COMICO-TRAGOEDIA
DE
BELISARIO DUCE CHRISTIANO s031 HTML-Text
CENODOXUS COMICO-TRAGOEDIA. s110 HTML-Text
Lectori, Spectatori.
PArisiaci Doctoris passim meminere multi: Nomen haud ullis temere traditum. Iureconsultum alicubi legis;
et magna Eruditionis, nec nulla virtutis fama clarum: ut naturae concesserit, in feretro resedisse; indidem se
Reum; altero post die, ludicatum; denique perennibus flammis addictum, proclamasse: Ea de re Brunoni
Carthusiensium Auctori primum Auctorem fuisse, ut cum paucis aliis, et locum et vitam in melius mutaret.
Haec historia. Caeterum, quod illi Cenodoxo nomen facimus, eiusque Superbiam vitiaque Superbiae
cognata notamus, fabula est. Quo enim crimine sit accusatus, nobis in incerto habetur: quod inter flagitia
propius fieri et honestius repraesentari potuit, posuimus; Hominem nulla insuper traductum calumnia
cupimus. Nam si talis: lli vita fuit, convitium haud fecimus: si non fuit, alius vitam, huius mortem
memoramus.
COSMARCHIA
Sive
MUNDI RES PUBLICA. s192 HTML-Text
ARGUMENTUM.
AIunt alicubi Insulam esse praedivitem auri, uberem gleba, omni rerum copia abundantem, et in ea Vrbem,
quam Cosmopolin dicunt; cuius Cives Cosmopolitani contra leges aliarum Gentium, morem habent, iam
inde a Maioribus acceptum, ut quotannis novum sibi Regem faciant, nullo delectu, sed quem fors obtulerit,
obvium quemvis es Advenarum turba; qui ubi annum in Regno exegerit, solio dejectus, in quandam
Insulam, sterilem, ac rerum omnium indigentem procul expellitur. Id cum post anni sui decursum
contigisset Adoceto cuidam, annali Regulo,
eodem die electus est consensu Civium homo iuvenis, Promethes nomine, ex insima plebe opificum, nihil
minus quam de Regno cogitans, ut qui nullum umquam Regem viderit, nec sciverit in Mundo Reges esse.
Hic licet suffragiis Civium mire consperantibus diu fuisset refragatus, tandem tamen vim inferentibus impar
fuit, coactusque est demum frena Regni capessere, et vel invitus felix esse, atque imperare. Pauci menses in
abundantia rerum omnium et secundissimo faventis fort unae cursu celeriter transierant, cum Promethes in
Adulatorum turba, interque ficta obsequit Civium, homo candidus, sensim insuescere Regno, et statum
praesentem minus iam odisse minusque quam initio, moleste ferre, credereque paulatim coepit, haud paulo
suavius esse, regem opulentum in purpusa, quam opificem sordidum in vili lacerna agere. Inter haec cum
aliquando, post regiae mensae dapes paulo liberalius sumptas, Rex novus, suoque judicio iam beatus,
prodiret cum aulico comitatu animi causa in vicinam Vrbi sylvam, et secutus amoena solitudinis, seorsim
nonnihil a suis in intimum nemus sese solus inferret, accidit, ut forte fortuna inciderit in hominem
mendicum, macie paedoreque misere confectum. Ex hoc post longa colloquia cognoscit, quod antea
ignorabat, qui mores sint Cosmopolitarum, et quomodo hi Reges suos tractent, ubi primum in Regno
annum suum peregerint. Nemo, inquiebat mendicus, me melius
nosse potest, quid sit Cosmopoli Regem esse. Nam ut scias, o Rex, ego, ego sum Adocetus ille, cui tu in
tristissimum exilium relegato, non longe ante in Regnum successisti. Quod ergo tu nunc es, ego nuperrime
fui; et quod nunc ego sum, nedubita, te paulo post futurum. Non mutant ingenium Cosmopolitae, nec ab
avitis moribus vel latum unguem discedere norunt. Regem annare volunt, non perennare. Vbi primum
anni istius brevis circulus sese evolverit, tu peractam eodem momento fortunam tuam puta; Tum tu collige
sarcinulas, et exi. Quamquam ne hoc quidem concedetur tibi, ut colligere ex Regni tui reliquiis sarcinulam
possis; solum id efferes, quod intulisti, nec alius exibis, quam intrasti; reddentur tibi centones tui: et velut in
Comoedia, remote sipario, excedendum e Theatro, et recta migrandum ad Gyaros, ubi reliquum miserabilis
vitae in exilio erit exigendum; atque illic breves delitiae, longis et inevitabilibus aerumnis expiandae, nisi tu
remedium a Sapientia petas, et a me, Rege mendicorum, discas, quo pacto ultimae mendicitatis mala
evadere Rex possis. Sape obsecro exemplo meo, et patere, ut mea fortuna sit Magistra tuae, certus non aliam
tuam sortem fore, quam mea nunc sit, quam omnium ante nos Regum fuerit. In hos centones e purpura
redibis, neque te vestiet deinceps Vermis Indicus; sed tu ipse innumeris Vermibus pabulum fies,
quemadmodum me esse vides. Sed remedium, ut dixi, in
sua tibi sapientia situm, quod mihi quoque in promptu erat, si mens non laeva fuisset, et fortuna blandiens
bonam mentem et omnem recte agendi facultatem non ademisset, quam tibi adhuc reliquam fecit, modo tu
ea uti, et sapere alieno malo in animum inducas. Age nunc ergo, et quid te facere velim, quodque ego ipsus
facerem, si adhuc integrum foret, attente considera, Ecce, quicquid opulentiae et thesaurorum habet
Cosmopolis, id totum nunc tuum est, quomodo et meum fuit. Nihil est in omni Regia regnoque, quod tibi
non tradiderint Cives cum ipso Regno. Tua sunt omnia illa, nec tu cuiquam iniuriam facis, si rebus his tuis
e re tua uteris; quod fiet, si primo quoque tempore aurum omne, gemmasque et quidquid pretiosum moveri
loco potest, per fidos homines transferri cures in locum futuri exilii. Fidos autem homines cave tu quaeras
Cosmopoli, quia nullos invenies; erunt proinde tibi e patria tua accersendi. Quod si ego fecissem, non tu
nunc Rex brevis, non ego in miserandis his sordibus perpetuo mendicus forem.
