PHILEMON MARTYR COMOEDIA. s003 HTML-Text
ARGUMENTUM
E fastis Marianis damus, in quibus VIII. Martii leguntur sequentia.
DEdit hodie caelo risum Philemon, cum terris tantum pararet, nimis doctus mimus. Apollonius Christianus
sacrificare. Diis iussus, cum et scelus facere, et ni faceret, poenas dare metueret, auro Philemonem
corrumpit, iubetque ut Apollonium interim induat, dum sacrificet. Ille dum Apollonium veste, vultu,
gestuque mentitus, omnium oculos, et quod mirere, suos adeo fallit, repente advertit, non vestem modo, sed
animum, etiam Christianum se induisse. Crucis signo (ipse se miratus) armat, negatque Daemonibus
litaturum. Denique iam non agere Christianum, sed esse talis videtur. Nempe furere Apollonium exclamat
praeses Arrianus; iubet Tibicinem Philemonem adesse, qui mulceret insanientem. Mox re omni intellecta
cachinnum tollit, acclamat, plaudit, bellissimam fabulam multis laudat, nimisque bene simulasse
Christianam religionem ait. At Philemon serius iam soccos exuerat, et cothurnos induerat. Quare ad preces
eius Tibiae igne caelesti exustae; Ipse cum manus admovere et aquam nemo auderet, a caelesti manu e
nube aqua primum, mox sanguine suo, flagris caesus, lustratus est. Inde una-cum vero Apollonio traiectis
ferro pedibus per urbem raptatus; ultimo ad arboris truncum religatus, et sagittis impetitus est. Sed hae
omnes vel in aere steterunt, vel in arborem exerrarunt. Una etiam viam relegit, oculoque Indicis Arriani
haesit. Vidit tandem hic etiam, quam ante non viderat, fidei lucem, iniecto (contra quam fieri amat) in
oculum e Philemonis tumulo, pulvere. En Surio.
IACOBUS USURARIUS. COMICO-TRAGOEDIA. s090 HTML-Text
ARGUMENTUM.
IACOBUS sub annum circiter M. CC. avaritiae nota insignis, cum aetatem in quaestu fenebri exegisset,
ac cetera sane flagitiosus haberetur: id unum habuit nota felicioris; quod Beatissimae Virginis cultor,
singulas ei coronas, e precibus, quotidie contexeret. Id hominis qualecumque studium Virgo non aspernata,
Iacobum novissime ad frugem reduxit; cum insperato illum adorta, Rationes iussit apud filium suum
ponere. Quo ille tonitru fulminatus, damnatis vitae prioris sordibus, instituit porro liberalis et bonus esse.
Moriturus deinde, cum causa apud ludicem propemodum omni cecidisset; et hinc maleficia benefactis
longe graviora apparerent, ibi Beatissima Virgo tempestive submisit precum consuetarum Coronam,
eiusque pondere libram Iustitiae in meliorem partem inclinavit: ac defenso cultore suo, palam fecit, nullum
Virgnis tantae clientem perire posse. Ex Annalibus Eccles. Abrahami Bzovii, sub annum 1212.
IOANNES CALYBITA NOBILISSIMUS ROMANORUM. DOMI EXSUL. COMOEDIA. s187 HTML-Text
Synopsis Comoediae de S. IOANNE CALYBITA ex Fastis Marianis 15. Ianuarii.
HIc ille Ioannes est, qui in illustri patriciorum familia Romae natus parentes pie nos fallere docuit. Nam
adolescens admodum clam bis in Syriam abiit, et vestem indutus religiosam, unico, sed delicato cibo victitavit,
Angelorum pane. Post cum Parentes saepenumero ingereret hostis, aegre illi sibique facturus Romam iter
instituit. In itinere vestem suam mendicantis centonibus conmmutat, et his spoliis superbus ad Parentes
ignotus divertit, tantaeque filius familiae, tanti patrimonii
heres, vix male sartam tectamque in vestibule aedium suarum casulam impetrat. In hac ille tres annos ad
invidiam hostis sui furtivo Parentum aspectu fruitur. Hinc ex Tuguriolo suo ad Superum palatia invitatus
Matrem advocat; mendicus aegre impetrat; praesentem iureiurando adigis, velit, iubeat in pannuceis suis se
tumulari. Mox sanctum Evangelii Librum, quem puer ab ea dono acceperat, in manus tradit, atque ita
oculos tandem Matri aperit, ipse sues claudit. Enimvero male officiosa velle hic auream filie purpuram
inducere; sed ilicet sensit manus tamdiu rigescere, dum pia et ultimae Ioannis voluntati est obsecuta, Claruit
vero sanctior hic in casa sua Romulus circa Annum Christianum CCCCLXVII. nunquam Orbi tam notus
futurus, nisi tam ignotus fuisset. Ex Surio.
