Aeolostichon Liber Secundus
Iam mihi, iam totum redit exspectata per annum,
Agniferi vatis nomine clara dies.
Agniferi pariter vatis memorabilis ortu,
Atque eundem fastis nobilitata Ducum.
Saxoniae procerum fastis augusta duorum,
Quorum dimidium nominis illa gerit.
Salve clara dies, et luce celebrior illa,
Qua cum fratre Remum Martia Roma dedit.
Salve festa dies, vultumque revertere laeto
Hoc semper vultu, vel meliore, redi.
Te redeunte, lepos redit et sua gratia mundo,
Solemnes et agunt oppida, rura, choros.
Saxonis exultat tellus cum Misnidos arvis,
Et cum Tyrigetum Francidos ora solo.
Otia ducit ager, cum vomere cessat arator,
Nec solitum terrae rusticus urget opus.
Sed passim accensos stipulae crepitantis acervos
Congerit, et flammas transilit ipse suas.
Turbaque vernarum tendunt umbracula fronde
Chaonia mensis, Chaonia toro.
Omnia sunt operata iocis, neque laetius ullum
Hoc uno series annua tempus habet.
Ipse etiam indulgens ad gaudia publica lucem,
Prorogat aestivo Phoebus ab axe diem.
Dicamus bona verba, simul laetemur ovantes:
Quisquis ades, Genio carmina laeta canas.
Obtundant Genium gratantum ad pocula cantus,
Iactantumque hilares ad sua vota manus.
Nec cyathos numeret potantum annosque precantum,
Trisseclisque annos ebibat ipse senis.
Vos quoque Pierides , quas pro Phorcynidos undis,
Nunc tenet aureola flavus Elister aqua:
Vos decet alterno percurrere pectine chordas,
Et similes chordis edere voce sonos.
Vestra dies haec est, vestris quae sacra patronis
Una celebratur per duo liba dies.
At tu, perpetuum cui vernant floribus horti,
Et nemora omnigeno frondis honore micant,
Necte pares Zephyriti pari de flore corollas,
Rutae bina pari fertula flore liga.
Quae caput incingant viridanti germine fratrum,
Luciferi roseo pulchrius orbe caput.
Quod decorat blando maiestas regia vultu,
Oraque spectantum pellicit, atque fugat.
Laudaret faciem livor quoque mortuus in qua
Vivit avus geminus, conspiciturque parens,
Ingeniumque suis maturius enitet annis,
Et mores referens prima iuventa graves.
Flore caput viridi fratrum vinctura bonorum
Aeternum servans frigore, sole, desus,
Salve ruta mihi, qua non ferrugine tinctas
Maluerim violas, atque cruore rosas,
Non thyma, non croceae flaventia lumina calthae.
Non hyacinthe tuas aut amarante comas.
Tu crudis inhibes metuendos morsibus angues:
Nec vires pateris virus habere suas,
Privignis quotiens pocla infecere novercae,
Miscueruntque mala dira aconita manu.
Tu reparas caecis caligine lumen ocellis,
Et recreas acri languidum odore caput,
Tu febris sedas horrorem pota trementis,
Inque oleo praesens est medicina tuo.
Tu matrisque faces natique volatilis acrum
Excutis et superis arma timenda premis.
Tu quoque, cum caeli morbo, contagia serpunt.
Fers dubiis, media peste, salutis opem.
Salve ruta Ducum clypei o insigne meorum.
Germine Caesareum cingere digna caput.
Et cinctura olim, si quid praesagia vatum,
Si quid habent veri sidera fixa polo.
Auguror, evenient, sed meliore, Geni .
Quisquis in hac pictos tabula vultusque manusque
Conspicis, Astraeae simulacrum in imagine parva:
Sic oculos, sic (crede) manus, sic ora ferebat,
Cum, nondum spreta terris pietate, solebat
Mortali sese terris ostendere coetu,
Saepius atque domos praesens invisere castas.
Huc ades, o Clio , quae temporis acta beati
Condita mente geris memori, ac virginis huius
Signa doce, et mecum picturae arcana revolve.
