Quis fuit insigem Pueris qui protulit arte?
Quam bonus et vere commodus ille fuit.
Primus enim sterilis doctrinae semina iniecit.
Primus et ad Musas ille reclusit iter.
Tunc caput ingenuas nobis effere per artes,
Tunc clario licuit fonte levare sitim.
At non ille tuli summam me iudice laudem,
Quamvis sit memori dignus ab orbe coli
Nam rude semen erat, nec terris omnibus aptum,
Quod tantum in pingui luxuriabat agro.
Is nisi dente foret crebro renovatus aratri,
Nil nisi cum spinis gramen habebat iners.
Adde quod quod hirsuti complerant undique sentes,
In Labyrinthaeas compita secta vias.
Rara per apricos ducebat semita colles:
Semita, sed positu vix adeunda loci.
Quam potius meruit celebris praeconia famae,
Qui legit vario semina sparsa solo.
Ac lolium postquam paleasque removit inanes,
Fecit ut humanis usibus apta forent.
Illius haec laus est, qui Palladis inclutus arte,
Perplexum multis ante, relegit iter:
Observata regens certis divortia filis ,
Quae dederat dubiis illa sequenda viis.
Et nunc in tanto pars est communis honore
Fabricius, scripti dexter in omne genus.
Qui pariter doctae spectatus fila Minervae,
Aonidum facilem struxit ad antra viam.
Grammaticae parvo comprendens dogmata libro,
Quae prius in veterum sparsa fuere libris.
Quae non crassiloqui potuere volumina Gotthi,
Scrinia nec Galli tradere vasta senis:
Explicat illa tribus feliciter omnia chartis,
Ambiguum brevibus perspicuisne magis.
Ac nec quid studiis posthac iuvenilibus obstet,
In tabulis eadem conspicienda dedit.
Quarum si posset manus aemula reddere formam,
Non magis his Coi pulchra tabella foret.
Huc ergo celeri iuvenes pede carpite gressus,
Hic datur ad Musas currere lata via.
Castaliae scatet hic de gurgite rivulus undae:
Qui bibit hinc, sociis plus sapit ille suis.
Qui bibit inde, sapit: iuvenes huc tendite, pulchra
Quos sitis optatae cognitionis habet.
Vestraque Gorgonea perfundite tempora lympha ,
Pegaseum spirent pectora vestra lacum.
Quisquis at hinc animum multa repleverit arte,
Inscribat fonti vota, PERENNIS EAS.
Quid si vobiscum est, infelix cura, Camenae
Et vatum sterilis, carmen inane, labor?
Ite procul, vestris si nil prodestis alumnis:
Ite, nihil si nos gloria vestra iuvat.
Quaerite vos propter, tetricae quem iurgia linguae,
Et latrante iuvet crimina ventre pati.
Non ego nunc illis possum durare ferendis,
Immodicus frangit pectora dura dolor.
Nam prius invicti casus memorabis Ulyssei,
Sit licet et pelago, multaque passus humo,
Et referes, miserum quot probra superba procorum,
Paupertas Irum ferre coegit inops:
Livida mordacis quam dicas vulnera linguae,
Vulnera Pierio nunc patienda choro.
Quidvis ese velis, quam vatis nomen habentem,
Pegasidum castis invigilare focis.
Usque adeo his audit saeclis male carminis auctor,
Usque adeo Musas tempora nostra premunt.
Cura fuere olim regumque ducumque poetae,
Nec stetit ingenio gloria parta levis.
At nunc et stolidum dederit carmina vulgus,
Nec fautrix doctis vatibus aula patet.
Illa prius scurras admiserit et balatrones,
Quam qui Thespiadum sacra colenda ferunt.
Qua facti meruit culpa divina poesis,
Principibus fieret vilis ut ipsa suis?
An quia nunc artes passim sors urget iniqua,
Non licet hanc fato prosperiore frui?
An quia contemptus causamque facemque ministrant,
Quos iuvat in Clario nomen habere choro?
Dum praecepta bonae prorsus contraria legi,
Moribus et castis quae nocuere, docent:
Quos tanquam vitae pestes, ac pondera terrae,
Arcendos sancta censuit urbe Plato.
An quod et indocti doctique poemata scribunt,
Quaerendi omnes nominis ardor agit?
Quis tamen heu furor est personae crimen, in artem,
Fundere? Non meritam cur mala poena trahit?
Si modo vera libet constanti mente fateri,
Si qua modo veris est adhibenda fides?
Ut nihil utilius sacra solet esse poesi,
Sic nihil hac ipsa dignius esse reor.
Ut taceam quod nil iucundius exstet eadem,
Omnigenas inter cognitiones opes.
Si nescis prisci reminiscere temporis annos,
In pretio quando floruit illa suo.
Non modo tunc procerum pollebat amore poeta,
Ac culti merces digna laboris erat:
Saepe sed et reges inter moderamina rerum,
Iungebant paribus verba diserta modis.