IOSAPHATUS, SIVE DRAMA, DE Iosaphato, et Barlaamo. s300 HTML-Text
ARGUMENTUM.
REX Abennerus longe lateque in India, Gangem inter atque Indum, rerum potitus, cultor erat
superstitiosissimus Idolorum, atque hostis Christiani nominis infensissimus. Is intellexerat ex Astrologis, in
fatis esse, uti filius Iosaphatus, quem habebat unicum, fieret aliquando Christianus. Hoc autem si fieret, nihil
erat calamitatis, quod pati non mallet, cum putaret morte ipsa debere esse acerbius, Sobolem videre
Christianam. Ea propter suasu Magorum filiolum, admodum adhuc puerum, arci munitissimae inclusit,
vetuitque iniussu suo pedem illinc efferre. Interim,
quod spectaret ad animi corporisque honestas oblectationes, et regiae educationis delicias, itemque
disciplinas equestres, ut mos illius Gentis ferebat, nihil erat, quod Gnato unice dilecto Genitor
indulgentissimus pateretur deesse. Hunc in finem una inclusi erant permulti pueri nobiles, primarum
familiarum sanguis, qui Regulo ad omnes ingenuas voluptates inservirent, unaque in spes magnas
adolescerent. Sed ea tam arcta et diuturna solitudo, etsi deliciis omnibus circumflueret, his tandem pueris,
et multo maxime Regulo Iosaphato, coepit esse fastidio, ut iam ipsarum quoque voluptatum eos taedium
caperet. Ex pueris prudentior unus, casu, nec animadversus, intervenit colloquio, quod Praefecto Iuventutis
regiae erat cum Magis, audiitque cum hi dicerent, nondum astra desinere periculum minari, ne Regis Filius
aliquando ad peregrina Christianorum Sacra transiret. Curriculo abit inde puer, et continuo haec refert
minori Hero, tum maxime de molestia invisae solitudinis quiritanti, et contra Magos et Praefectum, quos
Auctores perpetui huius Carceris credebat, detonanti. Et cum ex puere de Christianis audisset, nec sciret
tamen, quod genus hominum hi essent, contigit paulo post, ut Angeli monitu Barlaamus Eremita, sumpto
habitu Mercatoris, ad Arcem veniret, dictitans, se Gemmam adferre, quam qui possideret, dummodo
is corpore casto, et labis amnis experte foret, mortales omnes felicitate superaturum, et ipsis Immortalibus
parem futurum. Aberat Praefectus arcis; et alioqui mandato Patris custodia regii Iuvenis per eos dies laxata
nonnihil erat, dabaturque aliquanto liberior ad eum accessus; proinde is, qui vices Praefecti absentis
gerebat, Mercatore audito, non putabat negligendam occasionem, qua herilis Filius ad summam felicitatem
eveheretur, si quidem unius Gemmae beneficio res tanta confici posset, quam ipsam tamen videndi cupido
ci non fuit, conscientia scilicet occultorum criminum a periculosa curiositate noxium pectus absterrente. Ita
Mercator ad Regulum, Barlaamus, inquam, ad Iosaphatum venit; in quo cum primo statim alloquio
animum supra spem egregie praeparatum ad accipiendam divini Verbi sementem Barlaamus reperisset,
magni operis non erat, nobilem animam ad Christi Sacra traducere, corpore adhuc casto, et ab omni
turpitudinis macula alieno. Unde facili negotio in Gemma omnium pretiosissimae, eademque opera in
absolutae felicitatis possessionem Iosaphatus venit.
