PoemataMachine-readable textBersmann, Gregor (1538-1611)Bersmann, Gregor (1538-1611)XML version, markup prototype, December 1999Susanne MussmannmarkupCamenahttp://mateo.uni-mannheim.de/camena/bers1bersmannpoemata.htmls001.htmlbersmannpoemata.xmlbers1/jpghtmlLeipzig: J. Steinman typis Voegelianis, 1576.
Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
13 September 2002Susanne Mussmannmarkuptyped-structural tagging complete- semantic tagging complete-no spell-check May 2004Martin TavakolianmarkupMorpheus spell-check performed
GREG. BERSMANO ANNAEBERGIO ET MAGDALENAE HELEONORIAE LIPSENSI SPONSIS SCRIPTORUM EPITHALAMIORUM LIBER I. ADOPTIVUS.
VIRTUTE PIA ET DOCTRINA ELEGANTE GREGORIO BERSMANO ANNABERGENSI SPONSO ADAMUS SIBERUS.
Et virumque bonum, et bonum poetamBersmanum, magis ac se amant puellae,Quot sunt cumque Sioniae puellae,Quot sunt cumque Heliconiae puellae,Quot sunt cumque Patulciae puellae:Cultu sidereo, aurei decorae,Versu molliculo, aemulo canorae,Cantu bellisono, entheo sonorae.Nec vero minus has et has et illasBersmanus quoque deperit, colitqueInhiantque stupetque vultu et usqueQuo se cumque ferunt inambulandoAffectatur et huc et huc et illuc:Nec sese a latere uspiam recedensEarum movet: Hinc fluunt disertaIlli copia et elegante venaDulci carmina dulciora melle,Puro carmina puriora fonte,Culta carmina cultiora gemma.Ac quidem decus ut perennet avoPlus uno illius, est puellularumDoctarum dare: sed genus propagantEt nec haec, nec et ista et ista et illa:Quod toros fugiunt, torique munus,Ludum ludere, quem solent amantes,Ignarae. Idalium ergo adit benignamBersmanus, dare quae solet, potestqueLiberos, et opem rogat: rogataMagdalinVenus alma, virginem ecceFloridam, teneram, venustulamque,Et viroque bono, et bono poetaeDeducit, dat et in manum: Cupido ,Atque ait, tibi mustulae, integellaeHuic fixit meus intimas medullas:Haec pulchra faciet suum parentemBersmanum sobole: audiunt puellaeQuot sunt cumque Sioniae puellae,Quot sunt cumque, Heliconiae puellae,Quot sunt cumque, Patulciae puellae:Et non invidulae, aut iniquioresPulchra Magdalidi, ac suo poetaeApplaudunt, pedibus solumque pellunt:Voce carmina tinnula canuntqueNuptialia: Cum quibus precanturUno turba sodalis omnis ore.Felix sponsula sis nova maritaBersmanne et bone vir, bone et poeta,Felix sponsula sis novo marito,Magdali optima et optimo parentePrognata. Ut socio toro iacentumPost conserta labella cum labellis,Et blanda oscula, morsiunculasqueImplicataque murmurilla mille,Mille anfractibus, et leves susurros,Amplexusque hedera tenaciores Exactis aliquot tuae, tuoqueLunis, ante pedes tenella ludatTurba, qui patrias colantque MusasEt virique boni et boni poetae,Fundant ipsi etiam elegante venaDulci carmina dulciora melle,Puro carmina puriora fonte,Culta carmina cultiora gemma.
MICHAEL BARTH ANNABERGENSIS PHILOS. ET MEDIC. DOCTOR AC PROFESSOR GREGORIO BERSMANO SPONSO.
Dicebam: Amore victumBersmane te daturumVinctas manus puellae.At tu ista pernegare,Sancteque deierare,Et gloriari in armisNuper tibi paratis:Scutum tibi atque scloposDomi esse in id paratos,Amoris ut sagittasRepelleres et arcus,Dixti: Nec hisce in armisTantum tibi placebasExempla te iuvabantTot celibum Dearum:Primo novem sororum,Addixeras quibus te:Doctae dein Minervae,Galeaque et ense cinctae:Silvasque pervagantisNoctu et diu Dianae.At nunc ubi tua arma?Nunc scutum ubi atque sclopi?Exemplum ubi Dearum?Disparuere cuncta,Ab Amor praeliatorVictus, iacesque victus.Puer ille plenus artis,Victor Deum et Dearum,In olorem, aquam, inque taurumMutare qui coegitSese Iovem: ipsus illeCepit dolo novo te.Nam Magdalenae ocellis,Pulcherrimus ocellisInsedit, inde saltuPraeceps tuos petivit:Et per cavos meatusIrrepit in tuum cor,Succendit et face illud.Quid arma, quidve sclopiProsunt foris, dolo siBellum geratur intus?Sed forte amore vinciPlus proderit, quam AmoremVicisse, quod tibi optoRes comprobent ut ipsae.Faxit Deus, tu ut huiusPugnae et subactionis,Fructus feras perennes ,Et uberes quot annis.Ex coniuge euge primumDulcissimos lepores,Bersmanulos deinde,Qui patris arte doctiRudes ferire possint,Et Barbaros trudicent.