At Promethes his monitis sapientibus instructus, probeque edoctus, quid sibi post anni brevem periodum sit
exspectandum, Adoceto liberaliter donato, rediit ad suos, et mox cum iis ad Palatium, alte dissimulans, quid
in intimo nemore in schola mendici didicisset. Tum nulla mora interposita confestim Cognatorum
fidissimum quemque e Patria
evocavit, perque eos, ut erant homines industrii, nihil advertentibus Cosmopolitanis, regni totius opes
gazamque omnem, ab vetustis Regibus reconditam, jumentisque plurimis impostiam deferri in illam
Insulam desertam iussit. Sensum fraudis ademerat civibus benevolentia Regis, qua omnes singulosque
complexus, effecit, ut in omnium esset amoribus adeo ut hunc Regem retenturi fuerint, si vel semel sapere
voluissent. Caeterum Promethes ex immensis illis opibus conscribi quantum maximum potuit, exercitum
iussit, non operae, non sumptui parcens, magno confluxu virorum fortium ex omni circum vicinia. Interim
circumactis mensibus finitur annus, et cum anno Regnum. Nam subito coorti Cives, etiam quem amabant,
invadunt inopinantem, uti putabant, et direptis Regni insignibus simulato pavore trepidantem solio
deturbant. O quantillum interest Regnum inter et exilium! vna eademque dies Promethem Regem vidit et
exulem, sed exulem se Rege feliciorem. Nam posteaquam in Insulam venit, Regnum paulo ante amissum,
ibi demum vere invenit, Duxque invicti exercitus factus, copias ingentes, a suis interim comparatas
instructasque repente Cosmopolim rapit, ubi magna Civium edita strage, potitus urbe et regno, deinceps
non precarium, sed legitimum ac perpetuum se Regem tulit, perfidia Cosmopolitanorum justa servitute
mulctata, regnoque universo Belli iure subacto; sed tamen insigni documento
cunctis regibus, ut discant, quantum fortunae suae fidere, et quo pacto regnorum opibus uti, easque cogere
debeant, ut serviant aeternitati. Alioquin sedent in auratis soliis semidei Reges, et adorata populis capita
lente et cum supercilio, nec sine affectato fastidio circumagunt, neque recordantur, interim suum annum
quoque paulatim circumagi, et Cosmopolitas, purpureos fortunae pullos ultra destinatum breve spatium
ferre non posse quin repente miseros Reges in sua felicitate natantes, neque eius modi quidquam suspicatos
adoriantur, solio quantumvis repugnantes proturbent, regno eliminent, in Insulam, sane parum fortunatam
ablegent; quo nisi praemiserint ea, quibus in Regno abundabant, et quibus plerumque perperam utebantur,
nihil prohibebit, quo minus fame illic, et illuvie, squaloreque extremae mendicitatis sit eis pereundum.
Consulto ergo sapienterque fecerint, si Promethem imitati, de regalis fortunae copiis, quasi de mammona
iniquitatis, paraverint sibi amicos, quorum facultatibus adjuti, illic, quo omnes tendimus, non iam exules,
sed veri Reges esse possint. Sed nunc Promethem ipsum in Theatro spectemus. Est perbrevis Comoedia,
sed si quae alia, spectatis digna.
JOSEPHUS AEGYPTI PROREX. COMOEDIA. s246 HTML-Text
AD LECTOREM.
IOSEPHO, elegantissimae Comoediarum, Argumentum dabit jucunda,
nec parum elegans, etsi longiuscula narratio totius historiae
Iosephianae, quam desumpsimus ex R. P. Hieremiae Drexelii libro,
quem de hoc Aegypti Prorege scripsit; qui quia in paucorum manibus
est, non ingratum fore Lectori putavimus, si eam totam narrationem in
hunc locum transferremus. P. Bidermannus morte praeventus
Iosephum hunc suum, quasi Acephalum, et sine argumento reliquit,
quod et aliae pleraeque Comoediae queri possent. Sed ad Iosephum
quod attinet, cum P. Drexelius in omni vita amicissime Bidermanno
sit usus, si is
adhuc esset in vivis, utique non illibenter praestaret amico hanc
operam, ut de suo aliquid ei ornamenti commodaret; hoc magis
sperandum, id genus officii neutri fore ingratum, cum eo in loco iam
sint, ubi amicitia ad perfectum venit.
Caeterum si cui Narratio haec Drexeliana longior fortasse videbitur,
is fastidii levandi causa nullo negotio poterit cam quam brevissimam
efficere, si, quod alibi monuimus, facili saltu totam transmiserit, ut
quondam Romuli frater haud satis crescentem patriae Murum; Non
faciet hoc Iuventus studiosa elegantiarum, cui potissimum sudat hic
labor; quia vel inde discet, facilem et perspicuam, claramque, nec
inelegantem texere narrationem.
§. I.
Ioseph ocellus patris sui, inter fratres suos opiliones opilio, invidiam
eorum evitare non potuit. Cumque duplex somnium, agreste, et
coeleste commemorasset, magis furebat invidia velut stimulis agitata.
