Cogimur infandum patriae renovare dolorem
Et bene sopitum sollicitare malum.
Dum consueta vocat nos ad solemnia rursus
Funere laudati Principis atra dies.
Heu lucem, nec iam lucem, (vox faucibus haeret,
Et stupet in medio lingua retenta sono:)
Qua sidus patriae simul, et tutamen in armis,
Pro patria sumens fortiter arma, cadit.
Arida mi quamvis magis essent lumina saxo,
Aridius saxo sive quid esse potest:
Non tamen admonitu damni communis acerbo,
Cessarent lacrumis illa rigare genas.
Et quisquam talem perstat culpare dolorem,
Et quisquam fletus increpat ore meos:
Nec devincta gerit duro praecordia ferro,
Nec rigido clausam robore pectus habet?
Non mihi inornatos rubor est lacerare capillos,
Aut etiam digitis ora notare meis.
Et nil dissimulo, nec tamen pudet ista fateri,
Quam laus est aliis facta referre palam.
Argue mollitiem, qui nescis mollis haberi:
Quam colo, me talem Musa tenella facit.
Molle cor humano generi natura ministrat,
Et iubet alterius condoluisse vicem.
Ingenium mihi natura mollitur et arte,
Addit et haec lacrumas, addit et illa mihi.
Turba sumus vates lacrimis obnoxia, nostris
Seu quid, seu patriae flebile rebus inest.
Ergo meum rodat factum, quicumque tueri
Luminibus siccis publica damna potest.
Quod me Musa iubet, quod me natura, capessam:
Cur harum monitis sit mihi stare pudor?
Adde, quod huius habens primum ius carminis, illa
Illa gravi Pietas imperat ore mihi.
Et collata bonis revocans benefacta Camenis ,
Insuper et studiis otia facta meis,
Sic (ait) ergo vicem benefactis reddere tardas?
At non ferre olim commoda, tardus eras.
Quam cito vilescit meritorum gratia menti,
Ipsaque Lethaeis mersa feruntur aquis?
Parcius haec memori (precor) obicienda memento,
O Pietas animi proxima cura mei.
Illa mihi famam meritorum finiet hora,
Quae vitam quondam finiet hora mihi.
Forsan et haec fragilis superabunt tempora vitae
Carmina posteritas, si mea forte leget.
Cur igitur iustis vetet indulgere querelis.
Invidia livor criminibusque minax?
Has damus officiis nostri meritisque parentis,
Quid gratum carpis? Livor acerbe tace.
Hunc mihi quem reddam fortuna reliquit honorem,
O grates alia parte referre queam.
At neque vos, socios fas est minus addere questus,
Insignes titulis ingeniisque viri:
Quo magis ingenuas geritis mollita per artes
Corda, quibus feritas asperitasque fugit.
Quo magis officiis nostri meritisque parentis,
Debetis gratam tempus in omne fidem.
Vos mihi consortes huius decet esse doloris,
Tristia vos mecum funera flere decet.
Et decet et fas est: iuvenes lugete, senesque
Gloria Teutonici concidit illa soli.
Mauricius cecidit, quo nec praestantior armis,
Quo nec laude togae clarior ullus erat.
Qui profugus Graio Musas ex orbe recepit,
Dum quaerunt tutam per loca nostra fugam:
Ac nova donavit tempe, nova flumina pandit,
Parnassumque novum, Castaliumque nemus.
Qui toties nostris a finibus arcuit hostes,
Qui toties nobis parta trophaea tulit.
Mollia qui nostris ut redderet otia terris,
Et secura malis moenia, tecta dolis:
Non ullis metuit caput obiectare periclis,
Tantus amor nostri Pieridumque fuit.
Ergo dum merito persolvo iusta parenti,
Et piis in cineres annua dona fero:
Si quis bonus laudi, linguis animisque favete,
Et prona questus aure notate meos.
Este mihi faciles, vestroque levare favore,
Quod non vana mihi gloria suasit, onus.
Eventura precor, viden ut manifesta favoris
Certatim nutu dent mihi signa suo.
Nunc et Thespiades simul aspirate sorores,
Non vestram praesens res male poscit opem.
Mauricii in funus ducuntur carmina, vestrum
Dum cano patronum, Calliopea fave.
Ipsa mihi laudes memora, mihi carmina dicta,
Et mediis luctus laudibus adde pios.
Non ego nanque tui sperem sine numinis aura,
Parva procelloso credere vela mari.
Non secus ac placido qui lusit in amne faselus,
Pulsatum ventis horret adire fretum;
Sic ego qui tantum tranavi tuta, nec umquam
Conscendi rapidis aequora nigra Notis:
In mare scribendi vereor me mittere vastum.
Ingenii culpa conscius ipse mei.
Quare summa sequar tantum fastigia rerum,
Qualis qui summam marmoris hausit aquam.
Unde sed incepti surgat mihi carminis ordo,
Quove ferar, dubium me modo mentis habet.
Hinc me conspicuae fulgentia nemina gentis,
Nobilitasque suo clara nitore vocant.
Hinc virtus rapit, et gestarum gloria rerum.
Quas sub utroque iacens Sole celebrat humus.
Ordiar a proavis cantus, et gentis avitae
Laudibus hinc seriem carminis ire iuvat.
At neque prima mihi generis referetur origo,
Saxonica ducens nobile stemma domo:
Quam bellum patria pro libertate ferentem,
Tutantemque suos fortiter ense lares:
Non ullis potuit contundere Carolus armis,
Francorum invictum, Carolus ille, genus.
Nec mihi ponetur Fridericus sanguinis auctor,
Qui stirpis famam primus in astra tulit.
Quique Sigismundo pro Caesare castra sequendo,
Imperioque suam saepe probando fidem:
Abstulit insignem meritae virtutis honorem,
De septem factus pars memoranda viris.
Ad propiora vocor, non quod primordia prisci
Seminis, ambiguam sint habitura fidem:
Sed quia me nequeo tantis accingere rebus,
Et coeptis desunt tempora iusta meis.
