17 April 2003 Martin Tavakolian
TEI header added


page 160, image: s192

COSMARCHIA Sive MUNDI RES PUBLICA.

Desumpta ex Parabola Barlaami, quam Josaphato dedit in exemplum de Bonis in Caelum praemittendis, Ex S. Ioanne Damasceno in Vita Barlaami et Iosaphati, c. 14.

ARGUMENTUM.

AIunt alicubi Insulam esse praedivitem auri, uberem gleba, omni rerum copia abundantem, et in ea Vrbem, quam Cosmopolin dicunt; cuius Cives Cosmopolitani contra leges aliarum Gentium, morem habent, iam inde a Maioribus acceptum, ut quotannis novum sibi Regem faciant, nullo delectu, sed quem fors obtulerit, obvium quemvis es Advenarum turba; qui ubi annum in Regno exegerit, solio dejectus, in quandam Insulam, sterilem, ac rerum omnium indigentem procul expellitur. Id cum post anni sui decursum contigisset Adoceto cuidam, annali Regulo,


page 161, image: s193

eodem die electus est consensu Civium homo iuvenis, Promethes nomine, ex insima plebe opificum, nihil minus quam de Regno cogitans, ut qui nullum umquam Regem viderit, nec sciverit in Mundo Reges esse. Hic licet suffragiis Civium mire consperantibus diu fuisset refragatus, tandem tamen vim inferentibus impar fuit, coactusque est demum frena Regni capessere, et vel invitus felix esse, atque imperare. Pauci menses in abundantia rerum omnium et secundissimo faventis fort unae cursu celeriter transierant, cum Promethes in Adulatorum turba, interque ficta obsequit Civium, homo candidus, sensim insuescere Regno, et statum praesentem minus iam odisse minusque quam initio, moleste ferre, credereque paulatim coepit, haud paulo suavius esse, regem opulentum in purpusa, quam opificem sordidum in vili lacerna agere. Inter haec cum aliquando, post regiae mensae dapes paulo liberalius sumptas, Rex novus, suoque judicio iam beatus, prodiret cum aulico comitatu animi causa in vicinam Vrbi sylvam, et secutus amoena solitudinis, seorsim nonnihil a suis in intimum nemus sese solus inferret, accidit, ut forte fortuna inciderit in hominem mendicum, macie paedoreque misere confectum. Ex hoc post longa colloquia cognoscit, quod antea ignorabat, qui mores sint Cosmopolitarum, et quomodo hi Reges suos tractent, ubi primum in Regno annum suum peregerint. Nemo, inquiebat mendicus, me melius


page 162, image: s194

nosse potest, quid sit Cosmopoli Regem esse. Nam ut scias, o Rex, ego, ego sum Adocetus ille, cui tu in tristissimum exilium relegato, non longe ante in Regnum successisti. Quod ergo tu nunc es, ego nuperrime fui; et quod nunc ego sum, nedubita, te paulo post futurum. Non mutant ingenium Cosmopolitae, nec ab avitis moribus vel latum unguem discedere norunt. Regem annare volunt, non perennare. Vbi primum anni istius brevis circulus sese evolverit, tu peractam eodem momento fortunam tuam puta; Tum tu collige sarcinulas, et exi. Quamquam ne hoc quidem concedetur tibi, ut colligere ex Regni tui reliquiis sarcinulam possis; solum id efferes, quod intulisti, nec alius exibis, quam intrasti; reddentur tibi centones tui: et velut in Comoedia, remote sipario, excedendum e Theatro, et recta migrandum ad Gyaros, ubi reliquum miserabilis vitae in exilio erit exigendum; atque illic breves delitiae, longis et inevitabilibus aerumnis expiandae, nisi tu remedium a Sapientia petas, et a me, Rege mendicorum, discas, quo pacto ultimae mendicitatis mala evadere Rex possis. Sape obsecro exemplo meo, et patere, ut mea fortuna sit Magistra tuae, certus non aliam tuam sortem fore, quam mea nunc sit, quam omnium ante nos Regum fuerit. In hos centones e purpura redibis, neque te vestiet deinceps Vermis Indicus; sed tu ipse innumeris Vermibus pabulum fies, quemadmodum me esse vides. Sed remedium, ut dixi, in


page 163, image: s195

sua tibi sapientia situm, quod mihi quoque in promptu erat, si mens non laeva fuisset, et fortuna blandiens bonam mentem et omnem recte agendi facultatem non ademisset, quam tibi adhuc reliquam fecit, modo tu ea uti, et sapere alieno malo in animum inducas. Age nunc ergo, et quid te facere velim, quodque ego ipsus facerem, si adhuc integrum foret, attente considera, Ecce, quicquid opulentiae et thesaurorum habet Cosmopolis, id totum nunc tuum est, quomodo et meum fuit. Nihil est in omni Regia regnoque, quod tibi non tradiderint Cives cum ipso Regno. Tua sunt omnia illa, nec tu cuiquam iniuriam facis, si rebus his tuis e re tua uteris; quod fiet, si primo quoque tempore aurum omne, gemmasque et quidquid pretiosum moveri loco potest, per fidos homines transferri cures in locum futuri exilii. Fidos autem homines cave tu quaeras Cosmopoli, quia nullos invenies; erunt proinde tibi e patria tua accersendi. Quod si ego fecissem, non tu nunc Rex brevis, non ego in miserandis his sordibus perpetuo mendicus forem. At Promethes his monitis sapientibus instructus, probeque edoctus, quid sibi post anni brevem periodum sit exspectandum, Adoceto liberaliter donato, rediit ad suos, et mox cum iis ad Palatium, alte dissimulans, quid in intimo nemore in schola mendici didicisset. Tum nulla mora interposita confestim Cognatorum fidissimum quemque e Patria


page 164, image: s196

evocavit, perque eos, ut erant homines industrii, nihil advertentibus Cosmopolitanis, regni totius opes gazamque omnem, ab vetustis Regibus reconditam, jumentisque plurimis impostiam deferri in illam Insulam desertam iussit. Sensum fraudis ademerat civibus benevolentia Regis, qua omnes singulosque complexus, effecit, ut in omnium esset amoribus adeo ut hunc Regem retenturi fuerint, si vel semel sapere voluissent. Caeterum Promethes ex immensis illis opibus conscribi quantum maximum potuit, exercitum iussit, non operae, non sumptui parcens, magno confluxu virorum fortium ex omni circum vicinia. Interim circumactis mensibus finitur annus, et cum anno Regnum. Nam subito coorti Cives, etiam quem amabant, invadunt inopinantem, uti putabant, et direptis Regni insignibus simulato pavore trepidantem solio deturbant. O quantillum interest Regnum inter et exilium! vna eademque dies Promethem Regem vidit et exulem, sed exulem se Rege feliciorem. Nam posteaquam in Insulam venit, Regnum paulo ante amissum, ibi demum vere invenit, Duxque invicti exercitus factus, copias ingentes, a suis interim comparatas instructasque repente Cosmopolim rapit, ubi magna Civium edita strage, potitus urbe et regno, deinceps non precarium, sed legitimum ac perpetuum se Regem tulit, perfidia Cosmopolitanorum justa servitute mulctata, regnoque universo Belli iure subacto; sed tamen insigni documento


page 165, image: s197

cunctis regibus, ut discant, quantum fortunae suae fidere, et quo pacto regnorum opibus uti, easque cogere debeant, ut serviant aeternitati. Alioquin sedent in auratis soliis semidei Reges, et adorata populis capita lente et cum supercilio, nec sine affectato fastidio circumagunt, neque recordantur, interim suum annum quoque paulatim circumagi, et Cosmopolitas, purpureos fortunae pullos ultra destinatum breve spatium ferre non posse quin repente miseros Reges in sua felicitate natantes, neque eius modi quidquam suspicatos adoriantur, solio quantumvis repugnantes proturbent, regno eliminent, in Insulam, sane parum fortunatam ablegent; quo nisi praemiserint ea, quibus in Regno abundabant, et quibus plerumque perperam utebantur, nihil prohibebit, quo minus fame illic, et illuvie, squaloreque extremae mendicitatis sit eis pereundum. Consulto ergo sapienterque fecerint, si Promethem imitati, de regalis fortunae copiis, quasi de mammona iniquitatis, paraverint sibi amicos, quorum facultatibus adjuti, illic, quo omnes tendimus, non iam exules, sed veri Reges esse possint. Sed nunc Promethem ipsum in Theatro spectemus. Est perbrevis Comoedia, sed si quae alia, spectatis digna.


page 166, image: s198

ACTUS I.

SCENA I.

POLYTHARSES. SAGARIO. MELISSUS. MOSCUS. PERNIO. Poly: POL. UBi est scelus istic, qui hac se erupit? inquies
Palatii, suspendiarius puer?
Ego illum hodie si videro, non vivam, nisi:
Ut me proterve adversum aspexit furcifer!
Vir esset, istud mihi ludibrium sanguine
Penderet. Ego Regis sim consobrinus. et adhuc
Ab istis tangi me sinam? aut istos feram
Nisi etiam supplicassint? infimae tribus
Plebeiam faecem; e qua novissimus modo
Tenebrio, etiam cubitum in me impegit transiens.
Esto autem; id fecerit imprudens: num debuit
Id non cavisse? non excedere de via?
Non se uspiam a me auferre? non tam sordidus
Et inc oncinnus lixa aliquo sese abdere,
Ne qu a venienti occurreret? Inferat pedem
Hodie intro in aulam! inferat huc, inquam, intro pedem,
Vivus numquam indidem efferet. Sed huius est
Modo satis. Sagario, Mosce, Melisse, Pernio.
Saga: SAG, CUM CETERIS. Nempe huc nos tu evocasti?
Poly: POL. Nempe vester est


page 167, image: s199

Mos istic: decies advocati, vix semel
Tandem apparetis.
Saga: SAG. Caput istuc, here, deiero,
Si non citius etiam accurri, quam te audii.
Quis tandem in exigendo obsequio erit modus,
Si semper istuc?
Poly: POL. Semper istuc! novi ego
Quid exigam a mancipio herus. Vin' [Abbr.: Visne] me tuo
Arbitrio imperare?
Saga: SAG. Ut maxime id velim,
Numquam id fiet.
Poly: POL. Vel istud, quod mandaveram
Mane, estne accurratum?
Saga: SAG. De piscibus! probe.
Poly: POL. Muraenas grandiores, iamne etiam, ut tibi
Edixi?
Saga: SAG. Factum.
Poly: POL. Nolo aliter ut condias.
Saga: SAG. Factum.
Poly: POL. Nam alii palato fervili nimis
Quid approbent, eorum ego judicia haud moror.
Mihi servias volo. Quid iam deinde! Numidicas
Illas nondumne omnes?
Saga: SAF. actum: omnes.
Poly: POL. Indicas
Etiam illas pinguiores?
Saga: SAG. Factum.
Poly: POL. et caetera
Quae ex ordine dictavi?
Saga: SAG. Facta omnia. Nisi quod,
Dum tecum hic fabulamur, pereunt omnia.
Poly: POL. Abi ergo et porro cura. Vos autem mihi
Hac una comitamini. Oportet vos caetera
Hic intus instaurare; quae hodie ad Regii
Natalis pompam opus erunt. Nam annus finiit
Hodie, cum regnum Sobrinus meus adiit;
Epulum idcirco regale dabitur. iam sumus
Securi satis adversus infortunium.