IN NUPTIAS DOCTISS: ET OPT: VIRI GREGORII Bersmani, Lipsensis Academiae Professoris, et Poetae excellentis, civis et affinis sui, sponsi, et HONESTISS. OPTIMEQUE
moratae puellae Lipsensis, Magdalenae, Petri Helbroni sacrae Theologiae Doctoris et Professoris, pie defuncti, Filiae, sponsae,
ELEGIA CHRISTOPHERI SCHNELLENBERGII Annaebergensis.
Cum Deus optatum mihi fortunasset amorem,Isset et in thalamos Anna Sibera meos:Certatim cecinere pii mea gaudia vates,Et Bersmanus in his maximus unus erat.Bersmanus priscis cedens nihil arte poetis,Vatibus antiquis et pietate prior.Qui si alius sit cum NasoneTibullus,Albius, et nostro tempore Naso foret.Quem varios docuit numeros Polyhymnia Flacci,Atque Catullea dulce sonare lyra.Cuius dulci fluas cum volvo, revolvo Camenas ,Quas mihi sponso annos ante bis octo dedit:Non ego facundi desidero mella Propertii ,Non ego blande tuos Galle requiro favos.Ille sacro excitas ter tres Helicone sorores,Ad thalamum misit, venit et ipse meum.Ille Hymeneia meo praeconia fecit honori, Ille fuit famae buccina clara meae.Et pro me sponso ferax oracula vates,Faustaque quae cecinit vota, fuere rata.Ergo pari referam par et cuiusque meiqueAffinis praeco coniuga vincla canam:Non vate ut certem cum tanto viribus impar,Haud mea sunt tanti, non ita memet amo:Ponderibus magnis sentit non esse ferundis,Metitur suo se mea Musa pede:Sed bene sim merito gratus, referamque Poetae,Cui cognomentum percaque virque dedit.Mons Annae patriam, pater inculpabilis ortum,Ingenium et docti vatis Apollo decus.Qui pia Percandri tunc fecit vota valere,Nunc etiam votis annuat ille meis.Quique meis taedis tunc adfuit optimus auspex,Auspicio bis sponsis sit bonus ille suo.Februus aurorae septem cum viderit ortus,Ad sua pomposus sacra praeibit Hymen,Et comes huic Phoebus, Phoeboque simillimus ille,Magnificum praeeunt quem duo sceptra virum.Quem regni Aonii proceres comitantur, ElistriQua vaga Lipsiacas praeterit unda domos.Cetera sectatur quem turba pedisse qua Phoebi ,Quos et habet doctos urbs Philyrea viros.Pro pietate sua quibus est cura omnibus una,Supplice propitium numen adire prece,Ut modo Bersmanus quod agit, bene cedat, et optentGratati sponsis omnia fausta novis.Tum thalami de more sacris, ac rite peractis,Gaudia convivas inter amoena colant,Salque nigro lautas epulas sine dente facetus,Et Fescenninis condiat absque iocis,Et longas alterna horas oratio fallat,Non sine laude Die, non sine laude tori.Mentio prima Die, taedae altera, tertia sponsisDebetur: suus est cuique ferendus honor.Laus sua quemque manet: taceant praeconia quamvis,Elucet virtus conspicienda palam.Ut taceant alii, tacitus Bersmanus abibitNeutiquam, indictus carminibusque meis.Quae si non dedero iam talia, qualia sponsusSperat et ipsius qualia poscat honorExcusant, hoc quae me exercent tempore curae,Et quae proposito deficit hora meo.Vos quibus Aonius bibitur felicius humor,Et quorum ingenium divite fonte fluit,Per secura bonum qui funditis otia carmen,Et quorum nullus pectora turbo ferit:GREGORII vobis Bersmani encomia mando,Area equis vestris hic spatiosa patet.Dicite qui fuerit, qui sit, quantusque futurus,Cum fieri dederint fata, quod opto, senem.In teneris quantam de se spem fecerit annis,Cunctorum utque spei fecerit ipse fatis.Dicite quam fuerit docili puer indole praestans,Pectore salvantis quam metuente Die.Observansque domi patris matrisque, forisqueAlterius cultor Fabricii usque patris:Quam tantum poterit si quisquam aequare magistrum,Bersmanus studii per genus omne potest.Maior humanti esset Fabrici iactura , superstesMagnum