Fraternum hoc odium et invidiam triplex fomentum accendit.
Primum, Impatientia; nequibant illi ferre se accusatos. Accusavit
autem Ioseph fratres apud patrem de crimine pessimo, vel quod
assiduis diem litibus ac rixis frangerent, vel alias immemores Numinis
verecundiam pensi non haberent, et paene in bestias degenerarent. Ne
scrutemur hic plura. Alterum, Superbia; nam
somnium narrans: Vidi, ait, nos ruri colligare manipulos, porro meum
erigi et a vestris circumfusis adorari. Vidi etiam, inquit, a Sole et
Luna, et venerabundis undecim sideribus me coli. Hoc Germani
Ioseph aegerrime ferentes: Numquid Rex noster eris? Inquiunt, num ad
genua tua supplices advolvemur ? Tertium, Invidia; Patri omnium
carissimus erat. Invidebant ei igitur fratres sui. Nec leviter invidorum
oculos vestis polymita ussit, quam adolescenti Iosepho parens fecerat.
Hae odiorum caussae.
§. II.
Iosephum pater amandans ad fratres pascendis gregibus occupatos
(hoc olim usitatissimum negotiandi genus) iussit, videret, quid
agerent. Iosephus imperii paterni tenacissimus sollicite oberrabat, dum
inveniret non iam fratres, sed paene carnifices. Vix enim procul
venientem intuiti, continuo de illius caede deliberarunt. Collatisque
capitibus. En, inquiunt, somiator adest; occidamus illum, et
videamus, quid ei somnia profuerint. Ut autem patri os oblinerent, a
fera discerptum dicere statuerunt. Hic mitior Rubem: Ne fratrem,
inquit, jugulemus, potius eum cisterna glutiat. Placuit consilium. Veste
igitur polymita exutum in siccam foveam demiserunt. Non diu post
transeuntibus mercatoribus, Indas, ad caeteros versus: vendamus
illum, inquit, Madianitis. Ita venditus argenteis viginti, et ductus in
Aegyptum.
§. III.
Ductus est igitur Ioseph a Madianitis, a quibus emptus, et denuo
venditus in Aegypto, Putiphari viro principi, militae duci, Pharaone
rege. Nec Deus Iosephum suum peregre destituit, cui in rebus omnibus
successum dedit. Hinc Iosephi herus Putiphar famuli sui indolem et
industriam admirari, hominem Deo carum credere, miros in eo
successus observare, prudentiam et fidem suspicere, sed et caeteras in
illo virtutes venerari, ei denique totius domus curam committere,
eumque, non ut mancipium, sed ut animam suam amare. Accessit Dei
liberalitas, quae omnes Putipharis
complexa facultates, penora, agros,
horrea, cellas, praedia, pecus, gazophylacia maximis augmentis
locupletavit, propter unicum hunc famulum Ioseph. Ipse Putiphar in
sua domo velut beatus infans, curarum securus fruebatur mensa, quam
illi Ioseph struxerat.
Sed o nihil tutum in rebus humanis, nihil ab omni parte beatum; Erat
Iosephus eleganti forma. Haec dominam ad amorem non pudicum sine
Iosephi culpa impulit. Et quia vigilantissimus est amor, observavit
amans hera tempus, quo Iosephus absque arbitris posset ad flagitium
invitari. At ubi castissimus iuvenis hoc agi sensit, animosa verecundia
obarmatus: En, inquit, dominus meus, domum omnem, praeter te,
suam conjugem, meae curae commisit, quomodo igitur in herum
tam benevolum
ego tam malevolus sim? Non possum hoc facere. Nec tamen improba
mulier iisdem iuvenem blanditiis, identidem oppugnare desiit. Ita
solune aggressae; victoriam a suis precibus speravit. At ille pallio
quod improba prehenderat, relicto, profugit foras, scelevis purissimus.
§. IV.
Aegyptia mulier, Putipharis conjux, famuli virtutem, sui contemptum
interpretata, pallium, quod impudica invaserat, matito exhibuit, velut
certum servatae conjugalis fidei argumentum, simulque famulum
innocentissimum accusans: Vide, inquit, marite mi, qualem servum
conduxeris. Homo ille Hebraeus, homo nequissimus huc irruit, ut
dominae suae vitium offerret. At ego solis clamoribus pudicitiam
defendi posse arbitrata excivi huc domesticos. At ille territus; quo
expeditior se hinc proriperet, fugae impedimentum reliquit pallium. Et
en vel ipsis oculis fidem facio. His auditis Putiphar, fallaciis
improbissimae uxoris nimium credulus, mox horrendum excandescens
in Iosephum, in regium carcerem iussit eum abripi, suo tempore pro
meritis plectendum.
§. V.
Iosephus iam paene caerceris praefectus cum aulicos duos captivos
accessisset, tristiores eos observans tristitiae caussam quaesiit. Cui
uterque: Somniavimus, aiunt, nec est, qui somnium interpretetur.
Iussi dicere. Pincerna regius sic orsus est: Videbana vitem lente
crescentem in tres diffundi propagines. Ego maturas iam uvas in
Pharaonis poculum expressi, regique porrexi. Cui Iosephus: Somnii,
ait, explicatio haec est: Evolutis diebus tribus tuo te muneri rex
restituet; tu potionem more solito gustu libabis. Sed quaeso te, cum
bene tibi fuerit, mei memineris, et suggeras Pharaoni ut innocentiam
meam in libertatem asserat. At qui pistrine praefectus fuerat interpretis
prudentiam audiens: Et ego, inquit, somniavi me capite portare
canistrum triplex, supremo quidem contineri, quicquid artis est
pistoriae, et aves inde pasci. Cui Ioseph; Tres, inquit, supersunt dies,
quibus elapsis in crucem attollaris, et volucres cadaver tuum lacera
bunt. Exinde dies natalitius Pharaonis erat tertius, quo epulum regale
palatina familia celebravit; in eo rex memor vinctorum, iussit
pincaernam denuo sibi a poculis esse; pistorum principem in fur cam
egit. Eventis utroque conjectoris veritas com probatae est.
