12 April 2004 Angela Reinthal (spell check), Ruediger Niehl (tagging)
typed text - simplified structural tagging (no speaker tags) - no semantic tagging - Morpheus spell check
19 July 2004 Ruediger Niehl
worked in corrections supplied by Clemens Mueller (in last play: Josaphat)


page 90, image: s090

IACOBUS USURARIUS. COMICO-TRAGOEDIA.

ARGUMENTUM.

IACOBUS sub annum circiter M. CC. avaritiae nota insignis, cum aetatem in quaestu fenebri exegisset, ac cetera sane flagitiosus haberetur: id unum habuit nota felicioris; quod Beatissimae Virginis cultor, singulas ei coronas, e precibus, quotidie contexeret. Id hominis qualecumque studium Virgo non aspernata, Iacobum novissime ad frugem reduxit; cum insperato illum adorta, Rationes iussit apud filium suum ponere. Quo ille tonitru fulminatus, damnatis vitae prioris sordibus, instituit porro liberalis et bonus esse. Moriturus deinde, cum causa apud ludicem propemodum omni cecidisset; et hinc maleficia benefactis longe graviora apparerent, ibi Beatissima Virgo tempestive submisit precum consuetarum Coronam,


page 91, image: s091

eiusque pondere libram Iustitiae in meliorem partem inclinavit: ac defenso cultore suo, palam fecit, nullum Virgnis [(transcriber); sic: Virginis] tantae clientem perire posse. Ex Annalibus Eccles. Abrahami Bzovii, sub annum 1212.

PROLOGUS.

QUid hoc omni choragio reique Scenicae apparatu moliamur, si vacat audire, Spectatores, date operam mihi, paucis docebo. Comicotragoedia est, quam vobis hic damus. Argumentum initiis laetum; post, ut pleraeque res humanae sunt, tragicum ac triste. Caput eius est IACOBUS USURARIUS; homo quam dives et copiosus, tam improbus et avarus. Ei filium adiungimus decoctorem; non ex patris ingenio factum. Nam ita ferme assolet, ut avarum parentem prodiga soboles comitetur. Hic, uti sensim nepotari insuevit, ita mox nomina facere, et post, aurum unde unde conquirere, quo fidem apud creditores liberaret. Servulus ad eam operam intentus, cum patrem, nimio plus cautum, haud posset, conatus est caecum (itidem avarum) compilare. Et successerant quidem principia; donec caeci astutia nequitiam servi elusit. In eo studio dum occulte versatur silius; interim pater


page 92, image: s092

ceteraque familia palam luero reique usurariae inhiare, malis artibus opes augere, eaque facere, quae avari plerumque student. Ceterum Iacobi avaritiam una res emendavit. Sueverat ille statas Mariani Rosarii preces, quotidie Magnae Virgini pernumerare. Quae consuetudo cum diu tenuisset; demum evenit, ut Iacobum Beatiss. Virgo respiceret; eumque suo terrore incusso, repente ad rationem filio reddendam evocaret, Ita Iacobus insperato mutatus, ex avarissimo liberalis, ex pessimo coepit melior meliorque fieri. Appetebat novissime mors; et cum morte, ultimum Supremi Iudicis tribunal. Hic putatis rationibus, cum Iacobi bene maleque facta facinora inter se conferrentur; et vero gravitate multitudineque haec illa vincerent: adiecit opportune Beatissima V. coronarias preces, quas ipsi Iacobus quotidie persolverat. Et ecce tibi! tantum in iis fuit momenti; ut repente melior pars deteriorem longe superaret. Ita in gravissimo Stygis periculo et Iacobus servatus est, et posteri omnes edocti, quantum praesidii mortalibus in una hac Virgine repositum esset. Haec talia nos quidem agemus; vos, quibus rem potius spectare Scenicam lubebit, quam vestem, spectate.


page 93, image: s093

ACTUS I.

SCENA I. MORELLUS, Filiusfamilias. SAGARIO, Servus. HIRUDO, Parasitus.

MOR. O Superum hominumque fidem? quid demum
Est istuc? Aut quousque tandem hoc erit?
Si servo patre natus essem, tamen
Indulgendum aliquid mihi ab eo
Crederem. Nunc in his opibus, (Hui generis nominisque
Pudor!) Paene est, ut stipem rogare me iubeat pater;
Ita nihil usquam est liberum mihi. HIR. Mihi vero
Liberum est abunde, Morelle, plus adeo, quam quantum
Alere domi possim. Vin' te inde duum triumve patrem
Faciam? MOR. Apage, tibi hos liberos. HIR. Facile
Enim sinam, ut aliquot illorum tibi adoptes. MOR.
Apage, inquam, illos. HIR. Absque illis, satis uberem
Etiamnum familiam mihi habebo. MOR. Tu vero haec
Ludis; dum ego interim discrucior, miser. HIR. Imo
Enim, ne qua ludere me censeas, ius iurandum dabo.
MOR. Cui rei ius iurandum? HIR. Quo serium tibi me
Probem. MOR. Et ego, ut qui maxime, serius sum;
Cum me oppido miserum dico. HIR. Quomodo istuc,
Morelle? MOR. Quomodo enim non? qui talem habeam
Patrem? HIR. Nempe tuum illum ais triparcum senem?


page 94, image: s094

MOR. Iamne etiam tu aliquid rescisti? HIR. Nondum
Liquido omnia: sed quae dam paucula. MOR. Nempe,
Quam in me sit parcus? HIR. Nempe istuc ipsum.
MOR. Passim, putas, iam hoc scitur? HIR. In ludo, in
Vino, in foro, in urbe. Omnes miseret tui. Hem,
Inquiunt, quam nobilem adolescentem, quam misere
Habet pater? MOR. Tace istuc: dolorem auget haec
Commemoratio. HIR. Tamen ita est. Saepe memet ego
Non teneo, quin tua causa: MOR. Tace, inquam.
HIR. Ego taceam? ego non dicam? pridem omnes
Stomachantur in patrem. MOR. Nihil ille le ideo movet.
HIR. Heri aliqua praeteribam; ibi dum forte Morelli
Nomen audio; MOR. Meumne? HIR. Ausculta. Ibi.
Inquam, subsisto; et quid fiat audio; Iuvenem cum
Stomacho exclamantem; Expecto. MOR. Ibi autem
Quid factum? HIR. Ausculta, inquam, ibi quid? ego,
Si Morellus sim, ego istud quotidie feram? Egone
Patrem illum? Senem illum ego? Illum ego talem
Euclyonem? MOR. Quis iuvenis illic, quem tu talia
Stomachantem? HIR. Nihilo notior is mihi, quam
Lictor Arabiae. Tamen, ita, ut dixi, conclamavit.
MOR. Viden' ergo tu, ut infelix homuncio sim?
Triduum est totum, cum ita iam egeo. HIR. Hui totum?
Felicior tamen es me, qui plus iam triennium egeo,
Sitio, esurio. MOR. Iam tu autem assuevisti: secus ego.
HIR. Assueverim ego, Morelle? tam hodie istud
Grave est mihi, quam olim, cum coepit. Imo, ut noris
Ingenium ferae; quo adolescit magis egestas, eo infestat
Magis. MOR. Per tuam te ergo fidem, Hirudo;
Strangulemus in cunis infantem hanc. HIR. Quo
Laqueo? MOR. Vel furto, si alio non licet.
HIR. Sapienter tu istud, Morelle; nam furto facillime
Laqueus invenitur. MOR. Ceterum, abi sis intro, in
Aedes patris; et utere ingenio, dum alicunde peculium
Mihi emungas. HIR. E quo? MOR. E patre. HIR. Tuo?


page 95, image: s095

MOR. Tenta, inquam. HIR. Quin tu simul e pumice
Me aquam iubes? MOR. Saltem experire. HIR. Quid
Malum, experiar? MOR. An aurum mihi a parente?
HIR. Quaeso te; satin' tu tandem sanus es, qui id
Roges? MOR. Tamen! Hirudo. HIR. Quid, tamen?
MOR. Tamen, inquam. Nam ingeniosior me es.
HIR. Sed ingeniosior utroque est pater, qui utrique
Nihil fidit. MOR. Mihi imo uni est tam illiberalis; in
Te benignior erit. HIR. Crede mihi, Morelle; iam
Aiunt, cras ab illo mures gliresque omnes hospitium
Migraturos. MOR. Quidum istud? HIR. Adeo, aiunt,
Ipsum illis maligne annonam praebere. Vix iam muscis
In calice tantum relinquere, quantum siti sit
Restinguendae. MOR. Igitur spes aeque ac res omnes
Deficiunt: Ut iam ego unus post homines natos sim
Infelicissimus, qui neque patrem mihi aequum; neque
Amicos ulla in re usquam morigeros habeo.
HIR. Servulum aliquem armes, suadeo, qui fraude
Expugnet patrem. MOR. Feci: et iam adeo hodie
Sagarionem immisi, qui scalas admoveret.
HIR. Nempe is autem repulsus a moenibus est? MOR.
Nescio dum. At modo opperior, quem eventum
Oppugnatio habuerit. HIR. Eccum hic tibi ipsum.
Tristis est; videtur saucius redire e pugna. MOR. Quid
Est Sagario? SAG. Scapulas. HIR. Quid hero nuntias?
SAG. Tergum. MOR. Quomodo res evenit?
SAG. Caput. MOR. Nihilne tu mihi? SAG. Humeros,
Latera, lumbos. MOR. Eloquere; ecquid successit?
SAG. Scapulas, tergum, caput, humeros, latera,
Lumbos; omnia amisi, in istac expeditione.
HIR. Dixi. Saucius redit e pugna. SAG. Nimis
Munitum hoc oppidum est: vigilat ibi in portis senex;
aditumque pertinaciter obsidet; neminem intromittit;
Et siquis intra teli iactum subeat, eum vero modis
Pessimis male mulctat. MOR. Occidit me pater.


page 96, image: s096

SAG. Imo me. Nam minimo minus interii, cum ex
Adverso me consistere, et oculos, forte in marsupium
Suum vidit conicere. Hem, inquit, vulturium hunc
Furacem! ut oculos in furtum apparat? HIR. Dixin
Hoc ego de sene? SAG. Simul arripit fustem, meque,
Crudeliter, ad satietatem, et ultra, concidit Denique nisi
Mature effugissem, militem tu hodie in oppugnatione
Amisisses. HIR. Me itidem hic voluit ubi suppetiatum
Mittere. SAG. Potes. Nam adhuc est in armis senex.
Si lubet experiri fustem, copiam eius faciet, quantam
Voles. Rerum aliarum parcissimus est; in hac una
Copiosus. Sane autem, Morelle, ut verbo rem dicam:
Exploravi tua causa aditus omnes: nihil successit.
Pecuniam pater omnem ita observate communit, ut
Noctu illi incubet, ne quis illam afflet. MOR. Iubes
Ergo desperare? SAG. Hodie quidem. MOR. Modo in
Crastinum promittas. SAG. Promitto. MOR. Certone.
SAG. Certo. MOR. Mihi pecuniam? SAG. Non sane
Hanc; sed operam meam: et illam quidem gnavam.
MOR. Quid si iterum feras repulsam? SAG. Tunc eandem
Et tu feres: HIR. Eandem et ego feram. Nam mea
Vita salusque, Morelle, pendet ex tua. MOR. Age
Igitur, Sagario; et siquidem me cras superstitem voles.
Aurum alicunde ut corroges, vide. SAG. Tunc tu tibi,
Morelle, sandapilam fieri iube, qua cras efferare; Nam
Vereor, ut servare in crastinum te possim, hac lege. At
Prodit pater. Abite hinc ambo, ante quam vos
Conspiciat. Ego hinc illum ex insidiis arbitrabor,
Quas res actitet.


page 97, image: s097

SCENA II. IACOBUS USURARIUS. OECONOMUS DANISTA. SCRIBA. FUSCULUS Puer. ATRIENSIS.

IAC. ARgus hodie ille si vivat, quem centoculum
Fabulae narrant, brevi exoculus fiat; nam
Triduo in mea familia, (ni pernox et perdius observet)
Nihil habebit quod videre porro queat. Ita omnes
Omnia certatim isti vulturii harpagant. Quae, malum,
Ista est horum hominum audacia? ferunt, trahunt,
Rapiunt; me etiam spectante; nec erubescunt. Credas
Praemium positum esse furacitati. Ego faxo agonotheta.
Ut nemo meorum posthac sibi hoc praemium deposcat.
Quemcumque deprehendero qui eminus ad meum aurum
Adspexerit; aut oculum curiose ad hanc crumenam
Adverterit; ei mox ego his unguibus, profecto,
Clepacem oculum exsculpam. Pridem in ponte iam
Habita em, nisi reculae meae tam intentus arbiter essem.
Nunc tamen anceps haereo, quid consilii capiam? Iter
Enim est mihi ad hanc viciniam, ut illic aureos
Quingentos fenori exponam, ad mercatorem; Hos.
Inquam, hoc vidulo inclusos: triduum abero, aut
Quadriduum; sed ita, ne familia tamdiu abfuturum
Me putet. Volo illos de reditu meo sollicitos esse, et
In quaevis diei momenta me praestolari; ne qua securi.
Licenter triduum illud vivant. Nam simul patrem-
Familias aliquo abisse sentiunt, fit sollenne; continuo,


page 98, image: s098

Estur, luditur, bibitur. Ita dum ego fenebrem pecuniam
Foris quaero; domi assem amitto. Non committam
Hodie, istuc ut fiat. Iam autem, quam quemque
Operam dare velim me absente, constituam. Adesdum
Puer. Fusc. Here impera. IAC. Oeconomum huc ad
Me. Fusc. Confestim. IAC. Mane dum scelus. Fusc.
Quid iam? IAC. Etiam Atriensem, Scribam, Danistam.
Fusc. Eo. Numquid aliud? IAC. Hoc unum modo.
Abi. Vehementer metuo; et, nisi sollerter caveo,
Certum est mihi: sed enim adsunt. OECON. Aiunt
Vocari nos? estne quod mandes? IAC. Negotium est
Mihi in urbis vicinia, dic crastini; illuc ita abibo, ut
Ante crepusculum ad vos redeam; aut etiam in prandio
Domi sim. OECON. Quid inde? aut quo spectat haec
Tua oratio? IAC. Huc, inquam, ut in horas me
Expectetis. OECON. Hoc facile est nobis. IAC. Tum
Etiam, ut quid interim a quoque vestrum fieri velim,
Intelligatis. OECON. Memora. IAC. Tibi primum
Edico Atriensis, ne quem me absente hospitem intro
Admittas. ATR. Ne saturitatem quidem, si veniat?
IAC. Ne illam quidem ipsam. ATR. Ceterum ego
Famelicus si sim, venienti illi certe hospitium dabo.
IAC. Ceterum ego, si id reseiero malum tibi indubie
Dabo. Satin' hoc clare? satin' tibi aperte? ATR. Quid
Si pecunia venerit? vin illam hospitio excludam?
IAC. Non veniet fortassis. ATR. At si veniret fortassis?
IAC. Tum tu Danista, tantisper illi loca et lautia
Dato; dum peregre redeo. DAN. Vel diutius etiam,
Si iubes. IAC. Cave sis malum! DAN. Si iubes,
Inquam, IAC. Non iubeo. At enim vide, ne illam
Ipsam saepius, quam necesse est, attingas; ne quid
Argenti deteratur. DAN. Teneo te. IAC. Nam scio.
Quid vestrae manus soleant. Et opportune subit.
Porrige sis manum. DAN. Cui rei? IAC. Mihi, inquam.
Etiam alteram. En aquilam scelestam! ut habet aduncos


page 99, image: s099

Ungues? totum dodrantem excreverunt, ut furto
Idonei forent. Reseca sis illos probe; et admutila;
Vel cum digitis etiam primoribus. DAN. Nemini
Nocent. IAC. Aurum exsculpunt; argentum radunt;
Et nemini nocent? Novi istos milvios; non fido. Tum
Tu autem, Scriba, accepti rationes in ephemeridem
Refer. SCRIB. Memini partes meas. IAC. Nam, ubi
Revenero, exigam. SCRIB. Ut maxime voles.
IAC. Iam tibi OEconome, serio severeque interdico;
Ne lilio, aut cuiquam alteri! scis, quid innuam.
OECON. Nempe de vino? intelligo. Quid si autem
Instet, ac minetur? scis enim quam obnoxia sit familia
Filiis herilibus; praesertim iratis. IAC. Nihilo tu magis
Movere, quam si canem irasci videas. Nolo assuescat
Ille compotationi. Imitetur patrem. Multa habet in
Me documenta. Quaestum facere; lucrum quaerere,
Rem familiarem non prodigere, sed augere.
Comparcere iam auro, quod in senium reservet. Haec
Volo condiscat filius. OECON. Ego illum in hoc studio
Graviter adiutabo. IAC. Facies id bono tuo magno.
Nunc ite vos intro. Ego itidem me itineri parabo.

SCENA III. SAGARIO. MORELLUS. HIRUDO.

SAG. QUis m alius homo est hodie felicior, aut
Fortunatior? qui ex insperato ad maximas
Opes evaserim! Iam o si herilem filium Morellum,
Alicunde habeam obvium! iubeam illum mihi illico
Supplicare, et aram ponere. Nam ego salus ipsi hodie
Ipsissima ero. Pecuniam habeo in manu, quantam vix


page 100, image: s100

Ipse optet sibi. Habeo parentem; habeo patris consilia
Et arcana omnia. Putat stolidus sese imponere nobis;
Pepo, non homo. Faxo hodie intelligat semet deceptum
Esse. Hem! ut ille nos despicatui habet? opportune.
Vindicabimus, o here! MOR. Quid est hoc triumphi?
SAG. Gaude. MOR. Quamobrem? SAG. Gaude,
Inquam. MOR. Quid enim gaudeam? SAG. Quia ego
Iubeo. HIR. Etiam me iubes? SAG. Etiam te iubeo.
HIR. Gaudeo igitur. etsi nescio sane, quid gaudeam.
Gaudesne et tu, Morelle? MOR. Nescio. SAG. Iam scies.
Habeo pecuniam. MOR. Gaudeo. Sed quantam?
SAG. Maximam. MOR. Magis gaudeo. Ubi illam
Habes? SAG. In spe. MOR. Iam gaudeo minus. SAG.
Eho, tu minus? certa haec spes est. Abibit pater.
MOR. Scio. SAG. Et cum grandi pecunia. MOR. Hoc
Nescio; sed quid tum deinde? an eo locupletior ego
Tum ero? SAG. Utique eris. Modo ausculta. Diu aberit
Pater. MOR. Dieculam imo. SAG. Plus triduum totum.
Morelle. MOR. At in vesperum nobis condixit. SAG.
Fallit. Ausculta sis modo. Ego in specula hic fui, cum
Ille secum sua consilia agitaret; et quid in animo
Haberet, incautus proderet. Salvi sumus. HIR. Non
Abnuo salutem. SAG. Vide iam solum, quid facto
Opus putem. HIR. Dic, mone, impera.
SAG. Compotores, quos potes, omnes invita, in
Vesperum. HIR. Hui bonum imperatorem. Perge.
SAG. Ego duas res interim agam, iuxta utiles tibi, ac
Iucundas. MOR. Ecquas illas? ut sciam. SAG. Familiam
Primum in tuam sententiam adducam. HIR. Bonam
Illi operam facies, Sagario. Tum deinde quid? SAG. Tum
Deinde conducam, qui praedonum in morem, parenti
Nummato insidias locent; eumque interceptum pecunia
Exuant, et tibi illam apportent. Satin' hodie, si istaec
Effecero? MOR. Satis, Sagario, satis; si vel avarissimi
Simus. I modo, et rem accura. SAG. Vos itidem ite,


page 101, image: s101

Et vestras partes agite. HIR. Si quas unquam egimus.
In his hodie agendis boni nos certe histriones erimus.
MOR. Hanc mihi rem Sagario si effectam hodie dederit,
Hirudo, tum ego te hodie. HIR. Quid? hodie tantum?
MOR. Hodie incipiam, inquam, ut rem te facere.
HIR. Hui! ut rem? quomodo tu me ut rem? an pellem
Corpori huic detrahes, ut inde ut rem facias?
MOR. Apage sis illepidum pellionem! Ego te, inquam,
Ut rem vini meri meraci faciam. HIR. Itane? ut rem
Me tantum? Ego autem dolium exspectabam, ut faceres.
MOR. Stulte tu istud, Hirudo. Nam in ista patris
Vicinia, num parum tibi erit, si, quod dixi fecero?
Sine prius ut Sagario aurum promissum afferat; tum
Tu deinde scies, qui vir ego sim. HIR. Scibam pridem;
At modo, nescio quid, metuebam, ne hodie tu adeo
Mutasses.

SCENA IV. OECONOMUS.

ISta utique faba omnis in me unum cuditur. Reliquis,
Utcumque evenerit, impune erit. Quid agam? si
Abnuo, instat herus minor; urget, minatur extreme.
Et facile est hominem servum huiusmodi
Comminationibus tandem transversum agere. Agat.
Ille; post viderit quid recte, quid secus iubeat. St enim
Obsecundo; continuo herus maior, supra caput est.
Trahor in macellum, et flagris liquidissimo concidor.
Nam quid ni ego examussim ingenium senis norim?
Ille ut triobulum sibi perire; aut teruntii unius iacturam
Fieri, pati sinat? In lucro est faciundo, quantus quantus
Est senex. Qui adeo, si muscam rescierit, absente se,


page 102, image: s102

In vinariam apothecam involasse, octiduum totum non
Condormiscet. Et isti tamen nostri, etiam perpotare
Hic hodie, et genialiter commissari volunt: audax
Hominum genus; et futuri improvidum. Scio iam olim
Quo haec Magistro filius herilis addiscar. Nisi illum ego
Scelus, Sagarionem! sed nondum est opportunum. Iam
Ut morem geramus, id opera est nobis danda. Interim
Rationem inibo mecum, quemadmodum concelem
Factum, siquidem potest: si non potest, quemadmodum
Extenuem, Et aiunt mihi, quadriduum abfuturum
Senem. id unum nos servabit; si verum est. St citius
Redierit, nae ille nobis (praedico) gratus hospes non
Erit. Sentiet tamen, si venerit; non esse de nihili,
Quod vulgo memorant; avo Euclyoni, semper
Heredem dari Apicium.