huius iuvenis ni foret ingenium.Cuius nostra aetas legit admirata Camenas ,Admirata magis postera secla legent.Postera secla legent nostri monumenta poetae,Et vatem optabunt temporis esse sui.Dicite tum, reliquae cursumque, attexite vitae,Illius ut iuvenis creverit auctus honor,Quam peregrinatus fuerit, quam clarus ubiqueIn patriam quanta laude reversus humum.Alsatiis ut se primum demiserit oris,Rhenus ubi fluctus accipit Elle tuos:Flos ubi et Ausoniae facundia maxima linguae,Sturmius eloquio culta Lycea replet.Quem simul adiuvit Bersmanus, quoque monente,Dicite, ut ulterius continuarit iter.Praeterito ut Vogesi celsique cacumine Iurae ,Venerit ad fines Celtica terra tuos,Findit ubi planos Catalauni Matrona campos,A Gallo dirimens Belgica rura solo.Protinus hinc regis populosam ut audierit urbem,Sequana quam bifida spumifer ambit aqua.Inde tuae Biturix ut se commiserit urbi,Et tulerit vitae certa pericla suae,Dum circumvolitans telis Bellona cruentisImpia Guisiaci concitat arma Ducis.Dicite bella, notas scelerato et inurite Marti,Qui vos, qui Phoebum, Pieridesque fugat.Dicite BersmanumMarti cessisse furenti,Posset ad occiduum ne penetrare fretum:Isse illac, Rhodani torrens ubi murmurat extra,Nobile Lugdunum qua piger intrat Arar.Inde per Allobrogas stagnum accessisse Lemani ,Et lustrasse tuum pulchra Geneva situm.Gressibus aerias transisse virilibus AlpesAd populos, Ticinus quos Athensisque rigat,Quos electrifera Phaethontius alluit undaAmnis et Adriacis qui dominantur aquis.Dicite quo studio Bersmanus adhaeserit illicIngenio magnis eloquioque viris.Robotelle tibi, Picolominee tibique,Qui studium arguti grande Platonis alunt:Et vobis medicis, Capivacci Hieronyme . VictorTrincavela , Crassi Paulleque nomen habens: QuibusAntenoreaBersmanus in urbe moratus,Dum dociles aures commodat, annus abit.Alter et annus abit, dum doctos sedulus audit,Quos urbs de ferri nomine dicta fovet,Dignus doctrina vestra Baptista Canane,Vincentique tuo dignus amore Madi. Nec non Aemylio perfusa Bononia Rheno,Fons doctrinarum, Pieridumque parens,Misniaco iuveni pretiosa magistra, SigoniTuque admirandus Carole doctor eras.Qui tibi, Fabricio quoque commendante placebat,Commendabilior laudibus ipse suis.Hoc iter emensus non sat, se iudice, longum,Longius ad RomamParthenope parat. Apenninicolas sed non transcendere gentesBersmanum ille sinit, qui comes aeger erat.Ergo vias alacri relegit conamine coeptas,Invitumque refert Tybridis orbe pedem.Hactenus ut Gallus, rumore Italusque secundo,Germano vati sit peragratus ager,Dicite facundo praestantes ore poetae,Per laudesque huius latius ite viri.Qui simul in patriam rediit cumulatior arteAttulerit clario commoda quanta gregi,Porta scit ad Salam, novit mons albus ad Albim,Et nunc hoc ipsum testis Elister ait:In castris ubi Phoebe tuis rem Palladis armis,Non humilis medio de grege miles agit,Sed summos primi ductores ordinis inter,Signifero maior, centurione prior,Pro Musis pugnat linguaque, styloque, suaqueExcubat invictus pro statione vigil.Fortis et it contra NymphaePimpleidos hostes,Teque facit parui Zoile teque Bavi.Et veluti dorso vim perca repellit acuto,Sic, se Percander quo tueatur, habet.Haec ubi dixeritis pro sponso, dicite sponsam,Quam, velut et titulum, Lipsia grata dedit.Dicite quam mores pia Magdalena venustos,Quam decus integrae virginitatis amet,Pulchra habitu, pulchra ore magis , pulcherrima mente,Quasque gerit culto pectore, dives opum, Illis dissimilis, quis si grave demersis aurum,Deformes pluma plus levitatis habent.Sed similis mariti, vestigia cuius