Continet iste liber scripturae dogmata sacrae,
Unde omnia scatet uberibus sapientia rivis.
Felix o nimium felix, qui pellegit acri
Hunc studio et vitae normam componit ad ipsum.
Omnia cum pereant, nec quicquam perstet in orbe,
Verbum hoc perpetuis manet indelebile saeclis,
Finem animae pensans aeternae munera lucis.
Fata manent cunctos, avi post mille labores,
Tum vero in medio necis hoc discrimine praesto est.
Et Satane horrifici nos faucibus eripit, atque
Haeredes summi transcribit ad atria caeli.
Flumina non magnis promanant fontibus ampla,
Dum cursu crescunt multiplicata suo.
Et sunt magnarum primordia parvula rerum,
Quas augere dies progrediendo solet.
Quae toto Argolica est locupletior orbe loquela,
Et tamen haec haec arca paupere sumit opes?
Quam referans Gratiae Dresserus gloria linguae,
Et decus Ausonii grande nitorque fori,
Sic melius sera de posteritate meretur,
Et fructu prodest uberiore scholis:
Quam cum olim Hesperidum cultis Tiryntius hortis,
Attulit Argivis aurea poma viris.
Macte tuis Matthaee libris, tot saecula vivas,
Dux quot ab Augusto Caesare noster abest.
Grande fremit torrens, lutulenta concitus unda,
Involuit suo vortice prata, nemus.
At Phrygii gaza regis qui ditat Iberos,
Et leni et liquido profluit amne Tagus.
Delectent alios immensa volumina Gotthi,
Larbarici illuvie tota referta luti.
Grammaticae nos scripta tuae, doctissime Cauti ,
Barbariae nulla squalida sorde iuvant.
Aureoli salvete mihi, salvete libelli
In quibus ipsa manus abluit Euphrosyna.
Cauta rosas spernit clausas, delibat hiantes,
Quae mulcet querulis arva, cicada, sonis.
Qui legis Ostracii flores, quos Musa ministrat
His fuere, Hesperidum nec tibi mala velis.
Quis non Alciden novit, quis nescit Achillem
Nomina non ulla non memoranda die?
Et tamen hic medicam fecit feliciter artem,
Sanus et Aemonia cuspide Mysus ait.
Ille polum cervice tulit, cum sidera fessus,
Amphitryoniadae ferre dedisset Atlas.
Quid loquar amborum geminata laude celebrem,
Illustri Henricum stemmate Rantzovium ?
Quem iuvat immenso spatiantem vivere caelo,
Et stellas oculis dinumerare suis.
Quique Machaonia caput extulit inclutus arte,
Naturae scrutans omni parentis opes.
Macte nova virtute heros: sic additus astris
Celifer est, semper vivit et Aeacides.
Quem iuvat insuetis ad sidera tendere pennis,
Errantemque polo discere templa Die:
Quam sibi Mauricius contexuit induat alam.
Hac datur ad celi carpere summa vias.
Nempe hoc remigio superas enavit ad oras,
Non factumque homini Daedalus egit iter.
Remigioque carens tali, delapsus ab alto
Icarus, Icariis nomina fecit aquis.
Omnia sunt numeri, numeris ad sidera nobis,
Quo non ferre pedem possumus, ire licet.
Ergo parvum lector contemne libellum,
Non etiam parvis gratia rebus abest.
Haud placet ore crepans magnum Phoebeius ales,
At mulcet tenui nos Philomela sono.
Fama est, Medorum Cyrum qui contudit arma,
Nomina militiae non latuisse suae.
Fama, Neoclidem quo non praestantior armis,
Nomine Cecropidum quemque vocasse suo.
Felices, natura quibus non invidia quondam
Has animi vires ingeniique dedit.
Non adeo nobis iam nunc licet esse beatis,
Nec tantis animi dotibus ire pares.
In peius sic cuncta ruunt labentibus annis,
Omnia sic minuit proxima quaeque dies.
Ergo quod nobis natura noverca negavit,
Hoc petere a sociae cogimur artis ope:
Ingeniique gravem studio sarcire ruinam,
Ne mens ex toto nostra ferantur iners.
Tu quoque ne rerum portans oblivia tempus,
Nomina convictus deleat arcta tui:
Zacharia parvo conservas singula libro,
Quot vel amor, studium vel tibi iunxit idem.
Qua relegens, animo pariter revocabis amicos,
Cum ratio, cum te fugerit ingenium.
Sive per Ausoniae doctas spaciaberis oras,
Seu patriam repetes cultior arte domum.