Nam primus emeritis exiret cursibus annus,
Et nova sudanti contereretur hiems:
Quam generis prisca repetens ab origine nomen,
Antiquae canerem nobilitatis avos.
Maiorum titulis igitur post terga relictis,
Primum cedet avo nostra Camena locum.
Hic vir hic est, cuius sublimia facta, decusque,
Terminat Eoas Hesperiasque plagas.
Hic Albertus hic est, quem si non inculta stirpis
Gloria, virtutis nobilitaret honos
Qualis enim quondam chironis alumnus in armis,
Hectora qui circum moenia traxit, erat:
Talis et hic, validam quotiens surgebat in hastam,
Sed fidei fama iustitiaeque prior.
Ille puer viridi, Marti sacratus, in aevo,
In castris summam vixit ad usque diem.
Nec modo vicinas formidine perculit oras,
Ignotos etiam terruit ense duces.
Testis erit patris insignibus atque trophaeis,
Flandria gibbosi regis adempta iugo.
Unde suo fortes eiecit milite Gallos,
Vertit et in celerem barbara terga fugam.
Quam fuerit sumptis superari nescius armis,
Hunniades duplici noverit ipse malo.
Quem cupidum Austriacam subvertere funditus urbem,
Auxillis vertit strenuus ante suis.
Quo facto furiis heros accensus et ira,
Omnia vindictae frena relaxat atrox.
Nec mora Misniacos turmas immittit in agros,
Et loca terrifico cuncta pavore replet.
Sic gemino sperans oppressum pondere belli,
Albertum patrii sede fugare soli.
Virtuti cedit dolus et crudelibus ausis,
Excidit hostilis Marte vetante furor.
Albertus patriae depellit finibus Hunnos,
Liberat et magno regna propinqua metu.
Plurima praeterea laudati Principis acta ,
Gestaque pro patria bella referre queam:
Quae devicta gravi meminit Brabantia strage,
Atque sub imperii Belgica tracta iugum.
Et queis saepe dedit iustam Frislandia causam,
Victore impatiens calce superba premi:
Sed patrui virtus, pietasque exercitia patris,
Me vocat atque meo postulat ore cani.
Quo rapitis fessum bini, duo sidera, fratres?
Non haec est humeris sarcina facta meis.
Quae partae ambobus cumulem praeconia laudi,
Quam non vestra prius fama replevit humum?
Tu tamen o Heinrice parens, tu Maximus ille es:
Quem non ipsa satis Calliopea canat.
Tu licet urbanas ad pacis idoneus artes,
Haud ideo bellis ductor impetus eras,
Tu multos toleras pro relligione labores,
Atque pericla domi structa pericla foris.
Te duce discussis tenebris et nocte fugata,
queis humana prius vita sepulta fuit:
Exeruit tandem caeco sua lumina mundo
Relligio, nostras visere iussa scholas.
Quam probitas, quam sancta fides comitantur euntem,
ac pietas certum praevia monstrat iter.
O nimis optato saeclorum tempore nate,
Cuius in hunc aetas incidit ipsa diem. Sed nimium felix o terque quaterque beatus,
Qui verae curam relligione agis.
Illius inque ruens amplexus pectore toto,
Nil finis hac una carius esse tibi.
Nec tibi malveris tranquillae tempora vitae,
Donaque, praeciptis stantis in orbe Dea:
Nec tibi quicquid ad haec optabile, Solis ab ortu
Solis ad occasus utraque terra gerit.
Donec erit virtus laudi, memorabis ipse
Inter conspicuos gloria rara duces.
Cumque tui referet genitoris facta vetustas,
Magnificum titulis cum celebrabit avum:
Cum proavos atavosque tuos ad sidera tollit,
Armaque pro patriae sumpta salute canet:
Illis tua post illos addet praeconia verbis,
Atque hac aut simili voce celebris eris:
Hic est Herculeae multum qui avarus.
Templa repurgavit sordibus atra suis.
Quem mala fugerunt aris idola relictis,
Atque superstitio terga fugata dedit.
Tunc tua vix capiet titulus sub nomine facta.
Aeternoque tuum crescet honore decus.
Publica tunc interrumpens praeconia Clio,
In laudes solvet talibus ora tuas.
Hic etiam nostram defendit saepe salutem,
Barbaries quando sceptra tenebat iners.
Et dedit hospitium nobis et limina pandit,
Nosque sua misero tempore fovit ope.
Hic solita nobis renovavit laude Lyceum,
Hic ubi Lipsicam radit Elister humum.
Atque novas fixit leges, nova commoda fecit.
Commoda pieridum non inimica choris.
Viveret o utinam, nec debita fata luisset:
Pauperies nobis nulla timenda foret.
His te bina venturo fama sub aevo.
Alter et in titulos bis tibi crescit honos.
Iam claris ergo ducens maioribus ortum,
Mauricius patriae gloria summa suae:
Non fuit antiquae contentus nomine gentis,
Nec tulit ingenium nobilitate premi.
Vincere sed generis priscos contendit honores,
Aut certe titulis hos geminare suis.
Quid longi prodest censeri sanguinis ortu,
Maiorum et signis tota referta domus?
Ni tantis animi laudem natalibus aeques,
Et gemines patrium per tua facta decus.
Omnis in hoc gentis nitor obscuratur avitae,
Cuius foeda suo crimine vita labat.
Nec tamen usus abest generi. (nam vera fatebor)
Non sit in hoc geniti gloria summa licet.
Namque velut tenerae gaudent propagine vites,
Et comissa sibi femina reddit ager:
Sic viget occulta vivax propagine virtus,
Et nova de veteri femina stirpe creat.
Non parit imbellem volucrum regina columbam,
Nec leporem tigris, nec leo gignit ovem.
Thersiten magnus numquid produxit Achilles,
Irus ab Aeolida num fuit ortus egens?
Hoc est cur prosit virtus innata parentum,
Et bona sit proles patre creata bono.
Aspice Mauricium, patre qui generosus avoque.
Nec patre, nec magno degeneravit avo.
