17 April 2003 Martin Tavakolian
TEI header added


page 78, image: s110

CENODOXUS COMICO-TRAGOEDIA.

Lectori, Spectatori.

PArisiaci Doctoris passim meminere multi: Nomen haud ullis temere traditum. Iureconsultum alicubi legis; et magna Eruditionis, nec nulla virtutis fama clarum: ut naturae concesserit, in feretro resedisse; indidem se Reum; altero post die, ludicatum; denique perennibus flammis addictum, proclamasse: Ea de re Brunoni Carthusiensium Auctori primum Auctorem fuisse, ut cum paucis aliis, et locum et vitam in melius mutaret. Haec historia. Caeterum, quod illi Cenodoxo nomen facimus, eiusque Superbiam vitiaque Superbiae cognata notamus, fabula est. Quo enim crimine sit accusatus, nobis in incerto habetur: quod inter flagitia propius fieri et honestius repraesentari potuit, posuimus; Hominem nulla insuper traductum calumnia cupimus. Nam si talis: lli vita fuit, convitium haud fecimus: si non fuit, alius vitam, huius mortem memoramus.


page 79, image: s111

ACTUS I.

SCENA I.

DAMA. MARISCUS. Dama: DAM. UT inferi inferaeque perdant noxium
Caput; usque nebulo ludit evertitque herum
Inaniis, affaniis, offuciis,
Mendaciis. Palpat, prehensat, aestimat,
Adulat, ambit, tollit illum ad Sidera,
Et si quid ultra sidera est. Piget, pudet
Audire toties. Cui rei autem haec factitat?
Ut coenulam ab hero eblandiatur: hinc dies
Nulla mihi abit, quin centies negotium
Facessat. Ostio accubat prope perdius
Pernoxque. Numquam progredior ego, quin statim
Ad me ille; Dama, quid herus hodie? an est satis
Salve? occupatur etiam? an etiamnum vacat?
Iamne ille coenat? iamne alicubi inambulat?
Aiam ego, negemve, juxta habet: viam invenit
Qua sese in aedes penetret: et si me audiat
Paullum dicacem, in proximo est ut verberet.
Ulciscar hodie tenebrionem, et annuas
Injurias luet diali inedia.
Edixit enim heri, ad nos venire in prandium.
Nec differet, cum noverit adesse hospites.


page 80, image: s112

Sed ludio ludetur. Equidem iam mihi
Hanc fabulam dictavi. At eccum, hic ipsus est
Ipsissimus, qui prodit. Ego nunc me apparo.
Mari: MAR. Caelum errat indubie, meroque plusculum
Sol potus hodie se fefellit. Nam mihi
Liquidum est, meridiem adesse: quicquid clamitent
Sonora turrium aera; certior meas
Mihi vigil aures vellicat: is, ubi surgere
Cubitu iubet, certum est mihi, esse septimam:
Idemque rursus quando prandere imperat.
Meridiem; ubi coenare suadet, vesperam;
Saturum ubi me esse dicit, est crepusculum.
Iam, quicquid umbra mentiatur, prandium
Ait imminere: quod has ego apud aedes modo
Inhiabo; nam hic cenodoxus incolit meus;
Qui quantum abhorret ab aliis, tantum mihi
Inhaeret. At neque joculares illi ego
Nugas, neque hoc genus alios verniliter
Divendo risus, ut aliqui nunc assolent;
Sed grandibus demulceo illum laudibus,
Caeloque adaequo. Dignus an sit, haud scio;
Sed mihi, ita dicere, utile esse, istuc scio.
At cesso adire! Aperite aliquis hoc ostium.
Aperite. Nemone hodie ad has curat fores?
Aperite.
Dama: DAM. Quid clamoris hic? quid est rei?
Mari: MAR. Aperite confestim: aut viam vi ego facio.
Dama: DAM. Facesse, moneo: aut?
Mari: MAR. Quid tuum hoc, aut?
Dama: DAM. Aut caput
Lapide hoc repente elido.
Mari: MAR. Scelus, etiam has minas?
Aperite, moneo.
Dama: DAM. Abscede, moneo; aut denuo.
Mari: MAR. Nae tu es mihi imperiosus his in aedibus!
Dama: DAM. Nam sunt meae: haud patiar, molestus ut sies.
Mari: MAR. Tun' ergo, flagrio, dicis has aedes tuas?
Dama: DAM. Quippini enim? an has fortasse non custodio?
Mari: MAR. Ut ne quis illas nempe secum hinc auferat?


page 81, image: s113

Dama: DAM. Imo ut ego te hinc in maximam malam crucem
Recta auferam. Sed cedo, quid est negotii
Tibi has ad aedes, hoc diei, hoc temporis?
Mari: MAR. Rogas, tenebrio? ubi Cenodoxus est modo?
Dama: DAMCenodoxus?
Mari: MAR. Ipse hic, inquio.
Dama: DAM. Ille qui hanc domum
Heri incolebat?
Mari: MAR. Hic ipse.
Dama: DAM. Ille, qui fores
Commisit has mihi?
Mari: MAR. Nempe hic ipse: quid rogas?
Dama: DAM. Ille qui herus est meus?
Mari: MAR. Ipse: quaeso te an sapis?
Dama: DAM. Ille, his qui abesse te aedibus suis iubet?
Mari: MAR. Ille, ille, scelus, ille, ille; qui te in furcam agat,
Trifurcifer. Potin' ut mihi respondeas,
Cenodoxus ubi sit?
Dama: DAM. Est ibi, ubi sese esse vult;
Et ubi esse te nevult.
Mari: MAR. Puer, ego ni tibi
Magnum malum dedero, Marisco dent alii.
Dama: DAM. Quid video? tun' eras, Marisce? ita me meus
Herus amet, ut ego alium esse rebar. Quin mane,
Aperio.
Mari: MAR. Nolo. Puerum ego hunc, ubi primulum
Cenodoxon adiero, ulmeum totum dabo:
Ita vindicabo.
Dama: DAM. Mane, mane; non noveram.
Mari: MAR. Quem me ergo, stulte existimabas?
Dama: DAM. Futilem
Homuncionem aliquem, stolonem, stipitem.
Bardum, stuporem, vappam.
Mari: MAR. Itane caecutias
Meridie?
Dama: DAM. Ita est. Sed an ego iamhic te quaererem
Marisce? quem iam in prandio esse oportuit.
Dama: MAR. Essem, nisi hic esses. An igitur iam licet
Tandem ingredi?
Dama: DAM. Quonam?
Mari: MAR. Hu?
Dama: DAM. Licet tibi; dummodo
Ne terreare.
Mari: MAR. Quidum enim?
Dama: DAM. Circumspice,
Ne quis sit arbiter.
Mari: MAR. Quid est?
Dama: DAM. Circumspice.
Inquam, an quis audiat?
Mari: MAR. Loquere, soli sumus.
Dama: DAM. Nostine Bromium nostrum?
Mari: MAR. Herliem scilicet
Coquum?
Dama: DAM. Hunc aio: gibbosum illum, et hominem luridum.


page 82, image: s114

Mari: MAR. Teneo.
Dama: DAM. Ille, cum hodie ad prandium iam pleraque
Parasset; at, quaeso te, adhuc circumspice.
Mari: MAR. Quin pergis?
Dama: DAM. Ante focum repente concidit.
Mari: MAR. Concidit?
Dama: DAM. Ita, inquam; et miseriter, prae quam putes,
Exclamat. Accurrimus: ait, se biduum
In peste iam cubare.
Mari: MAR. Quid? peste?
Dama: DAM. Obsecro
Marisce, porge manum; ita adhuc nimio metu
Percellor, ubi recordor.
Mari: MAR. Abstine hinc manum.
Dama: DAM. Quid refugis?
Mari: MAA. bstine.
Dama: DAM. Quid est modo?
Mari: MAR. Abstine.
Dama: DAM. Non audies reliquum?
Mari: MAR. Audiam, si tu eminus.
Loquaris.
Dama: DAM. At mallem aliqua in aurem dicere.
Mari: MAR. Abscede: in auram loquere, Dama; minus erit
Periculi.
Dama: DAM. Igitur herus profugit cum suis,
Meque hic reliquit, cum atriensi servulo,
Ut esset aedium interim custodia.
Mari: MAR. Et quo recessit, inquis, herus? inde loquere,
Ne accede.
Dama: DAM. Nosti, ubi in suburbano suos
Hortos habeat herus? ibi te ille in prandium
expectat.
Mari: MAR. Ubi? monstra obsecro.
Dama: DAMVin' [Abbr.: Visne] me ducem!
Mari: MAR. Absiste, nolo. Caeterum eminus mihi
Ostende, qua nam commeandum illuc siet!
Dama: DAM. Primum ergo turrim proximam transi; dein
Sinistra porticus patebit, hanc cave
Ne dexter ineas: laevus inde in angulum
Deflecte; post paullum regredere ad dexteram,
Tum rursus ad sinistram, et iterum ad dexteram;
Ibi videbis.
Mari: MAR. Quid? suburbanum?
Dama: DAM. Nihil;
expecta; ibi civem videbis quempiam
Hoplitodromum Megaloperiphronesterum,
Qui venit illuc ex Pyrgopolitoxia.


page 83, image: s115

Mari: MAR. Hoplitodromum, Megaloperiphronesterum.
Hui quale nomen? Ego quidem antelucio
Si prima ab eius littera ire incepero,
Nox sit, prius quam ad ultimam pervenero.
Dama: DAM. Proin, facem sumas tibi et viaticum;
Pronuntiare cum cupis. Sed ita est: abi.
Mari: MAR. Ibi Cenodoxum habebo?
Dama: DAM. Nihil: ibi poteris
Requirere. Tenes?
Mari: MAR. Haud satis; at est tandem opus
Tenere, nisi malim esurire. Modo abeo
Cenodoxon indagare. Male fecit mala
Haec pestis; illum eiecit aedibus; mihi
Injecit esuritionem.
Dama: DAM. Abiit lues
Herilis. Ego scio herum intus esse; atque cupide
Hanc belluam expectare; eaque gratia
Mihi imperasse, uti vocarem. Ego Cretice
Iam mentiar, vidisse nusquam; haud anxius
Quo abeat Mariscus. nec dubito quin vapulem,
Si haec dixerit: Sed huius ego non fecero,
Obduruit iam ad flagra tergus. Volupia est,
Si impransus hodie sit Mariscus. Ego velim
Vel coenula carere etiam, ut ipse careat.

SCENA II.

HYPOCRISIS. PANURGUS. ASTEROTH. ASEMPHOLOTH. Hypo: HYP. RElinquo tetros orbis inferi specus,
Noctisque caecos per recessus, aetherem
Reviso superum: ne sit uspiam meis
Intacta damnis plaga. Venite, currite,


page 84, image: s116

Huc huc Averno socia properate agmina,
Audite, adeste.
Panu: PAN. Hui, quis ruentes evocat
Acherunte turmas?
Aste: AST. Ecquis ausus inferis
Dare jura regnis?
Asem: ASEMPH. Cuius imperio meas
Relinquo sedes?
Hypo: HYP. Ego citavi, Hypocrisis:
Adeste; vel consulere vos, vel prodere
Vobis placet consulta.
Panu: PAN. Prode; seu dolo
Nostro indiges, sive manu; in utrumque adsumus
Dudum apparati: prode.
Hypo: HYP. Molior novas
Foecunda scelerum mater orbi insanias,
Vulneraque meditor, quae nec hasta Pelias
Quidem levassit.
Omne: OMN. Adiuvamus.
Hypo: HYP. Perditis
Imo mea coepta, improvidi, nisi facitis
Nunc imperanda.
Omne: OMN. Facimus; impera, impera.
Hypo: HYP. Philautiam mihi comitem date; caeteras
Orci sorores inquio, Tyrannida,
Furiasque Saevitiemque abire cogite.
Panu: PAN. Quae culpa?
Hypo: HYP. Turbant atque terrent. Blandior
Plures ego ambio. Nimis enim iam artibus
Pugnant Furiae apertis; vetusta saecula
Decipere doctae; cum parentum adhuc gulas
Iugulosque fratrum, Conjugumque sanguinem
Haurire licuit; cum impianda noxias
Fecere Thebas scelera: tunc Furiis honos
Erat aliquis. Sed alia nunc tempora, alii
Mores, alii homines volunt scelerum alios
Duces.
Omne: OMN. Bene, callide.
Asem: ASEMPH. Quis ille vero criminum
Auctor?
Hypo: HYP. Magistra ego talis, ac dux prodeo
Generata tetrae noctis in in sinu Hypocrisis,
Quae, quotquot Acheruns parturit strophas, lues,
Cladesque perniciesque pestesque, unica
Triumpho cunctas. Nulla quo pervadere
Vis Stygia potuit, Hypocrisis ego potui.
Compendio, quae et quanta sim, dicam. Mihi


page 85, image: s117

Vel ipsa virtus addit incrementa; me
Nutrit suo alimento; evehit, fovet sinu.
Recteque facta ego suadeo, doceo, approbo,
Invito, perpello, urgeo, traho, rapio
Probitatis ad fastigium; at quo ego propius
Adduco, tanto abducere soleo longius.
Peccare doceo, dum doceo bene vivere.
Virtutem amando, odi; fovendo, interneco.
Nec praeda me quaevis iuvat: animos lego
Non infima de plebe: praecipui abeunt
Plerumque praecipites. Neque illos vivere
Bene, veto; dum ita vivant bene, ut mori male
Possint.
Omne: OMN. Tibi omnes cedimus, quotquot sumus.
Hypo: HYP. Id est, quod hoc loci quoque studeo. Meis
Cenodoxus irretitus est pestibus: Habet.
Omne: OMN. Quae praeda?
Hypo: HYP. Lauta, clara, opima, splendida.
Ille Cenodoxus, inquio, nova gloria
Sidusque Doctorum fori Parisiaci.
Panu: PAN. Quid enim actitat?
Hypo: HYP. Quicquid iubere ego soleo.
Tumet, sibique perplacet: quaerit bonus
Videri.
Panu: PAN. At esse?
Hypo: HYP. Nihil habet pensi: Probum
Turba facit; ubi abit arbiter, virtus abit,
Simulare, dissimulare, fingere, tegere,
Iactare sua, temnere aliena; Neminem
Suspicere, suspici ab omnibus: livescere
Gloria aliena, insurgere sua, non parem,
Non ferre proxime sequentem, ita callide
Tenere Cenodoxus didicit, uti queat
Vel me docere: quodque caput est. Nemini,
Neque adeo sibi suspectus est.
Panu: PAN. Sat dixti. Habet.
Hypo: HYP. Abite, si probatis.
Omne: OMN. Imus, qua voles.
Iube, impera, praecipe.
Hypo: HYP. Modo ite, dum vocem.
Ruina nunc, et finis apparandus est
Mihi. Caeterum, nisi ego animi fallor, dabo,
Dabo peractam hanc fabulam. Ite; ego hac eo.


page 86, image: s118

SCENA III.

CENODOXUS. PHILAUTIA. Ceno: CEN. OD. ALios quiescere cura non sinit; alios
Adversa fors. Mihi secunda parturit
Aura inquietem. Gratiae ac Faventiae
Videntur omnes insidere pectori
Meo. Favore, honoreque premor undique.
Phil: PHIL. Meretis. Haec virtutibus merces venit.
Ceno: CEN. OD. Quacunque pergo, in me sua omnis lumina
Obvertit aetas.
Phil: PHIL. Imo virtutem in tuam.
Ceno: CEN. OD. Monstrare me digito solent: Hic ne, inquiunt,
Est ille Cenodoxus, quem adorat civitas?
Phil: PHIL. Non sola civitas, sed orbis.
Ceno: CENOD. Ille, quem
Hodie eruditorum facile primum putant?
Phil: PHIL. Id non putant; sciunt.
Ceno: CEN. OD. Quem adiri ab omnibus
Constat, quibus consilia, spem, remque petere est
Necesse?
Phil: PHIL. Nempe omnia tu es unus omnibus.
Ceno: CEN. OD. Quem tanta probitas, tanta sanctimonia
Cohonestat?
Phil: PHIL. Imo qui ipse Sanctimoniam
Honestat.
Ceno: CEN. OD. Illud Gallici lumen soli?
Phil: PHIL. Sol ipse.
Ceno: CEN. OD. Regis animus?
Phil: PHIL. Et Regni salus.
Ceno: CEN. OD. Haec dictitant, aliaque, quibus ego ut habear
Dignus, nihil laboris est, quod denegem.
Phil: PHIL. Bellum est, videri, et comparandum quolibet
Pretio.
Ceno: CEN. OD. Mihi etenim a vigiliis, insomniis,
Studiisque noctes ac dies paene pereunt.
Phil: PHIL. Perire non potest, quod hominum laudibus
Perennat.
Ceno: CEN. OD. Atqui, quantulis laboribus
Quantos honores est apisci? Vivere


page 87, image: s119

Id esse demum censeo, contendere,
Ut me emori facinora clara non sinant.
Haec alea mihi est jacta.
Phil: PHIL. Non, etsi velis,
Dehinc latere poteris: insita est tibi
Virtus; coli debet; velis, nolis coli.
Ceno: CEN. OD. Aeterne Rector orbis! Unde ego gratias
Tibi habebo dignas, quando me his virtutibus
Ornas, ut invideant mihi omnes, nulli ego?
Phil: PHIL. Fortuna digna hoc animo; et ista dignus est
Fortuna animus.
Ceno: CEN. OD. Et vero me tenues opum
Adeunt vicem parentis, obsecrant, colunt,
Me praedicant, amantque. Sublevo meis
Illorum inopiam opibus: Rogari adeo stipem
Non sustineo; sed occupare sere solet
Munifica dextra, precemque stips praevertere.
Phil: PHIL. Ipsa Pietas palmam tibi concesserit.
Ceno: CEN. OD. Frugalis est et coena mihi; Numquam meis
Opipara mensis inferuntur: Nec novis
Abundo lautitiis. Meri sum parcior,
Quam sit necesse; paene nostrum abstemium
Ut prandium sit fas vocare: Socratem
Aliquem referre videor.
Phil: PHIL. Apage Socratem,
Qui comparari, si tibi velit, bibo.
Mando, gulo, helluo, nepos videbitur.
Ceno: CEN. OD. Iam quanta res est, in secunda gloria
Inque omnium acclamationibus, nihil
Turgere fastu; ferre eo moderatius
Superos faventes, quo favent mage: nimias
Felicitates sic amare, ut metuere
Videaris; itaque prosperis rebus frui,
Ut et carere noveris? quibus equidem
Rebus operam simul ita navavi omnibus,
Ut singulis dedisse totam crederer.
Phil: PHIL. Laus rara, multis vendicata perperam;
Hic vera; veriorque, si maior foret.


page 88, image: s120

Ceno: CENOD. His, tamque honestis coepi ego studiis meam
Ad gloriam grassari. Et haud mirum est, iis
Homines moveri, meque amari ob talia:
DEO haec probari etiam liquet.
Phil: PHIL: Nihil ut supra.
Ceno: CEN. OD. Nunc ego labore fessus, in pomoerium
Secedo, scena ut recreem me umbratili.