Quandoquidem scelere imbuta tellure nefando,
Haud ulli nunc viva Deae datur ora tueri.
Tu quoque, si vacat, exigui mihi temporis usum
Indulge, decus o gentis Pistoridos ingens,
Hartmane , Augustam cuius non paenitet aulam:
Dum meditata tibi refero, dictante Camena .
Fallor, an haec speciem reddentis iura figurat,
Et populi fasces, regnique tenentis habenas?
Iam primum, castae quae Virginis aspicis ora,
Atque oculorum orbes radiantes lumine recto,
Collaque plaudentes alterna lege capilli,
Candorem moresque notant sine crimine culpae.
Nec fuco saeclique sui ferrugine tinctos:
Ordinis et curam, nec laevum mentis acumen,
Quod iacet abstrusum latebris educere verum.
Hinc auresque vides velantes tempora binas,
Quas parti iudex accommodet aequus utrique,
Atque stolam molli plangentem verbere talos,
Quae sulcis spiraque carens, haud syrmate longo
Verrit humum, qualis stellatae cauda volucris.
Nam veluti, partes qui, quam cognoverit ambas,
Ius uni dicit, censeri iudicis aequi
Nullus honore potest, quamvis pronuntiet aequum:
Sic illum gravitas ornat, non horrida rugis,
Et nullo vultus aliis ingrata rigore,
Nec specie fucata levi, nec melle politi
Sermonis, diro celans in pectore virus,
Insidiasque struens, iurisque repagula frangens.
Sed quid ego clypei munitum tegmine pectus,
Et squamas video loricae ex aere rigentis?
Scilicet haec valido suffultam robore mentem
Indicat atque animum mortis terrore vacantem.
Quique, nec irasci velit, aut inflectere sonti,
Nec prece, nec pretio, recti iustique tenorem.
Sed placidus delicta domet, nec dentibus umquam
Horrendum infrendat, fremitu nec verbere poscat.
Quid sibi vult porro libri, libraeque bilancis
Gestamen, cubitus quae dexter sustinet ambo:
Inque manu cornu, promis et flore refertum?
Discitur, ut tutela reis sit, copia fandi,
Et studia in mores abeunt: vitaeque magistra,
Normaque iustitiae est, sacrata scientia legum.
Scilicet hanc, cum pace Fides , complexa sororum
Unigenas coetus, colit et sibi destinat urbem:
Fertilis hanc uberque soli, et fecunda bonorum
Congeries ditant, arisque aurique supellex,
Qua posuere suo Musae cum fratre penates,
Atque aequi consulta Themis . procul exulat inde
Bellorum rabies, et cruda licentia ferri,
Et vis et resides agitans discordia cives,
Hirtaque barbaries Cyclopum educta sub antris.
Ac velut in trutina, sub iniquo pondere lancis,
Cum quid hiat, vel quid protuberat, angulus aequa
Parte coire nequit, ligula nutante superne,
Alterno scapus dum pressior orbe vacillat:
Sic iudex iusto libellae examine causas
Pensat et aequata ius in lance cuique rependit,
Legum scita sequens nulli temeranda sacrarum,
Atque peritorum iuris decreta virorum:
Temperet ut facili durum bonitate rigorem,
Ad culpae tardus poenas, ad praemia velox.
Hoc librae sibi nempe volunt elementa bilancis,
Quae neutro inclinans digitis pellentibus exit.
O ternis caput Anticyris sanabile nulli,
Cui plus in causam fallacis norma cerebri,
Quam leges et iura valent tot prodita libris,
Quique alba pariter lites decidit amussi.
O quotiens illum perrumpere vincula iuris,
Aut aeris malesuada fames, aut gratia coget,
Aut odium praeceps, et veri prodigus error,
Aut oculos vani praestinguens fulgor honoris.
Leges tolle, metus aberunt, et frena capesset
Effera vis, spernens laxatis iuris habenas.
Nec iustum iniusto poterit, fugienda petendis
Secerni, nomenque nefas virtutis habebit.
Leges tolle, ruent convulsis moenibus urbes,
Indutique agrestum animos, in prisca reverti
Antra volent homines, silvas, ac lustra ferarum.