Fallor, an ipse meo lecto tum nomine, dices
Hic quoque noster erat: post quoque, noster erit.
Vive diu, sed vive mei non immemor umquam,
Ipse ego te memori semper amore colam.
Tollit amicitia pulchri qui iura pudoris,
Fallor an omne simul sustulit inde decus?
Scilicet ut caris animum debemus amicis,
Sic reverentur eos nos habuisse dect.
Crede mihi, mentis fallax hunc decipit error,
Qui pariles inter cuncta licere putat.
Iunxit amiciciam solio sibi foedere virtus,
Non ut nequitiae serviat illa iocis.
Sed comes ut casus ipsam sectetur in omnes,
Seu fortuna iuvet, sive sinistra tonet.
Firmiter unanimos haec gratia nectit amicos,
Quae virtute animos conciliante cois.
Haec monitum prima cupio te fronte libelli,
Quisquis in hunc referes nomen amice tuum.
Ne chartas nugis tibi conscelerare profanis,
Iure sodalitii forte licere putes.
Casta placent nobis, sermonibus utere castis:
Qui cupis in libro nomen habere meo.
Tollit amicitiae quisquis venerabile nomen,
An nescis, Phoebi tollit ab orbe iubar.
Ut nihil utilius Phoebeae lampadis igne,
Sic nec amicicia res magis ulla iuvat.
Solem deme, nigris involves cuncta tenebris:
Hanc adime, e vita lumina cuncta feres.
Si tamen (ut fama est) iacet extra sidera tellus,
Quam numquam radiis Phoebus adire solet:
Mollius hanc usu credam sine degere lucis,
Quam fructu illius posse carere putem.
Hos tibi sanctorum librorum sacrat honores,
Meierus Themidis gloria, fama scholae:
Munus habe gratae memor hoc Ecclesiae mentis,
Quod tibi non dubii pignus amoris erit.
Qua studii cura, quanta pietate, fideque,
Usque ministerium foverit ille tuum,
Dicere difficile est paucis: sed scilicet una
Tu testis, longi carminis instar eris.
Nunc gemit amissum funesto Academia vultu,
Praesidio heu tanti post caritura viri.
Curia iudicii luget deserta patrono,
Consiliis illi non habitura parem:
Candoris laudes, meritorum et facta piorum,
In patriam inque suos, fama loquetur anus.
Quem iuvat Organicae suavissima gratia Musae,
Seu sit opus plectro ludere, sive manu,
Pneumaticisve modis versus aptare sonoros,
Ut verbis numeri convenienter eant:
Hunc legat et relegat studio vigilante libellum,
Quem dat Amerbachii nobilis arte labor.
Hoc satis est: satis est Eliae dicere nomen:
Quod superest ipsum nempe loquetur opus.
Hoc tibi praecellens gemmis auroque volumen,
Posteritas, olim consul habere dedit.
Nomen Iohanni Nigro, cui pectora lacte,
Et Scythica fuerant candidiora nive.
Munus habes magnum: sed maior muneris auctor,
Qui cupit hoc studiis utilis esse tuis.
Tu si forte tuos his pellustraveris artus,
Iohanni grates officiosa refer.
Adeste o pueri, tenella turba,
Adeste undique quotquot estis omnes
Sermonis cupidi elegantioris.
Hic fons Ausoniae scatet loquelae,
Puris limpidus et serenus undis:
Tantum limpidus et serenus undis,
Quantum Callirhoe vel Hippocrene.
Hic passim gremio comante tellus
Submittit genus omne flosculorum,
Quos ego olfaciens velim dare
Hortorum Veneresque Gratiasque,
Totum me fieri precerque nasum.
Quis fit quaeritis ille fons leporum
Uber, terraque foeta flosculorum?
Dicam, at vos aliis dein trecentis
A me dicite, bisque ter trecentis.
Ille ille Ausoniae nitor nepotum,
Fandi Tullius optimus magister,
Cuius eloquio, togaeque, victum
Cessit laureolae decus, sagique.
Huc este o pueri, eia hic est leporum
Disertus pater, et facetiarum.
Pyramides alius ductas ad sidera laudet,
Aut Mausolei nobile iactet opus.
Me neque tam celso pulsantia culmine celum,
Eleo quondam templa dictata Iovi:
Nec iuvet umbrosas inter Pompeia columnas
Porticus, Attalica quae variabat acu:
Quam nuper profugis sedes extructa Camenis,
O Vicelebiacae nobile gentis opus.