SCENA IV.

DAMA. CENODOXUS. MARISCUS. LABEO. NASO, Famuli. DROPAX. SMILAX, Lictores. Dama: DAM. EStne alicubi in propinquo herus? Nusquam hac iit?
Ceno: CEN. OD. Dama.
Dama: DAM. Ecquis appellat? Herus ipse est; salva res.
Ceno: CEN. Quidnam est necesse?
Dama: DAM. Magna vis mortalium
Primis in aedibus moratur, omnium
Votum est, te adire.
Ceno: CEN. OD. Cui rei?
Dama: DAM. Alii ut consulant;
Alii ut rogent; nonnemo qui donariis
Colat; pari omnes pertinacia in statu
Manent: abire se negant posse antea,
Quam te potiti, rebus consulant suis.
Ceno: CEN. OD. Etiamne Principes viri aliqui?
Dama: DAM. Principes
Sane.
Ceno: CEN. OD. Est, quod aio: Auxilia, consilia rogor
Noctes diesque. Prope togatam operam mihi
Alii, aliis ego praesto. Abi, dic me affore.
Dama: DAM. Eo: sed corum memorat unus, quid tuo


page 89, image: s121

Marisco evenerit hodie; quem in prandium
Tota urbe quaeritando, nusquam inveneram.
Ceno: CEN. Laetum aliquid?
Dama: DAM. Adeo triste. Nam forte in canem
Rabie ferocem illatus, ab eo admorsus est.
Ceno: CEN. Facilis medela est.
Dama: DAM. Sed malum ille primitus
Contempsit, ut ne timidus esiet. Altera
Hora deinde, et ipse rabie percitus
Furere palam occoepit; per urbem currere,
Clamare, despumare, caedere obvios.
Caveto proinde ab homine, iam minime homine,
Fera est, feraque immanior.
Ceno: CEN. Mihi dolitum est
Hominis vicem.
Dama: DAM. Eccum, incoram adest; ut diffluit
Sudore? ut intorquet oculos!
Mari: MAR. Ego, ego; ego, ego.
Dama: DAM. Audin'?
Mari: MAR. Ego puerum hunc.
Dama: DAM. Viden', ut ambas manus
Projectat?
Ceno: CEN. OD. Ego sormido; famulos evoca.
Mari: MAR. In frusta puerum hunc flagrionem, simul eum
Invenero, concerpam? ita ille me?
Dama: DAM. Foras
Naso, Labeo; foras nas.
Labe: LAB. Quid est? quid facto opus?
Ceno: CEN. OD. Modo respicit.
Dama: DAM.Etiam advenit.
Ceno: CEN. OD. Resistite.
Dama: DAM. Arcete rabidum hunc, ne propius adeat herum.
Mari: MAR. Hoplitodromus Megaloperiphronesterus
Puer, in Pyrgopolitoxia te perduit.
Dama: DAM. Audin', ut etiam insanit? ut modo tragicas
Voces hiulcat?
Mari: MAR. Hunc, sinite iam me, ut neci
Dem puerum. LaB. Omitte.
Mari: MAR. Qui adeo me?
Dama: DAM. Vehemens dolor,
Credo, haud sinit loqui.
Mari: MAR. Loquar mox cum tuo
Malo. Nas. Recede.
Mari: MAR. Tamdiu me infra, supra;
Retro, ante; et extra, et intus; et procul et prope.
Dama: DAM. Nihil cohaeret: ut potens rabies malum est?
Mari: MAR. Per septa, compita, fora, vicos, porticus
Me circumagebas.
Dama: DAM. Nempe morbus imaginem


page 90, image: s122

Illi meam objecit: putabat me insequi,
Seseque verberare: facile ignoscere est;
Nam talia evenire ferme usuvenit
Amentibus.
Ceno: CEN. OD. Id est simile vero. Astringite
Utrinque fortius.
Mari: MAR. Sinite; quae noxia est
Mea? quod piaculum? tuam appello fidem
Cenodoxe, quid commerui?
Ceno: CEN. OD. In ipsa insania
Meminit tamen nomen meum. Quid non facit
Amor?
Dama: DAM. Ego vix a lacrimis mihi tempero,
Cum cogito hunc sapientem heri, repente iam
Ita furere.
Mari: MAR. Quis enim furit, nequissime?
Ego caut effringam tibi, simul ac ero
Liber.
Dama: DAM.Tenete, quaeso, ne liber siet.
Ceno: CEN. OD. Includite illum ergastulo, ne cui manus
Forte afferat.
Mari: MARCenodoxe, an etiam tu furis?
Dama: DAM. Ignosce, ita solet morbus. En ut dentibus
Infrendat?
Mari: MAR. Obsecro, date loquendi moram.
Numquid ego sum furiosus? ut qui ita singula
Amussitate noverim, quae dixeras
Mihi Dama?
Dama: DAM. Quaenam illa? cedo.
Mari: MAR. Bromius ut hodie
Conciderit exanimis?
Labe: LAB. Stetit, si umquam antea.
Dama: DAM. Viden', ut memoriam etiam malum expugnaverit?
Quid porro?
Mari: MAR. Domus ut esse subito pestilens
Inceperit?
Ceno: CEN. OD. Nihil.
Mari: MAR. Ut domo emigraveris?
Ceno: CEN. Nihil.
Mari: MAR. Ut suburbanum petiveris?
Ceno: CEN. Nihil.
Mari: MAR. Nihil, nihil, nihil, nihil; ego utique scio!
Ceno: CEN. Lepida boni hominis somnia: Neque enim accidit
Quicquam omnium horum. Nas. Luculenta insania est.
Mari: MAR. Vestra, autumo: nam mea quidem nulla, liquido, est.
Dama: DAM. Arctate brachia. Quam laborat? CEN. Ducite
Ut imperavi. Ego abeo visum, quid rogent,
Qui me intus opperiuntur. Hac Dama sequere.
Mari: MAR. Cives, fidem vestram. Nas. Labeo, nisi, viribus


page 91, image: s123

Totis vir es, nihil agimus.
Labe: LAB. Connitere
Naso; mihi numquam ille excidet, licet altero
Tanto impotentius furat.
Mari: MAR. Cives, fidem
Vestram; opitulamini innocenti.
Naso: NAS. Rectius,
Insanienti.
Drop: DROP. Quid sibi haec contentio?
Mari: MAR. Insanus habeor, qui neque modo sum, neque
Olim fui umquam. Quaeso, vos, anne videor
Insanus esse?
Smil: SMIL. Propemodum.
Labe: LAB. A rabido cane
Miser modo est invasus.
Mari: MAR. Ego?
Labe: LAB. Tu tu.
Mari: MAR. Canem
Ego triduo nusquam attigi ullum.
Drop: DROP. Dummodo
Te, stulte, canis attigerit.
Smil: SMIL. Apparet satis,
Hunc furere.
Mari: MAR. Non furo: sinite.
Naso: NAS. Dropax, cave
Ne admordeat; sunt virulentae talium
Commorsiones.
Drop: DROP. Illi ego, ubi tentaverit,
Dolabo dentes ferreo hoc manubrio.
Smil: SMIL. Agite ergo; caveam in publicam deducitor,
Ubi caeteri attinentur hoc genus homines.
Mari: MAR. Non eo.
Drop: DROP. Feremus; habe bonum animum.
Mari: MAR. Non eo.

SCENA V.

CENODOXOPHILAX. CONSCIENTIA. Ceno: CEN. IN tempore adsum, alumno ut afferam meo
Adversus acies inferas praesentem opem.
Illum ambiunt occulta monstra, et impetunt
Mille artibus, praeceps ut eat. O improbos
Orci labores! vigilat hostis pervigil
In perniciem hominis; et homo tamen sui
Securus altum stertit! Ah quoties male


page 92, image: s124

Periret ille, nostra nisi defenderet
Tutela? lapsu, fraude, ferro, toxico
Periclitatur in dies; nescit tamen
Cuius ope vincat: sed sciet quondam, sciet.
Ego Cenodoxum vindicatum eo iam; ades
Huc Conscientia; subi in has aedes; subi.
Cons: CONS. Quid ibi imperas praestare?
Ceno: CEN. Cenodoxon meum
Urgeto stimulis; inquietum reddito,
Timere discat, quando amare non cupit.
Cons: CONS. Id sponte soleo mea: proin' [Abbr.: proinde] ego naviter
Curabo.
Ceno: CEN. Torque, adhaere, inhaere: nec prius
Desiste, quam ille absistat. Habeat vulturem
Hunc Tityus. Hos consuevimus nos Caelites
Hominum animis subinde punctus indere.
Sed, pro dolor! contemnere illos iam sciunt;
Nos fungimur nostrum tamen munus. Quid hoc,
Quod contuor? Ubique laquei, circum has vias;
Quos, nisi oculos mille habeat, ah nemo fugiet.
Scio, scio; Cenodoxum perunt, ut se induat.
O si videret! sed nihil ago; homo non videt,
Nos Caelites videmus. Ego tamen ut iuvem
In parte, laqueos inter istos semina
Interseram aliqua, quae videat et reperiat;
Casuque factum existimet, quod feci ego.
Ah crescite in messem, atque maturescite.

SCENA VI.

PANURGUS. HYPOCRISIS. PHILAUTIA. Panu: PAN. Hui quanta pandit ora, quantis increpat
Rictibus Avernus? Glutit, haurit, devorat;


page 93, image: s125

Nec ulla satias implet illam belluae
Voraginem. Sitit bibendo, et esurit
Vorando. Quicquid ingero, diram famem
Accendit. Omnes undique socii mei
Quaerunt, ferunt, trahuntque rapiuntque omnia;
Tantusque continenter ingruit hominum
Ruentium imber, ut obstupescam quempiam
Terris superstitem inveniri. Sicubi
Emergo rursus has in auras, illico
Superesse tantum segetis admiror Srygi,
Ac si fuisset nulla messis hactenus.
Poene nihil opus est viribus meis: sua
Plerique sponte pessum eunt. Hinc pauculi
Caeco resistunt Marte; quos Philautia
Hypocrisisque facile transversos agunt.
Sed fallor, an recentia superi alitis
Adverto vestigia? profecto iam adfuit
Hostis meus; domum hanc nove communiit:
Neque enim aditus ita huc liber est, ut anteidhac
Fuit. Repellor viribus tacitis ego,
Heu me! male olim hoc metui, ut ille ne meam
Praedam mihi ereptum iret. Ecce, et chartulas
Hic conspicor! bono illius forte positas;
Ita est, ita est: phui, phui. Neque licet tollere.
Iam sentio quid agatur intus! Hypocrisis.
Philautia, huc adeste; confestim; mora
Quae demoratur? Hypocrisis, Philautia
Adeste, adeste, surda utraque. Quis detinet?
Quae vis manusve injecta? Praesto huc utraque.
Neque dum etiam? Parere iam demum negant.
Parere semper suetae; et alias obviae
Ubique, nunc sunt nuspiam? Juro piceos
Lacus, et antra nocte jugi horrentia!
Philautia, Hypocrisis venite.
Hypo: HYP. Quae, malum
Venire nos iubet, vetatque necessitas?


page 94, image: s126

Phil: PHIL. Cenodoxus hinc trahit; retrahit alia huc manus.
Panu: PAN. Ego evocavi utramque. Nam summi ducis
Imperia meque vosque pariter attinent.
Quid distulistis?
Hypo: HYP. Occupabamur adeo.
Panu: PAN. Id est, quod aveo scire.
Hypo: HYP. Cenodoxo fuit
Danda opera.
Panu: PAN. Recte istuc quidem: sed quid spei est?
Phil: PHIL. Nutare coepit, neque ita nobis libere
Obtemperare.
Panu: PAN. Nempe quia vos languidae
Cessastis?
Hypo: HYP. Imo quia tu ad has fores iners
Excubitor adstitisti, et hostem huc ingredi
Sivisti.
Panu: PAN. An alitem inquis illum caelitem.
Hypo: HYP. Hunc, inquio; at non solum.
Panu: PAN. Etiam alium? cedo
Quem?
Hypo: HYP. Conscientiam.
Panu: PAN. Male, male, male, male.
Indene movetur?
Phil: PHIL. Nutat ille, et territus
Subinde sistit, et subinde reiicit
Consilia nostra.
Panu: PAN. Redite propere: nam in mora
Periculum est. Urgete denuo; omnibus
Technis studete, ut Conscientiam domo
Eliminetis: actum agitis, hanc donicum
Vicistis: Ite. Ego interim nihil meo
Referam Imperatori, quoad redeat mihi
Cenodoxus, et ductu meo superbiat.
Perii ego, nisi perisse ego illum videro.


page 95, image: s127

ACTUS II.

SCENA I.

GUARINUS. PHILARETUS. Guar: GUAR. MIror, Philarete, numinis patientiam;
Matura scelera vindicat tarda manu,
Parcitque, cum parcendo proficiat nihil.
Iam fulminatos orbis omnes angulos
Oportuit; moveret ira, quos solet
Clementia efferare.
Phil: PHIL. Quid enim displicet
Guarine?
Guar: GUAR. Philarete, quid enim non displicet?
Non ego placere, non alia mihi queunt.
Phil: PHIL. Quae causa?
Guar: GUAR. Tempora, nosque pejores malis
Temporibus. Exclamare cogor: Viximus.
Unaque vixit probior aetas. Moribus
Vitiatus orbis atque labefactatus est.
Ad summa scelerum venimus. Cui iam fides,
Cui candor est animo? Quis ad modestiam
Proclivior? fastum odimus; sed in aliis
Nostrum, fovemus! O scelesta saecula!
Quae vos cicuta purget!
Phil: PHIL. Hic convitium
Ne facito. Nobilis etiamnum heroicam
Orchestra virtutem videt: Neque penitus
Iugulata verso pollice est.
Guar: GUAR. Utinam quidem
Philarete, vivat: fallere libenter velim.
Sed vereor, et veretur orbis: viribus
Restitui in integrum potest nullis Pedes


page 96, image: s128

Extendit alto collocata lectulo
Probitas: quid esse iam super sperabimus?
Phil: PHIL. Pios viros, et sanctitate principes.
Guar: GUAR. Verum nec ita multos.
Phil: PHIL. Nec ita paucos tamen.
Cenodoxon, inquam: cuius uno nomine
Iam te refelli.
Guar: GUAR. Fateor; ille quidem parem
Et sanctitatem, et eruditionem habet;
Sed unus. Utinam potius anum diceres
Esse improbum e multis bonis; quam unum bonum
Ex improbis multis.
Phil: PHIL. Ubi Cenodoxus est
Vel unus, ibi multos bonos esse autuma.
Exemplo enim trahit suo, imo facit bonos.
Placet experiri?
Guar: GUAR. Quomodo?
Phil: PHIL. Ad Philedemonem
Hac sequere: quicum Bruno et Hugo et caeteri
Pro more, et eruditionis gratia
Post paululum intervisere illum cogitant.
Si litteras amas, adire et tu potes.
Guar: GUAR. Sequar ergo, ubi esse bonus apud bonos sciam.

SCENA II.

GUARINUS. PHILARETUS. MARISCUS. Guar: GUAR. SEd ecquis inde ad nos?
Phil: PHIL. Mariscus aedibus
Illis beatis exit. O te prosperum
Marisce!
Mari: MAR. Quid ita?
Phil: PHIL. Qui huic viro unus omnium
Es intimus.
Mari: MAR. Cui? quaeso.
Phil: PHIL. Cenodoxo. An vacat
Iam conveniri?
Mari: MAR. Mox vacabit: sunt enim
Modo in abitu, qui gravibus in negotiis
Illum hactenus tenuere.
Guar: GUAR. At ego te gratulor


page 97, image: s129

Marisce sospitem esse.
Mari: MAR. Me? numquam male
Mihi fuit.
Guar: GUAR. Atqui non furit quisquam sine
Dolore.
Mari: MAR. Quis me enim furere dixit?
Guar: GUAR. Parum
Duntaxat. Etquod remedium morbi fuit?
Mari: MAR. Cuius?
Guar: GUAR. Furoris.
Mari: MAR. Nullo opus erat.
Guar: GUAR. Scilicet
Sponte rediisti ad mentem?
Mari: MAR. At ego numquam excidi.
Guar: GUAR. Scio erubescis. Quamquam id humanum est, pati
Perinde nos, et erubescere talia.
Sed frustra es. Omnes obvii factum sciunt.
Mari: MAR. Falsum sciunt.
Guar: GUAR. Narrant tamen vulgo et putant.
Mari: MAR. Quo auctore?
Guar: GUAR. Dama.
Mari: MAR. Nequius puero est nihil.
Phil: PHIL. Damane?
Mari: MAR. Dama. Nam ille me urbi fabu, lam hanc
Fecit, libidine ductus et licentia
Vernili. At ultus sum, simul cum compedes
Hodie exui. Graviter enim admodum tulit
Cenodoxus, ita sibi et mihi mastigiam
Os sublinere voluisse. Quare invasimus
Uterque puerum, palma, fuste, taurea,
Quod cuique telum. Vix putem pro Troja
Plura esse tela aut capta quondam, aut perdita,
Quam perdiderimus uno in illo. Caeterum
Vos sapere me putate.
Phil: PHIL. Si tu id publicis
Tabulis doces, credemus. Interea loci
Petendinamus causam.
Mari: MAR. Ita placet. Nunc voco
Philedemonem ad Cenodoxon.
Phil: PHIL. Eodem intendimus.


page 98, image: s130

SCENA III.