Leges tolle, labat vitae decus, et simul omnis
Disciplina perit, viventi more perempto.
Dixerat haec Clio , gladii cum quaerere causam
Occoepi, causam quaerenti subicit illa.
Nequitia vitiisque bonos amor arcet honesti,
Vix cessant peccare mali formidine poenae.
Quos ergo frenare nequit moderamen honesti,
His culpam gladii censura recidat oportet:
Ut quos illecebris effrena licentia luxus
Suasit, eos poenae regimen compescat habenis:
Qua sine nulla potest res publica ferre senectam,
Iustitiaeque tenor constare ferentibus annis.
Ergo Themis merito districtum sustinet ensem,
Spectantem mucrone solum, quem laeva capessit,
Nempe quod ad veniam magis est, et praemia laudis
Proclivis, poenae quam vindicis ad tormenta.
Quisquis enim multis alitur, miserisque nocentum
Suppliciis fruitur, ferus est, legumque videtur
Usurpare sibi vindictam blanda potestas
Lenibus imperiis peragit, quod nullo cruento
Vis mucrone potest, mandata fortius urget.
Quem iuvat hoc, alius studeat feritate timeri,
Intonet et flagris, et acuto fulminet ense,
Indulgens animo, nec causae gnarus, et aequi:
Tu gladium sine caede geras, nisi forte malorum
Improbitas, alieni operis facienda requirat
Officia et gladium, in fontes distringere cogat.
Mirabar post arma pedes, sine tegmine pellis,
Quos basis excipiens firmat quadrata gemellos:
Cum Dea, sensit enim mirantem, talibus infit.
Non est iustitiae nigris via caeca latebris,
Nec dumorum hamis, aut sentibus horrida densis,
Nec Labyrinthea involuit ambage sequentem.
Devia iustitiae non est via, limite lato
Quae sistit, iuris vestigia certa legentes.
Hac iter insistas pronum, legumque sacerdos,
Et quisquis populi fasces, et sceptra capessis,
Non hominis ius exercens, sed vindicis almi.
Hac iter ingressum servat Deus, arbiter orbis,
Augustum imperii columen, quo praeside numquam
Iustitiae frigebit amor, legesque silebunt.
Hac iter ingressi, quorum tu sanguine gaudes,
Quam tibi maiores, maius decus ipse futurus,
Hartmane a recti non deflexere bonique
Tramite, Iuridici pars admiranda senatus.
Discite iustitiam, et legum non temnere legem.
Si, prisca quod gens autumat, sunt virgines,
Iovis satu ter tres sorores editae,
Cur matre natum Calliopa nos credimus
Vatem, sua qui fraxinos traxit lyra,
Cursusque fluminum est moratus incitos?
Cur matre Rhensum Terpsichora , Urania Linum
Cretos, vetustas non inepta prodidit?
Non ergo caelibus fuere, nec tori
Rudes iugalis, quae dederunt liberos:
Harum nec asseclas in algido decet
Strato, carentes compare exolescere:
Quod Baduellus hoc catus libro docet.
Tu caelibatum praedices cuculliger,
Auceps luparum, castitatis proditor,
Mea cubare me iuvet cum coniuge.
Bellus homo est, bellos iungens Baduellus amores
Accubet ut docto casta puella viro.
Nil est ingenio, nil morum dote bonorum,
Pulchrius amborum nil quoque coniugio.
Non, quo more olim vulpes mutilata stabellum,
Deformitatis ut suae ipsa dedecus
In turba occultaret, onus praecidere caudae
Vulpecularum vafra suasit coetui,
Auctor coniugii, vitae suasore iugalis,
Ero, libello hoc docte compater tibi
Iam coniunx ego septennis. Non illa bonorum
Sed suasionis sunt malorum propria.
Ipse legens hunc et relegens, quo castior alter
Vix est, venustus aut libellulum:
Consiliis utere tuis, num caelibe malis
Algere lecto, quam calere compari.
Indulget talis iterum nucibusque relictis,
Qui sibi avet tenerum conciliare gregem.