Nam vel edax illis tempus subduxit honores,
Vel grave sidereo vertice mersit onus:
At Vicelebiaci superabit fama laboris,
Dum frondes Helicon , dum vehet Unster aquas.
O patris decus atque patruorum,
Consultissime Brassicane iuris:
Si laus est, statuas tueri avitas,
Quae vivos referant in aere vultus
Maiorum simul et simul nepotum:
Quanta laude vehi merere, nobis
Accepta pietate, posterisque?
Qui vivam magis et magis perennem
Clari patris imaginem tueris,
In lucem semel editis Locustis
Doctisque, Iuppiter, elegantibusque.
Quid nunc ingenio patris, tuaque
Quid dignum pietate comprecemur?
Hoc optamus, ut utriusque nomen
Tot menses superet, tot aequet annos,
Quot persaepe graves sub aestum aristas,
Iunctis agminibus premunt locustae.
O sidus patriae, et decus parentum,
Consultissime Brassicane iuris.
Nil prodest alvo terrae quod conditur aurum:
Nil prodest, tineis qui iacet esca, liber.
Usu cuncta valent et commendantur ab usu,
Quae caret hoc, pretium res habet illa minus.
Qui patris ergo tui Musarum promis ad usum,
Atque sepulta domi scripta perire vetas:
O gentis Ludovice bonae generosa propago,
Dignus est his meritis ne per ora virum.
Sic, sic perge precor de Musis usque mereri,
Atque perenne tibi conciliare decus.
Stat sua cuique dies, cunctis stat terminus aevi:
Quod memorat veris pagina sacra libris.
Nec tamen hunc studio producit posse negatur,
Quod res exemplis cognita saepe docet.
O quotiens agrum vitae spes deficit omnis,
Annos cui medica prorogat artis opus.
Aemula naturae quid non solertia tentat?
Haec intrat celos, hac Acherunta subit.
Expertus vacuum pennis est Daedalus orbem,
Astra Syracusius rettulit arte senex.
Quid mirum, si non morti ius protulit illa,
Sumpserat in nostrum quod sibi dura genus?
Hanc contra, vitae tradens documenta tuendae,
Qualia Masbachii culta Minerva dedit:
Rite docens, quae sit ratio tutissima victus,
Sanus uti possis degere, rite docens:
Quae valido validam praestent in corpore mentem,
Acceleret summum ne tibi Parca diem:
Qui legis haec vigilis lychnos reolentia curae,
Auctori grates officiosus age.
Armigerae invisam qui credidit esse Minervae
Cornicem, falso credulus ille fuit.
Falsus et ille fuit, sceleris qui labe nefandi
Pollutam, innocuae criminis ante tulit.
Crede mihi, non est inter genus omne volantum,
Palladi servitiis gratior ulla suis.
Nequitiae rudis ipsa, sacri custosque pudoris,
Custodes tenerae virginitatis amat.
Et sua, casta vocat, castas ad iura ministras,
Improba servilis facta perosa manus.
Qualia cornicem scelerarunt nulla tot annis,
Cum tenebris abdant crimina, noctis avem.
Si concors in amore fides et foedera lecti
Intemerata, decus laudis habere solent:
Et viduos coluisse lares sine crimine vitae,
Et sacra coniugii non iterasse decet:
Non meruit parvam cornicum gratia laudem,
Et sine labe torus, nec repetitus Hymen.
Haud vagus intrat amor, vetitaeque libidinis aestus,
Quos ille thalamos composuere semel.
Quae semel inter se sociarunt vincla cubilis,
Haec nisi mors, aetas solvere nulla valet.
Vincla simul cessat vi quoque rupta fides.
Certa fides, quam non fortunae iniuria versat,
Nec successoris tollere novit honor.
Mira loquor, sed nota loquor: quae vescitur aura,
In vidua Cornix sola relicta domo,
Non oblita tamen consortem tempore tali,
Expetit alterno funere fata pati.
Ergo seu socia viduatus compare turtur,
Quam levis incautam misit arundo neci,
Non viridi gaudet ramo, non gramine laeto,
Nec liquidi dulcem fluminis haurit aquam,
Sed querulo amissos gemitu testatus amores,
Sollicitis maestos questibus implet agros:
Haud secus illa gemens divisum pectus amantum,
Et nece membra paris dissociata tori,
Postquam primus amor cessit male coniuge rapto,
Non alio flammas haurit ab igne novas.
Sed vastis secreta locis miserabile carmen
Obloquitur: mors est non licuisse mori.
Viderat hanc olim virtutem arguta vetustas,
Et pia (dixit) avis praemia digna cape.