Sed terram veluti radix praesentat et ipsa
Radicem proprio planta sapore refert:
Non aliter vera patrem pietatis amantem,
Ac forti celebrem pectore nactus avum:
Traxit ab amborum virtutis femina stirpe,
Militia clarus, nec pietate minor.
Utque sibi flumen vires acquirit eundo.
Quod parvo primum gurgite voluit aquas:
Sed disciplina mox haec accrevit et usu,
Ut certarer avi laudibus atque paris.
Vix tum bis terno quartus successerat annus,
Virtutis praebens cum rata signa suae:
Mittitur eximiam patrui praestantis in aulam,
Qui tunc Misniaci sceptra tenebat agri.
Scilicet ut primis illum miratus ab annis,
Facta per evisdem disceret ire senex.
Qualis enim culta Tritonidos urbe Pericles
Eloquio pariter consilioque fuit:
Talis et hic patriae blanda dulcedine linguae
Talis erat mentis dexteritate suae,
Seu verbis fremitus vulgi placandus atrocis,
Seu res consiliis expediunda foret.
Quae vero gravitas et quae constantia morum.
Quisve tenor vitae labe carentis erat.
Quam facilis miseris animus, veniaeque paratus,
Semper et in trepidos parcior ira reos.
Unum crimen erat, sed quod defenderet error,
Error habens magnos sed tamen ille duces.
Res nota est: hoc humanas mea carmine laudes,
Et decus in terris Musa celebre canit.
Abstulerat patruum mors omnibus aequa creatis
Iam fessum curis, iam senioque gravem.
Non tamen ille domi tectus caligne mansit,
Nec sese est umbra passus inerte tegi.
Nomina quid memorem? quacumque hic vixit in aula,
Strenui in hac iuvenis gloria summa fuit.
Omnibus ille locis carus fuit omnibus illum
Non minus externi quam coluere sui.
Saepe peregrinis aliquis qui venerat oris,
Arctori cupiens regna videre soli,
Huc delatus, ubi floris speciosa venustas,
Saxonicique nitens sanguinis esset honos,
Aspicit ut teneris robur velocius annis,
Ante suum pollens ingeniumque diem,
Quasque audit, teneris res admiratus in annis,
Dumque annos reputat secum, pariterque, vigorem,
Augurii o, infit, sint rata vota mei:
Quantus hic, attigerit si tempora plena iuventae,
Ceperit et regni frena favete Deo,
Quantus erit, valido maturae robore mentis,
In patriam meritis et pietate suam.
Vix ullo tantum se Misnia tollet alumno,
Hoc maius laudis non habitura decus.
Pondus inest signis: Henricus languidus aevo,
Ad promissa die sidera carpit iter.
Tum vero tota resonant plangoribus urbes,
Ac orbata suo Misnia patre gemit.
Fit strepitus tectis, concurrunt undique cives,
Et feriunt pavida pectora maesta manu.
Iura silent, mussat funesto curia luctu,
Nec sibi consiliis, sed prece quaerit opem.
Poscitur ingenti procerum clamore manuque
Mauricius, patriae qui ferat unus opem.
Hunc oculis signant, digitis hunc undique monstrant,
Hunc adeunt precibus, sollicitantque ducem.
Quid faciat, regni capiat successor habenas?
Ast aetas tantum ferre gravatur onus .
Sed renuat? Prohibent lacrimae gemitusque suorum,
Ac patriae cunctis anteferendus amor.
Vicit amor patriae, gemitus valuere precantum,
Vertice supposito grande refulcit onus.
O hominum mores, o tempora plena malorum:
O tum quantus erat sceptra tenere labor
Horrida quassabat dirum Bellona flagellum,
A tergo luctus stabat et ante pavor.
Invisusque pudor, probitas despecta iacebat.
Contentum propriis vivere, crimen erat.
Usque adeo cunctas audacia ceperat urbes,
Et veri species, et malesuada fames.
Hos inter motus, medio flagrante tumultu,
Grande nefas nomen relligionis erat.
Quisque novos cultus sibi, numina quisque Deorum,
Fingebatque novum quisque salutis iter.
Ille tamen contra tendens audentior, anni
Quam fragiles, rerum conditioque sinit:
Commotum sedat fundatis legibus orbem,
Avertitque domi damna pericla foris:
Supplicioque gravi culpam, poenisque, recidens,
Vix tandem reddit templa forumque sibi.
Interea dirum bello dat buccina signum,
Et raucum fundunt classica pulsa sonum.
Undique collectas cogit Germania vires,
Horrisonas contra queis parat ire minas.
Nam classem Arctoo ducens Solymanus ab
Istro,
Vertebat residens acer in arma viros.
Nec modo finitimos aciem cogebat in Hunnos,
Austracios etiam diripiebat agros.
Scilicet his sperans tandem sub iura subactis,
Teutoniae tristi subdere colla iugo.
Mauricius vix dum castrensibus utilis armis,
Non dubitat fessis addere rebus opem.
Tantum suadet amor patriae, laudumque cupido,
Carior et cunctis relligionis honor.
Pannonios ultro cum milite transit in agros,
Ponit et hostili Martia castra solo.
Surgite nunc humili tenues ex carmine Musae,
Grandiloqui vobis hic erit oris opus.
Iam memorare libet fortes ad proelia turmas,
Et laudata mei dicere facta ducis.
Quot ferro dederit Turcarum stragis acervos,
Quos Orco caesos miserit ante diem.
Signa canunt, castris utrique effusa iuventus
Proruit et strictis ensibus horret ager.
Bis Thraces iniere suo certamina Marte,
Bis reiecti armis terga dedere fugae.
Tertia sed rursus congressi in proelia, tandem
Impliciti nostris conseruere manus.
Tum vero totis concurrunt agmina campis,
Fit fragor, et fuso sanguine terra madet.
Multa vivunt passim mittuntur funera leto,
Nil parma, rapidi nil iuvat usus equi.
Hostis ubi fractas adverso Marte cohortes,
Vix aegre pugnam sustinuisse videt:
Amplius hoc fortem veritus tentare malignam,
Praecipiti mandat conscia terga fugae.