Induit et pueri captum moresque Magister,
Qui docta pueros imbuere arte parat.
Est labor in tenui, tenuis sed gloria non est.
Si qua venit, tali munere parta, viro.
Quae te Lyttichi manet hoc post fata labore,
Quem navas pueris commodus, atque scholis.
Grosius haec patriae renovat monumenta, sepulta
Oblivionis paene iam silentio.
Quod dignum tanta pretium pietate meretur?
Ut gaudeat vita, dedit quam patriae.
Vivere nempe bis est, vitam natalibus arvis
Quacumque prorogare diligentia.
Luce carens, radiis collustro tecta serenis,
Quo careo, hoc aliis me dare posse negas?
Ipsa oculorum expers, nec cernens quicquid ubique est:
Sum tectorum oculus, per me domus omnia cernit.
Christophorum tegit haec Olscenum terra sepulcro,
Qui spes patris erat, qui genetricis amor.
Heu breve vita bonum: post senos occidit annos,
Nec matrem quod erat, nec sinit esse patrem.
Sed Christo fruitur, dederat qui nominis illi
Dimidium, totum vivere moxque dabit.
Tu, cui forma triplex regis mentitur Iberi ,
Fidemque famae derogas,
Dictis parce tuis: seclis maiora vetustis
Nunc audiens miracula:
Quaenam dic. Animas tres uno in vate Sibero :
Unam poetae, Sirmio
Inter quem iactat cives, aliamque Tibulli ,
Et tertiam Propertii .
Discerptum loris quia sanat Amazone natum,
Ascitus superis est Iovis ille nepos.
At tu Stigelii lacerum qui corpus Adame
Colligis, ac reddis singula membra sibi:
An non hoc debes Epidaurius alter haberi,
Atque celebrari laudis honore paris?
Quin tanto maiore nites, quanto fuit olim
Viribus ille tuo vate, Sibere , minor.
Tu rerum quodcumque geris, committe supremo,
Omnia qui fecit, facta regitque Deo.
Ipse bonus faciet, cedant ut cuncta precanti
Ex votoque tibi, vota supraque tibi.
Eius ab arbitrio via stet tua, resque domusque:
Diriget ille viam, remque domumque tuam.
Cum caneret reges et proelia Tityrus olim,
Aurem illi vellens Cynthius admonuit:
Pascere oportet oves pastorem, dicere carmen,
Cum silvis valles quod resonare iuvet.
At Reusnere tibi proceres atque arma canenti,
Latoides aures commodat ipse suas.
Atque ait: o seclis peioribus edite vates,
Sed nullo veterum carminis arte minor,
sic eat: et par est meditari Caesare dignum,
Caesarei insignem nomine vatis, opus.
Exiguum colito, laudato ingentia rura,
Docens colonos aît poetarum Plato .
Tu simul historiae campos, Reinere , per amplos
Erras, vireta perque amoena annalium.
Ingeniique stilo colis haec, torpere nec illos
Sinis veterno, non subactos vomere.
Par in utrisque labor, par est solertia, laudis
Manetque cultus par utroque gloria.
Ergo laude magis tuus est, quam crimine dignus
Reinere sudor, quo domus Bernsteiniae ,
Quae terris merita, et titulos aequavit Olympo ,
Transcribis aevo gesta cum primordiis.
Haud cultu ullius stirps tam longaeva colentum,
Quam seminari talibus scriptis potest.
At veluti sata humus multo cum fenore reddit:
Sic quod laboris est suorum stemmati
Impensum, referet fatis erepta tuarum
Vivacitate paginarum gens memor.
Non labor in tenui est, tenuis nec gloria, chartis
Stirpis vetustae origines intexere.
Dum Zollere tuos febris depascitur artus,
Continuoque aestu pectus anhela coquit:
Parcite crudeles, Themis inquit, parcite flammae,
Torreor heu vestra, torreor ipsa face.
Creditur indigne nasci, nec vivere digne,
Per quem non natus vixerit alter homo.
Ergo quae prolem est Kunigunda enixa gemellam,
Et nasci, et semper vivere digna fuit.