CENODOXUS. PHILAUTIA. DAMA. Ceno: ABiere? Superi! omnia mihi negotia
Peragenda soli.
Phil: PHIL. Solus illud scilicet
Debes, quod et solus potes.
Ceno: CEN. Nemo satius
Fecisset, equidem opinor. Ego Rem publicam,
Ego Regna, privatasque caussas tantulo
Spatio expedivi. usque adeo, nil decidere,
Suadere, persuadere, conficere, mihi est
Difficile.
Phil: PHIL. Solum difficile tibi est, aliis
Deesse.
Ceno: CEN. Ades dum Dama.
Dama: DAM. Quid facto est opus?
Ceno: CEN. Abiere?
Dama: DAM. Iam nunc.
Ceno: CEN. Colloquentes videram
Inter abeundum: quid ferebant?
Dama: DAM. Laudibus
Te, here, extulere.
Phil: PHIL. Merita nullis laudibus
Tua pariabunt.
Cdox: CEN. OD. Perge porro; quid dein?
Dama: DAM. Prudentiam tibi singularem a Numine
Esse inditam, dixere, qua plerisque aliis
Excelleres.
Phil: PHIL. Plerisque tantum? imo omnibus.
Dama: DAM. Tum comitatem, et inclyti modestiam
Ingenii praedicabant: esseque dubium
Prudentiorne, doctiorne an comior
Fores?
Phil: PHIL. Dubia cum palma multis redditur
Virtutibus, meruere palmam singulae.
Ceno: CEN. Nihil aliud dixere.
Dama: DAM. Multas insuper
Laudes recensuere, tibique proprias.
Cdox: CEN. OD. Narra.
Dama: DAM. Exciderunt.
Ceno: CEN. Itane; verbero? oportuit
Haec excidere?
Dama: DAM. Quis omnium tandem queat
Meminisse?
Cdox: CEN. OD. Faxo, numquam ut hodie verberum


page 99, image: s131

Oblitteres memoriam. Adeone multae erant?
Dama: DAM. Opinor.
Ceno: CEN. En scelus scelestum; Nisi hodie
Mihi singula edis adamussim, tum nihil edes.
Phil: PHIL. Jure facis: et graviorem isthuic piaculo
Multam irrogasses, nisi nimis facilis fores.
Dama: DAM. Lex dura. Ceanitare, Dama, si cupis
Loquaris opus est. Quid loquar? quando nihil est
Quod quis loquatur. Nil subit: nihil scio.
Eho stupor, nihilne quod dicas, scias?
Si nil adest quod dicam, erit quod mentiar:
Vetus haec mihi est annona. iam scio; suas
Audire laudes gestit herus, et promptius
Credere Placet. Mentibor, et coenabo. Emam
Mendaeiis, quod alii emunt pecuniis.
Cdox: CEN. OD. Quid muginaris interim, scelus!
Dama: DAM. Dolet
Ita excidisse, quod decebat mordicus
Tenere.
Cdox: CEN. OD. Non tibi impune erit.
Dama: DAM. At iam iam, here.
Subit.
Cdox: CEN. OD. Quid ergo?
Dama: DAM. Me beatum serio
Dixere, qui te abuterer hero.
Cdox: CEN. OD. Nec tuam
Noscis, sceleste, beatitudinem.
Phil: PHIL. Tuam
Tu nosce; fruere.
Dama: DAM. Postibus dein oscula
Fixere crebra; et inquilinum hunc sospitem
Et perpetem optabant. Quia gravius tibi
Si forsitan quid eveniret, nuspiam
Fore alterum, ad quam se reciperet Civitas.
Phil: PHIL. Sapiunt.
Cdox: CEN. OD. Profecto, non facile geminum mihi
Repererit illa: sed malum tunc sentiet
Suum, mederi nemo cum poterit malo.
Phil: PHIL. Quanti aestimere, cogita.
Cdox: CEN. OD. Haec summa?
Dama: DAM. Est, here.
Cdox: CEN. OD. Nihil addidere?
Dama: DAM. Nihil.
Ceno: CEN. Nihil?
Phil: PHIL. Dubio procul
Oblitteravit multa.
Dama: DAM. Plura dixeram,


page 100, image: s132

Quam dixerant.
Ceno: CEN. Loquere, scelus [(reading uncertain: print unclear)] .
Dama: DAM. Juro Jovem
Lapidem, nihil superadditum esse quidpiam.
Ceno: CEN. Quam pulchra, honesta, sanctares, virtutibus
Ad gloriam eniti? Secus qui abdomini,
Gulaeque, aqualiculoque sacrificant suo.
Fato quibuscum nomen interit pari.
Quas vero chartas calco?
Phil: PHIL. Nullius operae.
Omitte.
Ceno: CEN. Puer attolle.
Phil: PHIL. Nil, nil dignum habent.
Ceno: CEN Sap. 5. Quid profuit nobis superbia?
Phil: PHIL. Abjice.
Ceno: CEN. Isa. 37. Superbia tua in aures ascendit meas.
Phil: PHIL. Excute. Nihil iuvat has morari inanias.
Ceno: CEN. Prov. 16. Abominatio Domini omnis arrogans.
Phil: PHIL. Nihil haec tua intersunt.
Ceno: CEN. Tamen aliquid sibi
Volunt: nec est nihilum, quod ita consentiunt.
Collige iterum, puer; atque sequere.
Dama: DAM. Colligo.
I nunc, negato obsonium: numquam meas
Negabo strophas ego, sutelasque tibi.
Tu laude sis, cibariis ego mavelim
Satur esse. Herum hunc identidem ducto dolis,
Quia velle video: et vera laus ubi deficit,
Est assuenda ficta: utraque vanum capit.

SCENA IV.

CENODOXOPHYLAX. CONSCIENTIA. Cdox: CEN. OD. REdeo, mei vicem anxius alumni; an velit
Parere tandem. At lectitavit iam meum
Schediasma. Placet. O repetat utinam, et sedulus
Perpendat usque, ut arrogantes spiritus
Demittat olim. Conscientia stimulos
Fortassis addet, ac reducet in viam.
O gaudium! Sed ecce, Conscientiam:


page 101, image: s133

Profecimusne aliquid in Cenodoxo? an manus
Necdum ille dedit?
Cons: CON. Obduruit, et obsurduit,
Et obstinavit.
Cdox: CEN. OD. Et recedis?
Cons: CONS. Ipsemet
Recessit; aures mihi negavit; aedibus
Eiecit. Aliud quid agerem?
Cdox: CEN. OD. Intro rursum abi;
Nolens volensque re audiat: clama, obstrepe,
Obtunde; ut efficias nihil, mihi oboedies.
Cons: CONS. Ingrata et invisa redeo.
Cdox: CEN. OD. At redi ramen.
Ego alteram rationem inibo, qua iuvem.
Ah quid hominis causa laboramus I velut
Si nostra res agatur, omnia facimus,
Ille nihil, et minus nihilo. Erit, heu, erit
Cum nos rogabit ipse; sed sero nimis.

SCENA V.

NAVEGUS. DROPAX SMILAX. Nave: NAV. SOlum salumque obduruit: clementiam
Expertus utriusque, judico parem
Esse inclementiam. Mare huc me ejecerat,
Hinc terra me ejicere laborat. Plurimum
Illic bibendo; hic nihil edendo internecor.
Drop: DROP. Cuitatis es, homo? quis te in urbem hanc ingredi
Permisit.
Nave: NAV. Imo etiam coegit.
Mile: SMIL. Quis?
Nave: NAV. Fames.
Mile: SMIL. Nihil fames juris habet hoc loci, ut imperet.
Nave: NAV. Utinam hic nihil habeat; recedere mox velim.
Mile: SMIL. Nihil habet, inquam, imperia proin tuto potes
Negligere.
Nave: NAV. Quin summum magistratum hic mihi
Sese esse dixit.
Drop: DROP. Male profecto dixit; haud
Oportuit fidem habere.
Nave: NAV. Nimis illa eloquens


page 102, image: s134

Est visa; persuasit mihi.
Drop: DROP. Regem hoc loci
Summum magistratum esse seimus.
Nave: NAV. Recte enim;
Sed et est fames Regina.
Mile: SMIL. Tollam hinc in malam
Furcam, tuam hanc Reginam.
Nave: NAV. Amabo. Pessime
Etenim illa me cruciat. Nam ego illam pro mala
Furca, in malum ventrem egi; abigere inde nequeo.
Mile: SMIL. Tu vero mimus mihi magis, quam naufragus
Videre: tolle te hinc; aut ego mox omnia
Quae reliqua habes, mecum auferam.
Nave: NAV. Nil mavelim:
Nam mecum egestatem et famem circumfero.
Quam quisquis auferat, volente me auferet.
Drop: DROP. Caeterum homo, tolle res tuas, et abi; jocis
Venale nihil hic est.
Nave: NAV. Modo lacrimis siet?
Drop: DROP. Si seriae sint.
Nave: NAV. Atqui ego sum serius.
Noctem unam in undis innatavi naufragus,
Mortemque passus etiam antea, quam occumberem,
Cum hoc remo ego evasi: reliqua venti, mare
Rapuere cuncta. Juvate vos miserrimum
Homuncionem.
Drop: DROP. Nostrae opis tibi per parum est.
Sed in hac, vir unus omnium ditissimus
Vicinia est, qui pauperes, ut liberos
Suos fovet iuvatque.
Nave: NAV. Quod nomen viro?
Drop: DROP. Cenodoxus.
Nave: NAV. Itidem apud alios iam inaudii;
Adibo, opemque flagitabo.
Mile: SMIL. Sed cave
Ut ne ostiatim ab urbe censum hunc exigas;
Nam conditum est iam lustrum. Et est quinquennium
Dum census imperetur alter.
Nave: NAV. Dabo operam.


page 103, image: s135

SCENA VI.

CENODOXUS. DAMA. NAVE. GUS. HYPOCRISIS. BRUNO. HUGO. EXORISTUS. PTOCHUS. Cdox: CEN. OD. UBi venerint, huc tempori ad me adducito.
Tenes?
Dama: DAM. Probe.
Nave: NAV. Hic an ipsus est, quem quaerito?
Adibo. Te per ego salutem ipsissimam
Tuamque per virtutem, ut hanc miseram, precor,
Miserere vitam.
Hypo: HYP. Circumi prius oculis;
Nemo uspiam est.
Ceno: CEN. Apage.
Nave: NAV. Perii gemino malo,
Terra marique: quorum et unum satis erat
Nimisque perniciem in meam.
Ceno: CEN. Silicernium,
Apage. Perire te tua improbitas iubet:
Undae tui ultrices sceleris in naufragum
Saevire cogunt.
Nave: NAV. Ita tibi Numen pium
Habeto; me quondam merentem credito
Poenas dedisse; si meo merito impares,
Nihil est, quod irascare, mitius solet
Punire Numen, non ideo, ut immitius
Homo in hominem desaeviat.
Hypo: HYP. Sat impudens
Rogator iste.
Ceno: CEN. Hinc te sceleste extempulo
Facesse: nulla dignus ope, si quem aequora
Reum fatentur.
Nave: NAV. Ah tuae sortis memor,
Miserare nostram. Olim pari clementia
Faciet tui tibi gratiam piaculi
Illud perenne Numen.
Ceno: CEN. Improbum caput!
Tu me tibi aequiparare? tun' piaculum
Adscribere mihi? quem innocentem, et nullius


page 104, image: s136

Maleficii convincit orbis? quem sciunt
Omnes benefaciendo, vitaeque inclytis
Facinoribus vicisse cunctos? saeculis
Probitatis exemplum futuris? hunc tu;
Similem, piaculis putes obnoxium?
Ocyus abi, sceleste, maximam in malam
Necem: periisti, denuo ubi te videro.
Hypo: HYP. Hoc recte et ordine factum. Ubi nemo arbiter
Virtutis est, ibi benefacere nil iuvat.
Nave: NAV. Haeccine Viri illa tanta liberalitas?
Haec illa beneficentia est? Superi, inferi
Istos beneficos et benevolos perduint,
A queis [(reading uncertain: print unclear)] magis alapam petas, quam sportulam.
Hic reculam nil est, quod augeat meam.
Valete.
Ceno: CEN. Bruno et Hugo veniunt denique.
Salvete Bruno et Hugo.
Brun: BRUN. Commodum adsumus
Cenodoxe?
Ceno: CEN. Numquam incommodum: hic ego interim
Solus vagabar, otia inter musica,
Dum vos viderem.
Hugo: HUG. Te videre et colloqui
Properavimus.
Ceno: CEN. Ubi Lauduinus? ubi alii?
Venire an abnuunt?
Brun: BRUN. Sequuntur, brevi aderunt.
Ceno: CEN. Placet intus opperirier [(reading uncertain: print unclear)] . Subsellia
Puer interim dispone, nostris ut siet
Aptus locus sermocinationibus.
Exor: EXOR. Te per tuam fortunam, et hocce caput tuum,
Vir integerrime; miserere pauperum.
Ptoc: PTO. CH. Barbarica passi vincula. longo carceris
Paedore torti, capite censi, quaerimus
Peculium, quo vindicemur.
Exor: EXOR. Aspice
Squalentia situ membra; et in lucem assere
Quos diutina fames, atque nox exercuit.
Hugo: HUG. Absiste, ne molestus esto iam Viro.
Exor: EXOR. Si absisteret ventris etiam molestia.
Hypo: HYP. Vident; nihil morare, stips largissima
Largissimam tibi paritura est gloriam.


page 105, image: s137

Ceno: CEN. Absit molestus ut mihi sit quispiam
E plebe tenuium. Quibus vos vinculis
Dixistis artineri?
Ptoc: PTO. CH. Ab hoste barbaro
Abhinc decennium ambo capti, patria
Simul occupata, liberis, uxoribus
Deperditis, in hosticam ducti sumus.
Ceno: CEN. Hic singuli ternos habete Philippicos.
Memores mei, pro me subinde Numini
Supplicia fundite.
Ptoc: EXO. RPTOCH. Te salus, amplissime
Vir, ipsa servet.
Nave: NAV. Non sacrificavi bonae
Fortunae, ut hodie mane surrexi: favet
Huic, mihi resistit. Aggredi denuo luber,
Imo iubet esuritio. Solum tuis
Me arcebis a beneficiis? parce misero,
Parique liberalitate me iuva,
Ut distulisse me prius, non undique
Pepulisse videaris.
Hypo: HYP. Age quod agis: plurimi
Tuentur; est dandum aliquid.
Ceno: CEN. Ego te distusi,
Pepulive, mi homo?
Nave: NAV. Paulo ante.
Cdox: CEN. OD. Parcite Juvenes,
Haud scio rogasse.
Nave: NAV. Naufragus petii stipem
Paulo ante, et etiamnum peto.
Brun: BRUN. Forte studiis
Intentus haud adverteras?
Ceno: CEN. Bono es animo,
Pete; liberalem senties.
Nave: NAV. Quicquid dabit
Tua liberalitas.
Ceno: CEN. Philippaeos cape
Duos.
Nave: NAV. DE. US te sospitet, vir maxime.
Cdox: CEN. OD. Amare pauperes, eosque primitus
Gurare didici.
Hugo: HUG. Liberalitas mihi
Non visa maior.
Hypo: HYP. Hoc theatrum debuit
Habere virtus.
Ceno: CEN. Imus?
Brun: BRUN. Ut tibi collubet.
Nave: NAV. quanti interest, qua quis quid hora postuler?
Ita homo repente mutat, ut qui heri Euclio
Fuit, sub unam evadat horam prodigus.
Chaldaeus essem, et astra talia noscerem,
Paucis diebus a stipe ego ditescerem.


page 106, image: s138

SCENA VII.

PHILAUTIA. Phil: QUid hoc? quid est quod sentio? rursus novis
Acherunta concuti tumultibus? quid hoc?
Iterumne custos carceris diri suis
Trifaucia ora subrigit latratibus?
An sede ab infausta! properat exercitus
Plutonis omnis? imminet malum malis.
Se tota vis infundit orbi. Sentio,
Sentio: quatit Megaera crines noxios,
Facesque Tisyphone cruenta ventilat;
Cenodoxon omnes impetunt: omnes in hunc
Sese inferunt. Video meas partes fore,
Curare primas ut feram. Nunc cuditur
Superba concertatio; qua caeteros
Cenodoxus herbam sibi iubebit porgere.
Ipse mihi solus porriget. Vincat alios
Licet; nec evadet tamen victor mei
Suique. Qui sic vincit alios, vincitur.

SCENA VIII.

