Tres Epigrammatum libros, a Iacobo Bidermano, in Academia Dilingana Professore Theologo, olim conscriptos, et nunc a quatuor Patribus nostris approbatos, Ego CHRISTOPHORUS GRENZING Societatis IESU, par Germaniam superiorem praepositus Provincialis, potestate ad id mihi concessa ab admodum R.P. Mutio Vitellesco, eiusdem Societatis praeposito Generali, typis in lucem vulgari permitto.
Ensishemii XXIV. Augusti, Anno M. DC. XIX. Christophorus Grenzing.
Cur Tuum Nomen, singulari studio, Poesis ista sibi praefixit, causae omnino fuerunt duae, PATER ADMODUM REVERENDE, egregia in me observantia Tui, negotium literarum, ac in primis Poesis ipsius universum. Nam etsi de familia Tua, fundoque fractus est; tamen omnia vestra, adeo publica sunt, et vitae instituto, et abundantia voluntatis, ut nihilominus, adversum Te mei testificandi animi, in eo repperisse locum credam, quam si in manibus, et domi meo natus esset. Nempe ita Tecum semper agendum esse duxi : ut quoniam quicquid a me proficisci dignum potest, et privatis meritis occupasti, et familiae laudibus ac laboribus tenes, non nisi abs Te repraesentem; sollemni cum Principibus vitis, vel egentiorum hominum, vel graviorum nominum, versura. Neque vero de permissu auctoris verendum reor, cuius, si bene puto animum eorumque testimonia virtutum, quibus auro ipso magis aureum Opus, sicut et ceteris luminibus ingenii ornavit, is omnino an audaciae meae, an felicitati magis, impense gratulabitur, quod operae iam desponsae atque obstrictae, alterum Patronum ac Dominum facere
Potuerim. Facis id autem tute ipse potius, ut cetera soles, humanitate singulari : et quoniam egregia ornamenta, quibus emines atque extras, non alio magis usu fructuque caelitus accepisse gaudes, quam ut, de eorum splendore atque gratia, cum omnibus abundanter communices, vim tantam dignitatis addis castae huic Poesi atque sanctae, ut quem mihi Auctor Laboris ornatissimi commodavit usum, eu, gratia Tuae Virtutis, apud ipsasmet Virtutes, uberiorem ac gratiosiorem recepturum esse confidam.
Quamquam, ut de Me, deque Auctore desinam dicere, quorum ratio certa et liquida est, gaudeo plurimum cecidisse tempus, quo Musas magnis studiosorum curis redemptas tutas et immunes ab inimicorum vocibus, quibus pulsantur, eripiam, et in eius sinu iubeam esse, ubi a iactatione hominum, et veterum temporum offensione confirmatae, gloriae locum ac dignitatis inveniant. Sunt enim in ingeniis hominum tempestatis huius, et moribus nonnulli, qui quoniam ipsi versum facere non valent, vehementer cupiant de utilitatis Ordine, ac literarum choro, genus hoc scribendi deicere universum, propterea quoniam, vel minimum tenue, vel periculosum etiam accidere iuventuti contendant.
Atque hi, cum tenuitatem vocant, si remissionem animi, eruditam quidem, sed tamen suavem atque lenem intelligunt, non me difficillimo utentur : interim dum ipsi quoque, non semel modo in vita, sed saepiuscule ridere comiter, humaniter laetari, et non absque negotiunculo suo otiari, adolescentum animis concedant; quos si, vel oratione perpetua distendas, languere, si graviori opera continenter ducas, frangere, prope est necesse: Tamen quod sanctissimos viros non attendunt in eodem scribendi
genere, legendique delectatos, suscipere mihi quiddam praeter eruditionem suam videntur, et simul, levitatis eius, quam tam curiose aliis timent, famae suae non parum, iudicioque allinere. Gregorium certe, ut e severa Graecia unum habeant, cui a sublimitate studiorum, cognomentum est Theologi, cur aspicere nolunt, in senectute, cum acrior est sensus; in Episcopatu, cuius singula momenta tam multis debentur ; denique in ea luce sanctitatis, et copia virtutum, quarum et negotium et otium sanctum est, tamen in pangendis versibus, operam sua, utilitate magna ut ipse aiebat, certe quod exstabat, summa contentione collocantem? Nam quod periculorum metu se duci aiunt, cum faciunt bene, tum utilius prudentiusque faciet, si quos vident innocentem stylum habere, et non ex aliis quam purissimis nostrae Religiones fontibus haurire, non reiciant ac condemnent poetarum profanorum suspicione comprehensos, sed admittant ad iuventutis usum , iisque tanquam vindicibus Musarum, honestissime velint ac faveant.
Quamobrem consilium istud omnino suscipiendum fuit, ut ei Libro, cuius edendi et inscribendi, mihi propria esset potestas, Patronum eiusmodi qualem praestas, eximium et illustrem asciscerem: Ut quoniam non virtutum dumtaxat, sed literarum etiam multarum et bonarum familiam ducis ac regis, quod tibi inscriptum foret, nec periculosum nec leve, sed utile, sed fructuosum haberetur. Unum forte duriusculum alicui videatur, quod in ancipiti causa commendationem tuam experior; sed sicuti gloriam, virtutem, ornamenta Tua tecum semper circumfers ac te ipsum, non tam experior, quam tuo beneficio, re praesenti ac numerata utor, propterea
quod agnoscam nec leve munus fore cui manum adieceris, nec abiectum, quod usque ad aspectum erexeris, nec denique literatis iniucundum, cui vultum illum ostenderis, a quo Gratiae ipsae ac virtutes approbari ac cohonestari cupiant.
Consilii mei cum alteram partem eder perbelle ac feliciter video, alteram tamen obtinere nunquam potero, ut qui Poesi ad commendationem et securitatem satisfecerim, ipse mihi in te observando, colendoque non faciam satis. Sed simul sentio vos viros Magnos, hac conditione factos esse, ut non tam quid debeatur, quam quod attribui queat, attendatis, ne si agatis semper ex dignitate vestra, ipsi vos quidem spolietis humanitatis fructu, qua proxime secundum Deum homo homini esse potest, ceteros vero homines, clientes vestros quos erectos et alacres in voluntatis conscientia suae, et significatione studii recreare possetis, faciatis vivere, quod ego vere cum nullis beneficiis commutem, sub meritorum beneficiorumque vestrum pressu, invenustos, ingratos, infelices, Paternitati tuae Admod. Reverendae Addictissimus Sebastianus Cramoisy
Epigrammata, qua Adolescenti etiamdum aut certe iuveni mihi exciderant, et Sparsim, ut cuique licuit effugerant, ea visum est multo post e fuga retrahere, et ex omni numero pauca solum in has modici libelli angustias cogere. Placuit autem in lemmatum varietate, delectum habere; nec nisi Sacra fere, eaque maximam partem Historica centuriae: plerisque aliis exauctoratis quibus idem Argumentum non esset de utroque genere, quadam hic monere necessarium duco. I. De Sacris quidem : Non decuisse professionem meam, ut in aliis scriptitandis magnopere sudarem. Quis enim cordatus, in Poeta religioso aut Mimicos sales expectet; aut mordaces Satyras amet ? aut adulantes Hendecasyllabos probet; aut molles Elegos ferat? Abeste dedecor Carminum a calamo Christiano! Plus satis in hoc Agone illusum est Musis iam olim. Et si Paeligni Umbrique tum defuissent; aevi nostri infamia nec unum Bezam suppeditasset, qui Parnassum pessimis argumentis in astaret. II. De Historicis porro non dissimulo, me in eo genere consectando maiorem operam posuisse; quod videbam eadem cum in Martiale et Claudiano, tum apud alios primi ac medii aevi Poetas, non sine plausu excerpta fuisse, et vero peculiarem iis sive dignitatem
a materia, sive illecebram ab oratione conciliari posse. Atque eadem causa fuerunt, cur longiuscula plerumque mallem. quamquam hodie sunt, qui singulis prope versibus absolvi Epigramma debere contendunt, et se magnifice locutos credunt, cum in omnibus paginis suum illud acutum CUR, QUIA, decies increpuerunt. qui profecto, ut modestissime dicam, et sua se inscitia, et veterum poetarum iniuria fatis confurant. Si tamen vincere in hac causa tam pertinaciter laborant, ultra non pugno. quodlibet nomen Versibus imponant, et cum bona venia quasi e quinquennalibus victores discedant. III. In tertio deinde Volumine, Miscellanea sunt, quorum aliqua perstringunt modice quosdam, sed vel sublato nomine, vel personato. quod si quis se ipse prior infamavit, aut nomen suum labe publica aspersit, is tametsi nominabitur, Epigrammati meo nihil imputabit. Ipse enim satis iam sibi cavit, ne quid de honore suo amittere posset. IV. Postremo, ex his Epigrammatis nonnulla, iam antehac vel libris editis vulgata, vel formis sadleianis subscripta, passim circumferebatur. Quae etsi tum nullum auctorem prae se tulere, mei tamen iuris esse numquam desierunt. Agnosce Lector et vale: ac si equa probas, Deo uni omnia affere, si qua secus, excusa beneuole, et errantem mone, Neminem alium habuisti minus pertinacem, ut qui haec mea aliaque omnia ecclesiae iudicio sanctissime velim permissa.
Christe pios lusus, primae ioca parca iuventa,
Et nullo imbutos accipe felle Sales;
Sparsa Lycambeis hic nulla cruoribus hasta,
Nulla per infamen iacta sagitta Paphum.
Pota sed Aoniis mihi musa est parcius undis,
Ebria ne nimius falleret ora liquor.
Nam, scio Casta probas, et verso pollice damnas
Carmina, paeligno quae maduere ioco.
Hinc veniam male compta putat se Musa mereri,
Optat enim domino casta placere meo.
Vos tamen hoc Phrygii reprehendere pergite Galli.
Plus bonus a vobis nollet habere liber.
EPIGRAMMATUM LIB. I.
En lacrimas fera, Christe, tuas tigris ulla videret.
In lacrimas tigris solveret ora suas.
Sive tuos questus audirent saxa, repente
Ad questus fierent mollia saxa tuos.
Christe quid hoc monstri est? Ego, te lacrimante, cachinno,
Et nihil usque licet, Christe, querare, queror:
Dura minus tigris est; Minus, ah minus ! aspera petra est.
Ridet homo: fieret si petra fleret homo.
Tigris ero; plorare fere modo pergite tigres:
Pergite dura queri Marmora, Marmor ero.
Nox erat: at Noctem rutilae fax aemula Luna
Mutato fieri iusserat ore diem:
Cum vigiles sine teste trahens Antonius horas,
Insula caelestem vota vocabat opem.
Quas ubi Larua preces Acheruntia sensit, ad arma,
Continuo socios e Styge ad arma vocat.
Et vario terrore viis Nemus omnibus implens
Mille suas voces tollere Monstra iubet.
Mille repente feras Antonius aspicit Orci,
Vocalesque audit mille repente feras:
Saetigeros grunnire Sues, rugire Leones,
Et patrio Arcadicos rudere more greges,
Et Libycos barrire boves, et frendere tigres,
Atque ululare lupos, atque ululare canes.
Quodque magis silvam confundere coeperat; idem
Mutata vidit rudere voce Sues:
Auritos rugire greges, grunnire Leones.
Et barrire lupos, atque ululare tigres.
Informes timuit Nemus hac in imagine formas,
Lunaque discordes horruit excubias.
Sed formas ridens vocesque Antonius, ultro
Exprobrat imbelli Panica monstra Stygi.
Et, licet, Orcus, ait Tigrimque, Lupumque Canemque,
Atque referre Suem noverit, atque bovem:
Ora tamen Porci velocius induit Orcus,
Nam simul addita erat littera, Porcus erat.
Iratus Domini post quam nudata satelles
Intendo cupiit terga secare flagro.
Saevitiem voluit refugum damnare flagellum,
Immitemque inter mitius esse manum.
Sed parere manus cum cogeret impia, flagrum
In domini Tergo protinus erubuit.
Urbs ubi Nola stetit praeliis vicinia Falernis,
Ingenii specimen grandis Arachna dedit.
Multus ibi Lictor vestigia forte legebat,
Per quae visus erat Mysta dedisse fugam.
Mystaque lictores iam senserat esse propinquos,
Iam tergo iniectas paene coire manus:
Et nusquam loca tuta fuga super ulla; nec ulla
Qua profugus posset fallere, vallis erat.
Numinis ergo fidem querulo vocat ore: vocatam
Numinis extemplo sensit adesse fidem:
Nam vetuli suberat felix discordia Muri,
Quem vacuo ruptum vidit hiare sinu.
Huc subiens; hoc, inquit, habes, si vivis, Asylum;
Aut certe tumulum, si morieris, habes.
Vix bene dum muri penetrarat in abdita Mystes,
Cum patulas lictor restitit ante fores:
Suspectasque ratus, subiit nisi visa iuberent
Iam paene illatum signa referre pedem.
Nam gravido velox e viscere fila tetendit,
Et medios illis clausit Arachna lates.
Lictor ut hoc saeptas vidit propetasmate valvas,
Hunc sibi suspectum iam negat esse locum:
Arceturque specu (quis credere possit?) aperto,
Ceu foret obiectis saepta latebra ferus.
Quippe iubent DEO, cum neret aranea telam,
Tela videbatur, Murus ahenus erat.
Eminus aspiciens ego quondam Sidera, dixi,
Astra placent; Serva res tibi, terra, tuas.
Nunc ipsis aliquid video formosius Astris:
Parcite, sordetis iam prope et Astra mihi.
Quae toties oculis spectasse Madentibus Astra
Hospes in Ausonia fertur Iberus humo;
Illa procul spectata licet, procul Astra placebant,
Sordebatque mero putida terra luto.
Nunc eadem Loiola videt dum cominus idem
Strata sub emeritos Astra venire pedes:
Suspiciant alii gemmata palatia, clamat,
Ista, Mihi quamvis despiciantur, Amo.
In Pelusiaca spelaeo exegerat umbrae
Saecula cornici vix superanda senex.
Huc subigente metu puer iverat ille, notatos
Sensit ut affini proditione lares:
Illum nullus ibi, nullum ille ibi viderat: uni
Acta feras inter noxque diesque fuit.
Sic bis dena seni properarant lustra; nec ullo
Pastus ab humano vixerant obsequio.
Sed cum longa tamen facerent ieiunia, ferre
Tunc sibi morigeram prandia vidit Auem.
Illa seni, dum solus erat, stata fercula portans,
Farrea dimidia pro dape liba dabat.
At peregre longaevus ei cum venerat hospes,
Attulit integras ala ministra dapes.
Uberiora dari si vis tibi fercula: plures
Invita; ad numerum fercula Corvus habet.
Cernis, ut in picto livescant vulnera velo!
Et pius a laeso defluat ore cruor !
Stant oculis lacrimis; infestant tempora sentes;
Et caput impexis squalet inerme pilis.
Forma caret forma; color illi est abseque colore:
Qua fuit arte, rogas, picta tabella? TUA.
Numen ut excelso despexit ab aethere Terras,
Vidit ibi studiis omnia plena tribus.
Inde superciliis incedere grandibus omnes;
Inde manum vetitis omnem inhiare lucris.
Ignibus inde omnes ardere Cupidinis. Et mox
Ista triplex plectet crimina fulmen, ait:
Arreptoque manus implevit fulmine; quale
Sparserat in clades ante, Gomorrha, tuas.
Iamque statas vindex in poenas dextra tuebat,
Accidit ad dominos cum bona Virgo pedes.
Et quo spectat, ait, tanti, DEUS, ira furoris?
Quemque tribus ferient tela trisulca minis?
Cerno quidem Terra funesta piacula; cerno,
Et dudum votis exsecror illa meis.
Si tamen irritant isti tua fulmina mores,
Quando tuo intactus fulmine mundus erit?
Parce pia punire manu. Non cernis, ut agro
Hic medicas orbi tendat, et ille manus?
Hic Franciscus erat; Francisci erat ille gemellus
Alter ibi visus Virgini, et alter erat.
Fulmina nunc peior timet altera mundus. an alter
Fulmina Franciscus qui remoretur adest?
Grandia Lethaei premit infans terga colubri;
Numquam alias Orcus tam grave sensit onus.
Vix pede tuo consistere crederis infans,
Et Stygiam calcas iam pede utroque feram.
Ah ! satis informem planta dignatus es Hydram;
Stare potest humeris iam tua planta meis.
Qua super exesis informia rupibus antra
Tergeminos spectant non procul esse lacus,
Hic totam Benedictus erat trieterida: et Hospes
Hospitis unius conscius unus erat.
Unus hic et panes, et fercula menstrua furtim,
Et reliquam farto corbe ferebat opem.
Forte aliquando cava pendens a rupe, sub imum
Fercula mittebat sine ligata specum:
Tinnulaque oppleto suspenderat ara canistro,
Aera, propinquantum tinnula signa dapum:
Cum petiit saxo styx tintinnabula; ne qua
Disceret allatos hospes ab are cibos.
At nihil Orce sapis, dum tinnula percutis ara:
Percussa audiri clarius ara queunt.
Fac tamen, ut nullo Benedictus ab are vocetur:
Ieiunum poterit muta vocare Fames.
Annaeum stanti quondam Christo ante tribunal
Insontem manus est ausa ferire genam.
Sisyphe pone tuas, Ixion erue poenas;
Omnis in hac debet vivere poena manu.
Sed facilem sceleri poenam cur imprecor ? ipsum
Tale tibi facimus maxima poena fuit.
Scilicet erubuit Deus inter verbera, quando
Militis in dextra debuit esse rubor.
A crucis aspectu Gonzaga pendet Imago.
Ipsa, quod archetypon Fecit, Imago facit.
Gratuita Menradus aves cum pasceret esca,
Quam sibi de dapibus dempserat ipse suis,
Alituum venere greges ad prandia iussi,
Turbaque Nutricem visit alumna domum.
Venit et assuetus furtis; licitasque poposcit
Iam melior, rostro Corvus hiante dapes.
Sed quernas ubi latro sudes in inerme patroni
Impius illisit terque quaterque caput,
Concidit ille pius defectis sensibus hospes,
Et volucrum altrices succubuere manus.
Interea de more redit ieiunus ad escam
Corvus; at in manibus pabula nulla videt.
Assilit ergo frequens, et blandus adambulat; et quam
Saepe datam meminit, poscit alumnus opem.
Iamque latus rostro, iamque ala verberat; ipsas
Officiique manus ungue iocante monet.
Parcere Menrado si fustis noluit; isti
Debebat saltem parcere fustis avi.
Nunc non una tibi, latro, haec fuit impie, caedes,
Mactasti insontes fuste fameque duos.
Cum Deus humanae promittere omnia genti,
Quae vel habet Tellus, quae vel Olympus habet:
Obstupuit nimio turbatus homuncio voto,
Nec sibi sat laxos est ratus esse sinus.
Non capit, o superi, mea vestram angustia gazam,
Nec brevis effusus sufficit arca bonis.
Componi poterunt hae votis dona duobus;
Sit sinus hic maior; Gaza sit ista minor.
Cavit utrumque Deus, dum per Compendia, parvo
Omnes in pueri corpore clausit opes.
Virgo parens Iesu, Genitrix Ioannis Elisa,
Felix quaeque suo pignore Mater erat.
Magna ante alias fuerit licet utraque Matres,
Utraque prole sua debuit esse minor.
Libera sublimi portatur in aethere Virgo,
Et colit impositos subdita Luna pedes;
Aligeri circaque volant, infraque Ministri;
Ne mirare; supra nemo volare potest.
Stabat in Oceani fugiturus littore; sed nec
Natura, nec in sterili littore navis erat.
Quo tendemus? ait Uvinalocius: Impedit omnem
Seu defecta ratis, seu maris unda viam.
Sed licet obstet, ait: pedibus tamen aequora nostris
Omnia reiecta peruia puppe dabo.
Aequoris inde manu Uvinalocius increpat undam,
Et refugo hinc atque hinc paruit unda salo.
Vitrea dixisses insurgere moenia; vidit
Qualia Erythraeo surgere turba mari.
Transiit ergo pedes, mirantibus aequoris undis,
Inque suum rediit transita lympha vadum.
Ad loca sed post quam Uvinalocius arida venit,
E squallente novas puluere duxit aquas.
Quis novus hic Moses? Ubi lympha est, lympha recedit:
Nulla ubi lympha fuit, lympha repente fuit.
Sopiti bona claude parens duo sidera nati:
Orbis habet soles, te vigilante, duos.
Cernere si quis avet rorantia Numinis ora,
Lapsaque per madidas viva fluenta genas:
Cernat Apelleis haec ora natantia guttis;
Tinctaque divinis ora putabit aquis.
Quam similes ars fecit aquas? Hanc flere tabellam
Sive Deus vidit, sive tabella Deum.
Imo suos iterum si Numen funderet imbres,
Crederet haec imbres esse tabella suos.
Barbarica mihi nomen erat gentile puellae,
Id genitrix nomen iussit, id esse pater.
Sed dum vita meos ostendit publica mores,
Mentitum nomen se videt esse meum.
Arcta fames; vacuaeque gravis penuria mensae
Avia desertae cinxerat antra casae:
Regius exul iis Iodocus agebat in antris,
Pulsabatque pia perditus astra prece.
At quia dura fames spem vincere perstitit omnem,
Atque manus nullam praebuit ulla stipem:
Terra rogatur opem! sed opem negat arida tellus;
Imploratur Homo! sed nihil audit Homo.
Audiit unda precem: nulloque repente Magistro
Misit pane graves ad famis antra rates.
Verterunt elementa fidem! Sitientibus olim
Unda dabat potum; nunc dedit unda cibum.
Ecce genas! longi monimenta perennia Luctus!
Fundit adhuc veteres forma superstes aquas.
Innumeris peccasse putas hunc noctibus! una est:
Noctem unam innumeri iam doluere dies.
Hei mihi! quam longe, Petre, differo? Plurima Noxae
Nox fuit; et poenae vix fuit hora mihi.
Erramus. Mea, Petre, tuis iam culpa querelis
Convenit; et lacrimis iam tua culpa meis
Commutare decet. Lacrimas ego fundere pergam:
Parcere tu lacrimas incipe, Petre tuis.
Stella humeros et mitra caput licet aureae cingat,
Implent dona meos nobiliora sinus.
Sueverat assiduus longinquo ex amne, remotum
In magale suam ferre Sititor aquam,
Denique pertaesus; ripa decrevit in ipsa
Contiguam lymphis aedificare casam.
Haec meditans, haustum referebat ab amne liquore;
Iamque extremus, ait, tu meus esto labor.
Alteram enim phoebus cum lucem ostenderit orbi,
Non eris a laribus lympha remota meis.
Dixit, et obversus caelestem vidit Ephebum
Observare suos, et numerare gradus:
Attonitusque rogat, quae causa subegerit ipsum
Sollicite positos dinumerare pedes ?
Ille, quot, inquit, habet solennis aquatio passus,
Tot sua quisque tuus praemia passus habet.
O numera ! Duplicabo gradus, ait alter, et haustas
Littore ab extremo ferre placebit aquas.
Longius inde duplo solitas contendit ad undas:
Visusque est duplo iam labor esse minor.
Mortali caelestis Ave cum lingua puella
Diceret, o signum grande salutis Ave!
Erubuit mutata genas vultumque puella,
Et sua in obiectam lumina fixit humum.
Convenienter humi, Virgo, tua lumina figis:
Omnia sunt oculis inferiora tuis.
Virginis ora Sacer cum talia cerneret Ales,
Qualia nulla hominis viderat ora prius:
Ad socios conversus, Humi procumbite, dixit,
Terra aliquid, superi quod venerentur, habet.
Quae nova sublimi libratur in aere moles?
An redivive tuum Phoebe colosson habes?
Stat Simeon, oculisque videt sublimibus astra,
Excelsoque humilem sub pede ridet humum.
Nulla dies, illum, Nox cernit nulla iacentem,
Nec cernit Soles ille, nec Astra sedens.
Stans videt usque diem, videt usque recedere nocte,
Stansque aliam noctem, stansque redire diem.
Sic unam per lustra premit plus dena columnam,
Et Simeone prius fessa columna fuit.
Nubibus ex altis mortalia despicit: et se
Sive adversa supra, sive secunda, videt.
Iam cingare licet Simeon a nubibus istis,
Clarus in his orbi nubibus esse soles.
In stipula sectoque puer dum vagio culmo,
Me colit obnixo rustica turba genu.
Stellata toties ego nunc tono maior ab aula,
Maioremque minus me tamen illa colit.
Ingenio cogam: si non nisi parva coluntur,
Ad stipulas infans ergo redibo meas.
Pingeret ipsa suos si iussa modestia vultus,
Virgine haec huius pingeret ora sibi.
Hinc, puto, Caelicolis est tanta modestia; possunt
Illam de vultu discere, Virgo, tuo.
Ibat inexpliciti nemoris per devia Zeno,
Quale tuum fertur, Creta, fuisse nemus:
Et neque iam gnatus quo tramite pergeret ultra,
Et neque qua demum parte rediret, erat.
Interea coepere simul discedere vires,
Et gelidi nullum robur habere pedes.
Esta viatori deerat simul omnis, et unda,
Inque via nullam viderat erro viam.
Opportunus ibi sublimibus ales ab astris
Attulit in gravido munus utrumque sinu.
Ille diu dubius panem praeferret, an undam?
Suavis enim et panis, suavis et unda fuit.
Saepe iube Zeno vires succumbere; Morbum,
Talis ubi est Medicus, vel simulare velim.
Seu tumulum fratres, seu Christe busta revisis,
Seu notos Domini procidis ante pedes:
Tota mades lacrimis; et in omnibus una tabellis
Assiduo pictos imbuis imbre sinus.
Quando voles fletus, bona Magdali, sistere pictos?
Cum facies vivis vestra madebit aquis.
Lazarus, informi deformis ab ulcere, paruam
Oratum a magnis Civibus ibat opem:
Venit ad ingentem postremo divitis aulam,
Certam ibi pellendae spem, ratus esse fami.
Ebria enim sonuit Calicum aula trahonibus: ipsaeque
Exundante fores immaduere mero.
Ergo parate preces, et vota moventia, perstat
Esuriens potas Lazarus ante fores.
Hic quamvis stridente vapor nidorque culina
Plurimus immensas proderet esse dapes,
Exiguae Cereris micam tamen ille poposcit,
Quaeque petita fuit mica, negata fuit.
Crudelem attoniti Dominum fugere Molossi,
Et parcam aversi deseruere domum:
Spectatoque pedum mananti pure, iacentem
Ante agrum placidi procubuere canes:
Et simul exserto blandae propetasmate linguae
Certarunt laceros lambere quisque pedes.
Quis docuit more in avaris aedibus istos?
A vestro certe non didicistis hero.
Dimigret in terris pietas, non emigrat: Esse
quando recusat homo, scit Canis esse pius.
Ipse tuum insistis, Iesu pulcherrime, Nomen,
Stare loco nusquam nobiliore potes.
Nomen enim, famulo quod adorant poplite reges,
Solum infra dominos debuit esse pedes.
Mitia quod cingant implexi tempora sentes,
Caelestesque regat spinea silva comas !
Includenda novo mea sunt mihi tempora saepto,
Paullum ut ab humana sint mihi tuta manu.
Silva erat, et vacuae Vulmarius incola silvae,
Et comes in silva nemo secundus erat.
Solus ei patriis germanus ab aedibus, omnem
Saepe ministrato pane ferebat opem.
Sed quotiens veniebat opem laturus, ut alter
Eminus, allatas sciret adesse dapes,
Insonuit rauco stridore, famemque citavit
Pensilis iligna malleus in tabula.
Hospes ibi, quamvis auraeque undaeque susurros,
Facundasque libens aure probaret aves,
Germano pulsante tamen, de valle reversus
Stridentem tabula coepit amare sonum.
Et licet, inquit, aves cantarint suaviter omnes,
Malleus accinuit suavius iste mihi.
Ultima clausisset cum fata Scholastica, tolli
Candida confestim visa columba fuit.
Quam Benedictus ubi conspexit ad astra volantem,
Nunquam alias cupiit Daedalus esse magis.
Brachia silvestri religantur inermia trunco,
Adstrictosque tenet barbara silva pedes:
Ipsa etiam careant mea ne praecordia silva,
Paene aliam silvam vestra sagitta facit.
Praetentum gestas ipso pro pectore Solem,
Iam bene te Claram dicere virgo potes.
Cum fera Santonica squallerent prata Saburra,
Siccaque fontanas terra negaret aquas:
Perculit elato sitientia Tesqua bacillo
Hospes, et in baculi verbere pondus erat.
Imperium nam terra viri mirabile sensit,
Fundere prompta omnes, quae peterentur, opes.
Auxilium rogat ille Siti: neque Terra recusat,
Seu danda unda foret, seu meta danda siti.
Dixisset se velle merum, mera vina dedisset:
Mellea dixisset flumina, mella daret.
Optasset Terrae lac iret ab ubere, iisset
Lacteus insuetis humor ab uberibus.
Tandem undam optanti, Tellus dedit ilicet undam:
Gratior illi melle meroque fuit.
Nunc scio, cui Tellus tam prompta profuderit undas?
Nam percussa gravi verbere, flevit Humus.
Vix ingressus erat vicini Regna Canopi
Bethlemius profuga cum genitrice puer:
Undique fracta Stygis crepuerunt monstra; mentesque
Obstupuere suos fana profana Deos.
Sic totus placidi tremit Orcus ab ore puelli!
Quid, quando iratum viderit Orcus, aget?
Brachia perplexus constringit inermia funis,
Atque iniecta duplex vincla lacertus habet.
Terra timere mei iam desine fulminis iras,
Nulla queo vincta stringere tela manu.
Hunc ego saepe sua poscebam a matre puellam,
Quem mea complexu stringeret ulna suo.
Sed mater toties rogata, negavit; et illum
A solito avelli noluit illa sinu.
Hanc quoque saepe sua poscebam a prole parentem,
Acciderem caros cuius ego ante pedes.
Sed proles toties orata, tenacius haesit,
Et sine se Matrem noluit esse suam.
Quid faciam? Negat haec puerum, negat iste parentem,
Nec vult alteruter se dare, uterque dabit.
Nam matri eripiam puerum, materque sequetur.
Vel matrem eripiam; sponte sequere puer.
Quisquis es, absque meo qui me vis pingere nato,
Me sine me potius pinge, dolebo minus.