Addidit hinc sceptri gestamen, gnara, memorque
Maxima concordi regna vigere fide.
Illarumque dedit facibus quoque signa maritis,
Unanimen pacem teda iugalis amat.
Pace domus constat, floret Res publica pace,
Pax genuit Cererem, pacis alumnus Amor.
Pax ades, et nitido tandem post nubila vultu,
Templa, scholas, thalamos, moenia, rura vide.
At Camerariadum quoque cur insignia gentis,
Cornicum decorat forma trigona trium?
Haec mihi quaerenti, sic retullit una sororum,
Quam veterum Fastos edidicisse putant.
Sit licet ipsa sibi pretium pulcherrima virtus,
Nec fasces populi, nec sibi captet opes:
Aut plausu quaerat vulgi volitare per ora,
Se contenta, suis satque decora bonis:
Illius tamen usque comes vestigia lambit
Conscia gestorum gloria, testis honor.
Hoc est, quod suspensa vides donaria templis.
Fixaque curvatis alta trophaea tholis.
Quaeque nitent priscae monumenta perennia laudis,
Marmora victuris ingeniosa notis.
Quid memorem circum victricia tempora lauros,
sertaque honoratas implicitura comas?
Quid celebri baccis contexta monilia collo,
Et gemmae, digitos quod terit orbe, iubar?
Haec clypeos meritis, haec gloria contulit arma,
Haec eadem antiquos nobilitavit avos.
Quorum dextra fuit medios spectata per hostes,
Aut quos ingenii vexit ad astra decus.
Haec Camariadum dedit olim insignia genti,
Illustri meritis et pietate gravi.
Cuius honos, centum quamvis abiere ter annis
In patria magnum nunc quoque nomen habet.
Hic ubi stelligerae de nomine dicta volucris,
Subdita vitiferis stat Pabeperga iugis.
Et caput extollit sublimibus ardua templis,
Caesareasque, licet quassa, tuetur opes:
Dives agris, dives radicis et ubere dulcis:
Ditior eloquio nunc Ioachime tuo.
Cuius ab ore diu facundia muta revixit,
Sive tu Arpinas, seu tua Cecropide.
Qui nunc Cornicum solus configis ocellos,
Inventis cumulans dogmata prisca tuis:
Aonii sic ipse chori ductorque, parensque
Seu cornix reliquas ducere fertur aves.
Vive diu venerande senex, ut vivere tecum
Aonii possit gloria salva chori.
Et Camerariadum florens generosa propago,
Vive ter et saeclis adice terna tribus.
Reginae volucrum penis quicumque superbam
Miraris galeam, galea tegumenque coronam,
Nec minus hanc subter fulgentia suspicis arma
Ternis arma rosis, gemino distincta colore:
Si nescis haec sunt Ossanae insignia gentis,
Ossanae gentis, nulli virtute secundae.
Ut caput inter aves altum Iovis armiger effert,
Ut rosa fragranti flores praecedit odore:
Sic honor atque decus stirpis praecellit avitae,
Ingenii eximia per praestantis laude, fideque
Spectate, dubii saepe in discrimine Martis.
Inculta vive domus longum: nam cetera sumes
A virtute tua, vitam nisi fata negarint.
Distinctum gemino clypeum quicumque colore
Suspicis, hinc albo, desuper inde nigro:
Quem cancellatoris cassis super ore renidet,
Aligerae fulgens cassis honore iubae:
Haec Bendelebiae noris insignia gentis,
Hos illi titulos dextra fidesque dedit.
Nam serie quantum generis praefulget avita,
Tantum virtutis splendida laude micat.
Est aliquid longo censeri sanguine avorum,
Pulchrius est meritis nomen habere suis.
Haec Molsdorforum gentis sunt arma vetustae,
Quae nunc ex merito Vuellera nomen habet.
Nempe quod extulerit praestantes Marte nepotes,
A galea traxit nominis ipsa notam
Hinc etiam praecincta vides insignia lauro,
Victrices ornant laurea serta comas.
In clypeoque pares, summaque in casside cygnos,
Quorum sub rostris gemma corusca micat.
Haec sunt eloquii monumenta perennia laudis,
Haec animi egregios dotibus arma decent.
Quos domus haec multos a stirpe recenset avita,
Aetatis numerans bis tria secla suae.
Sis felix generosa domus, saeclisque peractis
Iam senis, addas latera sena precor.
Omnia figmentis involvere docta vetustas,
Alatum finxit Bellerophontis equum.