At quid pauca nocet priscorum exempla referre,
Si forte hinc Musis concilietur honos.
Victor Amyntiades inter tot tela, tot enses,
Iliadum crebro legit Homero tuam.
Cumque daret placidae defessus membra quieti,
Hanc capiti optabat supposuisse suo.
Illi ubi thesauros inter direpta Darii,
Traditur artifici cistula facta manu,
Consiliis animo perpensis ante suorum,
Iliadem servet, retullit ipse, meam.
Tanto Pieridas rex dignabatur honore,
Quas odio nostro tempore vulgus habet.
Cui non Scipiadae nomen pervenit ad aures,
Ausoniae ut vatum foverit ille patrem?
Quam Calabris humiles ducentem montibus ortus,
Exortem tumuli noluit esse sui.
Donec Musarum superabit fama sub orbe,
His tua cum Fulvi gloria semper erit:
Aetolo referens qui victor ab hoste triumphum,
Aonidum templis Martia dona paras.
Quid dicam, vati cunas quod si qua dedisset,
Ante alias felix urbs ea visa fuit?
Maxima sic multis certamina movit Homerus,
dum quaevis dici patria vatis amat.
Urbis et externis tribuit ius Roma poetis,
Roma potens armis, ingenii ferax.
Quid memorem quanto studii complexus amore
Augustus vatum lumina bina fuit?
Vix ita Phocaeo iuveni dilectus Orestes,
Vix ita Cecropio Pirithousque duci.
Quantum ille et Flaccum fovit, pariterque Maronem,
Amborum peragens seria multa fide.
Quis te venturo Maecenas eximet aevo,
Aonidum coetus nobile praesidium?
Fama Midam sileat, maior tibi gloria venit,
Gloria Virgilii parta patrocinio.
Nec vero priscos mirum est coluisse Thaliam,
Nil mirum vatis grande fuisse decus.
Cum reges ipsos concessa per otia rerum,
Iuverit his studiis imposuisse manum.
Carmina sic scripsit Siculus non pauca tyrannus,
Ut stimulis sensum poneret invidiae.
Sic cum Virgilio videas Flacco sedentem
Augustum, doctis claudere verba modis.
Sic non dum, carie consumens cuncta vetustas,
Corrosit numeros Carole Magne tuos.
Deficiet prius ipsa dies, (nam vera fatebor)
Ac sol Hesperias axe subibit aquas:
Narrando cunctos ego quam complectas honores,
Quos olim Phoebo turba sacrata tulit.
Hoc saltem referam, quod (me nisi numina fallunt)
Innumeri testis forsitan instar erit.
Cui non ulla parem transacti temporis aetas
Vidit, nec similem secla futura ferent:
Non dedignatur caelesti stirpe poetas,
Hos superum natos ausus habere Plato.
Talia sed quid ego recolendo, sidera caelo,
Fluminibus ripas, frondibus addo comas?
Ergo vias repetam, longis ambagibus acta,
Ne cymba in mediis nostra fatiscat aquis.
Fallor? an utilitas coepti pars altera nostri,
Ore vocans ad se flectere mandat iter?
Illa vocat certe, fas est parere vocanti,
Area iam nostris illa teretur equis.
Nunc autem mihi mille sonos, nunc oraque mille,
Moenideque tuum pectus inesse velim.
Ut memori cunctos possim perscribere versu,
Quos fructus caelo nata poesis habet.
Summa sed ipse sequar tantum fastigia rerum,
Qualis qui summam fluminis haurit aquam.
Divinos si forte cupis cognoscere cultus,
Quoque coli mentis numen honore velit:
Si cupis et vitae et morum praecepta tenere,
Candida Pieridum carmina doctus ames.
Nam ne, forte ratis veluti spoliata magistro,
Relligio Lethes mersa iaceret aquis:
Melpomene populis concessit amica poetam,
Lethais mersam qui revocaret aquis.
Carmine caelicolae placantur, carmina ni sint
Cum pueris virgo disceret unde preces?
Poscit opem vatis chorus, ut aut laudibus almum
Exhibita celebret pro bonitate Deum:
Supplicium aut vitiis meritum, poenasque parantem
Praevenit, iuncta cum pietate, prece.
Vindictae totas ne sorte remittat habenas,
Effundens irae fulmina cuncta sua.
Immittatque feros nostris aut finibus hostes,
Aut grave morborum letiferumque genus,
Concitet aut largos resolutis nubibus imbres,
Aut etiam rapidis ignibus urat agros:
Sed potius patria vincens bonitate furorem,
Ostendat vultus signa benigna fui.
Tranquillae nobis concedens tempora pacis,
Ac nostra pellens noxia quaeque domo.
Quid vero in vita recte praveque geratur,
Virtutis, vitio quatenus absit amor:
Non ita te Samius, non sic Thaletis
Instruet, aut tanta cum gravitate Plato:
Musa tuis veluti spectandum ponit ocellis,
Exemplis monstrans fanda nefanda suis.