Dum negat impoto iuveni lux tertia potum,
Et metuunt quartam torrida labra diem,
Iam pallere color, iam victae occumbere vires,
Et nullus vita coeperat esse vigor:
Nec nisi lucus erat circum, et plaga inhospita circum,
Inque illa Sabbas, et comes ille plaga.
Institit hic fontem sitienti quaerere Sabbas,
Quaesiti nusquam copia fontis erat.
Quaesiit humenti stagnantem in valle paludem,
Stagnabat nullis vallibus ulla palus.
Vertit ad aerias postremo lumina nubes,
Nulla in iis signum nubibus unda dabat.
Flevit, et e lapsa salierunt flumina gutta,
Nescieras fontem tam prope, Sabba, tuum.
Virgo, tuas circum placide confidere plantas
Aethereum famulo cum grege cernis herum.
Ergo tuum bis sena, licet, caput Astra coronent:
Cingunt ferta tuos nobiliora pedes.
Tuta feras inter iam pictas vivit imago,
Vixi inter veras olim ego tuta feras.
Magdalis ut fixo moribundum in stipite vidit,
Quod quondam assyrio laverat imbre caput,
Et validis penetrata pedum vestigia clavis,
Perque decussatas brachia tensa trabes,
Stipite penderent humili si brachia, dixit,
Ferrem ego nunc palmis oscula, Christe, tuis.
Scala foret, peterem terebrati pectoris antrum,
Ablueremque meis vulnus hians lacrimis.
Stans ego mulcerem madidis duo genua labellis,
Nunc possum extremos prendere flexa pedes.
Malo pedes, ah malo pedes! pars corporis ista
Iam didicit lacrimis ima favere meis.
Testatura viro salvum Kunegunda pudorem,
In candente libens vomere fecit iter.
Exploratorem sed ubi pede contigit ignem,
Non fuit in planta sensus, in igne fuit.
Nil aderat, nisi turba frequens, et plurima silvae
Robora; et silva nil nisi multa fames:
Solus in hac silva, turbaque, famesque Sacerdos
Magnanima turbam voce famemque stitit.
Quippe manus caelo cum tenderet, illa iubetur
Quaslibet esuriens poscere turba dapes.
Ille volema petit Syrio dependula ramo;
Auditusque statim poma volema videt.
Mala alius rato sibi munere persica poscit,
Persica confestim mala cupita capit.
Hic sibi vina rogat Campano Massica prelo,
Campanoque bibit Massica vina cado.
Hic niveos optat, mollique siligine panes,
Continuo optanti missa siligo fuit.
Paestani placeant violaria navibus horti,
Dentibus haec potuit silva placere magis.
Alternus viden ut grassetur in ubera tortor !
Carnificesque ferat Secta papilla manus !
Nec fluat humor adhuc! Dubitat natura mamillas
Candidus has deceat, purpureusne liquor.
Discordes animos caelumque solumque gerebant,
Et nulla auditae mentio pacis erat.
Foedera sed post quam dare mutua venerat ales,
Terra suam caussam dixit, et Astra suam.
Quippe pater terris, et mater defuit Astris,
Res utrisque pari iure cupita locis.
Lis decisa fuit; coierunt foedera. Nostris
Iussa novum Terris Astra dedere partem.
Astris Terra novam pacta est dare libera matrem,
Sic coiere lucro foedera paene pari.
Spinoso Catharina sibi cum tempora ferto
Et vepribus septum cerneret esse caput!
Cingite crudeles mea, dixit, tempora, vepres;
Non mea ferta mihi, sed tua; Christe, dolent.
Patria regalis, Guthlace, palatia tecti,
Et quicquid rerum, quicquid opumque fuit
Ipsa Semiramii fastigia denique fastus,
Diceris aequorea posthabuisse casa.
Scilicet obsessam pelagi spumantibus undis
Esse tibi censes regia tecta, petram.
Hic in pane dapes; hic potum quaeris in unda,
( Quanto erat in veteri lautior esca domo!)
Squamigeros alto tamen undique; ab aequore pisces,
Pennigerosque vides pransus adesse greges.
Accinit ista tuae turba inter prandia mensae;
Adnatat ad placidos illa caterva pedes.
Nempe tuae cupiunt mensae nunc esse ministri,
Qui prius esse tuas se meminere dapes.
Ludit adhuc lictor tua circum tempora, Christe
Ah! quid aget, quando serius esse volet?
Ut clausi penetrale laris reseraret, et arctas
Panderet eluso Nathanaele fores,
Institit infernus, licet usque occumberet, hostis
Usque nova cautum fallere fraude senem.
Altera namque subit, mox altera, et altera in ora,
Ora suis credit congrua siqua dolis.
Hac pueri in larvam; in larva hac subit arte virilem
Deprensusque tamen virque puerque fugit.
Mox venit ut pistor; mox ut pistoris Agaso;
Et mox quod pistor, mox quod Agaso, facit.
Iamque gravem ducens senis ad magalia mulam,
Personatus, opem mulio clamat, opem:
Mula, ait, ingenti succumbit onusta canistro,
Porge manum; panes fert mea mula tuos.
Audiit orantem Senior; fortibusque reclusis
Extulerat primo limine paene pedem.
Ora tamen noscens Plutonia, risit, et emptos
Hos mihi, ait, panes hoc crucis aere volo.
Monstratumque manu crucis obicit indice signum;
Et cruce, tota Ceres illa soluta fuit.
Urgeat impositum licet ossa recondita saxum,
Et tumulum armato saepiat hasta metu:
Ossa tamen fugiunt rupto rediviva sepulcro,
Et stupet elusas irrita tumba feras:
Et pavidus custos abiectis diffugit armis,
Quemque prius tumulum saepserat hasta, timet.
Nunc alio surgente times tibi funere, custos?
Plus olim incipies ipse timere TUO.
Ora lavaturus putealibus arida lymphis,
E stagnante senex fonte trahebat aquam.
At pia quo Phlegeton deluderet hospitis ora,
Clam demersa suis imbuit haustra dolis.
Ergo venenatis ubi vasa reduxit an undis,
Admovitque haustris arida labra senex;
Hydria deformes habuit conspecta colubras,
Ut prope nescires Hydria an Hydra foret:
Sensit adesse Stygis ludibria sueta; nec ipse
Ludere consueta distulit arte Stygem.
Nam ducta cruce signat aquam; cruce perculit Hydram,
Excussoque bibit vana venena metu.
I nunc, et liquidos, ait, infice vipera fontes;
Quando eris Hydra mihi; clava erit ista tibi.
Stat puer, et geminum sibi iungit amore parentem,
Et geminus puerum stringit amore parens.
Illa tenet dextram pueri; tenet ille sinistram.
Dignus uterque manu tali, et utroque manus.
Restat adhuc, video, pueri o pars tertia restat!
Nemo pedes prensat: da mihi, Christe, pedes.
Huc genitrix natu trahit; huc trahit Anna nepote,
Illa sibi totum flagitat, illa sibi.
Ah differ, bone, differ adhuc decidere litem!
Litis ego tantae tertius Actor ero.
Arcano spelea loco sibi legerat exul,
Conscius arcani nec nisi pastor erat:
Is nullum exilii pro causa crimen habebat,
Maxima ni crimen cura salutis habe.
Multa ibi suspirans, lacrimans ibi multa, dicabat
Sideribusque suas caelitibusque preces.
Ast ubi ter denas solis dedit orbita luces,
Curavitque arcus altera luna suos:
Menstrua ieiuno consuevit pabula pastor,
Et vena pactam ferre fluentis opem.
Hinc avide Lunam ieiunus, et Astra videbat:
Longa fames illum fecerat Astrologum.
Ter tentata mea fuit in cervice securis,
Et collo toties indita plaga meo.
Nec veteri nocuere tamen tria vulnera formae,
Magna sed in plagis lucra fuere tribus.
Nam quo sueta prius fulsere monilia collo;
Nunc tria purpures flumina fontis eunt.
Illa nimis paucas habuere monilia gemmas,
Hoc quota fonte cadit guttula, gemma cadit.
Dum Digitis pangit Virgo modulantibus odam,
Nobile divinus plectit ephebus ebur.
Virginis ille modos cantando vincere certat,
Certat et istius vincere Virgo modos.
Pergite uterque diu contendere, pergite: vestri
Dummodo ego cantus arbiter esse queam.
Cur toties animi Therapentes ferveret ira:
Inceptis quotiens turba molesta foret.
Saepe sibi legem Spartano more ferebat,
Qualiacumque forent, ferre, tacere, pati.
Mox tamen ac rediit nova lux, nova bullit ira,
Et mens Spartani nescia moris erat.
Ne qua proin iterum violentior ira subiret,
Clam deserta volens fugit in antra Senex.
Tandem, ait, (ad streperae dum murmura considet undae)
Exulat hinc ira turba ministra meae.
Dixit, et immergens sitientem in flumine testam,
Fregit ad occultam vasa caduca petram.
Impatiensque, petra succensuit, et Superi inquit, eras?
Hic etiam petra est ista molesta mihi.
Ergo itidem hinc fugiam turbamque petramque. Quid erras?
Non tibi turba; tibi tu fugiendus eras.
Picta quod elatis stringuntur lora lacertis,
Libratisque instant pendula flagra minis:
Nullo terga tamen violant innoxia tactu;
Criminis ipsa sui diriguere metu.
Eheu, flebile munus! imperatos
Crudeles oculi parate fletus.
Defectae cubat in sinu parentis
Forma lugubre decolore pondus,
Squalenti coma pectitur vepreto,
Et sparsus faciem cruentat humor:
Languent ora, labat supina cervix,
Et tuber laceros renudat artus,
Fossi vulnera pectoris fatiscunt;
Diro est dextera sauciata ferro,
Ferro saucia laeva; et efferatis
Stant vestigia perforata clavis.
Qui sicco potes haec videre vultu,
Sicco cernere nil merere vultu.
Fictilis ex humili pendebat fornice trulla,
Cui sua consuerat credere mella senex.
Illa fami cenas, et prandia sueta parabat,
Lautitiasque siti quaslibet illa dabat.
Nec tamen hoc victu consumpta erat olla diurno,
Multa sed in lucro copia mellis erat.
Ergo sibi locuples temere dum creditur, istaec
Vendita quantum, inquit, mi dabit olla lucrum?
Fetam dives emam conflato ex aere bidentem;
Feta bidens totum mi dabit una gregem.
Inde boves, et tota boum inde armenta dabuntur;
Inde domus; magnae denique verna domus.
Qui si verna dolis fuerit vernilibus; illi
Sic vernile meo fuste dolabo caput.
Elatoque Senex baculo ferit inscius ollam,
Pertusoque cadit mel simul omne cado.
Elicuit Moses duplici sibi verbere lymphas;
Elicit hic uno verbere mella sibi.
Christe rogas gelidam labris arentibus undam,
Sed datur imbutum fellis acore merum.
Barbara si visa nolebas parcere turba,
Cur saltem extremam non miserare sitim?
Perge tamen: potus madeat licet omnis Aceto,
Fiet in Ambrosio melleus ore liquor.
Astra per immensos quaeris tibi, Christe, recessus?
Sic humus ergo oculis sorduit ista tuis ?
Scilicet Astra placent! Aderunt, si manseris, Astra:
Nam, quocumque loco manseris, Astra facis.
Horrida per nemorum, per et invia et avia Phoenix
In sterilem demum venerat hospes agrum:
Nusquam ibi per valles currebant flumina; nusquam
In vacua felix herba virebat humo.
Vidit eam, miseratus, humum; raptaque bipenni
Currere iussit aquam; iussa cucurrit aqua.
Iussit in indocili nova nasci germina prato,
Germina in indocili nata fuere solo.
Exspectabat adhuc plaga barbara; si qua iuberet
Fundere plura sinu; fusaque plura forent.
Noluit ille dari sibi plura; sed omnia fusis
Hinc mihi sunt herbis, hinc data, dixit, aquis.
Hunc potuit vilis locupletem reddere lympha;
Optima nos inopes reddere vina solent.
Carolus hos oculos, haec Carolus ora ferebat,
Assiduas faceret cum pia lingua preces.
Cum sacra mortali fulgerent tempora mitra,
Et patrio staret purpura nixa pedo.
Nunc alios vultus gerit, altera Carolus ora,
Carolus aetherio pulchrior in solio.
At nondum, o Superi vobis pingimus ora;
Nostra nihil vestri Terra coloris habet.
Patricios census, aurique talenta rubentis,
Croesaeasque pius Civis habebat opes:
Sed spes nulla viro natorum, nulla nepotum,
Quos patrii heredes scriberet Assis, erat.
Versus ad Astra proin sterili cum coniuge; Gazis
Monstrate heredem, vos, ait, Astra, meis.
Monstrarunt hinc Astra Petrum; Petri inde gemellum,
Caelituumque alios inde, aliosque duces.
Ante alios etiam magni monstrata Tonantis
Mater erat, solo Virgo Tonante minor.
Civis et hos ubi vidit, et hos; Hic, inquit, haberi
Quilibet aere meo dignus et Asse potest
Tu tamen, o Virgo, Superis ex omnibus, haeres
Dignior istarum sola videris opum.
Tantum ostende locum, cupias ubi Templa locari,
Aere meo fieri Templa iubebo tibi.
Hoc, ait, illa loco; quo, dum polus arserit aestu,
Videris hibernas mane iacere nives.
Vidit; et educto magna ad fastigata Templo,
Esse sibi heredem Virginem ab Asse iubet.
Nunc tua, Magne, parem, Princeps, in Virginis aede
Dextra suas fudit, non numeravit opes.
Ergo quid heredes putat hic sibi vivere nullos?
Heredem exempli te videt esse sui.
Hic erat ille, locis exclusus ab omnibus Exul,
In quem iurati mundus et orcus erant.
Cui post quam pars nulla fuit super orbis in orbe,
Praebuit occultos tumba paterna lares.
Una viri prohibet subscribere syllaba nomen,
Qua modice Graio distat ab Athanato.
Athanatus tantisper erit. Quem teste nefandus
Insontem studuit perdere civis anu.
Hunc ea dum falso traducit adultera probro,
Ereptique reum vana pudoris agit:
Criminis auctorem digito monstrare iubetur,
( Nulla unquam digiti tam bona culpa fuit.)
Stabat enim Athanato quidam omnia et omnia dispar;
Quam dispar Thanato vix erat Athanatos.
Hunc anus intento digiti indice monstrat: et, hic est,
Hic violentus, ait, praedo pudoris, hic est.
In latus haec dixit mulier conversa sinistrum,
Ad dextram adstaret cum latus Athanatus.
Risit hic; et, caussam nihil est opus, inquit, ut orem
Hoc mea patrono causa eguit digito.
Seria in albenti Matthaeus scribere charta,
Mansuroque parat tradere magna libro.
Non procul alati species expectat Ephebi,
Inque manu nigri vasa liquoris habet.
Sola caret penna Matthaei dextra: sed adstat
Aliger; hinc pennam Scriptor habere potest.
Adstantem digitos intendis mutus in Agnum:
Non poteras clamans dicere plura mihi.
Illyrici videt ut longaevus Dalmata caeli
Verberet impacta pectora nuda manu!
Seu gravis affusas illi sitis imperet undas,
Sive fames positas suadeat ulla dapes;
Ille famem pergit lacrimis restinguere fusis;
Ille gravem vivo diluit imbre sitim.
Ecce, tenet lapidem compresso dextera pugno,
Iratusque notat livida membra silex.
Et flagra fella iacent, tergoque iterata minantur,
Arcanusque gemit muta per ora dolor.
Et tamen illud adhuc veniunt Sirenes in antrum,
Bethlehemiumque subit maxima Roma specum.
Ipsa Venus Venerisque venit lasciva propago,
Nec Silicem visum, nec flagra visa timet.
Perge ferire; Venus si visa timere recusat
Flagra; flagro certe tacta timere volet.
Cecropia vestros servate Platonas Athenae;
Nomina Socraticae magna tacete scholae;
Vosque Stagyrei cessate docere Nepotes,
Nos potuit parvus plura docere puer.
Villa dona puer blandissime tolle; sat illa
Contactu facies tu pretiosa tuo.
Antrum erat, obscurae longe domus avia silvae.
Nulla ubi nec farris spes neque frugis erat.
Huc seu defectas premeret situs arida fauces,
Seu gravis Aegidio pergeret esse fames;
Ubere distento veniebat cerva ; datoque
Lacte famem suevit pellere, lacte sitim.
Haec dum forte petit reparando pascua lacti,
Fertur in impastos territa cerva canes.
Continuo clamare Viri, latrare Molossi,
Inque feram dentes, inque feram ire pedes.
Quos peterent deprensa ferae vestigia montes?
Spes profugae in nullis montibus ulla foret.
Abderet in dumos ingentia tergora ? dumi
Deprensae fierent certa Macella ferae.
Aegidium petit ergo. Fugae nusquam aptior usquam
Ullus erat Cervae creditus esse locus.
Venit, et ante pedes servata quievit alumnos,
Securoque ipsos terruit ore canes.
Nulla operam nutrix felicius ulla locavit:
Lac dedit; et lacti vita repensa fuit.
Momentum vixi; morior victurus: et illuc
Solus, nescio quo, non rediturus eo.
Nunc haeres, quicumque meae successerit arcae,
Heredem ille meae se sciat esse viae.
Ossa patent; geminique oculis extorribus orbes,
Ruptaque convulsi saepta molaris hiant.
Caesaries nusquam est: vacat area depilis; et, quae
Vultu inerat nuper plurima, nulla caro est.
Auribus auris abest: vacuoque sub aggere, fractus
Ossea pro naso moenia nasus habet.
Quisquis es, hanc huius licet oderis icona monstri,
Archetypon monstri tu tamen huius eris.
Campanis vagus ibat in viretis
Cultor Martius et cliens Tonantis;
Qui noctes vigil, et vigil diurnas
Largis fletibus exigebat horas:
Et curis simul omnibus, profana
Sirenum fugiebat a caterva.
Hinc ipsi neque feminas; neque ipsum
Ullis cernere feminis licebat.
Quod Siren ubi resciit, puellis
Una ex omnibus impudica Siren,
Hunc vero, hunc ego Martium videbo,
Rumpatur, licet, hunc, ait, videbo.
Confestim mulier per impeditas
Clivorum salebras, viam capessens
Incessu temerario, cupiti
Ad magalia Martii propinquat:
Et quaerens hominem videre, vidit.
Sed vix viderat illum; et ecce in illo
Iussa est ilicet interire viso.
Una est femina, quae videns perivit:
Sed quot femina visa iam peremit?
Aemula Lethaei color exhibet ora camini;
Visa proinde sibi seque tabella timet.
Ora flagrant, patuloque horrent informia rictae,
Et paene in muta clamor inest tabula.
Ah, quas flamma edet quodam Phlegetontia voces?
Si picta has voces edere flamma iubes?
Iunge tuam tabula clamanti, quisquis es, aurem:
Ipsa sibi clamat, VAE; tibi vero, CAVE.
Iugis in ambusto cunctatur lacrima vultu,
Carnificemque timet tangere gutta rogum
Aspice tu flammis hunc circumstantibus imbrem,
Et lacrimas nostris imbribus adde tuas.
Non satis est unus contra haec incendia rivus,
Iunge tuum, hic auctis indiget ignis aquis.
Igne semel Veneris iam paene crematus, eodem
Degeret ut porro tutus ab igne Senex;
Aequoream petiit nauta cum remige rupem,
Silvae ubi nullius bacca vel umbra fuit,
Nulla ibi nec Cereris, nec veris copia; fructus
Sola suos illic parturiebat hiems.
Defuit ipsa loco salientis gratia lymphae,
Inque undis nullum repperit unda locum.
Ergo laboranti comes et rerum omnium egenti
Nauta, statam pacto lintre spopondit opem.
Nam, ter ubi revehetur, ait, tibi Luna, vehetur
Lintre meo toties unda Ceresque tibi.
Hac ope gavisus, nullas sibi porro timendas
In mediis flammas esse putabat aquis,
Ecce tibi! surgunt luctantibus aequora ventis,
Euersaeque ruunt in maris ima rates.
Una simul rapit unda senes; omnesque vorago
Una simul pueros haurit et una viros.
Sola viros inter, deque omni clade virorum
Enatat e victo salva puella mari.
Illa procul scopulum rabidis ubi vidit in undis,
Et scopuli in cana rupe sedere senem:
Remigio manuum, tunicaque natante patronam
Certatim petiit iam prope mersa petram.
Vidit adesse Senex; notaeque pericula flammae
Ut fugeret, medium per mare fecit iter.
Illa, quid, oro, times in inermi Virgine? Salvis
Incutiam nullos naufraga Virgo metus.
Ille secus, si Virgo, inquit, nulli ulla noceres,
Non tot mersisses una puella Viros.
Caelicolis oculos hos esse tabella putavit:
Sed quam longe alii caelitum erunt oculi?
O oculos aequare color si posset eosdem!
Aspectu fieret charta beata suo.
Desereret dominae cum Paula palatia Romae,
Ausa Palaestinas femina malle casas:
Contemni mirata suos est Roma penates,
Exteraque a Pauli moenia nepte peti.
Exilium tibi quaeris, ait. Sed fallitur: Exul
Esse putabatur femina; Roma fuit.
Illa ego sum Libyco genitrix a littore prolem
Ad Ligurum fines usque secuta meam.
Traxit amore sui soboles quaesita parentem;
Ah qualis soboles tunc mea visa mihi?
Indiderat mores diversos error ab illis,
Quos olim didicit me genitrice puer.
Saepe, quid usque adeo, clamabam, degener erras?
Degeneri gratus tunc tamen error erat.
Saepe preces illi miseranda manusque tetendi;
Ille manus semper reppulit, ille preces.
Desperata mihi poteram tunc paene videri,
Et cum defuncta prole perisse parens;
Ambrosii sperare pia nisi voce iuberer;
Cui toties, uni tam gravis una fui.
Ah quoties, serva mihi perdita pignora, dixi?
Ah quoties dixi, pignora redde mihi?
Dixerat ille diu; mihi se mea pignora numquam
Nec rapuisse sua, nec dare posse manu.
Denique victus; abi, sobolem, quam queris, habebis
Tot lacrimis illam vivere cogis, ait.
Credidi: et, ecce, mihi proles mutata revixit,
Atque ipsa melior me genitrice fuit.
Iam pariant uteris aliae sua pignora matres:
Pignora dum lacrimis sint ita parta meis.
Matutina simul micuerunt sidera, natum
Ad fabrile pater sedulus urget opus.
Ah satis est! alios puero addere parce labores,
Maximus est, Matrem deseruisse, labor.
Virgo faberque capit modicae dum fercula mensa,
Christe praeis solitas ore manuque preces.
Iam viles epulas licet ipsa culina ministret,
Hac fieri in mensa nobilis esca potest.
Caedua cur verris plebeii fragmina ligni!
Non sunt ista crucis segmina, Christe, tuae.
Nobiliora cadent ex illo fragmina trunco,
Illa volet nemo verrere, ferre volet.
Dormit in angusto Soboles secura grabato,
Tu tamen excubias anxia Mater agis.
An metuis, furtim sua ne revocetur ad Astra?
Te vigili, Astra tuus iam sua natus habet.
Extento pede saucius paratum
Iam Loyola ruebat in sepulcrum;
Cum Petri manus improbam removit
Asserto procul a cliente parcam.
Quare aeger simul ac revixit, aegros
Secum surgere iussit; hinc malarum
Magnos cedere febrium calores;
Hinc caecas oculis abire noctes;
Cancros serpere, lividasque tabo
Lethali vetuit nocere pestes.
Quid morbus docuit? iuberet aegros
Nullos surgere, ni fuisset aeger.
Praevia Francisci dum per vestigia nitens
Ardua Conradus Quaerit ad Astra viam,
Munus ab Astrorum regina tale poposcit,
Quale palaestini strinxerat ulna senis.
Nec mora; Mater adest Eois clarior Astris:
Clarior atque ipsa Matre puellus adest.
Tende duas, Conrade, manus, cape munera, dixit,
Et mea sollicito munera conde sinu.
Ille manus, simul ille sinus, simul omnia tendit;
Numquam alias domino promptior ulna fuit.
Tunc pueri tractare manus, tunc ora tueri,
Tunc Superis licuit basia ferre genis.
Tunc pensare genu, tunc brachia nectere collo,
Terrarum dominos tunc religare pedes.
Non capit ipse sui Conradus gaudia voti,
Miraturque ulnis tanta licere suis.
Et potes hanc, o Mater, ait, dimittere prolem?
Et potes a tali cedere Matre puer?
Hoc mirum, Conrade, tibi est? Mihi mirius hoc est,
Quod puerum matri tu redhibere potes.
Stant oculi, et fixo spectant sublimia nutu,
Nescio quid nostro pulchrius orbe vident.
Pergite, quicquid id est. spectare, o pergite sursum:
Terra nihil pulchri, quod videatis habet.
Ambulat incauto dum per loca devia passu,
Fertur in hostiles inscius erro globos:
Hi captum sternuntque solo, crebrisque lacessunt
Tuberibusque caput, vulneribusque latus.
Ille sed exanimi miserandus voce laborat
Inclamare piam praetereuntis opem.
Audiit hinc mystes clamantem, hinc assecla mystae;
Auxiliaturos hos ratus aeger erat.
Verum mysta fugit, mystae fugit assecla. Quicquid
Latro facit sica, fecit uterque fuga.
Semianimum vidit Samarita iacere cadaver,
Festinamque tulit, quam dare quivit, opem.
Nam postquam ingentes plagarum adverrit hiatus,
Admovit medica sedulus arte manus.
Excapitque sinu, lenique perunxit olivo.
Et calido fovit vulnera lota mero.
Mox ubi manantes repressit sindone rivos,
Membra laboratis intulit aegra toris.
I levis, aeger ait, meque aspernare sacerdos,
Profuit auxilio nunc caruisse tuo.
Nicoleos inter patria Acroceraunia, quondam
Durior ipse suis rupibus hospes erat:
Nam tepidis rupes pastae sunt imbribus illae,
Et gelido potae rore aliquando petrae.
Ipse tamen solus mortales abnuit escas,
Et quascumque dares, abnuit ille tamen.
Quattuor usque fuit vita illi abstemia lustris:
Nullaque tot lustris cognita mensa fuit.
Prandia nulli illum viderunt quaerere Soles,
Nulla illum seram pascere Luna famem.
Astra dedere dapem ieiunis faucibus. Isto
Contentus, dices, viverem et ipse penu.
Interea lacrimis idem fuit ebrius. Isto
Tu quoque contentus vivere fonte potes?
Collectam stagnate vides ex imbribus undam!
Hospitis haec huius temperat unda sitim.
Noli illum Cessa tentare liquoribus Visae,
Irritare nequis nectare; melle nequis.
Si qua sitis torret, vocat ille e nubibus imbrem:
( Nescio quid Caeli gratius imber habet)
Lautitias inter maiores Herba putatur;
Et rude censetur Mensa secunda pirum.
Solus ei portat Coquus omnia fercula Corvus,
Omniaque e solo fercula pane coquit.
Advolat hic illi, cum cenae est hora, minister,
Allatoque iubet pane domare famem.
Nullus, ais, tendit cur Nostra ad prandia Corvus?
Illa alias illuc tendere cernit Aves.
Quid me Saxa loci tenebro si squalida? quid me
Conscia nullius luminis antra iuvent?
Quaerere mortales absistite. Sidera quaero:
Spectari sola Sidera nocte queunt.
Intima tergemini nemorum coluere Sodales,
Mica quibus panis vix super una fuit.
Iam vicina penu metuente premebat egestas,
Cum neque cogendae spes stipis ulla foret;
Utque magis superare penum penuria posset,
Est ea mendicae mica petita fami.
Continuo Cereris data miculae cessit Egenti;
Stipsque ea secum omnem sustulit una pensum.
At querulas verbis stomachantibus edere voces
Clam sociis ausus de tribus unus erat.
Vix tamen impenso cum pane recesserat hospes,
Ubere quando Ceres pane repensa fuit.
Mula duos etenim tulit altera et altera Corbes,
Et fuit in gemino plurima corbe Ceres.
Tertia quin etiam ventura erat, inquit Agaso;
Ferre sed impositum fessa nequibat onus.
Tertius e sociis, sua plecti hic murmura sensit;
Mula tulit panes certe, ait, illa meos.
Cauta famem metuit Mula; inde venire negavit;
Nam parcum in dando te sciit esse cibo.
Ambrosias hospes peteret cum sordidus escas,
Nec laceram ferret regia mensa togam,
Iussus ab intacta procul est abscedere cena,
Perpetuamque intra viscera ferre famem.
Insuper aeterna septas caligine noctes,
Tectaque sulpureas inter habere domos.
Utraque res doluit, quod et incenatus abire,
Et quod in ardentem est iussus abire rogum.
Has tamen ut coepit poenas contendere; dixit,
Non dolet ista mihi flamma, repulsa dolet.
Incultos Helenus penetraverat advena lucos,
Nullam ubi mortales ulli habuere domum;
Vix calcata feris ibi semita; sola per illos
Aerium lucos ala secabat iter.
Nulla loco speranda dapum solacia; nullum
Pensile frugiferis pondus in Arboribus.
Hic Heleno insultare Fames; hic arida mortem,
Aut aliquid gravius morte parare Sitis.
Sed delusa Fames inopino munere sensit
Fercula ab ignota lata venire manu.
Illa fami non nota manus vel venit ab Astris,
Vel manus aeque Astris illa benigna fuit.
Quippe simul panem tulit, et simul attulit undam;
O panem; o undam, quam manus illa tulit!
Vina dares, vinum prae tali sperneret unda:
Ambrosiamque dares, sperneret Ambrosiam.
Ergo Fames, piget huic porro, inquit, tollere pane,
Compensant tantae si mea furta dapes.
Europam tenuit Loiola, Xaverius Indos,
Et duo sub sociis regna duobus erant.
Cur extra Terram nunc ergo locantur utramque?
Orbis uterque Vito parvus utrique fuit.
Obscuri nemoris longaevus cultor, amabat
Prae quocumque suum Sole dieque nemus.
Caesaries et barba Seni nix candida: sed mens
Candidior barba Caesarieque fuit.
Ille casam quoties pietate flagrante subivit,
Repperit in parvo candida liba penu.
At pietas coepit cum fessa repere, farinae
Deterioris ei coepit adesse Certes.
Demum ubi vecordem labefecit culpa senectam,
Omnia furfurei fragmina panis erant.
