Clara fati propagine
Iungunt manus in foedera,
Paulus que Magdalena que,
Iunctis revincti cordibus.
Adsit Deus connubio,
Quod sanxit ipse conditor,
Amoris et mysterium
Hoc esse iussit abditum.
Amoris inter filium
Ecclesiamque fervidi:
Quem nulla verborum potest
Aequare lingua pondere.
Sicut puellae virginis
Amore sponsus uritur:
Amor sic Christus suae
Flagrat perenni Ecclesiae.
Ut verba coniuges data,
Arraeque despondent pares,
Et vinculorum nexibus
Ambos iisdem copulant:
Sic voce verbi, mystica
Sic sponsione foederum,
Rerum, ille sponsus, arbiter
Suae fidem sponsae dedit.
Ut coniugium cuncta sunt
Quae possident communia:
Sic commodorum quicquid est,
Impertit idem Ecclesiae.
Ut coniuges dant liberos,
Tori feracis pignora:
Sic colligit coetum sibi,
Verbi, Deus, praeconio.
Qualis mariti attentio
Nuptam tuetur provida,
Virique nupta sedulo
Iussa antevertit obsequio:
(Haud sortis ambos horrida
Vis dira: non paenuriae
Proles egestas, non hiems,
Fidei tenaces separet:)
Sic subditam Christus sibi
Curat fovens Ecclesiam,
Rebusque servat asperis,
Nec in periclis deserit.
Hanc donec ad commercia
Vitae beatae transferat,
Nullaque turpem criminis
Sistat Patri labecula.
Haec nosse refert mutui
Nexos amoris vinculo:
Haec Magdalena , hae intimis
Sint fixa Paulo mentibus.
Sis sponse felix fertili
Soceroque certes semine:
Sis sponsa felix, aemulo
Matremque vincas pignore.
Gens Trautebula nobilis
Virtutis est insignibus,
Domusque fulget Fachsia
Tua Ludovice lampade.
Non absque liberis decet
Tam nobilem marcescere
Stirpem: sed ingenerariet
Novo subinde germine.
Taedas iugales Peleo
Olim paranti, caelites
Cuncti affuere, qui novam
Novo puellam coniugi,
Satu puellam Nerei
Claram, dederint in manus.
Quid dona refert dicere,
Quibus cumularunt nuptias,
Caelique rex et Tartari
Tyrannus, ac rector maris,
Et ceteris cum Diis Deae?
Sed haec fuere saeculis
Expertibus veri Dei:
Quibus profanus floruit
Cultus, pietasque non pia.
Haud ista poscunt numina
Deum colentes coniuges:
Non ista captant munera
Sanctae piorum nuptiae.
Donis adulter cum suis
Procul facessat Iuppiter ,
Et laeta furtis Cypria ,
Hinc vana tollat cingula.
Quid cum sacris iugalibus
Est Cinxiae ? Thalassium
Nescit, quod auctorem Deum
Agnoscit, atque pronubum,
Caeleste ius connubii.
Hic adsit hospes nuptiis,
Hic munerator, apprecor,
Quas cum puella divite
Clarus celebrat Curio ,
Iuris sacerdos integer,
Legumque doctus arbiter.
Quem patris aemulum boni,
Fideque spectatum sua,
Natale miratur solum,
Nuper probavit Gallia :
Doctoris atque insignibus
Auxit Basilea : quem sibi
Sperat patronum curia.
Nil hoc datore deficit,
Quicquid bonorum est undique,
Quae postulat necessitas
Vitae, tori beatitas.
Opes abunde suppetunt,
Victum culina suggerit:
Fruges ager, colles merum,
Prolemque lectus uberem.
Hectoris et magni subducens nomen Achillis ,
Callidus auspicio nominis augur ait:
Quem numero superas bis deno, quemque bis uno,
Priamiden vinces belliger Aeacide .
Victor eras quondam, dixi, Sigharte , putata
Nominis est ratio cum mihi rite tui,
Et, tibi quae nubit celebri sata stirpe, puellae,
Tercentum implentis pentadas, atque decem,
Vix undena tibi cum sit. Sed parce vereri,
Est tibi, qua superes, littera fronte duplex.
Seu vincare tamen, seu vincas, quod tibi vates
Auguror, haud veri providus usque parum:
Et vinci et tali ambobus vicisse duello
Dulce erit, et luctae pignus uterque feret.
Floreat o vestrum fecundo germine semen,
Ac Pelusiaci provocet uber agri.
Susannam sibi Balthasar iugali
Trautnerus sociat toro Siberam ,
Qualem filiolo suo iugari
Optaret genitor pius maritam:
Qualem filiolae suae iugari
Optaret genetrix favens maritum.