Sic etiam vivit. Quam fatis namque reliquit,
Hanc natis vitam contulit ipsa suis.
Sic fratrem Pollux alterna morte redemit,
Sic geminos mater dum parit, ipsa perit.
Debemur rapidis nullo discrimine fatis,
Serius aut citius mors sua quemque manet.
En ergo, Vere novo, lucis producta sub auras,
Martis amor blandae, spesque, Maria patris.
Praecipti cum messe, nigris summersa tenebris
Condor humi, matris cura, dolorque patris.
Centum nata dies, ter vicenosque novemque:
Pars quorum somno quanta peracta fuit?
Sed mihi Vere tamen longe est optatior aestas,
Ad superos obitu quae mihi pandit iter.
Haec est vita, sed hic nobis quod degitur aevi,
Quam nihil heu vitae, omnia mortis habet!
Doctoris clarus titulo, atque insignis honore
Illo, quem Graia regula voce notat.
Hic tumulum Donatus habet, cognomine gaudens
Quod Macedum quondam facta dedere duci.
Pulchrum est cognatae celebrari nomine gentis,
Pulchrius est meritis nomen habere suis.
Hic prope cognatos cineres Reinfridi humatur,
Implens mensuram nominis, arte pari.
Quae dedit exortum Friberga in luminis oras,
Lumine nunc cassum pulvere terra tegit.
Sed necis immunis mens, et post funera virtus
Quae vivit, caeli templa beata colunt.
Fama est, alterno fraternam funere mortem
Pensasse Castoris gemellum.
Me quoque, par pietas terris decedere iussit,
Ut luminis succederet mox,
Anniculo mihi defuncto, germanus in oras.
Cum motus hoc amore Christus
Unicus ille sator vitae, genitorque salutis,
Pro morte qua fratrem redemi,
Aeterna mihi luce frui dedit, aethere summo,
Inter beatorum cohortes.
Sic ambos superare iuvat, me limine caeli,
In aedibus fratrem paternis.
Marmora parva vides, sed quae cessura, viator,
Non sint Mausoli Pyramidumque minis.
Hic inter patris et quinarum faxa sororum,
Invenit tumulo virgo Mariae locum.
Quae patre Tomingo sata, quae cognomine matre,
Funica cui titulum gens, probitasque dedit,
Non meritis tamen, et fama contenta parentum,
Adiecit cumulum laudibus ipsa suis.
Heu vitae mora parva bonis! Vix addita lustris
Quarta tribus fuerat messis, et ipsa fuit.
Et tibi dant Musae tumulum, tumulumque coronant
Floribus, atque suo carmine Iane notant.
Quarum cultor eras aevi florentis in annis,
In sua quam te Mars castra vocaret atrox.
Mons Annae vitam tibi, Lipsia contulit artes
Aonidum , leges tradidit atque sacras.
Hospita te vidit Bohemia , cognita tellus
Macromanorum Boiariaeque tibi est.
Post aluit studiis operatum culta Vienna ,
Teutoniae murus Pannoniaeque decus.
Mox Styriae te vexit amor circum oppida, gratum
Gratiaque intranti praebuit hospitium.
Quid loquar Hesperiae quas dein peragraveris oras,
Quaeque latente istic numine nomen habet?
Longa referre mora est, Latio quas videris orbe
Urbes, et populos, moenia, templa, lacus.
Atque operum stratas moles, aequataque passim,
Annorum impulsu, celsa theatra solo.
Hinc te regressum Germanidos excipit ora,
Quam Rhenus bifido fluminis amne rigat.
Sturmius Ausoniae nitor et facundia linguae,
Eloquii tenuit te quoque melle sui,
Cum te Vagiones , cum cognovere Tribocchi ,
Atque armis celebres fortibus Helvetii .
Urbs iacet Arctoi ripis contermina Rheni ,
Olim quam Nemetes incoluisse ferunt.
Caesaris huic Spirae nomen fecere cohortes,
Nunc Camerae titulos imperialis habet.
Hic tibi iudicii priscos cognoscere ritus,
Caesareique datur discere iura fori.