DORUS. DROMUS. CLEPTES. AESCULAPIUS. MACHAON. Drom: DROM. TEnete furem: hac hac profugit. Ocyus.
Doru: DOR. Male sit malo capiti: tapetum nobile
Me conspicante pene subripuit, scelus.


page 107, image: s139

Domo profugisse illum oportet primulum,
Nec procul abisse.
Drom: DROM. Ego insequar prius, quam herus
Revertat Hac eo: Dore, tu illac quaerita.
Aesc: AESC. Nihil afficit animum pari sensu meum
Atque inter eruditioris seculi
Iuvenes virosque degere; atque illos modo
Audire, modo rogare. Quo fit, ut nihil
Hodieque praestabilius acciderit mihi,
Quam more nostro disserentem attendere
Cenodoxon.
Mach: MACH. Etsi juris ille peritiam
Solum profiteatur, tamen alia omnia
Tenet perinde docetque.
Aesc: AESC. Nisi complurium
Me cura febrientium discedere
Iussisset, ibi adhuc essem; ita rapere me solet.
Sed quis homo de meis pedem effert aedibus?
Clep: CLE. PT. Abisse me rebantur; Ego post januam
Me absconderam. Nunc fugio demum tutius.
Aesc: AESC. Heus tu, quid est operae tibi domi meae?
Clep: CLE. PT. Teneor miser furti. Quid habeo dicere?
Aesc: AESC. Potin' ut mihi respondeas?
Clep: CLE. PT. Perii nimis.
An tu vocaras?
Aesc: AESC. Quid modo his tibi in aedibus?
Clep: CLE. PT. Mihi? ingredere tu, et sciscitare, quando ita
Es curiosus.
Aesc: AESC. Atqui ego hanc domum incolo.
Ius est rogandi, quidnam apud meos agas?
Clep: CLE. PT. Dicam ergo. Nobile huc tapetum ex Belgio
Venale porto: dictitant his aedibus
Huic geminum haberi; tamque simile hoc alteri,
Ovo est ut ovum. Proinde me operae credidi
Facturum, ut huc afferrem, heroque ostenderem.
Sed herum negant adesse; tu si es, praestina.
Mach: MACH. Profecto, geminum est alteri, quod supra habes.
Aesc: AESC. Quanti ergo vendis?
Clep: CLE. PT. Aureis numis eme
Duobus et viginti.
Aesc: AESC. Omittito duos;
Viginti habebis.
Clep: CLE. PT. Egeo numis; caeterum haud
Remitterem. At numera; morari non placet.


page 108, image: s140

Remitterem. At numera; morari non placet.
Aesc: AESC. Numera Machaon. Saepe saepius fuit
Mens, praestinare consimile, siquod foret.
Nusquam antidhac reperire fuit: hic repperi.
Clep: CLE. PT. Dicedo, gestis rebus ex sentenua.
Imo perii iterum. Est obviam, qui me puer
In seclere manifesto tenuerat.
Doru: DOR. Harpago,
Suspendiarie; incidisti furcifer
Meas manus. Ubi est tapes quem clepseras?
Clep: CLE. PT. St', mitte me: iam reddidi.
Doru: DOR. Cui?
Clep: CLE. PT. Hero tuo.
Omitte; iam placavi hominem: ibi; eccere; vides?
Doru: DOR. Factum bene, alias numquam omitterem: i, cave
Redeas; peristi, simul ut iterum hic videro.
Clep: CLE. PT. Numquam Lavernae sacrificavi equidem magis
In tempore, ac hodie: in pedes nunc me dabo.
Aesc: AESC. Dore ades, et hoc defer tapetum.
Doru: DOR. Ut gaudeo
Te hoc recuperasse, here; obsecro ubinam inveneras
Hominem?
Aesc: AESC. Ad sores meas.
Doru: DOR. Et ego stupor merus,
Tota urbe quaesii: ecquid etubuit trifur?
Aesc: AESC. Cur erubesceret?
Doru: DOR. Ita deprehensus.
Aesc: AESC. Nihil.
Doru: DOR. Eho, nihil? Ego me abdidissem in ultimos
Mundi angulos.
Aesc: AESC. Cur?
Doru: DOR. Vapulavitne improbus?
AESC. Quid vapularet?
Doru: DOR. Saepe, here, nimis es bonus.
Flagra meruit certe.
Aesc: AESC. Imo meruit gratiam.
Nam vile pretium est, quod dedi. Tanto altero
Pluris stat alterum.
Doru: DOR. Quod illud alterum?
Aesc: AESC. Quod supra habemus.
Doru: DOR. Illud ipsum hoc est. here.
Aesc: AESC. Hoc imo demum praestinavi.
Doru: DOR. Falleris;


page 109, image: s141

Tuum erat inemptum.
Aesc: AESC. Ain' meum tu? quomodo?
Doru: DOR. Vae mihi! Nequii cavere: fur cubiculum
Ingressus, illud abstulit.
Aesc: AESC. Qui et vendidit
Iam mihi?
Doru: DOR. Ita.
Aesc: AESC. Quicum collocutus es modo?
Doru: DOR. Ita.
Aesc: AESC. Quin tenebrionem ergo tenuisti hic, stupor?
Doru: DOR. Tenebam: at ille reddidisse iam tibi
Se dixit.
Aesc: AESC. Ignavum caput: ego ego tibi.
Trifurcifer, reddam loco illius malum.
Doru: DOR. Quid enim ego feci?
Mach: MACH. Tempera iram; innoxius
Puer est.
Aesc: AESC. Cavere furis debuisti tu dolos.
Aesc: AESC. Uterque noxii sumus; sed magis ego.

SCENA IX.

CENODOXUS. PHILAUTIA. DAMA. RUSTICUS. Ceno: CEN. VOlupe est mihi, audire Juvenum haec encomia,
Quibus solent identidem applaudere mihi.
Subit tamen lubido seire, ecquid foris
Plebeia de me turba sentiant?
Phil: PHIL. Potin'
Dubitare? multa, mira, magna scilicet.
Ceno: CEN. Placet experiri. Dama, tu istunc mihi Senem
Adduce sis.
Dama: DAM. Heus, siste paulisper Senex.
Rust: RUST. Victoriatis et teruntiis tribus.
Dama: DAM. Sistere ego iussi.
Rust: RUST. Constitit pluris mihi.
Dama: DAM. Non hoc rogavi. Sed iubet meus te herus
Ad se venire paullulum.
Rust: RUST. Ex suburbio.
Dama: DAM. Longe aliud.
Rust: RUST. Haud ita longe abest.
Dama: DAM. Ad rem, Senex.
Rust: RUST. Cum egrederer, hora tertia haud dum sonuerat.
Dama: DAM. Non hoc volo.
Rust: RUST. Lento gradus nam sum senex.


page 110, image: s142

Dama: DAM. Men' ludis?
Rust: RUST. Ego studere lucris non volo.
Parce admodum vivo.
Dama: DAM. Quid hominis est hic senex?
Aliud rogatur, et aliud refert mihi.
Rust: RUST. Toties modo attuli, minoris non dedi.
Dama: DAM. An audit aegre?
Rust: RUST. Vbi in forum devenero,
Non deerit emtor: Mitte si emptum nil cupis.
Dama: DAM. Ad herum, ad herum venire te iussi meum.
Rust: RUST. Me? haud ceperam te prius. Ubi est herus?
Dama: DAM. Hic adest.
Ceno: CEN. Recede, Dama; solus hunc ego colloquar.
Unde huc in urbem, mi senex?
Rust: RUST. Ex viculo.
Ceno: CEN. Nostine cives urbis huius Principes?
Rust: RUST. Aliquos.
Ceno: CEN. Quid in suburbio de illis, bene
Secusve dictitatur?
Rust: RUST. Ut quisque est bonus
Secusve.
Ceno: CEN. Cenodoxum probantne an improbant?
Rust: RUST. Quem quaeso Cenodoxum?
Ceno: CEN. OD. Urbis inter principes
Ferme omnium unum principem.
Rust: RUST. Numquam audii,
Quid hominis esset?
Ceno: CEN. Eho, an ergo tu nihil
De litterato illo audiisti?
Rust: RUST. Adeo nihil.
Ceno: CEN. De principe, inquio, Cenodoxo?
Rust: RUST. Adeo nihil.
Cdox: CEN. OD. De singulari illo erudito?
Rust: RUST. Adeo nihil.
Ceno: CEN. Quem totus orbis norit?
Rust: RUST. Ego pars utique sum
Totius orbis; nec tamen novi.
Ceno: CEN. Cedo,
Saepe hanc in urbem commeasti?
Rust: RUST. Quotidie.
Ceno: CEN. Nec de hoc tamen viro audiisti?
Rust: RUST. Adeo nihil.
Cdox: CEN. OD. Qui fit?
Rust: RUST. Ego nescio: caeterum hoc scio; nihil
Audisse de Cenodoxo.
Ceno: CEN. In illum omnes solent
Intendere digitos?
Rust: RUST. Licet et intenderent
Pugnos; ego tamen audiisse nil scio.
Ceno: CEN. Quid si videres illum, an illum nosceres?
Rust: RUST. Si diceret sese esse, forte crederem.
Phil: PHIL. Omitte stultum, sat tibi est, si caeteri


page 111, image: s143

Te noverint.
Ceno: CEN. Sed est cupido noscere
Illum virum?
Rust: RUST. Profecto nulla.
Ceno: CEN. Plurimi
Pretio emerent, ut cum viderent.
Rust: RUST. Mortui
Fortasse, vel caeci. At ego si Teruntio
Centum emere Cenodoxos queam, emere non velim.
Sed ne morare me: forum abeo.
Phil: PHIL. Quam parum
Novere Rustici.
Ceno: CEN. Ruborem prope mihi
Excussit istae hominis ignoratio.
Notum esse me autumabam ubique gentium;
Nunc ne in suburbano quidem novere me.
Phil: PHIL. Nempe ista rusticana turba desipit.
Nil est morandum, quid probet, quidve improbet!


page 112, image: s144

ACTUS III.

SCENA I.

CENODOXOPHYLAX. CenL: HEu me; labores irritos; evanidam
Beneficiorum memoriam! Adsum denuo,
Ut ubi meam operam saepe lusi, ludere
Aggrediar ultimum. Benus sum ego Genius
Cenodoxo; at ille me quasi malum exterminat.
Fugit, odit, exsecratur; heu male nescius
Properantis irae; nescius fati sui
Iam iam futuri; nescius periculi
Praesentis; et suae ruinae nescius.
Cenodoxe, satis est: ah satis superbiae
Datum, est; satis Cenodoxe. Numquam tu tui
Memor eris? arrogantiae nullum modum
Finemve pones? nulla tandem gloriae
Cupidinem dies tibi auferet? auferet;
Sed sero nimis: auferet. Ubi aliis proderis,
Oberis tibi: docebis alios vivere,
Peribis ipse. Scilicet magno voles
Huius redemptam gloriae pruriginem;
Sapiesque cum resipiscere tibi negabitur.
Iam iam periisses, nisi meis tibi precibus
Moram impetrassem. At vereor ut frustra siem;
Et hinc recedam lusus, ut saepe anteidhac.
Tentabo tamen, et ultimo superbiam
Ariete verberabo.


page 113, image: s145

SCENA II.

CENODOXUS. MARISCUS. CENODOXOPHYLAX. PANURGUS. Cdox: CENOD. Dudum nescio
QUid ordiar; non edere, non bibere iuvat:
Nec lectio mihi nauseam, nec scriptio
Eximit.
Mari: MAR. Id esse mirum in his negotiis,
Cenodoxe? diripiunt prope omnes te, tua
Orbis ope sustentatur: incumbit humeris
Tuis onus, quod ferre nequeat Atlas suis.
Cdox: CEN. OD. Gravantut alto fessa somno lumina.
Non pugno: membra do quieti. Hinc tu interim
Abi; Nec interpellet alius quispiam
Meam quietem.
Mari: MAR. Aegre mihi est, quoties dolet
CEnodoxus. Illum, ut coenitem, praeconiis
Extollo: quem laudare cum nequea, simul
Coenare nequeo.
CenL: CEN lax A me revincta lumina
Sunt hoc sopore: insomniis terrebitur,
Quem saepe vigilem aggressus haud quicquam fui.
Cenodoxe, commigrabis: ultimum hoc tuae
Spatium diei est. Caeterum ratio tibi est
Ducenda. Contuere. quid libri feram?
Hic lege. Quid horres facinora tua! Serus es;
Horrere dudum oportuit. Viden' tuas
Offucias? viden' apinas? Mortalibus
Os sublinere licebat; immortalibus
Fumum facere fucumque, non est. Num vides
Superbiam? superbiam? superbiam?
Si centies legas, superbiam leges;
Si millies legas, superbiam leges;


page 114, image: s146

Deciesque centiesque millies leges.
Agnoscis.?
Cdox: CEN.us ah ah ah!
Clax: CEN.lax Migrabimus.
Cdox: CEN.us Moram.
Clax: CEN.lax Nihil agis; evocaberis. Panurge, ades
Cohorte cum socia inferis e sedibus.
Panu: PAN. Quis evocat?
Clax: CEN.lax Suprema virtus Numinis.
Panu: PAN. Quid imperat?
Clax: CEN.lax Terrere Cenodoxum iubet.
Panu: PAN. Resipicet inde.
Clax: CEN.lax Utinam quidem.
Panu: PAN. Nolo.
Clax: CEN.lax Volo.
Jubeo, impero.
Panu: PAN. Terrebone meos?
Ceno: CEN. Impero
Sceleste; parendum est.
Panu: PAN. Necabo igitur.
Clax: CEN.lax Veto
Necare; caeterum volo terre fieri.
Accede; nec desiste, donec reveniam.

SCENA III.

PANURGUS. CENODOXUS. ASTEROTH. ASEMPHOLOTH. CENODOXOPHYLAX. Panu: PAN. QUae praeda mihi devota? iam nunc faucibus
Erebi inferenda? ubi est? ubi est? video. Asteroth,
Asempholoth, venite praedam tollite.
Cdox: CEN.us Miserere; parce.
Aste: AST. Quo vocamur?
Panu: PAN. Huc mei
Pars fida gregis.
Asem: ASEMPH. An ducimus, rapimus scelus?
Aste: ASTER. Age, evome animum sceleribus magnis, novis,
Multis, gravibus obnoxium.
Cdox: CEN.us Ah, ah, ah! moram,
Moram.
Panu: PAN. Negamus.
Aste: ASTER. Tu moram improbe flagites?
Dudum trahendus et dicandus Tartaro.
Asem: ASEMPH. Fauces nocentes, et nocentem spiritum
Elido sceleri.
Cdox: CEN.us Heu, heu, iuvate.
Panu: PAN. Quis iuvet?
Noster es, erisque: ducite, trahite, rapite.


page 115, image: s147

Cdox: CEN.us Superi!
Aste: ASTER. Inferi sumus: vocari nos decet.
Cdox: CEN.us Date spatium, heu!
Panu: PAN. Apud nos spatium erit.
Asem: ASEMPH. Nimis moramur, noster est.
Aste: ASTER. Praelusimus
Diu satis; rapiendus est. Hos mihi pedes.
Asem: ASEMPH. Has ego manus mihi destino.
Panu: PAN. Animum Tartaro.
Cdox: CEN.us DEU. S eripe.
Panu: PAN. Deum cogitas? Non ille te.
Aste: ASTER. Tumet tibi fueras DEUS, te appellita.
Cdox: CEN.us Succurre Numen.
Asem: ASEMPH. Frustra es; odit, negligit,
Contemnit, ut tu Numen hactenus.
Cdox: CEN.us Atego
Numquam Tonantem spreveram.
Panu: PAN. Superbiam
Non spreveras, et arrogantiam tuam.
Asem: ASEMPH. Oggannit etiam? ad latera lamnas admove
Facesque.
Panu: PAN. Nostra supplicia iam sentiat,
Aequare qui nostram ausus est superbiam.
Aste: ASTER. Imo superare.
Cdox: CEN.us Christe, postremam manum
Porge misero.
Asem: ASEMPH. iam audire tandem vis miser?
Esse potes; hoc datur.
Panu: PAN. Prope absumus: praei
Aliquis, et Orcum pande.
Cdox: CEN.us Caelites mihi
Omnes adeste; vimque prohibete inferae
Cohortis.
Panu: PAN. Aderunt, et iuvabunt te Stygi
Immergere.
Aste: ASTER. Hic tandem adsumus propter specus
Horrentis Erebi: hac mergite feram.
Asem: ASEMPH. Trudite,
Pellite. Patet aditus inferorum. Sentio
Luctantis horridum camini incendium.
Immittite feram.
Aste: ASTER. Assetur; et Laconicum.
Nostrum pati assuc fiat.
Cdox: CEN.us Heu, heu, quem mihi
Quaero advocatum? Tu ales. o rebus meis
Spes una; propera.
Clax: CEN.lax. Quo vocas?
Cdox: CEN.us Me perditum
Ut eruas.
Clax: CEN.lax Ten' eruam? non audio;
Audire quem numquam volebas.
Cdox: CEN.us Audiam
De caetero.
Panu: PAN. Nihil agit; hoc timor exprimit.
Ubi rursus in tutum redierit, ad suum.
Redibit ingenium.
Aste: AST. Fidem superbia


page 116, image: s148

Servare nescit.
Cdox: CEN.us Recipio sancte.
Asem: ASEMPH. Nihil
In homine sanctum est improbo: Nihil.
Clax: CEN.lax Vale,
Cenodoxe.
Cdox: CEN.us Serva miserum.
Clax: CEN.lax Ubi te esse miserum
Credideris.
Cdox: CEN.us esse credo.
Panu: PAN. Non credit, scelus:
Imponit.
Clax: CEN.lax Hinc facesse iam stygia manus,
Mox avola, praedamque mitte.
Aste: AST. Superbior
Nobis scelestiorque lucem hanc occupet,
Qua nos iubemur cedera?
Clax: CEN.lax Ocyus fuge.
In gratiam recipio alumnum.
Asem: ASEMPH. Gratia
Mex excidet.
Clax: CEN.lax Tunc nil vetabo.
Aste: ASTER. Noster est.
Clax: CEN.lax Nondum est.
Panu: PAN. Erit.
CenL: CEN lax Deus hoc cavebit: caeterum
Nondum est. Fugam capessite.
Cdox: CEN.us Heu, quid debeo
Tibi liberator.
CenL: CEN: lax Hanc superbiam mihi
Debes: relinque fastum; habere non potes
Mentis superbae sensa, si vel me voles
Habere, vel DEUM; imo si te etiam voles.
Absiste coeptis: et periculi memor
Praesentis. a futuro abesse cogita.

SCENA IV.