Advertens mutata Senex alimenta, suasque
Primaevi toties panis abesse nives:
Et versum magis atque magis nigrescere panem,
Nigror, ait, mores exhibet iste meos.
Credideram panem me cernere semper: in ipso
Nunc video speculum pane fuisse mihi.
Elatos patriae quondam ducturus in hospes
Has Superis fecit Dux Galadita preces;
Victori patriis qui primus ab aedibus ibit
Obvius; ille Deo victima primus erit.
Nec mora; signatis Socium rapit agmina votis,
Ammonisque minas vindice Marte domat.
Victor ubi rediit, datur obvia prima parentis
Filia: Iam victus maluit esse parens.
Sublimi quem rupe vides, Auxentius ille est,
Quem suus alta inter nubila carcer habet.
Ille peregrinis fuit omnibus omnia; et hospes,
Et pater, et morbis omnibus Hippocrates.
Quippe oculis olim offusa caligine septis
Iussit ab offusa nocte redire diem.
Iussa dies rediit; iussaeque abiere tenebra,
Et data lux, melior luce priore, fuit.
Ille luem iussit, febrimque recedere; cessit:
Ille valere pedes; convaluere pedes.
Denique cum Medicus venienti cuilibet esset,
Ipse suae Medicus noluit esse fami.
Nam, licet Ars fuerit reliquos depellere morbos,
Hunc tamen Ars, inquit, non pepulisse, fuit.
Qua Samii partita Senis se littera pandit,
Hac humana duplex semita pandit iter.
Totum utriusque vocant divortia tramitis orbem,
Consitus hic spinis sit licet, ille rosis.
Qua libet ire, potes: sed iter modo mollius, olim
Ah quoties spinis durius illud erit?
O tutela meis, Aloysi, plurima rebus;
O querulas inter magna medelae preces!
Cernis ut incluso meritum caput ardeat aestu!
Creber ut arcano saeviat igne dolor!
Vastat utinque tenax alterno tempora punctu,
Omnia ceu terebret perpete morbus acu.
Uruntur geminis oculorum sedibus orbes,
Vixque haerent vacuo lumina bina sinu.
Cogitur a pactis Animus divortere Musis,
Et nequit assuetas solvere lingua preces.
Iam calamos posuere manus, posuere libellos,
Pieriamque sitis iam mea nescit aquam.
Longas esse vident vigilantia taedia noctes,
Praeque ipsis longas noctibus esse dies.
His quoque plura fero: nequeo sed plura referre,
His auferte tamen tu quoque plura potes.
Ille quidem non sum, cui dones multa: sed ille
Certe ego sum, cui tu tollere multa queas.
Ut placeant, emptis aliae se dentibus ornant;
Ut placeam, dentes Christo ego vendo meos.
Tertius impranso consuerat Vesper Amato
Cum modico vilem ferre liquore dapem.
Nec pactus sibi plura dari: sed et ipsa solebat
Saepe negare suae fercula pacta fami.
Invidit tamen hanc Auceps Phlegetontius escam,
Allataeque dolos struxit avarus aquae.
Nam mentita gerens Praedonis schemata Corvi
Involat invisae pervia tecta casae.
Utque cibi lancem reperit, lymphae??? culullum,
Mox pede vertit aquam, mox rapit ungue cibum.
Laetus eo damno subrisit Amatus; et, ecce
Vivere ieiunum Styx, ait, ipsa docet.
Perge licet, rape, tolle dapem; nihil Orce nocebis:
Quando dapem praebes, Orce nocere soles
Vix tua dum dederas Solymaeo pignora templo,
Illaque de gremio ceperat Ara tuo,
Cum tibi mutatis eadem redimenda columbis,
Quae vix dum dederas, reddere dona iubes
Reddita confestim pretio sunt omnia pacto,
Turtureque est proles tota redempta tibi.
Nescio quis dederit, sed quisquis reddidit illam,
Ah pretium mercis nescit ille suae.
Non ita quassa gemunt, dubiis Carchesia ventis,
Non ita Myrtoo fracta carina vado.
Qualiter assiduas inter mea vita procellas
Aut gemit; aut gemitus non nisi fessa premis.
Exanimi iam tota metu superare recumbit,
Desperatque suae naufraga vita rati.
Lumina iam tollit viso procul humida caelo,
Charaque lugubri littora voce vocat.
Iamque preces Superis, et vota natantia signat,
Turbida signatas iam rapit unda preces.
Altera decessit nondum udis lacrima malis,
Altera in hume Etas cum subit undae genas.
Tristitiae partem pars excipit altera, cuius
Saepe nequit causam noscere, saepe modum.
Mox audere cupit; mox amens gaudia temnit,
Mox, quaecumque prius sprevit, habere cupit.
Saepe vocat mortem; mortemque audita recusat,
Et lacrimas, voto si potiatur, habet.
Nescio cur mortem putet haec sibi vita timendam,
Ipsa sibi potius vita timenda foret.
Iam Christo lacrimaris Anus grandaeva puello.
Flere potes viso iustius, Anna, Viro.
Ferrea cum dominum pulsaret dextera, ferrum
Quam cupiit Vires non habuisse suas?
In sacra ne rueret vetiti penetralia templi
Per non concessas Caesaris ira fores,
Proicit aeratas in caerula flumina claves
Visurus Latios advena Benno lares.
Iussa fidem praestare, fidem optima praestitit unda,
Et commissa tenax condidit aera sinu.
Custodem sed Benno simul remearat ad Amnem,
Claviger in fido littore piscis erat:
Abstrusamque libens uda intra viscera clavem
Bennonis reduces exspuit ante pedes.
Insidias iam terra tuis struat invida gazis,
Quod servare voles, mergere, Benno, potes.
Per mea continuis imber ruit ora fluentis.
Caussas, inquis, habes. Tu quoque forsan habes.
Alphonsi lacrimas, et ora crebris
Qui perfusa videtis esse guttis,
Non illas sceleris putate magni,
Nec mentis male consciae paventes
Maestis ex oculis salire testes.
Nam quicquid lacrimavit ille, quicquid
Vel luxit, gemuitve creber, omne
Uni Numinis imputavit Aulae.
Huc suspiria semper, ora semper,
Semper lumina, lacrimasque semper,
Semper vota, precesque semper, horis
Pernox perdius omnibus tetendit.
Hac una sibi cum videret olim
Annis pluribus exulandum ab Aula;
Et nondum neque gaudiis licere
Immortalibus interesse; nondum
Caeli Civibus obviare; nondum
Victrices neque Martyrum phalangas,
Felices neque Virginum catervas,
Putatum neque mentium serenas
Sese posse perambulare sedes,
Tunc illos gemitusque, lacrimasque,
Singultusque profudit; et perosus
Exul vivere, gestiit cupitae
Ad consortia commigrare vitae.
Nunc voti reus, usque et usque gaudet,
Et votis reus, usque et usque ridet.
Ipsius tamen haec Imago, dum se,
Voti non rea, conspicit relictam
Cum mortalibus, usque ??? usque plorat.
Turba supinato ruis undique territa vultu:
O foret haec sceleris maxima poena tui!
Hesperii peterent cum barbara litora mystae,
E Sociis aeger pluribus unus erat.
Ille suum externo Phoebeia lampadis aestu,
Internoque viri questus ab igne caput,
Quaesiit in prora, si quam daret angulus, umbram;
Nulla sed in prora partibus umbra fuit.
Quaesiit in puppe, nihil umbra puppis habebat;
Summa sed urebant Solis et ima faces.
His cupiens Ancheta malis succurrere, solam
Aera per medium tendere vidit Avem.
Vidit; et , i Socias, ait, i cito quaere cohortes,
Aligeraque redux cum legione veni.
Dicta probavit Avis; celerique citatior Euro
Cognatum properat quaerere iussa gregem.
Milleque mox Sociis comitata revertitur Alis,
Mille sequi visae, mille praeire ducem.
Mille supra, et totidem iuxtaque infraque volabant,
Omnis ad Anchetae turba vocata preces.
Hae simul expassis facta testudine pennis
Desuper in tostas incubuere rates:
Et procul inde diem, et lucem pepulere diei,
Dum quaesita aegrum tangeret umbra caput.
Scilicet haec fierent ut Conopea repente,
Ancheta artifices esse coegit Aves.
Carole qui nuper comitatus pluribus ibas,
Cui famulos semper vidimus esse greges:
Cur Superos nunc Solus adis? Scio, Carole: Tecum
Nemo pari potuit currere ad Astra gradu.
Quaeritis, in vacuo quid spectent lumina libro?
Quicquid ubique solet Terra videre, vident.
Assiduo cur, Petre, madent tua lumina nimbo?
Omnis abest Oculis culpa. Sed Ales adest.
Dant tibi prima Crucem, puer, incunabula parvam,
Illa sed est humeris magna futura tuis.
Matrem quaere puer, crudeles desere cunas,
Esse in Materno Crux nequit ulla sinu.
Hic, ubi vicinos timuerunt Moenia Persas,
Moenia praesidio tuta Iacobe tuo.
Marmoreo ( ut memorant) putei de Margine quondam
Aemulus Alpinae bulliit humor Aquae.
Forte puella comis ibi multa fluentibus ibat
In male conditos turba soluta iocos.
Nec Veneres illae viso senis ore Iacobi
Continuare suos erubuere Sales.
Puniit effrontes igitur senis ira puellas,
Et subitas Voto vindice fecit Anus.
Mox venis abiere leves arentibus undae,
Inque liquore statim desiit esse liquor.
Et nitidi coepere repente senescere crines,
Et vetulas vertex Canus habere Nives.
Quas ut in alterius capite altera et altera vidit
Horruit a forma quaeque puella sua.
Quippe sibi Priami est Nutrice annosior illa
Visa; sibi senior Nestoris illa socru.
Grandaevam Pyrrhae se credidit una proneptem;
Effetam Niobae credidit una nurum.
Denique praecipitem capitis pertaesa pruinam,
Damnatas texit cana puella comas.
Vidimus a Canis alios albere capillis,
Erubuit canis sola puella suis.
Vestra meis, Reges, diademata subdite plantis;
Nobiliora meum debet habere caput.
Pauperie squalent pueri incunabula: nullas,
In gremio Matris dum cubet, optat opes.
Excierat funesta duos in proelia fratres
De male diviso lis agitata lacu.
Squamati pecoris magnos lacus ille fovebat
Pascua versantes inter opima greges.
Saepe trahebatur discordi e gurgite praeda,
Ad non plebeiam praeda paranda gulam.
Hinc, quaecumque lacus pars fratri cesserat, illa
Visa sui fratri pars minor Assis erat.
Ergo omnem sibi quisque lacum deposcere frater,
Inque lacu solidum quaerere quisque lucrum.
Tentavere quidem componere foedera multi,
Foederis impatiens frater uterque fuit.
Iungere Gregorius discordes denique iussus,
Nunquam, ait, haec fratres unda coire sinet.
Ut coeant ergo discordia corda, rebellis
Unda prius toto tota recede loco
Dixit, et ecce novi res visa simillima Monstri!
Tot statim toto vanuit unda lacu.
Iamque lacus mera vallis erat: iamque arida tellus,
Qua prius undoso gurgite plena palus.
Mox stagni patuere sinus, viridique sub arvo.
Squamigerum vidit nauta salire pecus.
Nec rate iam voluere peti, nec arundine pisces,
Insidiante capi sed potuere manu.
Continuo fratres coierunt ambo. Coire
Non potuere, prius quam daret unda viam.
Astra quod erecto Telluri praefero vultu,
Suspice, si caussam noscere, Terra, cupis.
Illecebras, ah Terra, tuas promittere cessa;
Implevit totos altera gaza sinus.
Pullulat e putrido funesta cadavere planta;
Parce puer tenera tangere poma manu.
Imo puer propera mala tangere poma: nequibunt
Illa semel dextra tacta nocere tua.
Cum Senio Morboque gravis iam fracta nequiret
Ex humili Petrus membra levare toro,
Poscere iussus erat, si quas pallentia vellent
Non fastiditas ora probare dapes:
Et data quaeque forent: seu praeda petita fuisset
Fluminis ex unda; fluminis unda daret.
Seu turunda foret, turunda parata fuisset:
Seu mansum peteret; praebita mansa forent.
Forte poposcit Avem. Mox omnia quaeritur ales
Perfora; Venalis nulla sed Ales erat.
Desperanda Seni iam Cena erat illa; cupita
Per Vitreas intro cum volat illa fores.
Cena ea Turdus erat, pinguive simillima Turdo,
Aut certe, qualem voverat aeger, erat.
Illa ter, illa quater per inane cubile pererrans
Ambiit humanas cena futura manus.
Iussa proinde capi; subit aegri capta palatum;
Nusquam alibi Nidum maluit esse sibi.
Vili Petre potes cenare, ubi sedulus Aer
In tua non emptas fercula mittit aves.
Fixa licet spectare Crucem mea lumina pergant,
In Cruce non possunt illa videre Crucem.
Ante Sacram Loiola Student dum flebilis aram
Pervigiles tota fundere nocte preces,
Pendula destitui coeptabat fomite Lampas,
Et vacuum Templis nox operire tholum,
Quaesiit ergo diu, exhaustae Loiola lucernae
Unde novus posset suppeditare latex.
Mox, liquidi siccetur, ait, mihi Lampas olivi;
Hanc meus ex oculis qui fluit Humor, alet.
Speratam quoties avara messem
Eluso seges horreo negabat,
Aut Vindemia parcior Falerni
Vix ullam dabat Amphoram Lyaei;
Et quaevis inopumque divitumque,
Merebat domus, ac sibi propinquum
Credebat penus imminere fatum:
Tu leto Sociis Iacobe vultu
Victum pluribus uberem ferebas.
Nam te paupere Cella sub Ministro
Cella ex omnibus una, nesciebat
Nec parcam segetem, nec imminutae
Permisit Cumulum emori farinae.
Sed quamvis Cadus his et his abundos
Praeberet sitientibus Culullos,
Duravit tamen Amphora, et meracis
Nunquam desiit esse feta Nimbis;
Cesset Vinea, Vinitorque cesset,
Cessent Arva, Segesque cesset; uno
Dum Curabitur horreum a Iacobo,
Ultro Messis in horreum, ultro in unam
Est Vindemia transitura Cellam.
Fundere iam siccae lacrimas didicere tabellae,
Dediscunt artem lumina nostra suam.
Ne Dominum comitere, fugis, vestemque relinquis,
Nudaque iam sola corpora nocte tegis.
Sic tectus rubor, inquis, erit. Nil proficis! Ipsa,
Sit licet atra, tua iam rubet umbra fuga.
Hic est ille Senex, Iacobus ille
Cuius perpetuo rigata fletu
Illa incendia sunt, quibus pianda
Sub terre gremio cremantur Umbrae.
O quantas (simul ut profunda nigro
Nox involvere coepit astra peplo)
Quantas, o Superi, subire sensit
Umbrarum lacrimantium catervas?
Adstabant floribus, manusque mutis
Tendebant miserabiles querelis:
Seu votis Superos vocaret ille,
Seu pernox tacitum cubile crebro
Impleret gemitu, genuque flexo
Subiectae trabis Asserem gravaret,
Seu somno gravis aridos Iacobus
Duro in robore collocaret artus,
Seu quicquid faceret, subibat illa
Umbrarum lacrimantium caterva.
Et nunc ausa piaculare longis
Absolvenda sacrum rogare flammis:
Nunc orare suis flagella culpis:
Nunc exposcere lacrimas, rigando
Quem terrae in gremio ferebat, igni
Et quicquid petiisset illa et illa
Umbrarum lacrimantium caterva
Oratus dabat impigre Iacobus:
Et fusis oculi utrisque nimbis
Iussos obruit expeditus ignes.
At iam desiit ille lacrimare:
O quos ignibus alteros rigandis
Umbra iam poterunt habere nimbos!
Caelicolas quae causa polo discedere iussos.
In male farta casae tecta migrare iubet?
Nimirum patria dum filius exulat Aula,
Patria nunc famulos non alit Aula greges.
Limina Christophorus stellatae viderat Aule
Grandior; ad vastam limina parva domum:
Nam brevis angustos arctavit ianua postes,
Proceroque minor porta Gigante fuit.
Territus ergo, poli caperet me Regia, dixit,
Ianua mensurae si foret apta mee.
Utendum ingenio est: Humero tenus altior exsto,
Perque humiles cervix non finit ire fores:
Ite aliquis, strictoque caput divellite ferro;
Corpore Transiri porta minore potest.
Ocius excelsa caput a cervice resolvit,
Et minor, abiecta sidera parte subit.
Ingenium in magno quid quaeris, turba, cerebro?
Plus sapit abiecto Christophorus cerebro.
Bella, quibus crudo multamus terga flagello,
Iratusque cuti cogimus esse manus,
Thebaicis olim bellata fuere colonis,
Et per Niliacos infremuere specus.
Nuda alibi stimulant saetosi pectora villi,
Nudum alibi torquet ferrea Zona latus.
Deicit hunc rigidus centeno pondere thorax,
Vinctaque crudelis circumit ossa chalybs.
Ulcerat hic fixis exermia membra vepretis,
Atque dolet, quoties causa doloris abest.
Calcat hic immotis eadem vestigia plantis.
Stansque solet noctem, stansque fugare diem.
Incubat hic saxis, hic hiantibus excubat antris,
Hibernas inter decubat ille nives.
Iste siti sua labra, fame hic sua viscera torquet:
Hic gelido mergit membra praeusta lacu.
Et tamen emeris redeunt incenia membris,
Terreat illiso mox nisi terga flagro.
Quid querimur nostris? Priscorum verbera confer,
Esse meros dices seria nostra iocos.
Siqua Machaonias superarunt vulnera vires,
Ulcera Paeoniam si pepulere manum,
Si nihil exhausto profecit Cosimus aheno,
Si tetram timuit vis medicata luem,
Currite; Benno luem fugat, et levat ulcera Benno,
Tactaque gratuito vulnera Benno iuvat.
Saepe videt claudos lento subrepere tractu,
Quos iubet erecto mox properare gradu.
Saepe manum tacito videt intabescere letho,
Oratusque manum vivere Benno iubet.
Lumina quin etiam longis damnata tenebris
Cogit in amissum Benno redire diem.
Cedere saepe febres; deliria cedere cogit;
Paene prius praebet, quam petat aeger, opem.
Ire alii, et pretio medicatos vendite sucos
Hunc medicum gratis, quem vocet, aeger habet.
Heroum pertaesus opes Gulielmus avorum,
In deserta suam transtulit antra domum.
Longus ibi tunicae cataphracto in tegmine flevit,
Purpurea quicquid riserat in tunica.
Nam praevincta chalybs illi circumdare colla,
Et lorica reum coepit ahena latus:
Saepsit et hamatus praecordia conscia thorax,
Et grandi gemuit cassidis aere caput:
Horrebatque pedis deformi tibia nodo,
Et metus in toto corpore carcer erat.
Vivere non piguit tam tristi in carcere? dices:
Nescio: sed scio, ibi non piguisse mori.
Iam longum abfuerat Pior, oblitusque suorum,
Nec matris tulerat nec patris ora Pior:
Absenti (quid enim non ausit femina?) fratri
Destinat impensas cum Soror aegra preces.
Et simul aegras meum mihi fratrem videro, dixit,
Aegra statim viso fratre valebo soror.
Hic, quid agas, frater? contemnes vota precantis?
Durior Armeniis esse ferere feris.
Parebis? Veneris tibi visa recurret imago:
Quaeque semel fuerit visa, videnda diu est.
Ambiguus pior ergo diu, quo tenderet, haesit:
Demum ait, hac illam callidus arte petam.
Mox spectanda suae sic praebuit ora sorori,
Mutua ne qua oculis cerneret ora suis.
Clausit enim geminis oculorum lumina valuis,
Obiectaque sibi condidit illa manu.
Ne sis Aegra, meos vis, inquit, cernere vultus,
Aeger ego ne sim, nolo videre Tuos.
Virgo Parens, geminos Orbis Regina per orbes,
Et Magna, quamvis Maxima Prole minor:
Altera Virginibus mihi parta Volumina Musis
Virgineo cupiunt degere tuta sinu.
Prima tuus iam Natus habet. Tu proxima Nato
Mater es: hoc igitur proxima Carmen habe.
Sint Maiora licet multorum Carmina: Maior
Carmini ullius nulla Patrona fuit.
Virginum Chorus Primus.
Seu temerata neget Genialis foedera lecti,
Seu probet intactos nupta Virago toros;
Astra fidem faciunt, patronaque Sidera clamant
Et mentita Stygis probra tacere iubent.
Innuba seu quaerat primaevi Virgo pudoris
Indicium, indicium Virginis, Ara facit.
Ipsa fuisse viris si corpora casta negentur,
Casta fuisse viris corpora, tumba probat.
Inde sub illae sis teritur lamna ignea plantis,
Inde repentino flore virescit humus.
Inde fluunt vivis tumulata liquoribus ossa,
Inde carent longo membra sepulta situ.
Rideat humanos Virgo bene conscia restes,
Cum deerunt, Caelo vincere teste potest.
Edere signa volens Mariani Mysta pudoris,
Prodigiis fertur signa dedisse tribus.
Ter baculo percussit humum, testesque futuros
Ter de percussa surgere iussit humo.
Surrexere statim ter iussi surgere flores,
Liliaque e triplici prosiliere sinu.
Virginis istud, ait, fecundae est Lilium: et istud
Virginis indicium parturientis habet.
Tertius enixae flos matris adumbrat honores,
Flore sed hoc ipso purior illa fuit.
Obstupuit tot monstra Fides, et, pergere cessa,
Cessa, ait: ostentis res Stabilita sat est.
Ni satis est, baculo perge omnem cedere Terram,
Tota tibi fieri Lilia Terra volet.
Terrae nobilis Umbriae propago
Franciscus, decus Umbrae perenne,
Insuetus Paphias ubi favillas
Crassae proiciens moras Abollae,
Hortensem fugit impigre in palaestram,
Et nudus vocat hostem, et insolentem
Audax corporis improbi iuventam
Urticas rotat inter, ac licentem
Illis vindicat, increpatque flammam.
Urticam tamen ille dum supino
Incumbit gravis obteritque tergo,
Urticam fieri repente versa
Sentit nobile lilium figura
Sic Francisce, licet vepreta quaeras,
Et sentes tibi carduosque; norunt
Urticae tamen et vepreta, quali
Franciscum deceat cubare lecto.
Cana gelu, et niveis hiemabant arva pruinis,
Et nemus amissas flebat, et hortus opes:
Cum moritura, Crocos et odori lilia prati,
Et placitas ibat carpere Virgo rosas.
Hic Iuvenis risitque rosas, ridensque poposcit;
Nec mora, quas risit, quasque poposcit habet.
Nam puer ex Astris, ipsis formosior, Astris,
Portat odorato munera verna sinu.
Haec, ait Elysiis tibi Lilia mittit ab hortis,
Ah? male ludibrio risa puella tuo.
Ille probat donum; pueri probat ora, sed hortos
Prae pueri dono, prae pueri ora probat.
Parce tuas iam, Virgo rosas mihi mittere, dixit.
Cernere tota horti malo roseta tui.
Dixit, et in strictos bene credulus irruit enses,
Aestivumque subit caelo hiemante nemus.
Res nova! qui flores Astrorum risit, et hortos;
Huic iubet offensum Numen utrosque dari.
Ergone iam luimus, cum spreta capessimus? inquit;
O utinam, quisquis spreverit Astra, luat.
Lascivos ubi se Sirenus inter
Aetnae fervere deprehendit ignes,
Et nullis opem ab imbribus, Venite
O rores gelidi! inquit, o liquores,
O Euri, Zephyrique; vosque lenti
Qui terrae gremium rigatis, imbres!
Et quicquid gelidum usquam et humidum usquam est,
Huic illabere pectori, liquatur;
Huic aspergere corpori, crematur.
Infelix Acheruntia paludis
Obsessum calor ustulat; meaque
Epigrammatum
Absumit meditullium medullae.
Vix haec desierat rogare, iamque
Rores et Zephyros, et auram, et imbrem,
Et quicquid gelidum usquam, et humidum usquam est,
Vastatis videt advenire membris:
Dum caelestibus elegans ab Ephebus
Laevum vulnere non dolente Ephebus
Flammati lateris reclusit antrum,
Et clausum Veneris peremit aestum.
Id Vulnus fuit unum. At illud unum
O quot Vulnera vulnus interemit?
Casta per incudem dum brachia versat Apelles,
Exercetque pius sueta metalla Faber;
Forcipe reiecta domitos impune per ignes
Errat, et hibernas aestimat esse nives.
Quin etiam tollens undante metalla camino,
Inserit in nudas ipsa metalla manus.
Quippe nequit tactos ignis violare lacertos,
Virgineo saeptos quos videt esse gelu.
At simul admissum patravit crimen Apelles.
Coepit edax artus urere flamma reos.
Tunc Ignem faber esse alium credebat: at ignis
Idem erat; idem alium senserat esse fabrum.
Explorantibus admovetur Aris
Testatura suum Brigitta, nullo
Tactum crimine conscio, puderem:
Hic arentis ut afferis seniles,
Et longa carie situque adesas
Are contigit expiantis oras;
Coepit surgere plurimus vireti
Cum verna decor hic et hic iuventa:
Frondebant virides, stupente templo,
Sectae quercubus aridis Tabella:
Et quod iam senio gravante rosum
Coeptarat male verminare lignum,
Vina constitit ebrium medulla:
Et succi modo dives, et liquoris
Derisit veterem suam senectam.
Aude, si potes, o scelesta, talem
Aude, carpere lingua castitatem!
Tollas Virginibus reis patronas,
Et tollas fons, Iudicesque tollas,
Ara absolvitur a loquente Virgo.
Lusus erat Iuvenum, quo pondus inane pilarum
Poscitur alterna, reiciturque manu:
Hos inter pretiosa uni radiabat Iaspis,
Aureaque inclusas pala ferebat opes.
Hic, (ne sparsa pilae deformi gemmula naevo,
Aut humili fieret sordida pala luto:)
Exuit Hesperium digitis ludentibus aurum,
Securo cupiens dona reposta loco.
Exigui iuxta suberant Sacraria templi,
Magnaeque effigies Virginis intus erat:
Hic aspecta puer miratus imaginis ora,
Cette, ait, haec auro est digna puella meo
Exemptamque suo depromens pollice gemmam
Inferit arrectum Virginis in digitum.
Non renuit donum porrectus Virginis index,
Sed cito contractis excipit articulis.
Quod puer ut sensit, serva aurum, ait, optima custos,
Pulchrior in digito sit mea gemma tuo.
Nunc ego dum pueris puto me colludere; mecum
Non pueros video ludere, sed superos.
Qua Walpurgis habet sepulta tumbam
(O tumbam nimis, o nimis beatam!)
Illac marmore manat e perenni,
Immo e Virginis ossibus, perennis
Nimbus perpetuae saluber undae.
O qualis (Deus!) ille nimbus undae?
Quam morbis bonus et cupitus aegris?
Quam sanis pretiosus? incolisque
Felix omnibus, accolisque nimbus?
Illum prae Syrio placere succo,
Iurat Teutonis omnis ora; iurat
Quisquis Teutonis est propinquus orae.
Serva Roma tuas vetusta lymphas.
Nos, quam tu tibi vana vendicabas
Nobis Virgine gratulamur unda.
Virgineo stabat signum venerabile Templo
Indita cui magna forma parentis erat.
Hic solitam Bernardus opem dum sedulus optat;
Tergeminumque levi murmure dicit Ave
Ter vocat aetheria portam blandissimus Aulae,
Ter stellam aequore cernuus orat aque;
Denique Mater, ait, magni fecunda Tonantis,
Incipe te Matrem Virgo probare meam.
Sic ait, et nivei respexit ad Ubera signi,
Ubereque e niveo lacteus imber iit.
Qui medium flexo post quam Aera transiit arcu,
Arida Bernardi fluxit in ora liquor
Ille diu dubius, dum dulcibus imminet undis,
Credidit Hyblaeo mella pluisse mero.
Victa sed Hybla fuit. Nectar quoque credidit: Illa
Nectare sed dulci dulcior unda fuit.
Haec, tandem, haec, inquit, Materni est gratia lactis,
Claude tuum, iam sunt pectora pota, sinum.
Imo age, pande sinum: da pluribus Ubera, Mater;
Nos quoque lactentes, parvula turba, sumus.
Siquem Cypridos ustulant calores,
Aut iactis agitat cupido taedis,
Huc ad Virgineos revisat imbres,
Imbres Virginis ad Politianae.
Stillant iugibus arida ossa guttis,
Et Vino pluit Agna humata rore.
Qualem nulla dedit Cilissa fusis
Nubes imbribus optimis liquorem:
Nec Roma (licet insolens Latinis
Rursum sparsio fiat in theatris, )
Talis per cuneos, patrumque possit
Ullus per podium meare rivus.
Nam rivum, modo quem putamus agnae
Humecto fluitare de sepulcro,
Certo certius est, venire caelo.
Virginum Chorus secundus.
Virginitas ut tuta suos armetur in hostes,
Iussa sit in poenas ingeniosa suas.
Nam seu blanda premant Cythereiae bella puellae,
Mox sua terga ferit Virgo Venusque perit.
Sive puer Gnidio tela ignea dirigat arcu,
Tela per effusas dissipat illa preces.
Seu tacite insidias alias paret, illa repugnat,
Insidiasque aliis excipit insidiis.
Inde pudor paribus paria arma repercutit armis,
Atque ignes alio fortior igne ferit.
Cumque repulsa Venus redit usque rebellis et usque;
Ipse flagris reducem verberat usque pudor.
Scilicet ipsa Venus, quae sint sua praemia, novit;
Inde redit toties ad flagra, digna flagris.
VIRGINUM CHORUS SECUNDUS.
Ingenuos Thomas cum viveret inter Ephebos,
Castior ingenuos inter Ephebus erat.
Saepe quidem pueri Venus ora modesta probavit,
Saepe probata tamen condidit ora puer.
Denique dum puero, Venus arcto in carcere sentit
Ostia captandae nulla patere fugae,
Idaliam festina iubet properate ministram,
Quae solito pectus fallat inerme dolo.
Terque quaterque manus illi intulit improba; at ille
Reppulit illatas terque quaterque manus.
Nec tamen illa, quater discedere iussa recessit,
Sed quater, atque iterum est ausa redive quater
Quid faceret? Clausus vetat illum erumpere postis,
Ipsaque prae clauso poste puella vetat.