SCENA II.

PUER. Puer: MIserum me, quam propinquus funeri fui!
Pedem a me unum mors abfuit. Nihil mei
Superest caloris. Adhuc frigent, adhuc rigent


page 168, image: s200

Mihi omnia membra. Ut irae est impotens suae
Polytharses? ut repente, ut saeve excanduit?
Credidi eum mille in prandio Cacodaemonas
Vorasse, quos in me pro coena revomeret.
Non esuriebam: fugi; gnarus quam foret
Ingrata satietas ab illis ferculis.
Sed quid agunt illi homunciones? nudius
Tertius e faece plebis emersi, suam
Continuo originem obliviscuntur. Pudet!
Heri pauper erat urbis mendicabulum
Polytharses iste. Nunc ille ipse, nescio
Quid est, aut esse sibi videtur. Sed nihil
Hic ego mutibo. Nam simul is resciverit,
Quicquid peccaro lingua, mox tergo luam.

SCENA III.

MISTHARCHIDES. Cum suis. TUBICEN. COSMOPOLITAE. ADOCETUS, Cum familia. MAXENTIUS. Mist: MIS. TH. IUbe signa canere; plebem adarma omnem evoca.
Tubi: TUB, COS. Ad arma, cives; arma ad arma.
Cosm: COS. Quis hostis est.
Mist: MIS. TH. Comitia reghi, cives, nova habenda; et vetus
More patrio Rex abdicandus.
Cosm: COSM. Abdica
Tarquinium. Abdica Adocetum, abdica.
Mist: MIS. TH. Hodie annus est,
Cum ille insolescit.
Cosm: COSM. Exulet; exulet; exulet:


page 169, image: s201

Abdico Adocetum. Omnem Adoceti stirpem abdico.
Domus omnis; sanguis omnis, exulet; exulet.
Cosm: TUB. COS. Ad arma, ad arma, cives.
Adoc: ADO. CET. Quit populi est furor?
Quae tam vesana, cives, conclamatio?
In quem tot arma! in quem tot enses stringitis?
Cosm: COSM. In Regem.
Adoc: ADOC. Vestrumne?
Cosm: COS. Olim nostrum.
Adoc: ADOC. Desii
Ergo ego regnare? nemodum regno exuit.
Cosm: COS. Ubi nemo est qui pareat, ibi nemo est qui imperet.
Adoc: ADOC. Erit.
Mist: MIS. TH. Exue caput regno.
Adoc: ADOC. Hoc, quod populus dedit?
Mist: MIS. TH. Auferre, capiti quicquid ante dedit, potest.
Cosm: COSM. Tolle e capite regni hoc insigne.
Adoc: ADOC. Vim facis.
Mist: MIS. TH. Mos noster est, et nesciebas?
Cosm: COSM. Eripe
Sceptrum.
Adoc: ADOC. Si hoc usus essem in te, non tolleres.
Mist: MIS. TH. Tollo, ne utare.
Adoc: ADOC. O cives regni perfidos!
Dedistis haec, ut tolleretis?
Cosm: COSM. Tollimus,
Quia dedimus.
Mist: MIS. TH. Spoliate corpus purpura;
Nudate, nihil ornamenti relinquite.
Adoc: ADOC. Per ego vos, vices, per quicquid vobis est sacrum;
Clementius saevite.
Cosm: COSM. Si clementius
Agere vellemus, regnum tibi datum haud foret.
Adoc: ADOC. Haec igitur mens vestra offerendo in regno erat!
Cosm: COSM. Haec mens, hic mos noster erat.
Adoc: ADOC. Te ego Mistharchides
Per ea, quae in te bene feci, obtestor; abstine
Hanc hodie iniuriam.
Mist: MIS. TH Peior beneficiis
Fio; si odisses, hodie mitior forem.
Adoc: ADOC. Pridem hoc dixisses, fecissem ut iam parceres.
Mist: MIS. TH. Mos noster est, simul istud facere et dicere.
Adoc: ADOC. Aliquid saltem istorum relinque. MISTH. Nostra sunt
Haec omnia.
Cosm: COSM. Dedimus omnia: tollimus omnia.


page 170, image: s202

Adoc: ADOC. Vos ego, Cosmopolitae, per vestram vos fidem?
Cosm: COSM. Numquam ullam dedimus; neque fidem ullam umquam habuimus.
Adoc: ADOC. Si tales estis, iam ite sane, non moror,
Nudate corpus, ludite regium caput,
Spoliate regno. Merui talia perpeti,
Qui talibus me credidi. Factum audiant
Hoc posteri, sapiantque documento meo:
Incolumis in exilio forem; periclitor
In regno: pro me dimicarent exteri,
Oppugnant cives. Norint saecula hor meum
Fuisse crimen; Cives esse credidi,
Qui hostes fuere.
Mist: MIS. TH. Vos producite liberos,
Stirpemque regiam omnem; Sentiant patris
Miseri ruinam, illamque adaugeant sua.
Adoc: ADOC. Sunt illi insontes.
Mist: MIS. TH. Sontes iam fecit pater.
Adoc: ADOC. Quo scelere?
Mist: MIS. TH. Patris.
Adoc: ADOC. Luat ergo ipsemet pater.
Mist: MIS. TH. Luet.
Adoc: ADOC. Sed solus.
Maxe: MAX. Ah, quo me usque truditis
Scelesti? quid enim est? quid enim commerui, pater?
Adoc: ADOC. Mistharchides, etsi ego adhuc non facile is fui
Qui tibi tuique similibus consueverim
Quandoque supplicare; tamen si tu is fores
Qui supplicum posses misereri; ego pater
Pro parvulo isto te rogarem; et discerem
Quod numquam credideram esse discendum mihi,
Tibi supplicarem.
Mist: MIS. TH. Adhuc tumescis regio
Superbe fastu?
Adoc: ADOC. Si superbiae meae
Irasceris; Placare: detumuit mihi
Iam omnis. Ne porro superbiam, tu me doces.
Nist: NIS. TH. I, jungere patri.
Maxe: MAX. Ah quid aget hic vir! mi pater
Quorsum ablegat me? non eo.
Adoc: ADOC. Abire nos iubet;


page 171, image: s203

Parendum est, nate.
Maxe: MAX. non prohibes vim istam, pater?
O Numen unicum, tu his eripe me malis.
Ah parce mihi, mi homo, parce.
Adoc: ADOC. Si sensus tibi,
Mistharchides, est ullus, miseresce pueri
Insontis.
Cosm: COSM. Abige in exilium stirpem impiam
Cum patre.
Mist: MIS. TH. Excede regno, libera metu
Hanc urbem: gravis es oculis, gravis es auribus.
I, quacunque lubet; tantum ad nos numquam redi.
Adoc: ADOC. Frustra mones. Redirem olim, si denuo
Miser esse vellem. Caetenum in exilio miser
Ut sim; longe miserior in regno fui.
Mist: MIS. TH. Non sentiebas miseriam.
Adoc: ADOC. Nunc sentio.
Mist: MIS. TH. Abite infausti.
Cosm: COSM. Iam omnes felices suinus.

SCENA IV.

MISTHARCHIDES. COSMOPOLITAE. PROMETHES. APOMISTHUS. PSEUDOLOGUS. Mist: MIS. TH. ELusimus, cives, ex more patrio
Iam alium aliumque regem. Restat, quem alteris.
Comitiis sufficere velimus alterum.
Cosm: COSM. Ignarum nostri moris opus est quaerere,
Nam bene qui norit, frustra ad regnum accibitur.
Mist: MIS. TH. Frustra? offerunt et ingerunt se plurimi;
Nemo est quaerendus; omnes decipi volunt,
Quaeruntque insidias ipsi, et in casses ruunt.
Sed enim quis illinc se movet? secedite


page 172, image: s204

Tantisper, dum ex occulto quid velit, sciam.
Prom: PROM. Patriam, parentes, et quicquid carum fuit
Domi reliqui. Aegre id quidem. Sed quidnam agas?
Mutandum est iuveni coelum; ploret, rideat
Familia. Numquam enim usquam ullus ne anser quidem
Ibidem hyemat, ubi in stativis fuit; Ego
Solus domi otiosus consenecerem?
Terra exploranda est. Iamque adeo ad loca extera
Primum perueni: Nec etiamdum displicet
Haec facies urbis. Ubi siqua est spes gloriae
Mihi nanciscendae, patriae illam praefero.
Unde autem hic accidit mihi fragor? Obviam
Fit urbis turba. Lubet gentem cognoscere;
Miscebor turbae.
Mist: MIS. TH. Regni comitia bene
Feliciterque eveniant; Regem ut patrio
Pro more designemus, qui Rem publicam,
Civesque civiumque fortunas regat,
Sortito agendum est. Quare omnes circum undique
In orbem adstate, cives, accolae, advenae,
Promiscue omnes. Jus idem omnibus incolis,
Et accolis, et Advenis, et convenis;
Dum illi Rem publicam omnes incolumen velint.
Pseu: PSE. UD. Sortiar ego primus. Urnam in publico exhibe.
Privatus vivam; obnuntiant sortes mihi.
Mist: MIS. TH. Alii aliique deinceps experimini.
Apom: APOM. Non placet haec regni fortuita sortitio:
Virtuti regnum, non fortunae defero.
Pseu: PSE. UD. Scilicet ut tu unus arroges tibi civium
Tuorum fasces, quem scimus potentia
Niti; et abundare satellitio clientium!
Apom: APOM. Scio me suspectum pridem civibus meis;
Mihi sunt et illi. Utrinque ambitionis seges.
Utrinque invidiae gliscunt. Dum alimus aemulos,
Facimusque, semper mutuae lites erunt.
Tollamus e medio mali omnis fomitem:


page 173, image: s205

Ego mihi; vestrum unusquisque sibi, renuntiet
Spem regni. Neutri obveniat, quicquid invidet
Pars altera alteri. Exteris Res publica
Veteri instituto commendetur, si quibus
Ea vis est animi, moderari ut regnum queant.
Mist: MIS. TH. Placet haec sententia cives? an aliud lubet?
Cosm: COSM. In medium consulemus: partes cogite.
Mist: MIS. TH: Ite hac promiscue; ite illac, ut fors tulit.
Consulite rebus Imperii labantibus.
Pseu: PSE. UD. Ora omnium explorate: Forma corporis,
Statura, frons, oculi, oratio, prudentia
Hanc regni caussam disceptabunt. Nomina
Quorumque tu interim cognosce, et patrias.
Mist: MIS. TH. Quod bene Cosmopolitis, reque publicae
Bene vertar; Regem habemus.
Cosm: COSM. Regem nuncupa.
Mist: MIS. TH. Prius ordines iterum explicate. Ex omnium
Sententia, iam regem habemus.
Cosm: COSM. Indica.
Mist: MIS. TH. Prometha vive. Rex Promethes imperat.
Cosm: COSM. Rex vive, vive rex. Sub te salvi sumus.
Promethes imperat; Promethes imperet.
Rex noster impera: Promethes imperat.
Prom: PROM. Peregrinum vos in Regem? abite; insania est.
Mist: MIS. TH. Si insania est, Prometha, insanientibus
Ne tu resiste: quicquid ratione nequeunt,
Vi possunt.
Prom: PROM. Exterum praeesse civibus?
Cosm: COSM. Volumus.
Prom: PROM. Ignotum?
Cosm: COSM. Volumus
Prom: PROM. Adolescentulum?
Cosm: COSM. Volumus.
Prom: PROM. Obsecro vos, cives; quem me creditis?
Cosm: COSM. Regem.
Prom: PROM. Men' regem? quem parentes pauperem
Genuere?
Cosm: COSM. Divitem facimus.
Prom: PROM. Quo nomine?
Cosm: COSM. Regio.
Prom: PROM. At hoc ipsum, inquam, quo merito?
Cosm: COSM. Quia placet.