SCENA V. LASCUS. FANNIO. MUTILUS. BRENNUS. STEROPES. CONISCUS. Praedones.

LAS. ITe hac vos omnes, et viam insidiis occupate
Exadverso. FAN. Ubi ceteri commilitones? non
Una etiam has nobiscum praedas agent? LAS. Iam illi
In alia statione pone vos excubant. MUT. Quid si enim
Hanc nostram paucitatem conspicatus ille, se defendat?
LAS. Ideo et tu telum habes, quo depugnes. Ceterum
Spoliari hominem volo solum, non enecari: ut aurum
Illius sitisse magis quam sanguinem videamur.
FAN. At ubi auri tenacior, quam sanguinis erit; quid


page 103, image: s103

Fieri tum iubes? LASC. Est ille quidem auri, ut aiunt,
Appetens; sed sanguinis sui, si recte memini, nondum
Est incuriosus. An vero vim ille vestram defenderet,
Qui solus cum imbelli puero incedit? nugae! afferte
Utrique illico manus incruentas; abiicite, vincite: et
Marsupio potiti, cetera fortunae permittite. MUT. Quid
Si autem ab insidiis nostris forte aliqua divertat?
LASC. Iam nimio tu ineptus es. Ite, et imperata
Facite. OMN. Imus. Facimus. LAS. Nam si vobis
Casus illum aliquis eriperet, alterum manipulum non
Perinde effugiet; quem in ipso huius bivii divortio
Collocavi. Ego memet idcirco illis adiungam.

SCENA VI. TEMULENTIA. CRAPULA. LICENTIA. AVARITIA. USURA.

TEM. ITe monstra; excedite; abite. AVAR. Non hae
Sunt aedes meae? CRAP. Nostrae sunt. Abscede.
USUR. Ego hic nata olim infantula, in his penatibus
Consenui vetula: cur me exturbatis modo? LIC. Quia
Non places modo. Abi inquam, hinc, infausta anus.
AV. Quo enim ibo? TEM. Id ipsa tu videris.
CRAP. Dum ab his aedibus hodie facessas, integrum
Tibi post erit, vel in patibulum ire, vel in rogum.
Us. Videmini, me, peregrini hospites, haud nosse satis,
Quae mulier sim? Ego illa sum, quae has aedes
Locupletavi. Usura dicor. TEM. Atqui ego, si nescis,
Usus dicor: utar opibus tuis, ne computrescant.
LIC. Nondum hinc te tollis, trivenefica? ac ne tu


page 104, image: s104

Quidem? AVAR. Quis iubet? LIC. Temulentia,
Crapula, Licentia. AVAR. Nihil illis mecum est rei.
TEM. Idcirco exesse te iubent. AV. Mene? quae omnem
Hanc familiam alui? Date res ergo meas mihi; date
Opes, quas huc intuli. Avaritia enim sum; et cum hae
Sorore mea abscedam. TEM. Nobis debentur cae;
Quibus etiam dum vires, et aetas, et sanguis est. Vos
Ambae effetae, edentulae, exsangues; corradere potestis
Opes, frui illis non potestis Fugite hinc ambae,
Quantum potest. USUR. Nunquamne huc sinis ut
Redeamus? CRAP. Imo; cum annona hic defecerit,
Redite: tunc enim nos indidem ultro abibimus.
AV. Ferenda est haec iniuria, Soror. Vim propulsare,
Iam non licet. LIC. Mutato patrefamilias [(transcriber); sic: patremfamilias] , ipsa etiam
Familia mutanda tandem est. TEM. Insultarunt his
Aedibus iam dudum impotentes heri. Primum enim
Ingressa frugalitas; continuo sequi parsimoniam vidit.
Haec deinde ipsa, dum placere se nimium sensit, locum
Avaritiae, quo itidem subiret, aperuit. Illa victum illico
Omnem accidere; et ad accumulandos opum acervos
Spectare: idque quo certius impetraret, sororem ad
Sese, Usuram intromittere. Exuendae imperio tandem
Erant hae tot novercae. Nos illas loco movimus; et
His aedibus hodie vicem illarum praeesse coepimus. Ego
Temulentia, cellae. CRAP. Ego Crapula, culinae.
LIC. Ego Licentia, familiae. TEM. Decuere anus illae
Veterem herum, tristem illum, et morosum; et uno
Verbo, senem. Nunc iuvenis imperat; alius illi
Comitatus erat adlegendus. Quare et alia hic intus
Est facies. Accumbitur, coenatur, potatur, luditur.
LIC. Nos intro igitur accimur. Friget absque hac
Triga convivium.


page 105, image: s105

SCENA VII. IACOBUS. LASCUS. FANNIO. MUTILUS, alii praedones. FUSCULUS.

IAC. NIhil restat effugii usquam. Vires omnes amisi,
Succumbo. Ubi remansit puer? nempe alter
Alterum amisimus; et dum ego vitae meae consulo, hac
Illac effugio, comitis socors [Reg: secors] . Plus decem armati.
Latrones insequuntur. Iam paenissime perieram; nisi
Per invia subditis eque calcaribus diffugissem;
Quamquam ne sic quidem satis effugeram. Equo igitur
Dimisso, in pedes desilio, et furtim qua licuit, huc
Evado. Nescio, an etiamnum insequantur infesti.
Subolet illis hoc marsupium meum: id scilicet unum
Captant. LAS. Nusquamne inter haec vepreta se
Abstrusit? IAC. Etiamnum perii. FAN. Hac iit: Hae
Insequimini. IAC. O virginum Virgo; o caelitum Regina,
Eripe clientem! Statarum precum Rosaria tibi quotidie
Pertexo: cetera malus; hoc uno non pessimus; quod
Nunquam precari te, desisto. LAS. Alicubi hic lateat
Oportet. IAC. Captus sum; ni in proximo cavernam
Reperio. LAS. Perquirite gnaviter. IAC. O arborem
Opportune. Tota est excavata. Inscendo. Servate
Superi! iterato perii. Iacet hic hominis cadaver.
Desero ferale hospitium. LAS. Equo potiti iam sumus.
Marsupium restat. IAC. Urget metus gravior a vivis,
Quam mortuis. Redeo ad meum cadaver, nolim
Velim; nullum repudies hospitium, quo vitatur
Periculum. LAS. Mentiar nisi veneficus est istic senex;


page 106, image: s106

Qui tam perniciter evasit. FAN. Modo in conspectu
Erat, scelestus; cum repente ex oculis abiit. MUT. Quin
Ego iam in tergo haerebam; iam adeo iniiciebam
Manum! et tamen veterator callidus elusit.
LAS. Nequeo modo ultra: ita me anima omnis e cursu
Defecit. FAN. Quin tantisper ergo propter arborem
Hanc nostram una considemus, dum ceteri e cursu
Itidem sese colligunt? LAS. Placet consilium desidiae
Meae. Iuxta asside. Hinc instauratis viribus turmatim
In hostem ibimus. Asside item Fannio. Quid stas?
Quid meditare? FAN. Contemplor arborem hanc
Truncam: in qua quot noctes olim exegerim, recordor:
Cum vel insidias praetereuntibus poneremus; vel
Deprehensi patibulum fugeremus. LAS. Planissime
Asylum nostrum: et furti et latrocinii omnis vallum.
FAN. Bene nos omnes; quod muta est arbor. Nam si
Fari aliquando posset, bella facinora nostra memoraret.
LAS. Et vero, nescio quid, diserta iam fieri, et vocem
Formare incipit. FAN. Nullam ego dum accipio.
LAS. At nares meae, Fannio, palam audiunt. Non vos
Hanc narium pestem? Pellionis credam foetentis
Hospitium esse: aut alutarii pestilentem nauteam.
Phui! non fero graveolentiam. MUT. Nota mihi haec
Caussa est. A cadavere iam verminante foetor manat;
Quod abhinc triduum intra hanc arborem abstrusimus.
LAS. Tollamus causam, ne quo indicio nobis malum
Creet. FAN. Vin' inscendam ego, et per pedes extraham?
LAS. Potius hoc agamus; et sabulo terraque
Superiniecta, cadaver intra arborem contumulemus.
MUT. Facile id negotium est. Sequimini vespillonem;
Et iuxta mecum cadaveri inferias date. LAS. Nihil
Proficimus; mittite hanc libitinam; subit opportunius
Consilium. Nutat suopte iam pondere truncus, et senio
Vacillat: prorsum impellamus; ferroque excisum, hinc
Penitus amoliamur. FAN. Si bipennes in promptu


page 107, image: s107

Essent. LAS. Gladiis tentemus. FAN. In vetula hac et
Effeta cote, meum ego non acuam. Aliud suadeo, si
Lubet. Trunco undique sarmenta et ignes admoveamus;
Unaque et cadaveris putorem, et hunc arboris consciae
Timorem, incendio erememus. Ecquid placet?
LAS. Propemodum est ut placeat. MUT. Imo enim
Vero placeat. Aggerite ligna, et pyram struite.
FAN. Id equidem factu tutissimum reor. Accingamur
Opeti. Sed quis in vicinia est motus? BREN. Ubi estis
Commilitones? LAS. Brennus est. BREN. Operam
Iungite. MUT. Eo visum. At eccum ipsum? BREN.
Succumbimus oneri. Ociter manus admovete.
LAS. Quid ita ociter? an mortuas adhuc pugnat?
BREN. Imo enim. nisi celerrime abstrudimus,
Expugnat. LAS. Non assequor satis, Brenne, quorsum
Tu istud? BREN. Equites a tergo instant, quos
Eminus vidimus: qui si cadaver istud inter nos
Repererint [Reg: reppererint] , periimus. Supponite ergo humeros,
Ociter, et cadaver hoc in arboris caveam inserte.
LAS. Iam ante et alterum subest. BREN. Atqui ego
Illam commode duorum capacem esse, iuratus scio.
LAS. Agite proinde; et pedes superne immergite. Ego
Furculam subiicio. BREN. Altius paullo. Etiamnum
Paullulum. LAS. Etiamnum? MUT. Pauxillum.
LAS. Ulterius nequeo. BREN. Pauxillulum. Quid,
Malum, est istuc? vix dimidius corporis truncus
Absconditur. LAS. Dixin' iam tibi? Alterum iam intus
Cadaver esse? BREN. Dixin' ego item tibi; duorum
Haud parce capacem esse? triduum est, cum ego ipse
Hic intus, una cum cadavere delitui: et laxe tamen
Habui. LAS. Subiicite tergum aliquis mihi; ut inde
Ex alto despiciam, quid nos moretur? BREN. Nempe.
Ut in ipsa illa mora nos opprimant ii, quos dixi.
LAS. Proculne absunt? BREN. Proxime. FAN. Sine
Ergo, dum otisum fuerit et tutum. LAS. Atque, ecce


page 108, image: s108

Tibi? ut sese motat? plane minatur malum; aut manes
In vindictam ruunt. MUT. Quis cornu canit? audistis?
BREN. Isti ipsi sunt, qui subsequuntur. Ocissime
Recedamus; quicquid hoc funere fiat.

SCENA VIII. FUSCULUS Puer. IACOBUS

FUSC. VIx evasi. Superi! quam prope Stygem abfui?
Vitam et caput et salutem iam omnem
Desperaveram! adeo vicinus Orco fui. Nunquam
Antehac scieram, qua parte cor lateret; hodie demum
Rescii, id sub laeva mamilla esse. Hui! quam scite
Sussultabat mihi? Mimulum ego aliquem circumferre
Mihi videbar; qui intra me artem desultoriam
Factitaret. Adhuc salit; sed modestius paullo. Quid
Hero meo interim est factum? nam in hoc metu
Diversi abiimus, qua cuique promptum fuit. Semper
Enim suo quisque capiti consultum malumus, cum in
Pari periculo laboramus. IAC. Fuscule. Fus. Quis me?
IAC. Puer. Fus. Vox heri haec est. IAC. Accede et
Iuva. Fus. Ubi est herus? IAC. In arbore. Fus. Superi!
Quod monstrum? IAC. Accede. Fus. Perii. Manes
Inferi minantur. Orcus in arbore est. IAC. Herus est.
Fus. Orcus an herus sit, haud moror: fugio. IAC.
Mane, inquam. Fus. Fugio, inquam; cum mortuis
Fabulari nondum assuevi. IAC. Tandem emersi. Ubi
Sum? o lucem amicam mihi! o solem bonum! Redeo
E sepulchro; imo ex Orco: in diem; imo in vitam.
Quantulum aberat, ut extreme interirem? et tot


page 109, image: s109

Mortibus quidem? Iam sabulo obruebar. Iam damnatus
Ferro occumberes iam rogo iussus conflagrare: toties
Disperii; quoties mihi, ne perirem, metui. Atque ecce
Etiam, in quale incautus hospitium descendi? Nempe
Dum latrones fugio, ad ipsos latronum lares diverto.
Horror est meminisse. Quid si ibi sternutare, aut
Tussire, me casus aliquis subegisset, quam facili
Crepitu vespillones meos aut carnifices vocassem?
Hem vero! etiamnum retinui aurum meum! o quanto
Vilius iam eras tu mihi, quam olim! nunquam tui
Aeque, ac modo immemor vixi. Et sane memini; cum
Olim audii; mortem eximere homini avaro memoriam
Auri. Id ego Fabulam non plus anilem credidi: hodie
Demum experior, id non esse tam fabulosum, quam
Rebar. Periculum mortis, opum omnem amorem
Excussit. Mors ipsa quid faceret? Quid expallescis hic
Adeo tu meum aurum? habe animum bonum. Non
Proinde abiicio te. Periculum evasimus. Etiamnum
Places. Ceterum, ut ne qua displicere iterum possis.
Periculum simile cavebo. Nunc, etsi iacturam equi
Feci, auri vitaeque spolio contentus in urbem regredior,
Ad meos. Institueram quidem pecuniam fenebrem
Locare; sed magnae instat usurae erit, vitam servasse.
Solvam hic interea dum ambulo, statas Deiparenti
Preces: quas iam olim quotidie consuesco. Hanc unam
(Quicquid me fiat) consuetudinem non muto. Vale
Arbor; paene facta sepulchrum mihi. Iterato non
Divertam.


page 110, image: s110

SCENA IX. LASCUS. BRENNUS. FANNIO. STEROPES. CONISCUS.

LASC. NOndumne transiere? Salva res: mera hic mihi
Solitudo. Commilitones, adeste; in tuto
Sumus. CON. Abiere iam omnes? STER. Nemo
Comparet. BREN. Paenissime oppressi in facinore
Eramus. CON. Opportune tantisper recessimus. LAS.
Nunc funus iuvat e via amoliri, ut inde tuto reliquias
Praedae persequamur. STER. Vestram fidem! iacet
Humi cadaver. LAS. Contumax mihi hic tumulus est.
Qui toties hoc funus aspernetur. Subdite humeros
Tandem mihi, ut, quid intus tumultuetur, pernoscam.
BREN. Nos duo subiuges tibi scalae erimus. FAN. Ego
In horum tergo cernuum tibi pulvinum substernam.
Inscende gibbum. LAS. Nihil video impedimenti.
Computruit humi cadaver. Nullae sunt loci angustiae:
Capit alterum adhuc hospitem, liberale stabulum.
CON. Tentemus denuo. LAS. Nihil erit negotii.
Attollite rursum. FAN. Suppone tu furculae tuae
Tibicinem. LAS. Agite iam porro: iniicite. BREN.
Hem! quam nullo labore indiguit? credam hodie
Veneficio excantatam hanc arborem fuisse, prae quam
Nunc est morigera. LAS. Defuncti iam ista molestia,
Coeptum consilium in Usurario persequendo absolvite
Quicquid morae facimus, lucri amittimus.


page 111, image: s111

SCENA X. ATRIENSIS. OECONOMUS. SCRIBA. DANISTA. MORELLUS.

ATR. SI salus ipsa nunc adsit, et omnem mihi operam
Suam promittat, servare me tamen, quin
Perierim, non potest. Inferi inferaeque te perdant.
Sagario; qui ita nos tua mendaciloqua lingua! OEC
Quid agis tandem Atriensis? Pultat, clamat, insanit
Senex. Nunquamne aperies? ATR. Aperiam ego, dum
Isti inter pocula adhuc helluantur? ego aperiam?
Quomodo enim aperiam? iube tu prius supellectilem
Omnem potatoriam e triclinio asportare. OEC. Fiet
Mature. Iam mappas colligunt. ATR. Prius etiam,
Ut Morelli compotores emigrent, vide. OECON. Iam
Adeo dilapsi per Pseudothyton excedunt. ATR. Tum
Deinde, ut familia omnis, ne qua titubet lingua. Ne
Gradu vacillet. Ne ructu se ullo prodat. OEC. Perditi
Sumus, nisi tandem tu patremfamilias intromittis.
ATR. Hui! mille etiamnum alia monenda. Sed
Tempore excludor. Tandem vos aliquando! properate.
Ne qua haec arma conspiciat senex. SCRIB. Diaboli
Omnes, importunum hunc senem! DAN. Coepta
Omnia nostra tam intempestivo tuo adventu. Inseri
Te, illepidum caput! MOR. Atriensis, audin' ut pater
Ad ianuam tumultuetur? ATR. Pridem audio. MOR.
Tandem intromitte. ATR. Eo. Sed quid dicam? quid
Fingam? MOR. Utere ingenio. Nempe Sagario hanc
Mihi Tragoediam concinnavit. Eum ego scelus, quin
Pessime ulciscar, non sinam. Patrem iurabat mihi


page 112, image: s112

Porro plus totum triduum abfore; persuasit; credidi;
Velut in summo otio cum sodalibus coii; secure laetus:
Cum ecce tibi! in mediis coeptis hodie adest pater;
Ad ianuam posticam instat. Turbat ipsa hilaria nostra.
Vix tantum impetratum est temporis, ut semipotulentos [Reg: semiputolentos]
A me prius dimitterem; quam intromitteretur. Hanc
Ego servitutem patri meo servio: miseram, et gravem.
Nusquam laeto esse mihi, nusquam tuto, nusquam
Libero licet. Sed haec olim. Iam mihi Sagario, ut
Primum videro, imposturae huius poenas dabit.


page 113, image: s113

ACTUS II.

SCENA I. USURA. AVARITIA. TEMULENTIA. CRAPULA. LICENTIA.

USUR. ITe in furcam; ite in malam rem:
Abite. Quid restitatis? TEM. Breve
Imperium istuc fuit. CRAP. Quis te
Ab exilio vetula, huc reduxit?
USUR. Idem qui te in exilium agit. CRAP. Nimis tu
Quam cito reverteris. AV. Scibam equidem brevi ita
Eventurum. Vetus hic nobis hospitium est. USUR.
Nunquam eramus meritae, ut pelleremur. Vestra
Iniuria nos exturbavit. LIC. Et vestra nos. USUR. Paria
Facimus: sed vos praeistis exemplum. TEM. Hui, quam
Deforme silicernium! ne, si roges quidem, ego tecum
Hic remaneam. AVAR. Frustra es, hyaena: nunquam id
Rogabo. LIC. Venite comites meae; ab uno dum
Excludimur, ad mille alia invitamur. Ubique omnes
Nepotantur. CRAP. Solae Canidiae hae duae rugosae.
Abstemiam vitam laudant. AVAR. Diem vix unum
Abfui, soror, et ecce quanta strages quam subito est
Facta? USUR. Ego sarciam damnum brevi, dummodo
Restitutae in locum simus. AV. Belluae istae tres, sicubi


page 114, image: s114

Unum mensem imperitent, exilium e quovis regne
Faciant! ita vastant, vorantque omnia. Ita siccant,
Sorbent, liguriunt cuncta. Non assuevit his moribus
Nostra senectus. Parcere, radere, corradere didicimus.
Et eo gratae Patri huic familias sumus. Sequere me huc
Intro, Soror.

SCENA. II. ATRIENSIS. IACOBUS. OECONOMUS.