Aequorea spectaret aquas e rupe; profundas
Lapsus ab aequorea rupe subiret aquas.
Cerneret Aetnaeos Siculis a montibus ignes,
Iretin Aetneas, igne stupente, faces.
Pugnaret iaculo, iaculi si tela videret;
Si foret hasta, manu rapta statim hasta foret,
Arcus adesset, eum caperet puer obuius arcum,
Vidit forte focum, praebuit arma focus.
Elatoque puer debellat torre puellam,
Et Veneris flammas altera flamma necat.
Cur hodie talis tam rara est pugna? puella
Desiit, an talis desiit esse puer?
Impia mentito plangebat pectora questu
Deceptura pium spurca puella senem.
Tende manus, inquit, tacitoque medere dolori,
Nam moribunda gravis pectora morbus habet.
Audit, et inde cavere Senex Venerem optat, et inde
Tollere serpentem membra per aegra luem.
Nempe, ait, a Medico nisi tangitur aegra, necatur:
Et Medicum, simul ac tangitur, aegra necat.
Altera culpa mihi gravis, altera culpa puella,
Utraque consilio est culpa cavenda meo.
Ergo salutiferi ceroma poposcit olivi,
Et tetigit dextra pectora nuda manu.
Sed simul exemplo rediuivus Scaevola magno
Misit in ardentes brachia laeva rogos.
Utraque dum gemino sic arsit palma camino,
Arsit maiori dextera palma foco.
Cum purum Stygio calore corpus
Urgerent Veneres Cupidinesque,
Et plures Venus et Cupido plures
Primis ignibus admoveret ignes,
Franciscus gelidas cupivit undas:
At nullas habuit December undas:
Nam stabat glacialis, et gelatas
Velabat nivium pruina terras.
Quas cum cerneret ille, mox severus
Hibernas ruit ultor in pruinas,
Et Ventis hiemantibus, nivoso
Persultat generosus in theatro.
Hic frigente manu, sibi Ministros,
Hic de vellere candicante Vernas,
Hic Natos sibi format, hic Nepotes.
Sed dum Tollere cogitat Nepotem,
Magno frigore congelatus, ipsum
Ignarus prope Sustulit parentem.
Qua Valles super invias propinquis
Rupes, aerie minantur Astris,
Squalenti Benedictus in recessu
Cum tetro Veneris flagraret aestu,
Voluit vindice corpus in veprete,
Et spinas vagus inter atque sentes
Iam costas premit, et lacessit ossa,
Iam plantas domat, et cruentat ora,
Hinc tergum ferus urget, hinc lacertum,
Et fusi calido cruoris imbre
Arcanas iubet interire flammas.
Ne molli iuguleris in Roseto.
In tali, Pudor, incuba Grabato.
Ardentem stimulabat Amor funestus Alumnum
In vetitos spreto tendere iure toros:
Rescivit Loiola viam, temereque ruentem
Sedulus instructis excipit insidiis.
pons erat, atque inter geminae divortia ripae
Stagnabat gelido pigra lacuna vado.
Has Loiola subit, collo tenus abditus, undas,
Qua Iuvenem vidit non procul ire via,
Et, miser, inquit, abi, luxuque calesce, nefando,
Frigoribus flammas his ego plecto tuas.
Ille simul clamore, simul stupet ore lavantis,
Frigidiorque ipso paene lavante fuit.
Parce piare meos istis, ait, amnibus ignes.
Quos ego iam lacrimis sponte piabo meis.
Mox, quibus externum Iuveni Loiola calorem
Depulit, his ipsis se calefecit aquis.
Curvato quoties minatus Arcu
Flammantes Veneris puer sagittas
Materna iaciebat e pharetra,
Arsit terra caloribus; nec una
Sese feruere sentiebat Aetna.
Tunc coepere novis adusta prunis
Sparsas pectora postulare lymphas
Tunc Ammonius unus inter omnes,
Ne quo castus adureretur aestu,
Non rivi petiit meantis undas,
Non imbres gelidos, nec alsiosi
Incensus glaciem cupivit Haemi,
Sed ne quo tamen ureretur aestu,
Diversum cecidit lubens in aestum:
Nam fracto puerum ut fugaret arcu,
Nudos ignibus ustulavit artus.
Haec est ars nova! Ne cremeris igne,
Ipsum querere, quo cremeris, ignem.
Ora videt temere Bernardus ut obvia Nymphae,
Obvia Bernardus paene per ora perit.
Nam penitas peruasit edax scintilla medullas,
Tractaque funestus serpsit in ossa calor.
Ille quidem tacitum generosus pertulit ignem,
Et nocuo constans Victor in igne fuit.
Vastavere tamen magis ac magis omnia flammae,
Et domito venit maior ab igne vapor.
Tum querulo Bernardus opem clamore poposcit,
Pectora ut afflato spargeret usta gelu.
Forte vident glacie stagnantem cominus undam,
Haec, ait, ardores molliet unda meos.
Insiluitque ferox, et toto corpore mersus
Defendit Medico membra cremata lacu.
Has Venus in thermas si saepe lavanda veniret,
Non ita Baianis semper egeret aquis.
Gentiles Bonus inter inquilinos,
(Vicino licet amne, Mincioque
Per ripas per et effluente pontes,)
Ardebat tamen impotentiore
Quam si Mulciberi caleret igne.
Non lymphae liquor obuius, nec aurae
Ventorum, licet uberes, iuvabant.
Quo se verteret, usitata noto
Quem defendere nolet ars ab hoste?
Defendit dolor insolens. Acutas
Primores agit assulas sub ungues.
His testis pugil obvias fatigat
Incursu miserabili columnas.
Tum vero fugere omnis ardor, omnis
Fractis cedere viribus Voluptas.
Sulcaret Venerem licet cruentus
Seve tigridis aut leonis unguis,
His nullos tamen unguibus putaret
Impressos Venus esse saeviores.
Artifices dum folle cavo faber excitat ignes,
Et victore domat dura metalla foco,
De phlegethontaeo prorepit femina furno,
Femina, cui Stygius flabat ab ore vapor.
Vicinumque petit funesta lampade pectus,
Qua prius intactum lampade pectus erat.
At faber ut sensit peregrinae incendia prunae,
Non, ait, iste meo prodit ab igne calor.
Conversusque videt (monstrum furiale) nocentem
Feminam, ad incautum pone subisse latus.
Mene, ait, ergo tuis, fornax petis improba flammis!
Ipsa etiam flammis faxo petare meis.
Effrontemque fecit candenti fulmine frontem;
Stridentemque reo mergit in ore facem.
Non tulit illa iocum, sed adusta repente refugit,
Erubuitque suas frons inhonesta notas.
Femina ne qua fabro posthac aude esse molesta;
Scis qualem incudem possit habere faber.
Insons e grege Virginum puella
Quod vano nimium periculosam
Audiret Iuveni placere formam:
Ussit suppositis pedem favillis.
Emersere repente pustulaeque
Et puris sanies, cruorque cruris
Et nidor pedis, et dolor tumoris,
Hac flamma pepulit puella flammam.
Dextram Mutius urat, et stupenda
Porsennam patientia triumphet
Ustus Scaevola, dum puella plures
Ambusto pede sauciarit hostes.
Insidias Iuveni ten debat femina casto,
Phaedra suo quales struxerat Hippolyto,
Ille quidem Venerem saepe indignatus abegit,
Saepe sed eiectam, saepe redire videt.
Quid, Iuvenis, tandem faciam, impatientior inquit.
Eminus a tergo, et cominus instat Amor.
Omnia conari pergit Venus. Omnia pergat.
Hippolytus redeo, si mihi Phaedra redit.
Me fugiente, diu nequiit mala vipera pelli;
Experiar, quid me non fugiente queat.
Inde diem Iuvenis veniendi dicit, et horam;
Dictaque iam Veneri coepit adesse dies.
Illa venit. Sed operta videns vestigia prunis,
Et sola candenti strata calere foco:
Et super ardentes Iuvenem decumbere prunas,
Consortemque sui se esse iubere tori:
Omnia conari perterrita desiit: ultroque
Invitata licet, desiit illa tamen.
Nempe torum tremuit; retroque relapsa refugit;
Impatiens calidi Sponsa toralis erat.
A sudore Xaverius diurno
Vix olim modica potitus umbra
Nocturnum ruit aeger in soporem:
Confestim Stygiae moventur Umbrae,
Circumstant Veneres Cupidinesque,
Et spurcis animant torum figuris.
Queis obnititur ille dum figuris,
Et turbas Venerum Cupidinumque
Impugnat cubito, ferasque pellit
Sopitis licet artubus cateruas,
Ingens assiduo statim duello
Erumpit rosei cruoris imber:
Et nares per, et ora per, soluto
In lectum ruit impotens meatu.
At pugnam Venus arduam perosa
Damnavit pluviae ruentis imbrem;
Et non fulmine, sed cruore victa,
Nocturna properavit e palaestra.
Sed cur imbre Xaverius rubente
Perfudit Venerem? Rogas? Habebat
Omnes iam Venus antea colores,
Unum non habuit Venus ruborem.
VIRGINUM CHORUS TERTIUS.
Forma pudicitiae comes olim fida, petulcis
Ut laqueos factam se videt esse procis:
Ipsa sibi bellum facit indignata, suamque
Saepe notat frontem vulnere, saepe genam.
Inde modesta sibi laniarunt ora puellae,
Tutus ut in laeso viveret ore pudor.
Inde aliae telis oculos hausere cruentis,
Frusta suis aliae trunca tulere labris.
Illa caput rasit, quasque olim sedula gemmis
Struxerat,evulsas iam cupit esse comas
Illa verecundas irato vulnere nares,
Et quodcumque Venus posset amare, secat.
Denique iam cupiunt deformes esse puellae;
Seque oculis Iuvenum displicuisse, placet.
Esse iubes vultus formosos Virginum? amare
Formosos vultus desine, semper erunt.
Ut Iuveni Caesar Nicetae bella pararet,
Bella quibus Cyriae signa tulere faces,
Blanda Semiramii violaria quaesiit horti,
Strataque Paestanis Amphitheatra rosis.
Hinc aderat modicae foliis pubentibus umbrae,
Hinc aderat streperae non grave murmur aquae.
Mollia subter erant de Coa stragula tela,
Subter erant nivei plumea valla tori.
iussit in hoc Iuvenem resupinum astringere lecto,
Sericaque in captos indere vincla pedes:
Et Tyrio iussit distendere brachia texto;
Ille Prometheas credidit esse Seras.
Inde Theatrali de Scena femina prodit,
Incensura suo femina quidque foco.
Tunc Iuvenis violas odisse; et poscere vepres;
Tunc gelidas inter stragula velle nives.
Urticas tunc malle rosis; tunc floribus undas:
Strataque plumigero plumbea prae thalamo.
Et, validi si robur, ait, Samsonis haberem,
Heroa caderent vincula rupta manu.
Nunc manibus quia tela meis aliena negantur,
Tela mei dentes ingeniosa dabunt.
Ergo secat mediam Dens pulchro vulnere Linguam,
Inque genas Veneris frusta cruenta vomit.
Erubuit non sponte Venus, profugumque repente
Rettulit a casto victa pudore pedem.
Dentis hic error erat: Quo morsu tangere Linguam
Se ratus est, illo Tacta puella fuit.
Incautos Anianus in vagantem
Obtutus male fixerat puellam.
Mox facti memor; institit profanum
Magnis fletibus increpare vultum,
Ac ne per subitum inscius calorem
Funestas egeretur in favillas,
Quid poenas, ait, exigo minores?
Non est, non satis est mihi, salacem
Solis fletibus expiare flammam.
Vindictas decet exigam Viriles,
Et inago sceleri pares. Repenteque
Armatis manibus sibi minatur,
Erronemque oculum severus ultor
Infestis trahit Unguibus. Nec illo
Quicquam lumine deinde vidit; una
Quo sat viderat antea in puella.
Obuia miratus visae Rex ora puellae,
Lucentesque duas casta per ora faces:
Protinus exarsit, formamque petulcus honestam
Institit apposito sollicitare metu.
Territa Virgo metu, foedique Cupidine regis,
Confudit niveas picta rubore genas.
Hinc pro Rege timor stetit; hinc pro Virgine virtus;
Cedere nec patiens ille, nec illa fuit.
Lis decisa fuit postremo magna; Timorem
Victor ubi elusum iussit abire Pudor:
Nam moritura prius, quam consensura; paravit
Ambiguo Regem sallere Virgo dolo.
Quae tibi pars, inquit, nostrae placet optima forma?
Quam tibi cumque voles; opta, et habebis, ait.
Ille, oculi placuere. Oculos, illa inquit, habebis:
Parua mora est; voto, Rex, potiere tuo.
Ferte citi cultros. Cultrisque stupentibus hausit
Ipsa sua praeceps lumina bina manu.
Quae placuit nostri pars, inquit, corporis, haec est:
Iam potes usque oculis pascere vota meis.
Horret in audaci mutatos Virgine vultus
Rex; neque iam in laeso, quod probet, ore videt.
Seruaret cum Virgo oculos, Rex perdidit: et cum
Perderet illa suos, repperit ille suos.
Sensit casta suos placere vultus
Astanti temere puella Regi;
Et pertaesa suam pudica formam;
Quid vultum placet, inquit, inter omnem?
Vultum, Rex, oculi, inquit, inter omnem.
Iratis subito puella telis
Dilectos rapit e genis ocellos.
Quos cum mitteret erutos Tyranno,
Iam securius, inquit, hos amabis.
Et quamuis oculis carebo raptis,
Dum sim lucia, LUCE non carebo.
Sed Rex eruto et hinc et hinc ocello,
Credebat duo rapta de sereno
Phoebi sidera Cynthiaeque Caelo.
Virgo Sicana viro toties optata, refugit
Optantem toties Virgo Sicana virum.
Ergo minax Praetor violenta voce puellam
Ad sua cunctantem iura venire iubet.
Illa, minae nihil, inquit, agent. Infestior ille,
At meus hic, inquit, non nihil ensis aget.
Illa, nec Ensis aget. Simul ergo laborat uterque,
Ille suas vires, illa probare suas.
Lictorum glomerata ruit manus undique; et undique
Adstantum innumerus Carnificum numerus.
Una puella tamen numero circumdatur illo;
Una per innumeras prompta perire manus.
Sive oculos, inquit, ferro praebere iubetis,
Ferro oculorum ambos evacuate sinus:
Sive genas, sulcate genas: seu pectora vultis,
Pectora quo vultis nuda ferite modo
Sive manus, truncate manus; seu brachia, habete
Brachia; sive pede; vultis, habete pedes.
Nemo pedes voluit tortorum; brachia nemo:
Nemo manus; nemo pectora; nemo genas.
Sola mamilla fuit poenis optata scelestis;
Sola data in poenas ergo mamilla fuit.
Sectaque crudeli sunt ubera forcipe. Credo
Nulla tibi, Iudex, ubera tacta prius.
Heu quam feminei obuius videret
Fallacem Carilephus oris umbram;
In siluas iit, aviasque rupes,
Ignoti vagus inquilinus antri:
Sed dum fallere eum puella certat
Mentito male curiosa sexu,
Per siluas, ait; inviasque rupes
Ibo femina; feminam videbit
Vasti tetricus inquilinus antri,
Quamvis tetricus usque sit, videbit.
Mox accingitur, et stolae virilem
Fallaci super-inicit lacernam,
Et lucos per, et invias per Umbras,
Occurrit fugienti, et intuen dam
Se praebet renuenti; et intuendum
Siluae femina quaerit inquilinum.
Sed vix coeperat ille eam videre,
Et mox desiit illa se videre.
Niliacos dum Nympha toros illecta, recusat,
Et pluris thalamis omnibus Astra facit:
Carnificum pugnos, et ahenae fulmina palmae
Per geminas sentit crebra tonare genas.
Non tremefacta tamen clypeo vim depulit ullo,
Sed propriae malas cassidis instar habet.
Ergo ruunt penita vulsi de sede molares,
Osseaque e fracto decidit ore seges.
Crediderat tortor, Thebanis altera sulcis
Semina Cadmea iacta fuisse manu.
Peneque iam timuit, ne stragem ultura cruentam
Surgeret e tali Messis ahena satu.
Nil metue ex isto serratum semine: Messem
Auratam e tali crescere dente decet.
Purpureas ubi casta genas Euphemia sensit
Et sua displicitis ora placere Viris;
Quid faciamus? ait; laqueos natura tetendit,
Ipsa suas facies fabricat insidias.
Qua me cumque vident, rapio male cauta videntes;
Obuiaque aspectus vulnerat ora meus.
Arte pudicitiam peregrina Virgo tuere:
Forma nocet; formam, Virgo, perire iube.
Dixit, et Ambrosium cultro festina labellum
Amputat; in Nares usque severa suas.
Margaris hac cernens defendi strage pudorem,
Admovit similes Naribus ipsa minas.
Tum, licet informi squaleret vulnere forma,
Pulchrior ex illo vulnere forma fuit.
Si res supplicio tali plectuntur amatae,
Pridem erat ipse suo dignus amore procus.
Ut pictis sibi vidit a labellis,
Et formae vitio periculosae
Lascivam fieri Brigitta frontem;
Contendit prece seria; venusta
Multo ut tubere conderentur ora.
Nec vero DEUS admovere pronam
Contentis precibus moratus Aurem,
Promisit dare tuberumve gibbos,
Aut frontis maculas, cutisue naevos.
Aut quosuis cuperet Brigitta morbos.
Mox coepit macies patrona totos
Et maestus color occupate vultus.
Contactum quoque lumen impetrato
Virgo competit emori veneno.
Et tunc credidit esse se venustam,
Postquam desiit esse tam venusta.
VIRGINUM CHORUS QUARTUS.
Iam stupet enervem Venus esse Cupidinis arcum;
Iam Veneris gelidas esse cupido faces.
Tot iaculo Iuvenes petit ille; tot illa puellas,
Fixa tamen nullo pectore tela videt.
Quippe Pudor viso pueri fugit avius arcu,
Aut fugere arte nequit cum Pudor, arte perit.
Hinc iubet e tectis in praeceps ire pudicas,
Et prope deprensas amne perire Nutus.
Hinc itidem stringit rediuiva Lucretia ferrum,
Patronaque fodit pectus inerme manu.
Antiochus rursum si balnea sordidus intret,
Inveniet Virgo, Democlis arte, fugam.
Scilicet ingenium est aliis, producere vitam;
Virgo fit in proprias ingeniosa neces.
Mater ut hostiles timida cum plebe caverer
Insi dias, sumpta quaesiit antra fuga.
Resciit hostis iter, profugusque celerrimus instat,
Sive parans dono cogere, sive metu.
Ergo, licet fugerent caute per devia, semper
Pressa puellares pinxit arena pedes.
Ventum erat ad vastas pendente crepidine lymphae,
Per quas nullius copia pontis erat.
Hic haesere pares; genitrix, quid malumus? inquit,
Pone ruunt hostes; ante morantur aquae.
Stamus? adest lasciva cohors, tergoque minatur.
Pergimus? insanas obicit unda minas.
Mitior unda tamen: si nescit parcere, mergat.
Sat mihi, dum castas merserit, unda dabit.
Et citius dicto, ruit alti in gurgitis undas:
Debuit hac etiam turba scelesta sequi.
Pellaea sibi quondam ut in palaestra
Structos innuba Virgo vidit ignes,
Quos lictor ferus, et minax satelles,
Ni promitteret, usque et usque alebant:
Vane creditis, inquit, ullam ab isto
Vinci posse Viraginem camino.
Lentum imo est mihi iussa vimque vestram
Exspectare; locum date, occupabo.
Et ruptis simul hinc et hinc catenis
Stridentes subit ipsa sub procellas.
I nunc, et minitare Caesar ignes.
Iam te continuo novos in ipsis
Dices cernere Mutios puellis.
Qua Pelagi gaudet socio cognomine Virgo,
Et Syrii patriam littus Orontis habet:
Illa verecundae quondam sibi conscia formae,
Insidiaturis fugerat ex oculis.
Fugerat illa quidem: sed mox videt illa, revulsis
In patefacta procos tendere tecta seris.
Quid faceret? Stabat munito Regia saxo,
Regia sublimes turribus aequa minas:
Occupat hoc pavidi festina pudoris Asylum,
Vitet ubi hostiles iam prope capta manus.
Repperit intentus tamen illa cubilia praedo;
Ergo cubile aliud celsius illa petit.
Reppetit illud item. Toties modo prodita Virgo,
Effugiam per quod denique, dixit, iter?
Nec mora: abit praeceps summis e turribus: Unam hanc
Hostibus ignotam viderat esse viam.
MATRONAE placitas iubebat aedes
Cingi milite Caesar, et protervo
Acciri sibi feminam a ministro.
Quae cum resciit imperata; paulum
Mutato stetit impedita vultu:
Mox ficto Mulier pudica risu,
An sordes, ait, has laciniarum
Abstergi prius, induique mundum
In nostro sinis alterum cubili?
Id vero licet, inquit: i proinde,
Totam corporis enova iuventam.
Faxo, inquit mulier; rubere totum
Pectus purpureo videbis ostro.
Mox cultrum rapuit ferox, et alto
Pectus nobile verberavit ictu.
Et iam sanguine plurimo cruenta,
Quae nulli cupitis placere, dixit,
Hanc circumdate purpuram, Puellae.
Ibat ad inscriptae famosa cubilia cellae
Flebilis patria tracta puella domo.
Ecce furens animi, stimulante Cupidine currit
Infelix eadem Miles ad antra gradu;
Incautamque procus molitur ludere Nympham;
Nympha sed incautum lusit acuta procum.
Nam, violente meo parce, inquit, praedo pudori,
Et veniae pretium grande repono tuae,
Tenta; et inerme meo line quodvis unguine pectus
Illaesum a quovis vulnere pectus erit.
Unge pedem, pes tutus erit: latus unge, valebit:
Unge femur, spernet vulnera quaeque femur.
Ipsa Machaonii documentum ero prima liquoris,
Fraudis erit iugulo poena luenda meo.
Inde suum clausa de pyxide promit olivum,
Et sua mendaci colla madore linit.
Huc, ait, infestum vibra valido impete telum,
Elusura tuas sunt mea colla minas.
Iussit. At ille gravi iugulum ferit arduus ictu,
Deceptoque caput territus ense secat.
Quaeris adhuc, vires habeant quas unguina, miles?
Servandae vires virginitatis habent.
Verinus, puer innocens, Iberae
Nuper gloria nobilis Iuventae,
Cum letho propior videret omnes
Desperasse Machaonum catervas:
Aut porro superesse tam malignis
Unam a Cypride febribus medelam:
Unam se Podalirii modesta
Victuram negat indoles per horam.
Abscedant Veneres; Cupidinumque
Infames, ait, exulent cohortes:
Quae cum tot noceant bonis; mihi uni
Si prodesse velint, malus videbor.
Cogeret invitam ne quis sibi nubere, fugit
Appula, nequiquam fratre sequente, soror.
Sed fugiens, praerupta subit iuga; magnus ubi altum
In mare de celsa margine saltus erat.
Hic stetit; et longe despectans aequora; fratrem
Hac, ait, iratum rupe cavere potes.
Longius ire vetat fugientem ripa puellam!
Longius at certe ripa volare sinet.
Mox volat immenso delapsa per aera saltu,
Qua via vix oculis. ante data ulla fuit.
Hac delapsa ferum sicco pede permeat aequor.
Et Maris attonitas libera calcat aquas.
Post quam, Christe, tuis pressisti Nerea plantis,
Virgineos novit iam mare ferre pedes.
Iussa Pudicitiam didicit defendere lympha,
Et Venerem peragunt ipsa elementa ream.
Cernis ut e Rheni metuendo littore praeceps
Altera patronas Cloelia tranet aequas?
Ne fallente puta pede sic cecidisse: ruinam
Ipsamet optavit sponte puella suam.
Nulla ope cum posset turbam evitare salacem,
Praebuit hanc illi denique Rhenus opem.
Sed qua turba procax ereptos sensit amores
Arte suos; illa perstitit arte sequi.
Nam duo conscensos ausi propellere lintres,
Exceptam mediis eripuere vadis.
Illa memor, si castam, inquit, permittitis, adsum:
Sin prohibetis, aquas, ecce, reviso meas.
Et simul insiliens repetitas Virgo sub undas,
subruit obscenam vindice calce ratem:
Demersisque procis, natat, omne impune per amnem
Quis sensum has lymphas non habuisse putet?
Mincius Andinis ubi iam conterminus arvis
Ausonias curvo ponte coronat aquas:
Illic rivali iactatam turbine Nympham,
Firmius illo ipso ponte stetisse ferunt.
Nam ferus instabat furiisque urgebat adulter,
Inde viam claudens ensibus, inde fugam.
Illa tamen, si inquit, non est quo viva recedam,
Certe erit hic aliquid, quo moritura cadam.
Continuo de ponte, minas risura procaces,
In patrios fluctus libera Virgo ruit.
Territus ille fuga; cur te ipsa miserrima mergis?
Mincius est, inquit, quo peritura cadis.
Vorticibus magnis trahit ille rapitque natantes.
Mincius est: Amnem, stulta puella, time.
Illa, nihil metuo mersuri gurgitis iram,
Ira pudicitiam dum tueatur, ait.
Nulla locum sperent in tali incendia Nympha,
Quae minimas toto subruit amne faces.
VIRGINUM CHORUS QUINTUS.
Prostat ubi patulo Siren inhonesta theatro,
Et titulum cellae figit amica suae.
Saepe Nurus illuc et honesto corpore Nymphas
Impia raptari Iudicis ira iubet.
At pudor in cella manet inviolabilis; et se
Non exspectata saepe tuetur ope.
Nam quae visa sibi est nullos habitura patronos,
Saepe Viros habuit, saepe puella feras.
Altera nunc Urso, nunc altera tuta Leone,
Tertia (quis credat?) Milite tuta fuit.
Haec alia defensa via; quem pura subivit,
Purior ex illo fornice rursus iit.
Obstupuit nova monstra Venus. Mea lustra quis, inquit,
Facta pudicitiae crederet esse scholam?
Flebat in Idalio captiva puella cubili,
Innumeris ubi erat ianua saepta procis:
Quae pius ut sensit discrimina miles; eidem,
Quam non speravit virgo, paravit opem.
Limen enim pacto venale praeoccupat auro;
Et prior infames hac subit arte fores.
At procul ingresso perterrita milite Virgo,
Fugit; ab aspecto ceu fugit Agna lupo.
Quem male cauta fugis? quove inscia Virgo recedis?
Non ego, ait, capti praedo pudoris ero.
Consilio fugitura meo; prius abice vestes
Cauta tuas; vestes indue Virgo meas.
Illa dolos, castaeque timens ludibria formae,
Sueta suae differt ponere lina stolae.
Vix demum thoraca suis invita papillis
Iungit; et invita ponderat arma manu.
Induitur contra, muliebri cyclade miles,
Prolixoque Syram syrmate verrit humum.
Hic ego, miles ait, mentita puella manebo:
Tu fuge mentito vera puella Viro.
His fugit illa dolis. Iuvenem sed barbara visum
Amissae poenas pendere turba iubet.
Aduolat hic Virgo, iam Virgine fortior: Adsum;
Sola fugam cepi; sola piabo fugam.
Ille secus; nihil ista, Viri, nihil ausa. Patravi
Crimen ego: solus puniar, inquit, ego.
Illa rogare magis; magis ille refellere. Crimen
Credat uterque suum, ni probet esse suum.
Ullane tam pulchram meminerunt saecula litem?
Postulat absolui neuter; uterque timet.
Iam Daria trahi impiis Tyranni
Coeptabat violenter a Ministris:
Iam Lenonibus undequaque saeptum
Spectabat lacrimabilis theatrum.
Et quo inbellis, ait, puella tendis?
Quo infelix raperis? potes penates
Olim viva subire tam profanos?
Quid differs, misera, interire? dixit
Plorans talia: cum repente liber
Erumpens cavea Leo ferina
In turbam ruit ultor impudicam.
Fit late fuga. Nemo iam minister,
Iam nemo manet in statu satelles.
Dilapsis igitur timore turbis
Perstat vindice praeda cum patrono;
Et castam fera feminam; feramque
Noscit femina casta: seque clamat,
Lenones timuisse, non Leones.
Illa syracosiae virgo pars maxima famae,
Lis ubi de forma, deque pudore foret,
Iam Lenae raptata manu, cum proxima foedae
Inscriptas Veneris cerneret esse fores;
Horruit infamem sceleris locum; et, Ergone castus
Ingredietur, ait, tale cubile Pudor?
Fige puella solo vestigia, fige; profanas
Rectius ante fores emorieris, ait.
Mox immota stetit: Mox tracta potentius illa;
Fortior in fixo restitit illa gradu.
Inicit ergo furens violentos turba rudentes,
Sed nullo impelli Virgo rudente potest.
Inde boves, inde addit equos. Sed Virgo ligatos
Inde stupere boves, inde coegit equos.
Turba igitur flamma circumdat edace puellam,
Sed nihil illa sui flamma caloris habet.
Mox pice, restinctum mox ignem sulfure pascit,
Sed neque pix ignem, sed neque sulfur alit.
Quas ardere voles, remove hac a Virgine taedas:
Quas cupis extinctas, huic, Venus, adde faces.
Ferrato licet Ursus occupatum
Sese Murice cernat, et gravanti
Colli robora praepedita millo:
Lenones tamen inter atque Lenas
Vim castae fieri videns Columbae,
Effracta volat Ursus e caverna,
Et millum simul, et simul morantem
Abrumpens violentior catenam,
In turbas ruit; horridusque coepta
Disturbat Iuvenum impudentiorum:
Et pro Virgine dimicans, petulcos
Cogit cedere Iudicis ministros.
Nullos Virgo procos timebit ulla,
Quam talis comitabitur catella.
Lenonem fugeret cum Virgo modesta sequentem,
Et traheret lassos iam superanda pedes;
Quid miserae restaret adhuc? iam paene premebat
Ultima virgineae syrmata leno togae.
Tenderet expassas praedonibus obuia palmas?
Capta foret palmis praeda trahenda suis.
Praecipitem saltu peteret generosa ruinam?
Nulla, in quam rueret, tam prope vallis erat.
Ardua se in rabidos undarum spargeret amnes?
Nusquam erat in plano ripa nec unda solo.
Ergo precata DEUM, timido petit arma pudori
Nec DEUS aversa reppulit aure precem.
Incipit enato tellus increscere vallo
Et paries feta surgere grandis humo:
Disclusitque repente duos. Iamque illa timere
Desiit; incepit leno timere sibi.