page 174, image: s206

Prom: PROM. Date spatium deliberandi.
Mist: MIS. TH. Serus est
Qui, cum opus est facto, consultat demum.
Prom: PROM. Obsecro.
Apom: APOM. Imperium quisquis adire recusat, hostis est.
Prom: PROM. Prius deliberabo.
Pseu: PSE. UD. Qui deliberat,
Iam descivit.
Mist: MIS. TH. Prometha, pare, et impera.
Prom: PROM. Quibus enim parebo?
Mist: MIS. TH. Regnare qui iubent.
Prom: PROM. Quibus imperabo?
Mist: MIS. TH. Qui parere iam iubent.
Apom: APOM. Cape regni diadema;
Pseu: PSE. UD. Indue regni purpuram.
Prom: PROM. Vim facitis.
Apom: APOM. Sed amicam.
Prom: PROM. Cedo violentiae
Vestrae; accipio imperium; quamvis nec quomodo,
Nec quare, norim.
Pseu: PSE. UD. Nos, et quare et quomodo
Id fiat, scimus.
Apom: APOM. Capito sceptrum, et conside.
Cosm: COSM. Prometha vive; vive Rex; vive, impera.
Mist: MIS. TH. Modo succollate, et Regem intro in palatium
Sublimem asportate.
Cosm: COSM. Prometha, impera, impera.

SCENA V.

MISTHARCHIDES. PSEUDOLOGUS. APOMISTHUS. Mist: MIS. TH. ADolescens istic certe captus iam est; habet.
Futuri ignarus. Nunc pro consuetudine
Cavendum est solerter, ne qua explorer dolum.
Apomisthe, id tu curabis.
Apom: APOM. Id ego operam dabo.
Si quem vel corvum videro hac ad regiam
Advolitare, arcebo, nequa illi nuntiet.
Mist: MIS. TH. Tum tu autem Pseudologe, parasitorum greges


page 175, image: s207

Et si quid aliud iuveni decipiendo erit,
Conduce.
Pseu: PSE. UD. Centuriata haec mihi sunt iam omnia.
At unum et unicum etiamnum est, quod nos velim
Advertere.
Apom: APOM. De Polytharse regis exulis
Sobrino?
Pseu: PSE. UD. Rem loqueris; illum hinc excedere
Itidem oportebit: prodet arcanum novo
Regi, simul inciderit.
Mist: MIS. TH Providi iam: exulat
Polytharses: opibus iussi illum omnibus exui;
Quam heri insolens; et arrogans, et impotens
Fuit, tam hodie est mendicus. Caeterum, diem hunc
Regi novo natalem, par est, anxie
Notare, ut eundem ex more agitemus annuum.
Nunc intro mecum in regis aulam abscedite.


page 176, image: s208

ACTUS II.

SCENA I.

PUER. Puer: Aiunt mendaces somniorum interpretes
Vulgo omnes esse. Quod si est ita, ut aiunt, nae ego
De vulgo interpres non sum, qui verissime
Meum mihi somnium conjecto. Ejus modi
Erat id, si memini. Polytharses meo quasi
Capiti imminebat, iracundus, ut solet,
Voce quasi elata; et quasi cum loro scorteo
Trilice; id ille infesta librabat manu;
Ego quasi tergum subiiciebam; istud meum
Tergum, inquam: Id ille concidebat quasi; et ego
Quasi sentiebam; inde eiulans, somno excitor;
Examino actam noctem vigil; atque repeto
Mecum omnia. Repperi vibices, non quasi;
Sed veras, purulentas, grandes, lividas.
Et unde has! inquam. Stulte, has, inquam, e somnio.
Quomodo enim e somnio? in somnio erant hae Quasi
Duntaxat; Hae autem non sunt duntaxat Quasi.
Quid multis? dum ego sic redeo mecum in memoriam,
Recordor me extra et ante somnium flagris
A Polytharse meo heri caesum crudeliter;
Vigilem adeo et videntem. Hinc illa somnia


page 177, image: s209

Hodierna tam praesentia, tam efficacia!
Nihil illa mihi sunt mentita, nisi quod Quasi,
Repraesentabant, id, quod minime erat Quasi.
Nunc qui quid huius est, etiamsi adhuc dolet,
Tamen altero tanto lenius est, postquam ego
Paenas iam a Polytharse illo exactas cogito.
Vidi, bene mane cum hominem in vili pallio,
Sine famulis, sine sarcinis, sine loculis
Ex oppido exturbarent. Ita damnum omnium
Rerum hodie fecit, quas tam avide corraserat.
Vidi, inquam, euntem, et ridens; here, da sarcinas
Ajebam quas feram; nam nimio tu mihi
Videre oneratus. Obmutuit homuncio
Confestim, et flevit: Fleat; Ego me nihilo magis
Rumpam ideo, quam si rideret. Agite scapulae
Proinde, et aliquantisper conquiescite,
Dum per novum herum licet: Qui si ipse peior est
Vetere illo, tum illum et veterem, et: sed enim id olim agam.
Nunc abeo; res mihi est in foribus Regiae.

SCENA II.

ANGELUS TUTELARIS. PROVIDENTIA. CONSILIUM. Ange: ANG. O stultos hominis sensus! caecam o pectoris
Humani noctem! quis iam usquam est periculi
Aut alieni cavens; aut providens sui?
Ruunt passim undique omnes in fallacias.
Plerique aut fallere student, aut falli volunt.
Atque utinam sit tam solers in periculis


page 178, image: s210

Suis videndis meus alumnus, atque sunt
Hostes in concinnandis! Conspirant ii
Ut fraudem ex fraude ducant. Ille melleas
Verborum illecebras puras et putas putat.
Tolleret, ah tolleret crustam hanc; virus merum
Videret! Eo adsum hodie, ut incautum dirigam.
Ades Consilium, et Providentia.
Cons: CON. SPROV. Quid iubes?
Ange: ANG. Circumvenitur alumnus. Maturate opem.
Prov: PROV. Qua fraude autem circumvenitur?
Ange: ANG. Pessima.
In regno se locatum putat, et exulat.
Prov: PROV. Periculoso alumnus est loco.
Ange: ANG. et magis
Periculoso, quod felicem se putet.
Docete hominem quemadmodum sibi provide
In tempore caveat. Tu hanc regiam pete,
Ipsumque regem adiens (ah, qualem, et quantuli
Momenti regem!) hortare, inhaere, urge, doce.
Prov: PROV. Omnia ad amussim, ut imperas.
Ange: ANG. Tu postmodum
Huic in tempore succede; et quid sit facto opus
Suggere.
Cons: CONS. iam repperi modum. Hac ad exulem
Regem Adocetum ibo: inde aliud ex alio ordiar,
Dum cladem ab alumno avertam.
Ange: ANG. Heu! Quantis et quibus
Laboribus perfungimur; ut alumnulos
Nostros servemus? Et illi tamen adeo et sui
Et nostri degunt immemores! Quamquam bene est.
Olim et sui, et nostri memores, at frustra erunt.


page 179, image: s211

SCENA III.

NOBILITAS. OPULENTIA. DIGNITAS. POTESTAS. VOLUPTAS. Nobi: NOB. FElicitatem amatis; exploratum id est:
Vos, inquam, qui assidetis, omnes, unice
Felices esse vultis: et nemo omnium est
Qui nolit. Votum hoc, et studium a parentibus
In liberos; inde in nepotes; in alios
Inde usque et usque pronepotes traducitur:
Et recte. Quicquid, ecce, adeo omnes quaeritis,
Id universum paene in nobis cernitis.
Ego Nobilitas vocor; habeo torques, annulos,
Armillas.
Opul: OPUL. Ego Opulentia dicor; diligo
Argentum, aurum, et opes.
Dign: DIG. At ego vocitor Dignitas;
Honores, regna, imperia quaero.
Pote: POT. Ego dictitor
Potestas; iura, fasces, enses tracto.
Volu: VOL. Ego
Voluptas, omnium una potentissima vocor;
Fero aurium, fero oculorum omnes cupedias.
Nobi: NOB. Quis hanc sororum aspernatur concordiam?
Non cuivis obvenimus. Nos multi ambiunt,
Paucos ambimus. Nunc via est ad regiam.
Omnes novo togatam Regi operam damus.


page 180, image: s212

SCENA IV.

PROMETHES. MISTHARCHIDES. APOMISTHUS. PSEUDOLOGUS, Cum pompa. Prom: PROM. JUvat hanc palatii extimi faciem, et loci
Omnem elegantiam arbitrari. Temporis
Meridiani invitat mora. Viridaria
Iam tota, hortosque regios, tot consitos
Oculorum et narium illecebris, vidi satis.
Mist: MIS. TH. Quicquid vidisti, Rex, omne id servit tibi.
Prom: PROM. Poterantne cultiora nemora conseri?
Apom: APOM. Infra te sunt, quaecunque conseri vides,
Prom: PROM. Poterantne palatia usquam maiora extrui?
Pseu: PSE. UD. Sint quantacunque, solo te minora sunt.
Prom: PROM. Poteiantne lautiores epulae ullae instrui?
Mist: MIS. TH. Nil magnum est, si culina Regi serviat;
Regnum omne servit.
Omne: OMN. Omnes servimus tibi.
Prom: PROM. Placet fortuna. Sed vos iam hinc excedite
Tantisper, dum otiosus hac deambulo.
Mist: MIS. TH. Hutu uno, ut excedere nos, ita regredi iube.
Prom: PROM. Quid esse tandem istuc miraculi putem?
Nullum usquam aut novi, aut legi, quem felicitas
Ita repentina, ita violenta, ita prodiga
Bearit? Opprimit me copia sua.
Vix veni, et ecce! ignorum, ignarum, invitum ad hos
Fasces evexit: opes, aulam, et regnum dedit.
Non capio me ipse, fatear; illa tamen capit.
Timebam principio, ne quid ludibrii
Subesset. Quid ni enim timerem! hominem advenam,
A ebam, ignotum, externum, paene etiam inopem,
Repente in regnum? non credebam serios,


page 181, image: s213

Nec eos qui cogerent, nec me qui cogerer.
Sed enim, supra quam credidi, fida omnia.
Stabilitum est regnum: tutus sum adversus metum.
Nam mensem iam alterum tenet felicitas
Invariata. Auri abunde est; rerum copia
Item ingens. Paret aula; parent principes
Ultro omnes; ultro morigeratur civitas.
Plura nec avarus poscam: usque adeo, ut propemodum
Satur hodierna illecebra, condormiscere
Paulisper optem. Nam, nescio quid, me sopor
Invitat: Indulgebo. Famuli hic excubant
Foris. Secura haec inter praesidia est quies.