Cuius percussu pedis emanavit in auras,
Qui sacra Pegasidum proluit ora liquor.
Scilicet ingenii vis haec est, otior alis,
Cursibus et rapidis otior acri equi:
Pectora qua vatum stimulis agitata calescunt:
Ac celo gaudent liberiore frui.
Quae tua nunc etiam versat praecordia Posthi,
Sublimenque sacro vertice tollit humo.
Unde volante nitet clypeus tibi iure Veredo,
Symbola quam cursus accelerare iubent.
ALITER.
Persia placet equo Phoebum: quod victima velox
Credatur celeri rite litare Deo.
Armis gaudet equi cognomis, inclutus arte
Phoebe tua, consors Posthius atque lyrae.
ET RURSUS.
Vitae summa brevis, modus est longissimus artis,
Quod veri Cous pergravis auctor ait.
Expedit ergo moras incidere protinus omnes,
Quod tua nos Posthi signa, quod arma docent.
Aliter.
Occipiti calvo est Occasio, Posthius ergo
Hanc ut prendat, equum strenuus urget eques.
Et rursus.
Fronte gerit crines Occasio, Posthius illos
Arrepturus, equum calcaribus impiger urget.
Et rursus
Occipiti calvo est Occasio, crinibus hanc ut
Prendat, equo Postius absque mora.
Et rursus.
Fronte capillata est Occasio: Posthius illam
Apprensurus, equo ruit obvius et quatit armos.
Haec Pfeffingeri similes in imagine vultus,
Arguta spirat picta tabella manu.
Cui Deus excelsis Philyrae sub moenibus urbis,
Pascendum verbo tradidit ipse gregem.
Nanque Die pastor vix dignior ullus ovili,
Dignius aut cura talis ovile ducis.
Cuius ut est vultus comi gravitate severus.
Ac pura cultus simplicitate nitet:
Sic quoque vita gravis, sic omnis nescia fuci,
O vere prisco tempore digna patrum.
Quam licet haud uno proscindat crimine livor,
At tamen ipsa Deo salva probante manet.
Est aliquid dignante Deo, de milibus unum
Grande ministerii munus obire sacri.
Sic oculos, sic ora senex, vultumque ferebat,
Haec quem spectandum praebet imago tibi
Bis numeratus octo Michael quinquennia vitae
Lotherus, meritis consilioque gravis.
Testis erit magnis virtutibus, inculta nomen
Quae gerit urbs, aviae nomine Christe tuae.
Imperii cuius tractavit consul habenas,
Optatam miseris ferre paratus opem.
Quae multos exhaurit, opes huic contulit amplas,
Aeris et argenti vena liquore fluens.
Stemmata nil faciunt, nil prodest nomen avorum,
Si virtus absit propria, verus honor.
Illa faces praefert generi titulisque parentum,
Qui caret hac, nullo stirpis honore nitet.
Hoc sibi nempe volunt binis fulgentia taedis,
Quae Finckelthusii sanguinis arma vides.
Magna minorque ferae, celi quae vertice summo
Volvuntur maris expertes, ubi circulus anguem
Ultimus aethereum, gyroque arctissimus ambit,
Fluctivagos sistunt nautas trans aequoris undam
Incolumes, face dum praeeunt errantibus alta.
Illarum nam quae Graiis Cynosura vocatur,
Per freta Sidonias moderatur lumine puppes:
Altera quam perhibent Helicen, nocturna carinas
Dux regit Argolicas, septena luce refulgens.
Non secus Astraeae studiis sacrisque vacantem,
Per legum immensum pelagus, spatiosaque iuris
Aequora, deducit pubem, sanctissimus ille
Thomingus legum vates, et iuris Apollo:
Dum clarum extollit lumen per opaca viarum,
Perque tenebrosam picea caligine noctem,
Errabunda regit certis vestigia flammis.
Dumque haurire docet liquidos e fontibus amnes
Suadelae, foedam illuviem, terramque Mephitim,
Glossarumque volutabra, impurasque lacunas
Barbarico reddens saeclo, auctorique relegans.
Macte animo, macte ingenio, doctissime legum
Interpres Thominge, tuo quae digna labore
Praemia, quae meritis persolvet debita tantis.
Ductu rite tuo posthac normaque magistra,
Docta docere alios, et discere docta iuventus,
Et nodos legum, atque aenigmata solvere iuris?
Donec erit laudi servati gloria civis,
Militiaque decus superasse forensibus armis,
Donec erit laudi sacrata scientia iuris,
Semper honos Iacobe tuus, laudesque manebunt.