Interea rediit Praefectus in arcem, et nescio quibus indiciis, homo minime tardus, in suspicionem venit,
Senem Eremitam, habitu Mercatoris, egisse de rebus arcanis cum Principe, et facile suspicatus, ut erat
emunctae naris, quaenam ea arcana
cana forent, ad Regem Parentem indicia sua omnia defert. Mittuntur confestim, qui Barlaamum e fuga
retrahant; et cum id frustra fuisset, Eremita iam dudum incolumi elapso, deliberavit Rex cum suis, quid hoc
rerum statu sit facto opus, et quid remedii tanto malo adhibendum. Dictis ultro citroque sententiis in hoc
denique conventum, ut Nachorius quidam, quem credimus e Brachmanum secta fuisse, nec vultis, nec
habitu multum absimilis Barlaamo, fingeret, se eum ipsum esse, et praesente Rege eiusque Filio, atque
utriusque Aula universa profiteretur, se Barlaamum ipsissimum, falsaque esse omnia, et a se per
imposturam conficta, quaecumque nuper regio Iuveni de Christi fide proposuisset. Princeps, ut erat
sapientissimus, facile animadvertit, quorsum haec cuncta pertinerent; et altius eius animo insederat
Barlaami doctrina, quam ut ea tam frigido et ignobili commento confestim convelleretur. Itaque pro ea,
qua pollebat ingenii praestantia, acute pervidebat, hunc Barlaamum non esse, quem simulabat. Ipse tamen
cum eo sibi agendum ratus, tanquam cum vero Barlaamo, prius cum Rege Patre publice est pactus, ut si
Barlaami istius imposturas detexisset, de vita eius hominis, aut de morte statuendi absoluta sibi potestas
tribueretur. Non potest hanc Filio negare Pater; unde animosior iam ille, Ain, inquit, tu Barlaame, te
Filium Regis me adolescentulum imperitum, fraudibus tuis circumvenisse, corruptisque et falsis, atque
improbis Religionibus imbuisse, et ab avitis moribus, Maiorumque sanctissimis institutis ad peregrinas
vetitasque nostris legibus superstitiones traduxisse? Tun' me in Patris optimi longeque carissimi obsequio
placitisque religiosissimis suaviter acquiescentem, a dulci naturae nexu per fraudem avulsum, in sectae
pernitiosissimae fabulas inextricabiles coniecisti? Et haec sit illa pretiosissima Gemma, quam tu,
fallacissime Mercator, Regibus venalem circumfers, pro immortalitate sperata exitium certum mercaturis?
Responde sis, et factorum immanium, si potes, rationem redde. Nam si haec fecisti, atque ea te fecisse ultro
ipse fateris, nihil est supplicii, quod non sis commeritus. Ego autem pro potestate mihi a Patre optimo
tradita, seductorem hunc meum in horum oculis, in hac Corona utriusque Aulae, ultimis tormentis
excarnificatum, denique flammis stridentibus curabo usque eo torreri, dum tuos nefarios cineres aura
levissima hac atque illac differat, et ne pulvisculum tui relinquat superstitem, ad exemplum omnium eorum,
qui Regios liberos imposturis pervertere, atque a Maiorum sanctissimis religionibus ad noxias
superstitiones traducere sint aliquando tentaturi.
Dum haec audiret Nachorius, videbat miser, se in laqueos inexplicabiles incidisse. Et tenebatur sane lupus
auribus, nec erat, qua evaderet, ancipiti nodo constrictus. Negaret se Barlaamum esse? Aderat crimen
Maiestatis, dum praevaricatorem se Regiae causae statueret, in omnia tormenta damnandus. Sin' fateretur,
et ageret id, ad quod erat conductus? Non apparebat, quo pacto intentata ab irato Principe supplicia
formidanda declinaret. Undique angustiae, undique labyrinthi impermeabiles. Credibile est homini
perplexo, et ancipiti malo circumvento venisse in mentem, cum utrinque mors immineret, quam operae
nullius pretium foret, mori pro mendacio, cum possis pro DEO; atque ex hoc concepta fiducia erexisse
animum in ipsum DEUM, a quo supernae lucis radio attactus repente in has voces inexpectatas eruperit:
Non sum ego Barlaamus, non sum; sed verissima sunt tamen, quae Principem nostrum divinus ille
Barlaamus docuit: IESUS Christus est DEI Filius, et verus atque unus DEUS. Indorum Numina sunt falsi
Dii, et veri Cacodaemones; hos ego detestor; Te bone IESU, adoro; quem si possim meorum scelerum
immemorem ac mihi propitium reddere, nihil est, quod pro te pati detrectem, paratus cuncta, quae minatus
est Princeps, ipsamque adeo mortem crudelissimam in improbum meum caput accersere.