SCENA V.

NOBILITAS. OPULENTIA. DIGNITAS. POTESTAS. VOLUPTAS. PROMETHES. Nobi: NOB. DOrmit Promethes, et quas animo perdius
Volvebat curas, per soporem temperat.
Agite, sorores, et quietem insignibus
Vestris mulcete. Capiunt vigilem inania,
Capiant et dormientem. Vix enim interest,
Vigilans haec nostratia videat, an somnians;
Utrumque somnium est, sed illud inanius,
Quod vigili somniatur.
Opul: OPUL. En tibi, aureos
Prometha montes! conde, si potes, sinu.
Conde omnes Craesi acervos.
Prom: PROM. Ubi sunt? date. Ubi sunt?
Opul: OPUL. Inde; manus tolle.
Prom: PROM. Ita est.
Opul: OPUL. Ita est.
Prom: PROM. Habeo, habeo.


page 182, image: s214

Nobi: NOB. Etiam istum torquem.
Prom: PROM. Date, date.
Nobi: NOB. Etiam hos annulos
Gemmatos.
Prom: PRO. Insere digitis. Bene est. placent.
Dign: DIG. Ego tibi regnum; sceptrum. ecce, istuc in manum!
Ecce capiti coronam!
Prom: PROM. Tota est gemmea.
Pote: POTVin' [Abbr.: Visne] etiam hunc ensem? jus habet iste, tam necis
Quam vitae.
Prom: PROM. Volo.
Pote: POT. Jube ferire hostem illico.
Prom: PROM. Feri scelestum: adige per pectus.
Volu: VOL. Atqui ego
Prometha, donis te longe maioribus
Donabo. Voluptatis cape hunc, sis, gustulum.
Mera mulsa, mera sunt mella; mera merissimi
Nectaris unda: hauri, et satiare.
Prom: PROM. Sapit poculum,
Inverge.
Volu: VOL. Haec Regibus miscentur pocula.
Iam vero ut auribus blanditur musica
Mea?
Prom: PROM. Arionem audio.
Volu: VOL. Erras, imo Amphionem,
Et Orpheum, si noris, esse ipsum hunc putes.
Nobi: NOB. O te felicem, et unum numeris omnibus
Bearum, quem hodie tot secundae res fovent?
Habes regnum, Prometha; et cum regno omnia.
Dign: DIG. Satis est iam somniorum: lusimus. Sopor
Ita assentatur: etsi non solus sopor:
Nam multi, quamvis vigilent, ista somniant.

SCENA VI.

PROMETHES. PROVIDENTIA. Prom: PRO. UBi sum! ubi sui? unde venio? quis mihi abstulit?
Prov: PROV. Quid enim abstulit?
Prom: PROM. Id quod adfuit modo.
Prov: PROV. Quid modo?


page 183, image: s215

Prom: PROM. Id, quod vidi, quod tetigi, quod habui modo.
Prov: PROV. Id, quod modo somniasti? PROM. An somnium fuit.
Prov: PROV. Merissimum quidem, atque mendacissimum.
Prom: PROM. Videre me tamen rebar.
Prov: PROV. Sicut alia
Plura etiam reris.
Prom: PROM. Certe autem simillimum
Veris parebat.
Prov: PROV. Quibus enim veris?
Prom: PROM. Quibus?
Quibus hodieque fruor, auro et regno meo.
Prov: PROV. Regnum hoc tu verum? Regnum hoc tu tuum putas?
Prom: PROM. Quid ni meum? Ecquis alius Regem se vocat?
Prov: PROV. Vocabit.
Prom: PROM. Me cives praefecerunt sibi.
Prov: PROV. Et alium possunt.
Prom: PROM. Ultro has donarunt opes.
Prov: PROV. Ultro reposcent.
Prom: PROM. Numquam ita persidi in me erunt.
Prov: PROV. Id nescis: iam in alios fuere.
Prom: PROM. Nescio;
Certe in me non erunt. Quorsum enim ita cogerent
Regnare, ni me amarent? hospiti mihi
Unanimes vim fecerunt: iidem cum minis
Manus paene intulerunt, ni capesserem
Rem publicam: potest latere in his dolus?
Prov: PROV. Potest.
Prom: PROM. Hoc in honore dolus?
Prov: PROV. Nusquam occultius.
Prom: PROM. At etiam amant.
Prov: PROV. Si serio, securus es:
Sin simulato, mallem odissent.
Prom: PROM. Nullasdum ego
Video insidias.
Prov: PROV. Videres, insidiae haud forent.
Prom: PROM. iam ego nimio plus timidus sum, qui talia
Pericula comminiscor. Audaces iuvat
Fortuna; timidos odit. Nemo tutior,
Quam qui sibi ipsi demunt panicos metus.
Prov: PROV. Vin' [Abbr.: Visne] tutus esse? tutum te numquam puta.
Prom: PROM. Timidi aut faciunt, aut addunt hostibus animos.
Prov: PROV. Sed providi demunt.
Prom: PROM. Providi iam satis.
Prov: PROV. Olim negabis.
Prom: PROM. Ad meos iam regredior.
Prov: PROV. Utinam ad tuos! Vereor ne ad alienos eas.


page 184, image: s216

ACTUS III.

SCENA I.

ANGELUS. PROVIDENTIA. CONSILLIUM. Ange: ANG. ECquid profecerint mea strategemata
In excitando alumno, lubet agnoscere.
Eccam autem Providentiam. Quo sunt loco
Res nostrae? Nondum eventa alumnus praevidet?
Prov: PROV. Coecutit, quantus quantus est. Mera somnia
Pro oraculo habet. At primus congressus fuit.
Quid si altero vincatur ille, aut altero?
Cons: CONS. O vos mihi peroptatos! redeo ab exule
Rege; miserabili, et luctu, et siti et fame
Confecto. Illum, inscium quidem instituti, ego
Iam adduxi, ut huc redire in animum induxerit.
Tu Regem illus successorem, itidem move
Ut inscius rerum, in Regem exulem incidat.
Ange: ANG. Satis opportune: idque ut fiat, operam dabo.


page 185, image: s217

SCENA II.

COMUS. Parasitus. PUER. Cornulus. Comu: MIra mihi innumera occurrunt simulacra lemurum
Quacunque incedo; ut urbem obsessam a manibus
Planissime credam, Heus tu vesana! abstine
Manum ab oculis. Omitte hos exsculpere, scelus.
Vestram fidem! obsecro! quam aegre anum hanc a me arcui?
Hui! quantum lamiarum hic est! Etiamnum ades
Trivenefica? abi; omitte: mei hi sunt dentes; mei.
Nihil hic tuum est. Cives, defendite, obsecro.
Puer: PUER. Quid vociferaris Come? quis molestus est?
Comu: COM. Abscede lamia scelesta. Sine venefica.
Quid crines vellis, vetula? Quid laceras genas?
Puer: PUER. Quid dudum insanis. Come, quicum dimicas?
Comu: COM. Cum cerberea hac anu. Ut illam hinc omnes inferi!
Puer: PUER. Qui cum illa!
Comu: COM. Ita in oculos Harpyia illa involat.
Para: PAR. Quae Harpyia, Come?
Comu: COM. Ita dentes vetula haec excutit.
Puer: PUER. Ubi enim est vetula ulla?
Comu: COM. Ita miseris modis me habet.
Puer: PUER. Nimis tu hodie, Come, inficere stultus es.
Comu: COM. Eho! Cornule, tu aderas?
Puer: PUER. Sane.
Comu: COM. Non tu has anus
Molestas hinc aufers?
Puer: PUER. Lepide Quas tandem anus?
Comu: COM. Illas molestas; quae obturbant.
Puer: PUER. Nullas ego
Adverto, Come.
Comu: COM. Nullas. At ego sentio
Miser illas.
Puer: PUER. Quales sunt illae!
Comu: COM. Simillima


page 186, image: s218

Una est fami: strigosa, vetula, edentula,
Rugosa, effaeta, cana, macra, squallida.
Puer: PUER. Miram tu narras Helenam. Nollem occurrerer
Mihi talis.
Comu: COM. At mihi saepe occurrit; saepius
Invadit ventrem; infestat dentes; impedit
Fauces; jugulat gulam; paene evitat animam,
Puer: PUER. Non de remedio tandem aliquo deliberas?
Comu: COM. Pridem Cornule; adeo omnes lanios; consulo
Fartores, conduco coquos: hi aliquam opellulam
Mihi afferunt; sed adeo parvam, adeo brevem,
Ut vix dieculam unam duret. Nam illico
Redit malum, iterumque infestius esse incipit.
Puer: PUER. Miseram vivis vitam, Come; ecquae est altera
Illa molesta anus?
Comu: COM. Illa aeque, aut paulo etiam amplius
Infesta.
Puer: PUER. Quae ergo illa?
Comu: COM. Est illa, simillima Siti;
Anhela, Sicca, exsucca, tosta, torrida.
Urit jecur; vexat pulmones; enecat
Linguam, cruciat palatum, angustat spiritum.
Puer: PUER. Hui monstrum! et tu ne isti quidem remedium habes?
Comu: COM. Ah cessa hoc inculcare? quaero; et omnibus
Negotium oenopolis, et cauponibus
Facesso. Adjutant aliquid, sed pauxillulum.
Quid facias? inveteratum iam oppido malum est.
Puer: PUER. Ego memini Come, hic esse in vicinia
Fontem, quem morbo arcendo dictitant huic
Salubrem in primis.
Comu: COM. Illum tu salientem ais,
Qui hic propter angiportum tam absurde strepit?
Puer: PUER. Impsissimum, Come.
Comu: COM. Apage; ipse unus has mihi
Omn es molestias augeret. Apage te
Cum isto tam putido, et inconcinno remedio.
Puer: PUER. Nullane alia harpyia etiam obturbat?
Comu: COM. Alia


page 187, image: s219

Imo, istis omnibus deterior, tetrior.
Informis, spurca, acerba, torva, lurida;
Simillima Egestati, Haec exenterat sinus,
Evacuat arcas, spoliat marsupia; nihil
In spe relinquit calamitoso, in re nihil.
Vide quibuscum lamiis negotium
Sit, Cornule.
Puer: PUER. Pertinacibus sane. At ego opem
Praesentem affero, Come.
Comu: COM. O salus salve; o mea
Vita, o fortuna; o laetitia; o omnia mea!
Puer: PUER. MIstharchides iubet vocari.
Comu: COM. Quem?
Puer: PUER. Herum, Come.
Comu: COM. Quem herum loqueris?
Puer: PUER. Hunc ventrem tuum.
Ita est profecto; memini. Hem! quam obliviscimur
Repente, nisi moneamur! pridem servio
Hanc illi servitutem.
Puer: PUER. At, Come, serio;
Mistharchides vocar. Nam haud scio, quid tristior
Hodie illi Rex est; illum vult ut excites.
Comu: COMI, Cornule. curre, contende, propera, vola.