ATR. NIsi res est, here, quam loquor, fidem apud
Te posthac nullam merear ullam. IAC.
Posthac nullam? Iam antehac bone vir nullam tibi
Habui. Compendio sum usus. ATR. Vin' etiam
Iuratus dicam? IAC. Quid? mendacium? iniurato
Credam. Non ego te deprehendi? ATR. Qua in re? IAC.
In mendacio. Vin' clarius id tibi dicam? ATR. ita mos est
Tuus. Obruis insontem. IAC. Ego te insontem? iam
In cunis id factum oportuit. Nam inde te insontem
Nunquam vidi; nunquam credidi. ATR. At fui tamen.
IAC. Etiamne oggannis. mendax? ATR. Argue si
Potes; convince. IAC. Quid? stolidissime; ego te
Convincam? Age, dic ergo: ecquid pallescis?
ATR. Equidem non pallesco. Bene conscius animus
Semper sibi constat. IAC. Quid in recludendis foribus
Ita diu es cunctatus? ATR. Ego? IAC. Tu, inquam.
ATR. Quia non audieram pultantem. IAC. At omnis
Haec vicinia longe lateque audiit. ATR. De gente
Fortassis leporum est; prae me utique aurita.
IAC. Ubi eras ergo? ATR. Obdormieram.
IAC. Interdiu? ATR. Ecquid est adeo piaculi si servulo
Tandem obrepat somnus? ut verum dicam, prae


page 115, image: s115

Quovis iumento miseri sumus; si. IAC. Os hominis!
Non ego te intus discursantem? non ego te
Mussitantem interea audivi? ATR. Mos est hic meus
Iam a puero, ut dormiens plerumque deambulem.
Morbum esse hunc aiunt multis aliis mecum
Communem. Et sane haud scio satis, an etiamdum
Dormiens hic tecum fabuler! IAC. Ego te, ut
Exciteris, fuste iam admonebo; rum tu, puto, iam
Scies. Cedo porro; si neminem huc intro admisisti,
Si filii mei compotores nullos invitasti; quorsum illae
In triclinio tot sellae, per ordinem collocatae? Hic
Aqua haeret planissime. Nihil est in promptu. Cur
Obmutescis? ATR. Pro quo innocentia loquitur, is
Etiam tacens defendi potest. IAC. De sellis inquam
Triclinii, bone vir, quid ais? ATR. Triclinio tu me,
An ostio praefecisti? ego ad ianuam curavi. Functus
Sum munere meo. Vetuisti, ne cetera curiosus essem.
Parui. Quid modo est, quod incuses? IAC. Exercitata
Ad fraudes lingua est. Tamen exsculpam hodie
Verum, si vivo. Iube sis, puer, OEconomum huc
Ad me. ATR. Veniat, dicat. Quamquam enim simultas
Inter nos est, et ille me dudum assidue premit, tamen
Veniat, dicat; siquid potest. IAC. Ceterum, tu
Interea si quid nutu illum, aut oculi nictu admonueris.
Aut verbulo interpellaris; profecto scies continuo,
Quanti sit, herum ludificasse. ATR. Vultum tu modo
Et oculos, et linguam obligasti; restat porro, ut
Spiritum quoque omnem mihi intercludas.
OECON. Est, quod imperes here? IAC. Unum istud:
Ut verum mihi edicas. OEC. Tam facile istud est
Mihi, quam vini meri cirneam siccare. IAC. Fassus
Modo est mihi omnia Atriensis. OEC. Quae illa
Omnia? IAC. Quae me absente factitastis hodie.
OEC. Bona fide, omnia? IAC. Bona. OEC. Tandem


page 116, image: s116

Aliquando. Metuebam enim profecto, ne, ut olim
Mendax fuit, ita hodieque esset, et tibi rem omnem
Non liquido, prout gesta erat, commemoraret.
IAC. Ceterum, unum istud ait haud observate
Meminisse se; quot eorum fuerint? OEC. Quorum
Eorum? IAC. sumpotw=n, si graece nosti. OEC. Ut si
Latine diceres Compotorum? quando? quare?
Quomodo? ubi? IAC. Qui intus cum filio
Accubuerunt. OEC. Hic intus? IAC. Intus, inquam.
OECON. Ut si diceres in triclinio? IAC. Ut si dicerem
Ita. OEC. Tune hoc illi trifurcifer? tu ausus
Nequissime, hoc comminisci? ATR. U. u. u. OEC. Hem
Scelus hominis? ne verum eloquatur, ut nequiter
Mutum se fingit? Fare, inquam; quid de
Comissatione huic dixisti? ATR. u. u. u.
IAC. Dicunt, sellae vestrae; tanto numero intus
Relictae. OEC. Eho, tu a sellis tantum illis argumenta
Ducis? salva res est. Nana ex isto mendaciloquo
Accepisse te credebam. De sellis autem res ita se
Habent. Hodie ut peregre te profectum vidi, egomet
Continuo mecum: Hem! utere tempore; et redusi
Hero industriam tuam ut approbes, vide. Qui si
Repente aut hospites aliquando excipere; aut filio
Facere nuptias decreverit; tu item ut omnia parata
Habeas, vide. Ita abii gnavus; et vasa ordine omnia
Recensui; sellas itidem istas in sigmate per triclinium
Disposui; casque an recta insisterent; an inconcinne
Vacillarent; sartae item, et tersae an etiamnum essent.
Inspexi. Hoc studium meum fuit. Et inde tu tibi
Ansam hanc suspicandi ceperas? ridiculum! sed ne ultra
Dissimulem, here; quod pridem ex aliis audii, iam
Egomet sentio: nimio tu plus suspiciosus es mihi.
Nemini fidis. IAC. Aetas me mea, et haec, quam
Vides, senectus, docuit, in magna familia vix caveri


page 117, image: s117

Satis posse, etiam si plus satis caveatur. OEC. Toties
Vero cum fidem familia iam probaris, non tandem
Tu fides? IAC. Nunquam. OEC. Ergo miseri apud te
Sumus. IAC. Imo suspecti etiam. Nidor enim hic
Culinae, unde exsistit? unde loca haec omnia redolent
Vinum? OECON. Equidem hic nihil. Tun' aliquid
Peregrini, Atriensis? ATR. U. u. u. OEC. Iam
Tamen subolere nonnihil incipit. Ab asso, ut mihi
Videtur, aut a sartagine. Scio: per contigui parietis
Fenestras, e caupona hac advolat. IAC. Et vini hic
Odor? OECON. Nullum ego, here. An tu ullum.
Atriensis? ATR. U. u. u. OEC. Nisi fortassis id est.
Here; quod hodie vini dolium, cum perpluere
Incepisset, relictum est? IAC. Utique perpluere
Coepit; magno meo damno. OEC. Pauxillum adeo
Fuit; here, nam confestim, ut sensi; vietorem accivi,
Qui dolii commissuram ferruminaret. IAC. Oculos,
Aures, nares, et omnes denique sensus meos
Ferruminatis mihi, vos tales architecti. Credam ego
Has hodie fabulas vestras; etsi cetera non valde
Sum credulus. OEC. Experimur. ATR. Quid iam est?
Quid habes here, quo me convincas? auscultavi,
Silui, tacui: mutum adeo assimulavi. Cedo iam, quid
Expiscatus es de me mali? IAC. Hamum meum vos
Callidi pisces agnoscitis; non allubescit vobis ad
Quamlibet escam. Ceterum aperte dico; sicubi.
Comperero fallaciam vos aliquam architectari;
Certo certius esto: fatis innui. Nihil interim argenti
A foenore venit? OECON. Pauxillulum puto, ad
Danistam. IAC. Eo quaesitum. OECON. Stolide tu
Homuncio, dixistin' aliquid seni de hodierno?
ATR. Ego aliquid seni? non si fidiculis ex me
Exarasset. OECON. Quid igitur omnia tam apposite ad
Rem ille? ATR. Tam nasutus est nempe. Ecquis
Autem vestras tum absurdas stultitias non odoretur?


page 118, image: s118

Sellas in triclinio; ignem in foco; vinum ubique
In cantharo reliquistis. OECON. Non potuit aliud,
Tam improviso.

SCENA III. SAGARIO. MORELLUS. HIRUDO.

SAG. SI unquam innocens ego, et candidus fui,
Morelle, dispeream, unice hic fui. MOR. Ego
Tibi, scelus, ut credam? HIR. Recte tu hoc, Morelle.
Nam prodere nos ille, et imo perdere cupiebat.
Sciens, volens, lubens decepit. SAG. Fateor; decepi.
Sed non, pro eo, ac iste famelicus mentitur; sciens,
Volens, lubens. MOR. Satis est mihi iam fidei tuae.
SAG. Quaeso te, Morelle, sine dum narrem. HIR. Ne
Tu sine; nisi deceptum denuo te cupis. Iam
Assuevit dolis. SAG. Ut omnes te inferi! sceleste.
Ex ingenio tuo, perfidos quosque alios putas.
MOR. Dum ne vocassem alios? de me haud magnopere
Laborassem. HIR. Ita est. Vocatos se illi iam putant
Fuisse, ut cum contumelia impoti, incenatique abs te
Eiicerentur. SAG. Pater fefellit, Morelle. MOR. Scio,
Pater; sed te administro. SAG. Deiero in caput meum,
Here, si istud. MOR. Quid tu me herum? herum si me
Agnosceres, nunquam istis tuis tot imposturis
Circumventum velles. SAG. Nullis, here, volui;
Nullis volam. HIR. Voluit, vult: et ni tempestive
Tibi caves, posthac item volet. MOR. Esto autem
Hoc ludibrium; acciderit fortuito, ut tu quidem ais:
De auro, quid excusas? Hir. Hic tu purulento ulceri
Manum admoves. Preme. Saniosum est oppido.


page 119, image: s119

MOR. Non tu autem promisisti? SAG. Promisi.
MOR. Non audiente tu isto, securum me esse iusseras?
SAG. Iusseram. MOR. Et modo autem, quid?
SAG. Nihil; fateor. Quippe obstitit pater; qui
Nondum sui oppugnandi copiam fecit. Simul enim
Ut praedonum exercitum vidit, quem immiseram,
Callide receptui cecinit, et per devia elapsus, praedonum
Vim, et tuam meamque spem elusit. HIR. Morelle,
Sic censeo. Veniam dari huic posse. MOR. Veniam isti?
HIR. Sub his quidem conditionibus. Si damnum in
Convivio praestare; si alterum tantundem auri
Conquirere; si operam ei rei locare, quantam
Maximam potest, fide optima promittat. MOR.
Promittat. Quid promittat, qui toties fefellit?
HIR. Promitte, tu inepte. SAG. Here, promitto.
MOR. Satis est huius tuae tam bellae promissionis.
HIR. Tamen, si aurum! Mor. Nugae, aurum.
Mendacium promittit: huius habet marsupium.
Calleo maius. SAG. Here, scis ipse, quam saepe
Antehac pecuniam tibi compararim. Semel si sequius
Cessit, non proinde aut ego infidus tibi credendus;
Aut omnis porro fortuna est desperanda. HIR.
Sapienter. Accipe conditionem tu: tu promitte.
SAG. Ni faxo, here, tum tu me, ut Apollo Marsyam.
MOR. Tum ego, ni faxis, haud dubie ita faxo.
HIR. Ego testis. Nunc has conditiones me oportet
In tabulas referre. SAG. Abscedite modos date
Spatium cogitandi; opus est solitudine.


page 120, image: s120

SCENA IV. SAGARIO. STELLIO, Caecus.

SAG. HUc reciderunt res omnes et spes tuae, Sagario.
Ut aut furto iam opus sit, aut laqueo. Quid
Faciam? quo in his angustiis me vertam? Inexorabilis
Minor herus est; maior, inexpugnabilis. Argenti iuxta
Uterque avidus; hic ut accumulet; ille ut dilapidet.
Alteruter, si de studio suo paullum remitteret, salvus
Essem: Nunc quam cupiens auri acquirendi est iuvenis;
Tam appetens retinendi est senex. Utrique tamen
Morigerandum est. Quid incipiam? an hoc fortassis
Placet, ut tentem? nihil est. Continuo advertet.
Quid si hoc consilium capessam? frustra hic item sum.
Tanquam ille Draco Hesperius non itidem pervigilet?
Nunquam connivet, ne quod olim ex aureis pomis
Amittat. At vero si istud iter ingrediar? aliqua ratio
Fallendi subest. Planissime. Nihil obstat. Inii rationem.
Opportune. Nisi fortassis id unum impedit, quod
Nunc subit meminisse! certe autem impedit. Nihil
Ago, nihil proficio. Et tamen debeo. Nunquam
Aeque stupidum me reperi, ac modo. STEL. Saepe hac
Commeavi; nota satis est via. SAG. Caecus est; quem
Saepe hac video commeare. STEL. Decem abhinc sunt
Anni, cum videre desii. Redeo iam subinde ex intervallo
Ad silvulam hanc suburbanam; sine comite, sine
Duce: solo scipione viam praetentare, et sicubi scrobes
Sint, explorare contentus. SAG. Operam pauxillam
Navabo huic senecioni; notus est iam olim mihi.
Salve Stellio. STEL. Vox Sagarionis est. SAG. Non
Erras. Sagario est. STEL. Salve Sagario. Quid tu hoc


page 121, image: s121

Temporis, tam solus? SAG. Meditor STEL. Dum, ne
Quid mali! SAG. Mala multa mihi abunde, etiam
Non meditata, occurrunt: bona, Stellio, ne meditata
Quidem. STEL. Ne tu istud Sagario; nam homo,
Qui videt, bona iam abunde multa possidet. Sine me
Magis, ut conquerar; qui caecus, noctem inter diemque
Nunquam discerno. SAG. Miseret me huius aerumnae,
Stellio: ea propter adsum, ut aliquid opis afferam.
STEL. Quomodo? quam mihi opem? SAG. Paullillam,
Stellio. Ducem ego me viae praestabo. STEL. Superi
Te ament, mi Sagario; unus tu hominum es, quem
Miserescat mei! SAG. Mihi aequum ita est, erga
Miseros misericordem esse. STEL. Ceterum, parce
Nunc tibi tute: nam solus, utcumque ambulo; dum scipione
Hoc nitar. SAG. Melius ambulabis, me duce.
STEL. Olim, Sagario; ubi magis ope hac indigebo,
Admittam. Nunc solus malo. SAG. Ut lubitum [Reg: libitum] est.
STEL. Nam lente quod vides, incedo. Tum deinde
Nulla mihi est huius itineris necessitas. Otium,
Taediumque ut levem, id solum specto. SAG. Non
Intercedo; quando ita vis. Bene ambula. Ego ad
Herum curriculo revertor, STEL. Recte id facis
Sagario. Nam herile imperium unice est pensi
Habendum. Vale. SAG. Vale Stellio. Ego praesentio
Aliquid moliri senem in silvula velle. Praevertam illum,
Via compendiaria, ut arbitrer, es occulto, quas res
Agat. STEL. Aegre illum a me tandem abegi.
Odoratur praedam venaticus iste. Nempe ad ingenium
heri sui factus. Servit apud Usurarium hunc, quam
Copiosum et divitem, tam avarum et parcum.
In quaestu est tota familia; rodere, radere, cupere,
Poscere, carpere, unum omnium studium est. Non
Egeo horum ope in recula mea perdenda. Et hem!
Ut pertinaciter se mihi adiungere, et comitari institit?


page 122, image: s122

Magno staret haec via mihi, si conscios consilii mei.
Hos Verres sinerem. At, heus, etiamnum! Sagario;
Sagario. Discessit; bene habet: id solum volebam, ut
Scirem, an serio abisset. Nunc libere, quod agere
Institui, pergam. Corrasi reculam per hos annos,
Trecentum philippeum; parsimonia et frugalitate
Diuturna. Hos ego seponere sento extremo; et ultimae
Paupertati volo. Domi autem intuta omnia.
Obsidentur serae arcaeque undique plurimis Harpyis;
Quas illae, cum opportunum est, aduncis unguibus
Effringunt audacter, et momento compilant.
Tutiorem idcirco locum designavi; in silvulae huius
Recessu. Nota illic omnia mihi, et ab istis Averruncis
Tuta. Quis enim id loci argentum quaereret? ego
Istud meum inibi defodiam. Atque inde, per aliud
Viae compendium, in urbem me recipiam. Ne toties
Hac ire si quis videat, id ipsum illi suspicionis
Argumentum fiat. In hac vicinia est locus. Prope
Iam absum. Hic tumulum effodiam. O arcanum
Meum! Habe tibi omnem hanc vitam meam:
Philippicos trecentos. Vide, quantum uni tibi fidam?
Scio iam, non prodes hostibus hanc arcem meam;
Tu autem quiesce tuto, salus mea. Si quis te alius
Appellarit, tace; si evocarit, mane. Mihi uni
Responsa: mihi uni ausculta. Dormi hic, inquam;
Neque ab ullo gallo gallinacio adunco, sed a me
Solo excitari te sine. Satis est. Complanata iam
Humus, nulli suspecta erit. Nunc aufero me, ut dixi:
Et hac praeter silvulam gradiens, domum revertor.


page 123, image: s123

SCENA V. SAGARIO. FUSCULUS.

PAene erat, ut istud negligerem; ita me locutuleius
Quidam in via obtundebat. Tamen deprendi
Etiamnum senen. Ut anxie humum illam aequavit?
Quoties in genu alterum subsidit? quoties pedem
Impressit? iuvat locum examinare. Accedo. Humus
Recens egesta; et denuo ingesta; quid nisi sepulchrum
Est? Planissime. Quid autem sepeliisset vetulus!
Dentem fortasse putridum: ut eius vicem dens
Aureus recrescat. Sane ego natalem illius dentis
Cuperem nosse; venirem in tempore, eique obstetrix
Essem; ne nemo tam nobilem partum tolleret, aut
Sibi adoptarer! Sed serio; subigit curiositas, ut locum
Explorem. Refodiam, quicquid est; non hebetabo
Hos ungues, si etiam terrae aliquantillulum exsculpsero.
Agite alacres, et hunc agrum arvum sulcate mihi.
Molle solum est. Quid si non dudum impluit? nihil
Dum paret. Nihil etiamdum. Enim vero iam hoc
Non est nihil; scortea crumena est. Hui quam gravis?
Hanc ipsissimam defodit senex. Quid autem ita
Praegnans? nam uterum utique fert, quae sic turget.
Ede tuum infantem, bona mater. Sine, nascatur
Filiolus tibi. Nihil metue; ego illum adoptabo.
Superi! o caelites bonos! o propitiam lucem!
Argentum est. Quicquid in hydropica hac matre
Latet. id omne argentum est. Quis me uno omnium
Hominum est hodie beatior? servavi filium herilem.
Servavi caput meum. Argentum habeo; habeo omnia.


page 124, image: s124

Hinc toties caecum silicernium, ad hane silvulam
Commeabat? hinc ita solus, omnem ab sese comitem
Ablegabat. Et, hem! quam sollerter ille tergiversari
Mecum? quam eleganter a me divertere? astutum
Caput. Sed astutiores has manus. Et sane res nimis
Indigna sit, talem matrem, cum tali infantulo hic
Consilvescere. Habete animum bonum. Nunquam ita
Posthac abiiciemini. Fas. Quaero Sagarionem,
Sagario? SAG. Quis tu, qui meum nomen nescias?
Fus. Vocat illico minor herus. SAG. Quem?
Sagarionem? Fus. Grave negotium est. SAG. Hac tu
Illecebra puer, me non captas. Etiam a levibus
Negotiis refugio; ad gravia, ne erres, non accurro.
Fus. Iubet herus. SAG. Quis enim herus mihi?
Fus. Sceleste; saxo ego, memineris quis herus sit
Tuus? sine, hoc renuntiem modo. SAG. Ceterum, tu
Abi puer, et herum tuum (meum enim nullum
Agnosco, qui ipsemet impero) iube ultro occurrere
Mihi. Fus. Faciet, ne dubita; et cum fuste quidem.
SAG. Die, inquam, si propitium sibi me velit. ut
Supplicet mihi. Fus. Dicam, ne metue.
SAG. Nequiorem puerum, hoc uno, nullum vidi.
Seret iam illico mille lites; et ni praevenio, herum
Mirifice turbabit. Nam mendaciorum ferax est indoles;
Numquam despuit, quin triginta mendaciorum foetum
Proiiciat, quae illi cum saliva ebulliunt. Verum ego,
Utcumque reus agar, in hac crumena patronum
Habebo.


page 125, image: s125

SCENA VI. PTOCHUS. IACOBUS. CONSUS. MARNA. Captivi. LENTULUS. METELLUS. Studiosi litterarum. FAMULI.