§. VI.
Interpretationem somniorum a Iosephe datam fuisse verissimam
docuit eventus. Nam Pharae inter epulas sui Natalis hilarescens,
carcerem iussit pandi, et pincernam quidem ad pristinum munus
evocari, pistorem vero in patibulum corvis pabulum appendi. Pincerna
non integrae solum libertati, sed regio muneri restitutus, sui
conjectoris
et interpretationem, et preces in rebus secundis suavissime potuit
oblivisci. Quod sacer historicus singulariter notans, et velut
miniatulam apprimens: Et tamen, inquit, succedentibus prosperis
praepositus pincernam oblitus est interpretis sui.
§ VII.
Dum Iosephus adhuc in vinculis est, Pharao rex somniat se ad flumen
stare, e quo septem obesae boves, et macilentae totidem emergerent,
pascerentque ad amnis ripam. Sed strigosae illae et exesae macie
devorarunt pingues, et corpulentas. Expergefactus, Pharao rursus et
dormire coepit, et somniare, septem uberes spicas culmo attolli uno,
juxta quas aliae septem graciles et uredine afflatae surgerent, quae
priores devorarent. Terruit ea res Pharaonem iam vigilem. A
conjectoribus ergo interpretationem somnii petivit; aptam nullus dedit.
Hic pincernarum magister ab oblivione diuturna evigilans: Fateor,
inquit, oblivionis meae culpam. Nam in vinculis tam ego quam pistor,
iam suspensus, eadem nocte praesaga vidimus somnia. Vinctorum
socius Hebraeus eam dedit interpretationem, quam eventus in utroque
nostrum ad amussim comprobavit. His auditis rex Iosephum illico sibi
iussit sisti. Ita Iosephus ritu Aegypito attonsus, et vestitus in regis
conspectum venit. Cui rex: Ea, inquit, per quietem vidi, quorum
interpretem commodum non habeo, atqui
te aiunt hac in re praecellentem esse. Cui modestissime Ioseph:
Absque mea opera, inquit; Deus Pharaoni prospera respondebit.
Narrationem igitur ingressus Pharao: Oblata, inquit, mihi per somnum
species, septem boum praepinguium ex aqua prodeuntium. Has aliae
septem sequebantur deformes, et extrema macie corruptae, quae
prioribus devoratis nullum saturitatis indicium dedere. Evigilantem
rursus depressit sopor; et en somnium alterum. Septenas vidi spicas
uno pullulare calamo pulcherrimas illas et plenissimas. Has septenae
sequebantur aliae in stipula eadem, sed tenues et urica tactae, quae
priores absumpserunt. Nihil hic habent mei conjectores dicere. Te
igitur audiam. Ad ea Ioseph: Vnum, inquit, somnium est gemina
specie oblatum, monens futurorum. Septem obesae boves, septemque
spicae uberes septem portendunt annos omni ubertate formosissimos:
At vero septem boves vix ossibus haerentes, septemque inanes spicae
venturam famem praenuntiant. Nimirum haec annorum series
sequetur. Septem continui erunt anni Aegypto tota fertilissimi. Hos
septem alii excipient tanta sterilitate deformes, ut in oblivionem
abitura sit prior omnis abundantia. Alterum porro somnium prioris
certum est argumentum, et confirmatio. Rex ergo velit iubeatque
virum prudentem ac industrium Aegypto praefici, qui per provincias
designet praepositos, ad quintam frugam
partem septennio felici convehendam, in futurae famis solatium.
Omne autem frumentum sub regis potestate condatur. Ita Aegyptus et
seipsane et alias extra se terras servabit. Placuit consilium tam
Pharaoni, quam palatinae omni familiae.
§. VIII.
Audito Iosephi consilio rex versus ad suos: Num, inquit, invenire
poterimus talem virum, qui spiritu DEI plenus sit? Mox iterum ad
Iosephum: Quando igitur, inquit, divina polles scientia, te meliorem
non habebo alterum summae rei te, meaeque domui praeficiam; tibi
populus universus oboediet; uno solum regni solio te praecedam;
Aegyptus omnis sub tua erit potestate. Cum dicto annulum e suo
digito rex trahens, Iosephi digitum eo induit, adjecit vestem byssinam,
et torquem auream, iussitque eum in curru regio considentem per
urbem vehi, praeeunte praecone ac monente, ut omnes genu flecterent
et Aegypto toti praepositum salutarent. Sed et Iosephi nomen
mutatum, et appellatus est Salvator Mundi. Nec defuit par tanto
principi conjux, quam ei Pharao despondit filiam Putipharis Heliopoli
sacerdotis Asenetham. Trigesimum agebat annum Ioseph, cum ad hoc
fastigii evectus regiones Aegypti omnes obiit, ut sciret; quantum
annuatim conveherent frumenti. Ita septennalis coepit fertilitas, et
segetes in manipulos latae ambularunt in horrea,
singulis civitatibus rerum suarum satagentibus. Tanta porro tritici fuit
copia, ut arenam maris aequare videretur, et mensuram omnem
excederet. Antequam vero grassari fames inciperet, duo filii Iosepho
nati sunt, primo nomen indidit Manasses, quod sibi Deus
jucundissimam omnium laborum oblivionem induxisset: Alterum
appellavit Ephraim, quod Deus crescere se voluisset in terra
paupertatis suae. Ita septennalis coepit penuria, quam praedixerat
Ioseph per orbem propagandam. Aegypto tamen panis sub haec initia
non defuit. At paullatim et ipsam Aegyptum fames coepit penetrare.