Quem levibus comitatus eques Germanicus alis,
Diffugientis equum fervidus urget equi.
Illo forte die sacris operatus et orans
Placarat vera relligione Deum,
Divinis epulis pastus, potuque refectus,
(Nos te hoc Christe modo participare iubes)
Mauricius: subito fremitus cum auditur et hostes
Adventare, duci nuntia fama refert.
Exilit ille ferox generosae robore mentis,
Ac festinata corripit arma manu.
Arreptumque inscendit equum, neque quanta sequatur
Copia, nec qua se praecipitanter agat,
Virtutis patitur curare improvidus ardor,
Sic hostile ruens tendit ad agmen iter.
Quo ruis, o nimium Princeps oblite tuorum?
Siste gradum, virtus perniciosa tibi est.
Dulce viris decus est, primo certamine patrum,
sed decus hoc multis tristia fata tulit.
Siste gradus, hostique nimis ne crede scelesto,
Fraude perit virtus, perfida tela cave.
Quid moror? Inversum retro coit agmen in unum
Turcarum vires agglomerat suos.
Non dextra iuvenis, non torta sufficit hasta,
Obruitur multa vis animosa manu.
Ferrea nec tolerant crebras iam tegmina plagas,
Consillii iam spes auxiliique cadit
Non tamen insultum hunc hostes impune tulerunt,
Pannoniae quorum terra cruore mandet,
Dum trepida haec fiunt promiscua proelia pugna,
(Heu mihi, quo mea iam corda timore tremunt,
Quo pavet haec horrore animus referentis et ante
Nunc quoque habens oculos illa pericla suos:)
Excutitur dux noster equo, externamque repente
Plangit humum, nec spes iam super ulla fugae,
Nec virtus patitur dare terga: En cominus unus
Assistens, stragum protegit usque ducem.
Assecla Mauricio qui strenuus haeserat unus,
Ipse pedes, Domini pone secutus equum,
Nobilis antiqua de Misnide gente Ribissus,
Sed virtute magis nobilis atque fide:
Ictus dum Gethicae corpus transuberat hastae,
Et transit ferri, ferrea cuspis, opus.
Interea campi palantes aequora turmae,
Per iam confusi proelia Martis eunt,
Ductoremque suum, tenui discrimine leti,
Inclusum mediis hostibus esse vident.
Ergo seu torrens undis pluvialibus actus,
Per fata, per campos impete rumpit iter:
Sic ubi delapsum medios prospexit in hostes
Mauricium, iuvenum fortis ad arma manus,
Ferre limitem agit, saevum glomerata per agmen,
Et gladio late proxima quaeque metit.
Hac simul et dux incolumis servatur et alter
Tollitur, inque ducis castra relatus obit.
Illos nanque globus cernens ruere hosticus in se,
Et formidato fulmen ab igne timens,
Reiectatque abiens parmas, praedamque relinquit,
Nescius hic quae sit praeda relicta sibi.
Si constet, non mors, non vincla parata repellant,
Captores tanti quin ducis esse velint.
Cuius apud Gethicis iamdudum illustria gentes
Nomina erant, gelidi nomina plena metus.
Sed fugit tunc pulsa cohors inimica fuitque
Opportuna citum quam tulit agmen opem.
Hanc vestrum aeternus, fortissima pectora, laudem,
Hoc meritum voluit scilicet esse Deus:
Ut super et patriae et rebus communibus esset
Invicti virtus et pia dextra Ducis.
Vos liquet adduxisse Deum, praebere iubentem
Tunc indefessas ad sua iussa manus.
At te pro Domino promptum non parcere vitae,
Quae celebris digno carmine Musa canet?
Te dum Misniacae florebit ruta coronae,
Albis et undosis in mare curret aquis,
Saxonicae lambens ripas ditionis ab ortu,
Hinc obiens fluctus ultima Thety tuos:
Et cives meritis ornabunt laudibus omnes,
His bonus et terris advena quisquis erit.
Dicet et audito gestarum hoc ordine rerum,
Nunc etiam est obita morte probata fides.
Haec tum Mauricio fuerant praeludia Martis,
Tale rudimentum tiro sub hoste dedit.
Experto poterat non ultra cedere Marti,
Et patria posthac delituisse domo:
Non tamen experto metuit se credere Marti,
Et stimulos addunt facta priora novos.
Caesarei sequitur mox ultro militis agmen,
Carolus in Belgas tunc tulit arma truces.
Dicere difficile est, huius quae tempore belli,
Miscuerit forti proelia saepe manu.
Testis Celtarum Belgas qui dividit oris,
Decolor in tanta Sequana caede fluens.
Testis natorum funesto Gallia luctu,
Bis nostri contra quae stetit arma Ducis.
Dixerit haec, validam quo turbine torqueat hastam,
Et stricto victor quolibet ense ruat.
Nos alias hinc ad pugnas, bellique labores,
Gesta libris mandans Calliopea, vocat.
Quid priscam motus referam Brunonis ad urbem,
Henrici duram Principis atque manum?
Dixerat ille aliquid magnum, nostrisque cruentum
Sedibus exitum, saepe minatus erat.
Nec magnis aberant vires et pondera verbis,
Nec deerant gravibus strenua facta minis.
Grandibus eventus tantum non abforet ausis,
Nec dispar animo fors malefida foret:
Obvius haud illi quisquam se impune tulisset,
Seu pedes in pugnam, seu magis iret eques.
Hic animi fidens, sociisque ferocior armis,
Marte lacessebat regna quieta suo.
Hessum praecipue: dolor hunc privatus in Hessum,
Et pudor et rabies mista pudore rapit.
Iungit opes socero dubio discrimine rerum
Mauricius, belli foedus et ipse ferit.
Iamque acies stabant ferro mortique paratae,
Tympana iam pugna signa cruenta dabant,
Cum medius veniens Brunsuigos inter et Hessos,
Dux noster gladios condere quemque iubet.