Moeniaque ut subito crescentia circumspexit,
Quae sobolem hanc peperit tam cito Mater? ait.
Festino fuge leno gradu: locus iste minatur:
Paene erat, et factus tu quoque murus eras.
Tranquillo nemorum Catharina per aequora passu
Forte tuos ibat visere, Roma, lares.
Cum conspecta viris (quamquam fugisset) amantum
Insidiaturos coepit habere greges.
Iamque adeo comitante globo iuvenumque canumque
Acer in ignarae terga ruebat eques.
Huius ut insidias postico e puluere vidit,
Nec sibi concessam per solae plana fugam:
Sidera, clamat, opem; date opem cita sidera, clamat:
Lenta suam tellus ferre moratur opem.
Finierat, cum bina levans sublimia ceruus
Cornua, vicino tramite carpsit iter.
Ille canes, dominosque canum per devia traxit,
Cornigeram peteret cum sibi quisque feram.
Sic elapsa manu, in tutum Catharina profugit,
Usa patrocinio, cerve, puella tuo.
Sidera cur Tauros servatis, et Astra Leones?
Dignior hic vestro Cervus honore foret.
Romae infamia dedecusque VESTA,
Et tu Maxima, quae vigil fovebas
Aeternas Capitolii favillas;
Agnam cernite virginem, aut decennem,
Aut, si grandior illa, tredecennem:
Quam cum cernere Vesta, vosque Vestae
Unam coeperitis procul ministrae;
Vester, (si pudor ullus est in ulla)
Aspecta pudor erubescet Agna.
Hanc cum barbarus ad pudenda Iudex
Prostant is raperet theatra turbae;
Una omnes Iuvenesque Iudicesque
Et turbae probra, consciasque cellae
Caelo vindice terruit puellas.
Nam stabat comes Aliger, latusque
Stricta Virginis ambiit machaera.
Ingressus tamen alter est et alter,
Et si quis super alterum alterumque
Aut audax nimis, aut nimis proterve
Castae irruperat in cubile Nymphae,
Illum terruit Aliger, rotato
Iussum protinus evolare telo.
Sed vicit Iuvenis procaciori
Omnes nequior unicus cachinno
Sexcentis ait, ambiatur hastis.
Quot Cadmo neque fabulosa sulcis
Tellus parturientibus profudit:
Irrumpam tamen, inquit, et meo omnes
Cogam cedere milites amori.
Vix haec dixerat, impudens, ruitque
Pulsis obuius hinc et inde turbis.
Iam Cellae prope limen, et propinquae
Iam vestigia Virginis tenebat,
Cum viso attonitus repente coepit
Oppallescere, et obrigescere artus,
Et vertigine agi, et labare genua,
Et prono exanimis iacere vultu.
I ride miser, atque fabulosos
Cadmi spernere milites labora:
Castae cum Pudor est tuendus Agnae,
Non Cadmi tibi milites, sed ipsos
Caeli occurrere milites videbis.
In thalamos genitor Natam iubet ire iugales,
Serus uti Nuptae munere fiat Auus,
Patritios poterat bona dos spondere maritos,
Et formosa illis vel sine dote foret.
Abnuit illa tamen. Pater imperat; abnuit illa,
Forma iubet: formam negligit illa tamen.
Ergone vultus, ait, castam vetat esse decorus?
Efficiam, tutus possit ut esse Pudor.
Cernua mox Superos uda prece flagitat omnes,
Mutet ut infelix ora decora color.
Nec mora: tota subit sanies squalorque per ora,
Et faciem reddit ruga senilis anum.
Undique pallor inest: flavi periere capilli,
Nullaque iam in tota Virgine Virgo fuit.
Tum neque forma Viros neque dos, dedit illa Maritos:
Et prope se Patrem noluit esse Pater.
At simul ac vidit tutum sibi Virgo Pudorem,
In secura prior transiit ora color.
Reppetit hanc artem, qua Putrem cogeret. Illam
Vis iterum turpem cernere? Quaere Virum.
Magni flammeus Aliger Tonantis
Furto viderat improbo, Clientem
In ludos Veneris rapi puellam,
Quam rivalibus hinc et hinc Amantum
Cum cingi studiis, et impudentes
Iam iam cerneret involare turmas,
Occurrit citus; aediumque telo
Vindex obsidet ostium trisulco.
Nec cessit tamen omnis improborum
Conatus Iuvenum; sed unus ipsos
Audax aligeri subit per enses.
Extemplo iubet Ales incitato
Infandum caput interire telo.
Nec posthac alius subivit. Unus
Dum ferro cecidit, cecidit omnes.
Bello nobilis ore Wilgefortis
Laudatae metuens virago formae,
Ut matura viros iuberet omnes
Speratis procul abstinere taedis;
Constans poscit opem beatiores,
Quotquot noverat, incolas Olympi,
Formam cedere, Caelites, iubete,
O formam, Superi, periculosam.
Non Maurae cutis abnuo colorem:
Non qualem patio calore tostas
Cognata gerit Aethiops in umbra:
Non siquid magis atrum et invenustum,
Tetrumque illepidumque sordidumque
Tellus abdidit uspiam Noverca;
Nullum respuo Monstrum: abire solam,
Hanc solam, o Superi, iubete formam.
Audit vota pium pudica Numen,
Et monstri similem repente cogit
Mento crescere nesciente barbam.
Hic horror fuit insolens; Sodalis
Notam agnoscere noluit Sodalem;
Et Mater sobolem, et Soror sororem,
Et vultu voluit severiori
Ignotam Pater abdicare prolem.
Demum se quoque Virginem vel ipsa
Barbatam potuit timere Virgo.
Sic quanto haec propior Viro est puella,
Tanto tutior a Viro est puella.
VIRGINUM CHORUS SEXTUS.
Externis etsi titulis ornata triumphat
Virginitas, et opum grandius agmen habet:
Non eget ipsa tamen titulo, neque divite fuco,
Sed Superis etiam Sola placere potest.
Non ita Narcissi felicia germina candent,
Non ita Sidonio murice lana rubet:
Et minor est Violis odor, et minor est Hyacinthis,
Et minor Hesperus indita forma Rosis.
Illa fuit quondam Terris incognita: Nosci
Nunc eadem, et terris nunc quoque coepta coli est.
Sed quoniam est oris caelestibus edita; servat
Ingenium, et patrios pergit amare lares.
Quid mirum est igitur Stygios si repperit hostes
Virginitas? Styx a Virgine victa fuit.
Visus adhuc puer esse quidem Bernardus; at unus
Pulchrior e pueris omnibus esse puer;
Cum Stygiis afflavit eum Venus improba taedis,
Qualibus afflatus non fuit ille prius.
Nam sibi, nescio quam, surrepere THAIDA sensit,
Virgineumque dolo sollicitare latus.
Fallere sed cautum nequiit deprensa pudorem
Thais; ab intacto femina pulsa toro,
Femina pulsa semel, semel indignata recessit.
Usque repulsa dein', usque reversa fuit.
Usque tamen reducem ut puer usque repelleret hostem,
Ultima sollicitus quaesiit arma pudor.
Ecce! repentinis horrere latronibus aedes
Clamat, et armatas in caput ire manus.
Illa, Latro non sum, submisso murmure dixit,
Non solet in nostras latro subire domos.
Ter clamata Latro; negat ipsa ter, esse Latronem:
Ipse iterum sociam ter sibi poscit opem.
Hoc ubi ter sociam rupit clamore quietem,
Praestitit oratam turba vocata fidem.
Accurrensque, torum Vigili face circumit omnem;
Sed fugit admotam femina latro facem.
Tolle tuam tibi, turba, facem. Puer iste videri
Clarius a nobis iam sine luce potest.
Stellifera Catharina duas e sede coronas
Viderat, a Christi pensilem utramque manu.
Sed spinis fuerat gravis haec, gravis altera gemmis;
Non illis pretium, non decor unus erat.
Oblatam cape, Christus ait, Catharina, coronam,
Seu placet ista tibi, seu placet ista, cape.
Munera quis dubium gerat inter talia votum,
Grandibus ut gemmis malit habere vepres?
Aude aliquid, Catharina, manus protende: quid haeres?
Inice serta tuis gemmea temporibus.
Sustulit ambiguum Catharinae dextera votum.
Da mihi, ait, tactu serta probanda meo.
Ac simul iniectis ruit in vepreta lacertis,
Impositaque premit nobile sente caput.
Plurimus inde cruor per tempora et ora cucurrit:
Nec tamen optavit gemmea serta sibi.
Non haec serta dolent, sint quamuis spinea, dixit,
Sunt facta attactu mollia, Christe tuo.
Iam cunis, puto, commodum relictis
Castis Musa iocata cum puellis,
Inter sidereos videbat orbes
Primam Numinis eminere Matrem.
Illi Sidera, Luna, Sol, et omnes
Erronum socii orbium, sub imis
Nutabant pedibus; suum exserentes
Magnis ambitionibus Nitorem.
Mille illam aligeri, gregesque mille
Stipabant Iuvenum elegantiorum.
Quos illa et Iuvenes, et orbium orbes,
Et lucem Iuvenum, orbiumque lucem,
Oris sidere, luminumque binis
Extinxit radiantium pyropis.
Talem parvula Virginem puella
Cum iuxta attonito videret ore;
Laudavit niveam modesta formam
Contempsitque suam puella formam.
Et tales, ait, o beata, tales
O semper liceat videre vultus!
Inflexit bona Virginem puella;
Et mox (o nova res! puella coepit,
Post quam vivere desiit, videre.
Edita cum primam speraret Othilia lucem,
Iussa statim prima luce carere fuit.
Nam geminos caligo recens turbabat ocellos.
Velabatque duos Noctis imago sinus.
Tacta salutifero sed post quam est Virgo fluento,
Auctorata suo parvula Virgo DEO,
Diffugere cave fuscati luminis umbrae,
Et subiit pulsa plurima nube dies.
Non sine causa oculos illi Natura negarat,
Debebant Medico a nobiliore dari
Non sine causa oculos dedit illi Numen, ut essent
Quos lacrimis posset perdere Virgo suis.
Gentis gloria Baeticae Theresa,
Quamvis gaudia Caelitum frequenter
Non parco biberis meraca voto,
Ut prae deliciis tuis, profanae
Posses gaudia nauseare vitae:
Quis sensus tamen ille? quis? (fatere)
Quis tunc? quis fuit, o Theresa, sensus?
Cum nulla nebulae iocantis umbra
Illum e Caelicolis beatum Ephebum,
(Quovis sidere pulchriorem Ephebum!)
Iuxta incedere, iuxta adambulare,
Iuxta alludere cerneres? et illam
Lanae Caesariem aureae videres?
Aut illos oculorum utrinque soles?
Aut illud decus oris? aut fluentis
Illos syrmatis extimi tumores?
Aut illos manuum tenerrimarum
Bellos articulosque, dactylosque?
Aut quicquid fuit elegans in illo
Quovis sidere pulchriore Ephebo.
Quis tunc, quis fuit, o Theresa, sensus?
Certo certius est Theresa, nullum
In sensu tibi tunc fuisse sensum.
Optabat Iuvenis divinum Sarmata Mystam,
Porgeret Ambrosiam qui sibi Mysta dapem:
Nullus erat. Rursusque oculos animumque retorsit;
Sed sacra qui ferret pabula, nullus erat.
Vertitur ad Superos. Neque Barbara defuit illi,
O nunquam ad nostras Barbara Virgo preces!
Hanc circum Aligeros videt, et caelestia circum
Aligeras ad se fercula ferre manus.
Haesit in ambiguo, magis huc spectaret, an illuc?
Digna oculis Virgo; dignus is Ales erat.
Sed dubiam litem Munus caeleste diremit;
Dignum oculis illud munus utrisque fuit.
Cum tamen inde Ales, cumque inde recedere Virgo
Ille procul nostris vellet, et illa, Plagis,
Hic Oculis iterum Cupientibus Aethera cernens
Se nimium est tardos questus habere pedes.
Nam nisi pondus iners Iuvenem tenuisset, ad Astra
Usque recessuros ille secutus erat.
Ite tamen, dixit, sine me: dum Munera detis
Tanta mihi; dabitis semper et Astra mihi.
Tu quoque, ne noceas, istam mihi saepe negato
Ambrosiam tellus; Barbara saepe feret.
Ieiuno quoties dapes Magistro
Condit sedula Martha lautiores,
Nullis sumptibus abstinet, nec ullos
In Cenae pretium fugit labores.
Sed largam licet instruat Culinam,
Et de divite comparare censu
Exquisita laboret esculenta:
Affectu tamen illa largiori
Impensas superat dapum, et Culinae
Fumantis pretium unico triumphat.
At nec fercula delicatiora,
Nec cultum huic placet hospiti cubile,
Sed quae Virgine degit in cubili,
Hunc Virgo trahit hospitem. Nec esse
Ullo mavit hospes in cubili,
Ullum aut maluit hospitem cubile.
Lumina ad Eoos languentia verterat ortus
Tharsilla in casto mox moritura toro.
Ecce tibi! videt omne loco discedere Caelum
Et Superum innumeros inde venire greges.
Mille ibi Caelituum variata per agmina turmae,
Mille ibi Virginei visa theatra chori.
Mille itidem voces, itidem discrimina vocum,
Vox tamen ex illis gratior una fuit.
Vox erat illa, Veni. Veniam, illa celerrima dixit.
O utinam! nulla est, est mora nulla, sequar.
Sic abitura, videt memorem restare sororem,
Et sinite hanc, inquit. Vox ait illa, sinam.
Mox Tharsilla. Soror, soror o comitare sororem:
Nescio quid pulchri visus Olympus habet.
Illa itidem, veniam, dixitque, obiitque: vocante
Promptior ipsa etiam visa sorore soror.
Scilicet, aspexit cum sidera peruia Virgo,
Aegri etiam discunt accelerare pedes.
Stellatos Benedictus ut polorum,
(Questus multa gemensque) vidit orbes,
Longas exilii perosus horas,
Visae moenia patriae salutat,
Et votis cupit evolare, ab illa
In qua manserat exulum lacuna.
Portentum! videt illico migratam
Attolli, niveae in modum Columbae,
Charam ad naeniae patriae sororem.
Tunc fletu gemituque duplicato
Illi supplicuas tetendit ulnas.
Cum non invideam, inquit, hoc sorori
Tam felix iter, hoc iter quid audes
Deserto: soror, invidere fratri!
I felix tamen inscioque fratre
Dilectos pete patriae penates:
Celasti, fateor, fugam, evolasti:
Sed te, qua sequerer via, indicasti.
Uncorum rabies iam fracta, furorque rotarum,
Et reliquum elusum fulmine pegma fuit:
Cum Catharina caput tibi denique sustulit ensis,
Coepitque attonitum lacte madere solum:
Quippe videns pugnas in Virgine Terra viriles,
Lac nisi vidisset, crederet esse Virum.
VIRGINUM CHORUS SEPTIMUS.
Ambiguam Salamandra fidem iam certa probasti;
Omnia victa tuo credimus esse gelu:
Post quam nulla vident taedarum incendia, tuti
Inter contiguos femina virque toros.
Hinc Siculas ridere potes, me teste, favillas,
Hinc domitas inter repere salua pyras,
Cernimus ut refuga timeant sua foedera flammae,
Dum quatit innocuas pronuba turba faces.
Hic neque Virgo Viri vicino conflagrat igne.
Vir neque vicino Virginis igne flagrat.
Frigidiora Pudor videt esse cubilia nuptus,
Quam videt hibernas Thracia silua Nives.
Mutarunt Elementa fidem. Prius IGNE calebant
Omnia: nunc ipso frigus ab igne venit.
Virginis hic nuptae, et Pueri maturus Alumni
In patria Custos, Exilioque Comes,
Iesseia de stirpe licet, Regesque, Ducesque
Cognati numeret sanguinis inter Auos;
Ipse tamen tantae tam clarus Imagine gentis
Vivere Plebeii maluit arte fabri.
Sed Iesseia pari cum Virgo locanda Marito
Nusquam ullum posset Virgo videre parem:
Monstratus faber iste fuit demum indice Virga:
Coniugii o quanti pronubae Virga fuit!
Arida iam fuerat, iamque omnibus orba medullis,
Parsque super verni nulla viroris erat:
Vivere tota tamen, rursumque virescere coepit,
Cum fuit illa fabri Virga resumpta manu.
Quomodo enim potuit florescere talis in illa
Virga manu? dices, Virgo erat illa manus.
Haec est ista Virago, quae labantes
Orbis fulciit anxii ruinas,
Cum nemo diadema desitosque
Auderet populo levare fasces:
Cum deesset venientium cruentos
Qui compesceret hostium furores,
Haec Regnum fuit ausa patriosque
Nullo sumere cum tumore fasces.
Haec in legitimis puella taedis
Nunquam ullis fuit ustulata flammis:
Sed Virgo in domina fovebat aula
Nupti perpetuum decus Pudoris.
Didones procul hinc Amazonumque
Abscedant temerariae Phalanges,
Quisquis venerit hostis, hic in una
Magnum Virgine, Caesarem videbit,
Magnam in Caesare Virginem timebit.
Caesar ut exploret violati signa Pudoris,
Servatamque probe virgo marita fidem:
Imperat ultrices ante ora profundere prunas,
Ferreaque ignifero strata locare solo.
Hic, ait, obiectam calca pede Virgine flammam,
Flamma potest laeso dicere iura toro.
Virgo nihil cunctata; metu discedere iusso,
Instruit insontes ad nova bella pedes:
Ingrediturque avidas illaeso calce favillas,
Usta minus patrio quam Salamandra foco.
Absoluitque reum calcata favilla Pudorem,
Doctior in caussis nulla favilla fuit.
Nuptae Coniugis immemor, marito
Cum Cerdo senuisset in cubili,
Seu vicos per et avios recessus,
Seu caecas vagus iret inter umbras,
Daeduchos fugiens facesque, nunquam
Ancillantibus usus est lucernis.
Sed ne noctibus ille nil videret,
Solem luxit ei sereniorem
Caelestum globus anteambulonum:
Haec praecedere turba prodeuntem,
Hi stipare satellites morantem;
Hi, quacumque opus esset, hanc togati
Praestabant operam Viro ministri.
Reges cernite Caesaresque, quales
Sint Cerdonibus anteambulones?
Qui dominos potuit sine fastu cernere fasces,
Cernuaque ante suos Regna iacere pedes,
Qui digitos gemmis ardere; suumque modestus
Vidit adoratum gentibus esse caput:
Idem etiam socios sensu pertulit ignes,
Inque toro nullum credidit esse torum:
Res licet ingentis sit pectoris utraque maior
Res fuit, in facibus non timuisse faces.
Hinc plantis Chunegunda, tuis, puto flamma pepercit:
Parcere namque tuo sueverat ante Viro.
Qua plenis SYRUS alveis Orontes
Festinas rotat inquietus undas;
Hac castum simul in cubile venit
Desponsi Basilissa Iuliani?
Spirant gratuiti repente venti
Gratos naribus obuiis odores:
Non quos aut pluviae solent Cilissae
Aut messes Arabum, aut Eous imber:
Sed quos Elysium solet beatis
Caeli mittere civibus Rosetum
Hanc huius Zephyri Virago postquam
Afflatam Basilissa sensit auram,
Quae tu cinnama, frater, aut amoma
Arcano seris, inquit, in cubili?
Ille, in Virgine, dixit ista lecto
Crescunt cinnama. Nil moror perennem
Seruet lectulus, inquit illa, odorem,
Seruet cinnama, seruet haec amoma.
Sensum nulla habuit peritiorem,
Quam quae Virginei decus Pudoris
Seruandum sibi sensit ex amomo.
Desponsi dum limen adit Geniale Mariti,
Iam Fescenninos Virgo perosa iocos,
Arcuit a pacto Iuvenilia brachia collo,
Sponsatisque peti noluit ora labris.
Caelite noster, ait, Pudor est defensus Ephebo,
Ille meos thalamos plecteret, ille tuos.
Dignior ille unus rivalibus omnibus: unus
Ille tua forma pulchrior, ille mea.
Hanc, Valeri, si tu ipse cupis quoque cernere formam,
Cernere solo illam Virginis ore potes.
Annuit ille simul, simul aethere venit ab alto
Caeciliae felix in penetrale Puer:
Aurea velabant generosum vellera pectus,
Fluxerat in niveos serica Ralla pedes:
Caesaries radiis, vertex erat aemulus Astris,
Inque Oculis Lunae flamma duobus erat.
Obstupuit Sponsus, thalamosque perosus, inhaesit:
Esseque conspecto Caelite Virgo cupit.
Caelicolae possunt si visi reddere castos,
Nostra vident paucos saecula Caelicolas.
Par o nobile Coniugum! Maritos
Quos Tarpeia putabat urbs Amantes,
Caeli Regia Virgines sciebat.
Nam casti thalamum Pudoris unae
Norant, civibus insciis, tenebrae.
At dum Virgine cogitat sepultae
Sancti foedera vir pudica lecti
Circumstantibus indicare turbis,
Et Nuptae sibi, mortuaeque coepit
Seras Virginis explicare laudes,
Coepit Virgo Virum sepulta ab ima
Neu se proderet, admonere tumba.
Frustra dissimulas, vetasque Castos,
Virgo, Virginis indicare mores.
Nam tali imperio tuo Maritus
Dum te prodere Virginem vetatur,
Te orbis credere Virginem iubetur.
Ad pacti Dalfina tori cum pergeret umbram,
Certa vel in nupto Virgo manere toro:
Iamque oculos casto coepissent claudere somno
Hinc desponsa suos Virgo, Vir inde suos:
Arcanum subiit proles pulcherrima lectum.
Virgineo proles quae fuit orta sinu:
Et placide sponsamque inter sponsumque resedit,
Cum geminis Virgo tertia Virginibus.
Inscius obstupuit sua gaudia lectus; et ipsum
Delicias nequiit ferre cubile suas.
Visa nec est sponsis ulla altera gratior umbra,
Horula nec brevior ducta soporis erat.
Optent formosam lasciva cubilia prolem,
Pulchrior in thalamo Virgine visa fuit.
Cur fugit ergo meum proles, ais, ista grabatum?
Sterne torum similem, qui cupis hanc sobolem.
Ne Malchus domino iubente taedas
Invitus traheretur ad iugales,
Clam funesta cucurrit ad ferarum
Servato profugus pudore lustra.
Sed vestigia perfugae secutus,
Stricto barbarus undequaque ferro
Inventas herus obsidet cavernas.
Hic captus trepidare, deque fidis
Patronum vocitare Malchus astris.
Nec Malcho DEUS abfuit: sed illam
Qua vindex herus ibat in cavernam,
Patronos iubet indidem iubatos
Hosti occurrere barbaro Leones
Tum vero cupiebat ipse seruum
Nec quaesitum herus esse, nec repertum.
Iam Iuvenis patria Galilaeus lege parabat
Foedera perpetui pacta ferire tori,
Cum placido aspexit Iuvenem DEUS ore maritam,
Iniectaque trahens ad sua castra manu,
O quicumque es, ait, melioribus utere votis,
Restant Virginibus grandia dona meis.
Audiit ille simul, simul annuit. Inde profanos
Deseruitque toros, deseruitque domos.
Utque patrem, et patriam, sponsamque torumque reliquit,
In Domino meruit virgo cubare sinu.
Non piguit molles, ait, ergo relinquere plumas,
Quando cubare isto iam licet in thalamo.
Iunctam foedere Virginem iugali
Multis incolumem Maritus annis
Ipsa Virgine castior fovebat.
Hunc cum Tartareae Tyrannus Aulae
Humana malus hospes in caverna
Sensit cominus advenire, cessim
In notas rediit Stygis latebras.
Haec sunt Virginis, haec pudoris arma!
Uno cum omnia terreantur Orco;
Una a Virgine territatur Orcus.
VIRGINUM CHORUS OCTAVUS.
Et proprio quondam cum Virgo niteret amictu,
Assiduas patuit semper ad insidias.
Saepe quidem instantem fugitiva fefellerat hostem,
Facta tamen saepe est indice Veste palam
Saepe etiam invento venientem eluserat astu,
Sed rediit sumptis integer ille dolis.
Quid moror, ergo? inquit, si nec fuga proficit ulla?
Nec secura manet Virgine Virgo toga?
Dixit, et abiectis muliebribus ornamentis,
Pro solita sumit mascula tela colo:
Pro mitra galeam, chlamydem pro cyclade sumit:
Utque Virum fugiat, se facit ipsa Virum.
Laeta Maritales dum Pronuba ventilat ignes,
Patriciosque rubet iungere Luna toros:
Sponsus ab illusa sponsae fugit immemor, aula,
Et vagus extorres quaeritat erro lares.
Patria sed profugum simul Aula notavit Alexin,
Omnibus in lacrimis Unus Alexis erat.
Iamque parens natum, iam sponsum sponsa requirit:
At nequit illa suum scire, nec illa suum.
Ah! quoties genitrix reducem per somnia credit?
Exclamatque, Redit. Dum vigil instat, Abit.
Ah! quoties sponsae fallacibus imminet umbris?
Vanaque dum reddit gaudia, vera rapit?
Ah! quoties eadem dixit praesaga, redibit,
Iamque redisse videt, nec redisse putat.
Nam veteres fallente redux subit ora penates,
Et forium notos decubat ante gradus.
Decubat, heu, lusus pueris, risusque ministris!
Creber ubi veterem vernula caedit herum
Proximus hic sponsam videt, agnoscitque vocantem,
Agnosci sponsae non tamen ipse potest,
Hic audit querulae, neque curat, murmura turbae,
Et toties fleri se, neque flere videt.
Tota domus memor est, et tota reposcit Alexin,
Se tamen immemorem solus Alexis habet.
Iam nihil est, patriam potuisse relinquere: plus est,
Quam fugisse domo, sic rediisse domum.
Quo mage Anastasiam thalami petiere viriles,
Hoc studuit thalamo illa cavere magis:
Spemque pudica Viris incidat ut amnibus omnem,
Mutatis simulat vestibus ipsa Virum.
Inde cavae spelaea fugit sub inhospita silvae
Solivagas inter dura colona feras.
His habitans per lustra locis compluria, nunquam
Sponte eadem clausas extulit ante fores.
Sed vigiles intus lacrimas de nocte profundens,
Assidua Veneris reppulit arma fame.
Nil opus est vestis, Vir ut esse putere, virilis;
Te satis illa probat Silva fuisse: Virum.
Haec exuta suam deserto Coniuge vestem,
Femina mentito desiit esse Viro.
Inde diu peregrina Miri Terraque vagatur,
Assiduas Caelo fundere sueta preces.
Non diversa dabat Viduus documenta Maritus,
Ipse suae oblitus Coniugis, ipsa sui.
Ecce aurem! duo forte innupta Marita laborat
Ad loca securo tendere sacra gradu:
Perque cavas valles, nemorumque per invia currit,
Obvia deserti Coniugis ora videt.
Unam ambo tenuere viam, simul ambo reversi
Incoluere unam, plus duo lustra, casam:
Atque inibi cumulare preces, curaque perenni
Consuerunt puras tollere ad Astra manus.
Cognitus interea Coniux a Compare semper,
Inscius ac Coniux Comparis alter erat.
Prodita res morte est. Quando se femina tuto
Prodere vult, sola prodere Morte potest.
Ipse licet Patris Calybita palatia damnet,
Incola quaesito pauper in exilio.
Saepe tamen Matrem noctuque diuque tuetur,
Absentemque audit saepe videtque Patrem.
Proderit aspectum Patriae fugisse quid, inquit,
Si patriae occurrunt tot simulacra mihi!
Praestat ut ostendam manifesta parentibus ora,
Hac oculos plectam scilicet Arte meos.
Sarcinulas legit ergo breves, exulque relictam
In patriam, tectus paupere veste redit.
Hic toto videt ore Patrem, Matrique videtur,
Nec tamen alterna nascitur ille fide.
Praesentem quin ipsa parens aversa tuetur,
Eque suo pellit nescia vestibulo.
Saepe suis avae Natis nocuere parentes,
Tutus apud Matrem hanc tu Calybita manes.
Cum ludibria barbarus minari
Nymphae pergeret obviae Tyrannus,
Et formam violentus impudicam
Impuros oculi rotaret orbes:
Effugit Glaphyrae; et modesta, noto
Ne se proderet ipsa Virgo cultu,
Fiam Proteus, inquit, et salubri
Cecum fascina Amasium occupabo.
Mox mendacibus enovata Larvis
Sexum Veste recondidit Virili.
Iam quaerat, licet, inquit, et requirat,
Unaque in Glaphyra laboret hostis,
Cum vel reppererit, Virum videbit.
Nativos exosa lares Syncletica Romae,
Visere Bethleae coeperat antra casae;
At loca semotis ubi nacta est devia vernis,
Mascula se sumpto vertit in ora Sago.
Hic implere sinum lacrimis, hic plangere pectus,
Hic olim pictas imbre lavare genas:
Flebilis hic itidem sua pignora quaerere Mater,
Pignoraque orbatus quaerere rapta Parens.
Multi illam videre Viri, videre Puellae,
Sed nulli in visa cognita Virgo toga est.
Ipsa Patrem demum, peregrina in veste revisit,
Deseruitque iterum ceu peregrina Patrem.
Ne mirare, aliis nosci non posse, parentes
Quando reperta suos fallere Virgo potest.
Aemula cognatas mutaram femina vestes,
Totumque indueram Mascula Virgo Virum,
Spes erat ignoto traducere tempora Sexu,
Meque sacros inter dissimulare choros,
Sed deprensa meum sum fundere iussa cruorem,
Mox mea sunt seva colla refecta manu.
Sic fugiens cautos tunica fallente parentes,
Esse Vir optabam; cum reperirer, eram.
Inter Silvicolas severiores
Olim consilio Murina casto
Sexum femina debilem tegebat.
Nam flavos simul exulare iussit
Rasa verticis area capillos,
Et peplum simul, et superba nota,
A se syrmata purpurae removit.
Sed de vellere barbaro cucullum
Et crassae tegerem induens Abollae
Sexus aemula masculi Tonantem
Longis fletibus anxie rogabat.
Ausa est HANC tamen, hanc SUUM Marinam
Effrons dicere Adulterium puella.
Quid palles rea? nullo eges patrono.
Vestes indue proprias; easque
Vix sumes, et ADULTERUM puellae
(Quamuis deieret illa peieretque)
Omnes Grammatici esse te negabunt.