Quid virtus, et quid prudens solertia possit,
Edocet Aeolii provida cura ducis.
Quid pietas, quid sit reverentia pulchra parentum,
Aeneas facto comprobat ipse suo.
Qui postquam raptos medio tulit hoste penates,
Mox humeris effert dulce parentis onus.
At quid amicitiae valeat venerabile foedus,
Euryali caedes Hyrtacidaeque notat.
Fervida quid mentis noceat fiducia fata
Ductoris Rutuli nos miseranda docent.
Ne sis cum superis magni contemptor Olympi,
Titanum poenis cautior esse potes.
Denique Cinyphias citius numeravero fruges,
Quotque ferat dicam fertilis Hybla favos:
Quam quot virtutum praecepta, poetica tradat,
Carminibus potero commemorare meis.
Sed forte suam dediscat tangere metam,
Fessus in hoc cursum tramite sistat equus.
Nam mihi quid surdas haec decantantur ad aures,
Quid feror in laudes Calliopea tuas?
Si solae curantur opes, si quidlibet amplos
Posthabito census nunc Helicone parat.
Exulet interea cunctos Ars spreta per urbes,
Ac mendicatum quaerat egena cibum.
Forsitan huic dederit finem Deus ipse labori,
Quaerat ut hanc versa postmodo sorte cibus.
Florida Phaeacum laudet pomaria regis,
Hesperidumque hortos fama loquatur anus.
Sed neque Pelusi tempe ditissima terra,
Quam saturans reflua Nilus inundat aqua:
Nec thus sudanti pinguis Panchaia ligno,
Nec generosa vehens amne metalla Tagus,
Laudibus historiae certent: non India gemmis
Prodiga, non raro vellerer Sera tumens.
Si nescis, haec est orbis commune theatrum,
Exemplis monstrans fasque nefasque suis.
Quae tibi nec Samius, nec sancti charta Solonis,
Cumque Stagirita maximus ille Plato.
Informans oculis tam clara in luce videnda
Proponet, medio candidiora die.
Temporis haec testis, nascentia saecula mundi,
Regnorumque vices, fataque mira refert.
Et quo relligio sit nata propaginis ortu,
Et qua condiderit lumina nocte latens.
Haec veri lux, incerto mortalia casu,
Et fluitare vaga semina mole negat.
Omnia sed mentis cura distincta sagacis,
Demonstrat metas rite tenere suas.
Ordinis usque adeo custos Deus, Ordinis auctor
Digerit in numerum singula lege regens.
Praescriptos iubet fines servare profundum,
Libratumque pari pondere stare solum.
Et iubar alternis Phoebi concedere nocti,
Et mutare stato tempora iure vices.
Quid memorem vindex abolentis ut omnia leti,
Non sinat in cineres nomen abire rogi:
Inculta victuris intexens facta libellis,
Et viam reddens post sua fata viris?
Historiae meritis vivit post funera virtus,
Et tituli famam, qui bene gessit, habet.
Sic memori rex Persarum celebratur ab aevo.
Sic Macedum fertur laude Monarcha potens.
Parva loquor: vitae non haec incauta magistra,
Quod iuvet alterius nos docet ipsa malo.
Instruit exemplis orientia tempora priscis,
Nec puerorum instar nos sinit esse rudes.
Gnara praeteriti, casus praesaga futuri,
Consiliis arcet tristia damna suis.
Avertit clades et dira pericula pellit,
Sive parata domi, seu metuenda foris.
Suppliciique metu culpam, facinusque recidit,
Pectoris et motus imperiosa premit.
Fortunaeque iubet memores, quae tollit in altum
Obscuros, celebres attenuataque viros,
Iras atque minas spirantem ponere vultum,
Et iactare animis verba minora suis.
Adde vetustatis quod nuntia, prodit in auras
Nocte sepulta mala quae latuere diu.
Omnia Cecropiae promens secreta senectus,
Quidquid et abstrusum Roma versuta tenet.
Et mores hominum ductos meliore metallo,
Et veterum ritus iuraque sancta docens.
Quae si divitiis Arabum quis cognita mutet,
Iudice me, Glauco non magis ille sapit,
Aurea qui mutans aeratis arma, recepit
Centenos pendens, ter tribus empta, boves.
Quae laus ergo tuo tribuetur digna labore,
Quae, Reinere, tuis gratia digna libris?
Qui prima antiquos deducis origine reges,
Atque nitere facis stemmata foeda situ.
Squalida quae genetrix annorum infecerat aetas,
Dentibus arrodens triverat atque dies,
In quibus et texens sublimis aranea telam,
Ipsa suum textrix invida nerat opus.
Assyrios tu pandis avos, modo redditus orbi
Ingenio vivit Medus Arabsque tuo.
Inque tuis relegit fastis primordia stirpis
Persa suae, Parthus discit et ipse genus.
