bers2 
bis 
20 June 2003 
Ruediger Niehl 
 
lg, name and line tags added, validated; typed -structural tagging complete - semantic tagging complete - no spell check
 
May 2004 
Martin Tavakolian 
 
Morpheus spell check performed
 
 
 
 
Auctariorum 
Gregorii Bersmani 
Libri duo. Quorum primus Votorum est nuptialium secundus Aeolostichon. 
[Illustration: 
??????????? 
]
Lipsiae 
 
 
Ad Clariss. V. D. 
Iohann. Posthium 
Archiatrum 
Wirzpurgicum 
, Poet. Laur. Et cetera dominum et amicum S. colendum. 
Nec doctos satis, et parum politos,
Sed non arte rudes nec impudicos,
Hos Posthi tibi mittimus libellos. 
Quos seu auctaria, sive nuncupare
Malis relliquias, nihil moramur:
Saltem, ne minus hos tibi probari
Quam quos ante dedi sinas, rogamus.
Quod si se tibi vindici probarint,
Non Tarpam quoque iudicem timebunt: 
Aut hoc si magis est severus ullus.