Euphrosynam matura toris Genialibus aetas,
Ipsaque cogebat nubere Forma Viro:
Iam clamatus erat plaudente Thalassia coetu,
Iam de Materno filia rapta sinu:
Iam permissa viro taedis lucentibus ibat
Per Fescenninos ducta puella iocos.
Ah fugerem, si qua umbra fugam permitteret, inquit:
Ah fugerem, si quam mi daret hora moram.
Audiit Euphrosynae votum DEUS, atque puellae
Obtulit hora moram, praebuit umbra fugam.
Quippe rapit chlamydem male custodita virilem,
Abiectaque Vir est facta puella stola.
Hinc secura toros patrisque ignota penates
Fugit; in invento ditior exilio.
At sibi ne qua sui restaret Imago, SMARAGDI
In lacera coepit nomen habere toga.
Arseris ante licet radiantibus ora pyropis,
Gemmaque purpurea fulserit in tunica:
Pectora Chrysolitus, crinesque gravarit Iaspis;
Ante tamen nunquam tota SMARAGDUS erat.
Ne Sexu pereat Pudor retecto
Tectam condere mascula laborat
Virgo provida Virginem lacerna.
Impostor tamen hanc ut indicavit
Furti vivere consciam viator:
Virgo crimina non patrata, foeda [Orig: foedâ]
Insons cogitur expiare furca.
Sed defensa DEO puella, mortem
Caelo vindice depulit gulamque
Iussus stringere funis innocentem,
Iussis restitit improbis, et insons
Collum stringere ni abnuisset, ipse
Funis crederet esse se nocentem.
Sic in lite sua, puella funem
Ipso est iudice nacta iustiorem.
VIRGINUM CHORUS NONUS.
Femina quae vanis flagrabat Amoribus olim,
Certa lues iuvenum, perniciesque Virum:
Nunc melior laesi sarcire Pudoris honorem
Incipit assiduis femina suppliciis.
Altera proscribit solitas a corpore rallas,
Aemula Virginei fama futura chori.
Altera quo Cyprios in pectore foverat aestus,
Id modo ploratis pectus inundat aquis.
Denique quas nuper res quaeque cupiverat, odit,
Et quas damnarat seria, sera cupit,
Ipse Pudor nondum amissus, cum saepe timeret,
Amissus coepit tutior esse Pudor.
Illa Palaestinis Mulier famosa theatris,
Quae vivo dominos abluit imbre pedes,
Quaeque pedum sparsis exterserat ima capillis,
Et super Assyrias evacuarat opes:
Illa suos iterat tumulo perterrita fletus,
Et posito corpus quaerit herile genu.
Quid miseras frustraris, ait, mea vita, querelas!
Iam tolerare moras Magdala nescit: Ubi es?
Insonuere cavae repetito murmure valles,
Silvaque decepta voce reclamat, Ubi es?
Magdalis audito repetitae murmure vocis,
Hic, ait, hic ego sum. Vox redit, hic ego sum.
Sustulit hic oculos aliquem visura loquentem,
Huc, ait, ergo veni: Vox redit, Ergo veni.
Nescio, quo veniam! lamentis turbida, clamat:
Ultima reclamat Vox, Scio quo veniam.
Continuo rediuivus adest ante ora Magister.
Quaesitosque cadit Magdalis ante pedes:
Quaeris, in aspecto quid senserit illa Magistro?
Tota sibi sensus sensit abesse suos.
Siluas inter, et inter horridorum
Iordanis, nemorum ultimos recessus,
Nullo femina peruagata reste,
Noctes assiduo diesque fletu,
Et menses gemitu exigens et annos,
Et plures trieteridas, solutis
Lamentabilis haesit in querelis.
Iam non femina, feminae sed umbra,
Aut germana ferae, aut ferae figura.
Canis hispida sorduit capillis,
Et rugis stetit horrida; extimisque
Informes digitis reflexit ungues.
Quaeris, quis gemitusque lacrimasque,
Tantasque excierit dolor querelas?
Actam, eheu! meminit licentiorem
Quondam inter Pharii incolas Canopi
In luxu Sybaritico Iuventam.
Hunc luxum gemituque lacrimaque,
Et iugi studet expiare luctu.
Nondum femina quae sit illa, nosti?
Specta crimina lacrimasque, dices,
Morum femina talium, vel ipsam
Olim Magdalin audiit; vel ipsam
Certe Magdalis audiit Magistram.
Orta Cypro, Cypriae ut faceret sacra impia Matri,
Arsit Vindelicis Afra Cupidinibus.
Sed melior, cum Christe, tuos perferret Amores,
Iussit abire tuas, foede Cupido, faces.
Non abiere faces. Iterum illa recedere iussit,
Atque iterum iussae, non abiere tamen.
Artem, ergo sciam, qua pellere Cyprida possim,
Est aliquid, Civis quod mea ferre nequit.
Illa timet lacrimas, aderit mihi lacrima. Flammas
Illa timet, deerit iam neque flamma mihi.
Dixit, et in lacrimas simul ivit, et ivit in ignes,
Et simul in poenas ivit utrasque Venus.
Exilii est pertaesa quidem Venus: hic tamen omni
Interdictum unda vellet et igne sibi.
Pelleae pudor Urbis, et decorae
Thais fabula dedecusque formae,
Olim infamibus expedita Castris,
Quem foedae in Veneris ter exsecrando
Quaestum fecerat impudens theatro,
Abiecit sapientior, perosa
Hinc mundum muliebrem, et improborum
Omnes illecebras Amasiorum, et
Ventos undique textiles stolarum, et
Coarum Nebulas laciniarum, et
Lemniscos miserabiles comarum, et
Compti verticis aream. Et profanis
Appendicibus aurium, et superbis
Armillis manuum valere iussis,
Fucati simul oris et coloris
Curam omnem; redolentiumque tempsit
Per sex iugera vestium liquorem.
Quicquid denique pessimis habebat
Quaesitum artibus; omne concitatas,
Admirante foro, egit in favillas.
Arsisset super ipsa; ni cadentes
Ignem exstingueret ipsamet per imbres.
Hic quaestum sibi maximum paravit,
Quaestum Thais ubi suum cremavit.
Sponsus ad ignotae nemo ibat inhospita silvae,
Tactus adhuc nullis Coniugis illecebris:
Quippe toros exosus erat, quos nobilis illi
Patritias inter Sponsa pararat opes.
Sed potuit Sponsam sponseque relinquere Romam,
Sponsa tamen Iuvenem Romaque non potuit.
Nam Stygius furtim vestigia Praedo secutus,
Blandaque desertae Coniugis ora gerens,
Vicino lacrimas Simulare in vertice coepit,
Et Viduam aetatem sponso abeunte queri.
Proicit inde procul Niveae sudaria telae,
Proicit exuti serica sata pedis.
Ille doli incautus, dum paupere prodit ab antro,
Arte laboratas incidit in crepidas:
Velaque de Niveo reperit subtilia texto
Monstra, ait, in siluis qualia cerno meis?
Post videt arrecta lacrimantem in rupe puellam;
Et male conspectam, denique peius amat.
Iamque ibat, cum vana oculos elusit imago,
Quam Stygiam sensit sero fuisse Strigem.
Tunc gemini properare perennibus imbribus amnes,
Et sceleris testes unda lavare genas.
Tunc crebri saevire in conscia pectora pugni,
Irateque caput tundere et ora manus.
Quas ubi conspexit lacrimas, mutata, vicissim
Cessavit lacrimas Styx simulare suas.
Hic, qui vertice plorat in supremo
Arcti incognitus inquilinus Antri,
Is nomen Pelago gerit profectum,
Atque olim Antiochi superba cives
Omnes unica viverat Puella.
Seu Litem faceret pecuniosa
Auri pondere blandientis Arca:
Seu formae nitor, et vigor iuventae
Pugnam inter Syrias daret Puellas,
Illa, inquam, Antiochi superba cunctos.
Rebus vicerat omnibus Puella.
Sed tam prodiga formae, et auri, et arcae,
Quam caste fuerat profusa famae.
Nunc facti pudet: atque copiosis
Lascivos Oculos lavat fluentis:
Et luxus veteris perosa gemmas.
Quos dant lumina quaerit Uniones:
Et iam crimina VIR piare pergit
Quae se feminae perpetrasse novit.
Iam placitus Superis, caelique simillimus hospes.
Et nulla tactus labe Iacobus erat;
Cum male securus Vicinum assedit ad ignem,
Vicinoque Senex ustus ab igne fuit.
Virgo aderat, misere lethaeo obsessa colubro,
Virgo per illius Sospes itura preces.
Ille Orcum hospitio discedere iussit: et Ortus
Humano iussus cessit ab hospitio.
Vix dum convaluit, Sene suppetiante, puellae,
Et male continuo coepit habere Senex.
Coepit enim, (ah, quid coepit enim?) male coepit amare:
Vixque procus fuerat, cum quoque latro fuit.
Flagitii sed sero memor, subit abditus antrum,
Obruit effossa seque superstes humo.
Inde sui vindex, iterum plorare laborat
In tumulo, quicquid riseratin thalamo.
Maius an esse malum queat, atque est femina? parcit
Orco insessa; Orco libera facta, noces.
Extremos licet exularet inter
Nili silvicolas, senisque nosset
Insomnes patrui puella curas:
Effugit tamen, inscioque crimen
Effrons femina patruo patravit.
Eheu femina! iam per ima praeceps
Spretis ibat, et interibat Astris:
Et Caeli, Patruique, Tartarique,
Et Vitae immemor, immemor Pudoris,
Et famae immemor, immemor Salutis,
In quosuis Veneris ruebat ignes.
Rescivit Senior fugam; et secutus
Retraxit profugam e fuga puellam.
O quantis lacrimis et ille et illa
Hanc unam luere institere culpam!
Profecit tamen his et illa, et ille,
Ut porro Patruo nec illa egeret,
Nec porro Patruus [(transcriber); sic: Patrus] fugam timeret.
Ut thalami male fida fidem Theodora fefellit,
Territaque est Orco vindice, teste DEO:
Erubuit fecisse scelus; puduitque videri,
Et serus toto vixit in ore rubor.
Impatiens igitur, memores spectare penates
Horruit, admissi conscia tecta probri.
Ipsa suos oculos, animique perosa latebras,
Qua sese effugeret, quaesiit arte viam.
Abdita terrarum petiit loca: ibique perennes
Ex oculis nulli cognita fudit aquas.
Semper ibi infesto planxit praecordia pugno.
Semper ibi in dura pectora voluit humo.
Nec manibus vultum, nec destitit ungue capillum
Carpere; prima suae damna pudicitiae,
Quin scutica tergum, et saetis latera utraque plexit,
Sicca fame torsit viscera, labra siri.
Supplicium, quaeris, quantum hoc duraverit? Ut ne
Forte perenne foret, paene Perenne fuit.
Nec sua Timotheum potuit defendere silua,
Quin Veneri (o animal!) peruia silua foret.
Illa casae limen lacrimis obsederat; illa
Vicerat obstructam flebilis Arte casam.
Nec contenta Venus cellamque, foresque, casamque
Fallere; cella etiam blanda fefellit herum.
Sensit herus, modici cum panderet ostia tecti,
Immodicas venis omnibus esse faces.
Et scrutatus aquas, quibus illos mergeret ignes,
Quaesitas nusquam cernere quibat Aquas.
Uritur ergo miser; iamque usque crematus et usque,
Elicuit seras ex Oculis lacrimas.
Talibus exstinxit lymphis incendia. Nunquam
Arserat, usus iis si prius esset Aquis.
Magdalis insedit mediam, mediam Afra tabellam
Illa suis lacrimis, ignibus illa suis.
Cur tabula, Pictor, contraria ponis in una?
Et iuxta flammas uda fluenta locas?
Scilicet Astra suone picta cremetur ab Igni,
Picta suas illi Magdala iungit Aquas.
Non est, falleris, haec beata, non est,
Credatur, licet, esse vita, non est:
Caeli spernere Numen; et paternos
Immortalibus anteferre nutus.
Seu farta tibi Patris e crumena
Indi pondera blandiantur Auri:
Seu vena tibi dives e secunda
Argenti cumulum flagellet Arca
Seu de Perside nobiles rapina
Promittat tibi res Auita gemmas?
Seu demum Libycas avara Messes
Uno Praedia congerant aceruo:
Non est, falleris, haec beata, non est;
Quae promittitur esse, Vita non est.
Aurem seu patriae tibi querelae
Alterno feriant utramque luctu;
Aut Cani tibi verticem capillis;
Aut barbae senium; pedumque pronas
Ostendat miserabilis ruinas:
Et natos simul, et simul futuros
Tecum dictitet emori Nepotes:
Tu sicco tamen aude et illa et illa,
Et rursum illa videre vultu, et illa.
Quod si sollicito volaret Ungue
Sparsos turbida Mater in capillos;
Aut fuso faciem rigaret imbre,
Aut Nato emeriti senile lactis
Infelix Anus exprobraret Uber;
Aut siquem vehementior Parenti
Maiorem exprimeret dolor furorem:
Tu per tam querulos serenus imbres
Quo te Sidera traxerint, labora
Maternos super evolare Nimbos.
Non est altera vita, vita non est,
Quam dicunt tibi et ille et illa, non est.
Si ploret Soror; et tener sub ipso
Instet limine frater, ac precantes
Collo tendere perseveret ulnas;
Et fratrem semel, alterumque fratrem,
Nexis ingeminent uterque palmis,
Tu palmas super, et super morantes
Exi, qua potes, absolutus ulnas.
Obsistat simul, et retenta fidus
Inter brachia pendeat Sodalis,
Et quo tu sine me Sodalis? et quo?
Et me deferis? usque et usque clamet:
Et me deseris? usque et usque ploret.
Tu per brachia penduli Sodalis,
Obsistant, licet, et morentur, exi.
Sirenes tibi si liquata blandae
Porrecto Mera poculo propinent,
Et iam gaudia mille blandiantur,
Dein mille altera; dein secunda centum,
Dein usque altera mille; deinde centum,
Dein cum milia multa blandientur.
E heu! copia tanta gaudiorum
Una, qua minime putabis, hora
Vanae tota peribit instar umbrae.
Quod si deliciis Puer salacem
Maternis moveat Cupido lusum;
Aut Vitam temerariam Iuventa
Promisso malesuada fallat Aevo;
Tu ne credulus immorare; (Noto
Mendax saecula decipit Cachinno:)
Sed pectus tibi vel feris, vel ipsis
Durum prae scopulis habe Marinis.
Quod si Gloria pectori Superbos
Demum immiserit arrogans tumores,
Et vel Murice barbaro nitentem,
Vel Coo dederit labore Rallam;
Vel Sellas tibi laetior Curules,
Vel promiserit Aureas honorum
Quorumvis tibi liberalis Umbras:
Hic tu vero iube repente Terras,
Et Vitae dubias valere Curas:
Hic Sirenas, et improbos Amoris
Fucos cedere, Gloriaeque fumos.
Abscedat Pater, anxiosque cesset
Mater perdere cum Sorore fletus;
Et Frater gemat, et gemat Sodalis,
Unus tu gemitus habeto nullos.
Tum quassus licet Orbis ingruentes
Extemplo sit iturus in ruinas,
Tu persta tamen, atque sempiternis
Nullas Legibus antepone Leges.
Nam quae Vita animum solet tropaeis
Immortalibus avocare, non est,
Non est, falleris, illa Vita; MORS EST.
COElitibus Loiolae novum decus addite, Nostrisque
Eoum terris Occiduumque iubar;
Haec mea Signa tui, quantumvis parva, Clientis,
Non tamen Ingrati Signa Clientis habe.
Nam tua, cum patrios fugerem, hoste sequente, penates,
Ad quae confugerem tu mihi Castra dabas.
Auspiciis ibi tela tuis versare; pioque
Infernas didici fundere Marte manus.
Ignotasque diu, iam tandem tramite noto
Quas tibi monstrarunt Sidera, calco Vias.
Hic quemcumque bibo laticem Permessidos undae,
De Loiolaeo non nisi fonte bibo.
Quare ut prima DEO, ut Magnae altera Carmina Matri,
Tertia sic meritis danda fuere tuis.
His mea Patronis tribus omnem Musa dat Assem:
Musa, quot heredes pauperis Assis habes?
DUceret ut certos DEUS in stata Regna Colonos,
Quadrupedes Terram iussit habere feras,
Piscibus, et vastis Pelagi dedit aequora PHOCIS,
Et Stygis inferno tradidit antra Iovi.
Aligeram iussit regnare per aera gentem,
Caelestes hominem quaerere iussit opes.
Pars rata cuique sua est: Piscis natat: evolat ales;
Includuntque Iovem Tartara: Terra feram.
Solus homo sedes, quas quaerere debuit, odit:
Et quae debuerat spernere regna, petit.
Nam vagus et Terram scrutatur, et occupat Undam;
Et quicquid Terram est inter et inter Aquam:
Turritisque leves infestat molibus Auras,
Nec timet in nigros Ditis abire specus.
Nitimur in vetitum: ut nobis persuadeat Astra,
Nulla DEUS nobis suadeat Astra; VETET.
Forte pares Galicum furtim coiere trahones,
Cura quibus, praeter vina, fritillus erat:
Ludit uterque: sed huic male iacta Canicula nummos
Tollit, et huic implet tessera Coa sinus.
Ergo furens animi, iam desperante Crumena
Surgit, et ultrices vertit in Astra minas.
Non erat Ara procul; veteri Ara sed inclita cultu,
Felicemque super pendula imago trabem:
Hic sacra funesta contaminat Ora saliva;
Poenam, ait, amissi tu dabis Ara lucri.
Dixit, et inferno simul adfuit Ultor ab antro,
Qui labra Tartareis impia mersit aquis.
Pergit ibi potare miser: sed ludere cessat:
Nam post quam subiit Tartara, SERIUS EST.
Ebria potantem quae viderat Aula Neronem,
Trinacrii retulit vitrea Monstra Senis.
Aurea nam volucri decurrit Machina tecto,
Et tereti positas circumit orbe dapes.
Sub pede gemma volat, laquearque trabesque rotantur,
Assiduoque sugit mobilis Aula gradu.
Hic nova vicinas transcurrunt Sidera mensas;
Hic madidos ridet Luna iocosa toros:
Murrhinaque armatus modo pocula terret Orion,
Gorgoniasque timent Sigmata pora comas.
Scorpio quaesitis modo proximus imminet escis,
Et super intactos praeterit Hydra cibos:
Mentitusque fugit per gemmea fercula Phoebus,
Et vocat alternam praecipitatque diem.
Nemo sed aurata discumbere gestiit Aula:
AUREO enim in tecto FERREUS hospes erat.
Nota sibi Cynicus dum lustrat tecta Cachinno,
Pascat ubi suetam paupere lente famem;
Arida per vacuam circumfert ora Culinam,
Si qua sit in Cynicam viva favilla dapem.
Hic gelidos horrere videt sine torre penates,
Et nusquam emerito ligna parata foco.
Auxilium rogat ergo DEOS. forte Herculis illic
Stabat in excelso lignea Forma tholo.
O bone, bis senis (ait) olim exercite monstris,
Lens decimus debet tertius esse labor.
Diceris olim Apros, olim vicisse Leones,
Nunc etiam Lentes vincere disce meas.
Et simul Alciden frigentibus admovet OLLIS,
Subiectoque pedes HERCULIS igne cremat.
Illa FOCUM flamma, illa COCUM calefecit, et OLLAS,
Et Cynicas eadem denique flamma FABAS.
Lerna quid Alcidae, quid cetera Monstra dedistis?
CLARIOR a victis Lentibus ille fuit.
Iam. Nemeaeus erat sublatus ab Hercule terror,
Et ferus Arcadica valle peremptus Aper.
Iam stabulis exhausta suis infamia: et hospes
A Diomedeis nemo timebat equis.
Nusquam Cacus erat: Nusquam Stymphalides ullae,
Et Stygiis nusquam Cerberus in foribus.
Nullus Lernaeae restabat sibilus Hydrae,
Hesperiis nullus iam Draco in excubiis:
Cum sua Diogenes, miserando in prandia voto,
Mollire admotas quaereret igne fabas.
Ligna tamen deerant; quae dum usque requirit et usque,
Herculis emeriti lignea signa videt
Praecipitansque foco, nova subdit pabula flammis;
Hercule sic lentes suppetiante coquit.
Omnibus in monstris sudaveris, inquit; in ista
Te sudare tamen plus ego lente puto.
Vindelici Caesar famosa palatia Campi
Hesperio visum venerat usque sinu:
Exhibuit spectanda oculis Urbs omnia tantis,
Et monstravit opes ambitiosa suas:
Hic Caelo aerias aequata cacumina turres,
Hic inter pictas aurea templa domos:
Septaque Castrensi sublimia moenia vallo,
Plenaque non vano bellica tela metu.
Hic Corcyraei miracla recentia prati,
Hic inter patulas invia tecta fores.
Nunc liquidos sontes, sparsumque per aera rorem,
Ludicra nunc prisco munera mixta ioco:
Rursus opes, seu Lyda quibus Cimmelia Croesi,
Sive quibus Crassi nobilis arca fuit.
Quae licet ingentes, tamen erubuere videri,
Cum, quas spectabat, vinceret hospes opes.
Frustra Augusta cupis magna hic ostendere: solo
In speculo Caesar MAGNA videre potest.
Mutuus inter nos tanti viget usus Amoris,
Iuret ut hoc Oculos te caput esse suos.
Nunc te Roma iubet, sine me, contendere Romam,
Meque meis oculis saeva carere iubet.
Mitius o magnae mihi gens irascere Romae,
Et me non sine me, Roma, venire sine.
Abnuis? Hic potero tamen absens dicere; Romam
Cerno: Data est oculis Roma videnda meis.
Cum doleam, nequeo fugientem flere Sodalem;
Causa subest, Oculos abstulit ille mihi.
Arx ubi Memnonias arcebat Ibera Phalangas,
Alternoque frequens ibat ab hoste cruor;
Ferrea confertum spargebat Iberus in Indum
Fulmina; glandifero fulmina parta tubo.
Nec casso tonuere metu: sed sparsa cadebant
Certius ac Getica torta sagitta manu.
Nam quot tela tubus, tot habebat funera campus,
Saepe simul strages glans dabat una duas.
Letiferi demum defecit copia teli,
Quae sitique manum destituere globi.
Insultare magis tamen ac magis institit Indus,
Nudaque contempto valla subire metu.
Non tulit exermis ludibria barbara miles;
Tela mihi desint; telum Ego, dixit, ero.
Extrahit inde Oris genuinum e carcere dentem,
Fartaque dentatis glandibus aera gravat.
Continuo clypeos et ahena repagula rumpunt,
Et penitos lacerant ossea frusta sinus.
Quae novus iratis manibus furor arma ministrat
Ore, sibi ut possit tela parare, parit.
Proelia quis nostris praefert Samsonia? Samson
Maxilla; nostri proelia dente gerunt.
O nostri decus aureum Lycei,
Canae gloria nobilis Senectae,
Ad nos Paulle revise; cenulaeque
Vel REX esto vel Arbiter modestae.
Plena stridulus Anser in culina
Insuetos hodie fatigat ignes,
Et dudum a Verubusque flammulisque
In stratas parat involare mensas.
Porcelli quoque grunnientis exta,
Et Lucanica ventre de suillo,
Et fartae piperata frusta pernae,
Iam festas onerant superba lances:
Iam structor iubet, imperatque carptor;
Iam totas coquus explicat culinas,
Et nullos queritur venire dentes!
Non sentis, reor, esuritionem?
Pransus denique senties: movere
Suevit nostra famem sitimque Mensa.
Lanigeras ductarat Oues in pabula Pastor,
Suerat ubi riguae ludere murmur aquae.
Forte Pedo nitens, illisque intentus et illis,
Quas pascebat Oues, pingere coepit Oues.
Sparsit enim tenuem pecus albi Velleris umbram,
Inque parem pecudis desiit Umbra modum.
Hanc temere Pastor baculo dum circumit Umbram,
Extima perducto pingitur ora pedo.
Inde quod Aprico formarat puluere Pastor,
Sedula nunc minio pingere penna solet.
Graecia Parrhasiis inhies licet usque tabellis,
Cumque tuo placeat Graecus Apelle color:
Quos tua miratur celebres pictura Magistros,
Discipulos habuit Pastor et Umbra suos.
Rex nemorum, Libycaeque Leo populator arenae,
Cornigeros ausus saepe ferire greges:
Mitior admotae iam praebet tergora dextrae,
Nec sugit humanos ira ferina iocos.
Iam licet exermes digitis percurrere rictus,
Iam faciles secto comere dente iubas.
Iam formidatae contemnere robora caudae,
Iam domitos ungues ludere praeda potest.
Ipse solet domini minimos agnoscere nutus,
Et vigil heroos ante cubare pedes.
Quod nullos hodie cernis saevire Leones,
Culpa tua est; Mores iam didicere tuos.
Ebria quo steterint Nilotica sigmata luxu,
Prodigeret Pharias cum Cleopatra dapes;
Hesperiae sensere rosae, sensere Sicanae,
Per madidos sparsae quae iacuere toros.
Purpureis stragem Mensa attulit illa rosetis,
Cenaque Phaeacum perdidit una nemus.
Non Campus, non Hybla suos seruavit odores,
Deseruitque suus florea prata color.
Hic totum conviva latus mergebat acantho,
Inque rosis alter totus et alter erat.
Nescio quam credam sapuisse ea prandia laute!
Certe ea convivis laute oluisse scio.
Cum querceta vagus ruerem per agrestia; et hostis
Plurimus admissis insequeretur equis:
Aurea Caesaries, flavaeque simillima lanae,
Visa meum est nimia mole gravare caput.
Lactea nam ceruix quas in statione tenebat,
Has levior Zephyri sparserat aura comas:
Tum Phaethontiades captae formaque comaque,
Ne fugerem, laqueis impediere viam.
Nam pandere suos, ingentia brachia, ramos;
Et placitas ramis implicuere comas.
Hic sensere meos sibi dum placuisse capillos,
Solus eos sensi displicuisse mihi.
Toxica nondum ullas implerant Colchica valles,
Vulgarantque suam nulla venena luem:
Tractus ab irato cum denique Cerberus Orco,
Virus in humanas intulit omne plagas.
Quippe venenato vomitu simul imbuit orbem,
Infectum genuit mille venena solum.
Inde luem Pecorum primi sensere Coloni,
Et festinatas Rustica turba Neces.
Haec mihi Fabula erat: sed post quam Proditor alto
Excidit e Caelo Lucifer, historia est.
Ille ubi letifero maculavit Sidera fastu,
Imbuit, ah, Nostros hac quoque Peste sinus.
Serpere mox coepit, Mentesque repente per omnes
Grassari miseris plurima Noxa modis.
Hinc inimica furunt alternis iurgia Rixis,
Lingua venenatas hinc mala torquet Acus.
Ebria Bacchaeo saturantur guttura Succo,
Et Stygio turgent Saecula nostra Notho.
Inde Cupidineis feriuntur pectora telis,
Et Piceae tendunt in mala furta manus.
Traxerit ex imo mala pessima CERBERUS Orco:
Traxit hic ex alto deteriora polo.
Regia sacrilego scrutari viscera ferro,
Et madidas domino sanguine ferre manus;
Et quae nec Tragici finxerunt Monstra cothurni,
Intra Labdaciam visa fuisse domum:
Omnia Caluorum plebes turpissima iurat
Vel docuisse meum, vel didicisse gregem.
Quid facitis Leges? Iurata Kalumnia fallit.
Remnia legitimas littera quaere minas.
Iam frontem effrontem potes Ara notare Libonis;
Nec potes hic ullam ducere Kappa moram.
Ite citi, lamnas mediis date ab ignibus, ite:
Iam docuit Prolem stigmata ferre Parens.
Aequetur Caluo soboles famosa Parenti;
Quod Pater in tergo, Natus in Ore ferat.
Qui nuper Patriis coruscus armis
Miles fulmineos rotarat Enses,
Et Turmas procul, et procul Cohortes
Misso iusserat interire telo;
Idem Virgineis propinquus aris
Nec telo latus asperat: nec hasta
In magnas ruit arduus Phalangas:
Sed Vultu querulis pluente Nimbis,
Et crebros gemitu movente luctus
Caelo supplicat, et fatigat Astra.
Armatus tamen ante quos nequibat
Hostes vincere, inermis hic triumphat.
Ausonias magno rumore vagata per aures
Coeperat Hesperios tollere fama lares:
Atque ea divitiis esse inclita moenia dixit,
Atque ea Paestano moenia clara Situ.
Rursum ea Regum aulis, aut arcibus ardua magnis
Rursum ea nobilius peruia fluminibus.
His geminas habuit non ultima Corduba laudes,
Corduba Pierii dives alumna chori.
Tres eadem Senecas; eadem peperisse Nepotes
Quosque; Stagyreis aemula fertur Avis.
Audiit haec Tuscus famae miracula Civis;
Haec, ait, est oculis fama videnda meis.
Iuit: et aspecta post quam stetit hospes in urbe,
Laudatamque recens advena pressit humum.
Ecce! dehiscentes valuis bipatentibus aedes
Ambrosio pandit nobilis ore puer;
Quem poterat vel Hylam, vel Hylae censere gemellum,
Vel sua quem visis forma peremit aquis.
Hic tenui tectum gestabat sindone corbem,
Sindone, quam Phryga cinxerat orbis acu.
Substitit ingenua suspensus ab indole Tuscus,
Et patrio petiit mutua verba sono.
Belle puer, Charitum soboles pulcherrima, pande
Munera clausa tuo si qua latent calatho.
Et simul affectans adoperti vela quasilli,
Abstrusas ibat Corbis in illecebras.
Sed refugo cessit soboles Hispana canistro,
Et procul elusam iussit abesse manum.
Nam mea si genitrix mihi vellet ut arbiter esses,
Corbi nulla forent obdita vela meo.
Nec mora: festivo superatus acumine Tuscus,
Visa, ait, in puero est Corduba tota mihi.
Aurea cui toties largiris munera Plebi,
Assiduamque gravi dividis aere stipem,
Sidera Plebs eadem tibi festinata precatur;
Sidera tam larga saepius empta manu.
Nos aliud iusto Populi in clamore precamur;
Ut, quamuis cito emas sidera, sero petas.
Et limam, Line, perdis et lituram,
Et limae omnem operam, Line, et liturae,
Qui pergis calamosque saepiasque,
Et ruptos pede claudicante versus
Effetis, miser, imperare Musis.