Singula quid memorem? Tu regna illustria condis
Scriptor et Aecidis ducis in arma stylo.
Iam minus invideo Romae, minus, inquit, Athenis,
Nostra voluminibus gens celebrata tuis.
Perge precor, Reinere,tui victura feretur
Fama operis, stellas dum vehet axe polus.
Invidiosa alius sumat Demosthenis arma,
In tua sive pedem Bartole casta ferat:
Quem labor, aut insana iuvant vadimonia vulgi,
Mane cui somnos ostia pulsa fugant.
Me secura quies grata delectet in umbra,
Dum mea non penitus vita teratur iners.
Ipsa sequar viridi Musarum casta sub aevo,
Ignavus fori, quae licet arma geram.
Nec me destituant segnes in pectore vires,
Nec frangant durae taedia longa viae.
Et quodcumque mihi superest, dum gaudia victor
Plena feram, superet spes melioris, onus.
Tu modo ne sacris nemorum secessibus arce,
Indignata meos Calliopea pedes.
Neu mihi dura nega modicum de fonte liquorum,
Albius unde suam diluit ante sitim.
Ipsa mihi caelique vias et sidera monstra,
A caeloque ortas sideribusque vices.
Imprimis certis quae digerit omnia punctis,
Ante Magisterii sit mihi nota tui.
Non ullo celebrata satis Geometria versu,
Digna vel nomen habere modis.
O qui primus in hac mortales imbuit olim,
Quam bonus, et vere commodus ille fuit.
Credibile est illum retinentem semina caeli,
Nil mortale animo desipuisse suo.
Non illum ambitio popularibus abstulit auris,
Nec viciis labes polluit ulla suis.
Non illum fasces, nec sellae signa curulis,
Aut Parthus celeri sollicitavit equo:
Non procerum curae, non arcta negotia regum,
Non fora, non arcus, rostra, thaetra, viae.
Ipse suos inter radios, securus amorum,
Sprevit opes, tenui sprevit et ore famem.
Dimensumque dedit spatiosum gentibus orbem,
Et gestanda manu sidera, rura, fretum.
Artibus haud aliis meritas ego demerso laudes:
Non ita sum famae prodigus ipse meae.
Gloria cuique sua est: sed eam sectentur, ad astra
Qui cupiunt facili tramite ferre pedem.
Hanc nobis natura parens, hanc subdidit alam,
Quae nos ex humili praepes ad alta levet.
Huius remigio superas anavit ad oras,
Insuetumque homini Daedalus egit iter.
Remigioque carens alarum hoc, lapsus ab alto
Iacerus, aequoreis nomina fecit aquis.
Scilicet illa vagis et nos erroribus actos,
Post longam patriae reddit amica fugam.
Inque domos superas sedesque reponit avitas,
Colloquioque Die dat propiore frui.
Illic et caeli tractus, camposque liquentes,
Stellarumque globos ad rata puncta locat.
In terrasque Iovem summo deducit Olympo,
Fulminis haud illam praepediente metu.
Illic et gyros, per quos moderatur habenas
Phoebus v, et obliquae signa relicta rotae
Disponit, metasque notat, seu tendit ad Austrum,
Seu propior terris flectit ad Arcton iter.
Illic et certo distinguit limite flexus,
quos intra veniens luna, cadensque meat.
Seu fratris rediens amplexu colligit ignes,
Seu permensa polum, lumina nocte refert.
Illinc et penitus magnum mirata profundum,
Subiectasque oras aetheris atque soli,
Suppositam ex alto gaudet cognoscere molem,
Metririque animo dissita summa suo.
Hinc postquam spatiis exegit quattuor orbem,
Singula sub certa corpora lege notat.
Tellurisque vagos includit limite campos,
Discernens arvis arva, plagisque plagas.
Et qua Maenalii flammis vicina Bootae,
Altior in tumuli tollitur illa modum:
Et qua prona magis, populis cognita Nile tuis.
Et qua se primis attollit Cynthius undis,
Et qua defessis frena remittit equis.
Non illam assiduis remor Gallia bellis,
Non latrociniis Baetica foeta suis.
Non obsessa fero tellus Rhodopaea colono,
Ultima non Ponti litora, cana nive.
Obiectaeve Alpes, aut nubifer Apenninus,
Aut rapido Ganges flumine rura secans.
Non illam montes, non invia saxa morantur,
Non freta: rumpit iter per iuga, saxa, fretum.
Quid referam humanae praestet quae commoda vitae?
Multa quidem, numeris sed minus apta meis.
Dum varios profert vitae civilis ad usus
Organa, mechanica fabrificata manu.
queis sine nulla queant tractare negotia cives,
Sive domi poscant munia, sive foris.
Neu morer exemplis, quae si perscribere versu
Cuncta velim, series longa futura foret.
Sit satis e multis prolatum milibus unum,
Quod pro teste mihi nunc memorare libet.