Nec mora pacatae coeunt in foedera dextrae,
Et melior finit concita bella quies.
Vix dum condiderat ferratis proelia portis,
Quis se laudari nomine pacis amat.
Et ferri, in patriae viscera vertit amor.
Quis furor o cives quo signa minantia signis
Fertis? Quo telis obvia tela volant?
Immanem non ista petunt (absistite) Turcam
Quo ruitis? Vestro tincta cruore rubent.
Hic tibi si causam Maurici demere belli
Aggrediar, patriae non tibi durus ero.
Quid demam? Beli nihil ad te pertinet huius
Causa, nec arbitrio est res ea gesta tuo.
Scrutantur Regum neque nostrae arcana Camena,
Perque suos agitant florida prata choros.
Umbras et nemorum sectantur amoenaque tempe,
Et fontis liquidas exilientis aquas.
Iudicis est, ut res, sic rerum expendere tempus,
Nec tempus, nec res sunt mihi nota satis.
Hoc notum est, nostrum qua fortia ceperant arma,
Hac servasse manu seque suosque ducem.
Si quis plura putat se scire et posse referre,
Quem teneat narrans huic ego ego cede locum.
Si quid et obtrectans virtuti garrula lingua,
Quod speciem probi possit habere, iacit:
Nil moror invidis praesenti tempore morsus,
Invidiam virtus incluta semper habet.
At ventura feret suffragia rectius aetas,
Et causis iudex aequior huius erit.
Desine livor edax fame laudisque bonorum,
Rodere magnanimos post sua fata viros.
Ista ducis titulos nostri facta omnia iustos,
Et virtutis habent et pietate habent.
Praemia sunt duplicatus honor, nomenque tributum
Inter septenos imperii proceres.
Nunc age contractis rursum laxantur habenae,
Et spatio pergant liberiore rotae.
Haec belli finis: nunc remis fortius utar,
Ut tangam portum quo mihi cursus erat.
Est urbs Albi tuae genitor contermina ripae,
Incluta divitiis et generosa viris.
Magnus Otho posuit, (mentor est pro teste vetustas)
Ac de virginibus nomen habere dedit.
Principis haec nostri post illa cingitur armis,
Et patitur longas milite clausa moras.
Dum vero miseros defendunt moenia cives,
Et quaesita diu copia Martis abest:
En alibi metuenda vago furit agmine turba ,
Atque minis undas terret Havele tuas.
Quis tantam glomerare manum, casusne, furorne
Suaserit, in dubio nunc quoque fama labat.
Acer erat belli metus: at ductore carentes,
Collectos subito dissipat ille greges.
Interea duodena semel Sol astra recenset,
Alter et exacto tempore mensis abit.
Mortis alumna fames totam grassatur in urbem,
Et ieiuna suo viscera dente premit:
Una salus victis inopes recludere portas,
Et dare victoris colla premenda iugo.
Spes haud parva viris, quod quantum saevus in armis
Devicto tantum mitis in hoste foret.
Spem probat eventus, venia mox ille rogantes
Prosequitur, nec trux sustinet ille magis.
Utile, victoris fecit clementia, vinci:
Saepius et victis profuit illa viris.
Haec etiam capta factis tum claret in urbe,
Et gratum victos civibus esse facit.
Caesare finitum, quod gesserat auspice bellum,
Dux alacris semper Caesaris arma sequi,
Excipit alterius rursum magis horrida Martis,
Terrorisque magis saeva procella novi.
Pectora Mauricium mordacibus anxia curis,
Has inter quis res non habuisse putet?
Carole durus eras. Mentem promissa fatigant
Magnanimi et virtus officiosa, Ducis.
Quid faciat? Rerum dominos armisne lacessat?
Hinc fas, hinc belli damna timenda vetant.
At soceri vitam casu non servet in arcto?
Non sinit hoc pietas, pollicitique fides.
Multa movens animo, curarum fluctuat aestu,
Nec iam quid fugiat, quidve sequatur habet.
Qualis ubi saevis turbantibus aequora ventis.
Cum fugit ex oculis condita nocte dies,
Non habet exactum rector, quo lintea tendat,
Et stupet ambiguis ars superata malis.
Talis versanti vix haec sententia sedit,
Hanc illi tempus, resque, locusque dabant,
Admonitu revocare suo tibi Carole pactum,
Cuius apud socerum sponsor et obses erat.
Nec mora Sueviacam cum milite tendit ad Ulmam,
Et capit Alpinis ardua claustra iugis.
Successuque pari pontem delatus ad Oeni,
Digressu vacua Caesaris urbe manet.
Nec iam cedentem sequitur, sed fortis in armis,
Arma piae compos ponere pacis avet.
Ille quidem domito iam posset ab hoste reverti,
Sed mavult animum perdomuisse suum.
Victorem vicisse animum victoria bina est,
Quae datur hinc, omni sanguine palma caret.
Aecidae celebrem meruit clementia laudem,
Dardanii lacrimis terserat ille senis.
Porus et exequiae praeclari funeris, ipsa
Emathii iuvenes nomen ad astra ferunt.
queis ego Mauricium celo, queis laudibus aequem,
Arma cui pietas excutit, arma fides?
Heu mihi quod nec habent magnum mea carmina pondus,
Nec teneri exaequant grandia facta modi,
Non ego Titanas mallem, nec diruta Marte
Pergama, nec Cadmi moenia versa solo:
Quam tua Maurici praeconia dicere versu,
Inque meo haec pietas carmine prima foret.
In manibus tunc ipsa tuis victoribus stabat,
Sed tibi victrices temperat illa manus.
Hic ubi facta quies armis, ensesque remoti,
Rex Fernande tui foederis auspicio:
Pannonium verso mox agmine fertur ad Istrum,
Materiam iustae cadis ab hoste petens.
Protinus in ripas iuvenum manus emicat ardens,
Primus et hostilem Dux pede pressit humum.
Nusquam Turca ferox, nusquam vis effera gentis
Bistoniae, et cursu vincere doctus eques.