PTOCH. CRucior modo hoc unum, quod carbonem
Nusquam ullum video, quo parietem
Hunc hodie inscribam. Nam quid ego non narrem?
Vidi Aethiopem repente album hic intus: et ex corvo
Fieri cygnum! res digna Annalibus. aut Calendario
Saltem. Sine, videam quotae sint hodie Calendae?
Nusquam paret hic dies in fastis meis. Nusquam
Usquam invenitur. At liquido mihi stupor sum: ideo
Enim dies hic mirus est, quod inter Calendaria non
Reperitur. Adscribam igitur ege illum primus;
Annumque aliquet horis augebo. Nam felix
Mendicantibus hic dies est. Capite documentum ex
Me. Ubi nusquam ullus triobolum emulsit pauper,
Ibi ego stipem hodie oppido liberalem sum nactus.
Non capio me ipse. Ingredior forte aedes hasce
Usurarias; non spe accipiendi, sed petendi necessitate
Coactus. Video senem inambulantem. Et, quod in
Avaro vix speres, Mariani Rosarii globulos manu;
Ore preces versantem. Hic egomet mihi; sume
Animum Ptoche, et roga. Sumpsi animum, accessi,
Rogavi. Insperato. Quis credat? duos hosce numos
Aureos accepi. Vix etiamdum credo mihi; at enim
Profecto sunt. Non decipior. Etiamnum video.


page 126, image: s126

Recedo nunc alter Croesus: et in ponte, si quos
Inquilinos, reperero [Reg: repperero] , ut eadem fortuna utantur,
Hortabor; dum calet haec divitis huius liberalitas.
Nam quavis aura affletur, continuo tepescet.
IAC. Iamne recessit? quo abiit? heus, homo! iam
Effugit. Stolidam vecordiam meam! non oportuit
Prius inspicere, quam darem? non prius versare manu?
Nunc, dum, nescio quid, ignavior sum, indo
Manum in sinum; educo, et ratus ternarios esse
Duos, pauperi proiicio. Decennio toto nunquam
Liberalior. Paulo post anxius animadverto duos
Aureos fuisse. Repetendi sunt mihi: ignarus dedi.
Famuli. ATR. Quid est rei? OEC. Quid, here, nos
Iubes? IAC. Pereundum est mihi, ita omnia in
Perniciem meam coniurant. ATR. OEC. Iuvabimus.
Indica. IAC. Non indiget pernicies, ut se adiuvetis.
ATR. OEC. Te adiuvabimus. OEC. Modo ego quid
Velis, sciam. IAC. Mendicumne hunc vidistis, qui
Modo mecum? OECON. Illum, tu ais, cui modo tu
Stipem? IAC. Paenitet; non dedi. ATR. At nos,
Dedisse te, rebamur. IAC. Dedi quidem; sed quod
Non oportuit. Ite curriculo, atque illum ad me
Reducite. OECON. Qua abiit ille? IAC. Vix dum: at
Nescio qua via. Diversi illum hac et illac insequimini.
Non condormiscam hodie, nisi amissa recepero.
OECON. Imus. Hac ego. Tu illac. Vos, qua cuique
Proximum est. IAC. Nunquam assuevi, ut liberalis
Essem; Ideo tam male cessit mihi, cum hodie
Incepi. Pergam porro id agere, quod iam olim didici,
Nam nova haec, a sene praesertim, non facile
Discuntur. CON. Iste utique est senex, Marna, quem
Ptochus laudavit nobis. MAR. Ita opinor, Conse;
Nam Rosario suas preces numerat. Non accedimus?
IAC, Quisquis in posterum mendicus venerit! Veniat.
Non inveniet talem. CON. En! ut paenitet illum


page 127, image: s127

Avaritiae suae? Omnia mendicis promittit.
IAC. Sentiet profecto, quanti referat. MAR. Audin'?
Accedimus. CON. Miserare miseros; quibus haec, ut
Vides, vincula iniecit hostis. MAR. Longo carcere
Inclusos, et mala ultima passos, miserare. IAC. Nisi
Miseri porro esse, et manere vultis, tempestive abite.
CONS. Prius aliquam stipem; aere censi ab hoste sumus;
Aere liberandi. MAR. Exsolve miseros vinculis; IAC.
Addam. cogitis. Abite. CONS. Per Numinis amorem.
IAC. Dixi. abite. MAR. Per amorem Virginis.
IAC. Propemodum expugnat. Tamen obstinavi.
Abscedite. CONS. Qui aliis fuisti, etiam nobis esse
Beneficus perge. IAC. Paenitet semel fuisse. Pergerem
Esse; vobiscum brevi mendicarem. CONS. Decepti
Sumus, Marna; MAR. Et tamen precis Marianae
Coronam gestat? CONS. Inter preces si tam impius est,
Qualis in usura exigenda erit? IAC. Nondum
Reducitur mendicus. Heu, quam improvide praeceps
Fui, cum dedi? quid cogitavi? ubi mens, aut ratio
Fuit? biduo vix toto tantum lucri faciet in usuris
Familia, quantum ego, in una hac stipe, damni.
Ni recipio; ieiunium indicam familiae; et egomet
Abstemius octiduum vivam, ut iactura sarciatur.
OECON. Non reperio, here; quam late prospectus
Patet, nusquam se ullus ostendit. IAC. Occidis.
OECON. Inde duos video prodire. IAC. Neuter
Horum est. Nimis crucior. Dummodo alterutrum.
LENT. Litteris operam honestis uterque dedimus;
Sed fortuna haud satis aequa, ad hanc inopiam
Redacti, stipem rogamus. IAC. Plus mendicorum est
Hodie, quam in vere scarabaeorum. MET. Dives
Unus alere multos mendicos potest. IAC. Quam
Artem didicistis, eadem vos alite. LENT. Olim id fiet;
Nunc in itinere dum sumus, fieri istuc non potest.
IAC. Sequere me intro, tu: sed solus. MET. Non


page 128, image: s128

Ingrederis, Lentule? ingredere; iussit. LENT. Famulum
Iussit. MET. Etiam te, puto; subi. LENT. Ergo hic
Pro foribus intereadum praestolare; ego intio sequar.
MET. Memoravit quidam hnnc [(transcriber); sic: hunc] olim avarissimum,
Repente mutasse; et hodie profuse liberalem esse.
Superi faxint! uterque egemus. Quid est? equis ita
Tumultuatur? LENT. Oh, oh. Paenissime decideram.
MET. Unde? LENT. De scalis. MET. Ita sunt
Praecipites illae! LENT. Existimo. Nam ita mihi sunt
Visae. Vae capiti meo. Quam male arietavi?
MET. Multumne, et liberaliter est datum? LENT.
Abunde. Sed mihi soli. MET. Non partiemur?
LENT. Inepte: tantundem potes, etiam tu solus
Ferre. Ingredere tute: ut sua singulis seorsim dentur.
MET. Nusquamne periculum est? LENT. Nullum; nisi
In scalis. MET. Cavebo. LENT. Bene ambula. Nam
Ego, hui, quam misere sum acceptus? simul ut me
Beneficus ille senex, quem memorabant, in aedium
Diaeta conspexit, excanduit impotenter; meque laute
Prius depalmatum, praecipitem per scalas egit.
Mensem unum haec mihi tubera infesta erunt Ubique
Omnia dolent ex casu. Hac stipe donatus ego,
Saturum me fateor. Nunc itidem suam Metellus
Feret. MET. Oh, oh, oh. Vestram fidem. LENT.
Obruitur stipe, tam larga est. MET. Miserum me!
Ubi est caput meum? ubi humeri? ubi coxendices?
Ubi lumbi? LENT. Omnesne hos sinus tua tibi stips
Implevit? bene habes. Ecquid autem praecipites sunt
Scalae? MET. Illum inferi fulminent, scelestum caput.
LENT. Non satis tu illas cavisti; ut decreveras.
MET. Deiecit me a summo ad imum. LENT. Habe
Bonam mentem. Idem ego spatium prior emensus
Sum. At iam partiti ex aequo lucellum hoc, de cetero
Alter alteri non invideamus. MET. Latronum haec
Lustra, non hominum videntur tecta. Male pereant


page 129, image: s129

Et domus et Dominus. OEC. Impudentes! etiam
Subire; etiam intimas in aedes penetrare, hi rogatores
Audent? profecto tandem ita illos mulctabit herus,
Ut redire post non lubeat, PTOCH. Non redeo. ATR.
Coeris. PTOCH. Vim in publico affertis. Iniuria est.
ATR. Redde aurum. PTOCH. Nullum debeo. OEC.
Mendiculum reducunt. ATR. Non tu, sceleste,
Aurum? PTOCH. Illud quod herus? quod mihi ultro?
Quod libens donavit? OEC. Redhibe, inquam, homo;
Aut. PTOCH, Oh, oh, oh. Sinite me quaeso. Nihil
Abstuli. OECON. Eho. non tu hinc aurum? PTOCH.
Aurum quidem, sed pauperi donatum. OECON.
Pauperes habere aurum non decet. Afferte vim;
Eripite. PTOCH. Cives; ferte misero opem. ATR. Iam
Recepi. Non debebantur hi tibi. Plumbeos nummulos
Tu quaere: aurum posthac omitte. PTOCH. Miseremini.
ATR. Abi ocius, infelix; PTOCH. Per vestram
Iniuriam infelix. Cetera iam felix eram.


page 130, image: s130

ACTUS III.

SCENA I. ANGELUS TUTELARIS IACOBI, ANGELI alii cum Choro. Beata Virgo.

TUT. IACOBUM hunc senem, quem
Usurarium iam vulgo appellant, fidei
Meae commissum; ah, miserum
Clientem! ah paenissime perditum
Alumnum! quoties illum ego? ah quoties? omnia frustra.
Perseverat. Nihil restat, quod incipiam porto.
ANG. I. Ne ita tu intempestive despera. Nondum
Omnia egisti. TUT. Paene omnia, Socii. Quid restat?
ANG. I. Ut Virgini, Reginae, Imperatrici nostrae
Supplicemus. TUT. Vix audeo. Nam primulum,
Mendico inopi, per eius Virginis amorem supplicanti,
Stipem negavit. ANG Grave id quidem facinus
Alumni! sed quid agas? an graviores iniurias non
Condonavit aliis illa? OMN. Saepissime. ANG. An
Misericors non est illa? OMN. Mater misericordiae.
ANG. I. An potens apud filium non est? OMN. Virgo
Potens. ANG. I. An eadem non clemens? OMN. Virgo
Clemens. ANG. I. An denique non pia? OMN. Clemens
Et pia, et dulcis Virgo MARIA. TUT. Excitatis omnino


page 131, image: s131

Me, ut demum audeam. Et sane memini, non deesse
Mihi colorem, quo postulata mea exponam. Preces
Ille, tametsi perditus, preces, inquam, statas quotidie
Numerat magnae Parenti. ANG. I. Nunquam illas
Virgo sinet frustra esse. Caussam impetrasti; tantum
Ora. TUT. Iungamus operas; et una omnes pro
Cliente meo supplices fiamus. OMN. Ea voluptas
Nostra est: praei.
CHOR. Respice Superum Regina potens.
Respice nostrum Diva Clientem;
Qui licet auro deditus uni,
Licet indignis inhians lucris
Gaudeat obolo vendere caelum,
Tamen assiduas numerare preces,
Et de globulis solvere pensum
Sedulus omni luce laborat.
Hunc tu serva mitis Alumnum
O pia Mater!
Qui te toties, Virgo, salutat,
Huic semel unam redde salutem;
Quod saepe facis, semperque potes,
Serva hunc etiam, Diva, Clientem,
Et in hunc esto qualis in alios,
Qualis in omnes dudum esse soles,
Quotquot ad aras venere tuas;
Nostrum hunc serva mitis Alumnum,
Vivat per te noster Alumnus
Aurea Virgo.
Tibi iura poli, legesque suas,
Mundumque DEUS tradidit omnem;
Quemcumque hominum servare voles,
Servare potes; Tuus est, quisquis
Tuus esse cupit; Matris tantum est
Adhibere preces, filius ingens
Cetera supplet.


page 132, image: s132

Tuus iste quidem non bene facta,
Non virtutes Iacobus habet;
Quod habet solum, cernuus offert,
Questus, lacrimas, vota, precesque.
Has ergo preces, haec vota viri
Admitte lubens; sic tu clemens,
Sic pia semper, sic dulcis eris
Virgo MARIA.
B. VIRG. Agnosco, Caelites boni, proboque
Studium, in fovendo Alumno. Colit ille me quidem;
Sed iura filii mei contemnit. Quid faciam? vultis,
Patronam ut habeat Matrem, qui oppugnat filium?
ANG. TUT. O potens caelitum Regina; quae apud
Filium omnia potes, hanc ipsam illi mentem procura,
Ut Filium tuum oppugnare desinar. B. VIRG. Libens
Experiar. Et scio, non commissurum Filium, ut
Mater repulsam ferat. TUT. Ego porro non omittam,
Exstimulare alumnum, quo in coeptis precibus
Perseveret.

SCENA II. STELLIO, caecus.

QUam miseri homunciones sumus? nulla ulla in re
Constantes. Egomet in me periculum facio.
Quoties animum, infelix, muto? modo calidum;
Modo frigidum probamus. Ita semper instabiles
Fluctuamur! Nam quid ego non narrem? heri, quo
Securior essem, argenti aliquantulum humi defodi.
Ratus, ita domesticos mures arceri posse, ne ad
Reculam meam adreperent. Nugae. Multo etiam
Inquietior hodie fui. Noctu enim assidue fures, et,


page 133, image: s133

Nescio qui, Autolyci undique se ostendebant; quorum
Alii cistas effringere, alii parietes perfodere; multi
Crumenas eviscerare, aut tentare aeraria, certatim
Insisterent. Ego male precatus genti tam impudenter
Furaci, multo maxime perturbari caepi; ne quid ad
Me portentum id pertineret. Evigilo tandem; atque
Ut e somno aegre me collegi; vix denique
Sollicitudinem Excludo. Quid enim, inquiebam,
Homo timide formidas? argentum id loci nemo est,
Qui quaerat. Tuta sunt omnia. Nemo vidit, nemo
Sensit, suspicatur nemo. Ita postliminio ad somnum
Redii. Vix obdormii paullum; cum ecce tibi!
Repente iterum somnia. Iterum praedones; iterum
Furta. Mane simul cubitu surrexi; clamat gallus
Gallinacius, tam insolenter, tam ferociter, ut crederes
Illum de hoste triumphare. Mihi illico in mentem:
Quid si scelestus crumenam unguibus exsculpsit? et
Nunc argento reperto, tam immodice conclamat?
Verum, longius abest silva, quam ut eo pervenerit
Gallus. Ita denuo tranquillus, et hunc metum omitto.
Aegre dum interquieram, cum ex adverso corvus, (ve
Illum carnifex, ominosum occentorem!) corvus,
Inquam, coepit occinere. Mihi illico pavor et horror,
Et, nescio quid non funestum, rursus in mentem esse.
Quid multa excuso? denique constituo, pecuniam ex
Suburbano, in urbem revehere. Nam, quod video,
Quiescere me tam pertinax cura nunquam sinet. In eo
Nunc sum, ut via compendiaria ad silvulam revisam;
Argentumque recipiam. O curas auri graves! cum
Nihil etiam haberem, quietem habebam: nunc
Quantum pecuniae habeo, tantum habeo molestiae.


page 134, image: s134

SCENA III. ATRIENSIS. MUSUS. ROMUS. Obaerati. FAMULI. IACOBUS. FUSCULUS.

ATR. DIxi; non omitto. Mus. Vel mensem? ATR.
Vel horam roga; nihil ages. Non omitto.
ROM. Quid si in praesens nihil sit, under dem? ATR.
Erit, unde luas. Quid ni enim ego in ius ambulare
Vos cogam? Homines importuni! Dedit herus
Argentum; exspectavit annum; petit foenus. Vos diem
Ex die ducitis; et neque assem, neque faenus
Numeratis. Mus. Numerabimus. ATR. Ita iam in
Mandat is accepi ab hero; Praetori vestra nomina
Deferre. ROM. Tum tu autem quanto felicior eris,
Cum miseros nos feceris? ATR. Tum ego autem id
Non laboro. Mus. Quantulum est quod rogamus,
Qui moram dieculae petimus? ATR. Satis morati iam
Estis. Date, non date. Solvendum faenus est. Ante,
Non sinam hinc exeatis. Mus. Solvemus ergo. Sed
Sortiamur nos prius, uter duorum totum persolvat,
Uter immunis abscedat? ROM. Sortiamur. ATR. Ab
Utro solvatur mihi, iuxta erit; dum ab alterutro
Solvatur. Mus. Qua autem lege sortiemur? ROM. Hac.
Censeo; ut istic duorum alterum appellet; utrum
Appellarit, is fenebrem pecuniam omnem dissolvat.
Mus. In furcam tu abi, cum lege tua, tam inficeta, et
Stulta. Quis non intelligat, quid moliaris? nempe,
Quia tu apud hunc gratiosus es, parsurum tibi


page 135, image: s135

Arbitraris? non erit. Pari lege agamus. ROM, Scribe
Tu parem. Mus. Scribam. haec esto. Alterutrum ille,
Clausis oculis, priorem comprehenderit; is obaeratus,
Alter asymbolus esto. ROM. Non refugio
Conditionem, dum iste caeculus captare nos velit.
ATR. Volam omnia, dum a vobis aurum auferam.
Mus. Suspecta sides est. Oculo nictante clanculum
Ambos dignosceret. ATR. Vincite ergo oculos mihi
Sudario, ne fallere me putetis. Mus. Placet conditio.
ATR. Hui! arcte nimis. Mus. Laxabimus. Satin'hoc
Laxe? ATR. Nihil moror. Explorate. ROM. Bona fide.
Ceterum iam, ut potes, manu prehensa; ego mihi
Callide cavebo. ATR. Si protei essetis ambo, aut
Vertumni nepotes; non elabemini. Mus. Proxime
Captus eram. ATR. Nondum evasisti. ROM. Vix
Servatus sum. ATR. Imo servaberis! ne metue; nam
Ubi comprehendero, nunquam dimitteris.
ROM. Silentio consulam mihi, ne ex vocis vestigio
Deprehendar. ATR. Suadeo. Mu. Idem studebo.
Nam sonum astute persequitur, andabata.
ATR. Ubi estis, scelesti? ubi latetis? strepitu vos
Aliquo, aut tussi indicate. IAC. Quid inceptat delirus
Istic? ATR. Sonum accipio. IAC. Liquido insanit.
ATR. Tandem aliquando. IAC. Omitte, sceleste;
Quid est? ATR. Teneo; non omitto. IAC. At iubeo.
ATR. Ego item te iubeo. Solve, solve. IAC, Famuli.
Opem. ATR. Famuli, opem mihi' OECON. Quid
Luctamini ambo? quid est? IAC. Insanus est.
ATR. Insanus essem, si dimitterem. Solve faenus;
Solve usuram. DAN. Furit. IAC. A e illum
Astringite. DAN. Omitte, nefarie. ATR Etiamne vos
Scelesto patrocinamini? OECON. Danista, tene tu
Brachium illud; ego hoc unus satis astringam.
DAN. Ferreus sit, hinc se non erumpet. ATR. Quid


page 136, image: s136

Agitis, inepti? omittite. IAC. Repentina haec insania
Est. En, ut luctatur? OEC. Vos pedes uttinque
Ambos, quantum potestis. SCRIB. De gente asinorum
Hic videtur; nam calcitro est. ATR. Non omittetis?
OECON. Nemo remittat. En! ut mordax etiam est?
SCRIB. Cavete a dentibus; nam furentium morsus,
Letiferi habentur. ATR. Cave tu a pedibus, sceleste.
Nam ubi evasero, ego te! profecto. SCRIB. Hodie tu
quidem per me non evaces. IAC. Intro asportate
Furiosum; et catenis astringite, ne cui noceat.
QECON. Curabitur. ATR. Adestne herus? here
Obsecro: ego pro te pugnabam. IAC. Non amo has
Pugnas. Auferte. ATR. Date spatium heri
Colloquendi. IAC. Auferte. Hodie non lubet
Colloqui. ATR. Tuam fidem here! IAC. Paene
Occiderat me tua fides; ita violentus invasit. Unde
Hanc homini oportuit rabiem accidere? paullo ante
Sensibus integris, quam repente se amisit? Nempe
A nullo infortunio tuti sumus? Et ego, ni brachia
Occupassem, quam facile iugulari potuissem? tanto
Natu senex a praevalido Cyclope? Exemplum hoc erit,
Ut porro ne servis quidem tam incaute me permittam.
Fus. Quaeso te, here; intro, si lubet, veni. Nam
Atriensis noster, iurat se non esse insanum.
IAC. Ecquid illi familia? Fus. Non credunt illi.
IAC. Nec a me certe aliud impetrabit. iamne autem
Iniectae manibus catenae? Fus. Ambabus. Hui! quam
Graves! Mihi hac- lege non lubebit insanire.


page 137, image: s137

SCENA IV. HIRUDO. SAGARIO.

HIR. QUo enim tu abis iam, Sagario? SAG. Vin'
Tandem aliquando dicam, quod sentio?
HIR. Unice. SAG. Nimio mihi quidam hic
Molestus est. HIR. Tibi hic molestus? nullum video.
SAG. Hic iuxtim adstat. HIR. Hic nullus adstat.
SAG. A Latere, inquam. HIR. Ego, nae illum tibi tam
Molestum, si reperero [Reg: repperero] , pugnis hinc iubebo facessere.
SAG. Tu illum unus tecum celerrime abduceres.
HIR. Dum viderem! malum esse homullum oportet.
Qui ita conspectum meum refugiat. SAG. Pessimum
Hirudo. Vin' egomet pugno illum hinc abigam?
HIR. Audacter. HIR. Oh oh! estne ille tam
propinquus mihi? SAG. Admodum, Hirudo. Nam
Et vestes tuas sibi accomodavit; et calceos tuos
Induxit: simillimus tui. HIR. Quasi tu Vertumnum
Aliquem dicas; qui toties se mutet ac verrat. SAG. En,
Denuo, nebulonem! HIR. Oh oh! denuo tu errasti
Sagario. SAG. Non valde erravi; nam iuxta adstitit.
HIR. Ita est profecto. Iam tandem video. In vestes
Tuas transiit. Hem! nebulo. SAG. Oh oh. HIR. Tu
Ita sis molestus? SAG. Oh oh. HIR. Tu Sagarioni
Meo? SAG. Oh oh. HIR. tu meo corculo?
SAG. Oh oh. Iam desiie molestiam suam. Et tu
Desine. HIR. Dixi; si videro, facile inhibebo,
Molestus porro esse ne pergat. Sed cedo nunc, quo
Abis? nam ego Hirudo sum; hereo in tergo tuo.
SAG. Sensi iam adeo recenter. Sed nolim posthac ita


page 138, image: s138

Haereas. HIR. At sequor te, inquam, a tergo. Post
Enim quam tu istud argentum architectatus es hero
Tuo; vita tu mea, et gaudium et voluptas es; ira te
Exinde amo. SAG. Atqui ego eam ipsam ob rem, ad
Oenopolam nunc mittor. HIR. Ad illum nostrum Scio.
Nempe ut coenulam illi in vesperum indicas?
SAG. Aberras tota via, Hirudo. HIR. Quorsum ergo?
SAG. Ut ad herum minorem cras veniat. HIR. Terres.
SAG. Debet pridem illi herus magnam pecuniam.
HIR. Occidis. SAG. Ob tot comissationes, quas
Clam patre habuistis. HIR. Peremisti. SAG. Quam
Ni brevi recipiat oenopola, minatur, patri omnia
Palam facturum. HIR. Iugulasti. Quid praeterea?
SAG. Cras omne argentum ei numerabit. HIR. Tuum
Illud? quod tu modo tam ingeniose invenisti?
SAG. Ipsum Aliud enim habet nullum. HIR. At non
Tamen totum! SAG. Non totum? altero adhuc tanto
Indiget, ut ab Oenopola se liberet. Quid humi tam
Anxie quaeris? HIR. Laqueum; quo ego me domi
Suspendam. SAG. Facile illum tu, puto, reperies.
Nam dudum et ille te quaerit. HIR. Occurram. Vale.
SAG. Istae spongiae dum semper bibant, de aere
Dissolvendo non cruciantur. Ego interim aestuo,
Sudo, curro! Certe enim haec causa fuit argenti
Huius quaerendi, ut haberet herus quod importuno
Creditori tandem obiiceret. Iste enim Cerberus non
Sopitur nisi argentea offa. Absque qua esset, cras
Senem certissimo allatraret.


page 139, image: s139

SCENA V. STELLIO. SUSPICIO. ASTUTIA.