Ita plebs esuriens a rege panem petiit. Quibus Pharao: Ite ad Ioseph et
ad illius imperium vos attemperate. Cum autem fames augeret in dies,
et Aegyptios acriter stimularet, aperuit Ioseph horrea et vendi iussit
frumentum. Sic Aegyptus facta est Orbis granarium, eo enim
Provinciae omnes confluebant.
§. IX.
Cum haec in Aegypto geri audisset Iacob Iosephi parens, accersitis
siliis: Audio, inquit, vendi triticum in Aegypto. Haec certe occasio
non negligenda. Ergo iter quamprimum parate: ite et emite, quod
familiae nostrae necessarium videtur, alioqui fame consumemur.
Paruerunt filii parenti, et una omnes ingressi sunt iter. Vnicum
Beniaminum Iacob domi retinens: Ne forte, aiebat, mali aliquid
huic Adolescentulo eveniat in via, mecum manebit domi. Ita decem
Iosephi fratres cum aliis eo tendentibus profecti sunt in Aegyptum.
Siquidem regionem Chanaan magna fames populabatur. Iam Aegypti
princeps erat Iosephus, ad cuius arbitrium nutumque exteris
frumentum vendebatur. Ad supremum hunc annonae praefectum
deducti, prono eum corpore venerati sunt. Agnovit Ioseph fratres suos,
sed id prudens dissimulavit. At illi fratrem a vigenti et pluribus annis
non visum, iam barba et coma ad Aegyptios ritus insignem, veste
principali ornatum non agnoverunt: Illos igitur Ioseph tanquam
exteros et ignotos asperius allocutus: Vnde; inquit, venistis? At illi: E
terra Chanaan venimus, Domine, ut ad victum necessaria emamus in
regione hac felici. Quibus ille objectorum olim somniorum non
immemor: Exploratores estis, inquit; ad indaganda terrae infirmiora
venistis. At illi trepidi: Nihil horum cogitamus, Domine, sola nos
fames huc egit; et alimoniam empturi venimus. Et quo magis sit fides
servis tuis, parentes et familiam nostram indicabimus: Omnes unius
viri filii sumus, nec mali quidquam adversus pacem machinamur. Ad
quos iterum Iosephus duriuscule: Aliter est, inquit, atque dicitis,
immunita huius regionis exploraturi venistis, sed sceleri honestum
nomen praetexistis; frumentum fingitis emendum. Ad quae illi: Mi
Domme, aiunt, duodecim eramus fratres servi
tui, parente uno geniti: natu minimus cum patre domi moratur, unus
non amplius in vivis est. Et hoc est, ait Ioseph, quod dixi; exploratores
estis. Verum hoc agam; experimentis vos inspiciam: Per salutem
Pharaonis hinc non abibitis, dum frater vester minimus hic adsit. Vos
unum ex vobis mittite, qui eum mihi huc sistat. Interea vos caeteros in
vinculis servabo. Ita comperiam, quam vera sitis locuti. Alioquin per
salutem Pharaonis exploratores estis. Triduum ergo in carcerem
conclusi sunt.
§. X.
Mitissima fuit Iosephi in fratres austeritas: quae illos ad triduum in
custodias minime duras inclusit. Elapso triduo iubens Iosephus fratres
educi carcere, et iam praesentes allocutus: Vos, inquit, facite, quae
dixi, et ego vobis faciam vitae gratiam, Deum enim timeo. Quod si
potestis fidem dictis vestris addere, nec adversus pacem quidquam
molimini, vestrum unus servetur obses in carcere, vos caeteri abite,
frumentum reportate. Sed fratrem vestrum natu minimum, primo
quoque tempore huc sistite, ut quam vera dixeritis, re ipsa comperiam.
At illi cellatis inter se capitibus: Merito haec patimur, aiunt, quia
peccavimus in fratrem nostrum, cum in supremis angustiis sibi vitam
rogaret non auferri. At nos in saxa obrigescentes omnem ei gratiam
negavimus. Idcirco iam poenas
damus. Hic Ruben: Numquid non dixi, vobis, inquit, ut manus ab
adolescente abstineretis: et non audistis me. EN poenae a nobis
repetuntur ob fratrem tam crudeliter habitum. Dum haec inter se
dicerent, suspicati non sunt ea intelligi a Domino quicum loquerentur,
quandoquidem per interpretem loquebantur. At Iosephus comier se
avertens flevit: oculis iam compositis sermonem coeptum pertexuit.
Ergo Simeon velut obses ligatur in custodiam ducendus. CaeterI
remittuntur domum cum tritico, reposita simul in ore saccorum
pecunia, quae debebatur venditori; additis in viam cibariis. Ita iter
ingressi sunt.
§. XI.
Retento Simeone in vinculis caeteri fratres Iosephi abierunt emptum
triticum jumentorum opera revecturi in patriam. At in primo itineris
diversario, cum pabulum jumentis offundendum, in unius sacco
frumentario, qui tunc solvebatur; inventa simul est pecunia.
Obstupefacti omnes utramque hanc mercem retulerunt patri, et
quidquid interea gestum, narrare orsi: Aspere, inquiunt, Aegypti
princeps nobiscum locutus est, perinde si exploratores venissemus.