honestaeConiugis exemplis Magdalenis usa, tenet.Nec patris Heilborni immemores estote poetaeHunc etiam digne carmina vestra sonent.Ille sacra explanans interpres Biblia Doctor,De claro nomen quam bene fonte tulit.Namque per Israelis rimatus tesqua scatebras,Salvificam vivis fontibus hausit aquam,Qua per rivorum divortia plura cadentePotavit sacras et bene pavit oves.Nomine qui divum referens et dogmate Petrum ,Hebraea docuit voce loqui.Cui bene promerito, bene sub tumulo esse precantur,Et bona prosequitur nunc quoque fama virum.Vos igitur vates, quorum facundia maior,Haec et plura, meis et meliora date.Quaeque dat et Pallas vobis et amicus Apollo,Bersmani donis accumulate torum.Hic indonatus iam ne mihi prorsus ut esset,Haec studio magno munera parva fero.Quae vero nec ego, nec vos praestare potestis,Praestet, cui facile est omnia posse, Deus.Ergo fave sponsis Deus amorumque caloremExcitet aequalem flammis aura tui.Da, qui fervet amor modo, ne deferveat umquam,Da laetum, placidum, coniugiumque ferax.Utque mihi iam nunc, pro qua te gratus honoro,Vagit dulce recens Evula nata melos:Sic fac Bersmano carmen tenero accinat infansOre novum atque aliud, quam pater ipse canit.Atque studere suae virtuti ubi viderit olimFiliolam mater, filiolumque pater:Candida mille ferant, et talia gaudia propter Mathusalam cupiant se superare senem.
VERSUS EPITHALAMII SCRIPTI DEBITAE OBSERVANTIAE STUDIO A. M. LAURENTIO FINCKELTHUSIO LIPSENSI.
Sic tibi coniugium video, nuptamque paratam,Clare vir et clarii gloria, sponse, chori.Sic taedas et te socialia sacra parantemConspicior ac parilis mutua vincla tori.Vincula, quae maneant semper dum cana senectusIncubet et vacua stet tibi Parca colo.Quam miranda tuis Bersmane sodalibus audes,Moribus et vitae nec satis aequa tuae?Asper eras, vacuo gaudebas vivere lecto,Nunc horres vacuum mitis inire torum.Te Cypriae laqueis vinciri posse negabas,Haesisti: in collo iam tibi nodus inest.Quae domitum aiebas me flectat femina? FlexitMagdalis: en longe gloria fortis abest.Quae te, quae nova mens Bersmane incessit? Et o quisMutatum subito te novus ardor agit?Ipse ego cum silices te ferre oin corde putarem,Aut ferro clausum pectus habere truci:Ad fontes, dixi, prius Albidos unda recurret,Et Rhodanum tardus praecipitabit Arar:Quam Cytherea tuis Venus ossibus ingerat ignem,Teque sub imperium pertrahat acer Amor.Albi retro propera, versisque relabere lymphis,Et Rhodanum cursu vince volucris Arar:Quem non mille mari, non mille pericula terris,Non potuit studium vincere, vincit Amor.O fortuna meis semper contraria votis,Et numquam coeptis non inimica bonis:Cur mihi tam tristes offers nunc invidia vultus,Nec, quo par fuerat, fixa tenore manes?Quid tibi, officii dona inhibere pii.Quam vellem sponsi taedas celebrare Camenis,Et nuptae meritum voce sonare decus:Non ego curarem perversi scommata vulgi,Aurea clamantis me dare dona Midae.Nam dare Bersmano versus, est vina Lyaeo,Et mel Aristaeus mittere, far Cereri.At tu non aequas mihi sufficis improba viros,O sors, ingenii parca ministra mei.Otia cumque sibi quaerant tranquilla poetae,Otia cantanti tu mihi grata negas.Sed quid agam? Numquid, seu squamea turba sub undisAd pia coniugii gaudia mutus ero?Debita non sinit hoc benefactis gratia multis,Non sinit hoc, nostro carmine dignus amor.Dignus amor certe, qui sponsum voce fateriUror io et sponsam ducere iussit, Amo.Grande morae pretium, talem fers nacte puellamBersmaneAonii fama decusque chori.Quae non Magdalidos spirat e pectore dotes?Magdalidos quae non munera corpus habet?Magdalis Heraeo fertur