STEL. LOngum istud compendium fuit. Citius per
Publicam venissem. Sed nimirum alii me
Aliique post alios tenuerunt: ille de valetudine mea,
Ille de oculis sollicitus; ego de solo meo argento
Salve, o cimelium meum! tandem ego redeo ad te.
Noctem unam abfui; quantovis anno longiorem.
Non abero porro. Veni in amplexus meos. Quid est
Hoc? Quid sentio? aberravi a loco. Ubi sum? recte.
Intra hanc planitiem est locus. Iam scio. caelites,
Superi! ubi est pecunia mea? nihil est usquam in hac
Scrobe. Nihil est, periit spes mea. Vae senectuti meae;
Miserum senem! moriendum est fame; amisi omnem
Annonam meam. quid incipiam miser? aut unde de
Cetero vivam? hoc ultimum fuit asylum salutis meae.
Hoc reposui solacium vitae meae. Morere Stellio;
Morere infelix senex. Iam cadaveri tuo effossum
Tumulum habes. Condere ibi, ubi argentum fuit.
O aerumnosam senis aetatem! iam olim caecum esse
Me credidi. Nihil est; hodie demum videre desii,
Cum nihil in scrobe reperi. Modo aliquid reliquum
Fecisset mihi, crudelis praedo! modo paullulum!
Denuo explorabo. Omnia sustulit; omnia ad assem
Exhausit. Et quis, obsecro, facinus crudele secit?
Quis me de integro sic excaecavit? SUSP. Dubitas,
Homo simplex? STEL. Quis loquitur? unde hoc est
Monstrum? SUSP. Suspicio sum. STEL. Cogitabam
Equidem, non esse hominem. SUSP. Quid ita?


page 140, image: s140

STEL. Quia homines cum nullos videam, te tamen,
Nescio quomodo, video. SUSP. Ea sum natura, scilicet;
Ut etiam a caecis videri queam. STEL. Ita sentio.
At malim argentum meum videre. SUSP. Aufugit illud.
STEL. Nimis quam probe scio: sed quo, aut qua
Fugerit, id nescio. SUSP. Ostendam vestigia.
STEL. Quaeso te, mea Suspicio. SUSP. Cum defoderes.
Argentum cedo, nullusne aderat arbiter? STEL.
Neminem vidi. SUSP. Id iam olim scio. Sed nullusne
Te viderit, id quaero. STEL. Id equidem nescio.
SUSP. In via, nemo obviam fuit? cogita. STEL. Imo
Fuit; Sagario quidam. SUSP. Quid hominis ille est?
Qua indole? quo ingenio? STEL. Quo servi solent.
SUSP. Simplexne ille? STEL. Admodum? ut caepae
Sunt, cum maxime sunt tunicatae. SUSP. Apud
Cuiatem servit? STEL. Apud divitem, praeparcum, et
Avarum senem. SUSP. Conveniunt indicia furi.
STEL. Sane omnia. Et si recte calculos ponimus,
Sagario furtum fecit. SUSP. Propemodum. STEL. Hinc
Ille tam officiose me ducere, et comitari velle? Et
Ego tamen, simplex, nihil tum doli advertere.
O mores hominum malos! Quid proderit autem, de
Furto suspicari, si recuperari pecunia non potest?
ASTUT. Potest imo, si callide egeris. STEL. Quomodo
Agam? ASTUT. Ego Astutia dicor; modum agendi
Suggeram. STEL Suggere, sodes. AST. Ad
Sagarionem ultro est eundum. STEL. Nihil est; non
Fatebitur. Pernegabit, peierabit. AST. Arte est
Capiendus. STEL. Qua arte? AST. Dicam hic intus.
STEL. Sequar. Faciam omnia, dum argentum recipiam.
AST. Si ille sustulit; promitto; mea arte recipies.
SUSP. Sed exuere prius hunc oportet maerorem.
STEL. Qui possum? argentum amisi. ASTUT. Nisi tu
Autem simulare nosti, et dissimulare; frustra sumus.
STEL. Docete ergo, et ducite: omnia vobis hodie
Morigerabor.


page 141, image: s141

SCENA VI. OENOPOLA.

QUid fieri credam Morello? rem utique mire
Miram et novam! Eram intus modo in taberna; et
Rationes cum hospite putabam: venit illuc servulus
A Morello; seducit me in partes; ait habere se
Quaedam ad me mandata. Ego suspicatus, illum ex
More vinum petere, aut comissationem velle indicere;
Cum neque dum vetus nomen apud me dissolvisset;
Intempestivius interpello; et diserte, quicquid esset
Petiturus, facturum me nego. Incipit ille, et petere
Herum suum, ait, venire me crastino ad sese,
Pecuniae recipiendae, quam deberet. Hic ego pallidior
Cera; linguam mihi meam evulsam cupiebam, quae
Tam temere, tamque absurde peccasset. Nam quo
Dilemmate iam constringor? si venero die crastini,
Periurum dicent. Sin emansero, argentum evanescet;
Et ipsi omnem in me culpam conicient. Vocavimus;
Non venisti. Tibi imputa. Id unum nos agere tu
Arbitaris [(transcriber); sic: Arbitraris] , ut quotidie cibi praestolemur? Ita ego
Inter sacrum saxumque anceps haereo. Tamen eo
Animus inclinat, ut veniam. At absterret periurium?
Absterreat; potentius trahit argentum. Aegre crastinum
Opperiar; et vero intelligam ibi, unde Morellus
Improviso tam evaserit numatus, ut me ultro invitet?
Nam a parente quidem, difficili sene, triobolum
Nunquam habebit, sat scio.


page 142, image: s142

SCENA VII. STELLIO. SAGARIO. FUSCULUS.

STEL. VEnio, examussim ad rem gerendam edoctus.
Cogam Sagarionem, ut ultro ablatum
Reponat. Deprehendam astutae vulpeculae caudam;
Ni dexterrime tegit. Quis autem hic ambulat?
Fus. Caecus sine duce: mirum ni saepe aberrat!
STEL. Quisquis es, mi homo, potin' ut operam
Mihi modicam gratificeris? Fus. Quam operam?
Cedo, mi senex. Nempe ut aliquo te ductem?
STEL. Rem loqueris. Nostin' aedes divitis illius?
Fus. Cuius illius? STEL. Si nomen natale meminissem!
Nunc, avarum vulgo, et Usurarium vocant.
Fus. Assequor, quem velis. Ut si Iacobum diceres.
STEL. Ut si hunc ipsum. Fus. Hic incolit. Ego in
Eius ipsius familia. STEL. In copiosa et nobili domo
Versaris, mi puer. Fus. Sed oppido parca, et pene
Abstemia. STEL. Ita aiunt. Fus. Alii quidem; at ego
Sentio. STEL. Ceterum, estne servulus vobis Sagario?
Fus. Hic intus, in atrio fabulatur cum minori hero.
STEL. Sodes, evoca hominem tantisper; breve
Negotium est; molestus non ero. Fus. Evocabo.
Sed tu si sapis, nunquam illum tibi opta. Nemo est
Tam oculatus, qui dispicere ipsius fraudes satis
Queat; tu caecus quemadmodum cavebis? STEL.
Simplicitas et candor meus non metuit. Fus. Abeo.
STEL. Experiar hodie, quam sit callidus. Nam furacem
Esse, et audacem, iam meo cum malo expertus sum.
SAG. O veterem amicum; quid vivimus, Stellio?


page 143, image: s143

STEL. Salve Sagario; ut aetas, et oculorum calamitas
Sinit. Cetera me bene habeo. SAG. Est cur gaudeam,
Stellio; et ut saepe hoc audiam, valde cupio. Verum,
Quid me conventum hoc diei voluisti? STEL. Dicam,
Sagario; et paucis: nam properandum est mihi.
SAG. Intelligo. STEL. Duas res abs te flagito:
Silentium et consilium. SAG. De silentio condico.
Nam, siquid in me recepi, id nemo ullis fidiculis
Exarabit. STEL. Novi fidem, et constantiam tuam,
Sagario; putan' tu alioquin huc venturum me esse?
SAG. De consilio autem? etsi idoneus vix ero, tamen
Operam dabo. Eloquere. STEL Quod nulli alteri ad
Hunc diem aperui; id committam ego fidei tuae.
SAG. Eapropter habeo gratiam. STEL. At quaeso te,
Per quicquid [(transcriber); sic: quisquis] in vita carum est tibi. SAG. Quid iam?
STEL. Ne cui alteri mortalium ulli. SAG. Non sane
Credis mihi. STEL Credo; quamquam interim etiam
Oro. SAG. Nulla oratione ad hanc rem est opus.
STEL. Omnes enim fortunae meae ex isto pendent.
SAG. Eo providentior ero. STEL. Ita te amabo, mi
Sagario. Verum ne quis e vicino nostra consilia captet.
SAG. Soli sumus. STEL. Circumspice sedulo. Nam
Aliquando ubivis aucupes latent. SAG. Dixi, Stellio;
Soli sumus: loquere, quod lubet. STEL. Dicam,
Ut si mihi dicerem. Scis, quemadmodum vitam
Duram ac pauperem his aliquot annis vixerim!
SAG. Scio. At quid tu tibi ipse tam durus es?
STEL. Ausculta. In ea parsimonia sensim aliquantum
Argenti corrasi. SAG. Sapienter istud. STEL. Tum,
Quo tutius id mihi esset, loco prorsum aliis inaccesso
Et incognito seposui. SAG. Nihil opportunius isto
Tu poteras. STELLIO. Vix enim credas mihi
Sagario, quam malis sit moribus haec aetas? Nemini
Tuto fiditur; Ideo, quod dixi. argentum loco tam
Occulto abstrusi. SAG. Quam multum id erat?


page 144, image: s144

STEL. Philippici non amplius trecenti. SAG. Satis id
Multum, Stellio; et dignum loco tam munito.
STEL. Ni tam munitus esset, nunquam Sagario,
Quiescerem. Nunc usque adeo furem non metuo ullum,
Ut certus sim, neminem inventurum.
SAG. Providenter tu talem tibi locum circumspexisti.
Sed unum istuc erat, quod me volebas? STEL. Aliud
Imo. Nam de isto, haec praefari solum debui, ut rem
Teneres. SAG. Teneo. STEL. Nunc etiamnum domi,
In crumenula, reliquum est auri tantum, quantum
Philippicis quingentis aestimares. SAG. Magnam
Crumenulam esse illam oportet. Et illi tu non aeque
Times, atque olim illi argento? STEL. Multo etiam
Amplius. Eo hic sum, ut consulam, quo tu illam loco
Suadeas esse asservandam? Nam in tuo consilio erunt
Omnes opes meae. Censen', seorsim ab altero argento,
An cum illo potius ipso defodiendam? SAG. Res digna,
Quam deliberemus. Sine dum aliquid mecum inveniam.
STEL. Sino. SAG. Regnum offertur tibi, Sagario; si
Potes ingeniosus esse. Hem, quantum est auri! tuum est,
Nisi te ipse negligis. Age, posside. Et facili consilio potes.
STEL. Quid in mentem consilii venit? SAG. Omnia
Perpendi, Stellio; utrinque sunt momenta. Sed horsum
Tamen inclino, ut cum veteri argento novum aurum
Consocies. STEL. Censen' serio. SAG. Ut qui maxime.
Si enim locus ita avius et invius, et nulli hominum
Accessius est; quemadmodum dixti, non video,
Cur de alio aliquo deliberes? STEL. Ita quidem et
Mihi visum erat: Sed ne qua errarem, te itidem
Consulebam. SAG. Dedi consilium. STEL. Sequar.
SAG. Dum ne mures in vicinia alicubi nidulentur.
Nam aliqui eorum quodlibet aurum rodunt.
STEL. Domi meae sunt tales; scio. Quibus ego certe
Nisi dentes olim confregero! non vivam.
Nunc propero, ut ex sententia tua mihi prospiciam.


page 145, image: s145

Quamdiu enim domi remanserit aurum, non illud
Magis pallescit, quam ego; adeo ipsi mihique
A familiari periculo formido. Atqui de argento
Iam inibi servato, mirum est dictu, quam non
Metuam! paene, ut si nihil ad me pertineret.
SAG. Si enim intra tale vallom est, quid metuas?
STEL. Sane est. Ceterum ego te per amicitiam,
Sagario; ut haec uni dicta putes. SAG. Ceterum ego
Te per fidem, Stellio; ut haec rogare aliquando
Desinas. Nam quo spectare hae tot preces videntur?
An nondum est tibi perspecta fides mea? STEL. Ne tu
Idcirco irascere. Mos est hodie, ut alter alterum ita
Obsecremus. Vale, mi Sagario. Aurum me orat, ne
Diutius periclitari se sinam. SAG. Gere morem oranti.
Vale. Vestram fidem! quam Opimiana haec fortuna
Est? fio locuples ex insperato; scribitque heredem me
Caecus istic ex asse; dum inveniam artem, qua
Hereditas adeatur. Nam si refossam humum senserit
Caecus, et argentum ibi nullum repererit [Reg: reppererit] , tam stupide
Insanus non erit, ut ibidem aurum quoque suum
Sepeliat. Bene Istud. Reperi modum. Habeo aurum.
Reponi prius argentum oportet. Argenteo hamo opus
Est hodie, ut aurum piscemur. Et opportune, quod
Integre etiamnum asservatur ab hero. Ibo, recipiam.


page 146, image: s146

ACTUS IV.

SCENA I. SAGARIO. MORELLUS. HIRUDO.

MOREL. CEssa orare, nunquam impetrabis.
SAG. Obsecro, Morelle. Nam in
Tuam rem erit. MOR. Meam? si
Tibi argentum reddidero? SAG. Ut
Cum foenore mox recipias. HIR. Quam mox? ad
Kalendas, puto, quas Graeci solent. SAG. Nisi crastino
Duplum eius ad te refero, tnm [(transcriber); sic: tum] tu here: MOR. Tum
Quid ego? etiamsi occidero te, ecquod inde sarcietur
Damnum mihi? SAG. Nullum inferam. MOR. Ita tu
Quidem. SAG. Praestabo. MOR. Rectius faciam, si
Servaro. Tum nullum erit, quod metuam, damnum.
HIR. Iam laudo. Vir es, Morelle. SAG. Nullum
Etiam erit, quod speres, lucrum. MOR. Satis hoc est
Lucri. SAG. Satis? vix dimidium eius, quod uni tu
Oenopolae debes. HIR. Etiam mihi cantionem hanc
Hodie corvus hic occentabat. Non audii. SAG. Apage
Sis, turpissime. Non tu intelligis, hamo argenteo,
Aureum capi piscem posse? MOR. S. certus tibi is
Piscatus foret? SAG. Erit; iam explorata mihi sunt
Omnia. Dum tu pecuniam reddas, quam tempori
Reponam. MOR. Quid censes faciam, Hirudo?
HIR. Ego censeo, servandum argentum; aut eius


page 147, image: s147

Semissem mihi, si aegre tu serves, committendum.
SAG. Tu vero abi, et suspende te, qui turbas
Omnia consilia mea; et moram hanc obiicis
Pulcherrimo facinori. Iam penderet hamus pridem,
Nisi tu intercessisses, HIR. Repone vacuam crumenam.
Perinde erit. MOR. Non absurde istud. Nam ita et
Nos argentum retine'imus: et ille reperta crumena,
Nihil abesse arbitrabitur, SAG. Occidis me hoc tam
Stulto consilio. An tu putas illum non' manu
Exploraturum prius? omnia metuit; omnia cavet
Callidus senex. Vix, ubi etiam attigerit argentum,
Manibus suis credet. Attollet, librabit, aestimabit.
Uno verbo, evertit iste consiliarius te, Morelle.
MOR. Aegre do argentum; aegre omitto aurum.
Pendeo. SAG. Mora exigua est. Nisi mox dederis,
Corrumpes coepta mea. Post paenitebit. Nam properat
Senex,quem necesse est ego praevertam, si quid effectum
Velim. MOR. Fidam hodie. Abi, et crumenam inde
Tecum offer e cubiculo. SAG. Abeo. HIR. Hanc tu
Morelle, rem unam omnium fecisti stultissimam.
Quid si Oenopola nunc veniat? quid ages? quid dicest
MOR. Redibit interim Sagario. HIR Redibit. Ego interim
Abibo; vale: Quando aurum ille afferet, revoca:
Veniam. Dum ita tu pauper, quicquid seu habes, seu
Non habes, dimittis: nihil me iubes hodie laeti
Sperare. Vale. Aliud a te certe exspectabam. MOR. Mane
Hic, Hirudo; Omnia habebis. Sine dum aurum
Servulus reportet. HIR. Vide, quam sim facilis?
Vix verbulo rogas, et pareo. Quoties ego te item
Oro? Et tamen. MOR. Sequere modo. SAG. Vix
Aliquid animae restat; ita contente huc properavi.
Metuebam ne caecus me anteverteret! quia non
Morabitur; scio. Salva res: nondum adfuit.
O tumulum fecundum? o fertile sepulchrum!
Recipe sis, argentum tuum. Et genera aurum mihi.


page 148, image: s148

Adoptabo etiam illum partum: ego illi nutrix; ego
Parens; ego pater; ego omnia ero. Egessi hanc
Humum heri, memini. Iterum ingeram. Quiesce
Voluptas mea; quiesce, et cresce. Ecce autem,
Opportune! Adventat senex. Quantulum interfuit.
Ut me praeverteret? Gestat aurum. Miserum senem!
Quam male ubi consuluisti, dum in consilium me
Vocasti? subducam me paulisper.

SCENA II. STELLIO.

REctam viam insisto; repetenda est mea umbra mihi,
Imo pecunia. Nam, nisi me fallo, redimam his
Lapidibus captivum argentum. Utique
Enim retulerit illud Sagario; ut eo sibi etiam aurum
Commercetur. Quam astute simulavit? quam amanter
Blanditus est? Iurasses, ipsa fide fideliorem. Sed auri
Tamen non magnum contemptorem sese ostendit,
Dum ita me. Nescio. Certe suspicionem meam
Vehementer confirmavit, ut crederem, furtum patrasse.
Res loquetur. Prope absum a nidulo mei argenti.
Ubi es spes mea? Ubi, o incunabula vitae meae?
Bene se dant initia; aequatum est solum. Exarabo.
Non piget operi tam fructuoso ungues accommodare.
Fodite alacres: utilis hic labor est. O superi faventes!
Recipio crumenam meam. Video satis iam superque,
Etiamsi nihil dum video. O boni caelites? mortuum
Excitastis, aut certe moriturum. At explorandum est
Tamen, an eadem sit? Est sane. Respondet magnitudo:
Respondet pondus. Si argentum est, revixi totus.
Est certe. Tango. Tango. Iam mirum non est,
Hodie me mortuum fuisse. Nullum contactum


page 149, image: s149

Habebam. Veni in amplexus mea nata, ego genitor sum
Tuus: veni; nihil formida. Te autem aliena, ignobilis,
Ingrata, vicem huius, abdico: abi a vitrico. Sepelire.
Tollat te Sagario, et cum auro, vel prae auro diligat;
Dum lapideam agnoscat. Novam hodie artem inveni:
Didici lapidibus argentum emere. At cautior, sapere
Posthac incipiam. Quamquam nec hodie valde
Insipiens fui, cum potui caecus Stellio, videnti servulo
Argentum praeripere.

SCENA III. ATRIENSIS. OECONOMUS. DANISTA. SCRIBA.

OECON. HOrsum abi; quo divertis? ATR. Ulciscar
Vos, si vivo; qui me ita. DAN. Quid
Enim est? quid secimus? ATR. Nequiistis ullum
Designare alium, praeter me? SCRIB. Magnum facinus!
Quanta etiam iniuria haec fuit? ATR. Cui ita illuderetis?
Quem pro insano traducere, et vinculis, ceu furiosum,
Astringere cuperetis? OEC. Multis hoc aliis idem
Usu venit; nec primus tu insaniisti, nec novissimus.
ATR. Non insanio. OECON. Paullo ante. Non iam.
ATR. Quando insanii? non insanii. DAN. Quaeso te,
Atriensis: nihil oberit istud tibi. OEC. Extemporalis
Furor plerumque brevis est. ATR. Ergo tu me furer?
Nisi omittis, Profecto edam in te exemplum.
SCRIB. Putat haesuram sibi maculam, si olim dicatur
Pauxillum insaniisse. OEC. Nihil est, inepte; multi.
Hodie valent, et magno loco habentur, qui olim
Furiosi erant. DAN. Ipse ego novi, alicubi Senatorem
Factum esse, triduo post,quam furere desiisset.


page 150, image: s150

ATR. Non desii furere. Desiine ego furere? Iniuria
Est. Quis desiisse me mentitur? SCRIB. Nos certe
Arbitrabamur. ATR. Falso. SCRIB. Iam quidem
Advertimus falso id nos arbitratos; nam liquido
Videmus, nondum te desiisse. ATR. Nondum ego
Desii? faxo brevi intelligas. DAN. Quo se corripit,
Insanus? Non ibit hac nobiscum? OEÇON. Omittat.
Malo seorsim insaniat, quam in publico.
SCRIB, Fertne tam impatienter tantulam hanc
Ignominiam, Atriensis, ut inde etiamnum furat? Oui.
Feret Claudius iste, ad quem diripiendum nunc
Mittimur, ubi viderit fortunas suas omnes ad
Creditorem transferri? DAN. Sane inclementes sumus.
Ego vix audebo. OECON. Iam sera misericordia est;
Sub hasta venibunt cras omnia: nisi nos praeripimus
Hodie aliqua, cras alii rapient. DAN. Unde tam
Repentinum eius infortunium? SCRIB. Repentinum?
Annus iam est tertius, cum ne foenus quidem hero
Nostro persolvit. DAN. Tam grande est foenus?
SCRIB. In rationibus meis ad duum millium censetur.
OECON. Eapropter herus morae impatiens, cum
Praetore egit, ut per praeconem eius bona
Publicarentur. Hero supellex aurea; et siquid caelati.
Argenti est, obvenit. DAN. Id modo vult, ut nos
Asportemus? Pudet. SCRIB. Non pudet herum. Ipse
Viderit. DAN. An etiam nos Usurarii sumus?
OEC. Propemodum. Nam servis ad dominicos
Mores assuescendum est. DAN. Urbis odium sumus,
Dum hero Usurario tam avaro, et sordido morem
Gerimus.


page 151, image: s151

SCENA IV. MORELLUS. HIRUDO. OENOPOLA. FUSCULUS.