Rex cum haec audiret, atque animadverteret, quorsum hi conatus sui per invictam Filii sapientiam
evasissent, cessit tandem constantissimo Iuveni, atque ultro potestatem ei amplissimam fecit, coleret
DEUM, quem vellet, nihil ei, aut cuiquam alteri molestiae ea causa oblaturum. Quin et ipse non multo post
Christianus est factus, et Nachorius in gratiam receptus; et Iosaphatus relicto Regno multis annis cum suo
Barlaamo sanctissimum Eremitam egit, omniaque eum sunt exitum consecuta, quo fortunatior nec dari
posset, nec exspectari. Haec fere ex S. Ioanne Damasceno in Vita Barlaam et Iosaphat.
Ceterum placeat Lectori benevolo repetere memoria id, quod in fronte huius Operis praemonuimus, reperiri
in his comoediis nonnulla, ab Auctore iisdem propemodum verbis, certe eodem sensu iam alibi dicta, ubi et
illud non tacuimus, ad vitandum ab odiosa crambe fastidium, fuisse nonnullis visum, semel cantata, alibi
omittere; quod maxime tangebat Iosaphatum, quem nunc damus; in quo ut istis monitoribus mos gereretur,
parte 1. Scena 7. iam incubuerat in spongiam Labrusca cum suis Lemuribus; et nonnulla alia curvo Saturni
dente destinabantur in necem. Sed postea, aliis Viris sapientibus in consilium adhibitis, valuit sententia,
nihil omittendum, sed omnia, uti scripta fuerunt a P. Bidermanno, religiose retinenda;
tum quod haec adeo multa non essent, tum maxime, quod, et si res forent eaedem, plerumque tamen
stylo et phrasi, totoque genere dictionis plurimum differrent, et quamvis in eodem argumento, non ingratam
tamen varietatem continerent. Ita extra Choros, in quibus aliqua necessario erant mutanda, mansere P.
Bidermanno omnes prope apices huius Comicae scriptionis. Qui factum improbabunt, cogitent tamen,
aliquid deferendum fuisse reverentiae summi Viri, neque ab eius iudicio temere discedendum; uti in tanta
audacia Criticorum adhuc nemo repertus est, qui sacris Homeri Carminibus falcem messoriam adhiberet,
tametsi multis in locis illic quoque eadem identidem repeterentur. Quid ipse P. Iacobus facturus fuisset, si
sua edidisset, in ambiguo est; nobis certe verecundia fuit, tanti parentis generosam subolem non -
necessaria castratione violare.
STERTINIUS PROSCRIPTUS. PRO DRAMATE SCHOLASTICO DATUS LUCALIBUS IN GYMNASIO MONACENSI. s380 HTML-Text
ARGUMENTUM DRAMATIS.
IGnoscet benevolus Lector, si nobilibus argumentis, quae praemisimus, et quae cuivis Scenae sint
suffectura ad plausum, nunc veluti leve quoddam e)pi/metron addamus STERTINIUM
istum, omnium bonarum literarum iuratissimum hostem. STERTINIUM, inquam, quem quia. Bidermannus noster sub finem Annis Scholastici, cum pro more omnibus Gymnasiis nostris recepto, bene meritae
Scholarum Iuventuti Praemia distribuerentur, protraxit quasi obtorto collo in Theatrum, non sine plausu
fructuque eiusdem Iuventutis. Ut autem no veris hanc pestem, STERTINIUS iste torporis et Ignaviae
germana soboles, iam pluribus annis
perdite grassatus in florentissimam Iuventutem Gymnasii Monacensis, magna cum multorum
Adolescentum strage, pernicieque bonarum literarum, tandem a Labore in Ius vocatus, causamque dicere
ad Tribunal S. Hieronymi, Praesidis et Patroni perpetuis omnium Studiorum, coactus, acriter instante
Adversario, cum non haberet admodum, quo se defenderet, causa cecidit, iudicio tanti viri condemnatus.
Sententia in cum lata, ut solum verteret, eos Adolescentes, quos tenebat in vinculis, captivitate exsolveret.
redderetque liberati, deinceps Labori mancipes futuros; insuper etiam Iuventutis, omni commercio
abstineret, et ad millesimum ab Urbe lapidem perpetuum exsularet. Paruit tum ille quidem legitimo iudicio
condemnatus, et cum omni suorum coetu in exilium est deportatus. Sed credunt permulti, et pervulgata fere
omnium est opinio, dudum illum non hic tantum, sed et alibi, ubi simili proscriptione notatus est,
postliminio ad veteres suos Tribules. rediisse. Unde speratur haud leve operae pretium laturus, quisquis
nunc temporis, exemplo P. Bidermanni, causam instauraverit, et ubique locorum hunc reum in idem forum
Hieronymianum retraxerit, atque istum perniciosissimum hostem bonarum Artium ad Caucasi saxa in
ultima Scythia condemnari, et illic una cum Promotheo aeternis vinculis religari curaverit.