Alternat Musis Martem Tritonia Pallas :
Palladis exemplo te quoque bella iuvat
Mitibus Aonidum studiis mutare, secutum
Castra Getas contra Caesaris auspiciis.
Testis erit tibi virtutis Schoneichius heros,
Bellorum solers arbiter imperii.
Quo duce Pannonio vix tum regressus ab Istro ,
Impiger ad Gothae moenia tendis eques.
Hinc reducem Hallensis tandem te suspicit aula,
Praefectique vicem mandat onusque tibi.
Hic ubi praeruptas arx Gebichstenia rupes,
Montis et ostentat moenia fixa iugo.
Hic operam curaeque tuae studiique fidelem
Navantem, bis te quina fatigat hiems.
Orabas requiem lassatus pondere rerum,
Oranti requies est data grata tibi.
Sed quae natali sperabas redditus arvo,
Otia pacata mente quieta sequi:
Ac patriae montes inter reptare salubres,
Digna bono curans et sapiente viro:
Illis certa magis superum tibi sede recepto,
Aeterna Christus cum requiete dedit.
Omnibus erepto curis vitaeque periclis,
Quae cumulat peior proxima quaeque dies.
Felix morte tua salve mihi Iane valeque,
Perpetuum salve, perpetuumque vale.
Certus amicitiae cultor, tuus alter et ipse,
Hunc tumulo titulum donat Adame tuo
Bersmanus , primis olim tibi iunctus ab annis,
Et studii consors, et patriae, et generis:
Nunc desiderio languens, quia, te sibi rapto
Dimidia coepit parte carere sui.
Hoc felix: quod, quem sibi consuetudinis usum,
Truncato invidit stamine Parca , tuae:
Hunc caelo reddet mox fructu usura perenni,
Vitaque mortifera non resecande manu.
Interea terram, manesque obtestor amicos,
Vos ut pacati, tu levis esse velis.
Quod Graiam simul illustras Latiamque loquelam
Sol utriusque splendidus,
Ex re nomen habes, non natum forte, Caseli .
O litteris saltem tuum
Aspiciam fulgere diu iubar: haud ego noctem
Verebor ignorantiae,
Barbariae obscurumque chaos, quae saeva ruinam
Cultis minatur artibus.
Siste pedem, quamvis gressu properante, viator,
Atque morae pretium paucula verba lege.
Conditur hac David Utenhofus mole sepulcri:
Si nescis, claro sanguine clarus eques.
Qui cum nominibus tituloque niteret avorum,
Extulit ipse suae laudis honore genus,
Dum fortem meritis implet, virtutibus aevum,
Ingenium cultu, moribus eloquium,
Heu fragilem vitae florem! Coburgidos aulae
Qui modo florebat gloria, morte iacet.
Ac desiderium ducibus luctumque relinquit,
Exoptanda illis cum sua vita foret.
Omnia sunt hominum mortalia: sola perenne
Post obitum nomen fama superstes habet.
Iacobo hic sacer est dies Tomingo ,
Iacobo sacrum agat diem Tomingo ,
Quisquis Lipsiacae frequentat urbis
Doctis culta sororibus Lycea ,
Et Phoebo simul et simul Minervae .
Spinosae procul hinc abite curae,
Et luctus, genitor molestiarum,
Et si quis dolor eliquat medullas.
At tu laetitiae pater Lyaee
Adsis, cumque ioco Sales faceti:
Nec desit lyra, quae citet choreas,
Quae dulces genio citent choreas,
Adsint naulia, barbitique cantus.
Laetis atria rideant cachinnis,
Festis atria perstrepant choreis:
Nullos hac videam die dolentes,
Quae Iani quoque provocet Calendas:
Qua se haud Perusio minus Sverinum
Nec Senis decus extulisse iactat:
Dato antistite iuris atque legum.
Quo nato, sibi Teutonis superba
Palmam vendicat ora Gallicanam .
Euterpe genio ocius corollam
I, necte e violis, marisque rore,
Atque his intege amaracum, rosasque,
Ut suaves ita misceant odores.
