Epigrammata aliquot de Graecis expressa.
Stravit humi, evulsam penitus radicibus imis
Florentem platanum me, gravis aura Noti
Quam Bromio lotam, rursus Iovis erigit imber,
Frigore, Sole, imber suavior ille mihi.
Perdita sic vixi: potu nam sola Lyaei ,
Inflexis aliis recta magis videor.
Grammaticae si summa artis primordia spectes,
In primo diras limine quinque legis.
Iram namque refert primus, noxamque secundus,
Et Danaum innumeras versus habet lacrimas.
Tertius Orco animas et fortia pectora mittit,
Quae canibus quartus dat lanianda feris.
Quintus pascit iis volucres, Iovis explet et iram:
Hinc ars nempe operas inchoat illa suas.
Inter quinque igitur diras, et quinque ruinas,
Quid mirum est miseros degere Grammaticos?
Sucula, bos, et capra mihi periere rapina:
Causa patrocinio quae peragenda tuo est.
Nec mihi cum Othryade quicquam est, aut Thermophylarum
Faucibus: aut quemquam hinc criminis insimulo.
Sed cum fure mihi lis Eutychide est, neque Xerxes
Huc mihi profuerit, nec Lacedaemonii .
Ergo memor pactae mercedes es: aut ergo dicam
Non eadem Menecles , sucula nec loquitur.
Quod vitae ingrediaris iter, fora litibus arcta
Difficili resonant crimine, cura domos
Exercet, labor arva premit, mare permeat horror:
Si quid habes, sequitur te comes usque metus,
Sed peregre maerebis egens. Formido maritum
Excruciat, caelebs compare vita caret.
Addit onus soboles, torus est sine pignore mancus,
Mens iuveni, incano robur abest capiti.
Arbitrium voti si det Deus, aut ego natum
Me nolim, aut natum non superare diu.
Quam vitae vis cumque viam lege, gloria crescit
Litibus aucta fori, pacis amica quies
Limina laetificat, naturae gratia campos,
Lucra fretum. Peregre cum quis es, aere places:
Sed tibi solus eges. Domus optima, compare gaudens:
Quae tedae rudis est, nescit amara tori.
Exhilarat soboles, curis vacat orbus acerbis:
Robur adest iuveni, relligioque seni.
Numquam ergo aut nasci, aut natum se morte potiri
Nemo optet, vitae quem bona tanta manent.
Desertam ingressi non triti litoris oram,
Ibyce , praedones te necuere feri.
Multa gruum nubem testatum voce suprema,
Cum caderes saevo traditus ense necis.
Nec vanas tulit aura preces. Nam funeris auctor
Ille tui, volucrum proditus ore fuit,
Sisyphia scelus urbe luens. O turba latronum,
Capta lucro, an non te terruit ira Deum?
Nam neque qui vatem quondam iugulavit adulter,
Nigropeplarum oculum transiit Eumenidum .
Quis stupor est mortem genetricem horrere quietis,
Quae morbos finit pauperiemque gravem?
Mortali patienda semel. Cui namque revertens
Post obitus primos illa videnda fuit?
At morbi multique simul variique, subinde
Nunc illum exercent, nunc aliumque premunt.
Quid corpus, nisi noxa animae, infernusque dolorque,
Et cruciatus in hoc carcere mentis atrox?
Quod simul est egressa, velut de compede mortis,
Immortalis adit templa beata Dei.
Divitiis fruere, ut supremae debitus horae:
Parce bonis, ut qui longis esse velis.
Ille sapit recte, quisquis perdoctus utrumque,
Parcendo et dando novit habere modum.
In portum veni, spes et fortuna valete,
Nil ego vos, fraudem nil ego iamque moror.
Sum pauper: sed libertas mihi carior auro est:
Pauperiem urgentes respuo divitias.
Henrici faciem Salmuthi cernis et ora,
Quae simulata tibi parva tabella refert.
Talis erat, postquam meritis impleverat aevum,
Quod compleri annis Parca negavit atrox.
Francidos hunc tellus in luminis extulit oras,
Quem vitae ereptum Lipsia condit humi.
In dubio est, num plus Ecclesia debeat illi
Pro curaeque opera, consiliique fide,
Quam schola. Nam pariter meritis damnavit utramque
Bis ternas Christi doctor Olympiadas .
Quem lingua fuit intrepide calamoque professus
Patre Deo genitum, virgine matre satum.
Non actus vento doctrinae, turbinis instar,
Quem scuticae impulsum verbere gyrus agit.
Nec fractis laqueos animis et vincula nectens,
Imponensque iugum quod tolerare negent.
Pacis amans, rixas, convicia, bella perosus
Officii fecit debita rite sui.
Ergo sui merito pastoris Lipsia fatum
Luget, ei posthac non habitura parem.
Infans hac tegitur Ianus Bersmanulus urna,
Cui vix compositam Parca severa colum
Fregit, et heu matri tenerae, cultoque parenti
Aeternum peperit cordolium et lacrimas.
Firma diu speres tibi gaudia nulla viator:
Fata mala rapiunt optima quaeque manu.
Ne mea fle genitor, mea neu fle funera mater,
Fata quod ante diem me puerum abstulerint.
Multa laboriferae sic fugi incommoda vitae,
Nullisque infecta est mens mea criminibus.
Hac Heinricus Iohannes Bersmanulus urna,
Post menses geminos, dimidiumque cubat:
Deliciae patris docti, matrisque pudicae,
Nunc tumulo positus gaudia, Christe , tibi:
Quem vitae veniens, breve quod sit, redde beatae,
Et caeli sanctis civibus adde tui.
Ad. Siberus
Ianheinrichus in hac soboles carissima vatis
Bersmani , moriens est tumulatus humo.
Quem non Paeoniae , non vis genuina Smaragdi
Servare a morbi vi potuere mala.
Sed dulci pendens lactantis ab ubere matris,
Sedibus aether eis reddidit ille animam.
Michael Barth D. F.
Nullius est hominum mors non matura, manere
In vitae primo haec limine quemque solet.
Sed tamen illorum mors immatura putatur,
Quorum vitam et res publica poscit opem.
Hoc quotiens animo reputas Bersmane , subitque
Spes tua filiolus, quod cadat ante diem:
In luctu es merito, sentisque in corde dolorem,
Expleri lacrimis qui nequit, et gemitu.
Sin contra occuret rerum tibi tristis imago,
Utque in peius agat singula, quaeque dies:
Haud luctu immodico perges traducere vitam,
Atque hoc ingenii dona hebetare tui.
Nam bene habet. Vivit tibi filius omne per aevum,
In Christi capiens gaudia vera sinu.