SCENA III.

ADOCETUS Exul. MAXENTIUS Filius. Adoc: ADOC. SIme, fili, nitar humeris; nam me poplites
Mei non sustinent.
Maxe: MAX. Ut lubitum est, mi Pater.
Utere humeris pro scipione; si iubes,
Etiam gestabo.
Adoc: ADOC. O indolem, dignam patre
Meliore. Nunc te pater in enilium trahit.
Maxe: MAX. Trahit volentem. Numquam abjungor a patre.
Satis est, dum semper fortuna patris sit mea.
Adoc: ADOC. Estne locus ubi acquiescam?
Maxe: MAX. Ibi est aliquis, pater.


page 188, image: s220

Sed vili e trunco
Adoc: ADD. uc, nate; nihil exuli
Est vile. Abierunt tempora, quibus aurea
Sedebam in sella.
Maxe: MAX. Ah parce talia, mi pater,
Meminisse porro. Nam enecat ille me dolor.
Adoc: ADF. erendus est. Hic nos pronuper regio.
Sublimes curru vectabamur: Civium
Hic inter agmina conspicui; nihil supra,
Infra nos omnia videbamus: Hic stipem
Nunc itidem corrogamus. Inopi date aliquam
Adoceto, date regi extorri, date exuli
Misero stipem. Aliquam date famelico dapem.
Non exteros rogo; rogo quibus ipse dederam.
Heu quam vicinus regno est exilii locus?
Maxe: MAX. Pater oro; tantisper tace dum hi transeunt
Ne qua agnoscamur.
Adoc: ADA. gnoscant imo, et sciant
Sibi evenire posse, quod evenit mihi.
Tamen tacebo. Ah! prodit successor Ineus?

SCENA IV.

PROMETHES, cum suis. ADOCETUS. Prom: PROM. MOlesta est turba; quaero solitudinem
Illa una est animo rerum pertaeso quies.
Abite pompa. Ego, qui plerumque est mos meus,
Hic ambulando curas animi leniam.
Iam dudum, nescio quis animum versat timor
De regno! in utrumque prope ex aequo distrahor.
Fidamne civibus, an mage diffidam, meis.
Huc timor impellit, illuc invitat me amor.


page 189, image: s221

Adoc: ADQ. ueritur de regno. o si me legeret judicem.
Docerem, utram in partem tuto secederet.
Prom: PROM. Quis loquitur illinc?
Adoc: ADOC. Pauperem extorrem, exulem
Miserere princeps: praebe infelici stipem.
Prom: PROM. Quis te huc locorum adduxit?
Adoc: ADOC. Parce id quaerere;
Quis me hinc abduxerit, scitare: edisseram.
Prom: PROM. Quid hoc arcani! ecquod nomen adeo est tibi?
Adoc: ADOC. Nunc exuli est.
Prom: PROM. Quondam ergo aliud tibi fuit?
Adoc: ADOC. Ah, quondam! nuper.
Prom: PROM. Quale autem id nomen fuit?
Adoc: ADOC. Fateri pudet; ignosce rubori, o Rex, meo.
Prom: PROM. Ignoscam, ubi dixeris. Ni dixis, fraus subest.
Adoc: ADOC. An ergo non satis ex forma hac mea liquet
Quis sim? Nempe exul, Aliudne infortunii
Porest restare, quam ut me fatear exulem?
Prom: PROM. Quis hodie sis. video: quis fueris, id rogo.
Adoc: ADOC. Dicam ergo. Fui, bah fui! cognominis tibi!
Prom: PROM. Ergone Promethes tu olim? ADOC. Minime. PROM. At enim aliud
Mihi nullum est Nomen.
Adoc: ADOC. At aliud mihi fuit.
Dicam: at tu ignosce confitenti. Rex sui.
Prom: PROM. Quomodo enim Rex!
Adoc: ADOC. Quam hodie exul sum, tam Rex fui.
Ut tute nunc.
Prom: PROM. Nullum regis specimen habes.
Adoc: ADOC. Si haberem, princeps, me exulem non dicerem.
Habui quondam.
Prom: PROM. Exulare Rex ergo potest?
Adoc: ADOC. Tam facile, quam regnate; documentum ego dedi.
Prom: PROM. Nova memoras.
Adoc: ADOC. Tibi nova Rex; vetera mihi.
Comu: COM. Quo ergo excidisti regno?
Adoc: ADOC. Da veniam, tuo.


page 190, image: s222

Prom: PROM. Meo tu regno? Eloquere historiam omnem ordine.
Adoc: ADOC. Adoceti nomen si quando audisti.
Prom: PROM. Audii.
Adoc: ADOC. Is ego sum.
Prom: PROM. At mortuum illum dictabant mihi.
Adoc: ADOC. Peregre hac deveneram, ignarus cui fabulae
Ludibrium futurus. Cives undique
Circumstat, et me obnitentem regem creant.
Prom: PROM. Eadem evenere mihi, quae hic narrat, omnia.
Adoc: ADOC. Quid multa? capio regnum. Ibi ne dum improvide
Felicem credo, hic exul fio, quem vides.
Repente invadunt; et quam subito principem
E plebe, tam faciunt e principe exulem.
Prom: PROM. Mei isti hoc cives?
Adoc: ADOC. Ipsi; sed erant tunc mei.
Prom: PROM. Quomodo non praecavebas ea pericula?
Adoc: ADOC. Equidem volebam; sed sero, ah sero nimis.
Erant haec mihi ludibria iam tunc metuenda
Cum adhuc felicitas blandiebatur. Sero metuitur,
Quod iam habetur. In regno pridem ipso exilium erat;
Sed erat fucatum; nec tam deerat ibi calamitas,
Quam non videbatur. Texerant illam opes immodicae,
Texerat voluptas, texerat honor: infelix crusta,
Magnaeque cladis involucrum. Ita serico texto vermis includitur;
Ita melleo libo venenum incrustatur; ita in ovi tunica
Aspides foventur; semper noxiae, sed tum nociturae, cum testam
Perrupere. Neque hunc ego hodie casum dolerem, si de ruina
Heri cogitassem. Gravissime sauciat culter. qui securissime


page 191, image: s223

Stringitur: hostile ferrum, saepe dum cernitur, hebetatur.
Et mihi imperii securitas, numquam magis nocuit,
Quam bui maxime placuit; diffidenti tutior, quam amanti.
Sed nimirum haec est vicissitudo: rotantur humana; et quem
In sublimi nunc conspicaris, ubi se rota verterit,
Humi abjectum videbis; et nos iterum ab alto despiciemus,
Quem humiles nunc miramur. Quare agnosce Numen.
Et tecum ipse reputa, tam bene excidere regno et tc posse,
Quam facile fuisti acceptus.
Prom: PROM. Ita ru, Adocete, si sapuisses, in regno adhuc
Cum esses, regnum, arbitror, numquam umquam amitteres.
Adoc: ADOC. Sapere regnum haud sinebat; exilium sinit.
Prom: PROM. Eandem reris ergo iniuriam et mihi
Cosmopolitas illaturos?
Adoc: ADOC. Omnibus
Adhuc fecere.
Prom: PROM. Igitur et mihi facient?
Adoc: ADOC. Nisi
Hac nocte a se degenerarunt. Nam etiamnum heri
Ita consuevere.
Prom: PROM. Vincem illos beneficiis.
Adoc: ADOC. Exasperabis. Nam beneficiis tuis
Mera tibi ab illis empra maleficia scies.
Prom: PROM. Jugualsti me istis dictis, nunc ne quis sciat
Nos quicquam collocutos; exi hic clanculo
Atque in suburbana te abstrude silvula.
Ego, mecum ubi rem mature pensitavero,
Ad te revisam; et gratus ero tibi indici,
Dapesque interea mittam.
Adoc: ADO. disce vel meo
Documento sapere, ne alii olim discant tuo?


page 192, image: s224

SCENA V.

SAGARIO Coquus. Saga: MAlim equidem Cerbero parare prandium
Posthac, quam istis parasitastris, qui ita omnia
Proturbant. Regibus condire fercula,
Virisque principibus iam olim potui: sed his
Lurconum et mandonum et epulonum regulis
Solis nihil hodie possum. Abeo ut conquerar
Mistharchidae; Sciam quos et quot habeam heros.
Nam dum omnes imperare volunt, nihil agitur.
Comum hunc parasitum illepidum intus, profecto ubi:
Sed premo: saltem hoc norit, molestum esse haud sinam.
Vocamus illum et delicias faciat Duci,
Nugae vanissimae! suo ventri facit.


page 193, image: s225

ACTUS IV.

SCENA I.

COMUS parasitus. SAGARIO, Coquus, cum suis. Comu: COM. OMitte, omitte. Quid agitis? quo truditis?
Saga: SAG. Exiforas Hyaena. Abscede. Abi fera.
Comu: COM. Quo enim abiso?
Saga: SAG. In furcam abi; ad corvos; ad patibulum.
Comu: COM. Nescio ubi sit patibulum! Monstra, sis, mihi.
Saga: SAG. Pernicies aulae! Regnum quin pessum daret
Quatriduo pestis haec, si copiam dares.
Ita nihil sanctum, nihil immune usquam sibi
Putat scelestus.
Comu: COM. Eho, paullo istaec parcius.
Vix tantulum huic meo socieno impertii.
Memini cum saepe illi alterum tantum dedi;
Neque tamen tu obstrepebas.
Saga: SAG. Alia tempora
Tum eratn. Praefecti, graviores hodie a coquis
Rationes exigunt, quam olim a quaestoribus
Provincialibus exigebant consules.
Comu: COM. Bona verba, mi homo.
Saga: SAG. Bon verba hic: intus non bona
Tantum exigis verba; sed et bona, bona fercula.
Vale, et abi.
Comu: COM. Ubi consisto? ubi iam estis pedes mei?
Hui quanto est alia facies rerum? ante lemures
Et lamiae occursabant: monstra similia.


page 194, image: s226

Fami, simillima Siti: nunc simillimum
Saturitati; et rursus, aliquid similimum
Ebrietati, obviat. Ho ho! nihil ego terreor
Iam his monstris: Saepe occursarunt olim mihi,
Usque adeo in familiaritatem. Verum enim
Quis illinc homo? quid tam anxie circumspicit?
Non novi. Obiiciam me illi; et fingam serium.