O par compositum probe! Quid illi,
Quidve huic rite precemur ominati
Faustis ominibus, bonis, amicis?
Hoc utrique precamur, ut parentum
Mensam tergemina hinc et hinc feracis,
Cingant germina laeta liberorum.
Ut vatis decus arduum Siberi ,
Veronae decus aemulum Siberi ,
Succrescat sobole incluta nepotum.
Quae, Rallae , vota vel tibi,
Vel Ursulae feram tuae,
Bona satis prosapia,
Et aemulis parentium?
Quidquid bonorum amoribus,
Quicquid piorum nuptiis
Fas est precari, amoribus
Vestris, precorque nuptiis.
Caelum benignum, fertiles
Agros, beata pascua,
Hortos amoenos, garrulis
Fontem obloquentem rivulis.
His addo rerum copiam,
Focum perennem, liberos
Probos, senectam floridam,
Et laeta pace tempora.
Hae vota mundi conditor,
Auctorque vitae coniugium,
Firmet potenti numine,
Uno triplex in numine.
Virum quod usque maceraret, feminam
Malum esse anakalon ??? refert
Novae Philemon conditor Comoediae.
Contra beatum praedicat
Probae maritum coniugis Siracides .
Utri fides habenda sit,
Stagiritaeis inclutus sermonibus
Facto Hertellius docet suo,
Sacrata iungens matrimonii foedera
Cum Barbara non barbara,
Satu puella nobili Pistoridum .
Auctor Deus connubii,
Obtemperantem iussibus sponsum suis
Faxit beatum in saecula.
Si, quod vetustas credidit,
Sunt auspicata, prospero
Quaecumque gaudent omine
Felicitatis nomina:
Quid ominari me novis
Par est tori consortibus,
Qui gratiosa nomina
Iohannis atque Annae ferunt?
Deus bonorum praebitor,
Uberque inudans gratiae,
Da nostra quod mens augurat
Ambobus, ut res comprobet.
Sit gratiosus, gratiae
Laetus Iohannes nomine:
Sit gratiosa gratiae
Quae gaudet, Anna vocabulo.
Amabilissimi omnium,
Musarum alumni, sunt virum:
Nutritus Eratus in sinu est.
Sponsus, serenus moribus.
Quas educarunt Gratiae,
Ornat lepor puellulas:
Cura Thaliae sedula
Ornat venustas sponsulam.
Novem sorores mutua
Et Gratias concordia,
Amoris insolubili
Astringit una vinculo.
Novos maritos copulet
Amor, fides, concordia,
Servetque iunctos, ut malae
Rumpantur Alecto ilia.
Quas offerebat Pronubae
Iunonis arae, victimis
Fel eximebat, immolans
Olim vetustas nuptiis:
Hoc innuens, connubii
Abesse debere a sacris
Bilisque virulentiam,
Iraeque amaritudinem.
Austeritatem nam meri
Suis referre moribus
Decet maritam, non aloes
Saporem amarae tetricum.
Ne sic palato nauseam
Movere possit coniugis:
Sed melle linguae ut concordiat
Severitatis fel suae.
Ergo beatum te quater
Themidos sacerdos candide,
Legumque Masce presbyter,
Tuae mariae moribus.
Cuius gravem modestiam,
Haud sorte nominis pari,
Condit lepos, et nescia
Amaritiei gratia.
Huius furare o gratiae,
Huius leporis saccharo,
Mente integra atque corpore
Sano, penuque divite.
Beatus est et prosperem
Rerum cadent huic omnia,
Quicumque toto pectore
Deum timet: verbis Die
Ait Propheta regius.
Quae vatis ore, quae Die
Abele praedico tibi
Deum timenti, cum tui
Consorte lecti Marthula .
Ambos timentes numinis,
Ambos piorum semine
Satos parentum, quis neget
Vere beatos, omnia
Nec auguretur prospera?
O te beatam Marthula
Talis viri connubio,
Quem Musae honorant, quem Themis
Lauri coronat frondibus:
O te beatam ter quater
Honesta, Abele , virgine,
Quae dat socerum tibi, suum
Qui nomen aequavit polo
Virtutis et scientiae
Sparsis per orbem laudibus.
Quod si Deus Tomingium
Iussisset esse longius
Nostrae superstitem scholae,
Non illa Ticino suae,
Non cederet Valentia ,
Celebritate gloriae.
Sed rara summis est viris
Senecta, Parcis ilicet
Manu invidia tollentibus,
Quiscumque virtus extulit.
At Cur acerbi refricans
Vulnus doloris, gaudia
Incesto vestra luctibus?