Sed velut imbelles, viso praedone, volucres
Dum liquido carmen gutture dulce sonant,
Mox tacitae pennas quatiunt, aurasque fatigant,
Alarum tegitur condita nube dies:
Sic ubi Teutonicam castris descendere pubem,
Improbe Turca tibi nuntia fama tulit,
Et iam lux oculis armorum effulsit, et alta
Emicuit noti vertice crista ducis:
Quo pavor et rerum cogit sors, ilicet hostis
Retro conversum territus urget iter.
Spes erat aeratas, Gethico terrore repulso,
Bellorum claudi posse deinde fores.
Iamque patri celebres agitabat mente triumphos,
Vix capiens tantum patria laeta bonum.
Templaque pacatae ramis velabat olivae,
Et verno latam flore tegebat humum:
Cum diris iterum misceri caedibus orbem,
Non rumor, sed iam certior auctor ait.
Legatusque super Pegaesidos advolat urbe,
Qui duram propero tempore poscat opem.
Ille diu reputans, quid, si fortuna sequatur,
effectum coeptus his velit hostis atrox.
Et quid finitimae, propriae quid referat orae,
Crescentes reprimi fortiter ense minas:
Oratam promittit opem, nec segnis in hostem,
Utilior patriae quam sibi, bella parat.
Est arx (seu ratio dedit hoc, seu numinis ira,
Omen inest certe) nomine Peina suo.
Quam propter Linus non amplis flexibus errat,
Et vicina suo flumine prata rigat.
Prata colunt Angrivarii, gens aspera bello,
Sed premit alterutrum frondea silva latus.
In medio, planus lato patet aequore campus,
Et glebae dives fertilioris ager.
Hic ubi pro patria medios fert pectus in hostes,
Rebus et accisis ferre laborat opem:
Heu mihi, telorum nubem dum sustinet omnem,
Non exspectato vulnere, victor obit.
Dum subit infausti primus certamina Martis ,
Ah dolor, aeratae fulmine glandis obit.
Quid querar, unde petam diri primordia luctus,
Ergo iaces patriae duxque paterque tuae?
Nec tua te pietas immani liberat Orco,
Nec rapit immiti strenua dextra neci.
Infracto tu corde iaces, firmusque iuventa,
Insignis forma corporis ille iaces?
Hoc erat, hoc certe (mens o non laeva fuisset)
Sanguineas stillans aethere nimbus aquas.
Hoc Titanis erat pollutus sanguine vultus,
Ille tuus, Princeps inclute, sanguine erat.
Hoc erat armorum sonitus, clangorque tubarum,
Et qui sidereo venit ab axe fragor.
Scilicet haec instare minis portenta monebant,
Naturae facies queis spoliata fuit.
Sistens amnis aquas, et mota terra dehiscens,
Mugituque replens Solis utramque domum.
Haec nobis rabies canum planctusque volucrum,
Venturi luctus nuncia signa dabant.
Haec et cornipedum strepitus sub tempora noctis,
Hic ubi post rabidas conserere manus.
Line venas excaecet limus in undis,
Et Sol rapidus, siccaque semper hiems.
Numquam legitimum curras aut nobile flumen,
Nec ripis notus sis magis ipse tuis.
Et tu purpureo tellus saturata cruore,
Uraris nimia nocte dieque siti.
Non tibi ros herbam, non utilis educet imber,
Et nullum iacto semine germen agas.
Infelix in te lolium, lappaeque tenaces,
Et tribuli obducant sentibus arva suis.
In te nanque crudeli vulnere Princeps
Corruit et pulchro sanguine sparsit humum.
In te magnanimi, duo belli fulmina Guelfi:
Fortiter ante suum procubuere patrem.
In te conspicuus ductor Leoburgius armis,
Sanguineo moriens ore momordit humum
Tu florem iuvenum carpsisti, munere mortis
Hanc patriam nobis qui perperere suae
Quid querar, unde petam diri primordia luctus,
Quis mihi plangenti tristia verba dabit?
Ergo iaces, et Parca fidem sic servat iniquam,
Saxonicaene domus illa columna iaces?
Quo lapsura sitam iam fulciet ipsa ruinam,
Cuius Atlas, vita dum frueris, eras?
Quae porro miseris restat fiducia Musis,
Quae Maecenatem te coluere suum?
Ecquid enim nobis opus est extendere dictis,
Quis sit ab hoc studiis conciliatus honor.
Inter Hamadryadas Philyre quae maxima Nymphas,
Saepe solet comitum grata referre choro.
Leucoreae celebrant quae cantibus Heroinae,
Albinaeque suo Mysides ore canunt.
Tyrigetumque Salas memorat quae rector aquarum,
Et musco impexus Molda virente caput.
Quo Graio doctas attraxit ab orbe sorores,
Impendens studiis otia grata bonis.
Muneribusque suis et honoribus auxit egenas,
Quaeque colant profugis ampla Lycea dedit.
Sed de venturo meritus praeclarius aevo,
Commoda sic nostris uberiora ferens,
Victor ab Hesperidum quam cum Tirynthius hortis,
Rettulit ad patrios aurea poma lares.
Ergo nec immemores, post funera, Maecenatis,
(Funera Pieriis heu lacrimosa choris)
Illius querulo deplorant carmine mortem,
Quale gemens Itylum Daulias ore canit.
Aut ad Maeonii sinuosas fluminis undas,
Supremo moriens gutture cantat Olor.
Nulla choros ducit, nec tangit pollice chordas,
Nec solita flavas fingit ab arte comas.
Lamentis sed cuncta replent loca, cuncta querelis,
Et tristes luctus angulus omnis habet.
Flumina iamque pater lacrumarum mittit Elister,
Alveus adiectas nec capit intus opes.
Nunc aliquis curvae spatians in margine ripae,
Aucta repentinis ut vada cernit aquis.
Cur, ait, increvit iusto spatiosius amnis,
Nec metas intra serpit ut ante suas?
At certe (memini) multis haud lucibus ullus
Decidit effusis nubibus imber aquis.