Quem Siculi fugiunt opera admiranda magistri,
Quod mare non fama transiit ille sua?
Nam caeli leges, et iura arcana Deorum,
Ingenio celsa transtulit arce Iovis.
Scilicet in parvo complectens aethera vitro,
Qui vix amplexu se capit ipse suo.
Ut duodena rotis transvectus sidera Titan,
Immensum obliquo permeat axe polum.
Ac comitata suo fratrem vaga Delia curru,
Nunc lateat, toto nunc facis orbe micet.
Utque tenens mundi medium totius et imum,
Nixa oneris tellus stet gravitate sui.
Quid tormenta loquar patriae fabricata tuendae,
Cum Marcelle tuo milite cincta fuit?
Non ita Romulidas validi custodia muri
Arcuit, aut obex arduus ante iugi:
Non maris undisoni subter labentibus undis,
Accessum prohibens Nereus ipse viris.
Non emissa super telorum turba repressit,
Aut infesta retro classe manuque Tyrus:
Quantum nempe suis tormentis reppulit hostem,
Perfringens actis obvia quaeque pilis.
Illius ingenio victoria tota Quiritum
Haesit, et ancipiti Marte morata stetit.
Sed prius Hesperias descendet Phoebus in undas,
Rursus et Eoo proferet orbe iubar:
Quam referam quantum spatiosi tempore belli,
Arte Syracusis profuit atque manu.
Ad propiora feror: nec enim praeconia laudis
Credibile est priscis cuncta dedisse Deum.
Haud uni pariter confert Deus omnia saeclo,
Uni largitur nec bona cuncta viro.
Spirantes poterat Lypsippus ducere vultus,
Extinctis Cous reddere membra manu.
Ligna Tarentinus produxit in aera pennis:
Sic sua cuique fuit gloria, parta sibi.
Non operis tamen exacti, argutique laboris
Praeripuit nostris iste vel ille decus.
Stant etiam meritae nobis insignia laudis,
Unus Phidiacum nec superavit ebur.
Neu variis memorem praestantes artibus, aetas
Quos nostra antiquis aequiparanda dedit:
Sit mihi de multis fas tantum promere paucos,
Fama Mathematicae quos super astra vehit.
Ingenium summo laudemque aequavit Olympo v,
Incluta quo gaudet Francia cive, senex,
Iohnannes Molitor, cui nomen Regius altum
Mons dedit, at nomen clarius arte tulit.
Vix illi quondam, nati melioribus annis
Viderunt (liceat dicere vera) parem.
Hoc uno meruit tantum Germania laudis,
Quantum cum Memphi Graecia tota tulit.
At quae Stoeflerum tellus, quae nesciet aetas,
Aemula Phoebeis dum soror ibit equis?
Tunc sidus nostri vanescet Homilius aevi
Cum refuga ad lucem flexerit umbra viam.
Ut vivos taceam, quorum me nomina candor,
Ingenuusque iubet dissimulare pudor.
Qui nos iura poli, faciemque micantis Olympi,
Tempora cum causis docuere suis.
Quorum facta fuit vita haec instructior arte,
Nunc ut ea liceat commodiore frui.
Nec te Thava mea tamen huc recitabo Thalia.
Thava Geometrici gloria rara chori:
Immemorive tuum versu transibo laborem,
Cui similem Graiae non perpere manus.
Triptolemi volucrem proclamat Achaia curru,
Quo nulli tactam primus obivit humum.
Iactat Achilleas tumefacta Pelasgia bigas,
Ante quibus Zephyros ibat et ante Notos.
At tua laude vehi nunc Rheda est dignior ista,
Quo plus ingenii, quo magis artis habet.
Illa vectus enim dux inclutus ense fideque,
Saxonica Augustus firma columna domus,
Et spatia et poterit certa intervalla locorum
Per quae fecit iter, noscere cuncta memor.
Sive nemus circum, tortum rapiatur in orbem,
Seu circum curvas axe vehatur aquas,
Imperii seu forte sui percenseat urbes,
Perlabens rapidis arva beata rotis.
Illic et si quot confecit milia cursu,
Qualia Saxonici regula iuris habet,
Campanae cum quartis dinumerare licet.
Adde quod ambages in ea, flexusque viarum,
Herculei indicio scire potest lapidis,
Atque emensa pedum (tecto velamine curru,
Hoc moderante rotas) volvere signa retro.
Non secus atque dolos tecti, anfractusque relegit,
Aegides fili pone secutus iter.
Sed nec opus, Rhedae cunctos memorabilis usus
Dicere, nec versus lege vetante licet.
At quibus ingrediar tua nunc praeconia verbis
Auguste, imperii gloria, cur, salus?
Qui merito sacram complexus amore Mathesin,
Auxiliis orbam non sinis esse tuis.
Illiusque foves cultores, atque tueris,
Quos livor rabido carpere dente solet.
Quin etiam si quando sinunt te pondera rerum,
Quas fulcis, humeros mole gravante tuos:
More aliis solito, vacua non segnis in aula
Ignavum luxu perdis inerte diem.