sermone notare,Quam Latium appellat nomine magnificam.Ergo cum variis incedat dotibus ampla,Conveniens rebus quam bene nomen habet?Cedite vos Divae, pastor quas Dardanus olimIdaeis tunicam ponere vidit agris.Magdalis ore suo vos anteit: cedite divae,Non ea vos formae nomen habere sinit.Sive illi ad frontem sparsos errare capillos,Mollicie superant serica fila comae:Sive oculos videas, suffusaque labra rubore,Bina vides oculis sidera, melle labris.Aspice ridentem, gemino gelasinus hiatuIucundum blando pandit in ore decus.Rumpentem teneris adverte silentia dictis,Qui iuvet, aureolo personat ore lepor,Quid moror? Est nullis facies obnoxia gemmis,Qualis Apelleae pingitur arte manus.Digna quidem facies, quam non violare senectusDebeat, aut rugis carpere tempus edax.Digna quidem, pro qua Nereius occubet heros,Aut Priami in cineres arx ruat alta senis.Quo minus admiror, si tantos inicit ignesSponse tibi, ac lento pectus amore coquit.Post Helenam haec nostris visa est pulcherrima terris:Non tu de nubilo blandus amator eras.Nec tantum te forma potens, faciesque subegit:Sunt maiora, quibus mens tibi capta flagrat.Non annosa tuo pendebunt brachia collo,Non tibi labra, ferens oscula, lambet anus.Ipse puellaris splendor, flos atque iuventae,Amplexusque tibi blanditiasque parat.Ah furor, ah certe furor est, sibi iungere nuptam,Et tenero iunctam posse fovere sinu,Quae iam depulsis marcet melioribus annis,Frigore quae torpet pigra, nec ore iuvat.Quae non illa viro fastidia praebet amanto,Moribus ingratis horrida, cassa iocis?Imperiumque sui detractat torva mariti,Nec raro dominum se facit ipsa domus.Sponse, tuam melior traxit sententia mentem,Cui placet aetatis flore puella vigens.Scilicet Hesiodum celebras hac arte Magistrum.Ille tibi thalami dogmata sana dedit.Duc, ait, uxorem, vegeto quae floreat aevo,Aetatis numeret quae tria lustra suae.Haec est apta iocis aetas, haec lusibus apta est,Haec est ad nutum coniugis apta regi.Ne metuas: cedet non adversata iubenti,Grande nefas ducet spernere iussa viri.Cedet, non metus est: ipsam nam cedere cogunt,Quod gerit, ingenium mite, benignus amor.En age quam comi vultum bonitate serenat?Emicat ambrosis gratia quanta genis?Nil oculi feritatis habent, praecordia fellis,Rusticus in tetrico non sedet ore rigor.Non suffusa tumet crudeli lingua veneno,Illita non aloe verba, labella vomunt.Quid loquar, ut devota Deum pietatis honore,Et colat illius dogmata sancta fide?Quam firmo caros observet amore parentes,Hos curet, foveat, sedulitate iuvet?Hanc ego Christicolas inter pia vota ferentem,Vidi indefesso scandere templa pede.Vidi et defuncti lugentem funera patris,Pulsantem et tristi pectora maesta manu,Patris, quo teneris illi praeeunte sub annis,Sincerae didicit relligionis opus.Quem nunc orba gemens Ecclesia quaerit ademptum,Luget Elistrinae culta cathedra scholae.O pietas, o dignus honos, laudanda virtus, quibus dotata bonis, culta puella sat est.Ergo inter reliquas dotes, quibus eminet aucta,Hoc cum possideat sponsa decora decus:Credo equidem superos certatim fundere dona,In solam hanc larga constituisse manu.I nunc livor edax et veri prodiga fama,I vulgi levitas, quae rationis eges.I nunc et sponsi cum sponsa confer amores,Irridens coepti foedera iuncta tori.Dic, censu fuit haec, fuit illa potentior ortu,Dignior haec tanto, dignior illa viro.Despicit haec noster generoso pectore vates,Datque citis vulgi verba ferenda Notis.Despicit haec eadem sublimi Magdalis ore,Candoris praebens signa probata sui.O bene compositum par, o coniunctio dulcis,Quae facit unanimi vivere