Sic ait et fracta gemitus agnoscit in unda,
Quales Halcyonum litora rauca ferunt.
Quid moror? Omnis cum sexus gemit, omnis et aetas,
Femina, vir, iuvenes, cum puerisque senes.
Omnibus unus amor flendi: quin aggemit ipsa
Relligio sacras dilaniata comas.
Aggemit et gradem vultu profitente dolorem,
Praesidium clamat, nunc ubi nate meum es?
Plurima in eo perierunt: vota bonorum,
In dubiis patriae non dubitata salus,
Musarum columen, sacri protectio coetus,
Gloria Mysorum, Saxoniaeque decus,
Urbis honos, duri caput insuperabile belli,
Heu quanto multis mors stetit una semel.
Sed quid ego longas duco sermonibus horas,
Haec ultra metas tracta querela fuit.
Iam mea sedulitas aures laesura politas,
Crimen apud multos garrulitatis habet.
Parcite et hanc nostro veniam date quaeso dolori,
Si mea plus iusto garrula Musa fuit.
Finitura suas iamdudum erat illa querelas,
Sed vetuit miseram claudere verba dolor.
Ille domat fortes, illo mens obruta nescit
Quid deceat, tantis solito querulos facit atque loquaces,
Arbitrii homines non sinit esse sui.
Quin etiam reum gravitas immensa nitorque,
Sermones iussit longius ire meos.
Ecquis enim brevibus possit comprendere dictis,
Incluta tot bello gesta, tot acta domi ?
Et nondum primos implet mihi debitus annos
Spiritus et mentis non mihi robur inest.quidquid id est, culpae vos huic praetendere par est,
Primitiasque boni consuluisse meas.
Tu quoque sancte pater patriae, dignissime Princeps,
Has laudes gratae pignora mentis habe.
Has tibi cum lacrumis violas, haec lilia spargo,
O venerande mihi terque quaterque civis.
Haec tibi spargo tuus (si quid cognoscis) alumnus,
Sordeat hic parvi ne tibi ruris honos.
Salve Dux generose, heros fortissime salve,
Salve perpetuum, perpetuumque vale.
Tu nunc terreno, factis sublimior, orbe,
Lux ingens, astris consociata, micas.
Herosque vides priscos, et cerneris illis,
Almaque secura gaudia pacis agis.
Nos orbi duce te, duce te victore caremus,
Et lacrumis noctes condimus, atque dies.
Nec luctu vacuos tenebris aurora fugatis,
Nec videt atratis fulgidus Hasper equis.
Non secus ac socia viduatus comparare turtur,
Quam levis incautam misit arundo neci,
Non viridi gaudet ramo, non gramine laeto,
Nec liquidi dulcem fluminis haurit aquam,
Sed querulo raptos gemitu testatus amores,
Lugubri solos carmine complet agros:
Sic tecum nostrae perierunt gaudia mentis,
Quae tuus (heu nobis ) nuper alebat amor.
Tu spes una tuis. Postquam te fata tulerunt,
Triste sonant urbes, ruraque squallor habet.
Forsan et hic totum luctus traheretur in aevum,
Et modus hic vitae tristitiaeque foret:
Ni relevet nostros, Dux illustrissime, casus
Successor tituli nobilis ille tui.
Hunc nostris hunc deme malis, solacia prorsus
Demersis, et reliquum quod modo restat opis.
Quam bene consuluit genti Deus optimus orbae:
Mauricius mortem sospite fratre subit.
Numina si nobis illum non aequa negarunt,
Et sors fatorum nos ea lege tulit:
Non erat Augusto Divi renovat qui nomina regis,
Et fraternum auget per sua facta decus.
Augeat ipse diu: quamquam (si funere funus
Aequata Lachesis pendere forte sinant.)
Morte sua fratri mallet reparare salutem,
Sospes ut hoc patriae sospite terra foret.
Et nunc ereptum patriaeque sibique sub umbras
Prosequitur lacrumis, officiisque suis.
Heu pietas, heu prisca fides: cur luce fruentem
Non potius grato prosequi amore datur?
Iamque retractando nondum coeuntia sentit,
Defuncta rumpi vulnera matre sibi,
Qua fecunda magis non exstitit ulla parentum,
Tot bona per partus quae dedit una duos:
Mauricum duro caput insuperabile bello,
Augustumque togae grande forique decus.
Femina Teutonicas inter celeberrima matre,
Ambiguum natis clarior, anne viro.
Clara viro, natis genitrix et clara duobus,
Nec nurus Alberto dissimulanda patri.
Sed nunc haec aliis memoranda relinquere cogor,
Exspatiata satis iam mea Musa fuit.
At tu qui patriae restas Auguste labanti,
(Sic precor huic columen longius esse queas)
Parce tuam luctu nimium quassare iuventam,
Non est haec pietas officiosa tuis.
Quid manes urges lacrumis? Bene contingit illis,
Impius his fueris, cum pius esse voles.
Quid fratrem deceat Mauricii, confide tecum,
Cui lacrumas fundas, consule quaeso tuas.
Si nunc has remeet tumulo redivivus in auras,
Non tibi sic, dicet, frater amandus eram.
Non eadem plebemque decent, rerumque potentes,
Pectus amat populis altius, altus honor.
Quid facis? Haud iustos poscunt haec tempora luctus,
Iustior imperii te modo cura manet.
Nunc sua commendat tibi pignora Mysia tellus,
Nunc implorat opem Saxonis ora tuam.
Fungere fraternis vicibus: domus utraque fratre
Extincto, coepit nunc onus esse tuum.
Quod si forte doles, doleas sine testibus illis,
Publicus evadat ne tuus ille dolor.
Ad te oculos, ad te cuncti convertimus aures,
Quidlibet ad vultum statque caditque tuum.
An propriore aliquis tangetur imagine facti,
Quam si Germani Principis edis opus?
Ede opus Augusto non impar atque dolores
Infragili cordis robore vince tui.
Causa perorata est, lacrimantes surgite testes,
Hic dolor, hic luctus flebile sistat opus.