Sed vigili tractans aut nostra Mathemata cura,
Subicis ingenio sidera celsa tuo:
Aut altum ingenuas animum demittis in artes,
Impendens studiis tempora multa bonis.
Macte nova virtute heros, sic itur ad astra,
Hoc recto ad superos tramite ducit iter.
His olim meritis Atlas conscendit Olympum,
Cuius nunc prono vertice fulcit onus:
His olim proles Hyraea nitentibus astris
Addita et in caeli parte locata fuit.
His etiam Alcides radianti sede receptus,
Conspicuum liquida repperit arce locum.
Te quoque pro meritis quibus orbem Maximus imples,
Dum recipis Musas caelica tecta manent.
Quique tibi primo Lybicus leo fulsit in ortu,
Diis accessuro colligit ecce iubas.
Sed terris precor intersis dux optime longum,
Ad superumque domos non nisi serus eas.
Quis calor impellit subito praecordia motu,
Cur longum desueta pati mea viscera Phoebum,
Spiritus intus agit, sensusque infusa per imos
Vis animum versat, lymphae Permessidos haustu?
Fallimur, an totis Phoebi delubra moventur
Sedibus et fremitum cortinas remittit ab antris,
Adventum testata Dei: iam lumine lucem
Diffundi et tremulis video crebescere flammis.
Nunc Paean, nunc se Tegeae mihi monstrat alumnus,
Et comes his Evan, ternoque ter agmina iunctae
Mnemosyna Divumque satae genitore puellae,
Autumnusque pater genialia munera spargens,
Narcissi flores et olentis germina thymbrae,
Ambrosiaeque comas et odoriferae Panaceae.
Quos se pone infert, oculis Hygiea serenis,
Et vigor et Charitum turba comitante Venustas.
Nosco Deos, causamque viae: Vos concinit ille,
Vos petit ille chorus, lauro Parnasside circum
Vestra revincturus consuetis tempora sertis,
Vestra, Machaonia quibus hoc debetur ab arte.
Eximium decus, et praeclari frontis honores.
Haec est illa dies, Parcarum condita puro
Vellere, saepe dies votis optata caducis:
Candida lux, et candidulis signanda lapillis,
Qua vobis merita velantur tempora fronde.
Grande morae fertis pretium, secludite curas,
Nec lentas nimium spes incusate querendo.
Sic visum superis, cumulo potiore bonorum
Instaurare morae vobis dispendia longae.
O fortunati nimium, nisi praemia laudum
Praetereunt vestrae sensum male cognita mentis.
Ergo salutantum laeto dum compita plausu
Cuncta fremunt, sonitumque cavis penetralibus edunt
Atria et urgentis fervent turbae impete postes,
Ostia dum pulsata gemunt: vacat apta movere
Carmina, quae docti possint audire penates:
Calliope nos illa doce: iuvat ire per artis
Paeoniae laudes, tu grandibus annue coeptis,
Et mecum seriem moliminis exige tanti,
Si tua rite colo primis venerator ab annis
Sacra, nec his potior sedit cura altera menti,
Aut inhians aulae splendori, aut dedita lucro.
Et vos, quorum agitur res, aspirate canenti,
Este mihi faciles, venient in carmina vires,
Quas vestro dabitis nutu, placidoque favore.
Sed quis erit dignum pollenti pectore carmen
Condere qui valeat, laudesque aequare canendo
Promeritis eius, qui tam divina reperta,
Ingenio quaesita suo, studioque subacta
In medium dedit, atque in luminis eruit oras.
Credo equidem, (nec vana fides) caelestibus ortum
Seminibus, caelo dignam qui protulit artem.
Nam si, quod rerum maiestas cognita suadet,
Dicendum est, Deus ipse fuit, Deus, aut ego fallor,
Immersam errorum qui fluctibus atque tenebris,
In luce et solida hanc princeps statione locavit.
Confer enim, ( Si prisca iuvat cognoscere retro,
Et prima mecum repetentem ab origine mundi,
Discere, qui varias vitam excoluere per artes)
Talibus inventis aliorum antiqua reperta.
Prima Ceres fruges, alimentaque mitia terris
Extulit, et pingui glandem mutavit arista:
Indignata situ campos horrere feraces,
Ornari nullis incultum fructibus annum.
Vitigenae Bacchus laticis mortalibus usum
Praebuit et liquidos permulsit nectare fontes.
Durus uterque et heu nostrae non aequus gentis honori.
Tunc coepere homines primum mollescere, rerum
Copia tunc mersare animos, infringere luxus:
Desidies oblimare, incestare voluptas.
Tunc vino corrumpi aetas, et forma perire,
Morborumque cohors inimica incumbere terris,
Desolari urbes, impleri civibus Orcus.