Rugosae modo sunt Anus, et aptae
Ad Socrum Niobae, nurumque Pyrrhae:
Tu cogis tamen et lacessis, aegros
Ut pergant tibi parturire versus.
Ah cessa! Pudor est videre, quantum
Nutent poplite languido, suasque
Conducto pede fulciant ruinas.
Illinc stridula triga sordidatos
Luxato rotat axe barbarismos.
Illinc per salebras ineruditi
Decurrunt Numeri, Atticasque terrent
Absurdo strepitu Maronis aures.
Quare si sapis, abdica Poesin;
Praetorem pete: cum tuo repente
In ius quodlibet ambula Magistro,
Coge illum, tibi reddat ut didactrum;
Danda est actio: Nil meretur ille.
Quis testabitur? inquies. Neganti
Versum scribe, Line, Unicum; et PROBASTI.
Pyrrhus Erythraeo quoties digitum induit auro,
Vidit in aspecta totum Helicona manu.
Paruus enim Palae in gremio lucebat Achates,
Phidiacus poterat quem stupuisse labor.
Non eguit Sectore lapis: Natura sed illo
In lapide, est Caelo doctius usa suo.
Namque ibi gemmatas Heliconia turba sub umbras
Propria cognatis abdidit ora notis.
Musicus in bacca Phoebus requievit eadem,
Facundoque suum pectine mulsit ebur.
Haec Pyrrhi non pala mihi, sed fabula visa est;
Fabula iam tandem desiit esse mihi.
Na tu Marce doces hodieque hanc vivere gemmam;
Signat enim Chartas Annulus ille tuas.
Dulichium quoties Erronem Musa vocabat,
Dulichii semper Nomen ULYSSIS erat.
Sic Maro, sic illum Paelignus sueverat exul,
Sic illum veteri quisque vocare sono.
Cinna tamen veteri reiecto Nomine; Nomen
Dulichio posthac, inquit, ULYXIS erit.
Continuo scriptum vidit locus omnis ULYXEN,
Et placuit nullus iam sine ULYXE liber.
Iamque vel ipsa suam quamuis bene nosset ULYSSEN,
Territa mutato Circe in ULYXE fuit.
Et sociis versis, ecce, omnibus, inquit; ULYSSEN
Hunc solum nequii vertere; Cinna potest.
Captivos traherent cum Vincula barbara cives,
Et Nexos premeret serua Catasta pedes:
Appendix ibat miserae Puer ultima praedae,
Indocilis rapta Matre carere Puer.
Irruit ergo Parens in Magnae templa Parentis,
Orbaque caelestem Virginis orat opem.
Da bona Mater, ait, Soboles ut capta Parentem,
Et Sobolem captam possit habere Parens.
Has ubi Virgo diu neglexit surda querelas,
Femina Victrices repperit orba preces.
Forte videns positam Caelatae Virginis aram,
Et Puerum in caro Virginis esse sinu:
Hunc, ait, invitae Puerum rape femina Matri;
Hic meus erepti pignoris obses erit.
Mox rapitur, raptusque cava Puer abditur arca,
Et locuples cauta clauditur Arca sera.
Hic ubi Virgo orbos vidit spoliata lacertos,
Et vacuas chara Prole manere manus:
Denique iam Matri parere coacta, repente
Carceris occlusas iussit hiare fores.
Et, Puer, inquit abi, querulamque revise Parentem,
Discat uti gremio reddere furta meo.
Nulla tuae posthac genitrici vota negabo,
Artem qua cogat me tua Mater habet.
Qui fasces petit aemulus superbos,
Aut Regni dominam potentis Aulam,
Si Poenas dare, quas meretur, optat,
Regnum continuo impetret, quod optat.
Tum farto licet incubet grabato,
Et texto latus ambiatur ostro,
Prolixas tamen exsecratus horas
Insomnes vigilabit inter Umbras.
Quamvis Assyrio Culina luxu
Lautas instruat expedita Mensas,
Quamvis Caecuba ponat et Falerna
Festis vina Minister in culullis,
Impasto tamen ore, delicatas
Inter pocula nauseabit escas.
Illi pectine si cohors eburno
Ludat Threicium sonora carmen,
Orpheam sibimet suus profundo
Turbabit gemitu Tragoedus artem.
Si fulgentibus hinc et hinc Sarissis
Stipent mille Satellites euntem,
Et cingant totidem ensibus clientes,
Et strictis totidem Aulici verutis;
Pallebit tamen, et suas in ipsis
Anceps Civibus expavescet hastas;
Nulli fidere certus: atque summa
Inter gaudia maestus: Inde Regum
Dum fasces quatit, et superbit Auro,
Toto cogitur exulare Regno.
Durum est Exilium timere, durum est:
Multo durius est Timere Regnum.
Caerula posset uti ratis ire per aequora tuto,
Saluaque Navifrago vela volare freto,
Has Pharii pinxere Senes Persaeque figuras,
Et Mare caelatis explicuere notis.
Sed nihil in visa Nautae videre tabella,
Et magis obscuras Ars ea fecit Aquas.
Qualia creduntur Thebano aenigmata monstro,
Aut in Cimmeriis umbra fuisse plagis:
Talibus Isis erat quoque Nautica septa tenebris,
Posset uti Noctes ipsa timere suas.
Hanc HERWARDE vides, cogisque recedere noctem,
Depulsaque iubes nocte subire diem.
Iam tabula ista potest aliis dare Nautica lucem,
Sed lucem tabulae tu prior ipse dabas.
Aemulus Andinos imitari Cinna cothurnos
Dum cupit, et simili bella ciere tuba,
Iam repetit, Patulae quid agas sub tegmine fagi
Tityre; iam laetas quid faciat Segetes:
Iam Phrygis arma Viri rauco citat altera versu,
Iam Culicis totum funere claudit opus.
Talia Cinna canit, quoniam Maro talia. Quod si
Plura Maro caneret, pluria Cinna canat.
Denique tanta subest imitandi Cura Maronis,
Ut, si speret, eum vincere Cinna velit.
Cinna, quid unius tantum oblivisceris, amens?
Est ea praecipue res imitanda tibi.
Ille suam flammis aboleri Aeneida iussit,
Alteraque Ausonio Pergama obire rogo.
Tu quoque Cinna iube tradi tua Carmina flammis;
Esse tuo maior Cinna Marone potes.
Saepe rogata suos illi ignes Roma negabat:
Tu vix incipies Cinna rogare, Dabit.
Cum plueret facies Hyacinthi sanguine, fusus
Fertur in agnatas sanguis iisse rosas.
Iam quoque secta tibi pluit ubere vena cruore,
Sidoniusque linit subdita vasa rubor.
In similes cur ille Rosas non vertitur? aut cur
Hanc Metamorphosin nescit habere cruor?
Scilicet ingenuae vis impedit indolis illum:
Non didicit Magnus vivere sanguis humi.
Taurea cum misere Graios laniaret Ephebos,
Adstabat siccis turba Lacaena genis:
Laetaque constabant Vestalibus ora Puellis,
Frangere cum Victam iussit Arena gulam.
Et Tunicas poterant pueri spectare Molestas,
Cum ferus Oetaeos lusit Agyrta Rogos.
At tu femineas ordiris, Psylle, querelas,
Dum Caro nostra sua vapulat icta manu.
Iam iuvat impense pertundere tergora; quando
Nostra minus nobis, quam tibi, flagra dolent.
Trimulus illimem cum forte sederet ad amnem,
Et Vitrei pronus cerneret amnis aquam,
Induit, ecce, amnis puerilia Vitreus ora,
Et mendax Puerum rettulit unda parem.
Ille sibi inter aquas ubi credidit esse gemellum,
Dat socio unanimes saepe, petitque manus.
Extulit hic mediis itidem aemula brachia lymphis,
Et quas ille manus praebuit, iste petit.
Sed nequedum ex alta coiere crepidine dextrae,
Utraque cum cuperet palma coire tamen.
Amplius ergo suam ut palmam protenderet alter
Pendulus in vitreas amplius haesit aquas.
Extenditque manus iterum, extenditque, caditque,
Praecipitemque nocens gurgitis unda rapit.
Deceptus Puer est. Sperabat tangere dextram
Dextra parem: ah, longe fortior una fuit
Partheniam Iuvenis sic olim orasse Parentem
Dicitur, effusis saepe rigatus Aquis:
O liceat Regina, tuos mihi cernere vultus!
Oraque Caelitibus visa, videre mihi!
Audiit haec: Oculo sed quo mea videris Ora,
Ora dein hominum nulla videbis, ait.
Ille simul partemque volens excludere Noctis
Aspectoque simul Virginis ore frui:
Laeva prematur, ait, pateat fax dextra: videnti
Unica si superest, una perire potest.
Mox, ubi partitos oculos in Virgine fixit,
Omnia sunt uno sidera visa loco.
Sol ibi se Solem, Lunam se Luna negavit;
Virginis os oculo Lunaque Solque fuit.
At nequiit Caelestem oculus perferre nitorem,
Dumque diem vidit, perdidit ipse diem.
Se tamen in tali gavisus obisse Theatro,
Funere, ait, nequii nobiliore mori.
Tunc oculum piguit, dextro moriente, sinistrum,
Se quoque cum socio non periisse suo.
O inter fluvios amoeniores
Fecundis Aqua marginata Ripis,
Quam torto rotat Alueo beatus
Magnis Arcibus Urbibusque Maenus.
Hic sublimibus invidenda tectis
Fulsit Caesaris Aula, qua potentis
HENRICI bona Virgo coniugales
Intravit CHUNEGUNDIS in penates.
Hic miracula Caesarum duorum,
HENRICI, et CHUNEGUNDIS et duorum
Hic miracula Coniugum: et duorum
Hic miracula Virginum: et duorum
Hic miracula Caelitum. o in una
Quis miracula plura vidit Aula
Hos Bamberga colis beata. Cives.
Abscondant licet Urbibus, propinquis
Sese Cornua Lunae; et ipse condat
Se Solis nitor: illico exhibebit
HENRICUS tibi semet ipse Solem:
Et semet CHUNEGUNDIS ipsa Lunam.
Quod si pluribus indigebis Astris,
Praestabit tibi GODEFRIDUS Astrum:
Astrum o nobile! quale vel micanti
Fixum in pectore cernitur Leonis;
Vel quale exhibet in Sereniore
Virgo verticis ignei Corona,
Vel quale Aetherias subinde monstrat
Stellarum accola Cygnus inter Alas.
Seu quoduis erit ille Sidus, illud
Aeternum tibi Sidus opta et opta:
Tunc nullas tibi, patriaeque nullas
Illunes Populus timebit Umbras.
Serviit Helvetico procerus Verna colono,
Grandis ab Aetnaea posteritate Nepos;
Hos inter Lis orta duos, hortante Lyaeo,
In sua silvestres impulit arma manus.
Saepe genas alter pugno mulctavit et alter,
Omne tamen pugni pondus inane fuit.
Nain tactas quoties feriebat dextera malas,
Visa ferire merum dextera marmor erat.
Ergo genus teli placuit mutare: Bipennis,
Si qua, vel informis pertica, si qua foret.
Neutra fuit. Suberant Lapitharum e strage molares,
Tam Silicum innumerus, quam lapidum numerus.
Hinc sibi tollit onus Silicis praegrande Colonus,
In vernile caput vis quod herilis agat.
Sed iactum ut Silicem serui frons dura recepit,
In sua dissiliit frusta minuta Silex.
Nec sensere tamen servilia tempora vulnus,
Sed magis est visus fronte dolere lapis.
Mirum aliud! Dum frustra cadunt diversa volantque.
Pars etiam in domini est parua reversa caput.
Parva sed ingenti signavit vulnere frontem:
Et dubitans seruum laedere, laesit herum.
Quid scutum timidi galeamque obtendimus hosti?
Pro Galea propriam Verna habet iste cutem.
Iam meritas dederat gladio plebs Thessala poenas,
Civilique satur sanguine Caesar erat:
Irato deerant sed adhuc duo funera bello,
Quo septem fuerant milia iussa peti.
Hic Pater, ecce, sua comitatus Prole, petebat
Proscripta socios hospes in Urbe lares.
Illa tamen gemini ut subierunt moenia Nati,
Moenia senserunt facta sepulcra sibi.
Saevus enim hic unam sobolem rapit hostis, hic unam,
Et Numeros, inquit, iam meus Ensis habet.
Inde trahens Natos, retrahens Pater inde: Quid erras?
Me pete Miles, ait; me trahe, parce meis,
Largior an debet bullire e pectore sanguis?
Largior in patrio pectore sanguis erit.
Grandius an facta est addendum ad vulnera vulnus?
Vulnus in hoc iugulo grandius esse potest.
Dixit, et obiectis ferro simul obstitit ulnis,
Et simul in caedem segnior hostis iit.
Flectat, ait: sobolem tu voce perire paterna
Alterutram; alterutram vivere voce iube.
Ille Oculis utramque legens, utramque probavit,
Neutra minore Patris digna favore fuit.
Parcite nunc illi, nunc, illi parcite, clamat:
Illa potest merito vivere, et illa potest.
Rursus in hanc oculos. et in hanc, et utramque retorquet;
Rursum oculi, quod ament prole in utraeque vident.
Quid moror hanc, inquit, defendere? quid moror illam?
Aequus in incerto pectore certat amor.
Et simul hanc tollo, simul hanc Pater abdico prolem:
Qua seruabo meam voce, necabo meam.
Haec inter, patrio defessus amore satelles,
Aequali sobolem plectit utramque manu.
Sic dum quaeris, utram tibi (erues, perdis utramque:
Utque utrique fores aequus, iniquus eras.
Proscriptam faciebat iter mercator ad urbem,
Haerebatque pio turba gemella Patri:
Turba gemella pium sed eo comitata parentem,
Venit in hostiles interitura manus.
Hic veniam natis genitor vitamque precatus,
In sua mucrones stringere colla iubet.
Vertite tela Viri, sceleris si quaeritur Auctor,
Auctor ego: Pueri nil nocuere mei.
Sperno preces partim, miles partim audio, dixit:
Dimidium voti, quo potiare, dabo.
E geminis unum, pater, elige fratribus. Unus
E geminis nusquam, qui legeretur, erat.
Hunc mihi legero, ait; perit ille: hunc legero; et ille.
O scelus! esse pium dum iubet, esse vetat.
Tandem, Vincula Carceremque passi
In serum redeunt diem libelli!
Dignis Solibus Atticis libelli,
Squalebant laceri, manumque mutis
Poscebant miserabiles querelis.
Iam iam Blatta ruebat, et terendas
Audebat sibi destinare chartas:
Iam iam sordida noxiis parabat
Sacras rodere dentibus Camenas:
Patratumque foret scelus; nec ullo
Id quondam Lua diluisset aevo:
Ni magnus radio potente phoebus
GRETSERUS properasset, a propinquo
Flentes funere liberare Musas.
Quare libera rideat Vetustas,
Hoc sub Sole meo eruditionis,
Blattis, pulueribusque; vermibusque,
Nocti devique carcerique, doctos
Nil audere licebit in libellos.
Archetypum Tyriae simulacrum cernis Elissae,
Candida caelestis cui dedit ora nitor:
Talis et ipsa fui: sed Mens non illa fuit, quam
Affinxit titulis fama pudenda meis.
Nunquam visa mihi Phrygii sunt ora mariti,
Nec meminere meam Troica bella fugam.
Sed Pudor, ut thalamis vio lentum arceret Iarbam,
Perculit ingenua pector a nostra manu.
Cur placidum egistis mea Musae in damna Maronem?
Ille meos vestra polluit Arte toros.
Candida quod Niveis amicitur Musa pruinis,
Et nihil externi charta coloris habet;
Nec mea Parrhasia lascivit imagine pompa,
Nec Timanthea ducitur umbra manu:
Nec Minio tegitur, Tyrio nec pingitur Ostro,
Sed merus in toto carmine candor inest:
Da veniam, lector, chartae, dabis ipse colorem,
Coeperit aspectu quando rubere tuo.
In celebres ruerent Triviae cum sana favillas,
Regia Nocturno fana cremata dolo:
Graecus Adulator, Quid caussam quaeritis? in quit:
Causa Diana suis ignibus ipsa fuit.
Magnus enim Macedum satus illa nocte Tyrannus
Obstetricantem iussit adesse DEAM;
Inde suis nequiit Diana a sedibus absens,
Sedibus admotas exanimare faces.
Dixit, et applausit dicenti Graecia. Tantus
Ingenuo color est visus inesse ioco.
Ne turgesce tamen tam effuso Graecule plausu,
Nam ioca, crede mihi, sera fuere nimis.
Quae si dicta forent flammis durantibus, ipsas
Extinctura credo fuisse gelu.
Carmen nobile, cedria perunctum,
Rasum pumice carmen et politum,
Quod doctas Calamo Raderiano
Cyrrhaeis Aganippidas sub Umbris
Ausim dicere dictitasse Musas:
Tali Threicius Poeta quondam
Pantheras traheret tigresque cantu,
Hoc rictus Libycae domaret Ursae
Hoc Lynces prohiberet in repertam
Saevis: Unguibus involate praedam,
Hoc pronas raperet sonorus Ornos,
Et toto Nemus avocaret Haemo.
Iam si quae reret ille grandiores
Uno Carmine commovere moles,
Isto Strymonias ligaret Undas,
Aut verti refugum iuberet Hebrum.
Isto marmora, Caucasique duras
Secum cogeret ambulare rupes:
Isto moenia fabulosa posset
Septenis iterum admovere portis.
Rem Monstri similem! Quid erubesco
Verum dicere? Iam Radere sontem,
Iam iam dicere me potes profanum.
Panthera, quia, saevientiumque
Vinco barbarus ora beluarum;
Vinco Memmonias rigore tigres,
Vinco flumina; caeduosque montes:
Vinco marmora, Caucasique rupes.
Vinco moenia fabulosa, vinco:
Cantus audio qui Raderianos
Ad nullos tamen ambulo Raderos.
Assyrias memorant Phoenicem animare favillas,
Claudit odoratis cum sua fata Rogis.
Nam pretiosa Senem simul hausit flamma Volucrem,
Mox Novus e flamma parturiente redit.
Psittacus hanc mortem, Iovis hanc sibi quaesiit ales.
Nec tamen hac felix ille, nec ille fuit.
Talia nunc Anser sibi funera destinat, ire
Dum Reus ultores cogitur in Cineres.
Me rediuivus, ait, nascetur ab Ansere Cygnus:
Fecundusque meo funere puluis erit.
Uritur inde Senex flammis stridentibus Anser;
Et fatus ex illo funere Coruus iit;
Deterior Soboles ipso Patre. Falleris ignis,
Qui dum Monstra cupis tollere, Monstra paris.
Matthaeus foetente Nepos e faece Lutheri.
Cui prope Croesea ditior arca fuit:
Fatali cum membrat toro moribunda rotaret,
Frigeretque suas iam situs ante fores.
Atra domum Nebula et Nox intempesta tegebat,
Nec via, qua fugiens spiritus iret, erat;
Emersere proin' vicino e limine flammae,
Hauseruntque tribus proxima tecta rogis.
Admirata novos vicinia flebilis ignes,
Haec, ait, e nullo fulmine flamma venit:
Nec per Nocturnam crevere incendia fraudem;
Quaenam igitur causa his ignibus esse potest?
Una potest: Matthaeus ea reperire lucerna
Ad Lethaea suam debuit antra Viam.
Defuit ingenium Vati: Succurrere Pictor
Debuit, et chartas Arte iuvare Color.
Si neque sic Vates poterit Pictorque placere,
Quaerendus Chartis denique Tinctor erit.
Roma vetus Calamos Chartasque Cupidinis omnes
Usque Tomitanos iusserat ire sinus;
Nunc iterum Spurcae rediuiva volumina Musae
Sanctiorin Cineres Roma migrare iubet.
Audit, et, o fontes, Lubinus clamat, et imbres,
Plectite Romanos vindice rore focos!
Cum Nudo Vates Nasone crematur Aquinas;
Igne perit, quicquid Nomen Amoris habet.
Ferte citi Lymphas, date libris flumina: toto
Tibris inhumanos obruat Amne rogos.
Sed Tiberina suos Oranti denegat imbres,
Et negat Unda suos Martia, Virgo suos.
Quid Lubinus agat? Iam fumus pergit, et Ignis,
Dum miser usque pigram clamat et urget Aquam.
Serum, ait, his flammis alienas poscere lymphas
Dixit, et ex oculis proprius imber iit.
Magnus Robore miles et lacerto,
Cum vastum pede (ut ferunt) frequenter
Sicco poplite permeasset aequor,
Et Christum (licet inscius) per altas
Subiectis humeris tulisset Undas,
Coepit Christophorus dein vocari.
Tu, qui fers humeris tuis Iacobum,
Illum, illum, inquio pessimum Iacobum,
Qui tot taedia, ponderumque tanta
Ceruices iacit in tuas talenta,
Et maiora tibi, et molestiora
Semper congerit, ingeritque semper:
Illum, illum, qua sustines Iacobum,
Et fers tam patienter et libenter,
An Iacobophorus cupis vocari?
Lingua ter antiquos cum mendax falleret Indos.
tertiaque infami solueret ora dolo,
Iussa fuit Samio taciturna senescere ritu,
Et clausis vitam ducere muta labris.
Non eadem est Calamis nunc lex mendacibus Herma,
Hinc etiam Quatuor scribere Verba potes.
Taenario viden' ut facies emergat ab antro?
Ut nocuo attonitum nubilet ore diem?
Multa per evulsos lascivit Vipera crines,
Perque manus errat Vipera, perque sinus.
Lernaeoque acies sua tela trisulcat hiatu,
Fetaque liventes efferat Hydra iubas.
Cantaber ultorem spargit tamen obuius ignem,
Et Calvam Hesperio fulmine terret Anum.
Quid Vetulam torres ostenso fulmine? Viso
Terreri speculo rectius potest.
Lactea crudelis cur amputat ubere forceps?
Virgineoque cadit secta papilla sinu?
Iudicis ira iubet, sed iniqui Iudicis ira,
Ubera cui nunquam praebuit ulla Parens:
Cui sua Nutrices admorunt ubera tigres,
Saevior aut vicit bellua siqua tigres.
Non tamen insonti sons obfuit ira: sed illi
Reddita caelesti sorte papilla fuit.
Miratus sum saepe, foret quae causa, quod isto
Ubera erant Agathae tota repensa die?
At genitum post quam tali te luce videbam,
Henrice, o Patriae fama futura tuae.
Mirari porto nequii: Modo cognita causa est,
Debita erat Cunis illa Mamillae tuis.
Quid fanum Triviae funesta nobile flamma,
Laudatasque Asiae scurra cremavit opes,
Non irae studio, sed famae captus amore
A magno voluit Nomen habere rogo.
At stolidum Vindex ut Graecia plecteret, illud
Immemori iussit Nomen ab Ore premi.
Tu paribus divina cremas humanaque flammis,
Qui sacra Tartareo iura furore trahis.
Flammivomos pandit tibi sueta Kalumnia rictus.
Infestoque omnes rodere dente iubet.
Fallor? an e tali quaeris tibi crimine Nomen?
Non faciam tibi, quod Graecia fecit: HABE.
Una duobus erat sopitis fratribus Umbra,
Atque inter fratres Mens erat una duos.
Hic illum Pyladen, hunc ille vocabat Oresten:
Ille suum meritus Nomen, et ille suum.
Clauserat Unanimi hic atque hic sua lumina somno,
Sperate Unanimem iussus uterque diem.
At coepere statim temeraria ludere mentem
Somnia, Nocturnis ingeniosa dolis.
Nam propior Morpheus, adsistere visus Oresti,
Credula mentito terruit Ora metu.
Saepe ferox illi minitatus Vulnera; sepe
Tela cruentatam per repetita Necem.
Non tulit hanc Iuvenis (placidae licet indolis) iram,
Sed rapit ignara seria tela manu.
Inde minas et tela minis alterna reponit,
Versaque ludicro vulnere terga notat.
Victa proin' capit Umbra fugam. Sed victa ferocem
Infami Iuvenem decipit Umbra fuga.
Instat enim, sequiturque ferox: dum denique pulsa
Inter contiguos abditur Umbra toros.
Hic Pylades inerat, gemini pars altera fratris;
Quem male securum iusserat esse sopor.
Visus hic hostis erat, teloque errante petitus,
Quaque petitus erat parte, peremptus erat.
Suerunt ipsi hostes iram deponere somno:
Irasci fratres cur male somne doces?
Cana licet placidi se prodat Verticis aetas,
Et Pylias monstrent tempora picta nives:
Sola tamen lentae Manus est ignara Senectae,
Lassarique dato munere dextra nequit.
Vive tibi Guilielme, (precor Plebs indiga) vive:
Aut Tibi si renuis vivere, vive mihi.
Ausonia scripsit Batavaque volumina lingua,
Cum mores cupiit scurra notare meos.
Acne quem fugeret, linguae esse utriusque peritum,
Auctori Lector quisque monendus erat.
Quare in fronte libri docet ipse, Librum esse bilinguem
Dicere quod Lector debuit, Auctor ait.
Offendam licet usque et usque et usque,
Et poenas Tityique Sisyphique,
Et plaustrum merear piaculorum;
Poenas nec tamen indis has nec illas,
Poenas heu meritas et has et illas:
Sed pacatior ipse leniori
Pergis crimina vindicare mulcta,
Et parcis mihi plura saepiusque,
Et donas bona plura crebriusque;
Quam si nunquam ego puniendus essem,
O qualis modus iste vindicandi est!
Non punit modus iste vindicandi
Multo sanguine, sed rubore multo.
Quicquid Lobdacidae peccant Connubia: quicquid
Novit Agenoreo rapta puella sinu.
Quicquid Aquinates formidant carpere morsus,
Quicquid Paelignis dicere Naso timet:
Prodit, et infami Faustinus margine vulgat,
Et quos Faustino non pudet esse pares.
Orgia sola probant, et Operta, et sacra Cotyttus,
Et quaecumque vetus lustra December habet.
Dedoceas Veteres si lascivire Poetas,
Est Rhadamantheo poena luenda foro.
Praetextata loqui nisi suerit charta latine,
Charta Ixioniis est laceranda rotis.
Iulia quae prohibet, quae lex Scatinia plectit,
Sola putant calamis non aliena suis.
Parce verecundo tandem Faustine rubori,
Et noli nobis scribere quicquid agis.
Mellilegas felix onerarat praeda Volucres
Trinacrio passim praeda petita thymo:
Iamque fatigatas redolenti pondere, nota
Ad solitos iussit lex revolare lares:
Pendula telarum cum rete tetenderat ingens,
Quod de visceribus nerat Arachna suis.
Insidiasque locans Apibus revolantibus, illas
Cepit, et haerentes exanimavit Apes.
Quas gula delicias affectat? Aranea Muscas
Nauseat; Hyblaeas iam quoque poscit Aues.
Argolico quondam vulgaram scripta Cothurno,
Haeresis Argolicos cum violasset Auos:
Nunc Voces etiam didici formare Latinas,
Impietas Latio dum rotat Ora sono.
Si nova Lingua meo toties discenda Libello est,
Crimina cum Linguas addidicere novas:
Desinite o plures mala Saecula discere Linguas,
Plus satis est Linguas iam didicisse DUAS.
Occidit infelix Caperatae Rabula gentis
CORVUS, ab effossa non bene tectus humo:
Qui sacra ferali temerare silentia Cantu
Ausus in infernas praecipitavit aquas.
Ite nigrae Volucres, meritos intendite luctus,
Cum Coruo vestri pars quoque magna perit.
Inferias Coruo da Corue, rotaque relicta
Ad Cognata tuus funera questus eat.
Et quoniam Stygiis animum revocare cavernis
Non potes, hoc facias quod potes, Ossa legas.
Monstrum horrendum, informe, ingens, puto, dixerat olim
Laudabat formam qui, Polypheme, tuam.
Vatibus haec Priscis licuit sibi fingere Monstra
Nostis nulla licet fingere; Vera vident.
Aspice Lerneum: Monstro spectabis in uno,
Lerneas quicquid sibilat inter Aquas.
Mille per exsertam dispergit Toxica linguam,
Et quo plura vomit Toxica, plura coquit.
Livet; et afflatu funesto quaeque venenat,
Et cum fessa nequit lingua nocere cupit.
Fallimur, enectam qui Lernae credimus Hydram:
Tu Lernaee vetas credere, Vivis adhuc.
O et Castaliae Sititor Undae,
Et Largae Bibo creber Hippocrenae;
Natales age IULIOS, diemque
Hunc et Mensibus antepone, et Annis,
Quo Nasci tibi contigit, IACOBE;
Et Curas iube abesse, tetricasque
Omnes ex Anima repelle Nubes:
Ludant Gaudia sola; et Ambulanti
Occurrant ea semper, et Sedenti.
Adsint Aonides, iuventque terso
Carmen nobile parturire versu:
Carmen, quale soles iocante nutu
Tunc effundere, non times suavi
Cum contendere laetior Catullo;
Aut cum Bilbilin, aut Tagi sonoros
Certas vincere grandior Cothurnos:
Tali Carmine lude nunc, et istum
Quo nasci tibi contigit, futuris
Mensem Mensibus antepone et Annis.
HERODES licet impiam securim
In magnum paret impius IACOBUM,
Et vecors odio laboret Unum
Mensi tollere IULIO IACOBUM,
Dum tu nasceris, alterum alterumque
Audit vivere IULIO IACOBUM.
Terrarum dominum lugebat Terra Philippum,
Cum Patria exanimem fleret Ibera Patrem.
Quam simul assiduo tundentem Pectora planctu,
Talia cum planctu dicta dedisse ferunt:
Plurima cum posses utrumque, Philippe, per orbem
Plus tamen ut posses vovit uterque tibi.
Sed post quam letho te posse occumbere vidit,
Orbis te cupiit posse, Philippe, minus.
Quicquid turba suae ieiuna vovebat Elisae,
Prodiga cum saturas ferret Elisa dapes;
Aut inopum texta prohiberet frigora lana,
Aut vacuos largo pasceret aere sinus:
Aut mendica mero perfunderet ora falerno,
Spargeret aut totum corpora in aegra penum;
Pauper idem tibi turba precor. Nam quicquid Elisae
Illa suis dederat; das et Elisa mihi.
Dormiit Ascraeus Parnassi in culmine Pastor,
Et subitum Vatem iussit abire Sopor:
Alter in Helveticis ubi cautibus obdormivit,
Continuo Vatem fertilis Umbra tulit.