CENODOXUS. PHILAUTIA. Ceno: CEN. LUdorne, mihi superstes ipse? mortuus
An vivo? vivusne morior? Neutrum; an simul
Utcumque vere senseram? Quis me metus
Versabat? etiamnum trepido. Quiescere
Occoeperam; imo non quiescere, Superi!
Sed aestuare, sed periclitarier
Vita atque capite. Quis etenim Proserpinae
Furvae adierat regna, et tribunal Aeaci


page 117, image: s149

Propius? hiabat orcus in meum caput:
Trahebat, impellebat undique carnifex
Non unus: adeo uti meam precario
Redemerim vitam ac salutem. Eheu, nefas!
Adeone sum improbus? adeone sceleribus
Oppressus omnibus, merear ut Tartara?
Phil: PHIL. Caelum mereris.
Ceno: CEN. Ambigere somnus iubet.
Phil: PHIL. Ambigere veritas vetat.
Ceno: CEN. Periculum
Me terruit.
Phil: PHIL. Quod esse virtuti queat
Periculum?
Ceno: CEN. Quod ante paululum adieram.
Phil: PHIL. Somnia fuere, non pericula. CEN. Ettamen
Metuenda.
Phil: PHIL. Pueris.
Ceno: CEN. Saepe vera somniant
Sapientiores.
Phil: PHIL. Vana falsaque saepius.
Ceno: CEN. Quid haec fuisse certa prohibet?
Phil: PHIL. Quid eadem
Fuisse inania vetat?
Ceno: CEN. Atqui senseram
Memet periclitari!
Phil: PHIL. Ita esse, somnium
Suadebat.
Ceno: CEN. Heu quam tetra mihi, quamque horrida
Cacodaemonum occursabat acies?
Phil: PHIL. Tu magis
Horrendus ipsis.
Ceno: CEN. Vindicare in crimina
Mea appetebant.
Phil: PHIL. Imo virtutis odio
Te prosecuti.
Ceno: CEN. Non solent virtutibus
Ita minitari.
Phil: PHIL. An nescius es, Antonios
Olim, Macariosque, eorundem impetus
Tulisse, sanctimoniae laude inclytos?
Nam sanctitas est, quae improbatur improbis.
An itaque nescis, quae tua erga pauperes
Sit liberalitas?
Ceno: CEN. Scio equidem.
Phil: PHIL. Caritas
Adversus infimos?
Ceno: CEN. Scio.
Phil: PHIL. Patientia
In consulentes?
Ceno: CEN. Scio.
Phil: PHIL. Dein' modestia
In prosperis?
Ceno: CEN. Scio.
Phil: PHIL. Dein' constantia
In tristibus?
Ceno: CEN. Scio.
Phil: PHIL. Post, continentia
Quanta?
Ceno: CEN. Scio.
Phil: PHIL. Post, quanta abstinentia tibi sit?
Ceno: CEN. Scio.
Phil: PHIL. Post, precandi assiduitas?
Ceno: CEN. Scio.
Phil: PHIL. Postmodum


page 118, image: s150

Quanta pietas erga DEVM?
Ceno: CEN. Scio talia,
Tamen!
Phil: PHIL. Quid hic? Virtutibus veris via
Ad sidera sit imperuia? Iniustus DEVS
Et iniquus est, si ferre tam injusta poterit.
Ceno: CEN. Metuo tamen, metuo miser.

SCENA V.

MARISCUS. PHILAUTIA. CENODOXUS. Mari: MAR. DOrmitne adhuc?
Vigilat. Sed est subtristis.
Phil: PHIL. Obliviscere
Inane somnium.
Ceno: CEN. Si inane somnium
Foret.
Phil: PHIL. Estinane.
Ceno: CEN. Sit utinam!
Mari: MAR. Secum actitat
Nescio quid occulti. Occupavero prior.
Cenodoxe, ut ego suspenso adambulans gradu
Horsum tetendi, ne acquiescentem meo
Strepitu moverem.
Ceno: CEN. Veneras maturius;
Numquam minus meridiantem inveneras.
Quies, an inquies mage fuerit, nescio,
Quam capere cogitaveram.
Mari: MAR. Quid enim mali
Turbavit?
Ceno: CEN. horribilia spectra in somniis.
Mari: MAR. Ho ho; redi ad Hilaria, absque causa tristis es.
Quae somniis fides?
Ceno: CEN. Subinde plurima.
Mari: MAR. Subinde nulla.
Ceno: CEN. Vereor ut hodie siet
Aliqua!
Mari: MAR. Nihil. Hodie esse nullam credito;
Cras senties secus, ubi somniaveris
Meliora.
Ceno: CEN. Quid ita?
Mari: MAR. Doctus ego sum; calleo
Mathesin. Hodie portam eburneam Sopor
Ingressus, ulmum ventilaverat manu.
Proinde vanum est, quicquid hodie suggerit.
Ceno: CEN. Suggessit etiam te esse mecum in coenula.


page 119, image: s151

Mari: MAR. Hic vera suggessit, quia et cras suggeret.
Ceno: CEN. Cras somniate nolo.
Mari: MAR. Somnia, si sapis;
Nam corneas redibit ad fores sopor,
Ni astrologica fallor fide: tunc lucida,
Tunc vera, tunc jucunda venient somnia.
Ceno: CEN. Quo vate didicisti hoc?
Mari: MAR. Egomet enim mihi
Soleo esse vates, quandocunque scilicet
Bissexto in anno, mense Januario,
Hebdomade septima, dies veneris, diem
Iovis praeit.
Ceno: CEN. Tu vero nugo totus es.
Mari: MAR. Qui somnia audis. me quoque audi: par fides
Utrisque convenit. Sed an abeo, et tibi
Coenam instruo Cenodoxe?
Ceno: CEN. Quid hodie iuvet
Coenare?
Mari: MAR. Quid iuvet? videbis: qui modo
Ventrem habeo vacuum, habebo plenum postea.
Hoc tu nihil putas iuvare?
Ceno: CEN. Sed mihi
Coenare non lubet.
Mari: MAR. lubet vero mihi.
Spectante te esitabo. Plane prosperum
Hunc mihi diem, quo mensa tanti me viri
Dignabitur! alii quod optant, assequar
Ego solus.
Ceno: CEN. Ecquid illud, omnes quod vovent.
Tu consequeris?
Mari: MAR. ut tibi conviva sim
Frequentior, fruarque sermone aureo
Avidissime. CEN. Licet: praei. Pellam hospite
Iucundiore somnium teterrimum.

SCENA VI.

MORBUS. Morb: NEmo me adeo miretur aegre incedere,
Cum morbus ego sim: hinc est, quod genua labane, manus
Pectusque languent, ora pallent: viribus


page 120, image: s152

Destituor ipse, et destituo alios. Satis
Plerique iam nostis me, opinor; caeteri
Noscetis olim. Huc mittor hodie ab alite
Cenodoxophylace, faciam ut impetum in virum,
Quem vidi ego aut novi hactenus numquam: tamen
Scio Cenodoxon esse; cui frustra fuit
Immissa nuper Conscientia: quem dein
Metuenda frangere nequierunt somnia.
Nunc denique mihi negotium datum est. Nihil
Recuso: facile aedes et hominem reperiam,
Eumque simul ac videro, invadam. Nam ita
Praecepit ales: tergiversari haud licet.

SCENA VII.

PHILEDEMON. PHILARETUS. DAMA. Phed: PHI. LED. HOc noctis ergo, Philarete, istuc accidit.
Phar: PHI. LAR. Haud aliud.
Phed: PHI. LED. Ipse videras?
Phar: PHI. LAR. Oculis meis.
Phed: PHI. LED. Quid audio?
Phil: PHIL. Id quod videram. Primitus enim
Caliginem densissimam coegerant
Nubes; nec astra reliqua, praeter Cynthiam
Texere; Noctiluca tum forte fuerat.
Huic se illa tetra, horrenda, formidabilis
Opposuit umbra; sustulitque funditus
Mortalium conspectu.
Phed: PHI. LED. Nihildum insolens.
Phar: PHI. LAR. Hinc fulgurare, ardere, stridere; quatere,
Turbare coelum. Frigidus mihi pectora
Pervasit horror: illico apparent novae
Facies. et ora ipsis tumenda Manibus.
Deinde fremitus colloquentium, et minae
Iactantur; intellecta nemini.
Phed: PHI. LED. Vigil


page 121, image: s153

An somnians spectaveras?
Phar: PHI. LAR. Nil certius,
Vigilem fuisse.
Phed: PHI. LED. Quid dehinc?
Phar: PHI. LAR. Unus aliquis
Altum istud inclamare visus est mihi:
Properemus. Omnes inde fulminis in modum
Terram institerunt petere: Nec vero hinc procul
Residere. Territus et prope exanimus meos
Memet recepi ad familiares. Hinc simul
Ex commodo possem, apparabam accedere
Cenodoxon; illique mea visa exponere.
Phed: PHI. LED. Comitabor; audiamque quidnam sentiat
Cenodoxus hoc tuo super miraculo,
Quem numquam ego audii loquentem sine novo
Miraculo. Verum ecce, quo Dama properat?
Phar: PHI. LAR. Quid, puer, anhelas?
Dama: DAM. Mitte.
Phar: PHI. LAR. Siste.
Dama: DAM. Non licet.
Properato opus.
Phed: PHI. LED. An est otiosus Herus?
Dama: DAM. Heus?
Phed: PHI. LED. Herus, inquio; quem convenire collubet.
Dama: DAM. Ah, herus. Omitte.
Phed: PHI. LED. Tergiversaris, puer?
Dama: DAM. Absolve, quaeso.
Phed: PHI. LED. Non priusquam dixeris.
Dama: DAM. Pene periit.
Phar: PHI. LAR. Herus?
Dama: DAM. Herus.
Phar: PHI. LAR. Tuus?
Dama: DAM. Meus, inquio
Cenodoxus: et penissime iam agit animam.
Phed: PHI. LED. Qui dum?
Dama: DAM. Sub ingressum in aedes, concidit
Recta, et repente viribus defectus est.
Non caussa, non malo remedium existat palam.
Aegre loquitur; arcessere medicos iubet;
Qui si morentur paululum, mox actum agent.
Omitte plura. Propero.
Phar: PHI. LAR. Quid pertulit
Cenodoxus infortunii?
Phed: PHI. LED. Quid uspiam
Sceuritatis est? Quaeque gravia accidunt
Mortalibus, se ut esse mortales sciant.
Frustra es, Philarete; adire, et audire haud licet
Cenodoxon hodie.
Phar: PHI. LAR. Adibo nihilo ego sequius:


page 122, image: s154

Ut quem docentem audire non possum; queam
Videre patientem. Dolorem vincere
Certe docebit, ut aliud doceat nihil.
Exempla, quam lingua, efficacius docent.

SCENA VIII.

PANURGUS. CHORUS MUSICUS CACODAEMONUM. Panu: NIlaegrius mihi imperari a Numine
Aliteque Numinis poterat, atque antea,
Cum terrui, haud sane lubens, per somnia
Cenodoxon. Heu, quid principi referam meo?
Ut me miseriter habebit, et crudeliter?
Illine eosdem ego aucupor, et territos
Rursus abigo, meas queres idem augeo,
Idemque perdo? forsitan minaciis
Cenodoxus illis territus, mihi nuncium
Remittet? ad meum redire principem
Nequeo, nisi Cenodoxus ad me redierit.
Quid ordiar igitur? ? arte iam contraria
Pugnabo. Terrere potui; potero etiam
Mulcere, palpo, voce, risu, musica.
Nam et inferi testudine, cithara, chely
Novere ludere: neque tam fusci sumus,
Ut meticulosi somniant. Procurrite
Stygii choraulae: haec occupate limina
Fidium sonoro murmure, accinite, meras
Beatitudines, suavitudines,
Ac dulcitudines meras: papavera,
Mulsa atque mella, Ego intus aegrum inducere


page 123, image: s155

Molibor, ut se musica caelite putet
Recreari; Agite, et ostendite quid Orcus habeat
Iucunditatis, si modo ea frui velit.
Chor: CHOR. Desine coelum poscere questu,
Desine pectus tundere planctu,
Desine vultum perdere fletu;
Supera dudum Numen ab aula
Faciles votis praestitit aures;
Nemo te adibit certius Astra.
Panu: PAN. Reliquum ego pertexam. Ite, et Orcum, prodrom!
Parate; certa est praeda nobis: commodum
Sequetur: ultimum instat illi praelium.


page 124, image: s156

ACTUS IV.

SCENA I.

AESCULAPIUS. MACHAON. PODALYRIUS. DAMA. CENODOXUS. PHILAUTIA. Aesc: AESC. Dama, nuntia venire, quos herus
Vocaverat.
Dama: DAM. Vocati adeste.
Ceno: CEN. Accedite.
Aesc: AESC. Dolemus aliquid accidisse tristius
Cenodoxe; quod hostra tamen opera cito
Curabitur; spondemus.
Ceno: CEN. Ille caelitum
Quod Imperator iusserit, certum est sequi.
Phil: PHIL. Pie.
Ceno: CEN. Mori perinde vivereque placet,
Ut videro placere Numini.
Mach: MACH. Nihil
Erit periculi.
Phil: PHIL. Pericula spernere
Te finge.
Ceno: CEN. Nullum esse autumo periculum
Quod ad beata me, et cupita littora
Eiicit: ubi his carere tandem incommodis
Malisque possiem.
Phil: PHIL. Quid his caelestius
Pote dicier verbis?
Poda: POD. Carer nesciunt
Haec saecula Cenodoxo: ut ille urbem hactenus
Servavit, ita decet hodie ut redhostiant.
Aesc: AESC. Extende laevam, donec exploravero
Venam. Machaon tange.
Mach: MACH. Tremulus pulsus est,
Atque varius: modo nullus.
Aesc: AESC. Etiam ut jacuerit
Vidistis? ut supinus? ut tetenderit


page 125, image: s157

Porrecta crura, manusque?
Mach: MACH. Non faustae nota
Est sanitatis.
Poda: POD. Ex notis ita dubiis
Atque subitis conjecto non dubium malum,
Celsusque mecum.
Mach: MACH. Assentior plenissime;
Eoque mage, quod brachia eadem cruraque
Jactat frequentius.
Aesc: AESC. Timentur haec quidem;
Sed longiori tantum in aegritudine.
Istaec dialis est. Licebit mitius
Pronuntiare.
Poda: POD. Non mihi.
Mach: MACH. Vitream date;
Valere non potest.
Aesc: AESC. Ut est livida? quasi
Tenuia quaedam fila subsidunt.
Poda: POD. Refert
Nubeculas quasi furfurum densissimas.
Vixit.
Aesc: AESC. Ita me DEUS amet, haud temere anteidhac
Tam certa, tam subita indicia perspexeram
Mortis propinquae.
Mach: MACH. Rursus accedere placet.
Caput aestuat.
Poda: POD. Cor tange.
Ceno: CEN. Nemini alteri
Per me licebat pectus istud tangere;
Tu primus, idemque ultimus es.
Mach: MACH. Ingens calor
Praecordiorum, et cordis aestuatio.
Agitantur inibi venae, et impetu novo
Feruntur.
Aesc: AESC. Esse nihil periculosius
Queat. Quid agimus? de genere morbi haud liquet.
Medicina morbo incognito est incognita.
Placet opperiri crastinum.
Poda: POD. Ipse crastinum
Non opperibitur: morari non placet.
Mach: MACH. Cenodoxe, ubi dolor tibi est acerrimus?
Ceno: CEN. Perinde ubique. Pulmo tamen ardentius
Prae caeteris divexat, et pleuritidis
Stimuli coartant latera punctua perpete.
Aesc: AESC. Praesentius nihil huic malo pellendo erit;
Pleuritidi quidem recenti Agallochum
Potum ex aqua.
Poda: POD. Resinave terebynthina
Lateri illita, aut apposita.
Aesc: AESC. Sed pulmonibus
Et herba Chrysocome bibita medebitur;
Et Tragoriganon ex melle in eclegmate datum.


page 126, image: s158

Mach: POD. et MACH. Ita convenit.
Aesc: AESC. Duntaxat ut propere habeat.
Ceno: CEN. Dama, Pharmacopola ut istaec apparet
Jube.
Aesc: AESC. Bono animo es: reveniemus commodum
Cenodoxe; et ut spero, meliuscule tuae
Se res habebunt.
Ceno: CEN. Numini quod libuerit,
Sperare libet.
Poda: POD. AL. Animus mihi egregie dolet,
Sperare me neque posse, neque promittere
Tanto viro salutem.
Mach: MACH. Habet, quod perditus
Orbis suam infelicitatem defleat,
Qui tanta lumina nec diu, nec multa habet.
Aesc: AESC. Indignitas haec orbis est: nescit suam
Opulentiam. Servare, colere oportuit
Tales viros: quos negligit, coelum asserit.

SCENA II.

HYPOCRISIS. Hypo: EXtremus actus restat, Hypocrisis, tibi;
Extrema pariter experiri convenit.
Cenodoxon educavi in hoc sinu meo:
Simul senuimus. Quid aliud nunc est super,
Quam ne velit Cenodoxus absque me emori?
Hostes tamen vereor, et illos Caelites
Qui se suis adeo student clientibus
Illosque sibi probare, saepe ut perditos
Orcique certos, ultima defenderint
Necessitate, et secum ad astra abduxerint.
Velut ego caeli saepe securissimos
Suprema in illa lucta ad Orcum compuli.
Hic inter et Saxum, et Sacrum, pendent Stygis
Caelique spes: hic arma decretoria
Sumuntur; hic viribus opus validissimis


page 127, image: s159

Arteque magistra; quam profiteor Hypocrisis.
Sed ne morando meque meaque negligam,
Genium antevertam caelitem; neque patiar
Cenodoxum obaeratum mihi e manu rapi.

SCENA III.

