachori, quem captum a Styge, ad caelum
Licuit perducere. CON. Neque tu, Coniscum,
Exclude sis here. Sentio Christi Numen, et ardeo.
Etiam ego manes larvas exsecror; et Ioves tecum, et
Iunones abdico: ad Christum duce, et mea obsequia,
Siqua praestiti puer tibi, omnia superasti. Trahit
Rapitque vis occulta non repugno: I, quocumque
Ducis, sequor. IOS. O indolem mihi praeter ceteros
Semper dilectam! Erigere in pedes Conisce, quid iaces?
Et, sine, gratuler tibi hanc mentem, quam Christus
Indidit. Quando autem, neque tu gemmas a me,
Neque aurum flagitas, sed aliquid gemmis, aliquid
Auro carius; laudo animum: et faxo potiare voti.
Mecum subibis, mecumque effugies quo DEUS iubet.
Abdico Regnum, et Regias opes; et ad Barlaamum
Iturus Christo me sponte animi, consecro. Vos ergo
Ephebuli mei, o aequales mei, salvete supremum mihi.
Atque hoc a Iosaphato mnemosynon habete singuli;
Tu torquem hunc; has tu armillas; tu vero anulos
Istos; tum tu autem hoc capitis mei diadema: Tu
Denique, sed enim, quid mihi ex omni meo [(reading uncertain: print faded)] restat? Tu.
Fasciam hanc, inquam, cape. Et Regni mei haec spolia,
Grati memoresque reservate. NEPOT. Non sinit, here,
Nos intimus dolor fari. DROM. Ah relinqueres te [(reading uncertain: print faded)]
Nobis, atque hoc omne spolium negasses: sat divites
Essemus.