MOR. QUam aegre mihi est, dum eventum opperior!
HIR. Unus utrique sensus est. Enecor
Propemodum mora. Fus. Here aliquid in aurem.
MOR. Loquere. Ubi? Fus. Proxime. Nam vidi.
MOR. Ut illum inferi nebulonem perdant!
HIR. Quid perturbaris? quid est? MOR. Oenopola
Venit. HIR. Non sane tempori. Ecquid autem
Ego dixi? MOR. Rediturum interea, cum auro
Sagarionem credidi. HIR. Ego non credidi.
MOR. Illico puer. Quaere Sagarionem ubi ubi est.
HIR. Sed tu animo vide ut constes tibi. Vultum indue
Gravem, ac trucem. Nondum satis. Paullo etiam
Amplius. Me vide. Iam recte. Nihil muta.
Tum etiam manum alteram, identidem ad capulum.
Tum deinde quicquid responderis, id perturbate,
Et atrociter. MOR. Dum Sagario adesset, qui homini
Pro me responderet? HIR. Imo enim, absit.
Ego illi Sagario fiam. Modo adventat. Vide, ne quid
Excidat tibi. OENO. In tempore venio: obambulat
Morellus. Salvete. HIR. Nihil est opus salute tua,
Qui et hunc pro pepone habeas. et me vappam
Censeas. OENO. Neutrum est, HIR. Utrumque
Est. Non tu vides, quantopere hic stomachetur
OENO. Video; tametsi causam haud video.
HIR. Ita est, quam dixi. OENO. Non assequor.
HIR. Hem! non assequor. Faxo assequare.
Non iste heri ad te misit? OENO. Memini.


page 152, image: s152

HIR. Ut argentum hodie ferres. OENO. Ut imo
Auferrem. HIR. Istud ipsum. Quod enim tu vulgariter,
Id ego latinius volebam. OENO Non amo vestram
Hanc latinitatem, quae pecuniam ferre et auferre,
Tantundem putat. HIR. Meministi autem quid
Responderis? OENOP. Quid ni meminerim? HIR.
Si qua ebrius forsitan fuisses. Nam ebrii plerumque
Mane, quid dixerint, quid noctu non dixerint,
Susque deque habent. OEN. Iubeo te otiosum esse
Ab hoc metu: nam heri nunquam ita bibi,
Quin meminerim, hodie mihi argentum esse
Recipiendum a vobis. HIR. Hem! Morelle.
MOR. Fac compendium tu cum isto. HIR. Audin',
Quam indignetur? Quaeso te, abscede; ne quid
Gravius. OEN. Lepidos vero vos homunciones!
Veneram, argentum accepturus; vos stomacho vestro,
Et vultuosa fronte, speratis, expleri me posse.
Frustra estis. Numerate argentum, quod spopondistis;
Aut negate, ut sciam, quid consilii capiendum sit mihi.
MOR. Non teneo me, quin maledicam huic tam
Impudenti! OEN. Quomodo? non tu mihi diem
Hodiernum designasti? MOR. Quomodo? non tu die
Hodierno venturum te negasti? HIR Imo pernegasti,
Et eierasti. OENOP. Ecce! quam astute? praesentiebam
Illos hoc scuto usuros esse. HIR. Quid est? Quid
Obmutescis? hoc est unum, quod huic tantopere
Dolet. Putat contemni argentum suum. OENOP. Ne
Hoc putet, mox documentum dabo. Numeret mihi
Philippicos. sescentos, si unum ego trinummum
Repudiato, contemni se dicat. MOR. Ita arbitrare tu
Otiosos omnes, ut possint in quaevis momenta tibi
Praesto esse. Rogatus venire; negas; ubi negasti,
Repente venis. HIR. Cum defit pecunia, poscis;
Clamas, instas; cum offertur, cunctaris, differs.


page 153, image: s153

Negas. Quid faciendum est tandem? iam
Transnumerata erat omnis pecunia. OEN. Quis eam
Ergo iam moratur? HIR. Dicam. Ubi te cognovit
Venire nolle; disturbavit hic cum stomacho,
Summam omnem: et abiecit. Inde totus effervescit
Bile. Et iam aliqui serio veremur phrenitim. OEN. Ubi est
Modo? Auferam illam, tametsi disturbatam. HIR. Ut
Postmodo conquerare, mala fide tibi solutum esse:
Non fiet. Hodie nihil agis. OENOP. Quando igitur
Iubetis redire? HIR. Quaeso te Oenopola; id percontari
Iam omitte: donec iste expungat ex animo suo has
Turbelas, quas tu excitasti. Ultro tum arcessemus.
OENOP Aetatem exspectandum est mihi, dum ultro
Iterum arcessetis. Quare constituam ipse vobis diem.
Nisi crastino argentum omne transmittis, Morelle;
Id ego confestim a parente habebo. HIR. Cave tu,
A parente! nam hunc unice diligit: ac furet prorsus,
Si te fidem illi non habuisse audiat. OEN. Dixi. Vos
Interim deliberate. MOR. In has angustias conclusit
Me Sagario. Vide quam liberi iam essemus, si
Argentum fuisset! HIR. Amisso hoc praesidio;
Alterum teneamus, Morelle; et constanter reditum
Expectemus. Si aurum retulerit Sagario, facile huius
Latratum compescemus. MOR. Si retulerit.

SCENA V. SAGARIO. FUS. CULUS.

SAG. REdeo, ut assem patrimonii mei capessam.
Nam adoptavit me heredem suum caecus; et
Iam nuper argentum; nunc etiam aurum mihi omne


page 154, image: s154

Transcripsit. Et sane, videor mihi simius esse Domini
Mei non inconcinnus. Ut enim ille elocat aurum
Hominibus, a quibus duplum recipiat; ita argentum
Ego huic terrae commisi, a qua mox aurum
Fenebre exigerem. Fus. A terra? Si tam ferax est.
Experiamur. SAG. Fodienda prius est tibi.
Fus. Rastrum non habeo; fode sis ipse: exercitati sunt
Ungues tibi. Ubi effoderis, in partem oneris veniam.
SAG. Sarcinas'certe partibor tecum. En unam! Nova
Est prosecto et maior prima. Non fefellit me
Aucupium meum. Cape sis, puer, hanc tantisper;
Donec alteram effodio. Fus. Bene gravida haec mater
Est; Gemellos utique parturit. SAG. At alteram ubi
Reliquit, quam egomet indideram? non reperio.
Quid existimem factum? Fus. Ego praecurram baiulus,
Et nuntium hero hunc feram. SAG. Profecto nusquam
Est altera. Sine, puer, examinem tuam. Quo abiit
Flagrio? Puer! Scelus pueri praecucurrit, ut me apud
Herum anteverteret. Currat; praemium non praeripiet,
Quod industriae meae debetur. Tamen, mirum est
Mihi, quid altera crumena fiat? at at! iam scio. Scio
Quid evenerit. Homo argentum aurumque sociavit,
Et una utrumque crumena inclusit. Istud est. Ita non
Indiguit duabus. Haud sane insipienter. Porro etiam
Laqueum defodit. Cui rei laqueum? Credo, ut furi,
Siquis accederet. metus incuteretur. Panicus hic metus
Est, mi senex. Furcam ipsam quotidie videmus, et
Tamen tot etiamnum fures s mus. Quamquam ego
Furtis duntaxat ingeniosis delector: quale hoc fuit;
Ubi cum argento aurum istud surripui. Iam tandem
Fidere mihi incipiet herus meus. Hem! nisi
Obtemperasset mihi, quantum lucri perdidisset?
Curram, ut intersim gaudiis, quibus ille visa
Crumena, exsiliet. Fus. Ubi est Sagario? vocandus est


page 155, image: s155

Mihi. Ut scelestus imposuit astute! Dedit crumenam,
Quam auro aiebat fartam. Fero gestiens ad herum.
Gaudet: aperit; videt meros merissimos lapides.
Ludibrium. Prope fuit, ut iis me ipsis herus obrueret.
SAG. Ubi est puer? ut imposuit flagrio mihi?
Dederam crumenam auro gravem; ille aurum
Emutavit, audax; et lapides indidit. Qua effugit?
Retraham e fuga. Nae illum ego totum hodie faciam
Tuber; dum aurum redhibeat.

SCENA VI. IACOBUS. USUR A. AVARITIA. CORNELIUS, Amicus.

IAC. ANni sunt non minus triginta, cum caepi
Foenus exercere. Quod vitae genus quantum
Industriae desiderat, tantum generat molestiae. Hoc
Studio crevere mihi res meae; et in dies adhuc
Augentur. Non horti desunt, non agri. Sunt praedia et
Villae; sunt aedes et horrea mihi. Late armenta pascuntur;
Paret familia frequens; nec liberi destituunt parentem,
Duarum tantummodo rerum inopia est. Famae et
Laetitiae. Nam hinc parcum, avarum, et usurarium
Passim appellant; infami titulo. Inde autem inquies
Animi, et mens conscia semper terrent. Erynnis
Assidue minatur; obversantur mille metus. Sensim
Etiam mors coeptat occurrere; et quaedam aliae,
Mortis appendices. Ea taedia ut a me ablegarem, iam
Olim assuevi statas preces facere, et interdiu Caeli
Reginam quinquagies consalutare: ratus hac ope
Animum inquietum pacari posse. Nihil egi. Magis


page 156, image: s156

Valescit in dies timor. Et quorsum tot opes mihi,
Si nulla tandem inter illas est quies? Aut quid
Solacii ferent morienti opes, quae viventem
Etiam ac spirantem assidue internicant?
Subit igitur, mores aliquando vertere, et vitam porro
Aliter agitare. AVAR. Quid? mores iam demum tu
Vertere? Us. Tu vitam aliter agitare?
IAC. Propemodum decrevi. AV. Id aetatis, miser?
Us. Tam magno natu senex? IAC. Eo magis, quo
Vivere me minus posse video. AV. Vivis adhuc:
Sentis, spiras. IAC. Et quantulum adhuc istud?
Us. Quid si diu? IAC. Quid si non diu?
Us. Sperare potes. IAC. Etiam possum timere.
AV. Quas vides causas! IAC. Movent anni; terrent
Hi cani mei. Sensim defluunt vires. USUR. Si sensim;
Longum adhuc iter est. IAC. Etiamsi esset, longa
Miseria esset. AV. In argento quae miseria?
USUR. Quae in auro? IAC. Quam experior ego.
Us. Alii optant illam. IAC. Itidem ego optabam.
Ah! quid optabam, miser? AV. Voti damnatus es,
Et miserum te clamas? IAC. Si miser non sum, unde
Tam inquietus? Us. Obliviscere. IAC. Non possum.
AV. Contemne. IAC. Non possum. AV. Alia ut
Cogites, Stude. IAC. Ah, non possum! haeret in
Medullis carnifex. Us. Vin' ergo tu. pertaesus hanc
Inquietem, a vereri studio desciscere? IAC. Cogor.
Us. Vide, an cogaris. Nemo cogitur ut sponte sit
Miser. IAC. Ego, ne mancam miser, mutabo vitam.
AV. Sperasne posse? IAC. Tentabo. Us. Quomodo
Enim tu posses? Oportebit omnibus te bonis abdicare.
IAC. Difficile bellum. AV. Aurum lucro partum,
Egentibus expendere. IAC. Grave imperium.
Us. Argentum faenore quaesitum, dominis reddere.
IAC. Molestum negotium. AV. Haeccine tu poteris?


page 157, image: s157

Quomodo poteris? non poteris, IAC. Fateor, etiam
Haec perturbant. Us. Et multo molestius quidem.
AV. Omnes erunt insuper pensandae iniuriae;
Istis, et istis, et istis, et istis irrogatae. IAC. Absterreor
Multitudine. Us. Omnes insuper fraudes auro
Expiandae. IAC. Succumbo curis. Et nolens in hanc
Partem retrahor: momentis vincit. AV. Egeres cras
Ipse, ni faceres. IAC. Video. Pergendum est.
Vim afferam mihi. Us. Ita convenit. An tu te unum
Esse censes, qui nonnumquam haec sentias?
Multi solent? sed pugnant secum illi, dum expugnent
Inanes hos metus. IAC. Faciam id porro constanter.
CORN. Commodum ante fores deambulat.
IAC. Quis loquitur? CORN. Videre tu mihi, Iacobe,
Tristior, quam soles. IAC. Rationes putavi mecum,
Molestas quasdam et graves. COR. E vultu paret.
Verum tu istud non recte facis, Iacobe; servulum
Magis aliquem hanc iube operam navare. IAC. Si
Decipi velim, iubebo. Ne doce. COR. Non impedio.
Ceterum est aliud, quod conventum te volo.
IAC. Cedo, quid est? COR. Vetus inter nos
Amicitia est. IAC. Memini. Et alter de altero saepe
Studuimus bene mereri. COR. Itidem ego memini.
Nunc opus est iterum ope tua. IAC. Loquere;
Nondum intelligo. COR. Vicinus est meus, vir
Honestus et bonus: qui mille nummis philippeis
Indiget; eos me rogavit, ut mutuos darem.
Dedissem haud gravate. si in praesens fuisset, quod
Darem. Promisi tamen curaturum me, ut aliunde
Haberet, eo iam adsum, ut te illi exorem, Iacobe;
Anni spatio redhibebit, summa fide. Et siquid
Dubitas, ego praedem me dabo. IAC. Quid ni ego,
Corneli, hoc gratificer tibi. quod cuivis alteri soleo?
COR. Bene id facis. IAC. Sequere intro. Fac iam


page 158, image: s158

Optionem, argentum malis an aurum. COR. Iuxta erit: dum
Alterutrum ille sine foenore sumat. IAC. Sine foenore?
Sane iam ego, Corneli, dum in memoriam redeo, scio
Me heri pecuniam omnem alteri cuidam tradidisse.
En, quam debilitet memoriam senectus? Saepe
Excidunt recentissima mihi. COR. Ita solet iste morbus.
Tamen, Iacobe, si potes? Magna imminet necessitas.
IAC. Atqui ego, Corneli, omnia tibi velim. Amici
Sumus. Istud autem non potest: si quid haberem,
Tuum id totum foret. CORN. Agnosco amicum.
Quia autem perit alter interim amicus, ni argentum
Hodie mutuum sumat; ego pro illo foenus dependam.
IAC. Quot aureos in talentum? CORN. Vel septenos,
Si exigantur. IAC. Sequere hac, Corneli; fortassis
Aliquid auri reliquum est. Nam memini me
Aliquantulum pecuniae in omnem eventum seponere.
Dabo. COR. Praei, sequor nun scio, quid senibus
Memoriam praestet? Promitte foenus: et omnia
Meminerunt.

SCENA VII. ANGELI Tutelares pauperum. ANGELUs Custos Iacobi.

ANG. 1. NOn perfero lacrimas mei clientis;
Vindicari cupit iniuriam huius locupletis.
ANG. 2. Meus itidem Alumnus de eodem queritur:
Moveor querelis. ANG. 3. Idem et meus facit.
ANG. 4. Et meus. ANG. 1. Movemur tandem ad
Poenas exigendas. ANG. CUST. Socii Caelites, date
Spatium: resipiscet. Ita nuper vos ipsi censuistis.
ANG. 1. At pergit improbior esse in dies. Meum de


page 159, image: s159

Scalis praecipitem egit. ANG. 2. Meum inclementer
Habuit. ANG. 3. Meo stipem iam datam vi extorsit.
ANG. 4. Mei clientis famem contumeliis asperavit.
ANG. 1. Dum aurum accumulet, Ius, iniuriam;
Fas atque nefas, iuxta habet. Plectenda est improbitas.
ANG. CUST. Parcite etiamnum. Brevi se corriget.
Iam conscius sibi, coepit metuere, et paene ad se redire.
ANG. 1. Dum tuo nos uni parcimus; saevi interim in
Nostros Alumnulos sumus. ANG. CUST. Nihil illi
Capient detrimenti a meo, si iniuriam aequo animo
Insuescant ferre. ANG. 1. Quanto aequius ferunt ii,
Tanto dignior est ille, qui plectatur. ANG. CUST. Vestro
Arbitratu plecti non potest, quem in suam tutelam
Virgo Mater recepit. ANG. 1. Id quidem ipsum ut ille
Consequeretur, nostris apud Virginem precibus
Effectum fuit. ANG. CUST. Scio. ANG. 1. Nunc ubi
Perseverat in incepto, iidem auctores erimus, ut
Iuste puniatur. Adimus Virginem, Socii, et supplices
Pro nostris Alumnulis fimus? OMN. Imus. Supplices
Fimus. ANG. CUST. Dum vos meo, ne quid
Incommodetis. ANG. 1. Salvi esse si nostri possunt
Cum tuo, vivet tuus; sin vindicari aliter nequeunt,
Dabis veniam hanc nobis, ne uni improbo, multos
Miseros ac bonos posthabeamus. ANG. CUST. Ego
Interim ad meum invisam; tentabo, siqua fortassis
Flectere adhuc rebellem possim. O si praevertere
Istorum preces queam?


page 160, image: s160

ACTUS V.

SCENA I. IACOBUS MORELLUS. CORNELIUS. SCRIBA.

IAC. FIlium mihi esse rebat, Morellum, et
Nepotem experior. Audet hoc ille me
Vivo? audet prohibente? Audeat
Porro, non moror. Audeat, sed de
Suo. CORN. Obsecro, Iacobe. IAC. Nam de meo
Nihil habebit. CORN. Iuvenis est; veniam meretur.
IAC. Sed eam senex daturum se negat. MOR. Pater. IAC.
Patrem tu me? Quid? patrem? si patre~ agnosceres, haec tu
Ausus fuisses? MOR. Certe, pater; IAC. Omitte patrem;
Ego tibi sim pater, quem tu si servum etiam duxisses,
Ludificari magis non posses. Ego sim pater?
MOR. Non committam id posthac pater. Unum
Istud ignosce. IAC. Ignoscam ego tibi? COR. Filius est,
Iacobe; rem aequam orat. IAC. Non agnosco Filium:
Abdicavit Patrem ille; abdicat illum pater. Scriba.
MOR. Per Numen te pater unum; per quicquid fas
Est, obtestor. IAC. Ubi tu, inquam, es Scriba?
SCRIB. Praesto, here. IAC. Scribe tabulam abdicationis.
MOR. Si quis reliquus est patris affectus; pater!
IAC. Scribe, inquam; abdico istum. SCRIB. Here.
Ne praecipita. cras rectius scribetur. IAC. Hero tu
Imperas, an herus servo? SCRIB. Suadeo solum here,


page 161, image: s161

Non impero. I AC. Ego te consilium si rogaro. Nunc
Abi, et si herum agnoscis, pare. Si renuis, nega tu
Herum, ut iste patrem. MOR. Nunquam negavi,
Pater. IAC. At iam negabis; quia dehinc nullum
Habebis. MOR. Miserere nati; prima haec noxa est.
IAC. Prima? ego te ultimam dicturum rebar.
MOR. Etiam ultima erit. IAC. Erit. Nam posthac
Impius in patrem non eris; quem nullum habebis.
COR. Tamen, Iacobe; si me audis, in crastinum
Delibera, IAC. Constitui. Quid deliberabo? Non
Pendeo anceps, ut indigeam deliberatione. Abdicavi.
COR. Experite saltem, an ad frugem etiamnum redeat.
MOR. Spondeo, pater. IAC. Non sum pater.
Abscede. MOR. At ego me filum certe novi.
IAC. Nepotem scio; Filium, haud assentior.
COR. Si nepotari coepit, desiturum se posthac
Promittit. IAC. Imo pergat; nepotetur; faciat libere,
Quod facere assuevit. Iuris est sui; Patrem non
Habet. COR. Dum fervet pater, mecum interim.
Morelle, abscede; diem crastinum habebis mitiorem.
Facis copiam huic mecum abeundi, Iacobe? IAC. Eat,
Abeat; iuris est sui. COR. Reducam crastino.
IAC. Si amicum me voles, omittes. COR. Certe
Enim filius est tuus. IAC. Dixi. Abeat; abscedat.
Non indigeo liberis. Improles vivam. Prospiciam
Egomet mihi, et senectuti meae; ipse sibi, et gulae suae;
Ut volet. COR. Meliora nox suadebit. Vale.
IAC. Ego sinam res meas. ita dilapidari ab isto? Ego
Feram? quas egomet tot annorum studio vix tandem
Corrasi; illas ego patiar, ut iste? Saltem pudorem
Habuisset aliquem, ne tam effuse simul omnia! Nunc
Ille clam patre, invito, et prohibente, sescentos
Philippicos, apud Oenopolam.Dedecus! Quot ego vix
Toto mense teruncios in familia; tot aureos ille in


page 162, image: s162

Ludo et vino? Habeat. Quid demum crucior, amens?
Non est meus. Et si quando fuit; desiit; non erit.

SCENA II. ANGELUS Castos. IACOBUS.