carne duos.Nota loquor, non si peragrem utraque limina mundi,Quae curru Phoebus gaudet adire suo,Inveniam cui se, tibi quam, doctissime vates,Magdalidos castus dedere malit amor.Nec si Dardanio gravior sim iudice iudex,Quo censente Venus mala petita tulit:Inveniam Nympham, cui malit dicere sponsus,Quam nova nupta tibi, Tu mihi sola places.Forsitan audito Bersmani nomine, quaerisHuius qua laudes voce per ora feram.Quam vellem, at res est impar iuvenibus ausis,Ingenii et modico robore maius onus,Vellem equidem celebrare viri praeconia versu,Virtutisque nitens ingeniique decus.Et merito: quoniam iam frugibus area tritaEst quater et fugiens quarta recurrit hiems:Bersmanus cum me tenerum suscepit alumnum,Apta Medusaeo labra liquore rigans.Eloquar, an taceam, quantum sudaverit ille,Aonii collis dum mihi pandit iter?Saxa per et sentes devia rura vagantem,Dum certo docuit tramite ferre pedes.Eloquar, et quanto puerum complexus amoreFoverit, ut sobolem cura paterna suam?Quod mihi Thesipiadum frater placido annuit ore,Bersmani agnosco munus, opusque lubens.Quod mea vita viris non est invisa probatis,Bersmani effecit recta docentis opus.Ni me Bersmani labor erudisset inertem,Nescirem superis qui sit habendus honos.Sed numquid tali meritas pro munere grates,Num sponso grates officiosus agam?Non opis hoc nostrae est, non si mihi fluminis instarFunderet irriguos lingua diserta sonos.Quod licet, ac fas est, imis infixa medullisOfficii pietas haec mihi semper erit.Imprecor: ante anima haec tenues vanescat in auras,Et moriens membris dividar ipsa meis.Aut canibus fiam fera praeda, volucribus esca:Aut me vesani sorbeat unda maris:Quam pectus meriti capiant oblivia tanti,Et cadat officii gratia vana pii.Hunc superi servate virum, quo sospite, multisCertum ad Pieridum sacra patebit iter.At quo delabor? Quod deinceps instat, agendum,Ac dicenda bono sunt bona verba toro.Quot caelum stellas, quot amoena rosaria flores,Quot frutices silvae, gramina campus habet:Quot pisces Pontus, quot volvit Elister arenas,Quot vacuum pennis aera tranat avis:Tot sine nube dies, totidem sine frigore noctes,Bersmani exopto Magdalidosque toro.Quantos Aetna suis eructat faucibus ignes,Sirius et quanta lampade torret agros:Tanta subinde imis adolescat flamma medullis,Quam non Eridani deleat uber aquae.Intemerata ambos inter Concordia regnet,Et Pax et placida Pacis alumna Quies.Morbis assuescat BersmaniMagdalis illum,Obsequio discat vincere cauta suo. Magdalidos parcat Bersmanus comiterQuam partem novit corporis esse sui.Plura referre libet, sed dicere plura volentemNox bigis cursum praecipitata vetat.Illa monet cohibere modos et sistere carmen,Dum sponsi thalamum nupta decora subit.Ite pares animis, animis concordibus ite,Atque optata diu carpite dona tori.Pampineae veluti nectunt sua brachia vites,Chaoniae ut consors basia iungit avi:Serpite in amplexus ita vos et colla ligate,Mellea libantes suavia suaviolis.Ludite: nam lusu gaudet torus, ipse procacesDelicias quaerit Pacis alumnus Amor.Ludite primitiasque toro persolvite gratas,Ut placida vestros prole iuvetis avos.Nascatur similis Bersmanulus ore parenti,Ingenii clarus dexteritate puer.Nascatur caram referens Magdalenula matrem,Et forma et mores foemineumque decus.Eventura precor: decies compleverit orbemCum Phoebe, decies cornibus aucta novis:Tunc mea, quae vestri cecinit pia foedera lecti,Musa Genethliacos accinet ore modos.
IN NUPTIIS PRAECEPTORIS SUI DOCTISS. GREGORII BERSMANI ANNEBERGENSIS SPONSI: ET HONESTIS. VIRGINIS MAGDALENAE HELBORNIAE SPONSAE. CHRISTOPHERUS FINCKELTHUSIUS F.