Tu vero rerum Deus o immensa potestas,
Quem vitae penes est arbitriumque necis:
Augusti serva nobis, tuae munera, vitam,
Mauricii orba satis patria morte fuit.
Mauricio fuerit satis orba, nec altera rursus
Funestet miseram caussa doloris humum.
Compleat ille suos et fratris compleat annos,
Et soboles salvo cum patre sospes agat.
Nostra sub his aetas ducibus, vetus induat aurum,
Nec ferri maneant tristia signa super.
Et redimita caput ramis frondentis olivae.
Pax villas, urbes, templa, scholasque colat.
Pacis amans Deus est, floret Res publica pace,
Pace vigent artes, pace coluntur agri.
Eventura precor, vos o procul arma tubaeque
Ite, dein melior vomeris usus erit.
Ite: Deus longum nobis lenire dolorem
Dum volet, Augusto Principe, laeta dabit.
Principe visa diu forti Germania felix,
Iam tibi fortunae gloriae talis abest.
Ante triumphali cingebas tempora lauro,
Quae modo inornatis es miseranda comis.
Victori laetos ducebas ante triumphos,
Cui nunc exequias officiosa facis.
Ante tuis reducem captabas obvia palmis,
Nunc eius tumulo corpus inane foves.
Plausibus ante tibi gratantum templa sonabant,
Quae nunc plangentum tota dolore gemunt.
Nanque tuae cecidit decus et tutela salutis,
Invidia Mauricium fata tulere tuum.
Fata tulere tui corpus mortale parentis,
Nec tamen et famam fata tulere viri.
Mauricii laudes quae nescit Principis aetas,
Sublimen tellus qua videt alta polum?
Ut tiro, nec dum Martis sat idoneus armis,
Verterit in turpem Turcia castra fugam.
Spreverit ut cunctos pro relligione labores,
Dum patriae quaevis aspera vincit amor.
Non huic Bistoniae gentis nocuere sarissae,
Gallia non contis sanguinolenta suis.
Illam Pannonia nam Marte fugavit ab urbe,
Huius sub Carolo Caesare fregit opes.
Horrida Saxoniae Brunsuigus bella movebat,
Non minor intrepido pectore, forte minor:
Brunsuigum noster sedat caede tumultum,
Nec madet hoc illud Marte cruore solum.
Signa sed Albiacas infert cum Caesar in oras,
Caesareis iussas impiger addit opes:
Augustae, cuius nutu sub moenibus altis,
De septem factus pars fuit una viris.
Urbs iacet Albi tuae celebris contermina ripae,
Quae de virginibus nomen adepta gerit.
Illa Ducis nostri bis septem milite menses
Cincta, graves perfert obsidione moras.
Dum vero belli pendet fortuna, nec hostes
Ferre iugum, nostri nec dare terga volunt:
Pellit ad Havelum vacuas ductore cohortes,
Otia ne segnis noxia miles agat.
Interea portas hostes et moenia pandunt,
Quos in tutelam suscipit ipse suam.
Scilicet ut reliquis generoso pectore maior,
Lenior in victis sic quoque victor erat.
Res fortuna hominum mutat, casusque revoluit,
Et firmum toto permanet orbe nihil.
Sola stat ad cunctas virtus immota procellas,
Magnanimo turpis nescia corde metus.
Vix tum bellacem vagina receperat ensem,
Pro socero pietas et novat arma fides.
Occupat Alpini firmissima moenia claustri,
Moenia mortales quae posuisse neges.
Magnanimo satis est hostem vicisse leoni,
Cetera crudeli parcere caede solet.
Mauricio satis est socerum solvisse cathenis,
Nec tentare fero cetera Marte cupit.
Arma sed Ismarii convertit in agmine regis,
In se versa fugit Thracius arma latro.
Tandem ferre piam patriae dum rebus in arctis,
Utilior patriae quam sibi, pergit opem:
Heu dolor atque decus, medios animosus in hostes
Dum ruit, accepto vulnere victor obit.
Victor obit, praestans armorum laude, togatae
Munere non ullo militiaeque minor.
Crebra licet dextra peragantur bella Minervae,
Non minus et clariis artibus illa vacat.
Mauricius quamvis aetatem duxit in armis,
Non minus Aonias fovit amore Deas.
Scilicet id loquiturque Salas, et flavus Elister,
Et cum Muldanis Albis Eous aquis.
Hic ubi Pierides habitant Helicone relicto,
Nostraque pro Graio flumina fonte bibunt.
Sed prius Hesperias Phoebus descendet in undas,
Ac iuga purpureis gemmea demet equis:
Illius quam summa sequar fastigia rerum,
Non si Maeoniam det mihi Musa lyram.
At tu flere tuum Germania desine patrem.
Desine, mandatis mens fuit ista Dei.
Quod iubet ille, tibi non est contemnere tutum,
In famulos Dominus ius habet ipse suos.
Forsitan et iustam peccatis motus ad iram,
Eripit insignes, munera magna, viros.
Ingratoque parat maiora pericula mundo,
Qui verbi spernit dogmata sacra sui.
Ergo tuos potius casus, tua funera plange,
Quam fatale pii Principis exitium.
Ille quidem sanctos agit inter gaudia coetus,
At te aerumnarum quanta pericla manent?
Vera cano, sed nulla fides est vera canenti,
Infaustum tanti mors ducis omen habet.
Et ne querar, (sunt pondera nanque querelis
Nulla) mihi proprio vulnere testis eris.
Sunt tamen Augusto capias quae gaudia salvo,
Ipsius est, exspes ne videaris, opus.
Qui velut imperii fratri successit honore,
Illius haeredem sic quoque laudis agit.
Solus dum profugis sua Musis atria pandit,
Ac verae curam relligionis agit.
Hunc tibi Nestoreos Deus ut conservet in annos,
Ardentes toto pectore funde preces.
Sed labem vitae prae cunctis tolle prioris,
Quo sine placandi spes tibi nulla Dei.
Sic tibi supplicium quod numinis ira minantur,
Effugient iunctae cum pietate preces.
Dixi.