Nos respondere contra; pacificos adesse, nec insidiarum quidquam
moliri, duodecim fuisse fratres, uno parente genitos, ex his unum
naturae convenisse, natu minimum remansisse cum patre in Chanaan
regione. Mox ille voces
nostras excipiens: Facile, ait, probavero, quae fides dictis vestris
habenda sit: Vnum e vobis hic retinebo in pignus, vos caeteri abite, et
triticum inferte patriae; mox germanum natu minimum huc adducite:
inde colligam vos exploratores non esse. Ita obsidem reddam,
faciamque vobis licentiam, quae placuerit, emendi. His dictis cum
omne frumentum effunderent, in saccorum summo singuli pecunias
non sine terrore repererunt. At vero Iacob: In me unum, inquit, haec
omnia mala recidunt. Ita violenter orbor liberis. Ioseph interiit,
captivus est Simeon, et Beniamin auferetis. In me solum haec faba
cuditur. Cui Ruben: Geminos, inquit, filios meos tibi oppignero;
interfice illos, nisi Beniaminum huc tibi stitero: Mihi eum committe,
et sospitem reducam. At Iacob obfirmati animi: Beniaminum, inquit,
non dimitto. Mortuo Ioseph hic mihi unus relictus est solatio. Si et
hunc cogerer dimittere; et ei adversi aliquid in via contingeret, eani
mei prae doloribus defluerent ad sepulchrum.
§. XII.
Fames interim regiones omnes dire populabatur. Iacob consumptis
omnibus Aegypto exportatis, filios denuo cohortatus: Revertimini, ait,
in Aegyptum, et modicum saltem annonae coemite. Hic Iudas locum
dicendi nactus: Ille, inquit, Aegyptius annonae praefectus severissime
nobis imperavit
iureiurando addito, ne rediremus sub aspectum suum, nisi fratrem
nostrum minimum adduceremus. Si igitur placet; pater; eum mittere
nobiscum, ibimus, uti cupis; sin ille domi retineatur, nostrum nemini
permissum eo ire. Etenim quod saepe diximus, rigidissimus ille
dynasta palam nobis edixit: Sub oculos meos ne redite, nisi una frater
vester minimus huc adducatur. Cui Iacob: Hoc; inquit, meis miseriis
augendis factum est. Quid opus erat indicare viro fratrem alium
superesse: At contra filii: Sciscitatus est, aiunt, de familia nostra
ordine singula, num ater etiamnum viveret, num alium haberemus
fratrem? Nos ad quaestiones singulas respondimus cohaerenter. Quis
ominari poterat praecepturum, ut fratrem natu minimum
adduceremus? Dictis Iudas addidit: Rogo te, pater; mitte Beniamin
nobiscum, ut liceat proficisci, et tueri vitam. Ego eum curabo ut meum
filium; a me illum repetes. Et nisi reduxero, eumque tibi reddidero, ero
peccati reus in te omni tempore. Si dilatio non intercessisset, iam
rediissemus secundum. Ad quae Iacob Pater: Dura, inquit, necessitas;
si sic oportet, facite quod vultis. Pergite, sed una de melioribus terrae
frugibus viro munera deferte, mellis, resinae, storacis, stactes,
terebinthi aliquid et amygdalarum. Simul etiam duplicem referte
pecuniam, ut errorem, qui for san intervenit, eluamus. Optimus Deus
conciliet vobis principem illum Aegyptium, ut reducere liceat,
tam fratrem vestrum, quem tenet captivum, quam hunc Beniaminum.
Ita in Aegyptum profecti sunt. Quos ubi Iosephus, et inter eos
Beniaminum est intuitus, Oeconomo suo praecipiens: Convivium,
inquit, instrue, exterosque hos viros in aedes introduc; mecum hodie
pransuri sunt: Fecit Oeconomus imperata. At illi exterriti collat is
clam sermonibus: Ob pecuniam, inquiunt; quam in saccis retulimus,
vocat nos annonae dominus, ut calumniam in nos devolvat, et
violenter subjiciat servituti. Quamobrem in ipsis foribus Oeconomum
allocuti? Domine rogamus, inquit, ut audias nos. Frumentum hic nuper
emimus bona fide, dum revehimus, et saccos in hospitio primo
aperimus, pecuniam in ore saccorum reperimus, quam nunc eodem
pondere reportavimus. Sed et aliam insuper monetam attulimus
emendis necessariis. Si quisque nostrum suam interroget
conscientiam, scire non possumus, quis pecuniam reposuerit. Ad quos
Oeconomus: Bono este animo, inquit, non est, quod metuatis.
Faventem vobis Deum habuistis: Nec ego vos fraudis ullius accuso.
Mox Simeon e vinculis eductus caeteris se stitit. Sic una in domum
introductis, pedes velut hospitum loti; praebitum jumentis pabulum.
At illi cum muneribus opperiebantur solliciti, dum Iosepho principi
Aegyptio triclinium ingresso ea offerent. Meridie igitur adest
Iosephus, at illi venerabundis manibus tenentes munera obtuleruut,
pronoque corpore adorarunt fratrem adhuc
semper ignotum. At ille clementer illos resalutans: An etiamnum,
inquit, in vivis est pater vester senex, de quo mihi dixeratis, an sanus,
et incolumis? Ad quae illi: Domine, vivit adhuc servus tuus, inquiunt,
et sospes est. Et una cum dicto eum denuo submississime adorarunt.
Mox Ioseph oculos in Beniamin fratrem uterinum reflectens: Hiccine,
inquit, minimus natu frater est, ut dicebatis? Misereatur tui Deus, mi
fili, atque hic lacrimis vi erumpentibus properavit ad cubiculum, et
indulsit fletui. Facie iam lota egressus iussit afferri fercula. Ita
discubuerunt, sed ritu patrio seorsum Ioseph a peregrinis convivis.