Interea dum hoc fiat tu, bone Lector, boni consule hanc qualemcumque nostram operans, qua permittere
noluimus, ut quidquam eorum posteritati periret, quae sciebamus, ab erudito P. Bidermanni calamo
prodiisse. Tibi autem si non vacat haec pauca legere, non sit saltem lubido illecta condemnare; Erunt
fortassis alii, quibus haec non omnino displiceant, etsi credam non defuturos plures, qui spernant. Inter
Virgilii tamen Maronis opera, nec Culicem, nec Moretum, quantumvis humilia argumenta, spernenda
putant Viri docti; et Passer Catulli inter plurimorum manus circumvolat; nec post divinam Aeneida, post
Peleum et Thedita dedignantur Reges Literatorum haec legere; neque eos paenitet operae, tametsi in
vilissimis collocatae, quia Principes Poetarum non poeni tuit illa scripsisse.
Ceterum superest adhuc in isto quasi supremo limine Operis, quod te monitum velim, mi Lector; Nimirum
a non-nemine e Mariophilis additam esse appendicem huic STERTINIO, quae non sit P. Bidermanni: est
tamen eiusmodi, ut si viveret etiamnum P. Bidermannus, nisi me omnia fallant, eam ultro civitatis a se
conditae iure donasset. vel ob solam argumenti nobilis praerogativam. Est Ode longiuscula, minutis
versiculis complexa minimam partem laudum maximarum sacratissimae Deiparae Virginis. Longe ultra
primam destinationem
Auctoris crevit Carmen sub calamo, magis affluentia materiae et felicitate uberis argumenti, quam scribendi
pruritus, aut sterilis alioqui venae redundantia; uti in metalli fodinis contingit, quando vena beatior in
montibus Potosinis, locupletat insperatis divitiis attonitum fossorem, quantumvis cetera inertem, et
operis fossorii facile saturum; haec tamen inopinata felicitas suaviter extendit laborem, sua lucra sub pigro
ligone crescentia, admirantem. Et quis unquam Poetarum serio voluit laudare MARIAM, et tamen post
paucos versiculos, et quasi in vestibulo adhuc operis, pervenit ad finem? Quis autem enavigavit Oceanum
immensum spatio paucarum horarum? Vix triennium suffecit felicissimis Nautarum, Draconibus et
Magellanis. MARIAM autem Oceanum esse omnium laudum et Gratiarum experti sunt omnes, quotquot in
eo navigare coeperunt; qui semel ingressi hoc pelagus, ubique aequora, non facile alibi littus, nisi in eo
portu invenerunt, in quem velis remisque omnes contendimus. Eccui autem aliquando fastidium fuit, inter
rosas aut mella diutule versari? Certe nec in roseto spinae, nec inter mella quamvis acres aculei aut tela
ferocia apicularum, quemquam ad periculum usque lancinarunt. Imo auferunt sensum omnem cuiuscumque
molestiae, et hic et illic blandimenta negotii, quod exercet sic occupatos,
et rerum mollissimas tractantem si quid etiam occurrit, quod pungat, ipse propemodum iam dolor
delectat, compensatus voluptate blandissima hinc odoris, illinc saporis. Quid mirum, si idem contingat
modulantibus laudes Magnae Matris, cuius conversatio cum taedium non habeat, durus non potest esse
labor, qui illi honorandae impenditur a sincere amantibus, cum amoris attactu omnia dulcescant.
Quod si nihilominus Poeta videatur excessisse metas brevitatis in laudandi Virgine, nunquam sat is laudata,
cogitet benevolus Loctor, STERTINIUM istum, alioqui sat is brevem, aliquid spatii reliquisse laudandae
DEIparae; nisi forte inconcinnum sit, ut accrescat Reginae caeli, quod Torpori atque Ignaviae fuerit
detractum. Alioqui quis erit ex Mariophilis, qui non in culmine felicitatis ponat, si possit in laudibus DEI
Matris non modo consenescere, sed et mori? Et hoc solum sufficere potest ad excusationem prolixitatis.