DAMA. CENODOXUS. HYPOCRISIS. HUGO. PHILARETUS. Dama: DAM. HEre, nisi quid molestiae est, Hugo foris
Philaretusque, aditum rogant.
Ceno: CEN. Adducito.
Hypo: HYP. Patientiam doloris hic ut jactites
Adverte: vim doloris aperi, dum tegis,
Aut tegere velle crederis: itaque abditum
Subinde compella dolorem: nihil agis
Nil proficis vesane dolor; ut lancines
Acerrime, superare non potes: tuas
Vincam ferendo insanias. Et id genus
Alia. Modo adsunt; quod agis age.
Ceno: CEN. o Philarete.
O Hugo; satis an salve?
Hugo: HUG. Ego esse me rear
Salvum absque Cenodoxo?
Phil: PHIL. Mihi haud ita doleat
Meus dolor, Cenodoxe, ut indolui tuo.
Ceno: CEN. Lectissimi iuvenes, nimis amatis, scio,
Cenodoxon. Imo iniuriam prope facitis.
Hugo: HUQ. uid iam?
Ceno: CEN. Quia supra merita me mea colitis.
Hypo: HYP. Recte, modeste.
Hugo: HUG. Novimus tua merita
Cenodoxe, nostraque nomina: tuo non licet
Exire nobis aere. Sed quis lectulo
Te casus afflixit?
Ceno: CEN. Cave, Hugo, dixeris
Casum: supremi iussa Numinis puta.
Merentur id flagitia mea: quae mavelim


page 128, image: s160

Hic expiare, quibus libet cruciatibus,
Quam Numine offenso hinc migrare.
Hypo: HYP. Quam pie.
Ceno: CEN. Sed unde nostis me valere?
Phil: PHIL. Civitas
Prope universa dictitat, queritur, dolet.
Ceno: CEN. Quae caussa luctus?
Phil: PHIL. Tumet. Ille suo Patri,
Alius Patrono, omnes amico clamitant
Malum accidisse grandius.
Hypo: HYP. En, ut charus es!
Quod tu doles, dolet omnibus.
Ceno: CEN. Mihi vero nil
Accidit, amici.
Hugo: HUG. Utinam quidem.
Ceno: CEN. Sapientibus
(Nec me tamen numeravero in sapientibus)
Accidere quicquam posse credis? omnia
Paratus exspectaveram, quae corpori
Dudum minari caeperant. Ad hoc enim
Ego memet auctoravi, et addixi libens,
Perferre mortalia.
Hypo: HYP. Nihil constantius.
Ceno: CEN. Animus mihi hoc erectior, quo mage jacet
Corpus.
Phil: PHIL. An ab istis mens doloribus nihil
Turbatur?
Ceno: CEN. A patientia ipse vincitur
Dolor: nec ultra furere, quam in corpus sinit.
Hugo: HUG. Laudanda et admiranda prorsus haec tua est
Constantia, Cenodoxe; nil doloribus
Concedere; affecto imperare corpori.
Sed est molestum potius aliis, quam tibi,
Te aegrum esse.
Ceno: CEN. Quomodo?
Hugo: HUG. Quia se dolent ope
Tua carere. Nos uterque principes
Ferimus moleste, aliique, quum te non licet
Solito docentem attendere et obstupescere.
Ceno: CEN. Lectissimi flores: docere iam quidem
Lingua nequit, occupata magno corporis
Incommodo: tolerantia atque robore
Animus docere potest. Facere non dicere
Virtus docuit. Adeste, mecum temnite
Non aegritudinem modo, sed et ipsius
Adversa mortis tela. Nec modo spernite,
Verum appetite. Pulchrum est DEO spectaculum.


page 129, image: s161

Hominem videre, cum doloribus et nece
Compositum; eundem posse frangi, non tamen
Terrefieri, vincive. Mors mala non erit,
Nisi vita fuit. Et inanis est rei metus,
Augere quam timor potest, demere nequit.
Moriar? id exspectaveram. Moriar? bene est;
Ita desinam aegrotare posse; ita desinam
Posse alligari, posseque mori desinam.
Vivere iuvat? Sed saepius taedet, piget.
Mori, semel fortasse piget; ubi vicero
Semel, pigere denuo haud potest. Brevis
Vita fuit? imo longa nimium, si mala:
Si bona, satis longa fuit. Etenim sufficit
Breve spatium virtutibus: Paucos sibi
Annos requirunt: est satis vel unicus,
Satisque, nullus. Pluribus certe obfuit
Vixisse, quam diem obisse.
Phil: PHIL. Certe non eget
Solatio peregre petito, qui suo
Aeger valentes erigit.
Hugo: HUG. Multum doces
Cenodoxe, cum nihil etiam doces. Nequis
Vel aeger, aliis denegare utilem operam.
Ceno: CEN. O quanta pectori ingruit meo lues!
Ut asperat praecordia? ardent viscera!
Sed eiulare me dolor frustra iubes:
Nihil agis; imperabo.
Phil: PHIL. Lacrimas mihi
Prope commovet, quum te video sine lacrimis
Tam gravia, tamque atrocia pati.
Hypo: HYP. Bene premis
Lamenta: ne patientiae laudem opprimas.
Ceno: CEN. Aegre loquor. Revocate medicorum manum,
Serpit malum: intercludit aegrum spiritum.
Vis saeva me enicat. Aquulam huic incendio
Affundite. Aetnaeo camino calidior
Populatur artus flamma. Sed nihil proficis
Immane saevias licet: feram, feram.
Hugo: HUG. Obmutuit. Aquam aspergite; labra tingite.


page 130, image: s162

Phil: PHIL. Cenodoxe! nil movetur.
Hugo: HUG. An animam forto agit?
Phil: PHIL. Cenodoxe! HUG. Nictat, suspicit.
Phil: PHIL. Qui vivimus
Cenodoxe?
Ceno: CEN. Vita in limine fuerat mea.
Ite, medicos properate.
Hugo: HUG. Cedimus; DEUS
Te sospitet, Cenodoxe.
Ceno: CEN. Supremum vale
Salveque Philarete; Hugo, mihi salve ac vale.
Hugo: HUG. Nihil opus ita salvere, Cenodoxe: Superis
Volentibus, salvum videre saepius
Te licuerit.
Phil: PHIL. Valente te valebimus.

SCENA IV.

CHORUS ANGELORUM lugentium. CENODOXOPHYLAX. Chor: CHOR. QUid se tuus habet alumnus? etiamnum tib?
Resistit? an vicina mortis horula
Illum reduxit? quid taces?
Cdox: CEN. OD. Socia cohors,
Depositus est alumnus: illum iam salus
Vix ipsa seruet. Ita periculosus est
Morbus animi, quem proceat superbia.
Virtute salsa contegit verum scelus:
Nescitque vulnus, vulneratus undique,
Aut spernit atque negligit, quoad interit.
Reperere nempe scelera ad excidium hominis
Compendiariam hanc viam, ut virtutibus
Velata, nescirentur, hominemque inscium
Prope, et nihil timentem ad Orci limina
Deponerent.
Chor: CHOR. Oportet pertinaciter
Monere, nihil omittere, omnia dicere,


page 131, image: s163

Omniaque facere: fortean tandem dabit
Manus.
Cdox: CEN. OD. Monemus imo, et autes vellimus
Animosque nostris saepe alumnis: nil tamen
Proficimus: adeo se suos non autumant,
Ut viliores sint sibi ipsis, quam suis
Sint hostibus. - - -
Chor: CHOR. Fundite fletus, tundite pectus,
Edite planctus, promite luctus;
Sidera vilis spernit homullus,
Tartara charus quaerit alumnus.
Cdox: CEN. OD. -- - - Iam machinationibus
Cenodoxus oppugnatur acriter omnibus;
At ipse denudatus est; undique pater
Locus hosti; amicum credit. - - -
Chor: CHOR. Quid casso, socii, labore vilem
Dignamur coties adire terram?
Ipsi cedere nos iubent amici,
Ipsi pellere nos solent alumni.
Cdox: CEN. OD. -- -- -- Ibo, et opem feram.
Heu monstra stygia; heu inferas acies! mihi
Vix aditus est. - - - -

SCENA V.

CENODOXOPHYLAX. PANURGUS. HYPOCRISIS. PHILAUTIA. Clax: CEN.lax - - - Quid iuris in alumnum meum
Obis, scelesti, sumitis?
Panu: PAN. Quid in meum
Tibi iuris est?
Clax: CEN.lax tuumne dicis?
Panu: PAN. inquio,
Clax: CEN.lax qua fronte? monstrum.
Panu: PAN. Qua soleo.
Clax: CEN.lax Plagiarius


page 132, image: s164

Nefandus es.
Panu: PAN. Sese mihi in meam fidem
Ultro ipse dedit.
Clax: CEN.lax Ecquae fides enim tua?
Perfide.
Panu: PAN. Vel hinc quae sit, scies; numquam feram
Ut hunc, alumnum vel tuum tu appellites,
Meum vel esse neges.
Clax: CEN.lax datus a DEO est mihi.
Panu: PAN. At scelera secerunt meum.
Clax: CEN.lax Fieri meus.
Iam denuo potest.
Panu: PAN. Meusque denuo
Potest.
Clax: CEN.lax Apage te.
Panu: PAN. Apage te.
Clax: CEN.lax Adhuc resipiscere
Moram habet.
Panu: PAN. adhuc plus desipiscere moram habet.
Clax: CEN.lax Quid si reduxero?
Panu: PAN. Quid siego iterum abduxero?
Clax: CEN.lax Non hinc recedes?
Panu: PAN. Imo, cum recesserit
Cenodoxus.
CenL: CEN.lax Eheu; misera sors miseri hominis!
Et quid sorores inde geminae Tartari?
Quid quaeritatis?
Hypo: HYP. Nostrum herum, cui sedulo
Servivimus.
Phil: PHIL. Nostrum imo mancipium, cui
Diu imperavimus.
Panu: PAN. Tibi nec seruiit,
Nec tu imperasti.
Clax: CEN.lax Eheu, nimis quam scio probe.
Panu: PAN. Proinde jus hic quaere nullum. HYP. Nullus es;
Obsurduit tibi Cenodoxus: mihi vigil
Utramque praebet aurem.
Phil: PHIL. Ego animum retineo
Arctis ligatum vinculis.
Clax: CEN.lax O quam graves,
Cenodoxe, dominos pateris?
Hypo: HYP. Atque quam gravem,
Cenodoxe, dominum fugis, ubi hunc fugis. Equidem
Tibi gloriamque dignitatemque peperi.
Hic perdere cupit.
Clax: CEN.lax Parere volui, haud perdere,
Sed veriorem: haec vana, fluxa, nulla erit.
Phil: PHIL. Ego unice studui, ut placeres omnibus,
Hic displicere omnibus, omnia tibique vult.
Clax: CEN.lax Imo placeres ut DEO, hoc contenderam.
Iam nec placere DEO, nec homini tu potes:
Panu: PAN. Imo potes et DEO et homini. Nihil ambige.
Perspecta virtus enitet.
Clax: CEN.lax Quaenam enitet
Virtus?
Hypo: HYP. Misericordia tua adversus inopes,


page 133, image: s165

Studium benevolentiaque in omnes: sanctitas
Viventis, et pietas precantis. Caeteram
Quid memoro virtutem polo dignam, et DEO?
Clax: CEN.lax Benefacere, Cenodoxe, nil iuvat; nisi
Demissa mens accesserit.
Hypo: HYP. Laudem licet
Virtuti habere.
Clax: CEN.lax Ambire vero, non licet.
Phil: PHIL. Virtus videri debet.
Clax: CEN.lax Ipsa non cupit.
Phil: PHIL. Quaerenda gloria erat.
Clax: CEN.lax Erat; sed verior;
Haec vana, cassa, falsa, fluxa, nulla erat.
Phil: PHIL. Haec magna, vera, clara, pulchra, aeterna erat.
Clax: CEN.lax Peritura iam iam.
Phil: PHIL. Vivere imo clarius
Iam denique incaeptura.
Clax: CEN.lax Sidera aspice
Cenodoxe; quid tibi potest praeclarius
Illa videri gloria? hanc petas licet.
Hypo: HYP. Terras videto; tanta tamque patentia
Orbis spatia; quid rarius, quid carius,
Quid clarius, quam posse fama et nomine
Tuo replere haec cuncta? Nosci ab omnibus?
Coli, atque amari? postque cineres vivere?
Superesse posteris? nec ullis saeculis
Senescere!
Clax: CEN.lax Quid inde lucrifeceris? petens
Faman deperdita anima? Si orbem gloria
Habebit, animam Tartara. Huc te advertito
Cenodoxe.
Panu: PAN. Te huc advertito.
Clax: CEN.lax Hunc tu ne audias
Cenodoxe.
Panu: PAN. Tu ne hunc audias.
Clax: CEN.lax Inimicus est.
Panu: PAN. Inimicus est: fallere cupit.
Clax: CEN.lax Perdere cupit;
Ego te adiuvare.
Panu: PAN. Ego te a diuvare.
Hypo: HYP. Recte agis
Cenodoxe; iam sapis.
Clax: CEN.lax Male agis, ac desipis.
Phil: PHIL. In orbe iam laudaberis.
Clax: CEN.lax In Orco, miser,
Damnaberis.
Phil: PHIL. Dicere sanctus.
Clax: CEN.lax Improbus
Dicere.
Panu: PAN. Saeculique decus.
Clax: CEN.lax Ah dedecus.
Phil: PHIL. Virtutis exemplum.
Clax: CEN.lax Sceleris.
Hypo: HYP. Omnes scient


page 134, image: s166

Laudes tuas.
Clax: CEN.lax Fraudes tuas.
Hypo: HYP. Te ora omnium
Ferent.
Clax: CEN.lax Prement.
Hypo: HYP. Amabit orbis.
Clax: CEN.lax Oderit.
Hypo: HYP. Te praedicabit.
Clax: CEN.lax Elevabit te.
Hypo: HYP. Colet.
Clax: CEN.lax Tollet. Adeone despicatui te habes,
Cenodoxe, ut hostibus tuis, plus quam tuo
Fidas patrono?
Panu: PAN. Haud est patronus.
Phil: PHIL. Et tui
Quid inquient, quid audient clientium
Greges, nisi tuam gloriam extremum tenes?
Clax: CEN.lax Quid inquiet caeleste Numen? caelites
Quid inquient nisi gloriam tandem hanc fugis?
Panu: PAN. Ingratus et molestus, ac dudum gravis
Apud meum es Cenodoxum. Abi, et meam mihi
Relinque praedam.
Clax: CEN.lax Immeritus odio sum. Fugie
Sana Cenodoxus, improba modo quaeritat
Consilia. Lusus inferis cohortibus
Abeo. Tonantem flectere precibus meis
Fortasse quibo. Non mihi parcam, ut meo
(Heu non meo) velit ille alumno parcere.

SCENA VI.

DAMA. AESCULAPIUS. MACHAON. PODALYRIUS. Dama: DAS. Eri estis: eluctatur animus egredi
E corpore.
Aesc: AESC. Meliora superi.
Dama: DAM. Accurrite.
Mach: MACH. Cenodoxe. Surdo.
Poda: POD. Deficitur aeger animo
Totus.
Aesc: AESC. Date huc buglosson, ori ut ingeram.
Poda: POD. Habes.
Aesc: AESC. Revomit.
Poda: POD. At denuo ingere.
Aesc: AESC. Reiicit.


page 135, image: s167

Mach: MACH. Puleium aceto fractum ad imas admove
Nares.
Aesc: AESC. Nihil ago. Nulla virtus. Respuit
Medicamina malum.
Poda: POD. iam pedes extendere
Occoepit, Omnis calor abit: frigidus habet
Extrema sudor membra. Proximum est mori.
Mach: MACH. Adeo repentinum malum, pestem, necem
Numquam videre memini.
Poda: POD. An expiaverat
Animum prius, quam hic ageret animam?
Dama: DAM. Maximo
Cum sensu: et ipse lacrimis madidas genas
Manare vidi.
Mach: MACH. Pastus epulo etiam est sacro?
Dama: DAM. Sanctissime: movitque fletum astantibus
Flens ipse. Verba semifracta, sed novam
Prae se ferentia sanctitatem identidem
Iterans: nec ante sancta desiit loqui,
Quam desierat omnino proloqui.
Aesc: AESC. Decet,
Moriatur ut sancte ille, qui sic vixetat.
Sed adeste; concedamus hinc; nihil opera
Iam nostra mortuum iuvat. Nam mortum
Vocitare Cenodoxum dolore maximo
Cogor. - - - - - -

SCENA VII.

PANURGUS. PHILAUTIA. CHORUS CACODAEMONUM insultantium. MORS. Panu: PAN- - - - Modo apparatus est stygia locus
Alude: quid moraris emori? Nequis
Vitam precario redimere. Nequis meas
Evadere manus.
Phil: PHIL. Evome animam. Tartaro


page 136, image: s168

Hanc hostiam debes, mihique hoc praemium.
Panu: PAN. Istaec manus te expectat; hos ungues tibi
Defigere aveo.
Asem: ASEMPH. iam profugere non potes
Cavea mea.
Phas: PHA. SALL. Revertere ad Numen nequis:
Iam non receptat, saepius vocaverat,
Sed abnuisti. Quid moraris emori!
Hypo: HYP. Frustra ingemiscis. Cingere, morere, sequere
Cocyti ad antra, sceleribus meritas tuis
Sedes; superbus ad superbos; improbus
Ad improbos. - - - -
Chor: CHOR. Triumphate, cachinnate, reserate Tartara,
Caco: CAC. OD. iam superba anhelamus, et raptamus spolia.
Asempholoth, Phasallioth, et Asteroth hiascite,
Faucibus et rictibus hanc belluam immergite.
Iam propinquat mors tremenda, mors horrenda jaculo:
Iam fas erit harpagare, deturbare Tartaro.
Mors: MORS. - - - - Regina terrae, quae mea
Framea feroces frango Regum spiritus.
Quicquid potens est, arbores, saxa, pooida,
Ferrumque chalybemque domo. Quicquid in aere,
Quicquid profundo, quicquid ista gignitur
Tellure; fasces undique horret ad meos.
Nec tu, nec iste, nec ille, nec quisquis alius
Hoc spiculum non sentiet. Saepe pueros,
Saepe Juvenes, semper senes mihi subigo,
Hoc clepsydrae reliquum quod est, conceditur
Parisiaco Doctori; ut audio inclyto
Viro; sed inclytus licet sit, non movet;
Morietur; appetit mora extremissima.
Compono telum; libro, vibro, figo,
Omne: OMN. habet;
Vicimus.
Spir: SPIR. Heu, heu.
Panu: PAN. Ad inferos; ad inferos.
Clax: CEN.lax Mane
Panurge.
Panu: PAN. Non maneo.
Ceno: CEN. Impero.
Panu: PAN. Quid iam rei?


page 137, image: s169

Ceno: CEN. Supplicia differ. Judicem prius audiat
Cenodoxus! illie interim asserva reum.
Mors: MORS. In uno nequeo conquiescere.
Plures adeo. Regumque turres. pauperum
Velut tabernas pulso, verto, subruo.
Nunc quaerito, quis proximus sit debitor.

SCENA VIII.

CHORUS MORTUALIS. Chor: SIc transit mundi gloria
Cum sequuntur funera.
Omnis enim dignitas
Mera est inanitas.
Heri plenus honoribus,
Cras erit esca vermibus.
Cras infestabit vipera,
Quem nunc honestat purpura.
Beati rector Seculi,
Parce terrae pulveri.
Nullas cavet prudentia
Mortis strategemata.
Nulla flectit potentia,
Iratae mortis brachia.
Nulla fallit solertia,
Astutae mortis spicula.
O Magni virtus Numinis,
Quid est vita hominis?
Vix dum bene nascimur
Cum repente morimur:
Vita enim hominum,
Nil est nisi somnium.


page 138, image: s170

ACTUS V.

SCENA I.