SCENA II.

COMUS, paras. STILPHO, Rusicus. Stil: STI. LPH. HIc nimirum alicub oportet esse regiam!
Comu: COM. Quid homini isti cum regia?
Stil: STIL. Ibi Mistharchidem
Dicunt solere inambulare meridie,
Ut caussas cognoscat. Hominem, ut mihi memorant
Et in aula magnum, et aequum in caussis judicem.
Comu: COM. Intelligo. Quaerit judicem; faxo, ut habeat.
Stil: STIL. Ista est platea. Heus tu, homo! potin' tu iam, ut mihi
Virum monstrassis?
Comu: COM. Quem tibi virum?
Stil: STIL. Judicem.
Comu: COM. Numquam vidisti?
Stil: STIL. Numquam. Sed enim eo opus mihi est.
Comu: COM. Equidem te apparet, numquam nosse. Quicum enim
Tu te versari credis?
Stil: STIL. Nescio.
Comu: COM. Quid habes?
Quid Judicem vis?
Stil: STIL. Dicam, ubi videro.
Comu: COM. Vides.
Stil: STIL. Tu nempe es ipsus?
Comu: COM. Tu nempe nimis es mihi


page 195, image: s227

Homo simplex, qui id roges, quod possis cernere.
Putan' tu hanc gravitatem decere hominem alterum,
Qui judex non sit? aut quemquam credis alium
Pro his aedibus meis, mea pro curia
Audere obambulare? Eloquere rem, aut abi.
Stil: STIL. At mihi dixere, prolixam esse Judici
Et nive sparsam barbam. Indicum hoc non convenit.
Comu: COM. Quippe ego pertaesus cum colorem; servulo
Barbam mandavi, quam daret tinctoribus.
Qui denigrarent. Censen' juxta sordidos
Nos esse, ac plebem? ut barbas numquam vertere,
Aut emutare soleamus? sed desine
Iam hos ludos: aut ego te! Lampa, Furne, Doryla,
Lorarii prodite.
Stil: STIL. Ne ita tu irascere.
Quid enim est capitale, si non quemvis noverim?
Comu: COM. Age ergo; perora caussam. Peripateticus
Ego hodie sum Judex. Ita valetudinis
Meae rationes poscunt.
Stil: STIL. Jussi rusticum
Vicinum in jus mecum ambulare. Eccum autem; adest.

SCENA III.

STILPHO. BLEMMUS. COMUS. Stil: STIL. HUnc, Blemme, nactus judicem, statui agere
Iniuriarum.
Blem: BLEM. Nil formido; non potest.
Damnare insontem.
Comu: COM. Recte sentis. Dic prior.
Stil: STIL. Dies iam est tertius, Judex, cum a praedio
Meo redii, a labore diurno et de via
Perinde fessus: ibam autem periculi
Omnis securus; quis enim metueret id loci?


page 196, image: s228

Eram in pago, et aberam haud procul mea domo;
Cum ecce, iste homo temulentus in vinaria
Sedet taberna; et somnolentus edita
In valua stertit. Ego ibi propter parietem
Ejus tabernae praetereo. Tum hic altera
Deorsum a contignatione labitur;
Me superobruit; humi prosternit; brachium hoc
Perfringit; ipse illaesus surgit et sugit.
Blem: BLEM. Omnia ad amussim, et nusquam mendax.
Stil: STIL. Postulo
Ego damnum mihi sarciri, quod dederit: negat.
Hoccine tu ex aequo fieri censes? hoccine
Impune huic esse? meoque corpori sinis
Fieri hanc plagam? damnum sarciri non sinis?
Comu: COM. Audin' hunc, Blemme, quo te accuset crimine?
Blem: BLEM. Audio, judex.
Comu: COM. Et, quidnam est, quo causam tuam
Speres purgare?
Blem: BLEM. Multa. Primum, dormii.
Comu: COM. Bene.
Blem: BLEM. Tum non sponte feci.
Comu: COM. Recte.
Blem: BLEM. Denique
Idem ego adii periculum ipse, quod hic meus
Vicinus Stilpho.
Comu: COM. Sane.
Blem: BLEM. Sed ut haec omnia
Sint parva; magna me purgabit inopia.
Quam multam enim dabo, qui nil, quod detur, habeo?
Comu: COM. Legesne es doctus?
Blem: BLEM. Nullas; nisi, quas me mei
Docuere parentes.
Comu: COM. Quas illas?
Blem: BLEM. Ut pauperes
Scirem parum habere, divites parum dare.
Comu: COM. Fateor, haec caussa est extraordinaria;
Simili proin disceptanda est sententia.
Stil: STIL. Dum vindicetur brachium meum mihi,
Quae sit sententia, non laboro.
Blem: BLEM. Et dum nihil
Mihi imperetur, caetera faciam omnia.
Comu: COM. Date igitur operam. Lege talionis est


page 197, image: s229

Res decidenda.
Blem: BLEM. Hui! lege TALER ONIS! perii.
At dixi, mihi nullam esse usquam pecuniam.
Comu: COM. Locum proin' [Abbr.: proinde] tu, Stilpho, in eundem ascendito,
Unde hunc meministi Blemmum excidere.
Stil: STIL. He, quid tum enim
Si ascendero?
Comu: COM. Tum eandem ad valuam decumbito.
Stil: STIL. Nempe inde brachium curabitur? COM. Dein'
Ibidem altum obdormito.
Stil: STIL. Hoc est promptum mihi.
Comu: COM. Tum Blemme, dein, praeter eundem tu parietem
Qua hic praeterierat, praeterito.
Blem: BLEM. Intelligo.
Comu: COM. Tum tu deinde, simul in somno hunc videris
Transite.
Stil: STIL. Tum ego quid faciam? COM. Tum delabitor,
Super hunc irruito, humi prosternito, brachium
Itidem illi frangito.
Stil: STIL. Tum tu te suspendito.
Comu: COM. Ita furcifer tu Judici? Furne Doryla,
Basse, Libo, Lampa, Marne, Cruste, Cornio,
Properate. Caeterum ego facinus temerarium
Feci. Nam si iste hunc improvisum judicem
Improvisis pugnis dolasset, judices
Credo omnes illum absolvissent. iam intelligo
Coquis facilius JUS dici, quam rusticis.

SCENA IV.

MISTHARCHIDES. APOMISTHUS. PSEUDOLOGUS. PROVIDENTIA. CONSILIUM. Mist: MIS. TH. SEnsim annus labitur, appetuntque tempora
Quibus pro more de abdicando principe


page 198, image: s230

Deliberetur. An illi suboluisse vos
Nihil putatis?
Apom: APOM. Ego cavi, ne posset. Et
Sane, haud videtur suspectos habere nos.
Pseu: PSE. UD. Tamen illud, quod iam solito apparet tristior,
Quid esse censetis? non est de nihilo. APOM. Habent
Scilicet hanc interdum vicissitudinem
Res nostrae, ut tristes ex laetis; ex tristibus
Subinde laeti simus.
Mist: MIS. TH. Quibus id artibus
Porro occultemus, est videndum.
Prov: PROV. Non pudet
Ita fraudibus grassari?
Mist: MIS. TH. Dum clam est, non pudet.
Prov: PROV. At quondam erit. palam.
Mist: MIS. TH. Sit; dum ne sit hodie.
Cons: CONS. Hodie ut nemo videat alius, DEUS videt.
Apom: APOM. At ego DEUM non video.
Cons: CONS. Forsan nec times?
Apom: APOM. Pauxillum.
Cons: CONS. Forsan, nec curas?
Apom: APOM. Pauxillulum.
Prov: PROV. Nec eius legem formidas?
Apom: APOM. Pauxillulum.
Prov: PROV. Nec legis paenas?
Apom: APOM. Paullulum.
Cons: CONS. Ergo nihil times!
Pseu: PSE. UD. Hoc imo, unum; ne quis nos impediat modo.
Cons: CONS. Tibi quod nolles fieri ab alio; id tute ages?
Pseu: PSE. UD. Agam.
Cons: CONS. Quo iure?
Pseu: PSE. UD. Meo.
Cons: CONS. Id est, nullo. O dedecus!
Prov: PROV. Non vero haec facere pudet?
Mist: MIS. TH. Puderet: omittere.
Prov: PROV. Senex de morte iam adventura cogita.
Mist: MIS. TH. De morte cogitabo, ubi aderit.
Prov: PROV. Nunc adest.
Mist: MIS. TH. Non video.
Prov: PROV. At sentis; nam anni et cani, mors seni.
Apom: APOM. Vivere facile aliquamdiu et senex potest.
Cons: CONS. Facilius emori.
Apom: APOM. Dum ne tamen hodie.
Con: CONS. Quid si in scelere deprendare?
Pseu: PSE. UD. Istuc non erit.


page 199, image: s231

Cons: CONS. Quid si prodare?
Pseu: PSE. UD. Nec istud.
Prov: PROV. At facile id potest.
Pseu: PSE. UD. Facile item non potest.
Cons: CONS. Incertum hoc certe erit.
Pseu: PSE. UD. De incertis frustra crucier.
Prov: PROV. O saeclum impudens!
Mist: MIS. TH. Pudor recede: festinandum est in scelus.
Prov: PROV. Fidem ei dedistis.
Mist: MIS. TH. Eandem, ubi lubet, frangimus.
Apom: APOM. In Regem ut perfidi simus, mos patrius est.
Pseu: PSE. UD. Meditemur intus, quis ad id expediat dolus.
Prov: PROV. O saecla perfida! quae quam maxime placent,
Tam maxime nocent. Ideo Regem creant,
Ut ex Rege exulem faciant. Vident tamen
Mortales ista quotidie, necdum cavent;
Cons: CONS. Digni ut fallantur, qui falli toties volunt.

SCENA V.