Nefas enim habent Aegyptii cum Hebraeis accumbere, convivio, ut
vocabant, profano. Discubitus ordo ad aetatis discrimen est
observatus: Misitque Ioseph e sua mensa fratribus nobiliora fercula,
maxime Beniamino, caeteris obstupescentibus, nam etsi minimus.
quintuplo tamen plus aliis acceperat. Liberalius omnes biberunt.
§. XIII.
Finitis epulis Iosephus oeconomo praecipiens: Singulorum saccos,
inquit, frumento imple ad summum, et una pecunias repone. At
scyphum meum argenteum in sacco minimi natu absconde. Dictum
factum. Ita mane postero abierunt: jamque urbem egressi perrexerant,
cum Ioseph accersito oeconomo: Mox, inquit, abeuntes illos Hebraeos
insequere, et opprobrans interroga: Cur malefactis beneficia rependere studuistis? e scypho, quem furati
estis, dominus meus et bibere, et augurari solet, Improbissimum facinus commisistis. Fecit, dixitque
oeconomus quod fuerat iussus. At illi: Cur domino nostro, inquiunt, sic loqui placet, servos tuos tantum
admisisse sceleris? Pecuniam in saccis inventam reportavimus e Chanaan, quomodo igitur e domo aliena
aureum quid vel argenteum furemur? Interficiatur ille apud quemcunque inventum fuerit, quod quaeris,
nos caeteri in servitutem rapiamur. Quibus oeconomus: Fiat omnino, ait, quod ipsi in vos decernitis: Imo et
mitius agemus vobiscum. Apud quemcunque deprehensum fuerit furtum, sit servus meus, vobis aliis
impune ferentibus. Igitur frumentariis saccis quam primum depositis, oeconomus scrutari coepit, initio
sumpto a fratre natu maximo ad minimum. Ita demum scyphus in sacco Beniamini repertus. At illi ritu
patrio diloricatis vestibus reverterunt in urbem. Et mox sistentes sese Iosepho proni corruerunt omnes in
terram, eumque adorarunt. At Ioseph iram simulans: Quae, inquit, haec vestra est protervia? NUm
ignoratis, quod in arte augurandi similis mei non sit? Ita epulum a me vobis praebitum pensatis furto? Hic
Iudas caeteris cordatior: Quid respondebimus, inquit, domino meo, aut quod nomen huic culpae
praetexemus? Invenit Deus iniquitatem servorum, en omnes domino nostro serviemus,
et nos et apud quem inventus est scyphus: Cui prompte Ioseph: Absit hoc a me, inquit, ut sic agam, sed ille
ipse qui scyphum est furatus, sit meus servus: Vos alii abite liberi ad patrem vestrum. At ludas de capite agi
ratus, resumpto ad dicendum animo, accessit propius, et exstimulata confidentia: Oro, inquit, et obtestor, mi
domine, liceat servo tuo, quod in rem est proloqui: ne famulo tuo indigneris necessaria dicturo; te meum a
Pharaone dominum iure veneror. Interrogasti nuper servos tuos de parente et fratre nostro. Respondimus,
quod res erat, parentem iam senem etiamnum esse superstitem cum fratre parvulo, cuius uterinus frater
obierit; illum autem parvulum parentibus unice carum in deliciis haberi. Mox imperatum nobis, ut eum
huc adduceremus, non minus carum hic futurum. At nos domino nostro celare non debuimus, filium a
parente abstrahi non posse sine letali parentis luctu. Hic iussi sumus aut non redire sub oculos domini nostri,
aut redire cum fratre parvulo. Cum ergo rediissemus ad patrem, haec ei omnia exposuimus, graviter
attestati, redire in Aegyptum nobis penitus negatum, nisi nobiscum redeat minimus natu frater. Quibus
pater: Vos, aiebat, duos mihi filios solatio natos non ignoratis, unum laceravit bellua, nec de illo hactenus
quidquam auditum: si et hunc a me violenter abstraxeritis forsan non reddendum, canos meos ad tumulum
pertrahetis. Si ergo rediero
ad famulum tuum, parentem nostrum, et abfuerit parvulus, quem ut animam suam amat, morietur luctu,
nosque caussa erimus praecipitati funeris. Ego, Domine, servus tuus ero, qui eum in fidem meam recepi, et
spopondi, peccati me reum fore in patrem meum omni tempore, nisi a me reducatur. Ego itaque manebo
domini mei servus ad omne obsequium paratissimus, modo hic adolescens redeat ad parentem. Ego certe
nullo modo reverti possum ad patrem meum absente hoc eius filio, ne moeroris, qui patrem meum
conficiet, assistam testis.
§. XIV.
Post quam Iudas Iosephi frater anxia prorus eloquentia caussam suam peroraverat. Non potuit ultra se
Ioseph cohibere, sed lacrimis et affectibus inter se certantibus facessere iussit e loco arbitros omnes,
solisque fratribus retentis, in lacrimas simul et gestientem vocem erumpens: Ego, inquit, ego sum Ioseph
frater vester. Num adhuc pater meus vivit? Attoniti ad hanc vocem fratres, nec verbulum mutire poterant.