Ergo triticeas messes, et dona Lyaei,
Utilius nescire fuit: queis vita carebat
Aurea, queis et nunc constat sine vivere multos,
Contentos victu, quem sponte volentibus arvis
Fundit humus, potu saturos, quem ripa ministrat.
At bene non poterat, succorum ususque medentum
Cassa, neci patulum proferri vita per aevum:
Morbiferam postquam cladem mortalibus aegris
Conflarat satus Iapeto, de lampade Solis
Subducens misero flammarum semina furto:
queis hominum pecudumque genus, vitasque volantum
Flagranti penitus succendit in ossibus aestu,
Laxavitque fores leto, letique ministris,
Atque cadaveribus funestos reddidit agros,
Vastavitque vias exhausto gentibus orbe.
Quo magis ille Die est nobis dignandus honore,
Seu Deus ille fuit vere, quod credere mandat
Relligio, Divum Clarius seu missus ab arce,
Quod testis perhibet locuples, longaeva vetustas,
Qui nostrae casum sortis miseratus acerbum,
Morborum contraque metus, morisque furorem,
Addidit afflictae solacia dulcia vitae,
Radicum monstrans vires, artemque medendi.
Qua vel praesentis rabiem compescere morbi
Rite queat, vel qua corpus servare salubre,
Imperfecta tibi ne truncet stamina Clotho.
O geminum caelestis opus rationis, ab Orco
Quod reduces tradit vitas, revocatque sepultos
Non mihi si centum ter linguis ora sonarent,
Infragilique foret vox indefessa loquela,
Tantarum sperem cumulos evolvere laudum,
Complectique meis praeconia debita verbis.
Nudis rebus agam, ne vos morer amplius aequo.
Hanc pariter coluit saeclis melioribus artem,
Insistens patriis felix Epidaurius orsis,
Ipse merens etiam Deus immortalis haberi,
Discerptum loris dum sanat Amazone natum:
Hanc coluit Chiron, hanc et Chironis alumnus.
Inclutus Aeacidae, Nereidos inclutus ortu.
Hac fuit illustris Podalirius atque Machaon
Phoebigenae, regique Erebi gratissimus unus
Ante alios Paeon, Amythaoniusque Melampus.
Hac terris meritum famamque aequavit Olympo
Hippocrates, spes fida hominum, columenque salutis.
Quid moror? Hac nullo casurum tempore nomen
Pergamei peperit solertia mira magistri.
Ut reliquos taceam regum de stirpe creatos,
Qui medica studium non defugere palaestrae.
Et merito: nec enim sacri post dogmata verbi,
Quae Christus patefacta sinu patris, edidit orbi,
Huic alius par est: absit lingua invida vero.
Scilicet hoc nostri nobis primordia pandit
Corpori, ut rudis haec terrae, confusaque moles,
Induit humanas (mirum) conversa figuras:
Prolifici pars mollis uti ac humecta liquoris,
Et terrena minus, versa est in corporis usum,
Quod solidum ac terrestre fuit, concrevit in ossa.
Unde opifex natura creet membra, auctet, alatque
Atque alia ex aliis generando secla propaget.
Cur verita haec olim confundere sacra profanis.
Secrevit partes animae, statione remotas:
Ut quae sceptra tenet, regnique gubernat habenas,
In summa cerebri solium mens occupet arce,
Iram claustra premant cordis: subtusque cupido
Expleri cupiens, iecoris praesepe fatiget.
Parva loquor: nobis nos hoc ostendit, et artem
Divinaeque docet miracula daedla dextrae,
Ne dubio hanc casu fabriciam coiisse putemus.
Hoc abstrusa simul viscera terrae,
Plantarum, fruticum et lapidum secreta recludens,
Et quod Paeonias Tethys progignit ad usus.
Hoc superas scandit sedes, nec murmura caeli,
Horrendum gladio nec respicit Oriona,
Quin stellarum illic genios, septemque Planetas
Explorans, terris consulta arcana reportet,
Praesidioque inopes armet, firmetque caducas,
Caelestium contra conceptos mentibus ignes.
Hoc aperit nostrum varient quae condita corpus,
Aut vexando malis, aut conservando salubre:
Ne tibi flabra Noti, raucum spirantia tabem
Concinnent, pestemque putri ferat halitus aura:
Ne cibus officiat, necem ut inter prandia coenes,
Pocula ne laedant, obtundant otia corpus,
Aut studium impensa minuat superante laboris.
Ne vigiles aequo plus, torpescasque veterno.
Copia ne tibi sit, neu sit paenuria fraudi.
Denique ne cor praependant spes, nec metus arctet,
Inflet luxuries, aut maeror strangulet intus.