Iam venit ergo dies, sociali vivere lectoQua gaudes, vatum nobile, sponse, decus?Ergo venit tandem? Quam non tibi munera sortisPropitiae, facilis sed tulit ipse Deus.Ipse Deus, Deus ipse, a quo seu fonte perenniOmnia promanat, hanc iubet ire diem.Sed verbis quam non respondent praepetis istaecAh peri, de te quae dedit ille querens.Nuper enim ad patrii spatians cum flumen Elistri,Exigerem placidis pectore multa modis:A tergo tantus subito ferit aethera clamor,Tangeret ut sonitu sidera clara suo.Sisto pedem, haec avidus ferrent quid monstra videre,Alternant mentem spesque timorque meam.Ecce Cupido volat, puer aliger ille Cupido,Haec miscens lacrumis tristia dicta suis:Lampadis ipse meae flagravit Iuppiter igne,Neptunus medias arsit et inter aquas.Ipsa Iovis coniunx sensit mea tela facesque,Saucius est arcu factus Apollo meo.Et iam Bersmano (pudet heu, pudet ista fateri,)Nil mea flamma nocet, nil mea tela nocent.Scilicet intentum studiis est pectus honestisSemper ei, solet his cedere rebus Amor.Forsan et huic sacras affert Epidaurius herbas,Ictus ne possint laedere vulnifici.Doctus at est, Musisque vacat quoque Phoebus Apollo,Nil studium docto, profueruntque lyrae.Vulnera nec poterat sanare salubribus herbis,Quidquid erat medicae vicerat artis Amor.Quid moror et variis mea macero pectora curis,Quin matri pando haec nuncia maesta meae.Sic fatus, tenues libravit corpus in auras,Iratus Paphias hinc adiitque domos.Acer Amor gaude, quantum est mutatus ab illo,Ridebat nuper qui tua castra, viro?Qui sibi non ullum dicebat posse nocere,En arcu cecidit saucius ille tuo.Non huic Pierides, non vatum spiritus, altoQui venit, huic vulnus triste levare queunt.Sed bene habet Bersmane: neque es tu tigride natus,Nec silices circum pectora dura geris,Ut vacuo semper possis requiescere lecto,Dulcia nec Gnidiae praemia nosse Deae.Urit amor gravius, quo serius urit amantem:Differtur, sed non tollitur ullus amor.Ergo tuis coeptis ut faustos comprecer annos,Nunc pietas aurem vellit et admovit.Plaudo tuis taedis, plaudo Bersmane beatoConiugio bellae virginis atque probae.Ingenio dignaeque tuo, virtuteque dignae,Quae te plus oculis diligit ipsa suis.Gaude sponsa tibi, talem venerare maritum,Qui ingenio fertur maximus, arte valet.Qui doctos inter fulget tantum arte Magistros,Quantum astrorum inter Lucifer ipse choros.Est Philyre testis, testis Philyraeus Elister,Sunt testes, auro carmina pulchra magis.Carmina, quae demto auctoris si nomine discas,Andinum dicas composuisse senem.Gaude sponse tibi, talem complectere nuptam,Quam decorant probitas, gratia, forma, pudor.Quae reliquas tantum superat pietate puellas,Quantum nocturnas candida Luna faces.Aspice stellatos oculos, mellitaque labra,(Cernere formosam non onus esse puto,)Haec illi natura dedit, sic recta figura est,Si non viscato polline tincta nitet.Ora iuvent alios peregrinis illita succis,Sit tibi grata suis forma decora bonis.O nimium felix, tali cum coniuge taedasBersmane egregias ut qui sociare paras.Tu felix etiam, praeclari nupta maritiMagdalis eximii muneris aucta bono.Sed iam quod restat, quodque a me nunc peragendum est,Et sponso, et sponsae prospera cuncta precor. Vivite concordes ambo, sed vivite Christo,Vivere enim mundo mortis habetur opus.Nulla lares umquam vestros perturbet Erinnys,Assistens Raphael arceat omne malum.Suppeditque ferax vobis tot pignora lectus,Quot pater ipse optat, mater ipsa cupit.Tot sponsus numeret soles, quot litora conchas,Tot numerat lunas sponsa, quot Hybla favos.
VOTUM NUPTIALE AUCTORE CHRISTOPHORO PROSIO SILESIO.