PROMETHES. THEOPHILUS. PHILOTHIMUS. MEGADORU, Fidi consiliarii. Theo: THE. OPH. PRidem observatum, Rex, aliquam in fronte nebulam
Haerere, et os olim serenum, tristius
Solito parere, Ejus quae caussa sit, doce.
Spondemus opem, si qua ulla in nobis super erit.
Prom: PROM. Opem hanc amici, etsi apprime desidero,
Tamen ubi, aut quomodo illam reperiam, haud scio.
Vos ad me e patria evocavi. Omnes sumus
Peregrini, quamvis imperemus; insuper
Decepti omnes sumus.
Phil: PHIL. Vitam hanc et sanguinem


page 200, image: s232

Profundere iube nos, Rex pro capite tuo,
Habes paratos.
Gadd: MEG. AD. Omnia iube; agam omnia.
Prom: PROM. Gratum est obsequium, amici; etsi paenissime
Iam seri estis.
Theo: THE. OPH. Meliora Superi!
Prom: PROM. Periimus.
Theo: THE. OPH. Quid ita?
Prom: PROM. Periimus.
Phil: PHIL. Avertat Numen malum!
Prom: PROM. Non est modo locus. At unum tamen aliquid velim.
Theo: THE. OPH. Jube omnia, Rex, audacter: obstrictos habes.
Prom: PRO. Date fidem; enuntiaturos horum nihil
Quae vobis commisero.
Omne: OML. apides sumus, indica.
Prom: PROM. Ite una; in hac vicinia, mendicus est,
Qui in silvula suburbana, mox obvius
Occurret. Illi hunc e mea manu amulum
Monstrate, (ita quippe cum illo conventum fuit)
Nihil ille renuet; explicabit omnia,
Et huius maestitiae docebit originem.
Consiliumque addet: nam eiusdem est gnarus mali.
Mox huc redite, et quid facto mihi sit opus,
Renuntiate.
Theo: THE. OPH. Etsi haec mira est legatio,
Tamen imus.
Prom: PROM. Idque quam occultissime potest.


page 201, image: s233

ACTUS V.

SCENA I.

ANACHORETES. Anac: QUam lubrica est anguilla, regnum! dum putas
Te, ut qui quam maxime tenere, elabitur.
Sed enim hoc habet sibi cum rebus mortalibus
Aliis commune: Res perinde omnes fluunt.
Gaudet adolescens flore aetatis! eum dum habet,
Amittit: et senescit, nec sentit. Alius
Formae ornamento gaudet: o breve gaudium!
Nam quantuli est momenti? cras feoriculae
Unius ardor, omnem extinguet gratiam.
Subeunt languores, et dolores corporis,
Et pallor, et squalor; denique quid non subit?
Alius felicem se credit: sed o quibus
Doloribus suam hanc credulitatem luet?
Vertet sese aura, et mox omnis felicitas
Una avolabit; citius quam plumula solet.
Hanc talem igitur, et regnum, inquam, inconstantiam
Cum istis quibusque rebus sibi communem habet.
Et tamen amari, et tamen ambiri adhuc potest?
Superi! quid fieret, si constantius foret?
Utique adoratum iam pridem esset! nunc fidem
Mutat toties, et nihilominus adhuc platet?


page 202, image: s234

Ecce enim! in hac silvula, cum annis iam pluribus
Quiete degam, rebus humanis procul;
Recenter ad casulam meam miserabilis
Homuncio venit; ab egestate, et a fame
Male habitus; ille se e regno ejectum; et bonis
Simul omnibus exutum se dixit, eiulans;
Petiit opem, exiguam stipem. Hospitium dedi,
Et regem casula et regem mensa paupere
Excepi, ad qualem numquam assueverat prius.
Itane, inquiebam, etiam aula? etiam honor? etiam opes
Suos remunerantur? iam demum places
Mea mihi silvula; mea iam casula places.
Placet ultro deseruisse me illas perfidas
Opes, olim ne me invitum ipsae deserant.
Recipio me in tutum; hoc est, inde refugio
Miser, ubi tot perire felices scio.

SCENA II.

PROMETHES. THEOPHILUS. PHILOTHIMUS. MEGADORUS.
Prom: PROM. LOnga mihi est omnis haec meorum absentia;
Qui dum apud Adocetum cunctantur, cives mei
Fideles, interim in omnia intenti, diem
Meo capiti dicunt, et exilii locum
Designant. O regni omnis delicias graves!
O faces iam molestos! cur hanc aleam
Infelix jeci? cur tam ignave restiti?
Ad sanguinem imo me pugnare oportuit,


page 203, image: s235

Ne ad imperium capessendum olim cogerer.
Tam acriter erat reiiciendum regnum mihi,
Quam acriter aliis ambitur. Nunc, quae cuditur
Faba in Prometham? Recte est. Stultitiam decet
Ut curis istis, sed nimium seris, luam.
At redeunt tandem. O longum expectatos mihi!
Spemne apportatis?
Phil: PHIL. Spem, si industrii sumus;
Si improvidi, nec res, nec spes ulla est super.
Prom: PROM. Agite ergo, et quo versemur in loco, edite.
Theo: THE. OPH. Versaris inter hostes, quos cives putas.
Omne: RPOM. Non iam puto. putavi.
Theo: THE. OPH. Illis mos annuum
Creare regem, ut quemque sibi habent obvium.
Omne: RPOM. Ina mihi factum.
Theo: THE. OPH. Illum, ubi sibi opes corraserit.
Ex improviso adorti, nudum et pauperem
In exilum agunt.
Prom: PROM. Qualis exilii est locus?
Mega: MEG. Siverum Adocetus memorat, est, qualem hostibus
Tuis optares: frigore, macie, fame,
Siti, rerum omnium inopia atque penuria
Obsessus: Nihil ibi vestium est; nihil est ibi
Aut esculenti aut poculenti; illuc suos
Ablegant Reges.
Theo: THE. OPH. Illic poenientia
Longa, anni delicias unius expiant.
Prom: PROM. Quis modus est evadendi?
Theo: THE. OPH. Ego clanculo arbitror
Hinc excedendum.
Phil: PHI. LO. Qua id via? utique iam cavent,
Ne qua elabamur. Ego rogandum censeo
Veniam ultro; et regnum quod coactus ceperis,
Precatio servandum.
Theo: THE. OPH. Tanquam vero ii
Exorari possint, qui id unum operam dare
Consuerint, ut consulto alia male faciant?
Orati, saeviores fiunt.
Mega: MEG. Censeo
Equidem consultius fore, ut occultissime


page 204, image: s236

Aurum omne, et vestem, et quicquid aliarum est opum
Jubeas confestim hinc asportari in sarcinis,
Eo loci, ubi mox exulabis. Ita duas
Res consequeris; praedam ages ab hostibus,
Et in exilio felicior, quam in regno, eris.
Prom: PROM. Istuc probatur.
Mega: MEG. Sed maturandum est tamen
Ne qua antevertant.
Prom: PROM. Hoc agamus unice,
Amici; ite intro mecum: exiguum est temporis.

SCENA III.

NOBILITAS. DIGNITAS, cum caeteris. Nobi: NOB. MIgremus modo Sorores, dum anni terminum
Prope conspicamur. Sedes tandem iterum est nova
Alicubi quaerenda, in quam haec nostra insignia
Hinc transferamus. DIG. I, quocunque lubet, soror.
Nusquam diu manemus. NOB. iam hos in somnio
Velut aliquo, iam alios aliosque ludimus.
Dign: DIG. Ostendimus duntaxat ista, non damus.

SCENA IV.

SEDITIO. NAUSEA. CONFUSIO. ODIUM. Sedi: SED. SUccede; sequere hac, hac, inquam; pulcherrima
Proles pulcherrimae matris.
Conf: CONF. Alii negant
Nos esse pulchras.
Sedi: SED. Nesciunt ii, quid negent!


page 205, image: s237

Tu matrem audi, et te pulchram crede. Sed satin'
Modo scitis ecquid vos velim?
Naus: NAUS. Satis quidem.
Sed unde est ordiendum?
Sedi: SED. Juxta est. Obvios
Mecum turbate. Tu, Nausea, stomachum move
Civibus in regem.
Naus: NAUS. Ne tu istud mihi impera;
Aliud non possum, ut aliud maxime velim.
Sedi: SED. Tu autem animos averte, et aliena.
Odiu: OD Sat scio.
Odium ego cum sim, amandi artem non calleo.
Fratres a fratribus dissociare didici,
Nedum cives a regibus.
Sedi: SED. Confundere
Tu deinde turbas perge.
Conf: CONF. Vix opus est mea
Opera ad hanc rem; ultro se confundit civitas;
Secum ipsi velitantur omnes. Tamen agam,
Quod est agendum.
Sedi: SED. Ego adero omnibus in tempore,
Consilio, auxilio occurram: arma, enses, civibus,
Et tela, et hastas, et quicquid reges timent,
Ego ministrabo. Meum est, ex regibus exules,
Et exules reges facere. Seditio enim
Apellor; sat dixi; iam omnia mihi creditis,
Et plura. Apud Cosmopolitas hos annua
Mihi seges est; venio ut uberrime metam.

SCENA V.

PROMETHES. THEOPHILUS. PHILOTHIMUS. MEGADORUS, cum bajulis. Prom: PROM. OPeram bonam fecimus, amici; regias
Opes in tutum, qua licuit, migravimus.
Iam onerarios currus triginta, atque totidem


page 206, image: s238

Mulos, cum argento, et auro, et veste misimus;
Subsidium calamitatis, quae in nos cuditur.
Iamne etiam sarcinae mandatae bajulis
Qui asportent?
Theo: THE. OPH. iam aderunt cum Megadoro: en.
Prom: PROM. Principem
Illarum habete curam: nam ibi cimmelium
Meum omne custoditur: torques, annuli,
Gemmae, uniones: quae dum habemus, exules
Numquam erimus.
Mega: MEG. Rex, istud mihi curabitur.
Sequimini hac omnes: a meis vestigiis
Nemo ullus unguem. Ego vos ducam qua visum erit.
Prom: PROM. Vos autem, Theophile, et Philotime, militem
Illic, ubi dixi, de mea pecunia
Armate, qui mihi praestoletur: perfidos
Ulciscar cives; ut si me contempserint
Intermem regem; armatum timeant exulem.
Phil: THE. OPHPHIL. Praeimus ergo, et accuramus. Militem
Habet, quisquis habet aurum.
Prom: PROM. Supplicium dabunt
Mihi ludiones isti. Faxo, principem
Ne porro ullum ita ludificentur. Sed enim, quid est
Istud tumultus? Iamne in me cives ruunt?
Bene est; modo ne in ignarum. o quae infelicitas
Mea iam foret, nisi praevidissem! at quicquid est,
Id intus opperibor. Properent iam licet,
Tarde feriunt, quorum praevisa tela sunt.


page 207, image: s239

SCENA VI.