Mox iterum humanissime Ioseph: Accedite, inquit, ad me. Accesserunt. Ad quos denuo: Ego, inquit, frater
vester sum Ioseph, ille ipse, quem vos vendidist is in Aegyptum. Mittite pavorem animis; non vos torqueat,
me a vobis venditum esse Aegyptiis. Deus me in vestrum bonum praemisit in Aegyptum. Iam
biennium est, quod fames terras coeperit depopulari; superest quinquennium, quo nec arari poterit, nec
meti. Idcirco me providentissimus Deus prodromum vestrum huc misit, ut vita vobis servaretur a fame
defensis. Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum. Videte potentiam divinam, quae me
Pharaonis paene patrem, totius palatinae domus Dominum, Aegypti principem constituit. Festinate, et ad
patrem meum quamprimum redite, illique nomine meo dicite: Ioseph filius tuus vivit, Aegypti universae
Dominus, mandatque ut sine mora descendas ad ipsum. Habitabis terram Gessen, erisque juxta me tam tu,
quam filii tui, tui nepotes, omne tuum pecus, omnesque facultates tuae. Hoc loco te pascam, nam anni
quinque famis etiamnum restant superandi. Illa te tuaque omnia consumeret, si solum non mutares. En
oculi vestri, et oculi fratris mei Beniamin vident, quod os meum, et cor meum ad vos loquatur. Nuntiate
igitur patri meo universam gloriam meam, et quiquid ipsi oculis in Aegypto cernitis. Properate, et meum ad
me parentem adducite. Quibus dictis singulos suavissime complexus est. Cumque in Beniamini collum
rueret, flevit largiter, non minus flente Beniamino. Ita caeteros fratrum complexus Ioseph et osculatus
omnes ordine, singulos suis perfudit lacrimis. Mox per omnem Pharaonis aulam fama est dedita, venisse
fratres Ioseph. Ad hanc auditionem gavisus est Pharao, et omnis palatina
familia. Et ut Rex suum testaretur gandium, prompta liberalitate versus ad Iosephum: Manda, inquit, tuis
fratribus, ut quamprimum reversi in Chanaan, vestrum parentem, et omnem secum cognationem huc
ducant. Mecum esse volo, et regni mei divitiis frui: Ego dabo vobis omnia bona Aegypti, ut comedatis
medullam terrae. In eam rem hinc plaustra secum accipiant ad conjugum et liberorum vecturas. Huc etiam
omnem suam convehant supellectilem, nam omnes opes Aegypti vestrae erunt. Factum quod imperatum.
Iosephus et plaustra et alimenta in viam addidit, prout rex iusserat. Singulis praeterea suorum fratrum
geminam vestem; Benjamino autem quinque vestes, quingentos insuper argenteos donavit. Tantundem
pecuniae, ac vestium patri mittens adjunxit decem asinos totidemque asinas oneribus subvehendis. Iamque
accinctis ad iter fratribus: Ne, inquit, irascamini in via.
§. XV.
Iosephi fratres optimo viatico instructi, redierunt in Chanaan ad parentem, cui mox faustissima nuntiantes:
O pater, inquiunt, Ioseph tuus filius noster frater etiamnum vivit, et est princeps ac Dominus Aegypti. Hoc
audito Iacob velut e gravi somno evigilans, non satis credidit, quae dici audivit. At illi junctis vocibus
omnem rei ordinem
narrare, ostendere jumenta, currus, et plaustra a Iosepho submissa monstrare, opes et gloriam fratris
extollere. Cumque iam non auribus solum, sed et oculis fuisset fides facta, senex Iacob velut a mortuis excitatus
coepit reviviscere, inde in laetas voces erumpens: Sufficit mihi, ait, sufficit, modo filius meus Ioseph
etiamnum vivat: ibo et videbo illum priusquam moriar. Non distulit ergo Iacob destinatum iter: Cum omni
familia omnique suppelectile et pecore in viam se dedit, venitque ad puteum iuramenti, ubi mactatis
victimis audiit Deum noctu haec sibi dicentem: Ego sum fortissimus Deus patris tui: noli timere, descende
in Aegyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te
revertentem. Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos. Iacob igitur divinis vocibus ad iter
perseverandum confirmatissimus, cum omnibus liberis et nepotibus, cum facultatibus omnibus venit in
Aegyptum. Capita hominum in familia Iacob universe fuerunt septuaginta. Quod ubi Ioseph per fratrem
suum Iudam agminis totius prodromum intellexit, parenti obvius curru vehens prodiit. Cumque iam in
mutuum venissent conspectum, in amplexus et oscula ruebant pater et filius qui prius lacrimis loquebantur,
quam verbis. Pater ad aspectum filii exultans gaudio: Iam, inquit, laetus moriar, quia vidi faciem tuam, et
superstitem te relinquo. At Ioseph omnibus
amantissime salutatis: Nuntiabo, inquit, Pharaoni regi, parentes meos et fratres cum omni familia, et cunctis
facultatibus suis venisse ad me; Viros alendi pecoris gnaros esse. Si vos ergo rex accersitos ad se
interrogaverit, quid artificii calleatis, dicetis: Servi tui pastores sumus, et nos, et maiores nostri. Hoc ideo
respondendum censeo, ut terra Gessen vestrae habitationi cedat. Aegyptiis enim pastores ovium exosi sunt.
MACARIUS ROMANUS.
COMOEDIA. s378 HTML-Text
ARGUMENTUM.
MAcarius Romanus, nobili loco iuvenis; inter ipsas nuptias clam elapsus, Sponsam, parentes, patriam
relinquit. Inde a Raphaele Angelo vastam in solitudinem ductus, Orcique insidiis varie petitus, demum
fallitur; dum Cacoaemon Virginem mentitus, incauto illudit, ac reditum in patriam persuadet. Mox velut
deterso glaucomate, correctus adolescens, lacrymis noxam expiat; vitamque reliquam sancte traducit.
Fuere plures Macarii; ac duo praesertim Aegyptii, quos scimus inter Sanctos haberi, de quib. consule
Baron. Martyrol. 2. Ian. Horum neutrum hic scribimus. De nostro hoc Romano meminerunt Menea; et
Pallad. c. 36. et Theophilus in Vit. PP. et Bar. 2. Ian. et Raderus I.p.Virdarii; ubi res prolixe memoratur.