CHRISTUS. D. PETRUS. D. PAULUS, Cum aliis judicibus. D. MICHAEL. CENODOXOPHYLAX. SPIRAITUS CENODOXI. CONSCIENTIA. PAURGUS. Chri: CHRIS. ARcessite Cenodoxum; et absque mora meum
Hoc ad tribunal sistite. Actio dabitur.
Mich: MICH. Cenodoxe adesdum ad Judicem: in jus abula.
Spir: SPIR. Etiam sequere tu! vocata non eras.
Cons: CON. Venio invocata. sequar: loquar, quicquid sciam;
Spir: SPIR. Abscede: solus ibo.
Cons: CON. Numquam avellar hinc;
Aeterna comes haerebo Conscientia.
Mich: MICH. Ut iusseras, incoram adest, aequissime
Judex.
Chri: CHRIS.. Et accusator ut veniat, iube:
Mich: MICH. Panurge mox praesto sis, dabitur actio:
Comparet.
Chri: CHRIS.. Hunc tu noscis?
Panu: PAN. Ut nemo melius.
Chri: CHRIS.. Tu facta, dicta, cogitata singula


page 139, image: s171

Es arbitratus?
Panu: PAN. Omnia sagacissime.
Chri: CHRIS. Tuque Cenodoxophylax?
Clax: CEN.lax In acta sedulo
Cuncta retuli,
Chri: CHRIS.. Quare agite lege: jus dabo.
Spir: SPIR. O parce Judex, parce tam severiter
Exigere caussas; Nequeo vincere, nequeo
Hac lege. Misericordiam supplex rogo.
Chri: CHRIS. Nihil audio. Tu siqua dicere habes; licet.
Panu: PAN. Severe, Magne, juste Judex; dicere
Ea me iubes, quae, me tacente, noveras
Et improbaras ipse pridem: dicere
Tamen aggrediar, eoque dicam audentius,
Quod causa non tam agenda, quam acta videbitur.
Nec enim meis graviora dictis secero
Huius facinora, qui studuit ita improbus
Ita semper esse perditus, nihil ut mihi
Reliquerit, quod adderem aut affingerem.
Nam alios subinde singula vitia singulos
Traxere; verum hunc omnia: Omnia, inquio
Audaciter; non fallo. Taceam singula,
Verbo omnia uno dixero: Superbus est.
Vici; Superbus est. Nec aliud affero,
Iam dicta caussa est. Scelera ibi omnia collocant
Sedem, ubi Superbia. Te tuumque aequissimum
Testor tribunal; Expulit nos unicum
Hoc crimen, aula caelitum; idque solvimus
Non unicum; fuere enim inibi plurima
Scelera, ubi sola repperta est Superbia.
Ergone caelo ejeceris, quos videras
Superbientes; hunc tumentem gloria
Receperis? Caelo asseratur ille, qui
Semper mea imperata, qui numquam tua
Fecit? Beata cui fuit ludibrio
Curia, beatus audiat? qui nomine
Ductuque et auspicio omnia egerit meo.
Stipendia prope innumera sub me fecerit,


page 140, image: s172

Adversus auctorem suum pugnaverit,
Seclusus a me vivat? aut tua aequitas
Judex, labascit; aut mihi hunc addicito.
Spir: SPIR. Miserere Judex: parcite reo Judices.
Panu: PAN. Nondum peroravi. Vide quis hunc stupor
Vexarit! a te conditum se meminerat,
(Sed mentior; non meminerat; nam gratior
Foret, memor si esset,) tamen se conditum
A te sciebat, atque multis praemiis
Identidem ad beatiora praemia
Vocari; at abnuit, refugit, restitit.
Me vix vocantem, pollicentem inania
Ac nulla, tamen admisit illico, audiit;
Obediit. Suadebam, honorem quaerere;
Tu temnere iubebas. Utrum secutus est?
Rogetur ipse; vicerit, si dixerit,
Semel modestiam amasse? Noctes ac dies
Quaerebat, undique ambiebat glorias.
Hac fine, studia, litteras, artes bonas
Corrupit: hac fine, optimis, sanctissimis
Abusus est laboribus, quos pessimos
Effecit: hac fine, vigilavit; perdidit
Suam quietem, ut inveniret gloriam.
Quid multa? talis est, ut ipse si sui
Judex sit, absolvere tamen se non velit.
Spir: SPIR. Ingnosce Christe, ignoscite reo Judices.
Panu: PAN. Sed fecit aliqua praeclara tamen facinora;
Stipem erogavit pauperi; dubiis dedit
Consilia: docuit, erudivit; profuit
Vivendo, profuit loquendo caeteris.
Haec profutura alius putet; ego non putem.
Quid enim abnuis sceleste? numquam quiveris
Negando, facta infecta reddere. Loquitur
Res ipsa: quaeque te bene agere jactitas,
Eadem male acta dicis. Adeo es perditus,


page 141, image: s173

Ut neque benefacere, sine malesicio queas.
Stipem erogasti pauperi. Quando? atque ubi?
Quid conticescis? nempe vera dictito;
Te turba fecit liberalem; defuit
Spectator, haud teruncium tenui dabas.
Et abstinebas a quiete. Cui rei?
Ut ne abstineres laude. Quin, si audes, nega.
Haecque impudens benefacta jactites tua?
Haec digna coelo? digna Numine? Inferis
Dignissima. Nihil ut aliud peccaveris,
Bene faciendo factus es certe reus.
Haec tacta, quam dicta potius, justissime
Cognosce Judex; mihique caetera similem
Simili afficito poena. Vel etenim hunc inferi
Juste asserunt, vel nos inique detinent.
Chri: CHRIS. Quid his super capitibus inquis? dilue
Objecta, si potes, scelera.
Spir: SPIR. parce o DEUS,
O parce Numen. Ego per has rogo te manus,
Haec per ego genua; parce supplici reo.
Chri: CHRIS. Absiste. Flecti nequeo misericordia;
Olim licebat. Hunc severitas locum
Insedit. Haec nisi diluis maleficia;
Peristi: abito.
Spir: SPIR. Misericors es; flectere.
Chri: CHRIS. Sum justus etiam: evincere neqeunt preces
Serae. Recede: vel refelle haec crimina.
Spir: SPIR. Morulam rogo brevissimam: convellere
Impacta possim ut crimina.
Cons: CON. SC. Quid hic expetis?
Numquam licebit: mille si dentur dies.
Menseque mille, milleque anni et saecula,
Non dilues neque unicum quidem scelus.
Absolvat ut te Curia; tibi tu innocens
Numquam videberis.
Spir: SPIR. Ah tamen: vel horulam.
Chri: CHRIS. Cum viveres, hora fuit.
Spir: SPIR. Etiamnum potest
Hora esse.
Chri: CHRIS. Nihil agis modo.
Ceno: CEN. Has inducias


page 142, image: s174

Exoret, oro, miser; refutandi moram
Ut habeat.
Chri: CHRIS. Hanc committo curam huic Curiae
Meae. Placetne comperendinatio!
Clax: CEN.lax Liceat morari.
Petr: PET. Nisi tamen nevis, DEUS,
Placet.
Paul: PAUL. Placet differre, ut aequa sentiat
Supplicia se perferre, nisi refellerit.
Chri: CHRIS. Nihil moror.
Cdox: CEN. OD. Siquid erit usquam, reperiam,
Quod huic reo videatur adjutabile.

SCENA II.

CHORUS MORTUALIS. BRUNO. HUGO. LAUDWINUS, Cum Sociis ac funere. CENODOXUS. Chor: CHOR. HEu, heu; flebile funus urbis; heu, heu;
Lugubrem, socii. parate lessum.
Suum secula perdidere florem!
Suum sidera perdidere Solem!
Brun: BRUN. Hic collocate funus; usque dum preces
Pro more persolvantur. - - -
Chor: CHOR. Quid maesti, Cenodoxe, quid meremur,
Aegrum linquere quod iuberis orbem?
Quo tu funere nunc humaris unus,
Illo funere nos humamur omnes.
Hugo: HUG. - - - - Ah superstitem
Cenodoxon hunc tenere, terra, non potes:
Tene ergo functum; et nobile spolium tenes.


page 143, image: s175

Chor: CHOR. Eheu, Curia iam cares Magistro;
Eheu, Patria iam cares Patrono;
Eheu, Gallia iam cares Parente;
Eheu, Terra cares, cares, salute!
Ceno: CEN. Heu, heu.
Omne: OMN. DEUS serva. Quid est miraculi!
Ceno: CEN. Heu, heu; verendi apud tribunal Judicis ACCUSATUS SUM.
Omne: OMN. Serva DEUS: parce superae Rector domus.
Brun: BRUN. Quid audio?
Hugo: HUG. Quid sentio?
Laud: LAUD. Quid contuor?
Brun: BRUN. Quid haec sibi novitas? Quis occupat tremor
Frigusque membra?
Hugo: HUG. Nihil animae inest corpori.
Laud: LAUD. Penissime perii: pedibus aegre meis
Insisto.
Brun: BRUN. Pavet animus; inhorrescunt mei
Artus: titubat horrore lingua noxio.
Audistis eiulantem, et horribili sono
Exclamitatem?
Omne: OMN. Audivimus. Nil tetrius,
Nil horribilius anteidhac.
Brun: BRUN. Ut extulit
Pallentia ora morte! Ut aegra lumina
Divaricavit! Ut asperis e faucibus
Extorsit illa verba?
Hugo: HUG. Quid portenditis
Novitate, Superi, tam nova?
Laud: LAUD. Ergone facili
Adeo vicissitudine bona adversaque
Fortuna mortales subit? Beatior
Here nemo, quam Cenodoxus; infelicior
Hodie videtur nemo.
Hugo: HUG. An accusatus est
Cenodoxus?
Omne: OMN. Omnes periimus, quando pereunt
Tales.
Brun: BRUN. Periisse non putandus ideo erit
Cenodoxus: absit, de viro integerrimo
Hoc suspicari. Nam improba Cacodaemonis
Ferenda fortasse fuit accusatio;
Ut omnia solet carpere, et mendaciis
Afflare. Nam accusare quosvis, liberum est;
Damnare solos improbos. Defendere
Se novit accusata virtus.
Laud: LAUD. Quid agimus?


page 144, image: s176

An ergo justa facimus? An sub alteram
Hoc proferemus vesperam funus?
Brun: BRUN. Lubet
Differre; resque videtur exigere; quoad
Eventus huius prodigii mage liqueat.
Omne: OMN. Placet relinqui.
Brun: BRUN. Tu DEUS, ter maxime
Terque optime; haec portenta fac feliciter
Et prospere mihi, omnibusque his accidant.

SCENA III.

CHRISTUS. D. PETRUS. D. PAULUS, Cum Judicibus. S. MICHAEL. CENODOXOPHYLAX. SPIRITUS CENODOXI. CONSCIENTIA. PANURGUS. Chri: CHRIS.. ADesse partes impera; ut reus suum
Jus prosequatur. Arbitrabor omnia
Ut aequitas, severitasque poposcerit.
Clementiae hic nihil dabo.
Cons: CON. SC. Haeres? Restitas?
Sceleste; numquam hae proderunt tibi morae.
Ad Judicem; ad tribunal.
Mich: MICH. Adsunt, Maxime
Optimeque Judex.
Spir: SPIR. Parce Christe; o Judicum
Supreme parce.
Chri: CHRIS.. Quanta fuerint crimina
Impacta, quae dica cibi scripta, intelligis.
Ad illa dicere quid habes?
Panu: PAN. Obmutuit
Nihil refellit. Ai, nega.
Cons: CON. SC. Ego pro te loquor;
Taceas licet; iam nosceris.
Spix: SPIX. Clementiam
DEUS oro; misericordiam.
Chri: CHRIS.. Nihil moves:


page 145, image: s177

Persisto.
Spir: SPIR. Per ego haec vulnera tua, per Crucem
Necemque rogo, patere moveri.
Chri: CHRIS.. iam sinam
Hinc te amoveri.
Spir: SPIR. Supplicem prius vide.
Chri: CHRIS.. Video superbiam.
Spir: SPIR. Supplicem imo.
Chri: CHRIS.. Tollite.
Defendere nequit.
Spir: SPIR. Ah, patronum aliquem mihi.
Chri: CHRIS.. Olim dedi, et contempseras: nunc ipse age.
Spir: SPIR. Ah, parce Numen.
Chri: CHRIS.. Serus es.
Spir: SPIR. Vel infimum
Permittito patronum.
Chri: CHRIS.. Habere non potes.
Spir: SPIR. Vel quaerere liceat.
Panu: PAN. Nihil equidem veto;
Quaerat patronos, delingat sibi Judices.
Nemo hunc tueri quibit.
Spir: SPIR. Ah siqua miseri
Miseratio te tangit, hic opem tuo
Praebe clienti.
Mich: MICH. Tu cliens meus? apage.
Spir: SPIR. Cliens, profecto.
Mich: MICH. Hostis: clientem nescio.
Spir: SPIR. Ego saepe te multumque colui.
Mich: MICH. Men' scelus?
Spir: SPIR. Te.
Mich: MICH. Te colueras: cede; nil tibi est opis.
Spir: SPIR. Ahn tamen.
Mich: MICH. Ego arrogantiam proscribere
Soleo: patrocinor superbo nemini.
Abi.
Spir: SPIR. At mihi tu opituare Princeps aetheris
Claviger.
Petr: PET. Abi.
Spir: SPIR. Meminisse potes etiam tibi
Idem periculum fuisse, cum DEUM
Negando laeseras?
Petr: PET. Probe memini equidem,
Factumque damno.
Spir: SPIR. Tunc tamen tu flectere
Numen potis eras.
Petr: PET. Lacrimis potui meis
In tempore profusis: fuissem serior,
Tecum fuissem. Tolle te hinc; me non moves.
Spir: SPIR. Te vero, te per quicquid est sanctum tibi,
Obtestor; admitte miserum.
Paul: PAUL. Hic aeque parum
Extundis. Absiste; actum agis: nihil impetras.
Cons: CON. SC. Huc huc, sceleste; ego te tuebor: lumina
Huc verte, conscientiam vide tuam.
Te posse defendi negat, quamvis velis,


page 146, image: s178

Velintque tecum, quotquot usquam victitant.
Spir: SPIR. O magna spes, o una mea fiducia,
Supplex tibi accido.
Clax: CEN.lax Citius modo feceras,
Non defuissem. Ah sero sero, consulis.
Spir: SPIR. Adeone supplicem tuum tu respuis!
Clax: CEN.lax Ego saepe supplex ipse fiebam tibi;
Rogabam, et obsecrabam ut admittere mea
Consilia velles; respuisti me tamen.
Spir: SPIR. Vel iam tuere, qua potes. CHRIST. Defendere
Hunc posse tibi videris?
Clax: CEN.lax Innocentior
Si foret. At innocentiam hanc frustra vovet.
Suppeditat accusatio mihi plurima,
Nulla penitus defensio. Adversarius
Quaecunque dixit, vera dixit, cum meo
Dolore. Librum hunc intuor? vitia intuor
Merissima, et gravissima, et grandissima.
Scrutatus omnia, sicubi levissimum
Vestigium virtutis animadverterem;
Nihil actitavi. Evanidae sunt litterae
Quaedam super; Precationis, et Stipis:
Sed has Superbiae atque Hypocriseos lues
Induxit ipsas. Arrogantia undique
Et undique legitur. Monebam clanculo
Palamque, noctes et dies, faceret uti
Modum superbiae; superbiit magis
Et perior e correctionibus meis
Occoepit esse. Terrui per somnia,
Acheruntaque ipsos posui ob oculos. Somnia
Sed illa risit, sprevit, ac ludibrio
Habuit. Suprema cum diem necessitas
Urgeret, adfui; iuvare promtior
Quam ipse adiuvari. Respuit; dictis fidem
Nullam habuit, exclusit; inimicos audiit
Meos suosque. Nihil omisi ut vincerem
Tam saxeum pectus. Sed hoc profeceram,


page 147, image: s179

Ut cernerem effectum nihil. Poteras meos
Ita tu labores spernere improbe? ita tuam
Temnere salutem? prodigus vitae et animae,
Animam secundum gloriam tu ducere?
Tu sidera adeo nauseare! tu solum,
Solique honores aetheri anteponere?
Tu Numen orco posthabere? Caelites
Ita fugere? Stygios ita hostes quaerere?
I nunc, eosdem opta Patronos. Qui mea
Numquam usus es ope olim, nec uteris etiam
Modo, cum voles. iam jus tibi renuntio
Vetus Patroni. Cede: prodesse nequeo,
Neque volo.
Spir: SPIR. Deseresne alumnum in ultimo
Discrimine capitis?
Ceno: CEN. Prior me tu iveras
Desertum.
Spir: SPIR. At hic reverto.
Ceno: CEN. Itane? dum vivitur,
Dum fors secunda spirat, et felicitas
Dominatur, et dum absunt procul pericula,
Adestque gloria, Genios contemnitis
Bonos; sequentes fugitis usque; et obvios
Cavetis usque; et praevios relinquitis;
Comites abigitis; servientes unice
Vestrae saluti luditis et excluditis.
Monemus, obsurdescitis: iubemus et
Hortamur, abnuitis: rogamus, pergitis:
Blandimur, horretis: minamur, spernitis:
Terremus, obdurescitis: compellimus,
Resistitis: vocamus, aspernamini:
Revocamus, exsecramini: bene facimus,
Malefacitis: monstramus et promittimus
Coelestia, improbatis: agimus omnia,
Abnuitis omnia. Quando vero calamitas
Tandem appetit suprema, tunc alumnuli
Vos esse nostri; tunc item clientulos
Vos nominare; Nos patronos dicere,
Rogare, supplicare, asylum credere:


page 148, image: s180

Exigere jus fidemque Tutelarium,
Cum vos tamen jus et fidem clientium
Neglexeritis. Ergo usque adeo patientiam
Contemnitis nostram? Salutem nos quoque
Hic negligemus vestram. Abi ergo, et desine
Rogare.
Spir: SPIR. Perii.
Panu: PAN. Sero sentis; senseram
Perisse dudum. Caeterum justissime
Judex, vides non posse defendi reum;
Superest, secundum me tuam ut pronunties
Sententiam.
Chri: CHRIS.. Tu vera dicis crimina
Haec esse?
Spir: SPIR. Non tam gravia rebar.
Cons: CON. SC. Decipit:
Sciebat. Aeternis ego movere stimulis
Non destiti. saepe anxium, et rebus suis
Subinde diffidentem adorta presseram.
Hoc saepe judicium oculis objeceram;
Sed tanta laudis cupiditas illum fuit
Amplexa, tanta plebis aestimatio,
Ut ferre morsus perpetes assueverit,
Dum ferre laudem posset: ut contemnere
Hoc Numinis terribile judicium sui
Assueverit, dum judicia mortalium
Magni aestimaret. Haec loquor; silentium
Mihi imperari non sino: tacens audior.
Spir: SPIR. Ah parce Numen.
Chri: CHRIS.. Nullus es.
Spir: SPIR. Parce optime
Parens.
Chri: CHRIS.. Peristi.
Spir: SPIR. Per ego te tuos rogo
Vitae labores.
Chri: CHRIS.. Abstine.
Spir: SPIR. per vulnera.
Chri: CHRIS.. Frustra es.
Spir: SPI. Per hanc ego te crucem tuam obsecro.
Chri: CHRIS.. Omitte.
Spir: SPIR. Per necem.
Chri: CHRIS.. Actum agis.
Spir: SPIR, Vos vero, vos
Flectite rigorem hunc Judices.
Mich: MICH. Nil gratiae
Datur hic nocenti.
Spir: SPIR. Supplicis miseremini,
Servate perditum.
Petr: PET. Facesse iam hinc preces.
Paul: PAUL. Serae preces, quas hoc loci facit reus.


page 149, image: s181

Albi has oportuit.
Cons: CON. SC. Tibi sententia
Scribenda si foret, ipse te haud absolveres.
Quid ergo speres ab aliis defendier?
Chri: CHRIS.. Nihil opus est sententiis: una omnium
Mens, atque vox; Reum videri.
Omne: OMN. Noxius
Cenodoxus est; reus, improbus Cenodoxus est.