Facesse luctus, et dolor,
Qui strangulas praecordia:
Beatus es Sponse, et bene
Erit tibi cum coniuge.
Quae vota nuncupem tibi,
Tuaeque, sponse, virgini
Optatiora quam piis
Quae sacra spondet pagina?
O ter beatum, qui timet
Toto Iehovam pectore,
Neque ipsius de semita
Errore flectit devio.
Te dexterae pascet tuae
Labor, favore numinis:
Rerumque quas geris tibi
Secunda cedent omnia.
Te vitis instar prodigo
Coniux beabit germine,
Domum ambiente et fercula,
Quales olivae termites.
Haec nempe vitae commoda
Manent timentem numinis,
Spondente Pflamo , quae novis
Exopto sponsis, et precor.
Aurigam sibi poscebat spumantia Muldae
Traiectura cavo flumina lintre Venus .
Quam rate subvectam ripas cum sisteret ultra
Furmanus , ridens suaviter illa refert:
Dignus es, officio tali, non munere parvo,
Sed tibi quod placito maius amore damus?
Nec mora Coscinae iuvenem dignata hymenaeis,
En tibi naulon, ait, hoc bene vector habe.
Macte Auriga, tuis post graviter utere remis,
Remigii sterilis non labor huius erit.
Si fatui est, vani quod iactat opinio vulgi,
Prona maritali subdere colla iugo:
Qui posthac, quod fers cognomen, sponse tueri
A duro poteris crimine stultitiae?
Quod tua coniugii quoque porrigis ora capistro,
Quod Christiana tibi nupta novella parat.
Inter Lipsaicas tantum praelata puellas,
Quantum inter Danaas Laodamia nurus.
Sed nihil est, quod te multorum differat error,
Qui numero, haud veri pondere stare solent.
Iudicium vulgi caecum, perversaque mens est:
Qui sapit, illius somnia stulta fugit.
Prudentum ratio dux est: quam, sponse, secutus,
Quod cognomen habes, rebus id omen habes.
Macte animo sapiente, tuis laeta omnia tedis
Det Deus, hanc mentem qui tibi Kluge dedit.
Quemcumque caelitum favor
Prono tuetur lumine,
Hunc copiosa liberum
Ditat torus propagine.
Haec illa merces est tori,
Suis timentes qua solet
Deus beare coniuges.
Qualis vibratae brachio
Vis est valenti cuspidis:
Talis piorum prolis est
Firmo vigentis robore.
His ut sagittis sit gravis
Nuptae pharetra Lossi tuae,
Ac liberorum copiae,
Quos mille servat scriniis
Tibi taberna, comprecor.
Nec, si qua cordato fides
Est vati, in auras haec precor.
Maia creatum Cypridi
Statuit vetustas proximum,
Quae collocavit Gratias
Iuxta Suadae imaginem.
Illo arguens, in compari est
Quicquid voluptatis toro,
Hanc condientis poscere
Orationis pharmacum.
Sed coniuges hoc admonens,
Ut obsequendo mutuo,
Non exigendo atrociter,
Quae fert voluntas, impetrent.
Tu Grosiae Hermes sis tuae
Rulichi : at illa sit tibi
Contra Venus , Suadaque ,
Et una triplex Gratia.
Certetis ambo: affabilis
Tu melle linguae florido:
Haec castitate pectoris,
Amoris et constantia.
Facessat altercatio,
Et dissidentum iurgia:
Marita parendo impetret,
Et vir iubendo indulgeat.
Sic prole multa liberum
Vos auctet, atque commodis:
Sui timentes numinis
Qui ditat, ornat, protegit.
Qui thalamos ambit primae post fata maritae,
Aequoreas fracta bis rate sulcat aequas.
Graecus ait, sed tu Graeci nil somnia curans,
Tertia iam thalami sacra Iacobe paras.
Nec tibi bis fractae tanti est iactura carinae,
Ut viduo malis nocte iacere toro.
Scilicet est satius taedas iterare iugales,
Quam cupido caecas pascere corde faces.
Paulus ait: Pauli ne te praecepta sequentem
Paeniteat, faxit pronubus ille Deus.
Si (quod rumor ait) res est mala ducere nuptam,
Quid modo ter sponsus vis Iacobe tibi?
An fallit, veri rumor non providus auctor?
An malae faciunt hoc tibi dulce malum?
Hesperidum quibus haud malis tibi mala sororum,
Hoc est, haud stulte macte Iacobe sapis.
Fertur Lacaena divites
Ambisse Troum copias:
Formamque sectatus Paris
Solvisse classem dicitur.
Sed quem Diis prudentia
Aeqat, nepos Arcesii ,
Pudore captus, coniugem
Despondit Icarin sibi.