Quid sit turba frequens, quid vult concursus in urbe?Quid sibi vult plausu, quae nova pompa venit?Dic, age, quid varia certantes veste puellas,Et tot praestantum cernimus ora virum.Mentior, an nova festa parant? Connubia iungentUt reor, hoc Musa est visa referre mihi.Dixerat haec, (nec enim quaerenti plura locuta est,Dilapsa ex oculis cum fugit ipsa meis.)Sed gressum accelerens, quae dixerat obvia virgo,Non dubiam his faciunt auribus hausta fidem.Alloquor ignarus spectantes festa sodales,Qui modo de multis unus et alter erant.Ut sponsae memorent nomen, genus, atque parentes,Quae facies, quae sit gratis quive color.Hic quaerentem unus dictis castigat amicis,Illudens passim cognita quod rogitem.Magdalis haec nomen forsitan est, inquit, avorumExsuperans morum nobilitate genus.Candoris patrii specimen praesentat imago,Virtutumque nitens et pietatis amor.Quam bene conveniant et in una sede morentur,Quos Musae exornant et Cytherea Venus,Testis erit (dixit) Bersmanus nobile flumenIngenii et roseis sponsa pudica labris.Ut Bersmane tuae virtutis laude superbit,Clarius et per te patria nomen habet:Sic sponsam pulchro veniens in corpore virtus,Et iuncta exornat forma pudicitiae.Quid moror? Hanc etiam defuncti fama parentis,Et pietas claram conspicuamque facit.Leucoris atra sui seu planxit fata Philippi,Lipsia sic querulos edidit orba sonos,Ultima cum sponsae legissent fila parenti,Quae nent fatali stamina trunca colo.Sed cur infando turbamus gaudia luctu,Iam bene sopitum sollicitando malum?Castalias sponsus fuit enutritus ad undas,Cuius in amplexus virgo puella datur.Bella puella tuum Bersmane cubile salutat,Quid cessas? Moto cardine pande fores.Aspice floridulo qui candor ab ore relucet,Non indigna tuo est illa puella toro.Vos mecum egregio depromite carmina vatiConvivae et sponsis solvite vota novis.Coniungant vestras adamantia vincula mentes,Unanimem dirimant iurgia nulla torum.Sit thalamus felix et ab omni parte beatus:In gemmis sit mens una, sit unus amor.Quali Thariades complexus amore Rebeccam est,Amborum talis pectora stringat amor.Vivite concordes, numerosa crescite prole,Quae ludat vestros ante novella pedes.Nam seu vitis opaca ulmi sub tegmine nataPampineo, fructus fronde virente tegit:Sic o sponsa domum numerosa prole beabis,Haud multo innumeris inferiore bonis.Quae matris ludens vultum exhilarabit amicum,Et risus patri grata iocosque dabit.Hoc Deus ut fiat, qui regnas trinus et unusEffice, sic gratus vota precesque dabo.ufhmi/a
HIERONYMI RHUDENI LUNAEBURGENSIS IN NUPTIAS CLARISS. ET ORANTISS. VIRI D. M. GREGORII BERSMANI PROFESSORIS POEMATUM IN CELEBERRIMA ACADEMIA LIPSICA. ANNO 1575. SEPTIMO DIE FEBRUAR.
Clare vir ingenio, studiis, pietate, labore,Integritate, honoribus:Dum lateri iam sponsa tuo, reverende Magister.Puella pulchra iungitur.Id tibi coniugium sincero pectore felix,Tuaeque sponsae comprecor.Plurima sint vobis felicis gaudia sortis,Fatum procul sit asperum.Sit sine lite torus: suavis concordia regnet,Blandis oicis assuescite.Saepius et pulchra faciat te prole parentem,Uxor pia atque amabilis.Inque domo vestra superi plantaria regni,Plantetis ad laudem Die.Haec rata vota velit totius conditor orbis,lo/go/squepatris unicus.Qui costam exemit lateri stertentis Adami,Et inde fecit virginem.Adducensque viro primus paranymphus eandemSanxit sacrum connubium:Ille piis sponsis quoque nunc volet hospes adesse,Vocatus has ad nuptias .
EPIGRAMMA DE GREGORIO BERSMANO, POETICES IN ACADEMIA LIPSENSI PROFESSORE ORDINARIO.
Eloquio teneros dum format, alique poetasBersmanus Clarii fama, decusque chori,Ipse pater vatum vatem admiratus et altoIngenio, exclamat, par hic et arte mihi est.
Aliud de eodem.
In nova migrarent animae si corpora , vatisCultum Tibulle spiritumPectori inesse tuo, Bersmane diserte, putarem,Elegos poliret qui tuos.
Aliud de Magdalena Helbornia
Eiusdem vatis coniuge honestiss.
Magdalin e puro genetrix pulcherrima fontePrognatam, sanctis moribus erudiit:Hic ubi perpetuam dulces fixere CamenaeSedem inter Nymphas, urbs Philyrea, tuas.Illam animi donis insignem et honore figuraeBersmanoPhoebus donat habere suo:Atque, ait, digno celebrabis carmine vates,Cui pura pleno gurgite vena fluit.IOHANN. POSTHIUS M. D. F. Finis