SCENA IV.

BRUNO. LAUDWINUS. HUGO, Cum Sociis. CHORUS MORT. CENODOXUS. Brun: BRUN. NOx pervigil abiit mihi omnis, et diem
Dum exspecto, credidi esse paene saeculum.
Ita me attonuit hesterna nostri funeris
Formido.
Laud: LAUD. Visamus, quod heri reliquimus,
Ad corpus, atque justa solvamus hodie.
Chor: CHO. RMORT. Heu quam terribile est, cernere Numini:
Armatam trifido fulmine dexteram?
Iratumque minas spargere judicem?
Et paenas scelerum lege reposcere?
Quin tandem vitiis mittite nuntios;
Ac tam luctifico funere territi,
Vobis tam rigidum pergite pergite
Armatis precibus flectere Judicem.
Ceno: CEN. Ah, ah. Severum apud tribunal Numinis,
JUSTO DEI JUDICIO JUDICATUS SUM.
Omne: OMN. O superum hominumque fidem: quid hoc? miraculum
Redintegratur.
Brun: BRUN. Denuo caput extulit


page 150, image: s182

Informe!
Hugo: HUG. Judicatus ergo a Numine
Cenodoxus? ipseque praeco judicii sui?
O tristem visu; o lugubrem catastrophen!
LAUD DEUS! quid haec sibi volunt teterrima
Spectacula, an miracula? Mihin' mortui
Vox vera sonuit? tamque dira nuntiat
Mortalibus de rebus immortalibus?
Brun: BRUN. Horresco pristini memor adhuc funeris,
Et iam novo auget horror antiquus metu.
Audire non tam mortuum, quam mortuus
Loqui ipse videor.
Hugo: HUG. Supplicemus Numini
Hac nocte; et iram molliamus Judicis,
Siqua impiatus fortean migraverit
Cenodoxus orbe.
Brun: BRUN. Differamus interim
Tumulare corpus.
Laud: LAUD. Atqui judicatus est;
Quid proderis?
Brun: BRUN. Nec vero constat undique
Quae judicii fuerit peracta formula.
Innoxios quoque judicare dicimur,
Cum absolvimus. Cenodoxus ergo absolvitur
Fortasse judicatus; aut incendio
Piaculari urgetur.
Omne: OMN. Ergo haec alterum
Res differatur in diem.
Brun: BRUN. Quae tempora
Incidimus? eheu vivimus, nec vivimus:
Morque cogimur, neque sinimur mori.


page 151, image: s183

SCENA V.

CHRISTUS, Cum reliquis Iudicibus. SPIRITUS CENODOXI. PANURGUS. Chri: CHRIS. REvocate; producite scelestum: ut ultimo
Hinc iure proscribatur; aevitatibus
Arsurus omnibus.
Omne: OMN. Satis diu hactenus
Impune scelerato fuit.
Chri: CHRIS. Adesdum scelus;
Et digna factis accipe tuis praemia.
Ceno: SPIR. Saevire noli, o Judicum mitissime.
Chri: CHRIS. Quae te libido praecipitem in hanc compulit
Vesaniam, sceleste; Numen ut tuum
Contemneres? hostisque profugeres mei
Ad castra? quo malesicio te laeseram?
Quo te beneficio hostis affecit meus?
Ineamus, ingrate, rationem, Condidi
Te, cum cinis, pulvis, nihilque esses, mea
Ut imperata facere sic assuesceres.
Sed tibi nefando pestifera placuit sequi
Consilia veteratoris, exclusis meis.
Nec vero spretus benefacere tibi desii;
Caepique magis amare, quo tu me oderas
Magis: parumque facere me putaveram,
Nisi nimium facerem. Ideoque sidera
Deserueram, ut tu sidera coleres: humum
Ideo colebam, ut tu relinqueres humum.
Contemsi honores, ut meo contemneres
Exemplo honores. Te meum jejunium


page 152, image: s184

Dolebat; atque vigiliae tibi meae
Quondam excubabant. Te meis laboribus
Itineribusque perditum quaesiveram;
Et cum sim ubique, nuspiam te repereram.
Iniurias et contumelias tui
Amore sustinui; esseque odio plurimis
Non horrui, dum te quasi unicum unice
Amare possem. Verbera, flagra corpore
Innoxio, pro moxio te pertuli.
Crucem necemque subii, ut exires tuam.
Has testor ipse manus, pedesque vulnere
Consauciatos: haec tropea, hosce cuneos;
Quae cuncta contueris hic praesentia.
Loquatur universa terrae machina;
Loquatur universa caeli Curia;
Maiora me nequiisse ponere merita,
Nec debuisse; dummodo ego temet mihi
Tibique memet dedicatum obstringerem.
Sed esse tanto alienior, quo carior
Occoeperas; meritaque delictis mea
Pariare vel superare quam creberrimis
Frustra volebas. Arrogantia meam
Submissionem vincere; et modestiam
Superbia; candorem hypocrisi; bona
Malis. Ego superbiam olim non tuli
Caelituum inultam; tun' tuam ferri putes?
I, digna lue supplicia; patere perpetes
Per omnis aevitatis omnes terminos
Flammas paratas daemoni malo. Quibus
Lamenta, dentiumque stridor perpetim
Exaudientur: inde nulla aeternitas
Eripiet. SPIR. Heu, heu, heu; Cadite montes super
Me, obruiteque una
OmnJ: OMN. JUD. Justa Judicia DEI.
Pereat scelestus.
Panu: PAN. Captus es; meus es; eris;


page 153, image: s185

Nec esse desines.
Spir: SPIR. Pereat utinam dies,
Pereatque quisquis fecit, et vidit diem.

SCENA VI.

BRUNO. LAUDWINUS. HUGO, Cum Sociis. CENODOXUS. Brun: BRUN. CUm horrore redeo ad funus hoc, unde toties
Cum horrore abivi.
Laud: LAUD. Utinam haec secundos exitus
Prodigia sortiantur.
Hugo: HUG. Utinam. Sed modo
Ad funus instaurandum adeste; et ultimum
Cenodoxo honorem habete; si tamen licet.
Ceno: CEN. Heu me, heu miserrimum omnium; heu, heu, heu; OMN. DEUS!
O Christe?
Ceno: CEN. Mittite, mittite istas, mittite
Nil profuturas postmodum exequias. Mihi
Nequitis ultra adminiculari. Perierit,
Utinam perierit mater illa, quae, edidit
Infausta me; o miserum! o miserrimumque me Mortalium
JUSTO DEI JUDICIO DAMNATUS SUM.
Perennes eheu iam rogos
Passurus abeo.
Omne: OMN. Parce, Parce Numinis
Severa dextra.
Laud: LAUD. Periimus, ni judicas
Punisque mitius scelera mortalium.
Brun: BRUN. Ah quid animi est perituro?
Hugo: HUG. Quid putem
Quondam futurum me misello?
Laud: LAUD. Deficit
Animus timore.
Brun: BRUN. Vivere aeque displicet
Morique.
Omne: OMN. Quo fugimus? Quid agimus?
Brun: BRUN. An uspiam haec


page 154, image: s186

Judicia declinabimus?
Hugo: HUG. Quid lacrimae
Moramini? quin prosilitis? Judicem
In tempore ut flectatis?
Laud: LAUD. Humescant genae,
Madeantque diffluantque fletu pectora,
Nec fessa fletu, flere lumina desinant,
Dum parcat ille Judicum rigidissimus.
Brun: BRUN. Hic Numen ure, caede, plecte, seca, feri,
Saevi; nihil relinquito hic cruciatuum,
Ut alibi parcas.
Laud: LAUD. O DEI recondita
Sensa! Quis enim pronuper usquam sanctior
Cenodoxo erat habitus? quis innocentior?
Sed illa sanctitas, et innocentia
Apud severi Judicis subsellia
Nec sanctitas fuit, nec innocentia.
Brun: BRUN. Relinquo dirum funus; et qui nescio
Succurrere alteri, mihi ipsi consulam.

SCENA VII.

PANURGUS. ASTEROTH. ASEMPHOLOTH. HYPOCRISIS. PHILAUTIA. SPIRITUS CENODOXI. Panu: PAN. HA ha; quid horres? inter alienos tibi
Videris esse? noster es; tui sumus.
Spir: SPIR. Hostes mei estis.
Aste: ASTER. Hospites imo tui.
Asem: ASEM. Quid iam ferocis? placidior fueras heri.
Spir: SPIR. Impostor es.
Asem: ASEMPH. Pridem sciebas; cursidem
Tamen habuisti?
Spir: SPIR. Non habebo in posterum.
Omne: OMNCenodoxe salve.
Spir: SPIR. Salvus esse desii.
Perii.
Panu: PAN. Perire non potes.
Spir: SPIR. Perii.
Aste: ASTER. Vales,


page 155, image: s187

Valebis.
Spir: SPIR. Heu, perii.
Panu: PAN. Medebor otius;
Iam senties te non perisse: Poculum hoc
Haurito.
Spir: SPIR. Potitare iam nihil lubet.
Omne: OMN. Ho, ho; lubere nostra debent.
Panu: PAN. Hauries:
Inverge.
Spir: SPIR. Male sit mortualibus; male
Superis et inferis.
Phil: PHIL. Ut istaec potio
Sapuit?
Spir: SPIR. Male sit et tibi, lues, pestis mea.
Hypo: HYP. Ne tu ita resiste: noscis Hypocrisin tuam?
Spir: SPIR. Male tibi. Hypocrisis; Philautiae male.
Parentibus male sit meis; rebus male
Sit omnibus.
Aste: ASTER. Quam bella comprecatio!
Hypo: HYP. Divina: nam divinus est.
Panu: PAN. Advertere
Novit suum egregie animum ad nostrum.
Aste: ASTER. Bene
Docilis es ingenii.
Phil: PHIL. Potissimus fuit,
Nempe, omnium et prudentium et sapientium.
Hypo: HYP. Quasi corculum et prudentiae et sapientiae.
Panu: PAN. Antistes ergo litteris creabitur
Phlegethonticis.
Spir: SPIR. Male litteris; et artibus
Male universis.
Hypo: HYP. Hinc tibi tamen gloriam
Tu comparasti!
Spir: SPIR. Ah, comparavi miseriam.
Aste: ASTER. Pollere consiliis solebat; Lucifer
Meus Imperator, illius egebiet opera.
Panu: PAN. Perenne protinus dabit salarium.
Phil: PHIL. Quam tu beatus?
Spir: SPIR. Quam miser?
Phil: PHIL. Nescis tuam
Beatitatem.
Spir: SPIR. Heu, nescio miser, nescio.
Panu: PAN. iam iam scies.
Asem: ASEMPH. Cruciantur inferi mora;
expectat Imperator; atque dexterum
Avet hunc recipere sessum, honoris gratia.
Spir: SPIR. Male sit honori.
Omne: OMN. Agite, rapite; praeducite
Ad inferorum aeterna domicilia.
Spir: SPIR. Solum
Caelumque, quicquid uspiam est, pereat male.
Panu: PAN. Cadaver evolvamus itidem huc in lutum
Caenumque, donec Orcus illud asserat.


page 156, image: s188

SCENA VIII.

BRUNO, Cum sex Sociis, HUGONE, LAUDWINO, GUARINO, STEPHANO, PHILARETO, ANDREA, CHORUS. Brun: BRUN. NIhil est necesse, credo, multis dicere,
Cur vos potissimum evocarim. Nam docet
Loquiturque caussam, me tacente, mortui
Vox viva: quae me vosque noctes ac dies
Terrefacit; inque gaudiis gaudia negat:
Suamque metuit vita vitam; animum animus:
Suspecta sunt, quaecunque sunt. Molestiam
Creant amoena; et inopiam faciunt opes.
Tormenta deliciae novant; premitque spem
Timor perennis. Esitare, litteris
Vacare, disputare, legere, colloqui
Cenodoxus arcet: dormientem me excitat;
Vigilem exanimat: adest mihi, quoties abest.
Quid multa? vivere, prohibet; terret, mori.
Step: STE. PH. Obsedit idem luctus et animum meum,
Bruno; sed anceps consilii, quid ordiar
Ignoro.
Andr: AND. Suade, Bruno, siquid suppetit.
Brun: BRUN. Pacare meque vosque statui. Vivere
In his periculis, ubi alios viderim
Periisse, taedet.
Omne: OMN. Omnibus inest taedium hoc


page 157, image: s189

Idem: deest medela.
Brun: BRUN. Socii, novimus
Qua sanctitate, quaque virtute fuerit
Vitam agere visus, ille, quem modo vidimus
Supplicia luere apud stygem extremissima.
OMN. Hoc ipse nobis dixit audientibus.
Andr: AND. Quam caussam oportet huius esse?
Brun: BRUN. Utinam, utinam
Disertius caussam addidisset? ilicet
Fugeremus illam; et quicquid illum perdidit,
Nos perderemus. Sed profecto clarius
Caussam tacendo dixit; et salubrius
Ita supprimendo expressit. Odium diceret
Caussam fuisse? Nos etiam odium statim
Excluderemus; alia crimina in sinu
Aleremus. Arrogantia se diceret
Praecipitem iisse? fugeret arrogantiam
Noster animus; sed ceteris periculum
Inesse vitiis crederet nullu. Bene
Itaque tacuerat singula, ut nos omnia
Metuere disceremus.
Step: STE. PH. Hoc recte quidem.
Sed quid cavere tu potissimum iubes
Nos, Bruno?
Brun: BRUN. Quid? Cenodoxus omnia monuit
Cavenda, dum cavere similem iusserat
Obitum. Timenda vita nobis talis est;
Talem necem timere serum est. Vivere
Ita nolit ille, quisquis ita nolit mori.
Ah, quid putemus esse, perpeti inferas
Perenne flammas? longa mortis taedia?
Vermesque viperasque Conscientiae?
Et alia mille? Malo conticescere,
Quam pauca dicere. Quicquid enim dixero,
Parum erit, nihil erit. Imo quicquid dixero,
Suave erit, amoenum erit, beatum erit; inferis
Si conferas cum suppliciis. Hoc unice


page 158, image: s190

Dicam; idque milliesque dicam millies,
Interrogatus de inferorum miseria;
Non creditur, non creditur, non creditur.
Testare miser; hic hic renuncia, ex tuis
Honoribus, capis levamen in tuis
Cruciatibus? Num laude capta submoves
Piceata flammarum volumina, qualibus
Nunc usque et usque et usque et usque et usque nunc
Affligeris? iam iam, miser, iam desinunt
Placere tibi, quae hodieque vani quaerimus
Stultique mortales. Modo omnes gloriam
Sectamur; olim ut noxiam exsecrabimur.
Ah sero, sero. Nolo paenitudinem hanc
Seram opperiri: est animus antevertere,
Sicii mei, iam non mei.
Omne: OMN. Sumus, erimus
Tui.
Hugo: HUG. Itane Bruno? tu tibi legas sidera,
Nobis relinquas Tartara? sequar ego, sequar.
Brun: BRUN. Abi voluptas; hinc abite gloriae
Cupidines; iam delicatae corporis
Valete vestes: annuli, imo compedes,
Non annuli. Valete honores; talibus
Remunerari si soletis praemiis
Vestros clientes. Non meam ridebitis
Dementiam; ridebo vestram.
Hugo: HUG. Cedite
Opes, abite gloriae, ite litterae;
Valete saecli incommoda.
Brun: BRUN. Imo vos mei
Salvete, iam valete socii, Perdere
Haec malo, quam perire.
Omne: OMN. Non recedimus.
Step: STE. PH. Quocunque ducito, modo procul duxeris
Cenodoxo, et hinc, ubi periit.
Omne: OMN. Valete vos
Inanitates.
Andr: AND. Sequor. Abite saeculi,
Retinacula.
Omne: OMN. Sequimur, sequimur omnes.
Brun: BRUN, Nihil
Tenet abeuntem. Saccus istuc induet


page 159, image: s191

Inane, mortuale corpus. Cilicio
Torquebitur; jejunio vexabitur,
Precibusque flagrisque cicurabitur meis;
Ne forte me pessundet, ego pessundabo.
Stat solitudinem asperam sectarier;
Atque inde liberare animum, ubi perdidit
Cenodoxus. OMN. Idem est animus, est eademque mens.
Brun: BRUN. Beate Rector Orbis, animos robora
Caeptumque nostrum prospera. Tibi sedet
Vitam dicare, consecrare, ducere.
OMN. Valete; Mundi disperite gaudia.