Quid his, quid istis nuptiis
Evenit? Horum scilicet
Ut invidendus plurimis
Esset torus conubii.
At ominosae adulteri
Adulteraeque nuptiae,
Cur interiret funditus
Causae steterunt Ilio .
O te beatum Seibe
Qui maluisti providi,
Quam non habentis cor Phrygis .
Videri Ulyssis aemulus.
O qui tibi mentem hanc Deus
Dedit bonorum praebitor,
Tuae velit te coniugis
Frui valentem moribus.
Fallax pecuniae est fides,
Fugaxque formae gratia:
Sed moribus constat suum
Post fata victurum decus.
Insigne corporis decus
Est forma: formae serica
Vestis: decorem vestibus
Ornatus addit aureus.
Sed feminam nec purpura.
Nec uniones Indici ,
Nec pulchritudinis nitor,
Nec magna dos parentium
Commendat in tantum viro,
Quantum modestiae comes
Adiuncta diligentia
Nam quae pudoris indiget
Decore, quantumvis suo
Decora vultu, quamlibet
Cultuque compta byssino,
Non est venustior sue
Quem torquis ambit aureus.
At sicut est custos bona
Pudicitiae modestia,
Qua perdita, nil feminae
Salvi dein relinquitur:
Sic rem domumque sobria
Laremque diligentia
Servat, suaque liberum
Curam gerit solertia.
His dotibus cum praedita
Monave nupta sit tua,
Quid amplius rerum tibi
Optes, Gyge o beatior?
O illius modestia
Saltem atque diligentia
Longum furare, o patriae
Gentisque Selenites tuae.
Quid tibi vis, Plesi , tanto qui turbine rerum
Audes legitimi foedus inire tori?
An vitae captas sociam, curaeque levamen,
Quam cumulat peior quaeque priore dies:
Omnia languentis dum mundi effeta senectus,
In peius, iam iam fine ruente, refert?
Haud stulte, mihi crede, sapis: nam dura laborum
Ut melius gemina sarcina fertur ope:
Sic fidae non est consortis certius ullum
Auxilio, quotiens cura dolorque premunt.
Queis vacuus sis opto: sed hoc quae degitur aevo,
Quando illis nullum vita carere sinit:
Quae vincit lepidas, quas colis ipse, deas.
Eventura precor: risu Iustina labellum
Laxat utrumque, pari par age, sponse, refer.
Quaecumque cernis ambitu
Hoc orbis amplo corpora,
Aut segregata partibus
Videas remotis invicem:
At mutua seu glutinis
Aptarier compagine:
Aut unione corporis
Calescere atque spiritus.
Par ratio matrimonii,
Iacobe , quod vel intimis
Amantium se mutuo
Unitur aptum cordibus:
Vel dotis atque liberum
Compingitur consortio:
Vel compari libidinis
Coniungitur commercio.
Dic, quae trium sit optima,
Dic, sponse, quae coniunctio:
Haec nempe, quam tibi unice
Tuaeque Mariae precor.
Ut apta vobis duplici
Sit una mens in corpore,
Opes, amici, liberi,
Domus, focus, communia.
Non auditur aut meum
Vos inter umquam, aut non meum:
Quae damna voces publicis
Dant rebus, exulent toro.
Una superstitio certis quae sacra diebus
Astringit, Maio nubere mense vetat.
Sed qui iura toro sanxit Deus, arbiter aevi,
Exoluit tali foedera sancta metu.
Auspicioque suo coeptum fortunat amorem,
Quo tedas, quo tu mense dieque pares.
Illum ergo casta venerans cum coniuge sponsus
Illius auspiciis omina nulla timent.
Macti animis ambo, macti iuvenilibus annis,
Et morum raris ingeniique bonis,
qui luce hac olim mellis caelestia dona
Depluit Isacidis vasta per arva Deus,
Irroret vestrum genitali semine lectum,
Ubere agrum cumulans, pane meroque larem.
Ut enitet circumdatus
Auro pyropus, flammeo
Vincitque noctem sidere:
Sic nupta prudens et pia
Viro iugata compari,
addit decus connubio,
Vitaeque differt nubila.
Talis, Dubene , quam tuum
Nunc Margaris scandat torum:
Omen reapse nominis
Sui tuique comprobat.
O unione te quater
Tali beatum, quo tibi
Non mavelis quod educat
Fecunda gemmarum India .
Et te beatam non minus
Tui mariti dotibus,
o Margarita , dotibus
Morum bonorum et artium.
Donis mydae potioribus.
His addat affatim, precor,
Vitae Deus compendia,
Prolem obsequentem, corporis
Mentisque sanae commoda.