ANG. MEritone irasci te credis? IAC. Non irascar?
Agno si mitior sim, irascar. ANG. Filius
Nempe offendit? IAC. Et graviter quidem. Non istud
Sit grave! Opes paternas per luxum prodigere? patris
Abuti clementia? Ridere imperia? Negligere consilia?
ANG. Et haec tu digna censes, quibus irascare?
IAC. Dignissima. ANG. Eaque propter filium
Abdicabis? IAC. Merito. ANG. Neque flecti porro te
Sines? IAC. Non sinam, plectenda est indoles degener.
Discat, quid sit laesisse pattem. ANG. At quantulum
Patrem? nempe homuncionem. Quid si tu DEUM
Immortalem cogites? Illum, inquam, beneficum
Patrem? Illum tam facilem, tam propitium parentem?
Quid tum tu dicas? et tamen tu talem, impie senex.
Offendis? Tu res opesque illius patris non prodigis;
Sed rapis? Tu consilia non negligis, sed spernis?
Imperia non rides, sed contemnis? IAC. Fateor. Faci.
Sed aliud est istud. Nam Homo ut facile peccat, ita
DEUS facile ignoscit. ANG. Eo minus offendendus
Ille, si tam facile placari potest. IAC. Eo minus
Timendus, si tam facile potest. ANG. Aliquando non
Poterit. IAC. Dum aliquando possit. Iam interim
Vivendum est, et vitae subsidia quaerenda; aurum,
Argentum, opes, ANG. Quaerenda; sed non rapienda.
IAC. Equidem, quod sciam, nihil cuiquam unquam


page 163, image: s163

Eripui. ANG. Unde ergo fenebre est aurum?
IAC. Ultro promittitur, ultro datur; quid ni ultro
Etiam admitteretur? ANG. Miserum senem? quo iure
Tu istud? qua lege? IAC. Lege, quam consuetudo
Tulit. ANG. At prohibet DEUS! IAC. Istud Theologi
Viderint; ego quid mos hominum et usus concedat,
Aspicio. Inde me aliis assimilo [Reg: assimulo] : cum quaestus
Ostenditur, aurum habeo; cum secus, habere me
Nego. ANG. Neque huius re pudet? IAC. Quid enim
Puderet? faciunt idem alii. Non ita superbio, ut
Communia erubescam. Multis similis esse, quam ab
Omnibus dissentire, malo. ANG. Naufragium est.
Etiam perire tu cum pluribus, quam inter paucos
Enatare mavis? IAC. Si optio sit, enatabo. ANG. In
Quaestu autem naufragium est. IAC. Nondum sentio;
Cette, in meo, non fuit. ANG. Multi iam imo perierunt.
IACOBUS. Multi etiam non perierunt. ANGELUS.
O animum pertinacem? Vides mergi tot
Opulentos assidue, et videre te negas? IAC. Quid
Videam? video Matthaeum e quaestu in caelum iisse;
Video Zachaeum e taberna usuraria in Christi familiam
Venisse. ANG. Sequere ergo tu istos. IAC. Quippini
Sequar? facio pridem, quod ante me isti. ANG. At
Non deseris opes male partas, quod isti. IAC. Nondum
Est maturum. ANG. Ah nondum? Quid ergo indicant
Cani isti? IAC. Isti? Me barbatum esse. ANG. Indicant
Mortem adesse; infelix. IAC. Triste est, de morte
Cogitare; ubi aderit, videbo. ANG. Non saltem
Conscia mens inquietat? IAC. Coeperat quidem nuper;
Et paene etiam absterrebat. Expugnasset denique, si
Principiis obstare distulissem. Nunc victoriae
Momentum fuit, mentem avocasse, et ad alia aliaque
Studia divertisse. Stimuli supersunt etiamnum pauci;
Qui ne insolescant, quotidie sunt retundendi. Verum
Ego, quid temere in hanc disputationem mecum ipse


page 164, image: s164

Descendi? non adverteram, me sensim ex aliis ad alia
Devolui. Inceperam filii improbitatem accusare;
Quomodo huc deflexi? redeo ad institutum. Et modo
Sagarionem servum, qui omnem hanc filii stragem
Architectatus est, suppliciis condignis remunerabor.

SCENA III. B. MA VIRGO. IACOBUS. FAMULI etc. ANGELI etc.

B. V. IAcobe, Iacobe, Iacobe. IAC. Quae vox?
B. V. Redde rationem filio meo. IAC. Perii.
B. V. Redde rationem. Morieris: et non vives Iacobe;
Morieris. ANG. OMN. Gratias tibi, o Virgo,
O Mater, o Domina! Audisti clientes nostros; audisti
Pauperes tuos. ANG. Cust. Morulam meo clienti;
O Virgo, o Mater, o Domina! Sine resipiscat.
B. V. Nisi pauperes mei, et pauperum mihi tutores.
Intercedunt; tantisper vivat. ANG. OMN. Iube
Domina; impera Regina. Dum ne spernas clientulos
Nostros. B. V. Iacobe, vive; sed brevem moram.
Vide, quemadmodum illam vivas. Resipisce.
ANG. CUST. Gratias tibi, o Virgo, o Mater,
O Domina! Audisti clientem tuum. Audiat te cliens
Meus, et resipiscat. ANG. OMN. Resipiscat.
B. V. Resipiscet. IAC. Ubi sum? famuli! OEC. Heri
Vox ista suit. Superi! quid video? Socii, ad herum.
Here! miserum me! quid est? quid accidit repente?
SCRIB. Ferte aliquis sellam. Subdite lacertos. Pectori
Thoracem laxate. OECON. Here! IAC. Perii.
DAN. Minime gentium, here: vivis, et Superis


page 165, image: s165

Faventibus. vives. IAC. Perii. SCRI B Attollite fessum;
Et sellae imponite. IAC. Ubi sum? ubi fui?
OECON. Here, tui sumus. Ne metue. Bene se res.
Habent. IAC. Ah, quomodo habent? miserum me!
Quid feci? quid vidi? OEC. Virium defectus hic fuit,
Here; nihil ominosum est. IAC. Omitte has
Consolationes. Vidi aerumnas meas; vidi impia
Facinora mea. Vidi, non somniavi. Iam adeo
Perieram, nisi me tua, o Virgo Virginum, misericordia
Erexisset. OEC. Salva adhuc omnia, here: non
Periimus. IAC. Abite fenebres quaestus; abite sordidae
Opes, ex improbo lucello quaesitae. Ah quantum
Mihi nocuistis? abite, ne porro noceatis: redite ad
Veteres Dominos. OECON. Iam Dominum habent
Suum. IAC. Non habent; eripui, extorsi. SCRIB. Quid
Iubes ergo fieri? IAC. Vocate pauperum greges, in quos
Toties fui crudelis. Pensabo iniurias stipe, Cogite.
Huc ad me omnes; largiar infame argentum.
DAN. Non est animi compos herus; haec planissime
Delirat. IAC. Deliravi, cum avare corraderem opes;
Iam sapio, Danista, non deliro. DAN. Vi morbi,
Haec fieri aiebam, here, ut solet; per convitium dicta
Nolui. IAC. Dixi, Danista, non est morbus. Tu item
Abi; et praecone publico iube adesse, quotquot
Usuris meis obnoxios meministi: veniant, petant,
Repetant sua. Sarciam damna, et suum cuique aurum
Rependam. SCRI B. Crastino, here, istud accurabitur
Studiose. IAC. Quis norit, an crastino etiamnum sim
Victurus? brevis vitae usura superest; sinite me hodie
Abiicere avaritiam meam! Date aliquos, quibus
Benefaciam, dum licet. Non diu licebit. Quid moram
Inicitis? Properate: cogite, quos potestis. In lucro
Erit, quicquid hodie largibor. OECON. Quando sic
Iubes, here, faciam illico omnia. IAC. Interea vos
Intro me hinc asportate. O Numen propitium; ubi


page 166, image: s166

Iam eram? unde me, o caelitum Regina, eruisti?
Utar morula mea, quam concedis; utar libens.
OECON. Totus stupor sum; ita nihil me capio.
Nam quid hero factum oportet, ut tam repente hanc
Mentem? Avarissimus modo gulam sibi ipse stringebat,
Ne quid animae amitteret; nunc, Superi! quam sui est
Prodigus? Vix serium credo. Tamen ibo; etsi item
Intelligo, nemini me hunc nuntium probaturum.
Fabulati dicent omnes. Experiar.

SCENA IV. CHRYSOTIMUS. Cacodaemon, cum tribus Sociis. AVARITIA. USURA. TEMULENTIA. CRAPULA. LICENTIA. LIBERALITAS.

CHRYS. EStne, quod odoror? an fallor indicio solum?
Noscendum est explorato. Ragalde,
Menisse, Colure. ad signa. Imperator vocat.
OMN. Quorsum vocas? Quo ablegas? Quid imperas?
CHRYS. Elabitur praeda, ni vacemus. OM. Quae illa
Praeda? CHRYS. Quam tot annis argento inclusam,
Aluimus. OM. Usurarium hunc ais? Retia oppandamus;
Pedicas tendamus; claudamus indagine. CHR. Vereor,
Ne frustra. Erupit modo e cavea; libere iam
Vagatur, sed caute. OM. Quid ergo est factum?
CHR. Caelites illum, hostes nostri, callide adorti, ad
Sese pellexerunt. OM. Quid moramur? rursus Inferi
Illum ad se. CHR. Argentum aspernatur omne.


page 167, image: s167

OM. Venemur igitur auro. CHR. Aurum perinde.
OM. Aurum ille? Usurarius aurum aspernetur?
Non credimus, non ferimus, non sinimus. Iamne
Specimen huius dedit? CHR. Daturum promisit.
OM. Bonum animum habe: nondum victus es.
Promitti contemptus auri facile potest. Si solum
Promisit, vicimus. CHL. Si quidem strenue incumbitis;
Sperari victoria potest. OM. Tantum impera.
CHR. Subite etiamnum has aedes; et agite. Aeger
Decumbit; cingite lectulum; et aurulam illi per hosce
Folles aliquam aspirate. Ex hoc utre Favonius argenti:
Ex isto Zephyrus auri; ex hoc Africus lucri
Cupidinem exspirant. OM. Bene quisque praeparati
Sumus. CHR. Ite, et omnia tentate. At quid istuc?
AV. Pellimur aedibus: exturbamur. Us. Nusquam
Porro est locus in hac Taberna. CHR. Eccur tam
Facile exceditis, veneficae anus? AV. Ita iussae sumus.
CHRYSOTIMUS, Ita iussae estis. Iubeo vos ego
Redire. Us. Nusquam admittimur. Abire ex oculis,
Ex animo nos iussit. Tu siquid speras posse te proficere,
Tenta: nos desperamus. AV. Ego alium mihi
Hospitem providebo; apud hunc tesseram fregimus.
Us. Omnia sunt intus mutata. CHR. Citate
Temulentiam vos ergo et crapulam: subeant in
Harum stationem; saepe alias Avaritia et Usura,
Hos successores accepere. Adestis, o nobilis triga!
Occupate hospitium hoc! TEM. Quodnam
Hospitium? CHR. Istud, Euclyonis huius.
CRAP. Pridem inde exacti fuimus. CHR. Quis exegit?
LIC. Avaritia, et eius soror Usura; rugosae aniculae
Duae. CHR. Ipsae illae modo sunt iussae exesse.
TEM. Aliquid spei ergo est nobis. CHR. Subite.
CRAP Ego me hac penetrabo. Sequimini comites.
LIC. Ego nusquam cunctor. Ite. CHR. Ite mea acies;


page 168, image: s168

Pugnate, vincite. Exutae sunt castris Avaritia et Usun;
Has alias ergo copias armavi; Temulentiam
Crapulam, Licentiam. Alterutris vincam, id iuxta
Est mihi. TEM. Quid commerui modo? quid est?
LIB. Exeste infames. linquite hos lares. CRAP. Venire
Iussit. paruimus. LIB. Ego excedere vos, atque
Hinc facessere volo. LIC. Nova hic tu hospes es;
Nunquam antehac visa in his aedibus. LIB. Ita est
Quidem. Nam Liberalitas dicor, hodie huic
Familiae praefecta. Nihil hic vobis in posterum
Iuris erit. Absistite hinc aeternum, infelix turba.
Aurum ego argentumque donare hic non profundere
Doceo. Vos prodigere opes, et male parta peius
Perdere consuestis. Odit vestros mores haec domus;
Idque me auctore. Quamobrem omittite, suadeo.
TEM. Diem haud opportunum nacti sumus.
Decumbitur intus, aegrotatur, ingemiscitur; et
Egenis pecunia numeratur. Nihil idoneum ad
Studia nostra. Recedimus.

SCENA V. PTOCHUS. CONSUS. MARNA. LENTULUS. METELLUS.

PTOCH. AUri sacra fames; dixit puto, poeta;ego paullo
Alter; Ventris magna fames, quid non
Mortalia cogis Pectora? ex me discite. Ego toties
Aut repulsam hic tuli, aut iniuriam; redeo tamen, ut
De integro stipem rogem. Fames cogit, et venter
Audacem me facit. LENT. Me deiecerit licet e scalis,
Hic dives; tamen, si tu prior fortunam tentaveris,


page 169, image: s169

Aliquid audebo. PTOCH. Subibo. Nam de gente
Muscarum ego sum; decies abactus flabello, decies
Revertor. MET. Patientem hanc esse muscam oportet;
Nam semel ego ex his aedibus querno flabello abactus,
Ita satur effugi: ut hodieque vix lubeat redire.
CONS. Itidem ego mihi formidarem, ni ultro etiam
Acciti essemus. MET. Nec quidem fido. Quia tergum
Mihi est, iniuriarum oppido memor, monet abstineam
Ingressu, donec eventum opperiar. MAR. Non occidet
Tamen, utcumque furat. Ingredimur, Conse?
CONS. Audacter. Vitrei non sumus, ut mox
Rumpamur. PTOCH. Fidem vestram, socii! Quam
Hic intus omnia sunt mutata? aurum, panem, vestem:
Liberalissime omnia. MET. Et sine convitio?
PTOCH. Nullo ullo; ac ne nutu quidem perturbato.
LENT. Seria res est, Metelle: quid nos postremi
Stamus? MET. Per me licet. si vis, ingredimur.
LENT. Volo. PToch. At ego nunc tam segnis non
Ero, ut nuper; curriculo fugiam, ne cunctantem
Poenitentia insequatur, et res donatas postlimino a me
Repetat. MAR. DEUS hunc senem servet. Omnia
Dedit. CONS. Et quidem ita dedit, ut lacrimans
Veniam rogaret; et ultro plura offerret. MAR. Dolet
Tam paucos inopes adventare, quibus stipem
Elargiatur. LENT. Ignosco vetus peccatum scalis istis:
Omnia pensarunt abunde. MET. Deiice iam denuo
Velim, si liceat praemium pacisci. Nihil conqueror;
Scapulae ex nupero casu, nihil admodum dolent: ac
Ne caput quidem. Omnia sunt incolumia post hanc
Stipem. LENT. Indignus est senex tam effuse liberalis,
Qui ita in morbo cubet. MET. Sine tu cubet, sine:
Nam si staret ille et valeret, haec utique nobis hodie
Non daret.


page 170, image: s170

SCENA VI. CHORUS EPHEBULORUM quatuor. Iidem qui Angeli, mutatis Vestibus.

EPH. 1. NOn teneo me, Sodales, quin heri nostri
Infortunium deplorem. OM. Nobiscum
Facis. Omnes in luctu sumus. EPH. I. Quam subita
Vis morbi? Et quanta in morbo Metamorphosis?
Superi omnes! Aurum omne prae paleis iam
Aspernatur: argentum infra paleas ducit. Avidius
Donat, quam olim appetebat. OM. Interim languet
Tamen aeger, et ingemiscit. EPH. 1. Nempe in
Opibus haec inopia est? Meretur certe, ut eiusce
Doloribus moveamur. OM. Morigeros vides;
Omnia volumus, quae vis. EPH. 1. Praeibo triste
Odarium.
EPH. 1. Auri nimium malesuada fames
Quantis heu! mortalia curis
Pectora torquet! Dum grandis opum
Surgit acervus, crescit iuxta
Crudelis hydrops, aurique nimis
Dira cupido; crescit habendi
Insanus amor; qui quod nimium est
Satis esse negans, affer et affer,
Iterumque affer, clamat totis
Usque diebus, clamat totis
Noctibus usque.
EPH. 2. Hic noster Herus talis nuper
Iacobus erat: Sed nunc subito
Mutata Viro, atque altera mens est.


page 171, image: s171

Quod corrasit, despuit aurum;
Lamina flavi nulla metalli
Iam nulla placet, gazas odit.
Prodigus omnes, caecaque manu
Spargit, quidquid legerat olim.
Quis credat? opes calcat avarus!
Inopum loculos implet avarus!
Non absque bono haec Nimine fiunt.
EPH. 3. Haec Iacobus moriturus agit,
Forte infelix, quia fero pius!
Anima in labris abitura natat,
Tenuique fluit Clepsydra filo.
Vix est pietas, quae fera venit.
Utinam haec pridem mens alta Viro,
Animusque ingens contemptor opum?
Levior iam nunc Libitina foret,
Nec terribilis forfice Clotho,
Nec terribilis Iudicis urna.
EPH. 4. Una est illi Cynosura super,
Nunquam dubiae Cynosura spei:
Mariam, Mariam perdius orat,
Mariam assidua voce salutat.
Illi statas solvere, quamvis
Anima iamiam fugiente, preces
Instat et urget. Spes magna mihi est,
Quam sic orat, fore propitiam.
Plus quam petitur Patrona facit,
Et nulla cadunt irrita vota.
EPH. 1. Satis est huius, Sodales: intro ad heri languentis obsequia. Revertamur.


page 172, image: s172

SCENA VII. CORNELIUS. CELSUS. SERENUS. duo Medici.

COR, QUod unum in hoc luctu gaudeo; Morellum
Divitis huiusce filium in gratiam reduxi.
Et sane, desperandum fuerat; nisi repente, nescio quid
Morbi, iram hominis fregisset. Credam divinitus
Factum, ut aegrotaret. Nam quidquid effecturum se
Nemo, ne somniarat quidem; id ecce, quantulo
Momento profecit aegritudo? Nihil avarum, nihil
Iam parcum aut sordidum versat. Alium hominem
Credas. Ceterum pridem hanc illi mentem voveram:
Nunc in ultima linea dum consistit, et cum morte
Propemodum rationes putat, utcumque seram
Beneficentiam inceptat. Quamquam nondum adeo.
Sera est, si, quod precor, hoc morbo perfunctus,
Revalescat. Quod futurum sit, nec ne; id ego nescio.
Medici certe, quos intus vidi, consultant. Atque
Ecce illos ipsos? CEL. Haec, inquam, Serene,
Quae dixi, non placent. SER. Omnia assentior tibi,
Celse. Istud me adhuc unum solatur: compos est sui:
Cognoscit, intelligit. CORN. Quaeso vos ego, estne
Quod de amici vita promittatis? CEL. Iste quidem,
Aliquantulum. Nam ego iubeo Libitinam apparari:
In crastinum non vivet. SER. Atqui etiamnunc sat
Mihi vegetus videtur; et facile verti aegritudo potest.
CEL. Verti quidem,sed non averti. Quid enim, quod
Nec venae tenor est ullus, nec color alius quam
Qui esse cadaveri solet? Labant membra, haeret
Lingua; crescit nausea; ab his indiciis quid speres?


page 173, image: s173

COR. Ego, quod video, amicum amisi: morientis
Mihi symbola memoratis. CEL. Certe enim morituri.
Accedit, quod locum identidem mutare, et peregre
Concupit proficisci: Quae vulgo nescio quid
Ominosum habent. CORN. Ita olim audire me
Memini. SER. Ea propter iussimus illum tantisper.
In atrium hoc deportari, ut fatis illi faceremus.
CORN. Varius loci aspectus nempe oblectat.
CEL. Et quid istud est tandem? arte omni
Comperendinamus mortem, non tollimus. Haeret
In visceribus illa, et fovetur sinu; moriendum est
Demum: Quamquam inviti obtemperamus. Ideo
Et nos modo id agimus, ut huic aegro opitulemur.
CORN. Aequum facitis; et mea id causa ut porro
Faciatis, obtestor. CEL. Pollicemur facturos.
Nunc medicatum liquorem domi temperabimus,
Quem illi propinemus. CORN. Comitabor.

SCENA VIII. IACOBUS. ATRIENSIS. OECONOMUS.

IAC. IN hac aula collocate; nam cubiculum,
Nescio quid, incipit fieri molestum. ATR. Hic
Commodum habebis, here: patet despectus
Quaqua versum liber. IAC. Nihil iuvat modo spectare.
Displicent, sordentque omnia. OECON. Constanter
Hoc, here: propediem lenietur haec molestia.
IAC. Ah, quomodo lenietur? Non ea sunt tempora.
Ut istuc sperem. Mortem parturio; differri partus
Ultra non potest. Parebo, ATR. Meliora, caelites!
Nam superstitem te fore huic morbo considimus.


page 174, image: s174

IAC. Confidite, non intercedo. Quamquam ego
Longe aliter sentio. Date mi interim, quo ultimas
Virgini preces dinumerem. OECON. An est istud?
IAC. Recte. OECON. Ferte aliquis pulvinum ad pedes.
IAC. Si restat pauperum aliquis, ei vos omnia, quae
Videbitur. OECON. Factum puta. IAC. Ah cur
Benefacere tam sero caepi? ATR. Nondum est serum,
Here; Pridem incepisti. IAC. Utinam factum!
Certe autem, si porro vixero, fiet. Vos modo
Excedite paullisper; sinite me preces meas quiete
Exigere. Sinite veniam sceleri meo flagitare.
OECON. Ad fores has praestolabimur. IAC. En
Studia mea! Quo evaserunt omnes curae meae?
Quid solacii afferunt mihi tot opes meae? Cruciatur
Animus auro suo: carnifex mihi argentum est:
Est lucrum, nuper deliciae meae, heu quantas in
Angustias me cogit? o falsas hominum spes!
O crudele gaudium? Et ultro tamen haec
Ambiuntur; imo rapiuntur, non exspectantur.
Ite nunc improvidi; et frugibus vestris horrea
Gravate. Ite, et fortunas patrimonii vestri per
Mille foenora augete: quid nisi morti praedam
Obiicitis, vittaeque vestrae spolium illi praeparatis?
En, opes quemadmodum iuvant? Ita suos a morbo,
Ita solent a dolore, ita a morte vindicare. Tanto
Studio comparantur; et tam repente deseruntur.
Mentior; deseri non possunr [(transcriber); sic: possunt] , ipsaemet deserunt.
At animo tamen opes medentur! O medicum
Malum. Quantovis morbo graviorem? Sentio
Hunc Tityi vulturem? sentio aquilam hanc Promethei
Miser; et intestinis doloribus absumor. Angit enim
Aurum, ah, malo studio partum. Amissum mallem.
Seda has animi turbas, o Virgo; o magna magni
Numinis Mater, seda. Caelites boni? quid vertiginis
Est? Oculis, et sensibus destituor. Ubi estis famuli?


page 175, image: s175

SCENA IX. MANES 10. IACOBUS.