Zwinglius ille fuit. Qui dum Vigil angitur olim,
Vulgatum Populo qua probet Arte scelus:
Desperat Vigilans; Somnum ergo consulit: et mox
Doctorem ex voto somnus et umbra dedit.
Vellit enim auriculam sopito Larua: sed illa
Sciri quae fuerit; Candida et Atra, nequit.
Illa repente Viro curas exhaurit inanes,
Omniaque unum illum scire Magistra iubet.
Zwinglius inde Vigil sciit omnia qualia nemo
Nec Vigilans docuit, nec Vigilans didicit!
Laetior ergo suos invisit mane tribules,
Quaeque illa potuit discere nocte, docet.
Utque probet certa esse, esse omnia somnia iurans,
Somnia ne iura credimus esse: nega.
Tres peperi obstetrice parens Virtute puellas:
Una puella fuit Spes, fuit una Fides.
Tertia legitimi tulit aemula nomen Amoris,
Nec tria cassa suis nomina rebus erant.
Denique Virtutes peperi, quot pignora. Solum
Debuerat partus crebrior esse mihi.
Nescio quis Medicum furor incurabilis armet?
Inque novam rabiem tristis Erinnys agat?
Viscera si nocua tumuissent laesa Rubeta,
Te posset medicas, Psylle; rogare manus.
Nunc date, siqua liquant meliores germina sucos,
Siqua peregrinas insula sudat opes;
Dicite, si quid habet Natura potentius: iste
Sanari trita non solet Arte furor.
Non huic Veratri prodest vis ulla cerebro,
Evacuet totas iam licet Anticyras.
Et iuxta serum est, mediam pertundere venam;
Non una hunc morbum vena, sed omnis habet.
Quid faciam? dices; furor est a sanguine toto.
Causa igitur morbo Tota adimenda tuo est.
Sidera septenis praesunt septena fodinis,
Contentus vena quisque Planeta sua.
Nobile sub terris generat Sol igneus Aurum,
Argentumque recens frigida Luna parit.
Martius abstrusis Ferrum erro meatibus infert,
Plumbea Saturnus crescere dona iubet.
Progenerat Stannum Saturni maximus Haeres,
Succina Mercurius percoquit, Aera Venus.
Octavi nuper fornacula prodiit Astri,
Aurea quae facili folle metalla liquat.
Saepe fluunt simul inde Auri duo magna talenta,
Saepe tria, interdum quatuor inde fluunt.
Vidistn' tu illis fluere, inquis, ab ignibus Aurum?
Non: Quia cum vellem cernere, Fumus erat.
Eystadi nemus, o nemus! beatis
Caeli Civibus inclitum, et gemellis
Tutelaribus olim amatum. In illo
Tu sacra WILIBALDE cum tiara: et
Tu sacrum Soror aemulata fratrem
WALPURGA incolis. Alterum inquilini
Patrem agnoscite Civium: alteramque,
Vos quotquot thalamosque nuptiasque
CHRISTO cedere Virgini iubetis,
Matrem agnoscite Virginum, o utroque
Felices nimis incolas parentes?
At qui nunc itidem istud inquilini
Tantorum colitis nemus parentum,
Et colles nemoris, cavasque valles,
Sic vos vi´vite, sint suis ut ambo
Felices etiam incolis parentes.
Quid mihi, Nile, tuas transmittere profuit Undas?
Ultraque extremos Persidis ire sinus?
Quid Syriam, et campos Solymae vidisse ruinae?
Omnia quae vidi, me docuere mori.
Fracta suas monstrant Babylonia marmora clades,
Et sua Contritus fata Colossus habet.
Pyramis aerias feriat licet ardua Nubes,
Ipsa tamen tumulum se videt esse sibi.
Ipse redux, vitam patriae inter limina perdo,
Et quaesita foris Parca, reperta domi est.
Vanum erat hoc tantis terrarum ambagibus unum
Discere: Momento patria me docuit.
Turbassent Bavium cum tetrica somnia quaeri
Paeoniam ex templo iussit anhelus opem.
Convenere Viri, Podaliria turba, Galenus,
Clinicus Herodes, Symmachus, Hippocrates.
Solliciti frontemque manu, venamque retentant,
Sed neque frons illis, sed neque vena placet.
Ite citi, unanimes conclamant, ite, liquores
Siquid habent, herbae, quaerite, si quid habent.
Continuo properatur. Adest Asclepius humor,
Lectaque in Hesperiis herba Cacuminibus.
Ignotae veniunt peregrino a littore vires:
Intima ab Hyblaeo flore medulla venit.
Quid memorem? Bavio dum mentem reddere quaerunt,
Nil reliquum Chiron, nil tibi Cosme facis.
Siccavit veteres sananda insania Baias,
Anxuris epoto vanuit Unda lacu.
Anticyram exhausit validi vis improba morbi,
Insulaque absumpto languit helleboro.
Falleris, et frustra toties Medicina laboras:
Vis mentem Bavio reddere; danda fuit.
Commentis solitus Tarpeiam ducere Plebem,
Et vafra consutis ora movere dolis,
Iussus ab irato dependere Caesare poenam est,
Vanaque vindicibus dicta piare rogis:
Et titulum prae ferre necis: Qui vendere fumos
Suevit, eum in fumos Caesar abire iubet.
Si tali tibi ducta foret sub Caesare vita,
Quantus iam pridem tu, Line, fumus eras?
Depingis geminam duplici cum Sigmate mensam,
Inde tuae mensam Coniugis, inde tuam:
Sed Cyathis tua mensa caret; muliebris abundat:
An tua te, pictor, pingere mensa docet?
Iussus erat Vernae gemmantia tempora Florae,
Pictor, et aestivae pingere rura plagae.
Pinxit Anum medios et flores inter et hortos.
Ex aestate mihi facta videtur Hiems.
Vitiferam praedatur humum, Bacchumque triumphat,
Ebriaque in praelo proelia Mensis habet.
Sed sitit in madida pictor siccissimus arte,
Iam, puto, picturis invidet ille suis.
Qua quondam uberibus laeta inter Gargara pratis
Ire Saginatas Graecia vidit Oues,
Illac arentes hodie sterilescere Campos,
Et fetam loliis surgere cernit humum.
Non veteres ea Terra greges; non ostia Caulae
Tuta peregrinis cernit ab insidiis.
At Romana gregem videt inter pascua tutum
Eminus, et nullis peruium Ouile feris.
Ah! quantum est discrimen? ait Raptoribus omnis
Ecce meus patuit grex, periitque lupis.
Ausonius sed nulla timet grex damna rapinae:
An quia Pastorem grex habet ille Petrum?
Petrum habet, o tali duce pascua laeta1 iubeto
Talem etiam gregibus, Christe, prae esse meis1
Audiit optantem DEUS, et, quo tutior esset
Graecia, iam Petrum tu quoque, dixit, habe.
Hoc Pastore proin' quia gaudes Graecia Petro,
Altera iam fieri tu quoque Roma potes.
Flos ego, Paestani non ultima gloria prati,
Et Corcyraeo regulus in nemore,
Nomen ab agnato Phoebi traho sidere, prae quo
Narcissi nollem nomen inesse mihi.
Illud ego comitor, nullo tamen impete, sudus
Caelumque obtutu metior omne meo.
Nunquam Memmonio sine me eluctatur ab Ortu,
Nec subit Occiduas me sine Phoebus aquas.
Dum tamen illius passus sine passibus aequo,
Nunquam e Natali pes mihi cedit humo.
Quod nisi Terra pedes pedicis includeret; olim
Stellatos traheret totus ad usque choros.
Sublimi Cursum quid Solis in aethere quaerunt
Astrologi? hic humili in flore videre queunt.
Si qua Prometheae vivunt monimenta Senectae,
Si qua latent sera scruta refossa manu:
Siquis adhuc Baculus, veterumve Cucurbita restat,
Aut aliquod Senii littera Nomen habet,
Quaeritur, et Libycis hodie contenditur arvis,
Atque Corinthiaco iam magis aere placet.
Non ita captatur Phrixei lana Draconis,
Non ita de Persis eruta praeda iugis.
Ista profanatas sequitur si gloria TRICAS,
Et prodest Apinis vana senecta suis:
Caelestes studio meliore inquirere chartas,
Et sacra maiorum postuma habere libet.
Tu Martine, locis illa omnibus omnia dudum
Sive iubes Orbi reddere, sive iuvas.
Nam veneranda tibi studium est gentile vetustas:
Visque tuis similes moribus esse libros,
Sic tu de Priscis, et de te Prisca merentur,
Et quia prisca legis facta, legenda facis.
Vina Falerna dolo vitiarat Caupo, meracos
Lymphato solitus fonte rigare cados.
Hoc studio corrasit opes; quibus omnibus illi
Pensilis e collo farta Crumena fuit.
Forte sui securus iter carpebat hic, undis
Gallus ubi patriis littora lambit Arar:
Cum praedatori conspecta Crumena volucri,
Maturae visa est esca futura fami.
Milvius ergo ruens properati fulminis instar
Ungue graves loculos insidiante rapit:
Sublimisque iterum rapta citus avolat esca,
Oraque in erepta tentat adunca dape.
Restitit indomitum rostris luctantibus aurum,
Uncatosque tenax lusit aluta pedes.
Ergo iterum rostro loculos, iterum ungue retentat;
Atque iterum rostro nil agit, ungue nihil.
Quare onus omne fami dum sentit inutile, rostro
Impatiens totum vindice damnat onus:
Iratoque gravem dimittit ab ungue crumenam,
Et mediis pondus nobile mergit aquis,
Iuris amans Auis ista fuit: Nam Iudice Miluo
Quas Undae dederant, Unda recepit opes.
Turba Medusaei capitis speculata Chelydros,
Poenas aspecto Gorgonis ore dedit.
Nam simul ac formae de forma viderat Ora,
Amisit formae quilibet Ora suae.
Cernis, ut exangues ubi tollant Marmora vultus?
Tentat et exanimes muta figura manus?
Ante homines fuerant; nunc in mera saxa Medusae
Aspectis homines diriguere comis.
Terra voluptatis mala quid mihi gaudia suades?
Creditur illa oculis esse Medusa meis.
Si spectaro, Silex spectata reddar ab illa;
Ne Silicem me ergo reddat, ero ante Silex.
Impius insontem quo vendidit aere Magistrum,
Hoc laqueum Iudas quaesiit aere sibi.
Si sperare lucrum Mercator stulte volebas,
Vendendus laqueus, Christus emendus erat.
Quid laqueum properas alieno imponere collo?
Seruandum nescis esse monile tuo?
Musarum domus, et Politiorum
Sedes nobilis artium: Iuventam
Quae fraeno regis; atque Apollinari
Ornas belligeros honore Francos:
Seu dici titulo latiniori
Artaunum cupis, et vetustiori,
Seu, (quod gratius esse suspicamur)
Mavis Herbipolis recente vocis
Mutatae titulo vocari: Adesto,
Atque a Collibus uvidis amoeni
Vultum avertere ne gravare Maeni,
Grato lumine paullulum Suevi.
Donec littora pervageris Istri.
Illic Armidum simillimarum
Sedes altera visitur Sororum:
Sedes altera, quae pati Iuventam
Hinc fraeno regit; hinc nova vetustos
Pergit cingere Laurea Suevos.
Parnassi modo duplicem licebit
Montis dicere Verticem, nec illam
Partem cedere Libero, nec illam.
Dum concordibus illa et illa votis,
Uni servit Apollini, sed illi
Uni servit Apollini, impudicis
Qui pro moribus imperat pudicos:
Et per Pierios dehinc Canales
Incestas prohibet meare Lymphas.
Haec Francos decet, haec decet Suevos.
Musarum domus utraque, alterumque
Sedes altera diligit Lyceum:
Dum Phoebus meliorque sanctiorque
Musarum chorus, et Minerva, utroque
Concordes dominantur in Lyceo.
Christus ubi Andream Galilaeo in litore vidit
Squamigeros inter pandere Lina greges,
Protinus assuetis exscendere iussit ab Undis
Et nova Caelesti sub duce signa sequi.
Audiit Andreas, piscesque repente ratesque,
Et fastiditae Lina reliquit Aqua.
Tu contra; neque lina prius, neque flumina noras,
Ac nulla prius es suctus habere rates:
Sed simul in Christo vestigia iussus es ire,
Totus amas pisces, flumina, lina, rates.
Ergo vel Andreas mihi desine porro vocari;
Vel certe Andreae lina relinque mihi,
Saevae barbaries cruenta Parcae
Nunquam Vulnere tot peremit uno:
Nam quo vulnere Principem petivit,
Omnes barbara Pauperes peremit.
Dum sacra Boiarii panduntur Lipsana montis,
Pandit ter geminos Hostia trina sinus:
Tot mihi cum pistae demonstret liba farinae,
Cur non et Calices Boica monstrat? ais.
Ne Lithe quaere; Timet. Nam quos monstrare parabat,
Dum Mercatorem te putat esse, tegit.
Conradus diadema regiosque
Tantisper iubet exulare fasces,
Et sceptrum procul ire feriatum,
Dum magno pietatis actus aestu
Per terras ruit invias, ferumque
Totis Nerea classibus fatigat.
Dixisses Libycas peti rapinas,
Aut e Memnoniis superba praedis
In Nostros redigi metalla census,
Aut dites Asiae erui fodinas:
Crux tantis petitur sed una curis:
Ut quam purpura Caesarumque fastus
Condemnaverat ante, nunc adoret.
Saecli incommoda Commodi, Nerones
Et Flavi furor ultimi, et flagella
Periuri rediuiva Iuliani,
Insanite, suum potest Tyrannis,
Crux opponere Caesarem; redite.
Hic est ille Siri domitor Tullingus Orontis,
Primus Idumaeas qui reparavit opes.
Sestiacae primus traiecit Bosporon undae,
Ferret in Abdaridas victor ut arma duces.
Non illum Phariae stimularunt iugera glebae,
Non illum Tyrii barbara praeda freti.
Sed Solymae turbata quies, aevumque sepulcri
Lugubre, et amissae trabs inhonora Crucis.
Mox reseravit ubi iusto sacra limina bello,
Ah quoties fusis limina lavit aquis?
Ah quoties inopem ditavit prodigus Aram?
Et trepido captam poplite pressit humum?
Quod meruit primus, primus diadema refugit,
Nec tetigit iussa sceptra recepta manu.
Grande putent alii diademata quaerere Reges,
Grandius, in Regno spernere Regna, fuit.
Expensis redimi si possent funera numis,
Par erat hac redimi funera posse manu.
Argenti tam larga fuit manus; unice ut illas
Duceret esse suas, quas tribuisset, opes.
Et tamen hanc inflexa manum mors abstulit orbi,
Caelestesque illam iussit habere plagas.
Hoc placet, o Superi! sit mors inflexa, precamur:
Si flecti vellet, saevior illa foret.
Qui Lignum famosus eram Iurisque peritus,
Causidico gnarus tollere bella foro:
In modica iubeor longum requiescere tumbae
Heu, linguae, heu famae flebilis Umbra meae:
Nil prodest didicisse alias componere Lites:
Nil veteri Leges condere iure novas.
Intendit Mors lege sua mihi denique Litem:
Hei mihi! cur unam hanc soluere non didici?
Cum Suevas traheret Fridericus ad aequora turmas,
Cui rubra cognomen nobile barba dabat;
Territa tota sibi diffidere coeperat Eos,
Inque suis nusquam credere Asyla iugis:
Iam veterem Pharos, et Babylonia moenia fastum
Ponere, et imbelles tendere Bactra manus.
Christiadum contra sibi visa resurgere plebes,
Certa salutiferam vi reparare Crucem.
Nec decepta foret, nisi alienam barbara barbam
Vidisset propera Turba perire Nice.
Unda fuit, gelido quae Cydni fluxerat alveo,
Iam dudum in magnos unda maligna duces.
Obfuit illa olim Pellaeo (ut fertur) Alumno,
Membra ibi cui subito diriguere gelu.
Nunc idem peperit Friderico funera Cydnus,
Obruit incautis quem Violentus aquis.
Parcere debuerat Friderico Cydnus eunti,
Sat cito mersisset, cum rediturus erat.
Bella paras Syriis longinqua Richarde tyrannis,
Ut captam plebes asserat Angla Crucem.
O saecla, o mores! sobolesque parentibus impar!
Nunc plebs assertas diruit Angla Cruces.
Parcius illa Syras irritant signa cohortes,
Hebraeasque movent parcius illa maenus.
Ira Britanna Crucem ferro rapit, et trahit unco,
Infamique petit nostra tropaea ioco.
Et ne qua exemplis insania barbara desiit,
Sacrilego sacram damnat in igne trabem.
Parce Richarde Crucem Syriae subducere: salua
Hic erat, in Regno nunc perit illa tuo.
Miraris nullos in versibus esse colores
Pictor! Et in niveo carmina nuda solo!
Causa tua est, Siquidem Minio qui vellet Apelles
Carmina gratuito pingere nullus erat.
Zeuxida quaerebam; fugiebat carmina Zeuxis,
Parrhasium volui; Noluit ille tamen.
Artificum quare cum Vatem nemo iuvaret,
Auxilium Vati denique fullo tulit.
Albet pagina, candidaeque velant
Nostri Carminis aream pruinae,
Nam Vicinia purpurata totas
Pictorum vacuavit ut tabernas,
Ex omni numero omnium colorum,
Duntaxat mihi Candidum reliquit.
Dum crebri simul hinc et hinc Poetae
Depictis Epigrammatum tropaeis
Alter vincat ut alterum, laborant,
Quaeris, cur mea Musa nolit ullos
Fronti figere simplici colores?
Sed sola Nive, candidoque totum
Malit claudere carmen Umbilico?
Dicam. In Pieriae foro iuventae
Carmen debuit esse Candidatum.
Tertius Eoi Fulco diadematis haeres,
Et, mea si numerem proelia, primus eram.
Arma rotare Viros docui, docui agmina magnos
Pro Cruce seruanda centuriare duces.
Ac nisi regna forent patrio mihi robore parta,
Regna forent eadem robore parta meo.
Sed dum latus equo curisque solutus oberro,
Ipse meo victor denique vincor equo.
Vestra quid o Reges fore funera lenta putatis?
Ut properaret, Equo mors mea vecta fuit.
Inter Idumaeae Ludovicus damna, potitas
Ut Cruce barbaricas audiit esse manus:
Liligeri abiciens inhonora cacumina serti,
Et trabeam, et Tyrio vellera pota cado;
Quid Paestana iuvent mea me violaria? dixit.
Quid mea gemmato nobilis Aula tholo?
In miseris squalet si Crux mea sordibus; inter
Eoas vertex dum meus ardet opes?
I nitor; i Regum decus, i grave dedecus Aurum;
Nunc alio cultu Regia vestis eget.
Ite Palatini laquearia gemmea tecti,
Tecta crucem captam Sardonichaeta decent.
Mutentur gemmae ut vinclis, et vincula gemmis,
Detur Gemma cruci; sed mihi Vincla crucis.
Lunatae peterent cum Moenia sacra Phalanges,
Purpureae opposui robur inerme trabis.
Mox omnes trepidare, pedemque referre cohortes,
Et fugere obiectam barbara Luna Crucem.
Cur nunquam vestris fugit a Legionibus illa,
Pannonios hodie cum populatur agros?
Haeresis offundit tales, Balduine, tenebras,
Ut nullam videat Thracia luna crucem.
Iesseiam Urbano regnante recepimus Urbem,
(Christus ubi crebram sanguine lavit humum:)
Natalemque domum, (teneros ubi Numinis annos
Agnovit trepido bucula flexa genu:)
Et Montem, et magni Lignum admirabile Montis;
Quaeque sacrae Custos marmora Mortis erant.
Cepimus Urbano simul, inquam, haec omnia: rursum
Urbano simul haec omnia perdidimus.
Quid fuerit causae, ne quaerite: Tertius iste
Inter Pontifices; ille Secundus erat.
Regina licet imperante, non vult,
Non vult crimine se notare, non vult;
Sed perstat Ludovicus, et potentis
Spernit delicias, minasque laenae.
Seu promittat opes; opes abesse,
Et Lydi iubet auri abirer gazas.
Seu promittat honorem; abesse honorem,
Et quemuis iubet exulare fastum;
Seu quicquid minitetur illa, quicquid
Proponat, iubeatque, postuletque;
Duro marmore durior, recusat
Illi vendere Corporis pudorem.
Hinc Vermes oculus sepultus omnes
Annis arcuit amplius trecentis.
Hoc plane decet; hoc decebat unum,
Ut Corrumpere quem nequibat ullus
Reginae furor impotentis, illum
Nec Corrumpere vermibus liceret.
Ille ego Guido fui, Solymi pars ultima Regni,
Heu, magna imperii Guido ruina mei?
Hic ubi Iesseios cinxit diadema Nepotes,
Septigerosque diu nutriit aula duces.
Hic, ubi presserunt innoxia tempora dumi,
Divinasque nocens risit Arundo manus.
Hic itidem et gemma cinxi caput altus et auro,
Hic regale mihi dextera gessit ebur.
Victus in Abdario iam denique Marte triumphos:
Et sensit casum Crux quoque capta meum.
Parcite Balduini, Godefridi parcite manes,
Haec mihi res vestro more cavenda fuit.
Atqui Europaei reges ne parcite: Vobis
De culpis restat poena petenda meis.
Longa Palaestinas cum iniuria carperet Urbes,
Seruaque sub Phario fleret Iduma iugo,
Capta peregrinos optabant Moenia coetus,
Neglectasque diu squalida Templa preces.
Et limen, quod Aui tot quaesivere Patresque,
Tunc Patres coepit quaerere, coepit Auos.
Et toties genibus signata sacraria flexis,
Et toties udis tacta sepulcra genis.
Et toties calcata pio vestigia fletu,
Arida tunc longo consenuere situ,
Romanus sed sera Pater post quam induit arma,
Occiduas mittens ad pia bella manus,
Tullingi misere viros; misere Britanni,
Misit Iapygias Daunia turma rates.
Vidimus Ausonios, ensesque venire Sicanos,
Et Germanorum vidimus arma ducum.
Tunc solitis iterum viguerunt coetibus urbes,
Tunc iterum Tyrio sunt data iura mari,
Tunc iterum Solymi caluerunt marmora busti,
Tunc iterum notas audiit Ara preces.
Maiorum, dices, haec facta fuere, Fuerunt:
Facta sed haec cuius posteritatis erunt?
Ausonii caperes cum Iura, Philippe, Senatus,
In domino Vestes erubuere suo.
Sed festina tibi cum stamina Parca secaret,
Emoriente repens pallor in ore fuit.
Et simul in tristem Vestes abiere nigrorem,
Purpureusque togae coepit abesse rubor.
Hinc suus ergo color iam desiit esse Galero;
Nempe suus domino desiit esse color.
Pauper ab effosso ditescit turba metallo,
In terrae medios dum solet ire sinus;
O utinam has posset tumuli penetrare fodinas,
Eruta Fernandi plus daret una manus.
Furnius a patria non degener indole potor,
Ingenio patriam vicit et arte gulam.
Singula convivis pretiosae pondera gemmae
Trivit, et affuso diluit illa mero.
Ipse prior cyathis instare capacibus, ipse
Sardonychata sibi fundere Vina prior.
Mox acies certare duci, vastare diotas,
Mensaque gemmato pota madere lacu.
Denique Vina suo quae quisque liguriit haustu,
Illa Senatoris singula Census erant.
Furnius haec adeo fuit inter prandia potus,
Ut, coenaret ubi, vespere nescierit.
Tinxerunt calidis Veteres sua Funera lymphis;
Debet et haec aliquis spargere nostra latex.
Quid facimus, glaciata gelu cum lympha negetur?
Ex oculis haustas FUNUS habebit AQUAS.
Furtivo manus ardeat Pyropo,
Et rapto gemat Arca sub metallo,
Et res patria crescat usque et usque.
Agris addere dum studetis Agros,
Census Censibus, atque inempta raptis;
Non sunt (quid dubitatis?) ista, non sunt.
Et si creditis esse Iura, non sunt,
Vos Accrescere tunc iubetis Assem,
Iussit tollere Cera cum Trientem
Expunctus queritur dolendus Haeres,
Quem pro divite praedio obtinendo
Versu Cera locaverat secundo.
Nam vos Dulcibus invidi CADUCIS
Ceram vertitis omnem; et arte magna
Ex Longis facitis breves tabellas.
Sed qui crescere sic iubetis AURUM,
Si recte memini, iubebit olim,
Vos Decrescere, ne timete, FERRUM.
LUCUS Hyperboream, qua proximus aspicit ARCTON,
Tardaque pinifero sustinet ASTRA iugo;
Aerio plaudunt ibi feta Cubilia partu,
Indigenasque fovet plurima Quercus Apes.
Mellitos inibi sudant loca pinguia sucos,
Stillantesque tegit multa Caverna favos:
Nec desunt Ouibus sua, nec sua mulsa Iuvencis,
Sed capit Hyblaeas Ursus et Ursa dapes.
Forte per illa viam carpebat Tesqua colonus,
Ex aliquo cupiens tollere Mella specu.
Qui nemora ambiguus post quam exiit omnia, vidit
Denique odorifero consita prata thymo.
Vidit; et haec, inquit, redolentis copia floris
Omina quaesiti proxima Mellis habet.
Indagare iuvat. Vetus haud procul Arbor hiabat;
Et vetulae deerat tota Medulla trabi:
Sed Cava ne nullam retinerent Robora vitam,
Vivus in exanimi stipite Caetus erat:
Caetus Apum; magnis qui par Legionibus ibat,
Purpureos Florae cum popularet Agros.
Dixisses Hyblae nemus omne volare trabisque
Unius in vacuos omne migrare sinus.
His patrium faciebat opus Gens innuba cellis,
Condita securo sic rata mella penu.
At nimio Quercus demum saturata Falerno,
Ebria servatas ferre nequibat opes.
Melleus ergo latex super exundavit; et altum
In Scrobe fecerunt deflua Mulsa lacum.
Aequa solo iam Vallis erat, iam plurima cano
Desuper in Mellis creverat Alga, vado.
Sarmata cum trunci vidit cava robora; et amens
Non explorata coepit adire via.
Iamque propinquus erat, foveae cum captus hiatu,
Induit incautos Rore tenace pedes.
Utque pedes magis, utque genu subsidere sensit,
Utque deinde Femur cedere, deinde Latus,
Territus, o Superi defendite, dixit: Et inter
Dicta, repentinus fluxit in ora liquor:
Tunc trepidare miser, lentique Coagula mellis
Nil profectura dissociare manu,
Tunc pedibus, totoque diu contendere trunco,
Aegrumque ex alto tollere Melle caput.
Sarmata conatus tamen omnia et omnia, semper
Haesit in Hyblaeis Sarmata mersus Aquis.
Quare ubi fracta sibi succumbere robora vidit,
Institit externam poscere mersus opem.
Arua rogat, nusquam ullus erat. Rogat Astra, roganti
Tendere qui vellet brachia, nullus erat.
Interea bis Phoebus aqua se lavit Iberi,
Cynthia nocturnos bis Soror egit equos,
Nullus adhuc spondebat opem. Tunc membra lababant,
Raucaque defectus fugerat Ora sonus:
Nil, nisi de vivo restabat lacrima vultu,
Cetera semianimum membra Cadaver erant.
Ipse tamen cecinit prius hunc sibi praescia Lessum,
Mortua quam tumulo conderet ossa suo,
Certe, ait, ut multi tumulo meliore quiescant,
Dulcior est nulli quam mea tumba mihi.
Dixit, et extremo conversus ad aethera voto,
Nunc, ait. o oculis Astra valete meis.
Vos sola ignaris mea pandite funera Gnatis,
Nam vos sola meum Conscia funus habet.
Iamque oculos clausurus erat, cum visa repente
Intremuisse gravi stridula silva metu.
Nam fera, nescio quae, Vicino erupit ab Antro,
Et timuit visam territa silua feram.
Tunc, licet in Mortem properaret Sarmata rursum,
Sarmata fatali movit ab amne caput.
Monstrum informe videt Catulis comitata duobus
E mediis Siluae prosilit Ursa rubis.
Et celeri per trita Viae compendia cursu
Ambrosii visit cognita lustra meri.
Gratuitisque gulam dapibus non parca saginat,
(Nobilis o qualem pascis Hymete gulam)
Hic quid agat? dubius clamaret Sarmata? potae
Opportuna statim cederet esca ferae.
Cessaret? lenti moreretur glutine visci,
Mors habet exequias utraque paene pares.
Lenta tamen Mors est in Melle timenda: citatam
Ergo minetur, ait, mitior Ursa necem.
Sic parat apposito disponere brachia flexu,
Pasta suum in siluas dum sera carpat iter.
Mox ubi daps brutum saturavit Hymettia ventrem,
Auersumque lacu coepit abire pecus,
Rusticus extendens e lento brachia visco,
Insidiante capit terga ferina manu.
Hic laqueo captam se credidit Ursa, suoque
Impositis tergo Vincla coire seris.
Aduocat ergo omni Vires e corpore, donec
Tergi appendices exuat insidias:
Usque laboranti tamen imminet hamus et haeret,
Et premit ille magis, quo trahit illa magis.
Visa videre fuit Ceromate delibutos
Ridiculo Pugiles una Palaestra duos.
Utque diu paribus certatum est Viribus, Hostem
Traxit ab infausto fortior Ursa lacu.
Sic demum capis Ursa fugam, sic Sarmata vitam,
Sarmata mellito paene perempte vado.
I querere, et solis Mortem puta inesse Venenis,
Quo gula plus Mellis, plus gula Mortis habet.
FINIS.
STEPHANUS CHARLETUS Provincialis Societatis IESU in Provincia Franciae iuxta privilegium eidem Societati a Regibus Christianissimis HENRICO III. 20. Maii. 1583. et Henrico IV. 20. Decemb. 1606. et Ludovico XIII. nunc regnante 14. Februarii 1611. concessu quo bibliopolis, omnibus prohibetur, ne libros ab eiusdem Societatis hominibus compositos absque superiorum permissione imprimant; Permittit SEBASTIANO CRAMOISY Bibliopolae Parisiensi iurato, ut librum qui inscribitur Iacobi Bidermani e Societate IESU Epigrammatum libri tres, ad decem proximos annos imprimere, ac libere divendere possit.
Datum Biturigibus 20. Decemb. Anno 1620. STEPHANUS CHARLETUS