Ad propiora feror: rerum cognoscere causas
Nos medicina docet, certa ratione viaque
Expediens quo fonte fluat vis morbida membris,
Utrum hanc contages caeli vitiosa propaget,
An satus hanc pariat primo genitalis ab ortu,
Harmoniamve calor turbans, aut proelia miscens
Procudat frigus, siccove obnoxius humor,
Aut morbum quacumque ciens noxa advena culpa.
queis bene perceptis, vel declinare malignos
Consilio iubet effectus, corpusque tueri:
Vel si nulla vias aperit fortuna, cavendi
Pestiferum ratione malum potiorque medullas
Aestus habet, saevitque ruens per viscera flamma:
Ilicet auxilium, cladisque levamen ab arte
Accelerat, victu medicans, aut pharmaca promens,
Aut resecrare parans dextra immedicabile vulnus.
O medici quotiens, haec inter, cura sagacis
Arcta caput scabit, et rigidos morsu occupat ungues,
Articulisque dies pressis et computat horas,
Ne morbi capiatur iners ambagibus atque
Se deridendum pueris vetulisque propinet.
Ergo signa legit retro, praesentia captat,
Et praesaga mali, libellae examine pensat,
Observans morbi, quo pondere vergat, amussis.
In tenui nec enim labor est, nec tergora tauri
Tractantur, cantuque levem certatur ob hircum:
Si nescis, haec vita hominis certamina constant,
Quam nece
Praereptam, non pondere divitis auri,
Non gemmis redimes, non rarae munere vestis.
Sed quid ego haec autem, nimium verbosa revolvo,
Quidve meis onero doctas sermonibus aures?
Iam spectata satis satis est patientia vestra,
Et modus huic, finisque meis sit versibus. At vos,
Vos o Paeonii magnum ordinis incrementum,
Quos meruit virtus, quos docta laboris alumna
Cognitio, Sophiaeque imbutum nectare pectus,
Quos studio tribuendus honos, artique reposcit,
Doctorum titulis longum gaudete decoris,
Perpetuum medicae gaudete insignibus artis:
Ac pede non trepido Phoebeia castra secuti,
Auspiciis Coique senis, ductuque Galeni,
Agmine morborum domito, letoque fugato,
Militiam Phoebi positis ornate trophaeis.
Ne sit angusti tibi honos pudori
Carmini, Phoebi decus, et sororum
Cura nec postrema, nec invidenda
Maxime, Phoebi.
Gaudet et linguae puerilis hymno
Arbiter mundi licet usque et usque
Accinat laudes, revolutus aether
Axe sonoro.
Nec tuas, nunc fert animus, Camenae
His modis laudes male temperantem,
Ingeni culpa puerilis illas
Deterere arcta.
Gratulari me tibi dignitatem
Sit satis summam, medicae, benigno
Munere indulget tibi quam, repertor
Artis Apollo.
Hac precor saltem medicus fruare:
Nam tibi laudes opera artis addent,
Quae malis edes medicando morbis,
Numine dextro.
O duplici gloria nomine,
Argutae fidicen Barthe sciens lyrae,
Ac vitiae dubiis praesidium potens,
Cum morbi invaluit furor.
O sidus patriae lucidulum tuae,
Praestringens oculos (quod iuvat) amulis,
Doctrinae omnigenae lumine et ingeni
Infracti invidiae minis:
Quam contra, arbor uti palmiferae Phari
Mersari indocilis pondere molium,
Effers indomitum per mala verticem
Faecis prodigus invidiae.
Rumpantur licet huic ilia: me tibi
Gratari meritae praemia gloriae,
Votorumque iuvat ferre tot omina,
Quot natale solum prope,
Vasti saxa tegunt culmina Peloris.
Parcarum remorantem invideat Stygis.
Regnator, vacua domo.
Doctori mea Musa gratulatum
Eia surge novo, cui decorum
Latous redimit caput corona.
Nam Coi licet ille disciplinis
Incumbat senis, atque Pergameni,
Et Graiae et Latiae loquelae:
Plausus inter et approbationes
Votorum, tamen haud negabit aurem,
Nec te negliget insolens honore.
Musa et caelicolum interesse mensis
Narratur fide blandulum sonora
Immortale canens genus Deorum:
Nec convivia fortium virorum
Fugerunt comites, novem Camenae.
Sic aspiret favens Apollo,
Et vatum pater et pater medentum.
Salve pars medicae probata turbae,
Masbachi patriae perenne nomen:
Fortunante tuas Deo actiones,
Mox artem celebres novis trophaeis.
Et voce et numeris iuvat
Gratari titulos Balthasari novos,
Quem Phoebus probat, abdita
Naturae referantem penetralia:
Quam Musae super ardua
Sublimem statuunt culmina Phocidos:
Quem magnus studii labor,
Claris conspicuum tollit honoribus.
Non Cressa careat dies
Iam festina nota: non epulus merum,
Non desint hilares ioci,
Non autumne tuas invideas opes.
Non sit muta locutio
Guttlero in numerum vota ferentium:
Vivat, vivat io, novis
Ornatus titulis: Corripiat gradum,
Illius fugiens manum,
Leti tarda prius ferre pedem cohors.
Sic voce et numeris iuvat
Gratari titulos Balthasari novos.