MISTHARCHIDES. APOMISTHUS. PSEUDOLOGUS. COSMOPOLITAE. TUB. Mist: MIS. TH. SAtis imperatum est a Prometha; in ordinem
Redigatur.
Apom: APOM. Signa canite; et plebem cogite.
Tubi: TUB. Cives ad arma.
Cosm: COSM. Ad arma. Quis bellum movet?
Apom: APOM. Regi annuo bellum paramus.
Cosm: COSM. Adsumus.
Mist: MIS. TH. Placet obsequela haec, cives; pro Republica
Cum alacriter paretis. Circum Regiam, hac
Obsistite, ne qua usquam Rex clabi queat.
Vos mecum irrumpite, et Prometham educite.
Apom: APOM. Procedit obviam ipsus.
Prom: PROM. Quid molimini
Cives. hoc temporis? hoc loci? ecquid est novi?
Apom: APOM. Vetera omnia agitamus; abhorremus a novis,
Prom: PROM. At haec mihi civitatis facies est nova.
Mist: MIS. TH. Nobis antiqua.
Prom: PROM. Sed quorsum haec antiquitas?
Mist: MIS. TH. Faxo, iam intelligas. Morem a maioribus
Hunc accepimus, ut Regis natalem annuum
Festo aliquo ritu agitemus.
Prom: PROM. Mos istic placet.
Apom: APOM. EO adsumus, et te invitemus.
Prom: PROM. Qui ritus is
Demum erit?
Mist: MIS. TH. Erit ludus, qui instituetur ribi.
Omne: PKOM. Ludus mihi inter arma?
Mist: MIS. TH. Militaris est;
Ideo inter arma.
Prom: PROM. Armatus ludus non placet.
Apom: APOM. Si serius foret: nunc, ludicrum est merum.
Prom: PRO. Quis vero ludus?
Mist: MIS. TH. Regnum permutabimus.


page 208, image: s240

Prom: PROM. Ludum esse hunc vos putatis?
Mist: MIS. TH. Ludum maximum.
Prom: PROM. Mutare regnum, est ludus?
Apom: APOM. Ludus est dare.
Prom: PROM. At serio ego accepi.
Apom: APOM. Non dedimus serio.
Prom: PROM. Quid me ergo adegistis?
Mist: MIS. TH. Per ludum adegimus.
Prom: PROM. Per Ludum ergo repetitis?
Mist: MIS. TH. Repetimus serio.
Prom: PROM. O regni ludicri, non ludicros dolos!
Apom: APOM. Si ludicros mavis, puta esse ludicros.
Mist: MIS. TH. Dum ne tu regnum serio serves tibi.
Prom: PROM. Quicum vos ergo regnum permutabitis?
Mist: MIS. TH. Cum exilio.
Prom: PRO. Non est aequa haec permutatio.
Apom: APOM. Dum nobis expediat, aequam esse credimus.
Prom: PROM. Etiamsi contra fas fidemque; sit?
Mist: MIS. TH. Aequa erit.
Prom: PROM. Etiamsi contra publicum jus?
Apom: APOM. Aequa erit.
Prom: PROM. Etiamsi contra divinum jus?
Mist: MIS. TH. Aequa erit.
Prom: PROM. Aequum ergo, ut et exuatis me regno, aequum erit.
Apom: APOM. Aequissimum.
Cosm: COSM. Exue; exige, expelle, eiice.
Prom: PROM. Superi hoc avertite a me exsecrandum scelus.
Ne apud impios Cosmopolitas, et perfidos
Cives porro umquam degam. Rapite, tollite,
Nihil resisto; id unum, ut properetis, rogo.
Mist: MIS. TH. Nihil impera, faciemus ante, quam imperes.
Prom: PROM. Exeat hac regia, esse qui miser timet.
Apom: APOM. Exi imo e regia; exi e regno, ut sis miser.
Prom: PROM. Miserum me regnum fecit: felix ante eram.
Mist: MIS. TH. Exilium faciet miserum.
Prom: PROM. Felicem magis.
Apom: APOM. Modo experire illam beatitudinem.
Prom: PROM. Abeo lubens.
Cosm: COSM. Lubentius dimittimus.
Mist: MIS. TH. Vos illum ad alios exules deducite.
Apom: APOM. Lege, Tubicen, plebiscitum hoc; lege propalam.
Tubi: TUB. In ante diem VIII. idus Februarias, Senatus populusque universus


page 209, image: s241

Decrevit; Prometham fascibus, regia, regno abdicandum:
Bonis fortunisque omnibus spoliandum; Tecto, urbe, vicinia prohibendum:
Eoque solitudinis ablegandum, ubi aqua et igni interdictum
Sibi sentiat. Qui cum tecto, agro, urbe exceperit; qui sciens
Regem appellarit; qui odio convitioque non acceperit; ei lex
Siremps esto; postliminium ad urbem, ad veniam ne esto.
Cosm: COSM. Abeat Promethes, abeat: exulet, exulet.
Mist: MIS. TH. Nos intro ad diripienda spolia tendimus.

SCENA VII.

CHORUS ANGELORUM, vel Ephebulorum. Chor: 1. QUi fasces petit aemulus superbos,
Et regni dominam potentis aulam,
Si poenas dare, quas meretur, optat;
Regnum noxius impetret, quod optat.
2. Tum farto licet incubet grabato,
Et texto latus ambiatur ostro,
Prolixas tamen exsecratus horas,
Insomnes vigilabit inter umbras.
3. Quamvis Assyrio culina luxu
Lautas suggerat excitata mensas;
Quamvis Caecuba ponat et Falerna
Fectis vina minister in culullis;
Impastus tamen ille delicatas
Intern pocula nauseabit escas.


page 210, image: s242

1. Illi pectine si cohors eburno
Ludat Threiicium novena carmon,
Orpheam tamen ille cum profundo
Miscebit gemitu dolendus artem.
2. Si fulgentibus hinc et hinc sarissis
Stipent mille satellites euntem,
Et cingant totidem ensibus clientes,
Et strictis totidem aulici verutis;
Pallebit tamen, et suas in ipsis
Anceps civibus expavescet hastas.
3. Nulli fidere certus; usque summa
Inter gaudia tristis; atque rerum
Dum fasces quatit, et superbit auro.
Toto cogitur exulare regno.
Durum est exilium timere, durum est:
Multo durius est, timere regnum.

SCENA VIII.

MISTHARCHIDES. APOMISTHUS. PSEUDOLOGUS. COSMOPOLIT. Mist: MIS. TH ILlum inferi, et inferae, et inferorum quicquid est,
Et quicquid inferarum, ut perdat. Omnia
Secum abstulit Promethes. Arcas, scrinia,
Cistellas, discos expilavit. Omuia
Extersit, omnia hausit, omnia glutiit.
Pseu: PSE. UD. Nihil reliquit regium usquam in regia.
Apom: APOM. Si quem usquam Averruncum, qui maximas opes
Averrerit, converrerit, et averterit,


page 211, image: s243

Vidistis; istic exul omnium fuit
Utique illorum magister unus et parens.
Mist: MIS. TH. Decoxitne omnia solus? an liguriit
Tam multa, tam repente?
Apom: APOM. Quid si resciit
Sagax consilia nostra? et omnia clanculo
Praemisit?
Pseu: PSE. UD. Ille scilicet unus tam foret
Nasutus, cui subolerent illa?
Mist: MIS. TH. Fallimus
Tot alios, et semper tamen incauti manent.
Hic unus, si istuc praevidit, cautus fuit.
Apom: APOM. Certe meam spem elusit, qui praedae nihil
Meis manibus reliquit.
Mist: MIS. TH. At vero mihi
Promethes ut multum abstuerit, multum tamen
Reliquit.
Apom: APOM. Ecquid enim tibi reliquit?
Mist: MIS. TH. Odium
Sui, et desiderium.
Apom: APOM. Illum tu desideras?
Mist: MIS. TH. Sane, ut quem maxime. Nam illum ego malis modis
Multarem, si coram esset: pruriunt manus.
O si esset? Sed iam serum est, cum illi irascimur.
Nunc nos dolemus; ipse ridet in sinum.
Apom: APOM. Nobis exilium e regno secit: at sibi,
In exilio regnum. Ego me ad alia confero.

SCENA IX.

NUNTIUS. COSMOPOLITAE. Nunt: NUNT. PErii; periere cives; periit patria:
Periit Cosmopolis; actum est, omnes periimus
Cosm: COSM. Quorsum haec lamenta?
Nunt: NUNT. O cives!
Cosm: COSM. Quid mali
ominis?
Nunt: NUNT. O cives!
Cosm: COSM. Quid portendis?
Nunt: NUNT. O cives!
Cosm: COSM. Malum?
Quid est?
Nunt: NUNT. O cives! o cives! interiimus.


page 212, image: s244

Cosm: COSM. Omnesne? Quomodo?
Nunt: NUNT. Omnes.
Cosm: COSM. Quomodo?
Nunt: NUNT. Nescio.
Tamen periimus.
Cosm: COSM. Eloquere.
Nunt: NUNT. Date spatium
Tantisper, dum respiro.
Cosm: COSM. Quid mali accidit?
Nunt: NUNT. Promerhes, quem iussistis me hinc abducere.
Cosm: COSM. Quid fecit?
Nunt: NUNT. In exilii locum vix venerat.
Cosm: COSM. Cum nempe continuo periit.
Nunt: NUNT. Nihil minus.
Nunt: NUNT. Cum innumeri mox occurrerunt.
Cosm: COSM. Utique exules,
Qui iam ante ibi erant?
Nunt: NUNT. Nihil minus: sed milites,
Quos catus illuc praemiserat. Illi principem
Salutare, ac illc auri contra copiam
Largiri; omnesque iuramentum dicere
Sua in verba; auctoratis continuo duces
Praeficere.
Cosm: COSM. Unde illi is apparatus bellicus?
Nunt: NUNT. Ab auro.
Cosm: COSM. Unde exuli aurum?
Nunt: NUNT. Ah, nollire exulem
Credere; iam rex est; nostro in regno exul fuit.
Cosm: COSM. Quorsum autem illum ductare exercitum parat?
Nunt: NUNT. Id nempe est quod periimus. Contra perfidos
Sese armat cives; eversam hanc urbem cupit:
Excisum regnum, regni occisos incolas,
Deleram stirpem, expunctum nomen patriae.
Cosm: COSM. Minatur solum.
Nunt: NUN. iam sunt in vicinia.
Minae istae. Praecucurri anhelans, ut fuga
Juberem vos vobis cavere. iam imminet.
Instatque tergo. Non exspecto.
Cosm: COSM. Periimus;
Periimus cives; nisi mox fugimus, periimus.


page 213, image: s245

SCENA X.

ANGELUS TUTELARIS Pro Epilogo. AngT: NIhil est, cur omnes aeque terreamini;
Bellum instat acre quidem intus, pugnaque oppido
Cruenta; sed intus, ut dixi; illis civibus
Funesta, qui Cosmopolitas se dictitant.
Quorum mores si nosse vultis, maximam
Hodie opportunitatem habuistis. Fabulam
Quippe hanc putatis esse, et historia fuit.
Quotus est, ah, quotus est quisque qui se decipi
Et vana spe lactari ab istis civibus
Non experiatur? Forma alium regem facit;
Alium pecunia; alium sanguis; et alium
Voluptas; et alium gloria; et alium aliud.
Hi laquei Cosmopolitarum sunt et doli,
Qui modo regem aliquando, ah regem! annuum creant,
Aliquando vix dialem! et interim tamen
Beatum sese talis esse existimat:
Ludique se nescit, dum apprime luditur.
Repente enim casus et infortunia,
Morbi, clades, aerumnae, mortes ingruunt
Incautis. Tum demum deceptos se vident,
Cum iam videre nil prodest. Artem cupis
Discere, quae adversus hoc prosit ludibrium?
Promethes docuit. Tu Cosmopolim decipe,
Ne te decipiat. Providos semper timet;
Improvidis et semper et solis nocet.