At vos interea favete linguis,
Cum trino Charitum choro sorores:
Vestra est ista dies, favete linguis:
Ac vestro bene comprecatae alumno,
Atque hanc atque alias rogate messes
Sano ut corpore transfigatque mente.
Qui vitam impertit multis, et vivere longum,
Et numquam manes dignus adire fuit.
Tu facis hoc Reinere , tuae pariterque Camenae ,
Quae vitam reddunt post sua fata viris.
An non his igitur benefactis dignus es aevo?
Sic est: sed vitam cui tua Musa dedit,
Grata tibi reddet. Brenni quae sanguine gaudet,
Et famam trifido terminat orbe, domus.
Videre thesauros aventi regios,
Non aeris argentique vim reconditam,
Non pondus auri, non tholis donaria
Suspensa, fusis nec recepta ex hostibus
Spolia, sed aspicere ad amicos imperat
Orbis monarcha subiugavit Alexius ,
Hos arbitratus nempe thesauros suos.
Tu scripta Laurenti manu sodalium,
Quaecumque et undecumque promptum est, colligis:
Et eruditione praecellentium
Servas virorum sempiternam memoriam:
Ac cariorem ducis hunc gemmis librum,
Undisque Lydus quas agit amnis aureas.
Nec falsus es mente, quoniam possessio
Non est amicis ulla certior bonis,
Arabumque gazas vincit eruditio.
His opto longum gaudeas kamelios ,
Longumque coetus te colat sodalium.
Post annos sex, postque decem quinquennia vitae,
Haec raptam condunt marmora Dorotheen .
Quae Zigelorum sata semine, matre ferebat
Maldicia clarum nobilitate genus.
Genteque Pistoridum generosos nupta Simoni ,
Ter quater hunc fecit pignore feta patrem.
Ferre negat titulos natorum saxea moles,
Et matris laudes, et patris atque viri:
Laeta quibus, laeti si quicquam haec saecla tulerunt,
Dotibus egregiis auxit utrumque genus:
Praecipuum matrona sui decus ordinis: atque
Vincere Cumaeam stamine digna colum,
Si mala virtuti par aevum Parca dedisset.
Sed quod ei Lachesis non dedit, illa dabit.
Omnia sunt hominum fatis obnoxia leti,
Virtutis nescit vivida fama mori.
Nomine gaudebam Christi de nomine ducto,
Quem lapis hic raptum contigit ante diem.
Fausto patre satum cognomine: sed mihi fausti
Quod fuit, omne tuo sanguine, Christe , fuit.
Namque tua salvo nece, vitae laetior ortu
Est obitus, vitae qui patefecit iter.
Digna sopho laus est abstrusas pandere causas,
Laus est iura necis frangere digna Deo.
Tu praestas utrumque Simon , sophiaeque peritus ,
Et medica aeternum nomen ab arte ferens.
Dum pariter tenebris naturae lumina praefers,
Atque salutifera fata moraris ope.
Quis neget ergo sophi laudes te iure mereri?
Divini laudes quis neget ingenii?
Cur tumuli servat custos in limine Pallas ?
Qui iacet hic, armis claruit atque toga.
Maxima Iohannes Lösserae gloria gentis,
Nobilitatis honor, militiae decus.
Testis Erenburgum bellorum insignibus ausis,
Testis Mauricii Peina cruenta nece.
Et tu Christicolae Mahometice sanguinis hostis,
Gothaenaeque arcis moenia iacta solo.
Nestora consiliis vicisset, fata morantem
Ni truncasset ei Parca maligna glomum.
Nunc raptum ante decem vitae quinquennia luget
Patria, consiliis non habitura parem.
Hospes, quem cernis tumulum pro corpore magnum,
Infantis pueri membra pusilla tegit.
Quem sibi primitias Oetwini seminis, aevi
Abstulit in primo limine, qui dederat.
Mors tibi testis erit, properata funeris hora,
Inter mille alios hunc placuisse Deo.
Prodit honos tumuli, maestum genitoris amorem,
Maternas lacrumas, qui madet imbre, lapis.