1. FAmulos vocas? adsumus. En quanti greges
Accurrunt? annue, accurrent plures. IAC. Miserere
Numen. 2. Etiam defunctos, esse adhuc famulos
Putat! 1. Vivos, putare assuevit. IAC. O Virgo!
2. Nobis patrocinatur Virgo; quos tot tuis iniuriis
Meminit oppressos. 1. Agite, socii manes; et quid
Quisque perpessi fueritis, memorate. IAC. Paenitet.
1. Vox ista si innocentes facit, cras nemo erit nocens.
2. Me fames interemit; modico pane profliganda,
Si quem avaritia dedisset. 3.Ego sitiens labris extremis
Guttulam vini optabam; negavit dives. Peremit.
4. Mihi hospitium platea fuit; humus cubile; lectulus
Saxum. Peremit inclementia avari; qui tectum, quod
Canibus commodabat, homini invidit. 5. Viator ibam;
Et longis itineribus fessus, viatico egebam. Ibi stipe
Modica contentus, quam ab inhumanis divitiis
Impetrare nequibam. 6 Quid meas aerumnas
Meminisse me cogitis? ah satis fuit, olim tulisse.
Frigore hiberno, inclementer habitus, nudis vestigiis
Nives calcabam. Inde calceos fovendis pedibus,
Laceros saltem, et tritos undique rogabam. Negavit
Dives. 7. Ego vestibus male sartis, nec membra
Honeste tegere; nec hiemis iniurias defendere quibam.
Abnuit avarus dare lacerum centonem inopi
Mendiculo, quem blattis tineisque non negarat.
3. Aeger, ope parvula egebam; contempsit locuples


page 176, image: s176

Avarus: ita oppetii. 9. In vinculis eram; redimi parvo
Poteram. Sed, eheu! crudelem animum! Teruncio
Libertatem meam non aestimavit dives. Computruere
Membra in ergastulario ferro, quae argenteo servati
Potuissent nummo. 10. Vos autem, o quanto me
Feliciores! Pauperes iam ante, ab hoc solum locupletati
Non fuistis. Ego vero copiosus ante et dives. per
Huius avaritiam redactus sum ad inopiam. Ita foenus
iste acerbe exercuit, ita iniuriis suis meas fortunas
Vexavit. Quid gravius etiam praedo potuisset?
IAC. Miserescite Manes. 1. Non docuisti nos hanc
Artem; faciemus, quod a te didicimus. IAC. Eheu!
Placare vos cupio. 2. Vexasti, spoliasti, depauperasti
Vivos; placare iam functos cupis? Iudice opus est.
IAC. Pensabo omnia. 1. Qnae [(transcriber); sic: Quae] omnia? Reddesne
Fortunas tu nobis? iam nullis egemus. An reddes
Vitam? Servare tuam ipse non potes. Aliud volumus.
OMN. Aliud omnes postulamus. IAC. Quid enim
Postulatis? OMN. Ad Iudicem. IAC. Misericordiam.
1. In ius est ambulandum. IAC. Parcite Manes pii.
2. Pii iam sumus? At, cum stipem a te flagitaremus,
Impii scilicet errones eramus; et improbi vagique
Impostores dicebamur. Nunc tandem pii Manes sumus;
1. Pii etiamsi simus, in impium tamen hostem,
Vindices ruimus. In ius; ad iudicem; ad tribunal.
Iniuriarum agendum est tecum. IAC. Fateor nocentem.
Fateor impium! Sed porro non ero. Miserescite.
ANG. CUST. Manes, redite ad suum quisque
Domicilium. Omittite tantisper Alumnum meum.
1. Iustum est Numen; impune huic esse non sinet: ius
Dicet nobis. ANG. CUST. Dicet; ne dubitate. Vos
Autem datis induciis conquiescite modo, et istum
Numini qua puniendum, qua absolvendum
Relinquite. Curae illae erit ius vestrum.
OMN. Obtemperamus. Credimus. ANG. CUST. Recte


page 177, image: s177

Paretis. Ego autem hoc sertum, quo preces Virgini
Solvebat cliens meus, mecum auferam: et Virginis
Magnae sinu deponam. Viso hoc indicio Alumni,
Patrocinari non omittet.
MAN. OMN. Mundi valete sidera,
Nobis quondam conspicua.
Amica nunc mortalibus.
Nullis concessa Manibus.
Iam nos defuncti terrea
REdimus ad ergastula.
Vos qui securi vivitis,
Cras omnes ad nos ibitis.

SCENA X. CHRYSOTIMUS. RAGALDUS. MENISSUS. COLURUS. Cacodaemones. IACOBUS: USURA: AVARITIA.

CHRYS. APpetit hora fatalis, Socii; agendum est
Gnaviter, quod agimus. RAG. Irruamus.
MEN. Breve spatium est; invadimus. COL. Nemo
Sinat elabi. CHR. Hem! tandem, sceleste, adsumus.
Dudum servisti his dominis; nunc praemium tibi
Est ferendum. IAC. Quae monstra, o Numen!
CHR. Celites tui sumus, quos tu coluisti semper.
IAC. o DEUS! RAG. Omitte DEUM: Aurum tuum
Implora; argentum invoca; opes roga: Hae tibi
DEUS fuere. IAC. O Virgo, libera. RAG. Virginem
Vocat. Reducite Avaritiam et Usuram illi: has ille
Virgines coluit. Has modo opitulari sibi iubet.


page 178, image: s178

CHR. Bene spera, mi alumne; mox aderunt
Deliciae tuae. IAC. Nolo. RAG. Non potes iam
Nolle; quas tanto semper studio ambiisti.
COL. Properate, currite. Us. Vetulae sumus;
Non suppetunt vires. RAG. En adsunt desideria tua.
IAC. Nolo. AVAR. Non tu aurum meum, Iacobe?
Quomodo tu non aurum? Us. Sorduitne tibi
Lucrum meum? Sorduit usura? Non sorduit. scio.
Annue modo Iacobe. CHR. Annue: quid cunctaris?
Praebe tu loculos illi tuos. Porge tu crumenas.
IAC. Nolo. RAG. Iam serum est nolle. Semper
Voluisti. COL. Quin perseveras, inepte?
Tantundem est. MEN. Periisti, sive annuis, sive
Abnuis. IAC. Nolo. AV. Non potes aurum nolle.
Potes tu nolle hoc argentum? En istud tibi?
Totum est tuum. RAG. Tacet; assentitur, vult.
IAC. Nolo. CHR. Quid tu omnium desperatissime
Senex? Iam demum profuturam tibi tuam
Hanc simulationem credis? Serus es. Serius non es.
Ut acta vita fuit, ita, et anima agenda est. RAG. Semper
Parcus, semper avarus; nunc tandem videri recusat.
Nemo credit; ac ne ipse quidem. Nega, si potes.
CHR. Nega sis, audax. OM. Tacet, assentitur;
Non negat. AV. Quod si etiam neget; testes nos
Adsumus Us. Testes. RAG. Desperandum est ergo,
Senex. Quid moraris? MEN. Nihil superest spei,
Morere. Noster es. IAC. Tu me o Virgo Virginum
In hac lucta tuere. CHR. Nempe preces suas sibi
Putat profuturas, frustra est. Aspernatur illas Virgo.
RAG. Contemnit. MEM. Odit. CHR. Nihil agis.
Noster es, noster eris. OM. Vicimus; superavimus.
Triumphamus.


page 179, image: s179

SCENA XI. ANGELUS CUSTOS. CACODAEMONES iidem. ANGELUS 2.

ANG. CUST. ABstinete manum, impia turba.
CHRYS. Quid tibi cum isto? noster est.
OMN. Noster est. ANG. CUST. Nondum est vester.
OM. Erit. ANG. CUST. Non erit. OM. Erit.
ANG. CUST. Unde vester, scelesti? RAG. Loquitur
Vita; testantur opera. ANG. CUST. Non omnia.
RAG. At pleraque tamen. CHR. Imo omnia. Quae
Enim tu excipis? ANG. CUST. Quae mihi in hoc
Volumine subnotavi. CHRYS. In isto tam pusillo!
Etiam nos nostra adnotavimus. Ite citi, et
Ephemerides nostras itidem huc apportate.
ANG. CUST. Non refugio. Aequis opera omnia
Momentis libremus. Utra vicerint, secundum ea
Pronuntietur. OM. Ergo vicimus, superavimus,
Triumphamus. ANG, CUST. Faxit Numen aeternum, ut
Vos triumphi huius mox pudeat. OM. Non metuimus.
Certi sumus. ANG. CUST. Ne cade animo, Iacobe; ne
Despera. Misericors Numen est. OMN. Imo desponde
Animum; despera. Iustum est Numen.
ANG. CUST. Ideo enim non damnabit, quia est iustum,
OMN. Damnabit imo: damnabit. ANG. 2.
Aequae lancis stateram, e caelo affero: hic decidetur
Caussa. Utrinque alterna imponite, quae bene, quae
Male Alumnus egit. Cape sis illam Iacobophylax.
ANG. CUST. Libenter. OM. At nos longe etiam
Libentius. RAG. Hui! quantum est ponderis in hac


page 180, image: s180

Membrana? Iungite operam aliquis: solus non
Perfero. OMN. Bene; opportune. Vicimus.
CHRYS. Hui quam grave! ANG. 2. Male de eventu
Metuo. Nimis parvus est tuus libellus.
ANG. CUST. Quid agas? omnia corrasi, quae usquam
Potui: et aegre tamen has pagellas implevi.
CHRYS. Adsumus cum sarcinis nostris. EN sceleste;
Hae sunt rationes tuae! quid times? quid ingemiscis?
OMN. Serum est. ANG. CUST. Ne vos illi insultate,
Donec de eventu constet. RAG. Nondumne constat
Tibi, qui tamen molem hanc videas?
ANG: CUST. Terret, fateor. At nondum ex aequo rem
Aestimavimus. Agite priores; et vestras quisquilias
Lanci huic permittite. OMN. Permittimus.
CHRYS. Pagina haec omnis, Avaritiam, avaritiam;
Argentum, aurum ubivis habet. RAG. In omni parte
Usura, usura, usura, usura occurrit. Hui mille ex
Foenore, hic in foenore sescenti: hic centum: hic tria
Milia. Hui! hic totae Myriades! hic talentum
Atticum. CHRYS. Impone omnia; iniice. COL. Ego
Nusquam aliud in meis tabulis reperio; quam fraudem
Iniuriam, convitium, cupiditatem, invidiam.
CHRYS. O pulchram supellectilem! impone; iniice.
MEN. Hic mille aliae sordes; mille nominibus
Appellandae. CHRYS. Iniice, iniice. ANG. CUST. Haec
Vestra omnia? CHRYS. Pauca haec videntur tibi?
ANG. CUST. Nimis, eheu quam multa! Atque utinam
Aut pauciora, aut nulla! RAG. Ultro tu igitur cedo
Hunc nobis. ANG. CUST. Dum halitus illi superest
Ullus, Alumnum meum non abdico. CHRYS. Tua ergo
Illa meliuscula, siqua habes, in lancem conice.
OMN. Nulla habet. Superavimus. Vicimus. Nostra est
Praeda. ANG. 2. Omittite, scelesti. Nondum experti
Estis, quantum in uno hoc libello sit momenti.


page 181, image: s181

RAG. Lege sis, ergo: aut impone. Nam iure, et lance
Contendimus. ANG. CUST. Videtis hic, quoties
Adnotata sit bona voluntas? CHRYS. Esto ibi voluntas
Bona, dum hic sint opera mala. ANG. CUST. Optima
Quaeque desideria hic leguntur. CHRYS. Nen terrent
Nos illa. Multi iam ignibus infernis ustulantur, magnis
Olim desideriis elati. ANG. CUST. At etiam lacrimae
Hic aliquae. RAG. Steriles illae, nec seriae. ANG. Etiam.
Preces quaedam. RAG. Frigidae quidem et vanae.
ANG. CUST. Etiam poenitentia. CHRYS. Exigua,
Aut simulata. ANG. CUST. Etiam stips in pauperes
Erogata. RAG. Metu extorta: atque ab invito data.
ANG. CUST. Etiam fenebris pecunia multis redhibita.
CHRYS. Multis? tribus, quatuorve solis. Sexcentis
Adhuc aliis debet. Mille decepit. Mille compilavit.
Mille iniurias fecit. Tamen haec, qualiacumque tua,
Impone lanci. ANG. CUST. Impono.
ANG. 2. O Numen propitium! praeponderant mala.
OMN. Acta causa est. Vicimus. Superiores sumus.
ANG. CUST Minime gentium superiores. RAG. Non
Vides? non intelligis? non sentis? ANG. CUST. Nondum
Omnia examinavimus. Restant etiamnunc aha.
Abstinete. RAG. Ego interim abeo, et Sociis de hae
Victoria nuntium fero. Vicimus. CHRYS. Nos autem
Ad aegri lectulum excubias agemus, dum noster
Exspiret. ANG. 2. Nondum vecter. Omittite, scelesti.
ANG. CUST. Itidem tu hic meam vicem excuba,
Sodes: ne quod meus Alumnus ab bis capiat
Detrimentum. ANG. 2 Quo tu autem in hac
Necessitate abibis? ANG. CUST. Ad ultimum miserorum
Asylum; ad misericordiae Maturem, quam mens hie [(transcriber); sic: hic]
Coluit. Tene sis tantisper tu libram. ANG. 2. Abi, et
Undecumque potes, matura opem.


page 182, image: s182

SCENA XII. ANGELUS CUSTOS. B.MA VIRGO. ANGELUS 1. et 2. CACODAEMONES.

ANG. CUST. QUod unum ultima rerum desperatio
Reliquum fecit, id experiendum est
Mihi. Virgo Virginum est oranda. Ah, quot illa
Calamitosos insperato beavit? Quot illa sceleratos ad
Frugem reduxit? Mille alios e periculis assertos,
Locavit in tuto. Alios mille ex Orci vestibulo ad
Caeli palatium retraxit. O caelitum voluptas, MARIA;
O Tartari terror, MARIA; o hominum amor, MARIA!
Miseresce tui meique clientis. Et qualis es in omnes;
Esto etiam in meum; ah, quamdiu adhuc meum? Nisi
Illico iuvas, eheu iam non meum! Obsidetur ab.
Hostibus. Aegre tantisper defenditur. Victi in iure;
Victi in lance sumus. Tuo patrocinio vincamus.
B. V. Non aspernor has preces; Patrocinium, meo
Tuoque clienti promitto. ANG. CUST. At properandum
Est, Mater. Si paullum etiam cunctaris, victi sumus.
B. V. Non immemor sum consuetudinis piae, qua
Mihi preces assidue nuncupavit. ANG. CUST. Per illas
Ego te preces; flectere, o Virgo, o Domina flectere.
B. V. Flexisti. Vos ite caelites mei; accelerate opem
Calamitoso. ANG. 1. 3. 4. Ad nutum omnes,
Quicquid imperas; paremus; obtemperamus.
B. V. Ceterum ne violentam hanc meam opem,
Potius, quam iustam causentur hostes; age tu. et
Novum adiice pondus, quod dexteram librae lancem
Inclinet. ANG. CUST. Id ipsum, o Domina potens,


page 183, image: s183

O flentium patrona, id, inquam, ipsum est, quod
Desideramus. Sed nusquam in promptu est tale
Pondus. B. V. Ego illud suppeditabo.
ANG. CUST. Suggere auxilium, o Virgo, quae consilium
Suggessisti. Una tu potes. Una, ut velis, precor.
B. V. Habe igitur istud Rosarium meum, quod
Precibus suis Alumnus contexuit mihi O gratum
Spolium! et gratius multo, nisi tot illud naevis inquinasset.
Nam inter usuras, et lucri sordes plerumque mihi
Rosas decerpere; et hanc indidem coronam plectere
Suescebat. Non repudiavi tamen! Quare ut sentiat ille,
Nullius antehac irritas preces suisse, nullius dehinc
Futuras, quae mihi nuncupentur; Coronam hanc
Lanci impone: momentum habebit: et clientem
Meum tuumque vindicabit. ANG. CUST. O Virgo,
O Mater nunquam oblita suorum, nescit orbis hanc
Malis suis medelam! nescit! Quid enim si sciret, tot
Ultro miseriis, et aerumnis quotidie periret? Gratias
Interim ego tibi o Domina mea, pro meo cliente,
Utinam tibi et alii omnes pro se quisque meminissent!
ANG. 1. Haec est corona: hanc addere ad reliquum
Pondus debes. ANG. CUST. Addam. CAC. OMN. Sero
Reditis. Iam nostri iuris est iste. ANG. z. Nunquam
Hoc Virgo, huius Patrona, permittet. ANG. CUST. Hoc
Rosarium ostendet, utrius iste sit. CHRYS. Hui!
Tantulum, istud, quid haberet momenti? Centum
Adde; nondum aequabunt. ANG. CUST. Uno
Experiantur. OMN. CAC. Quid est hoc? periimus.
ANG. OMN. Vicimus. ANG. CUST. En! quanto
Momento superemus? OMN. CAC. Iniuria est. Iam
Noster erat. ANG. 2. Virgo illum, Mater Tonantis,
Asseruit sibi: in eius clientela fuit. ANG. CUST. Quare
Iam ocius hinc larvae infernae facessite. OM. CAC. Non
Abimus. ANG. CUST. Victi estis, scelesti! Non


page 184, image: s184

Fugietis? RAG. Fugiemus, si iste nobiscum.
ANG. CUST. Nobiscum abibit. Abscedite. Socii caelitis
Arcete stygiam manum. ANG. OMN. Una omnes in
Hostem imus. CAC. OMN. Eheu, eheu! vincimur,
Caedimur. ANG. CUST. Ita meruistis. impii. Cedite.
OMN. ANG. Ocius excedite, fugite, ad Tartara
Vestra. CAC. OMN. Eheu, miseri! victores vincimur.
Eheu vincimur, caedimur, sternimur. ANG. CUST. Nos
Autem ad Alumnum revertimur; ut abiturientem
E corpore spiritum comitemur. O quantum in una est
Virgine praesidium! Perierat iam iste, et interierat
Totus. Per Virginis preces revixit. ANG. OMN. Gratias
Tibi o Mater, o Domina, o pia, opia, o dulcis Virgo
MARIA! ANG CUST. Et hane tamen, o qualem Matrem
O quam piam! o quam dulcem MARIAM! tamen,
Inquam, improbi mortales, eheu quam multi! nec
Venerantur, nec laudant, nec amant! ANG. 2. O quali
Patrona miseri se privant? ANG. 1. O quanto praesidio
Se nudant? ANG. 3. O quale asylum repudiant?
ANG. CUST. Nondum istud agnoscunt, caeci. Olim,
Olim, at eheu! sero suum errorem agnoscent.
ANG. CUST. Pro istis ipsis socii, quid ni itidem
Supplicemus, ut in tempore resipiscant.
Et Virginis eiusdem ope erecti mature
Sapiant? ANG. OMNES. Supplicemus.
ANG, 1. Respice nostros, Diva, Clientes,
Genus infirmum ac debile vulgus!
Tamen et nostros, iuxtaque tuos,
Diva, Clientes. Maneat, maneat
Tua turba tibi; neu [Reg: neve] tu Satanae
Permitte tuos fieri spolium
Triste Clientes. Ecce ille Leo,
Leo terribilis, circuit omnes,
Implens vasto cuncta rugitu,


page 185, image: s185

Si quem rictu sorbeat alto;
Defende tuos Virgo Clientes.
ANG. 2. Frustrane tuo sub pede premitur
Pestifer anguis? Sive ille Leo,
Sive sit Anguis, saevusque Draco,
Fera terribilis, grande venenum est.
Tu Virgo tamen, tu pede forti
Contunde caput, contunde feri
Membra Draconis; qui ne valeat
Mordere tuos, saltem saevos
Contere dentes, contere Stygii
Ora Chelydri. Modo Virgo velis,
Servare tuos, tu Diva, Potes:
Est tua Nati tota potestis.
Si Virgo rogas, si Nate iubes.
Omnia salva.
ANG.3. Ipse imperii iura paterni
Certa Matri ex parte reliquit.
Gaudetque suam pro se multum
Posse Parentem. Sceptrum ipse manu
Sublimis habet, Regnumque tenens
Matrem voluit stare secundam;
Dominusque licet rerum ipse manens
Charae cessit pleraque Matri.
ANG. 1. Ergo Mundum iam regere omnem
Regina potes. Tu dare miseri,
Diva salutem, veniam magnis
Dare delictis, Tu dare Caelum;
Omnia Nati virtute potes
Regia Mater. Namque ille probat,
Quaecumque facis; facit ille lubens
Quaecumque probas; precibusque tuis
Nihil usque negans, si quid Genitrix
Animosa petis, modicumque rogas
Supplice nutu, iubet esse ratum.


page 186, image: s186

ANG. 2. Haec tanta potes Regina Parens,
Nec Virgo iuvas? Ultroque vides
Stygius quanta strage Tyrannus
Grassator eat per tua Regna?
Paterisq [(transcriber); sic: Paterisque] videns, et inulta taces?
Nunquam vacua est Cymba Charontis
Itur ad Oreum tanquam ad Caelum.
Miseri vultu ridente picis
Flumina tranant, Lethenque bibunt?
Veluti Nectar. Pereunt hilares,
Gaudentque mori, iuvat interitus;
Erebi flammas Hypocausta putant.
Atqui o miseri, nimis ista, nimis
Hypocausta calent. sentiet olim,
Qui vel minimum Satanae debet;
Et quod debet solvet in Orco.
ANG. 3. Properant, properant ad Regna Stygis,
Totae properant ire Phalanges.
Vix tam densis imbribus Aether
Pluit aestivus, quando madidis
Invecta rotis Caelum omne tenet
Turbida Pleias; nec tam innumerae
Cecidere nives, quando Boreas
Aquilone furens totam opplevit
Vellere Thulen. Tu haec Virgo vides?
Paterisque videns? nec lenta iuvas?
Ah Virgo veni! pia Virgo iuva!
Quin Mater ades, quin certa iuvas.
Semper miseris Aurea Mater!


page 187, image: s187